Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

ΚΥΚΝΕΙΟΝ ΑΣΜΑ
CYGNEA CANTIO

IN CYGNEAM POMPAM

Aspicite qua pompa Tamesinis fertur in undis
Isiaca veniens cygnus speciosus ab urbe.
Utque ducem placide sequitur chorus almus ovantem.
Ille suas resono celebrabit carmine ripas,
Nomen et Henrici regis feliciter amplum 5
Concentor sublime feret super aethera laetus.
Praebeat attentas auditor musicus aures.
Rara quidem cygnum res est audire canentem,
Concinuisse tamen doctorum turba virorum
Praedicat, et melicae vocis punctum omne tulisse. 10

LONGE INVICTISSIMO HENRICO EIUS APPELLATIONIS OCTAVO, REGI ANGLIAE, FRANCIAE & HIBERNIAE, FIDEI DEFENSORI, AC ANGLICANAE & HIBERNICAE ECCLESIAE PROXIME A CHRISTO SUPREMO CAPITI IOANNES LELANDUS LONDINENSIS FELICITATEM OPTAT PERPETUAM

ANTA est tui nominis cum celebritas tum gloria cum maiestate coniuncta, rex illustrissime, ut me scribentem magnitudine quadam sua facile deterreant. At rursus cum mecum cogito qua te natura totum solers facilitate, humanitate, benevolentia, candore, denique ingenuitate beavit, non possum certe calamo temperare quo minus animum atque adeo officium erga te meum luculento aliquo contester exemplo. Accipe igitur quid muneris in praesentia apportem. Adolescens totus plane conflagrabam Camoenarum amori, qui ardor eo me tandem impulit ut treis epigrammaton libellos scriberem diligentia quidem magna, ac interim an pari eloquentia, felicitate, et gratia nescio. Primo Graecum addidi titulum, vidilect Ἐγκωμιαστικόν. Secundo vero Latinum Sales nomen inditum. Tertium et Graece inscriptus᾿Επικήδιον. Nec sic contentus Musas demeruisse, aggressus, magnis quidem ausis, Eadueardi principis filii tui incomparabilis natalem diem percelebrare. Qui libellus, quanvis gratias, veneres, et lepores antiquitatis maiestatem inimitabilem quidem illam exprimenteis a mea tenuitate accipere non potuit, futurum tamen sperat, de tuo tanta existimatio est Ascanio, quem praedicat, quem suspicit, quem denique colit, ut si non ingentem laudem, at interim suffragia qualiacunque et vitam a docta facile impetret posteritate. Decreveram hoc libello aedito manum de tabula tollere, et Musas eruditae iuventuti relinquere. Nam me alio iam olim vocaverat nova cura historiae, atque adeo antiquitatis Britannicae studium, quam videam quorundam non modo negligentia et socordia, verum etiam ingratitudine pressam, et tenebris plus quam Cimmeriis obvolutam. Senserat Calliope Musarum prima si non desertorem, saltem cessatorem esse me, monuitque ut, si iam plane apud me constituissem severiora amplecti studia, cygneum aliquid decedens canerem, Musisque symmista consecrarem. Non potui certe tam aequa petenti operam pernegare meam. At interim solicite quaerenti mihi unde potissimum cantionis exordium desumerem, Tamesis fluviorum omnum qui Britanniam alluunt tuam, facile princeps mihi in mentem venit. Huius ego aliquando, vel ab ipsis fontibus, ripas, sinus, anfractus, divortia, maeandros, denique et mediamnes insulas omneis curiosissime collustravi, et memoriae commendavi. Tamesim nemo ignorat cygnorum et altorem et cultorem esse maximum, eo praecipue loco quo insulas prope Isidis vadum urbem bonarum literarum cognitione vel ad aethera notam mediis complectitur ulnis. Ego vero cum nuper a te huc missus esse non sine honorifico munere ad cygnos, ita delibutus sum loci tum amoenitate, tum gratia, ut merito gaudeam me iam tandem nactum esse occasionem oportunam qua cygnos et Tamesim pro dignitate celebrem, admirer, suspiciam, cuius tu etiam in ripis et faustissimo natus es sidere, et altus. Cygnum igitur ab Isidis vado ad Grenovicum palatium illud excelsum tuum secundo navigantem flumine, multaque ex penetralibus antiquitatis de Tamesi referentem, ac postremo res gestas tuas canentem ea fronte accipe qua minutissima tuae maiestate exhibentes serenas.
2. Utque penitus intelligas qua illustrissimae notae scriptores suffragia Cygneae cantioni olim contulerint, accurate perscribam quid de ea tum Graeci, tum Latini scriptores pronunciaverunt. Principio Vergilius Latinorum poetarum decus maximum de cygno sic scribit decimo Aeneidos libro:

Nanque ferunt luctu Cygnum Phaetontis amati
Populeas inter frondes, umbramque sororum
Dum canit, et moesta Musa solatur amorem
Canentem molli pluma duxisse senectam,
Linquentam terras, et sidera voce sequentem.

Ovidius libro Metamorphoseos secundo eadem canit, elegantissime expressa cygni figura:

Cum vox est tenuata viro, canaeque capillos
Dissimulant plumae, collumque a pectore longe
Porrigitur, digitosque ligat iunctura rubenteis.
Penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.

Eodem etiam libro cygneae cantionis meminit:

Et quae Maeonias celebrabant carmine ripas
Flumineae volucres medio caluere caystro.

Idem rursus decimo quarto eiusdem operis libro haec de canente Pici regis coniuge refert:

Illic cum lachrymis ipsos modulata dolores
Verba sono tenui moerens fundebat, ut olim
Carmina iam moriens canit exequialia cygnus.

Accedunt huc et versiculi ex epistolis Heroidum:

Sic ubi fata vocant, udis abiectus in undis
Ad vada Maeandri concinit albus olor

Et alibi:

Veluti canentia dura
Traiectus canna tempora cantat olor.

Denique et quarto de Tristibus sic scribit:

Utque iacens ripa deflere Caystrius ales
Dicitur ore suam deficiente necem.

Lucretius etiam libro quarto talia de cygnis sub mortem cantantibus infert:

Vallibus et cygni nece detorti ex Heliconis
Cum liquidam tollunt lugubri voce querelam.

Martialis quoque poeta hoc disticho cygneum cantum in Xeniis collaudat:

Dulcia defecta modulatur carmina lingua
Cantator cygnus funeris ipse sui.

Alexander Nechamius Anglus his verbus cygneum magnifice melos exprimit in libro De Laude Sapientiae Divinae: De Laude Sapientiae Divinae:

Ludenti similis paulisper sublevat alas.
Cedentes tumido pectore sulcat aquas.
Atropos illa tuis iussis obtemperat ultro,
Extremum cum iam cernat adesse diem.
Dulce melos resonat. Demulcet numina cantu.
Mellifluo notas ore salutat aquas.
Exequias cantu redimit contemptor honoris,
Et gaudet praeco funeris esse sui.
Gaudet praesentis se linquere taedia vitae,
Et laetus leti fata quieta subit.
Iamque valefaciens Lachesi coelum sibi bustum
Eligit, et volucres spernere fata monet.

3. Causam vero huius tam melici concentus hanc esse philosophi adfirmant, spiritus videlicet per collum procerum et angustum erumpere laboranteis. Pythagoras ea fuit opinione, ut crederet cygnorum animas immortaleis esse, atque adeo hinc in funere laetari ac concinere. Sed neque cygni canunt, nisi flante zephyro vento geniali quidem illo, si quicquam Aeliani Graeci iudicio tribuendum. Sunt qui et cygnos sacros fuisse Apollini adfirment. Unde et Alexander Nechamius sic concinit:

Quid quod Apollinis est volucris praesaga futuri?
Et latuit cygno Iuppiter ipse suo.

Nec desunt qui eosdem alumnos Veneris fuisse dicant, inter quos et Horatius lyricus, ut liquido ex hoc apparet versiculo:

Et Paphum iunctis visit oloribus.

Subscribit et huic Statius libro Sylvarium tertio:

Et molleis agitat Venus aurea cygnos.

Neque enim hic ab instituto alienum erit meo, si aperte significavero cygneam cantilenam in proverbio non modo Graecis, verum etiam Latinis scriptoribus fuisse, ut apparet in praeclarissimo proverbiorum Erasmi opere, quo loco Athenaeum Chrysippi in hac parte imitatorem, Aelianum, atque alios testes in medium producit. Convenire autem illud adfirmant senibus mellita tanquam postrema canentibus. Habent enim senes maturam quandam rerum memorabilium longo usu partam cognitionem, quae circulum absolvat, et operis egregie incepti, et feliciter consummati deductam quandam harmoniam tersis instillet auribus. Tale quiddam videtur Cicero Latinae gloria eloquentiae tertio De Oratore libro, de L. Crasso loquens, his verbis innuere. Illa tanquam cygnea fuit divini hominis vox et oratio, quum quasi spectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur. Hieronymus deinque sacrae interpres scripturae ait senes nescio quid cygneum canere, perinde ac si diceret numeris quidpiam absolutum omnibus.
4. Hactenus de cygnea cantioni. Addidi praeterea, tanquam ad coronidem, quorundam antiquorum nominum et catalogum et interpretationem, ut hinc Britannicae antiquitatis cognitio a multis toties anxie quaesita, at non inventa tamen, nunc quasi reperta videatur. Tantum in praesentia gustum erudito lectori maioris operis quotidie accrescentis exhibui, quem si sensero lautis placuisse palatis, tam fuse et accurate scribam, ut aliquando et gratus et utilis patriae, adsit modo candidus censor, videar. Tu, princeps omnium quos sol videt humanissime, atque idem eruditissime, cape laeta manu haec tui qualiacunque munuscula alumni, si non eloquentis, certe tibi tam bene quam qui optime cupientis. Sic Scottos genus foedifragum, et Gallos antiquos tui longe nobilissimi generis, una ac imperii hostes, ut victor strenue incepisti, concutias, prosternas, tandemque fortunatissimus debelles. Vale, praesidium et dulce decus Britanniae. Londini tertio calendarum Iulii.

ACCLAMATIO

Vive, pater patriae, rex illustrissime regum,
Ascanius toto floreat orbe tuus.

AD INVICTISSIMUM HENRICUM OCTAVUM ANGLORUM REGEM

Perge precor zephyris princeps dare vela secundis:
Hoc pater Oceanus, Neptunus poscit et ipse
Nereidumque chorus. Victoria laeta triumphos
Promittit summos, precium immortale laboris.
Macte animo, victor felix, hac itur ad astra. 5

ΚΥΚΝΕΙΟΝ ΑΣΜΑ
CYGNEA CANTIO

Cygnus me genuit pater ligustris
Ipsis candidior, colunt Aprili
Albae cum Venerem suam volucres,
Et spirat Zephyrus, novumque pictos
Ver fundit vario colore flores. 5
Cygnus me peperit nive et colostro
Mater candidior, loco citatus
Isis quo patitur vadum sonorum.
Hic inter medios venustus amnes
Et divortia curva brachiorum, 10
Dum lente vagor, et famem repello,
Depastis teneris lubenter herbis,
Nec non pisciculis, cibo suavi,
Casu nescio quo cupido magna
Invasit mihi pectus otiosum, 15
Et multis monuit modis benigna,
Ripas Isidis ut virentioreis
Intentis oculis, novaque cura
Collustrarem avide, quousque salsas
Undas imbiberent maris refusi. 20
Haec dum sollicita voluto mente,
Evincor studio migrationis.
Ergo ut magnifice expeditionem
Ornarem e numero quidem meorum
Bissenos comites chorum superbum 25
Selego, reliquosque concione
Omneis hac habita pater benignus
Committo fidei Isidis probatae.
“Cygni noster amor, decusque nostrum,
Qui rite Isidis insulas amoenas 30
Felices colitis, genusque nostrum
Augetis numero undecunque claro,
Laetis accipite auribus meam nunc
Causam, consilioque promovete.
Quodam numine ducor ut secundo 35
Cursu fluminis infimas caduci
Ripas Isidis, et sinus linquenteis
Invisam.” Strepitum dedit sonorum
Cygnorum niveis chorus canentum,
Concussis alacri vigore pennis. 40
Applausus placuit mihi canorus.
Pandum hinc gurgite colluens profundo
Rostrum, talibus alloquor cohortem:
“Nostrum hoc imperium, insulas beatas,
Et nidos etiam celebrioreis, 45
Quos ambit salicis corona glaucae
A praedonibus impiis quidem illis
Vos defendite fortiter, venustas
Nec permittite coniuges ab ullis
Advenis fluvio premi maritis.” 50
Omnes his monitis statim adsonabant
Aptantes capiti meo coronam
Baccatam nitidis et hinc et illinc
Gemmis, ac niveum aureae catenae
Collum multiplici orbe circinantes: 55
Postremo vale vale canentes.
Tanti lumine praenitens decoris
Bissenas medius feror volucres
Inter flumineas eo, citatae
Quo me cursus aquae vocat perennis. 60
Sic dum continuo fluore labor
Abbandunica tecta dereliquens
Cissae cognita Saxonum tyranno.
Mox cerno Hydropolim sacram, Birino
Quondam praesule, confluentiamque 65
Tamae ac Isidis, insuper vetusti
Castri culmina lapsa Sinnoduni.
Tum paulo inferius mihi obtulit se
Urbs clarissima semper Atrebatum
Gaudens nomine pristino Calevae,70
Et Chausega locus sacer, furentes
Quam Dani miseris modis premebant.
Hinc, lapsu rapidi cito fluenti
Delatus, video oppidum, quod olim
Pontes, si memini satis, vocatum 75
Alfridi cecinit trophaea magni,
Qua Cunetio fertur inquietus,
Sunningum quoque praesulum cathedram,
Henlegam et veterem forum popello
Vicino bene cognitum, frequensque 80
Hurstelega ferax deinde sylvae
Apparet, Mediamnis atque pulcher.
Felix pertinet illa ad Atrebates,
Haec spectat Catichlanicos colonos.
Ad dextram ulterius nitet serena 85
Bustelli domus, inclytum sepulchrum
Montis nobilibus viris acuti.
Post haec remigio feror superbo
Ad ripas ubi vicus est Alaunus,
Et tandem penetro impetu volucri 90
Pontem Vindelesoricum, duarum
Qui vel limina gentium coarctat.
Hic alas cohibens meas, ocellos
Verto in sideream quietus arcem,
Miratusque loci situm nitentem, 95
Et turres validas, sacrumque templum,
Dulce exaudio coelicumque melos,
Clari quale quidem canunt olores
Undis in mediis vagi Caystri.
Tunc ripam citus ambiens sinistram 100
Molem conspicio alteram, scholamque
Sexti principis elegantiorem,
Nomen cui veteres dedere Aequaedon.
Alas explico rursus, et labore
Grato pervenio ad locum celebrem 105
Cervi antiquitus insulam vocatum,
Erchenualdus ubi pius sacerdos
Templum perpetuo Deo sacravit.
Et mox, defluvio volans aquarum,
Anchoreticum ego sinum benigne, 110
Stenum et nomine viculum saluto.
Contendens volucri deinde cursu
Altae ad conspicuas domos Avonae.
Non hic purpurei nitent galeri,
Ut quondam soliti, cruces columnaeque 115
At stant gemmiferae, et nitent coronae,
Eduardumque suum colunt alumnum,
Gentis delicium unicum Britannae,
Cuius dextera Scotticos tumultus
Compescet, manibusque dura vincla 125
Gallorum iniiciet. Sed ad receptum
Munus confero me. Hoccine est celebris
Famae Regiodunum, honore summo
Quod treis regibus obtulit coronas?
Ripas tam virideis iuvat videre. 130
Et iam summa procul superbientis
Shenae culmina splendide coruscant,
Quas rex septimus serenus aedes
Montem nomine divitem vocavit
A quadam regiuncula Brigantum, 135
Haeres cuius erat domo paterna.
Decursus Tamesis celer profundi
Iam me ducit, et impigre ad sinistram
Ripam, fulget ubi velut corona
Sedes aethereus Sion decora. 140
Quod templum posuit Deo supremo
Quintus maximus ille, Galliarum
Gentes qui domuit manu potenti.
Brentae fluminis hinc vadum notando
Bonas conspicio insulas olorum 145
Nidis officium suum exhibenteis.
Cygni, qui mediis aquis frequentes,
Admirarier et decus, meamque
Pompam, ac tollere cristulas comanteis.
Prudens ipse tamen, satisque certe 150
Securus, Zephyro meo favente
Ducor navigio secundiori
Ad Chevam hospitio piae Mariae
Gallorum dominae celebriorem.
Dehinc et Mortuus est lacus superbae 155
Villai effigies, domusque nota.
Cygnorum insula promicat benigna
Nostri quae generis fovet volucres.
Puttennega etiam nitens amoenum,
Praeter quas alacri feror vigore 160
Procursum acclerans. Domus volucrum
Tum frontem exerit, ante multa saecla
Danis cognita villa bellicosis,
Quam dum suspicio lubens micantem
Amplis nobilium aedibus virorum, 165
Attentum me alio vocat recurvi
Battersega sinus polita cultrix.
Et Chelfega locus ferens coronam,
Henrico veniente rege, primam.
Ad dextra placido alveo, phaselo 170
Tanquam, devehor intuens aperte
Lomithin titulo palatii alto
Dorvernensis episcopi nitentem.
Ad levam locus est scaturiente
Circumseptus aqua, cui priores 175
Thornegam proprium dedere nomen.
Hic reges statuere praepotentes
Sedem magnificam sibi, suisque,
Quae nunc temporis evolutione
Splendoris decus omne comparavit. 180
Henricus tamen omnium unus instar
Octavus precium tulit laboris,
Romanis solio suo galeris
Excussis, spatiis palatiique
Auctis mirifica expolitione. 185
Quid magnas referam aedium nitelas
Multarum, radiant suo emicanti
Quae nunc lumine, clivus adiacet qua
Ripae excelsior, aspicitque lymphas
Nymphae caeruleas sibi faventis? 190
Aedes turrigerae hinc micant et inde,
Quas Antonius ille Beccus urbis
Dunolmensis honos, decusque struxit,
Dignas plumiferis quidem coronis
Eduardi modo principis sereni. 195
Tum Sabaudia lucet alta sedes
Olim nobilibus viris dicata,
At nunc pauperibus domus sacrata.
Regis septimi labore sancto.
Sed nec laude sua carent venustae 200
Aedes, Balnea queis dedere nomen.
Hinc templi veteris ruina sensim
Frontem attolere coepit excitata
Splendent mirifice et superba tecta
Queis fons nomina Brigidae sacravit. 205
Iam pervenimus alta Trenovanti
Celsi ad moenia, qua per occidentem
Amnis nomine Fluctus intumescit,
Olim cuius in ostio minaci
Arx apparuit undecunque fronte. 210
Illius periit decus sed omne,
Bainardi et peperit novos honores
Castellum radians nitore multo.
Miranti similis feror per undas,
Fanum suspicioque dedicatum 215
Paulo, pyramidemque percelebrem,
Tangit vertice quae suprema coelum.
Mox et nobilium domos virorum
In ripa facile adnoto virenti.
Tum demum memini fuisse quendam 220
Cygni munere maximo beatum
Cultorem illius, at virum impotentem
Tandem mors rapuit manu cruenta.
Atque haec dum meditor vagus per amnem
Germanosque pio saluto nutu 225
Merces sollicite suas paranteis,
Ad pontem venio arcubus valentem,
Surgentemque novendecim, domorum
Quos fastigia comprimunt suprema.
Sunt et qui referant notae probatae 230
Scriptores tabulatum opus fuisse
Richardi imperio Leonis. Ignis
At postquam violasset illud: ecce
Ioannes ditione fratris auctus,
Largo et munere civium bonorum 235
E saxis solidis opus refecit
Dignum laude quidem sua perenni.
Hic me non patitur manere gurges
Magno murmure defluens ab alto.
Quin arcum penetrabo. Sudoverca 240
Multis nominibus valeto clara.
Tu cygnum peperisti et elegantem,
Qua stant lucida tecta, Brandonus
Reginae Mariae potens maritus
Struxit quae studio nitoris amplo. 245
Tua Ventae hospitio foves alumnos,
Giffardi veteris tui patroni,
Rupinique Petri memor patroni.
Tu felix colis insulam celebrem
Bermundi nivea benignitate, 250
Notam et pontificum domum tuorum.
Bellini vocor ad sinum frequentem
Nautis, turrigeramque regis alti
Sedem, armaria Martis ampla magni.
Arx haec terminat urbis orientem 255
Versus moenia, calculoque gaudet
Magni roboris, hostibus timorem,
Ingentem obiiciens, trucemque mortem,
Tot serpentibus aeneis in omnem
Sortem ad fulmina saeva comparatis. 260
Sed nunc protinus urbe derelicta
Dextra nauticus est sinus petendus
Insignis statione puppium, tum
Villis eximio labore cultis.
En spirat Zephyri faventis aura,265
Et me nunc Ruber ille clivus altas
Ad ripas vocat illici susurro.
Est plane paradisus ista villa
Structurae nitidae ferens coronam,
Pestanisque rosas suavioreis 270
Profert, ac genus omne liliorum.
Hic fons, hic nemus est sacrum Camoenis.
Cygnorum hic numerus pius canentum.
Hic vel perpetuo iuvat manere.
Sed me Limodomus cupit videre. 275
Fiet, nam cupio videre et illam.
Hoc sentire quidem videtur unda,
Sic me flumine promovet secundo.
Fumus naribus ustulans oberrat.
Creta hic assiduo domatur igne, 280
Albo et tota nitet colore ripa.
Ventis vela dabo, sinusque curvi
Leni persequar ambitum natatu,
Donec contigero Vadum profundum.
Classem iam videor mihi videre. 285
Galli, si sapitis fugam parate.
Accedam propius, triremiumque
Intentus numerum adnotabo iustum.
Prima et maxima nomen imperantis
Henrici retinet. Secundo vero 290
Et navis Catarina bella fertur.
Nomen tertia praedicat Mariae,
Inter quas reliquas nitet puellas,
Digna semideum thoris virago.
Gaudet quarta quidem Petrus vocari. 295
Quinta insignia iactitat leonis.
Haec est Prima rosa, haec et est Hirundo
Haec est Palmifera, et Phaselus illa
Haec Pinus volucris, nova haec triremus
Cui praefectus erat meus Viatus 300
Cultor Oceanitidum celebris,
Cultor Pieridum celebris ille,
Nostri et Martia saeculi voluptas.
Quid plures memorem? Iuvat recessum,
Et navalia pervidere vasta. 305
Gunteri mea filius nitela,
Qui tot naumachiis Getas feroceis
Et Gallos domuit genus superbum,
Vicinas habitat benignus aedes.
Intrarem nisi me suprema cursus 310
Meta hinc ad Viridem sinum vocaret.
Alas carbasa candidas parata.
Expando. Fluvius favere perstat,
Et ventum Zephyrus meus ministrat.
Ecce ut iam niteat locus petitus 315
Tanquam sidereae domus cathedrae
Quae fastigia picta! Quae fenestrae!
Quae turres vel ad astra se efferentes!
Quae porro viridisria, ac perennes
Fontes! Flora sinum occupat venusta 320
Fundens delicias nitentis horti.
Rerum commodus aestimator ille,
Ripae qui variis modis amoenae
Nomen contulit eleganter aptum.
Aethelredus erat Britanniarum 325
Princeps: Danicus hunc frequenter hostis
Contorsit miseris modis, coegitque
Urbis praesidio sibi cavere.
Danorum interea truces catervae
Doruernum spoliant, trahuntque saevi 330
Elphaegum ad loca nota Grenovici
Sacrum pontificem, necique ibidem
Tradunt, ah capier securi adacta.
Longo temporis inde perfluente
Cursu, nobilium decus virorum 335
Hunfridus, ditione Claudiana
Auctus, magnificas beatus aedes
Hic primum posuit, Placentiamque
Illustri titulo vocavit apte
Linguae candidus utriusque censor. 340
Sed cum curia sustulisset illum
Poli fraude, dolisque Sudovolcae
Festas deposuit relicta cristas
Elugens domini sui ruinam.
Horti tunc periere Adonidisque, 345
Quos insignia tanquam amoeniora
Fatali omine pinxerat fenestris,
Nimirum fragileis sciens honores,
Et rerum instabileis vices novarum.
Tam clari meminit viri togata 350
Recte Gallia, tum chorus suavis
Cygnorum Isidis ad vadum incolentum,
Cui magnum numerum dedit bonorum
Librorum, statuitque sanctioris
Divinus studio scholae theatrum 355
Nostro quale quidem videtur esse
Magnum tempore, forsan et futuro.
Quid, quod munere Verolamienses
Non cessant merito suum patronum
Ipso reddere sole clariorem? 360
Eduardus coluit deinde Quartus
Aedes funera post cruenta Sexti.
Tandem et Septimus potitus arce
Regni, restituit locum decori,
Auxitque egregie domum venusto 365
Frontis lumine, splendidisque pinnis,
Cognati memor inclyti bonique.
Quam regi bene cesserit secunda
Structura indicat et potens alumnus
Octavus patris aemulator altus, 370
Quo non magnificentius potentum
Quisquam exaedificavit, aut deinceps,
Nil fallor, faciet. Loquatur ipse
Per me nunc Viridis sinus, suosque
Exauctos titulos, suos honores 375
Amplos, culmina praedicetque celsa.
Concentus liquide canorus aures
Percellit mihi. Fallor, an recessu
Isto personat? Illud est receptum
Cygnos hic habitare concinenteis, 380
Qui famam domini sui, decusque
Summum lucida transferunt ad astra.
Vos ergo comites profectionis
Selectus numerus meae videtis
Partes esse meas, labore plene 385
Confecto, unde quidem profectus huc sum,
Ut laudes alacri sono celebrem
Henrici patriae patris Britannae.
Nolo sollicitos mea esse causa
Vos, quod carmina concinam suprema. 390
Certe non moriar, petam sed astra
Coelites habiturus inter ipsos
Sedem conspicuo polo micantemm
Phoebus noster ubi coruscat almus.
Vidistis thalamos, sinusque curvos 395
Cognati Isidis, itionis huius
Nec vos peniteat. Iuvabit olim
Haec forsan meminisse. Cantilenam
Quin nunc aggredior favente Phoebo, 400
Musarumque nomen choro annuente.
Felix illa dies notanda gemmis
Plane ter niveis, suavibusque
Sertis, lumina quae serena primum
Henrico tulit inclyto puello. 405
Felices genuere qui parentes
Talem sidere filium secundo.
Felix quo Viridis sinusque alumno.
Ridebant elementa sole tali
Orto, lumina qui referret orbi. 410
Fortunata fuit rotundioreis
Quae nutricula praebuit mamillas.
Fortunati etiam, et quater beati
Illi qui comites fuere parvo.
At cum iam teneros adultus annos 415
Vicisset, velut Hesperus minora
Inter sidera totus enitebat.
Illum vir, mulier, puer, senexque,
Omnes denique praedicare magno
Certe numine maximis volente 420
Natum rebus, et hoc probavit usque
Fortunae facilis rota eminentis.
Solus fratribus omnibus superstes
Regni praecipuum decus ferebat,
Una divitiasque vel Midaeas, 425
Quas congesserat usibus futuris
Cura et iusta quidem parentis illa.
Quis novit meritis modis referre
Pompam conspicuam novae coronae,
Ibat qua mediam nitens per urbem? 430
Quis nunc munificentiam profusam
Illius, validos quis aut lacertos
Exculta satis exprimat Camoena?
Natos nam tenui loco beavit
Multos, et Morinorum ab urbe victor 435
Insignis rediens tulit coronam
Ex lauro precium laboris altum.
Regnorum comes inclytus cruento
Bello perdomuit genus malignum
Scottos. Rex Iacobus impetuque 440
Illo concidit, ac severioreis
Poenas perfidiae tulit tyrannus.
O factum bene. Vicit Anglus absens.
Patris gloria, filiique virtus
Hoverti virideis ferent coronas,445
Et victoria laeta permanebit
Henrici domitoris improborum.
Tornaco interea potitus Anglus
Fundamenta novi profunda castri
Victor mox posuit perenne vallum. 450
Non est nobilium chorus virorum
A me praetereundus, ille Carlum
Quo Quintum hospito fovebat amplo:
Qua stant moenia celsa Duroverni.
Congressus celebris celebriorem 455
Paulo post peperit. Corona fulgens
Francorum, Angligenumque confluebant
Guisnessum inter et Ardeam virenti
In valle, aurea quae deinde dicta est
A rerum insolito nitore quodam. 460
Hic reges nivea benignitate
Coniuncti specimen dedere tale
Pompis, quale quidem a gravi ruina
Romani imperii extulere nulli.
Admirabilis aedium venustas, 465
Quas erexerat eleganter illic
Henricus subitum intulit stuporem
Raptis Galli oculis amoenitate.
Quintus Carolus Ictium petebat
Portum Caesareo nitens honore. 470
Hinc fit continuo apparatus alter.
Anglus splendidus erigi theatrum
Iussit, nomen et inclytum loco ex re
Miraculi domus inditum est decenter.
Post annos aliquot revisit ipse 475
Caesar flavicomos potens Britannos,
Londinique celebrioris urbis,
Henrico duce, moenia alta vidit.
Nunc si praeterea canendo vellem
Accuratius explicare fictae 475
Quae pugnae simulachra equestris acer
Ostentaverit is domi forisque
Longo carmine vix referre possem.
At possum interea docere veras
Fictarum comites fuisse pugnas. 480
Ter Gallum impetiit severus hostem
Henricus gladio, et quidem cruento,
Virtutisque suae tulit coronam
Victor tot spoliis onustus amplis.
Tum fortuna noverca coepit esse 485
Gallo, Caesareisque eum triumphis
Captum tradidit illico molesta.
Anglus candidus illius ruinae,
Quanvis hostis erat, misertus egit
Capti Caesare cum potente causam. 490
Illa reditus actione Gallus
Regno est. Num poterit mereri inique
Post haec tam bene de merenti amico?
Anglus sollicto obsides parenti
Gallo filiolos studens labore 495
Grato reddere, Carolo remisit
Auri non leve pondus erogati.
Hinc reges stabilem fidem dedere,
Et iunxere manus utrinque dextras
Cincti nobilium virum catervis,500
Urbes qua Morini colunt superbas.
Anglus tam placidae quietis autor
Gaudet munere pacis innovato,
Quoscunque artifices fovens politos,
Hac lege ut laceros palatiorum 505
Muros restituant labore iusto,
Conferantque suum novis nitorem.
Hinc crevit Viridis sinus corona,
Hundesdenaque pervenusta sedes.
Hinc Bellus locus extulit serenae 510
Frontis lumina, Brigidae et sacer fons,
Aedes magnifico decore festae.
Hinc Thornega vetus suos honores
Auxit splendida principum cathedra.
Shelfesega etiam domus renidens 515
Signis ventivolis, et albicante
Crista. Sideris instar est Avona,
Ottelandaque verticem alta tollit,
Et Nulli titulo domus secunda,
Coelo quae caput inserit corusco. 520
Sic res publica praenitens quiete
Successum studiis dedit politis,
Quies florentibus, exuit veternum
Lex Evangelica, et suo vigori
Sacro numine restituta plene 525
Incrementa tulit, bonosque fructus.
Huc admoverat et manum valentem
Prudentissimus omnium fuere,
Vel qui sunt modo principum, labore
Henricus facili, utilique plane. 530
Orta hinc questio magna de suprema
Romani quoque dignitate. Sanctus
Illam praesulibus senatus esse
Communem asseruit, paremque cunctis.
Tunc ecclesia caepit Anglicana 535
Romanas nihili aestimare merces:
Et rex magnanimus iugum reiecit
Non portabile publico suorum
Consensum unde quidem petita longum
Libertas rediit suum ad theatrum 540
Romanisque vale beata dixit.
Fraudes, seditio, doli, cavillae
Bella horrentia principi intonabant.
Princeps consilio valens secundo
Fraudes, dissidium, dolos, cavillas 545
Evicit. Deus hoc volebat ipse.
Prudens continuo per alta passim
Arces littora confici iubebat.
Pendinas tenet asperi cacumen
Celsum montis, et intonat frequenter. 550
Mauditi quoque subsidet rotundum
Castrum, et fulminat impetu furenti
Portus ostia qua patent Falensis.
Tum Portunia comminatur hosti
Audax arce nova, creptantibusque 555
Tormentism brevis unde transitus per
Scapham ad littora fracta Durotrigum
Quo nec longius est loco arx timenda
Saxa ingentia provolent quod inde,
Piratas quae abigant procul scelestos. 560
Covae fulmineae duae coruscant.
Haec casum colit, illa solis ortum,
Vectam qua Neoportus intrat altam.
Fauces Hursta premit minax Avonae
Vinchelsega suos sinus tuetur, 565
Qua Limenus aquas agit profusas.
Doris littore prominet bicorni
Gallis tormina comminans superbis.
Iactat Dela novas celebris arces:
Notus Caesareis locus trophaeis. 570
Castrum Regius editum recepit
Burgus fulmina dira, et insulanos
Tutos servat ab impetu vel omni.
Sed nec Greva suo caret rotunda
Moles praesidio: frequens viator 575
Urbem qua volucri petit celoce.
Floret Regioduni honos venusti,
Castellique novam sui figuram
Laetis suspicit adsolens ocellis,
Et pontem celebrat novum, furenteis 580
Hulli nil reflui timens procellas.
Sic gens Martia libere Deiri
Vicinum repetunt forumque agrumque.
Luguballia civitas Novantum
Incrementa quidem ter ampla caepit, 585
Et maior tulit Tuesis alta.
Celsas insuper Iccius recepit
Portus robora firmiora turres.
Guinessus radiat, novaque fossa,
Vallo et cingitur undecunque forti. 590
Oram litoris antea recensi.
At nunc interiora concinam, et quae
Henricus fabricis tulit politis.
Struxit splendida tecta Duroverni.
Hinc et Durobrevi venustiorem 595
Sedem constituit sibi suisque.
Isuri quoque regiam virenti
In ripa posuit decenter amplam.
Porro Fanum Iacobi opus renidens
Erexit placidae studens quieti. 600
Et nuper posuit nova elegantis
Fundamenta domus amoeniori
Derenti in fluvii vado liquentis.
Sedes pontificum novas sacrorum,
Doctas instituit pius scholasque. 605
Hinc se Deva putat beatiorem,
Attollitque caput venusta Venta,
Quam lymphis gelidis Avona lambit.
Hinc et Claudia civitas celebris
Excelsum caput erexit, nitetque. 610
Hinc et Petropolis micat serena.
Quid, quod Granta novem dicata Musis
Henrici pietate litterati
Tersis praenitet erudita linguis?
Et Choecos celebrat suos alumnos, 615
Doctam candida Smithiosque turbam.
Ponetum sophiae severiorem
Cultorem insuper approbat fovetque
Heveddunum etiam, cui superemam
Dat phrasis Ciceroniana laudem, 620
Carrum, Christophorum, Aschamumque cantant.
Postremo Isiacis suum nitorem
Omnem reddidit insulis benignus
Cygnorum apposuitque concinentum
Multis nominibus chorum celebrem,625
Nostrae gloria crevit unde stirpis.
Felix Isidis hoc vadum patrono!
Sunt testes fidei satis probatae
Shepevus decus utriusque linguae,
Hocherus nitor artium bonarum, 630
Colus Caesarei fori venustas,
Cheadsegus resonae scholae columna,
Visidunus apex sacrae cathedrae,
Hebraei radius chori Bruernus,
Caius rhetor et elegans poeta, 635
Petrus cosmographus ferax oliva,
Facundus Curio Minervae alumnus,
Harpesfeldius Atticaeque linguae
Interpres facilis, disertus, aptus.
Cultor praeterea sacrae loquelae 640
Hardingus numerum politus auget.
Dumque haec magnifice pararet ille,
Fractos undique poenitudo Iberos
Sylvestreis domuit, suave legis
Ferre et perdocuit iugum Britannae. 645
Quae victoria comparanda magnis.
Scottus senserat eminentioris
Fortunae patruo favere sortem.
Gallus senserat, atque pertimebat
Quorsum cresceret illius triumphus. 650
Ambo conveniunt, manusque tradunt
Coniuncti solitas: prior sed ipse
Scotus Martia tela promovebat.
Incerta alea Martis illa semper.
Scottorum incaluit cruore fuso 655
Iscae fluminis alveus vadosus.
Capta et nobilium virum corona,
Infelixque Iacobus ingruenti
Ex moerore animi statim peribat.
Gallus vulnere saucius tyranni 660
Infestissima quaeque cogitare.
Anglus bellipotens tumultuantis
Victor conteret omne robur hostis.
Postremo repetet suique iuris
Coelo lilia missa de sereno. 665
Scotti perfidiae graveis tulerunt
Poenas. Litha iacet redacta prorsus
In moestos cineres, minaxque classis
Praeda est facta quidem. Proinde castrum
Cui nomen celebre inditum a puellis 670
Ter ferro violenter atque flamma
Concussum patitur meras ruinas
Et clades similis ferocienteis
Adflixit Morinos. Superba facti
Testis victa Bononia impotenter 675
Quae nunc fata vocat, deos et astra
Vel crudelia, sorte diminuta
Galli, cuius erat columna nuper,
Syrtes nobilium madent cruore,
Et Bessus peperit fuga salutem, 680
Clades Ardea pertulit frequenteis,
Neptunusque favet suis Britannis.
Nostrae hic terminus esto cantionis,
Undis non iuvat amplius manere.
Henricus valeat nitela regum. 685
Centenos Catarina vivat annos red
Casti coniugii decus supremum.
Eduerdus quoque floreat venustus,
Et tandem solio potens avito
Sublimis sedeat, piusque princeps. 690
Iam longum Viridis sinus valeto.
Te praeconia: te manent coronae.
Me coelum petit arduum canentem,
At cygni interea tui memento.
Nutritor Tamesis valete chare, 695
Et cygnis facilis faveto nostris.
Pulli, grex niveis, mei valete:
Nymphis Isiacis, Favonioque
Vos committo. Agite, insulamque vestrum
Unusquisque suam lubens revisat. 700

AD CULTORES ISIDIS

Isidis assidue ripas qui fluminis altas
Incolitis tacito venerantes pectore numen,
Accipite arguto redeunteis carmine cygnos
Aurea quod feriat resonanti sidera voce.
Gloria perpetuo sic vos comitetur ovanteis, 5
Et fortuna parens tribuat faustissima quaeque.

AUGURIUM

Vergilius cecinit celeberrimus ille poeta.
Aspice bis senos laetanteis agmine cygnos.
Vos decet augurium vatis pernoscere magni
Sortis et eventum felicem amplectier ulnis.
Qui modo bisseni repetunt loca cognita cygni 5
Candida Musarum referunt insignia secum,
Isidis inque vado statuent sua regna perennes.

Finis