Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

LIBER QUINTUS

DE ANTICHRISTO, CUIUS NOMEN ET PERSONAM PER CALUMNIAM ET INIURIAM FALSO PROTESTANTES PONTIFICI ATTRIBUUNT

UONIAM doctissimi nostri temporis catholicique scriptores (ut interim antiquiores omittam) totam de Antichristo materiam accurate disputarunt, eamdemque nos iam alibi pro nostra tenuitate prosecuti sumus, liber hic parum necessarius alicui videri potest, praesertim quia superioribus non ita connectitur, ut propter doctrinae consecutionem postulari videatur. Verumtamen rex Angliae, cui initio huius operis respondere proposuimus, nos vel invitos laborem hunc iterum subire compellit. Ille enim in sua Praefatione, post suae fidei professionem, ad disputationem de Antichristo repente digreditur, et peculiarem eorum, quae pro sua opinione protulit, responsionem postulat, dicens, Id mihi maxime in votis est, ut si cui hanc meam de Antichristo coniecturam, libebit refellere, singulis disputationis meae partibus ordine respondeat. Ideoque necessarium ducimus et cum illo digrcdi, et singulis eius coniecturis peculiare tribuere responsum. Neque enim illud praetermittendum censuimus, eo quod rex solis coniecturis se niti fateatur, quia in re adeo absurda, et plane incredibili, et ecclesiae catholicae nimis odiosa et perniciosa, nec coniecturae permittendae sunt, sed penitus extirpandae. Quam ob causam iterum de Antichristo disputationem texere, imo etiam, si necesse sit, eadem iterum repetere non sum veritus, dummodo, quantum in me est, omnibus, tam sapientibus quam insipientibus, satisfaciam, utrisque enim (teste apostolo, Rom. 1) debitores sumus. Ne tamen lectori molesti simus, non omnia quae de Antichristo tractari solent, sed ea solum quae causae et peculiari responsioni quam rex postulat inservire queant attingemus. Et singula membra quae rex distinguit singulatim etiam expendemus, non tamen eodem ordine, sed ea semper praemittemus, quae vel evidentiora sunt et in scripturis clariora, vel quorum cognitio ad ea, quae minus nota sunt, vel a prioribus pendent, aliquid conferre posse censebimus.

bar

INDEX CAPITUM LIBRI QUINTI

1. DE ANTICHRISTI NOMINE, EIUSQUE VARIA SIGNIFICATIONE

2. UTRUM ANTICHRISTUS PROPRIE DICTUS SIT HOMO ALIQUIS SINGULARIS, VEL SEDES ALIQUA SEU IMPERIUM

3. DUABUS PROTESTANTIUM OBIECTIONIBUS EX DANIELE ET PAULO SUMPTIS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT

4. ALTERI OBIECTIONI EX CAP. 17 APOCALYPSIS SUMPTAE CONTRA EAMDEM RESOLUTIONEM CAPITIS SECUNDI SATISFIT

5. DE TEMPORE PERSECUTIONIS ET MORTIS ANTICHRISTI

6. PRIMAE OBIECTIONI REGIS ANGLIAE CONTRA DOCTINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT

7. ALTERI OBIECTIONI REGIS ANGLIAE EX CAP. 18 APOCALYPSIS DESUMPTAE SATISFIT

8. TERTIAE OBIECTIONI REGIS ANGLIAE EX VARIIS NOVI TESTAMENTI VERBIS DESUMPTAE SATISFIT

9. ALTERI DIFFICULTATI OCCURENDO TEMPUS REGNI ANTICHRISTI ET INITIUM EIUS AMPLIUS DECLARATUR

10. ALIIS DUOBUS ARGUMENTIS SATISFIT, ET OBITER NONNULLAE CATHOLICORUM OPINIONES DE TEMPORE ANTICHRISTI REFELLUNTUR

11. ANTICHRISTI TEMPORE DUOS VEROS HOMINES AD TESTIMONIUM CONTRA ILLUM FERENDUM MITTENDOS ESSE, EX CAP. 11 APOCALYPSIS CONTRA DUOS FALSAS PROTESTANTIUM EXPOSITIONES OSTENDITUR

12. ELIAM ET ENOCH ESSE TESTES ILLOS QUI CONTRA ANTICHRISTUM MITTENDI SUNT OSTENDITUR

13. IOHANNEM PER DUOS TESTES ENOCH ET ELIAM INTELLEXISSE CONIECTURA ET PATRUM AUCTORITATE OSTENDITUR

14. UTRUM EX ALIIS SCRIPTURAE LOCIS OSTENDI POSSIT ELIAM ET ENOCH FUTUROS ESSE SECUNDI CHRISTI ADVENTUS PRAECURSORES, ET TESTES CONTRA ANTICHRISTUM

15. ANTICHRISTI SEDEM ET LOCO ET GRADU LONGISSIME A PONTIFICIS SEDE DISTARE

16. UBI FUTURA SIT ANTICHRISTI SEDES

17. EX DESCRIPTIONE PERSONAE ANTICHRISTI QUAM PAULUS TRADIT, 2 AD THESSAL. 2, ILLUM PONTIFICIS ADVERSARIUM MAXIMUM POTIUS QUAM PAPAM ESSE FUTURUM EVIDENTER OSTENDITUR

18. QUAE EX VISIONIBUS CAP. 6 ET 9 APOCALYPSIS REX INDUCIT REFELLUNTUR

19. ITEM EX CAP. 13 OSTENDITUR, ET OMNIA QUAE REX EX ILLO DECERPIT REFELLUNTUR

20. QUAE CIRCA 14, 15 ET 16 CAPUT APOCALYPSIS REX NOTAT DISCUTIUNTUR

21. EX VISIONE CAPITIS 17 ET SEQUENTIBUS APOCALYPSIS NOVUM DE ANTICHRISTO ERROREM CONFUTARI POTIUS QUAM CONFIRMARI

22. EX DESCRIPTIONE ANTICHRISTI A DANIELE PROPHETA TRADITA FABULA DE ANTICHRISTIANISMO ROMANO EVIDENTER REFELLITUR

EORUM QUAE IN HOC LIBRO TRACTANTUR SUMMA CUM APOSTROPHE AD REGEM ANGLIAE

bar

CAPUT 1
DE
ANTICHRISTI NOMINE, EIUSQUE VARIA SIGNIFICATIONE

SUMMARIUM

1. Nominis etymon. spacer2. Falsa haereticorum de hoc nomine etymologia. Antichristus significat Christi adversarium. Probatur ex scriptura. spacer3 - 4. Probatur ex patribus. spacer5. Nominis Antichristi duplex significatio.

RIUS quam de re ipsa dicamus. visum est de nomine Antichristi pauca praemittere, ut omnes protestantium technas, vel potius in Christi vicarium contumelias detegamus. Nomen igitur Antichristus Greecum esse, seu a Graecis desumptum, nemo est qui nesciat. Componitur autem ab ἀντὶ et χρίστος. In qua compositione certum est Christi nomen, ut est proprium Iesu salvatoris nostri, usurpari. Quamvis enim hoc nomen, ut ab unctione derivatum, generalius sit et quoscumque homines per sacram aliquam unctionem in dignitate assumptos significare soleat, iuxta illud, Nolite tangere christos meos, Psal. 104, nihilominus Messiam seu Christum dominum, praesertim post eius adventum, per antonomasiam significat, sicut etiam in lege veteri fuerat praesignificatum, ut Ioannes, cap. 4, indicavit, Scio quia Messias veniet, qui dicitur Christus; et exposuit August., tractat. 15 et 33 in Ioan.; et optime Cyrillus, Cateches. 4 Mystag.; Euseb., lib. I Histor. c. 3, et lib. IV de Demonstrat., c. 10; et Lactan., lib. IV, c. 7, et alii, quos late retuli in tom. I tertisa partis, disput 18, sect. 2.
spacerg2. Particulam vero ἀντὶ contendunt haeretici, non oppositionem, sed vicem, seu loco alterius subrogationem, in illa compositione significare, et ita Antichristum eum esse, qui se Christi vicarium appellat. Sed ducuntur profecto spiritu decipiendi simplices, saltem per nominis ineptam accommodationem. Et ideo, omissa quaestione de illa duplici significatione dictionis ἀντὶ, secundum se et generali usu Graecorum spectatae, a nobis solum consideranda est prout in illius nominis compositionem secundum scripturae, ecclesiae et patrum usum assumpta est. Sic ergo certum est contrarietatem et oppositionem significare, nomenque Antichristi insignem Christi hostem designare. Sumpsit enim ecclesia vocem hanc ex scriptura, in qua nullum alium habet significatum. Nullibi enim reperitur baec ipsa vox in scriptura, nisi in epist. 1 et 2 Ioannis, ibi autem aperte significat hostem Christi. Nam cum cap. 2 dixisset, Audistis, quia Antichrislus venit, subdit inferius, Quis est mendax nisi is qui negat, quia Iesus est Christus? Hic est Antichristus, qui negat Patrem et Filium. Ex quibus verbis evidenter constat Antichristum opponi Christo negando Iesum esse Christum illum utique singulariter promissum, ex duplici natura in una persona divina compositum, et ipsamet divinitate et spiritu sancto singulariter unctum, ac proinde per antonomasiam Christum. Unde cap. 4 repetit, Omnis spiritus, qui solvit Iesum ex Deo non est, et hic est Antichristus. Solvere autem Iesum nihil aliud est quam negare Iesum esse divinitate unctum per singularem utique unionem humanitatis ad Verbum, et haec est sumpta ad Christum oppositio, ut idem apostolus iterum, epist. 1, explicavit, dicens, Multi seductores exieriunt in mundum, qui non confitentur Iesum Christum venisse in carne, hic est seductor et Antichristus. In scriptura ergo non habet nomen istud alium usum. In aliis vero scripturae locis, in quibus non nominatur sed describitur Antichristus, summus adversarius Christi depingitur. Nam Daniel. 9 et Matth. 24, per abominationem desolationis Antichristum praedici creditur, et de illo dicitur sedem et nomen Christi usurpaturum, maximamque persecutionem contra Christum in ecclesia sua esse excitaturum. Et de eodem intelliguntur verba Christi, Ioan. 5, Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me; si alius venerit nomine suo, illum accipietis. De eodem etiam loquitur Paulus, 2 ad Thessalon. 2, ubi his nominibus illum onerat, Homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Et tandem ut ostendat Paulus summam oppositionem Antichristi cum Christo, adiungit, Tunc revelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Apud Danielem item et in Apocalypsi describitur Antichristus tanquam insignis Christi adversarius, ut infra videbimus.
spacergreen 3. Atque in hunc modum de Antichristo et nomine eius senserunt ss. patres, exponentes haec loca: Chrysost., Hom. 4 in Ioan.; Cyrill., lib. III in Ioan., cap. 6; et ibi Tbeophyl., Euth. et Beda; et late Iren., lib. V Contr. Haeres., cap. 25; Ambr. in Psal. 43, et lib. I de Spiritu Sancto, c. 14; Nazianz., orat. 47, quae inscribitur Significatio in Ezech., et in iambico inscripto Definitionis minus exactae, in fine; Ruffin., in Exposit. Symbol.; Hilar., lib. de Uuit. Patris et Filii, satis a principio, si eius est opus. Melius et certius lib. Contr. Auxent., in principio, nominis Antichristi proprietas (inquit) est Christo esse contrarium. Et Hieronym., ep. 151 ad Algas., q. 11, Ipse est enim universorum perditio qui adversatur Christo, et ideo vocatur Antichristus. Et hac ratione, lib. II Contr. Iovinian., in princip., Quomodo dies et nox misceri non possunt, ita nec iustitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et Antichristus. Augustinus, tract. 3 in ep. 1 Ioan., Latine, ait, Antichristus contrarius est Christo, et postea reprehendit eos qui interpretabantur nomen Antichristi, id est, ante Christum, et inquit, Non sic dicitur, non sic scribitur, sed Antichristus, id est, contrarius Christo. Et optime Damas., lib. IV, c. 27, Non nobis, sed Iuaeis veniet; non pro Christo, sed adversus Christum, qua etiam de causa Antichristus dicitur. Et in tom. IX operum Augustini, auctor tractatus de Antichristo sic inchoat: De Antichristo scire volentes, primo notabitis quare sic vocatuss sit, ideo, scilicet, quia Christo in omnilus contrarius erit, et Christo contrara faciet. Et licet ille tractatus non censeatur esse Augustini, auctoritatem habet, et Rabani esse creditur. Et Hugo Eterian., lib. de Regres. Animar., cap. 23, Erit (inquit de Antichristo) homo, non angelus, qui adversabitur Christo et membris eius, inde Antichristus appellandus. Pluresque alios in sequenti capite referemus.
spacer 4. Cum ergo haeretici nec etymologiam hanc nec significationem negare possint, quid eis prodest, mutata vocis etymologia et nova significatione ex proprio cerebro illi attributa, saltem nomine vicarium Christi Antichristum appellare? Nam si de solo nomine in hoc contendere student, contemnendi sunt, et ad scholas grammaticorum remittendi. Si vero sub illa specie et umbra vocis suadere contendunt illum esse verum Antichristum sub hac propria vocis significatione, et tanquam illi adversarius, qui se vicarium Christi, atque adeo Antichristum in alia ab eis cogitata significatione, appellat, ita ut intelligant non quemlibet hostem Christi, sed illum qui sub nomine vicarii eius illi opponitur esse Antichristum, respondemus in primis eum qui non per rapinam vei usurpationem se Christi vicarium nominat, sed quia ab ipso Christo constitutus est, non esse Christi hostem, et ex hac parte non posse esse Antichristum. Deinde dicimus illud signum Antichristi non inveniri in scripturis, nec in illis vel a patribus traditum esse, nimirum Antichristum esse oppugnaturum Christum sub specie vicarii eius, sed aperte usurpando ipsum Christi nomen et dignitatem. Et ideo, hac vana cogitatione et novitate omissa, per signa Antichristi in scriptura fundata discurrendum est.
spacer 5. Non possum autem omittere, quin prius advertam ex hac nominis huius etymologia et ex dictis testimoniis duplicem huius vocis acceptionem distinguendam esse. Unam propriam, aliam communem seu translatam appellare possumus. Nam quia nomen Antichristi hominem Christi contrarium signiflcat, per antonomasiam accipitur ut nomen proprium singularis cuiusdam hominis maximi Christi et ecclesiae adversarii; generali autem modo etiam de aliis Christi hostibus dicitur. Hac duplici eius nominis acceptione usus est Ioannes, dicta epist. 1, cap. 2, cum dixit, Audistis quia Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt. Et rationem huius posterioris significationis inferius insinuans dicit, qui negat quoniam Iesus est Christus, hic est Antichristus. Idemque fere repetit cap. 4 et in epist. 2. Et ita ex hoc loco duplicem hanc illius nominis acceptionem adnotarunt patres ibi, et Matt. 24, et 2 Thessal. 2, ubi Hieronym., Chrys., Oecumen. et alii, et optime Cyprian., epist. 76, in principio, dicens Ioannem universos qui de ecclesia exissent quique contra ecclesiam facerent Antichristos appellare. Et infra, Unde apparet adversarios domini Antichristos omnes esse. Et similia fere habet epistola septima. Et August., lib. II Contra Adversarium Legis et Prophetarum, cap. ultimo, de illo ait, Deus verus est, in cuius templum falsus ille (id est Antichristus) sessurus est, ad quem pertinet etiam iste (utique legis adversarius) qui sub nomine Christi, quod est nomen Dei, hoc est Christianum se videri volens, semper extollitur contra Christum, seque ostendit Antichristum, non unum illum maiorem caeteris, sed ex his aliquem de quibus dicit Ioannes Evangelista [1 Ioan. 2] Nunc Antichristi multi facti sunt. Eos enim dicebat haereticos, qui temporibus apostolorum esse iam coeperant. Idem, lib. XX de Civitat., cap.19. Unde etiam Hieronym., Naum 2, tractans illud 1 Petr. 5, Adversarius vester diabolus tanquam leo &c., subiungit, Catulus leonis Antichristus, et omnes doctrinae perversae &c. Et infra, Audistis, inquit Ioannes, quia Antichristi multi sunt, tot enim Antichristi sunt quot dogmata falsa. Et Matt. 7, in fine, omnes qui contra Christum sapiunt Antichristos vocat. Quae omnia confimant quod diximus, Antichristum ex summa ad Christum oppositione ita esse appellatum, et inde derivatum esse nomen ad alios insigniores Christi adversarios denotandos, sicut etiam communi usu hominem valde crudelem Neronem esse dicimus, et similem tyrannum esse Diocletianum, et magnum philosophum esse Aristotelem, et sic de aliis. De hac ergo translata significatione nulla est dubitatio; de altera vero superest cum haereticis controversia, quam sequenti capite prosequemur.

CAPUT 2
UTRUM
ANTICHRISTUS PROPRIE DICTUS SIT HOMO ALIQUIS SINGULARIS, VEL SEDES ALIQUA SEU IMPERIUM

SUMMARIUM

1. Opinio haereticorum. spacer2. Veritas catholica tenet Antichristum singularem futurum. Probatur ex scriptura. spacer3. Expenditur singula d. Pauli verba. spacer4. Probatur ex patribus. Antichristus daemon non erit. spacer5. Alia ratio ex Theodoreto. spacer6. Expenduntur verba d. Ioannis. spacer7. Alia eiusdem verba ponderantur. Probatur idem ex articulo Graeco. spacer8. Ex Daniele confirmatur. spacer9. Rex ultimus apud Danielem non fuit Mahometus aut alius tyrannus. spacer10 - 11. Iterum veritas auctoritate patrum roboratur.

AERETICI contendunt non esse singularem personam, sed seriem vel genus personarum in aliqua sede vel imperio succedentium, quem errorem excogitarunt ut papam Antichristum esse suaderent. Hunc errorem insinuarunt Wicleph., art. 30, et Ioan. Hus, art. 19, damnati in concilio Constant., sess. 8 et 15. Clarius Luther., in cap. 49 Genes., ubi hac ratione reiicit communem sententiam asserentem Antichristum futurum esse de tribu Dan, quam fuisse dicit diaboli inventum. Et quidam Rodolphus Gualter., in Homiliis de Antichristo, irridet eos qui asserunt Antichristum fore certum singularem hominem. Sic etiam Beza, in 2 Thess. 2, dicit, licet Paulus loquatur de Antichristo ut de quodam homine, sub illo nihilominus intelligere totum corpus ecclesiasticse tyrannidis, ita vero ut peculiarem tyrannidem declaret, nimirum Romanam. Unde concludit manifeste hallucinatos esse, quicumque Paulum de uno quopiam homine esse locutum intellexerunt, nisi dent quempiam qui a Pauli saeculo ad diem usque iudicii superstes maneat. Denique Calvinus etiam in eodem loco, et lib. IV de Iustit., c. 7, idem supponit, cum papam dicit esse Antichristum. Et haec sententia placuit Iacobo regi, qui solis coniecturis duci fatetur. blue Quales autem illae sint postea videbimus.
spacer 2. Veritas catholica et in fide certa est Antichristum, proprie seu antonomastice sumptum, futurum esse singularem quemdam hominem insignem ac peculiarem Christi adversarium. Ita docent sapientes et catholici viri qui hac aetate contra haereticos decertarunt, et hoc punctum magna diligentia et eruditione tractarunt. Et probatur breviter ex sacra scriptura et patribus. Et imprimis expendo locum 2 ad Thessal. 2, ubi, licet Antichristus hoc nomine non exprimatur, de illo nihilominus loqui Paulum, sancti omnes et catholici docent, blue nec haeretici negant: imo eumdem locum in contrarium inducunt, ut postea videbimus. In illo igitur loco instruit Paulus Thessalonicenses ut non perturbentur cogitantes diem domini, id est, ultimi iudicii, iam esse propinquum, quia necesse est ut Antichristi adventus et persecutio antecedat. Unde ait, Neque vos seducat ullo modo, quoniam nisi venerit discessio pri primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, tanquam sit Deus. Et infra, Et tunc revelabitur ille iniquus quem dominus Iesus interficiet &c.
spacer 3. Profecto si verba singula attente ponderentur, non possunt proprie ac sincere intelligi nisi de singulari ac definita persona. Quis enim thronum aliquem vel sedem regni hominem peccati aut filium perditionis appellare solet? Similia enim verba non collectionem vel successionem, sed determinatam personam in rigore significant, neque a sua propria significatione violenter et sine causa extrahenda sunt, praesertim quia tot circumstantiis, moribus et conditionibus ille homo vestitur et a Paulo ac prophetis describitur ut necessario uni tantum personae convenire debeant. Ut cum Paulus ait (2 Thess. 2.), Cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtuit, et signis et prodigiis mendacibus et similia, quia verisimile non est in omnibus successoribus seu regibus alicuius regni omnes illas proprietates et morum qualitates esse futuras. Accedit, Paulum non absolute hominem, sed cum articulo Graece illum hominem peccati dixisse, ut etiam Latine Ambrosius legit et Vatablus vertit. Articulus autem Graecus vim habet indicandi singularem personam, ut infra ex patribus ostendam. Imo notatione dignum est Paulum quater repetere illum articulum, dicens, ille homo peccati, ille filius perditionis, ille qui adversatur &c. et infra tunc revelabitur ille iniquus. Positus ergo esta d designandam singularem personam, quam etiam demonstrat relativum, cuius est adventus &c, et adhuc apertius pronomen ille iniquus, cum subsequenti relativo, quem dominus Iesus interficiet &c.
spacer 4. Atque ita hunc locum patres intellexerunt: D. Chrysostomus, orat. 3 et 4, in illum locum, qui per comparationem ad Christum personae Antichristi singularitatem declarat. Nam, sicut Christus praedictus fuerat tanquam singularis homo, et data sunt certa eius indicia, utique per signa et prodigia quae erat facturus, ita illi opponitur Antichristus, eiusque adventus tanquam cuiusdam particularis hominis praedicitur et per signa et prodigia falsa quae operaturus est indicatur. Ergo ita est futurus Antichristus determinata persona, sicut fuit Christus. Sic etiam Theophylaict., illa verba exponens, interrogat, Quis autem ille est? Numquid Satanas? Nequaqnam, sed homo quispiam omnem Satancae operationem recipiens. Idemque fere habet Theodoretus, qui antithesim inter Christum et Antichristum magis expendit, dicens daemonem imitari consilium Dei: Nam sicut Deus, humana suscepta natura, nostram procuravit salutem, ita ille, cum eliget hominem qui possit omnem eius suscipere operationem, per eum omnes homines decipere conabitur, seipsum Christum, et Deum et hominem nominans. Ubi solum notamus aequiparationem in hoc, quod uterque est certa et particularis persona, nam in modo est diversitas. Non enim sicut Christus est verbum in humanitate assumpta, ita erit Antichristus persona daemonis in assumpta natura hypostatice, sicut quidam falso finxerunt, quos alibi impugnavimus. Solum ergo fit in hoc comparatio quod, sicut Christus fuit individuus homo, ita etiam erit Antichristus. Unde etiam ipse Theodoretus docte mutavit loquendi modum, nam de Christo dixit, Sicut Deus humana natura suscepta &c.; de da.emone autem ait, Ita ille cum eliget hominem qui possit omnem eius suscipere operationem, sentiens futurum non solum specialem naturam, sed etiam particularem personam inter alias electam a daemone tanquam aptam ad omnem suam pravam operationem.
spacer 5. Denique in eisdem verbis Theodoreti ratio alia ponderari potest. Nam praecipua intentio Antichristi maximaque ad Cbristum oppositio erit, quia persuadere conabitur se esse Christum et verum Messiam, et ostendere tamquan ut Deus, ut ibidem ait Paulus. Hoc autem non potest fmgi de throno aliquo aut sedentium in illo successione. Nam sicut Christus non est praedictus nisi ut particularis homo, ita nemo se finget Christum nisi in sua particulari persona. Et licet multi se finxerint Christum, nullus autem nisi in sua, et pro sua propria persona, et inter eos qui in signis, prodigiis, mendaciis, ac potentia praecellet, per antonomasiam erit Antichristus. Unde Ambrosius ibidem ait, Antichristum futurum esse primum et summum pravorum hominum qui se ut Deos coli voluerunt. Recte etiam Tertullianus, lib. V contr. Marc, c. 16, Qui est (ait) homo delicti, filius perditionis, quem revelari prius oportet ante domini adventum &. Secundum nos quidem Antichristus, ut docent veteres et novae prophetiae.
spacer 6. Atque hinc Ambrosius, Chrysostomus et alii patres cum citatis verbis Pauli coniungunt alia Christi verba, Ioan. 5: Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. In quibus manifeste constat Christum loqui de aliqua determinata persona quam Iudaei ut Messiam suscipient. Et ita dicti patres et alii praecedenti capite allegati verba illa Cbristi de Antichristo interpretantur. Et Augustinus, tract. 29 in Ioan., exponens verba illa c. 7, Quia semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit, dicit talem futurum esse Antichristum: Ipsum quippe annuncians dominus, gloriam suam quaesiturum, non gloriam patris, ait ad Iudaeo, Ego veni &c. Et Ambrosius in Psal. 43 ait significasse Christum illis verbis Iudaeos in Antichristum credituros, qui in illumcredere noluerunt. Et idem habet lib. IV de Spiritu Sancto, c. 14. Quarmis enim multi futuri esscnt pseudochristi et pseudoprophetae (ut ipse etiam praedixit, Matth. 24), quos aliqui Iudaei pro Messia suscepturi essent (ut ex parte impletum legimus Actor. 5, et poste aapud Eusebium, lib. VIII Histor., c. 6), nihilominus neminem Iudaei ita pro Messia suscipient sicut Antichristum, et ideo illum singulariter Christum verbis suis designasse intelligimus. Et sic etiam dixit Cyrillus Hierosolymitanus, Cateches. 12: Iudaeorum liberi venientem reiecerunt, male autem venturum expectant; verum Christum negaverunt, falsum autem ipsi errantes recipient. Qua de re etiam salvator vere dixit, Ego veni (Ioan. 5) &c. Quod autem ille falsus Cbristus futurus sit singularis quidam homo et Antichristus declarat late idem Cyrillus, Catech. 15.
spacer 7. Praeterea hoc aperte confirmat modus loquendi Ioannis, epist. 1: Et sicut audistis, quia Antichristus venit et nunc Antichristi multi facti sunt. Nam in his verbis distinguit quemdam Antichristum singulariter praedicatum et praedictum, a multis, per quamdam eius participationem et translationem sic nominatis. Ergo aperte supponit illum priorem esse particularem personam, praesertim quia illi multi Antichristi quos Ioannes dicebat iam factos non erant multa regna aut imperia tyrannica, sed vel multi qui ex Iudaeis contra Christum iam insurgebant vel plures haeretici, ut Ebion, Cerinthus, Simon Magus, vel plures etiam imperatores Romani Christianorum persecutores, ut Nero, Domitianus, ut sancti passim exponunt. Ergo etiam ille singularis Antichristus est una certa ac definita persona. Accedit in dictis verbis et paulo inferius, et in cap. 4, et epist. 2, ubicumque ponitur in singulari nomen Antichristus, poni cum articulo ὁ, id est ille, qui articulus vim habeτ designandi certam personaμ, et cumquadam singularitate, iuxta generalem patrum regulam, quam tradunt Epiphanius, lib. Ι Contra Haeres., secta 9, et lib. II, Haeres. 56; et Chrysost., enarrat. in c. 7 Isai., ponderans non dixisse prophetam, Ecce virgo concipiet, sed addidisse articulum ad designandam singularem et excellentem virginem; et Cyrillus, lib. I Ioan., c. 4, circa finem, ponderans addidisse Ioannem articulum cum dixit, In principio erat verbum; et Origenes, tom. VII in Ioan., circa illa verba, Propheta es tu?
spacers 8. Ad hanc etiam veritatem confirmandam multa argumenta desumi possunt ex locis Danielis et Apocalypsis, in quibus Antichristum praedici et patres docent et haeretici non negant. Itaque Daniel, c. 7, postquam explicuit quartam bestiam esse regnum quartum, utique Romanorum, postea per decem reges dividendum, subiungit, Et alius consurget post eos, per quem omnes patres Antichristum intelligunt, ubi Hieronymus testatur, et sequitur August., XX de Civit., c. 23; et d. Greg., lib. XXXII Moral., c. 12, ubi particula alius satis demonstrat singularem personam, cuius actiones statim describit propheta satis consentanae ad Paulum. Et certe negari saltem non potest in throno et imperio illius, qui contra decem reges pugnaturus est, quique tres destruet et septem alios sibi subiiciet, futurum esse aliquem primum regem qui contra alios insurget. Necessarium ergo est illum esse certam ac determinatam personam. Ille autem erit Antichristus. Tum quia in illum specialitercconveniunt omnia quae ibi subiiciuntur: Sermones contra excelsum loquetur, sanctos altissimi conteret &c. Tum maxime quia tempus regni iilius tam erit breve, ut in eo non sit habiturus successorem, sed in illo et cum illo sit thronus eius extinguendus, ut ex eodem loco Danielis, et ex c. 11 et 12, et ex Apoc., c. 11 et sequentibus, et ex verbis Pauli, quem interficiet dominus Iesus spiritu oris sui (2 Thess. 2),, et ex aliis infra ostendemus.
spacer 9. Hoc argumentum etiam convincit illum ultimum regem per cornu parvum redsignificatum non fuisse Mahometum (ut aliqui voluerunt) neque alium similem tyrannum. Unde etiam potest haec veritas confirmari ex circumstantiis temporis, loci, originis, beIlorum, et aliis similibus, cum quibus describitur Antichristus venturus in allegatis scripturae locis quae postea tractaturi sumus. Non enim potest singularis persona evidentius designari quam per circumstantias huiusmodi, vel (ut cum dialecticis loquamur) per collectionem proprietatum, quae non nisi in unum et particulare individuum convenire possint. Ita autem Antichristus describitur in scriptura, negari ergo non potest quin particularis persona futurus sit.
spacer 10. Denique de Antichristo singulariter preadicto a Daniele, Paulo, et Ioanne evangelista, omnes antiquissimi patres, qui de illo scripserunt, ubique supponunt esse futurum singularem hominem, cuius genus, mores et alias proprias circumstantias describunt, ut constat ex his, quae tradunt Irenaeus, lib. V Cont. Haeres., cap. 25; Hyppolit., redorat. de Consummat. Mundi; Ephrem, tract. de Antichrist. in tom. I; Cyrill. Hierosolymitan., Cateches. 15; Ambr., lib. X, in c. 21 Lucae, ubi tres numerat Antichristos, diabolum, Arium et omnes haereticos similes, et singularem et famosum Antichristum, qui persecuturus est ecclesiam in fine mundi. Sic etiam depingit Antichristum Lactantius, lib. VII Divin. Inst., c. 16, 17, 18, et 19, <et> concludit, Hic est autem qui vocatur Antichristus, sed se ipse Christum mentietur et contra verum dimicabit. Similiaque repetit in Epitom. Institution., cap. 11, et eodem modo loquitur Hug. Eterian., dict. lib. de Regres. Animar., cap. 23; Prosper, in Dimidio Tempor. a c. 6 usque ad 16; praesertim vero Hieronym., Daniel. 7, dicens, Putamus Antichristum unum esse de hominibus, in quo totus Satanas habitaturus sit. Idem supponit epist. 151 ad Algasi., q. 1, ubi late ita exponit locum Pauli ad Thessalonicenses. Idemque habet Theodoretus in eisdem locis Danielis et Pauli. Et similiter Chrysostomus, orat. 3 in 2 ad Thessalonicenses, ait, Antichristum non esse futurum ipsum Satanam, sed hominem quemdam suscipientem omnem eius operationem. Ubi eadem verba habet Theophyl., dicens, Non erit Satanas, sed homo quispiam. Cyprianus etiam, lib. III ad Quirin., c. 118, de Antichristo exponit illud Isai.14, Hic homo qui concitat terram, supponens profecto futurum particularem hominem.
spacer 11. Augustinus, XX de Civit., cap. 19, Nulli (inquit) dubium est eum de Antichristo ista dixisse dieque iudicii. Hunc enim appellat diem domini, et ait non esse venturum nisi ille prior venerit, quem refugam vocat, utique a domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto. Et infra, tractans locum Ioannis, ait: Sicut ante finem exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos, ita omnes tunc inde exibunt qui non ad Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt. Et c. 23 ita etiam exponens Danielem ait, Antichristi adversus ecclesiam futurum saevissimum regnum, licet exiguo spatio temporis sustinendum donec Dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum. Qui non dormitans haec legit, dubitare non sinitur. Praeterea idem docet Gregorius, lib. XIV Moral., capit. 11, ubi Antichristum dicit futurum esse caput omnium iniquorum, et quae in c. 9 Iob dicuntur, ita intelligi de unoquoque iniquo, ut referri quoque debeant ad ipsum specialiter caput iniquorum. Et lib. XXXI, c. 12: Antiquus hostis, ait, illum perditum hominem ingredietur, qui specialiter Antichristus nuncupatur. Ac deniquc Damascenus, lib. IV de Fide, c. 27, Omnis, ait, qui Christum non confitetur Antichristus est. Caeterum peculiari ac praecipuo modo Antichristus ille dicitur qui sub mundi catastrophen venturus est.

CAPUT 3
DUABUS PROTESTANTIUM OBIECTIONIBUS EX
DANIELE ET PAULO SUMPTIS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Sinistra Bezae interpretatio in Danielem. spacer2. Responsio ad illam. spacer3. Quid Daniel sub bestiarum nomine intellexerit. spacer4. Primi reges bestiarum nomine significantur. spacer5. Cornua decem totidem reges repraesentant. spacer6. Alia Bezae interpretatio in divum Paulum. spacer7. Duplicem notionem nominis Antichristi se nescire haeretici simulant. Antichristus in typo multiplex est, unicus in persona. Haeresiarchae Antichristi dicuntur. spacer8. Ex iisdem verbis Pauli Bezae interpretatio impugnatur. spacer9. Regis Angliae sententia.

UONIAM si Antichristus una singularis persona futura est, evanescit haereticorum phantasia quod in throno apostolicae sedis Antichristus sedeat, conantur veritatem ex scripturis demonstratam eisdem scripturis impugnare. Et primo obiicit Beza locum Dan. 7, ubi per quatuor bestias quatuor regna significata sunt. Singula autem illorum regnorum multo tempore durarunt et plures reges habuerunt qui per singulas bestias significati fuerunt, et eodem modo dicuntur ibidem decem cornua quartae bestiae esse decem reges, quos non oportet esse singulas personas sed plurium seriem in unius regni sede. Ergo eadem ratione dicendum est de regno Antichristi, quod per cornu parvum significatur, non esse unum tantum hominem sed unum thronum, in quo multi per successionem sedebunt, quorum collectio vocatur a Paulo homo peccati, quia erit velut unum corpus sibi succedentium tyrannorum.
spacer 2. Respondeo imprimis dissimilem esse rationem de verborum significatione et de repraesentatione per figuras vel imagines apparentium rerum, ut bestiarum vel animalium. Nam verba habent propriam significationem quasi permanentem et communem, a qua extrahenda non sunt nisi ubi necessitas vel sufficiens auctoritas coegerit, et maxime cavendus est sensus improprius et metaphoricus, quando ex aliis verbis et circumstantiis in ipso contextu et sermone adiunctis proprietas sermonis constare potest. At vero res vel imagines apparentes non habent per se stabilem significationem, sed illam tantum ad quam tunc, cum apparent, assumuntur seu imponuntur, quae metaphorica seu quasi analoga est, pendetque ex voluntate seu intentione Dei revelantis, et ideo est obscurissima, et intelligi non potest nisi ab eodem propheta per verba declaretur, vel ex aliis scripturae locis significatio colligatur, vel certe postea tandem ex effectu cognoscatur. Paulus ergo non per visiones imaginum, sed per verba locutus est de Antichristo, et talibus verbis eum indicat ut plane de illo tanquam de una singulari persona loquatur, et mores eius ac circumstantias ita describit ut uni tantum, et non omnibus qui in aliquo tbrono succedunt, convenire soleant.
spacer 3. At vero Daniel narrat futura sibi revelata non verbis, sed sub imaginibus bestiarum. Unde utitur quidem verbis quae immediate significant bestias, et ut indicet non esse veras, sed apparentes, non absolute dicit, prima erat leaena sed quasi leaena, secunda similis urso, tertia quasi pardus. Ipsae autem bestiae id significabant ad quod repraesentandum per quamdam analogiam fuerant impositae et ostensae, et aliam signilicationem impropriam seu translatam non habebant. Ideoque potuerunt facile repraesentare regna et non certas personas et e converso, pro arbitrio revelantis. Hinc ergo fit ut per bestias interdum significentur regna, interdum certae personae. Nam Daniel. 7, per leaenam alas aquilae habentem significatur regnum Chaldaeorum; per ursum, regnum Persarum et Medorum, per pardum regnum Graecorum et per quartam bestiam, Romanorum regnum, At vero in c. 8 per arietem significatur Darius rex, per hircum Alexander, ut ipsemet Daniel exposuit. Igitur ex repraesentatione per visionem bestiarum nullum fieri potest argumentum ad significationem verborum, nam illa variatur vel imponitur pro arbitrio revelantis. Haec vero de se fixa est et certa, nisi aliunde constet ad metaphoricum sensum transferri.
spacer 4. Addo praeterea, licet per bestias significentur regna apud Danielem, c. 7, nihilominus per singulas principaliter significari primos uniuscuiusque regni conditores et amplificatores, in quibus praecipue inveniuntur proprietates quae per tales imagines et visiones repraesentantur. Et sic leaena alata praecipue repraesentabat Nabuchodonosor, regni Chaldaeorum fundatorem, hominem ferocissimum et libidini deditum, ut notat Hieronymus, qui etiam ait ursum, Cyrum, maiorem imperii Persarum conditorem, ob eius duritiam et ferocitatem repraesentasse. Pardus vero alatus significabat Alexandrum, imperii Graecorum caput, qui magna fortitudine ac velocitate orbem domuit. Ita ergo per quartam bestiam significari potuit Iulius vel Augustus Caesar, licet probabilius videatur non fuisse significatam particularem personam, quia imperium illud in principio non monarchicum sed aristocraticum fuit.
spacer 5. Per decem autem cornua illius bestiae expresse dicuntur significari decem reges, utique illi qui decem regna in quae imperium Romanum divident debellaturi sunt. Ita ergo per cornu parvulum rex quidem novi imperii inchoator repraesentatus est, qui non est alius nisi Antichristus, ut Hieronymus, Theodoretus, et omnes patres intellexerunt. Est autem differentia, quia de caeteris imperiis vel de decem regibus non dicitur quantum throni eorum duraturi fuerint vel sint, et ideo tam ipsi fundatores quam eorum successores poterunt per illasmet imagines bestiarum,aut per decem cornua repraesentari. De imperio autem Antichristi satis significatur, tum ibi, tum aliis locis infra tractandis, brevi tempore esse duraturum, et cum suomet fundatore esse extinguendum, et ideo per illud cornu parvulum ita significatur Antichristi imperium, ut etiam una tantum et singularis persona repraesentetur.
spacer 6. Secundo obiiciunt protestantes locum Pauli 2 ad Thessal. 2, dicuntque (ut supra ex Beza retuli), nisi unus homo detur, qui a temporibus Pauli usque ad diem iudicii superstes maneat, non posse Antichristum esse certum aliquem singularem hominem. Nam Paulus, citato loco, cum Thessalonicenses docuisset diem domini (utique ad iudicandum) nondum instare, quia nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati, non veniet dies illa, subiungit, Nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. Nam mysterium iam operatur iniquitatis, tantum ut qui tenet nunc teneat donec e medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Duo ergo docet Paulus, scilicet, Antichristum iam tunc incepisse operari suam iniquitatem, et apostasiam a Christo in fine mundi esse ab Antichristo consummandam, ipsumque esse interficiendum, et tunc diem domini esse venturum. Haec autem non possunt de eadem persona intelligi, quia non potest unus et idem homo operari iniquitatem tempore Pauli et durare persequendo ecclesiam usque ad fmem saeculi et tunc revelarri, et a Christo interfici.
spacer 7. Propter hoc testimonium quidam dixerunt Neronem fuisse Antichristum, quorum sententiam infra, capit. quarto et decimo redtractabimus, quia illi non negabant Antichristum esse particularem personam. llla ergo opinione omissa, protestantes vel ignorant vel ignorare se simulant duplicem significationem nominis Antichristi secundo capite positam, nam ex illius ignoratione obiectio facta procedit. Sicut enim dixit Ioannes, Antichristus venit, et nunc Antichristi multi facti sunt (1 Ioan. 2), quia unus est qui singulariter praedictus est, et multi qui eius iniquitatem participando illum quasi praefigurant, et ideo nomen etiam eius participant. Ita etiam dixit Paulus Antichristum suo tempore iam inchoasse operari iniquitatem, licet id in fine mundi sit consummandum. Errant ergo haeretici non distinguentes inter Antichristum communiter et proprie dictum, seu (quod idem est) inter Antichristum in typo et in persona. Antichristus enim in typo non est una persona, sed corpus vel successio plurium tyrannorum nomen Christi persequentium. Proprius autem Antichristus in persona, et qui per antonomasiam prophetatus est, unica est et singularis persona. De utroque autem locutus est Paulus in citato loco. Nam cum ait mysterium iam operatur inquitatis, loquitur de Antichristo typico quem tunc fuisse Neronem multi patres intellexerunt, praesertim Chrysostomus ibi, et Theophyl. Et idem Chrysostomus, serm. de Eleemosyn. et colIat. et homil. de Praemiis Sanctor.; Ambr. ibi; et Hieronyra., epist. 151, ad Algasi., q. 9. Attigit Tertullian., lib. de Resurrect. Carn. c. 24; et August., XX de Civitat., c. 19, ubi incertam quidem dicit esse expositionem propter loci ambiguitatem, non tamen illam reprehendit. Addit vero aliam, quam Theodor. et Sedulius in Paulum sequuntur, scilicet, quemlibet haeresiarcham et Christi hostem sub illo qui mysterium operatur iniquitatis (2 Thess. 2) comprehendi. Quod parum ad praesens refert: omnes enim in hoc conveniunt, quod ille qui tunc operabatur mysterium iniquitatis non erat Antichristus, sed typus, imago, praecursor, aut insigne membrum Antichristi. Quod ut significaret Paulus, non dixit simpliciter operatur iniquitatem, sed mysterium operatur iniquitatis, vel ipsum Neronem vocando mysterium iniquitatis, si nomen mysterium sit suppositum illius propositionis, et in casu nominandi positum sit, et vocetur mysterium quia figura erat Antichristi, vel certe ipsammet persecutionem Neronis vocando mysterium iniquitatis in casu accusandi, quia Nero, persequendo Christianos, operabatur mysterium iniquitatis, id est, tyrannidem, quae erat imago persecutionis Antichristi futurae.
spacer 8. Unde tantum abest ut ex illo loco probetur Antichristum proprium non esse unam certam personam, ut oppositum potius inde convincatur. Nam Paulus evidenter dlstinguit mysterium iniquitatis seu illum qui tunc operabatur mysterium iniquitatis ab illo iniquo quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. Imo inde docet Thessalonicenses nondum instare diem iudicii, quia nondum revelatus fuerat homo peccati, id est verus et proprius Antichristus. De quo etiam subiungit, Quid detineat scitis &c., nimirum ne ille Antichristus veniat. Non declarat autem aperte Paulus quidnam esset quod adventum Antichristi detineret, sed significat Thessalonicenses iam illud scisse, quia cum esset cum illis eos iam instruxerat (ut statim subiungit) Antichristum non esse venturum donec Romanum imperitum e medio tolleretur, vel ad eum statum pervenerit in quo per Antichristum posset omnino destrui, ut patres exponunt. Ergo semper Paulus supponit proprium Antichristum esse alium distinctum ab eo qui tunc operabatur mysterium iniquitatis, et de illo semper tanquam de singulari homine loquitur, ut capite praecedenti ponderavi.
spacer 9. Unde etiam rex Angliae, in Praefat., pag. 67, fatetur ex illo loco potius probari tempus, quo venturus est Antichristus, et universalis discessio futura est, non nisi longo post tempore quo Paulus scripsit illam epistolam futurum fuisse. Nam hoc ipsum est quod Paulus Thessalonicensibus tradere et persuadcre studebat, ex illo principio quod Antichristus non solum nondum venerat, sed neque tam cito venturus erat, alioqui non recte conclusisset diem domini nondum instare. Nihilominus tamen idem rex negat Antichristum esse particularem personam, quamvis non ex illo loco, sed ex alio id suadere nitatur, ut capite sequenti videbimus.

CAPUT 4
ALTERI OBIECTIONI EX CAP. 17
APOCALYPSIS SUMPTAE CONTRA EAMDEM RESOLUTIONEM CAPITIS SECUNDI SATISFIT

SUMMARIUM

1. Obiectio regis Angliae ex Apocalypsi. spacer2. Responsio. spacer3. Meretricis nomine aut Roma ethnica aut mundus intelligitur. spacer4. Bestia qua meretrix vehebatur Antichristum figura erat, non Antichristus. spacer5. bestia fuit et mysterium iniquitatis in figura. spacer6. Per septem reges aliqui intelligunt bonorum persecutores in septem aetatibus. In ea opinione diabolus bestia illa est. spacer7. Alii Antichristum et eius praecursores intelligunt. Septem capita non significare numerum incertum. Ecclesiae persecutiones novem, secundum alios plures. spacer8. Nero primus Christianorum persecutor. Post Neronem alii ecclesiam persecuti. spacer9. Ratio dubitandi in contrarium. Responsio. spacer10. Iuliani persecutio gravissima. spacer11. Rex Angliae per septem capita septem formas regiminis Romae intelligit. spacer12. Ostenditur sine fundamento haec effingi. Livius, decad. 3, libro terio, circa medium.spacer13. Idem dicendum de decemviris.spacer14. Pontificum regimen non significatur a Ioanne per regem qui septimus dicitur. Contrarium repugnat verbis Apocalypsis. spacer15. A tempore Bonifacii nihil ex antiqua fuit immutatum.

ERTIO obiicit rex Angliae in Praefatione, pag. 98, ubi sic inquit: Scorto Babylonio, quod bestiae inequitat, sedem alicuius imperii et successione continuatam aliquorum hominum seriem illi praesidentem, non unum aliquem, designari, perspicnum est, ex forma qua diversis libri locis Antichristus ipse describitur, utique in Apocalypsi, et inducit cap. 17 eiusdem libri, in quo refert Ioannes ostensam sibi esse mulierem meretricem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. De qua muliere concludit in fine capitis: Et mulier quam vidisti est civitas magna, quae habet regnuim super reges terrae. Ex quo rex concludit, mulierem illam non posse significare certam unius hominis personam, sed plures homines sibi continenter succedentes, quorum sedes est magna illa civitas.
spacer 2. Respondeo, etiam si regi demus civitatem illam, per mulierem significatam esse Romam (ut ipse intendit), et septem reges per septem cornua significatos esse septem formas regiminis illius civitatis, et octavum futurum esse Antichristum, ut idem rex arbitrio suo commentatur; licet (inquam) haec omnia gratis demus, non video unde inferre possit cum fundamento in illo textu Antichristum non esse unam certam personam. Nam, licet mulier significet civitatem in qua est aliquod imperium per bestiam repraesentatum, cum successione plurium regum seu plurium formarum regiminis, nihilominus bestia, quae etiam significare dicitur Antichristum, unum tyrannum unumque hominem significare poterit. Neque ex textu aliquid induci potest quod vel apparenter aliud indicet. Nam si forte fiat argumentum a simili, quia, si mulier significat civitatem et bestia imperium cum successione praesidentium in illa, etiam bestia, ut repraesentat Antichristum, simili modo significabit seriem tyrannorum &c., profecto consequentia nullius momenti est. Nam hae imaginariae repraesentatione seu aenigmaticae figurae non semper ostenduntur seu proponuntur ad significandum idem, vel eodem modo, ut per se constat.
spacer 3. Addo in illa expositione regis, in qua suam obiectionem fundat, esse quidem aliqua in quibus cum nonnullis catholicis convenit, quae probabilia sunt sed incerta, alia vero esse regis propria, quae vix aut nullo modo possunt subsistere. Nam imprimis, licet probabile sit meretricem illam Romam repraesentasse, ut exponit Hieronym., epist. 151 ad Algasi., quaest.1 1, et Tertullianus, lib. III contra Marci. et contra Iudaeos, qui non intelligunt Romam Christianam, sed ethnicam, tamen etiam est valde probabile non repraesentasse civitatem aliquam particularem, sed civitatem diaboli aut mundi, sicut illam Augustinus distinxit a civitate Dei, id est totum coetum impiorum. Quomodo etiam dixit Hieronymus, Psalm. 54, duas civitates esse in mundo, Babylonem et Hierusalem, Per Babyloniam (inquit) intelliguntur mali. Et haec solet scriptura mundum appellare. In illum enim conveniunt omnia quae de illa muliere dicuntur, nam cum illa fornicati sunt omnes reges terrae, et ab ea inebriantur omnes qui inhabitant terram, utique tanquam terreni et animales homines, et caetera simili modo. Hac autem posita mulieris interpretatione, non oportet bestiam, cui insidere visa est, esse Antichristum, sed Satanam, ut multi scriptores docuerunt. Diabolus enim quasi sustinet totum impiorum corpus, et ideo illi insidere dicitur, et caetera quae ibi dicuntur facile diabolo accommodantur. Cum ergo diabolus vel Satanas non sit collectio personarum sibi in aliquo imperio succedentium, sed una certa singularis persona, non est necessarium bestiam illam repraesentasse, ut rex vult, continuatam personarum seriem, sed unum principem daemoniorum qui ad Christum eiusque ecclesiam impugnandam satellitibus suis, tam malis angelis quam pravis hominibus, multisque tyrannis per temporum successionem utitur.
spacer 4. Praeterea, licet demus scortum illiul Babylonium (ut rex loquitur) esse Romam, et bestiam cui insidet esse Antichristum, non est necesse illum esse solum Antichristum in persona, seu verum et proprium. Sed potius dicendum est illam bestiam prius fuisse Antichristum in figura seu mysterio, tandem vero in proprium ac verum Antichristum defecturam. Ac proinde, licet demus Antichristum per bestiam repraesentatum non unum tantum hominem sed plurium successionem postulare, nihilominus dicimus illam successionem in imperatoribus qui malitia sua et tyrannide Antichristum praesignarunt,impleri, cum autem in vero Antichristo successio consummabitur, illum tantum esse futurum unam singularem personam. Quam vero responsio haec sit consentanea evangelistae facile intelliget qui attente consideraverit quam apposite imperatores Romani tyrannidem exercentes in Christianos significentur per bestiam coccineam et plenam nominibus blasphemiae, haec enim epitheta non feminae sed bestiae attribui et omnes interpretes docent, et ex Graeco textu manifestum est. Dicitur autem coccinea, quia erat circumdata purpura et coccino, ut infra dicitur; per purpuram autem imperium significari solet, quia erat quasi proprium illius dignitatis insigne, et ad id magis explicandum dicitur etiam bestia illa circumdata inaurato auro, et lapide pretioso, et margaritis. Potest etiam dici coccinea propter sanguinem martyrum, de quo infra dicitur, Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum. Quamvis enim bestia sanguinem effunderet, et inde coccinea denominari possit, mulier tamen, id est civitas, illum bibebat, eo quod inebriabatur odio persequens Christianos et idola colendo, propter quod etiam mater fornicationum et abominationum terrae ibidem appellatur.
spacer 5. Quod autem bestia illa non solum Antichristum in persona, sed etiam in figura in sua repraesentatione complectatur, illo verbo mysterium a Ioanne interposito satis significatum est, et explicatur optime per verba Pauli, 2 Thessalonicens. 2, mysterium iam operatur iniquitatis, utique , qui coepit in Christianorum persecutione Antichristum adumbrare, ut omnes patres exponunt. Idemque optime declarant alia verba ibi subiuncta, et sic intellccta: Bestia quam vidisti fuit, et non est, et ascensura est de abysso. Fuit utique in mystcrio et figura, quia priusquam Ioannes scriberet iam mysterium operabatur iniquitatis redquem multi imperatores postea imitati sunt. Non est autem in persona, sed ascendet de abysso et in interitum ibit, ut c. 11 et 13 de Antichristi persona praedictum fuerat. Denique sic etiam intelligi non incongrue possunt alia verba postea subiuncta, Et bestia, quae erat (utique in figura), et non est, id est, nondum venit, et ipsa octava est, quia est distincta persona a septem imperatoribus qui tyrannide sua illam insignius repraesentarunt, et ideo de septem est, quia eorum imperium usurpabit et crudelitatem augebit e tconsummabit. Ipsa tamen in interitum vadit, quia brevi tempore regnabit et statim condemnabitur. Ex hac ergo interpretatione, quae valde probabilis est, potius colligitur quod, sicut imperatores septem qui mysterium iniquitatis Antichristi operati sunt, personae fuerunt certae et singulares, ita et proprius Antichristus qui post illos veniet erit certa et singularis persona. Imo, licet priora septem capita possint ita intelligi ac exponi, ut in singulis non tantum personae unicae, sed aliqua successio personarum intelligatur, nihilominus octava, quae erat et non est, erit singularis persona unica, quia brevissimo tempore durabit et statim sine successione in interitum ibit, ut ibidem significatur.
spacer 6. Quapropter ad obiectionem dissolvendam non multum refert exponere qui sint illi septem reges quos per septem capita bestiae significari angelus interpretatus est. Quomodocumque enim illi reges intelligantur. Antichristus qui post illos futurus est persona erit unica et singularis, quod breviter declaro iuxta duas magis receptas expositiones. Una est multorum qui ad explicandos septem illos reges distinguunt septem mundi aetates: primam ab Adam usque ad diluvium; secundam, a diluvio ad Abraham; tertiam, ab Abraham usque ad David; quartam, a David usque ad Babylonicam captivitatem et finem eius; quintam a fine seu exitu populi a captivitate usque ad Christum; sextam, a Christo usque ad Antichristum; et septimam tribuunt temporibus Antichristi. Unde in prioribus sex aetatibus per singulos reges intelligi dicunt omnes reges crudeles et tyrannos qui per singulas aetates sanctos pcrsecuti sunt. Ex quibus regibus quinque praecesserunt seu ceciderunt, ut ait Ioannes. Unus, id est sextus, est, et alius, id est septimus, nondum venit, utique Antichristus. De quo addit Ioannes, Et cum venerit, oportet illum brevi tempore manere, ut significet, licet priores reges non in una persona sed in plurium successione duraverint, quia aetates illae diuturnae fuerunt, ultimam vero futuram esse brevissimam, et ideo regem in ea regnaturum unam tantum et singularem futuram esse personam. Iuxta hanc tamen expositionem bestia, quae statim octava esse dicitur, non intelligitur esse Antichristus, sed diabolus, qui dicitur fuisse in prioribus, quia solutus erat, nunc vero in sexta aetate dicitur non esse, quia ligatus per Christum est, et postea dicitur ascensurus de abysso, quia solvetur tempore Antichristi, et in ipso veniet et cum ipso regnabit.
spacer 7. Altera expositio supponit per bestiam non daemonem sed Antichristum intelligi, vel potius imperium Romanum non absolute et in tota sua amplitudine, sed ut operans mysterium iniquitatis, id est persecutionis Christianorum in praecursoribus Antichristi usque ad Antichristum verum, qui omnem iniquitatem effundet. Et sic bestia illa in Nerone incoepisse optime et consentanae ad Paulum intelligitur. Dicitur autem habere capita septem propter imperatores successores eius, sub quibus aliqui putant comprehendi omnes qui in illo imperio persecuti sunt Christianos, sive plures sive pauciores fuerint, sumpto numero certo pro incerto seu pro universali. Sed difficile hoc creditu est, cum Ioannes distincte numeret quinque qui praecesserunt, et unum qui est, et alium qui futurus est. Haec enim tam distincta computatio non fit in numero incerto. Et ideo alii proprie verba intelligunt de septem tantum imperatoribus qui post Neronem usque ad Nervam fuerunt, Illo enim tempore Ioannes vixit et prophetavit, et ideo tantum mysterium iniquitatis quod in eo tempore in quo scribebat partim praecesserat, partim agebatur, partim duraturum proxime erat, commemoravit, inde vero ad Antichristum transitum fecit. Quod etiam difficile videtur. Cur enim alii ibi non numerantur, praesertim Traianus, qui eodem fere tempore et vivente Ioanne acerbissime Christianos vexavit? Unde addi potest per septem reges intelligi posse aliquos insigniores Christi persecutores qui inter ethnicos imperatores Romanos fuerunt et typi fuerunt Antichristi. Quamvis enim ecclesiae persecutiones variis modis numerentur, nihilominus sub aliqua non contemnenda consideratione ad eum numerum reduci possunt, qui illi visioni accommodari possit. Severus enim Sulpitius, libr. II Sacr. Hist., novem tantum numerat ecclesiae persecutiones, illas a Nerone inchoando. Alii vero ab eodem principio numerant decem, teste Augustino, lib. XVIII de Civit., c. 51. Unde aliquam ponit Sulpitius quae in narratione Augustini omittitur, et e converso, quare facile possemus nos illa ad septem vel octo reducere. Augustinus autem non putat esse inchoandum a Nerone nec sistendum in Diocletiano, ut alii faciunt, et ideo in multo maiori numero esse putat, eumque esse incertum et pro varietate temporum multiplicari.
spacer 8. Sed quidquid sit de re ipsa in se et nude spectata, in ordine ad locum Ioannis quem tractamus, non sine causa dicitur Neronem fuisse primum Christi persecutorem, quia Ioannes non de omnibus Christi hostibus sed de Antichristo et praecursoribus eius loquitur, et fortasse non absolute et simpliciter de omnibus, sed de his super quos Romanum imperium vel Romana civitas insidebat. Inter hos autem Nero fuit primus qui post Christum publico edicto contra Christum bellum movit, propter quod de illo singulariter dixit Paulus, Mysterium iam operatur iniquitatis, de quo mysterio etiam Ioannes loqui videtur, ut dixi, ideoque merito ille reputatur initium et quasi fundamentum Antichristianismi mystici in Romano imperio. Post illum vero numerat Ioannes alios septem, in quibus eos numerare et intelligere probabile est qui novarum persecutionum Christianorum capita fuerunt. Nam, ut dixit Optat., lib. III adversus Parmenian., Tunc nova persecutio Christianorum in Romano imperio facta esse censetur, cum publico imperatorum edicto nova aliqua ratione Christiani divexati sunt, ideoque non omnes qui persecutionem ab uno incoeptam continuarunt inter persecutores et Antichristos mysticos distincte numerantur, sed illi soli qui vel novis modis et edictis persecutionem innovarunt, vel qui eam quae iam cessaverat redintegrarunt. Sic post Neronem inter persecutores numeratur Domitianus, et post hunc Traianus, licet inter eos alii intercesserint, et sic possunt alii numerari, ut Marcus Aurelius, Decius, Diocletianus, Iulianus apostata, vel alius similis.
spacer 9. Obstant vero maxime huic expositioni verba Ioannis, ubi de illis septem regibus ait, Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit. Significat enim Ioannes his verbis quando illa scribebat quinque ex septem illis praecessisse, et sextum actu imperasse. Quod si ita est, non poterunt in illo numero computari imperatores qui post Ioannem fuerunt, ut Decius, Diocletianus et alii. Posset tamen quis dicere Ioannem locutum esse prophetico more de re futura, partim ut praeterita, vel pragesenti, partim ut futura, diversis respectibus in ordine ad imperium Christianum. Ita ut cecidisse dicat Ioannes illos quinque praecipuos Cbristi hostes qui ante Christianos imperatores, id est ante Constantinum, ecclesiam persecuti sunt, quales probabiliter existimari possunt primi quinque illi qui proxime post Neronem imperarunt, scilicet Galba, Vespasianus, Titus, Domitianus et Nerva, praetermissis Othone et Vitellio, quorum propter temporis brevitatem non habetur ratio. et non computato Nerone, quia necesse non est ut in illo numero comprebendatur. Sextus vero. qui additur tanquam prasens, non male intelligi potest Licinius, qui statim in principio imperii Christiani tempore Constantini gravissime Cbristianos persecutus est, teste Eusebio in Vita Constant. lib, I, c. 4, et lib. II, c. 1, et in Histor., lib. X, c. 9.
spacer 10. Alter vero qui venturus postea dicitur non immerito Iulianus apostata intelligi potest, in quem recte convenit illud quod Ioannes subiungit, Oportet illum breve tempus manere, et fuit ultimus imperator Romanus qui Christum ipsum et Christianum nomen persecutus est. Nam, licet multi alii imperatores haeretici ecclesiam catholicam impugnaverint, ut Constans et Valens, Constantinus Copronymus, et similes, illi tamen non contra Christum apertum bellum moverunt, sed sub nomine Christiano veros Christianos insequebantur. Aliorum vero persecutorum ecclesiae (licet plurimi in variis regnis et sectis fuerint) hic ratio non habetur, quia (ut dixi) solum de Romano imperio Ioannes loquebatur. Verumtamen baec omnia incerta esse fatemur, quia non certa verborum expositione, sed sola coniectura et humana accommodatione nituntur. Ea tamcn solum proponimus ut ostendamus, quocumque modo probabili locus ille exponatur, ex illo non colligi octavum illum regem per quem Antichristus dcsignatur, esse corpus aliquod tyrannorum aut seriem regum sibi succedentium, sed futurum esse certum et singularem hominem, sicut fuit Nero, vel Diocletianus, et alii imperatores ibi designati.
spacer 11. At vero rex Angliae, his expositionibus non contentus, novam invenit vel a suis protestantibus didicit, ad hoc solum inventam ut ad apostolicam sedem revelationem illam Ioannis accommodent. Ait enim septem reges non esse personas certas, nec imperatores Romanos, sed varias formas regiminis quae in civitate Romana a principio eius usque ad eius destructionem erunt, quas dicit esse septem, et illas intelligi per septem capita bestiae, seu per septem reges quos per septem capita significari evangelista declaravit: Nam Romae (inquit) reges primo fuerunt, deinde, exactis regibus, consules, dictatores, decemviri, tribuni militum. Sexta erat quo tempore Ioannes conscripsit Apocalypsim, Caesarum imperatorum; septima, quae nondum venerat et exiguo tempore erat duratura, ecclesiastica est episcoporum, quae translationem imperii Roma Constantinopolim subsecuta est. Licct illorum regimen (ait) imperatoribus quodammodo fuit subordinatum. Et infra addit octavam esse Antichristum, quod multis verbis declarat, dicens illum esse regimen eorumdem episcoporum Romanorum, quod post annos 276 in eadem sede subsecutum est, utique a tempore Bonifacii III, ut inferius expresse dicit. Quae omnia sine ulla probatione, sola dicendi auctoritate producit.
spacer 12. Priusquam de hac interpretatione iudicium proferam, Tertulliani animadversionem praemittendam censui, in lib. de Praescript., cap. 17, dicentis, Tantum veritati obstrepit adulter sensus quantum et corruptor stylus. Variae praesumptiones necessario nolunt agnoscere ea, per quae revincuntur, et his nituntur quae ex falso composuerunt, et quac de ambiguitate coeperunt. Hoc igitur in tota hac causa de Antichristo protestantibus accidisse, vel ex hac ipsa interpretatione quam tractamus manifestum est. Nam imprimis in tota illa auctoritatem aliquam fide dignam vel probationem requirimus, nam si haec omnia tanquam dictata prophetico spiritu vendicantur, oportet ut talis propheticus spiritus aliquo signo vel modo sufficiente nobis ostendatur; si autem sola humana coniectura, vel potius accommodatione, inventa sunt, qua facilitate dicuntur contemnuntur, non solum quia humana coniectura plerumque fallitur, sed etiam quia illa nullum habet in textu fundamentum neque in verbis. Imo rex illa detorquet ad peregrinam et inusitatam significationem. Qualis est quod per quinque reges qui praecesserunt seu ceciderunt, intelligantur reges, consules, dictatores, decemviri et tribuni Romanae civitatis, et ideo nullus ante novatores illos reges ita intellexit. Deinde immerito illa quinque membra numerantur ut quinque regimina illius civitatis inter se distincta et sibi succedentia. Nam consules, ex quo incoeperunt, semper durarunt et ordinarium regimen tenuerunt usque ad imperatores. Nunquam enim ante Iulium Caesarem fuit in illa republica ordinarium regimen per dictatorem, sed solum per occasionem interdum ad breve tempus creabatur. Ideoque consules et dictatores dici non possunt multiplicasse reges, vel ordinaria regimina in illa civitate. Nam consules semper durabant, etiam si, suborta gravi occasione, dictator crearetur qui post sex menses vel cessante occasione. cessabat. Unde solum erat quasi extraordinarium subsidium, non regiminis mutatio.
spacer 13. Eademque vel maior ratio in decemviris militat, quia decemviri non ad mutandum reipublicae regimen, sed tantum legum ferendarum causa creati sunt, et interim potestatem regendi rempublicam acceperunt. Intra triennium autem cessarunt, et partem illius temporis non tam reipublicae auctoritate quam vi obtinuerunt. Hoc autem non satis est ut illa censeatur peculiaris regni seu regiminis mutatio: alioqui etiam numeranda esset mutatio regni in interregnum, in quo centum gubernabant, unus tamen caeteris praeerat, cuius imperium tantum per quinque durabat dies, et ita vicissim inter se per anni circuitum sortiebantur. Nam haec ratio gubernandi non minus a regno distat quam decemviratus a consulatu., nec minori tempore interregnum quam decemviratus duravit. Tandem eadem fere ratio in tribunis militum urget, quia propter tribunorum militum adiectionem nihil de regimine vel de consulibus immutatum est, sed illi sunt adiuncti de plebe tribuni militum, solo fere nomine a consulibus distincti. Est ergo illa distinctio et numeratio non solum voluntaria, sed etiam in rigore falsa et contra veritatem historiae conficta. Nam omnes historiae tantum tria tempora Romanae gubernationis usque ad Constantinum distinguunt, regum, consulum et imperatorum. Nam caeterae dignitates tantum fuerunt quasi comitantes tempora consulum, eosque in diversis occasionibus vel ministeriis adiuvantes.
spacer 14. Praeterea incredibile est et intolerabile, quod septimus rex esse dicatur regimen sanctorum pontificum a Sylvestro usque ad Bonifacium III. Eo enim tempore non fuit Roma meretrix fornicaria per idolorum cultum, nec habebat in manu sua populum plenum abominatione, sed doctrinae, fidei et sanctitatis. Nam, licet fortasse plures idolorum cultores in ea invenirentur, civitas ipsa in Christum credebat et verum Deum adorabat, et quatenus talis erat pontificum humeris insidebat. Ideoque pontificum regimen, quod eo tempore fuit, dici non potest esse unum ex illis septem capitibus, praesertim cum Ioannes dicat bestiam illam coccineam plenam esse nominibus blasphemiae, cui meretrix magna insidebat. Impium ergo est cogitare bestiam illam, ut fornicationum fundamentum seu fulcimentum, esse in illo capite repraesentatam aliqua ex parte, seu quoad unum caput fuisse sanctorum pontificum regimen, vel (quod perinde est) hoc pontificium regnum unum ex illis septem capitibus bestiae fuisse. Praeterquam quod immerito diceretur de illo septimo rege, oportere illum brevi tempore manere, si 270 annis duravit, nam, licet comparatione sequentium illud regimen sit minus diuturnum, absolute et in se non potest dici breve. Et praesertim quia comparatione praecedentium fuit diuturnius quam primorum regum Romanorum, qui septem tantum fuerunt, et iuxta receptam sententiam ad summum annis 270 durarunt, et ab initio consulum usque ad initium imperii Augusti solum 478 anni transierunt iuxta communiorem computationem. Unde si ille numerus annorum in tria regna dividatur, ut rex vult, quodlibet eorum longe breviori tempore duravit quam regnum illud sanctorum pontificum, quod rex septimum facit. Cur ergo de illo potius quam de omnibus praecedentibus dictum fuisset, oportere illud brevi tempore manere? Neque omittam advertere falsum omnino esse, quod rex obiter et quasi aliud agens interponit, regimen illorum pontificum imperatoribus fuisse subordinatum. Contrarium enim in superioribus ostensum est.
spacer 15. Denique quod supponit regimen pontificium seu Romanorum episcoporum a tempore Bonifacii III adeo fuisse diversum a regimine superiorum pontificum, ut ex Christiano factum sit Antichristianum, dogma haereticum est et impia protestantium ac mera impostura contra omnem historiam, imo contra experientiam usque ad hodiernum diem. Nam eadem fides quae in prioribus fuit in Bonifacio III et successoribus eius perseveravit, et primatum, quem idem Bonifacius habere voluit et professus est, non per rapinam usurpavit, sed a suis praedecessoribus (ut sic dicam) haereditavit: eumdem enim illi exercuerunt et tutati sunt, ut in superioribus demonstratum est, neque in ulla re alia substantiale discrimen regiminis ecclesiastici ostendi potest. Est ergo vana illa distinctio regiminum in Romana sede, et consequenter tota expositio regis totaque calumnia Antichristianismi Romanis episcopis imposita evanescit. Ac tandem evidenter convincitur ex dicto loco Ioannis non colligi Antichristum esse seriem plurium hominumin eodem regno, sed potius contrarium indicari, nimirum illum futurum esse aliquem singularem hominera, licet ex aliis scripturae locis id evidentius comprobetur.

CAPUT 5
DE TEMPORE PERSECUTIONIS ET MORTIS
ANTICHRISTI

SUMMARIUM

1. Per singula procedendum. spacer2. De Antichristo quatuor praedicta: ortus, regnum, persecutio, mors.spacer3. Variae protestantium opiniones de tempore adventus Antichristi. Rex Angliae circiter annum Christi sexagesimum ponit adventum Antichristi. spacer4. Persecutio Antichristi iudicii diem non multum praecedet. Probatur ex Matthaeo. Obiectio. Responsio. Antichristus recte dicitur abominatio, et eius persecutio tribulatio. spacer5. Tribulatio Antichristi ante eius mortem non terminabitur. In quo consistat illa tribulatio. spacer6. Persecutionem Antichristi eius morte terminandum. spacer7. Persecutio Antichristi tres annos cum semisse durabit. spacer8. Probatur ex cap. 7 Danielis.spacer9. Probatur idem ex c. 13 eiusdem prophetae. Probatur etiam ex Apocalypsi. spacer10 - 11. Difficultas. Solutio. spacer12. Duae sententiae. spacer13. Tertia sententia regis Angliae dicentis id certo sciri non posse. spacer14. Probatur assertio posita auctoritate patrum. spacer15. Opinio recentiorum. spacer16. Opinio aliorum. spacer17. Non obstat locus Ezechielis. spacer18. Et si tempus certum significarent, nihil officiunt verae sententiae. spacer19. Dies a morte Antichristi ad iudicium multi esse non possunt.

UAMVIS ex sola proprietate nominis Antichristi et certitudine ac singularitate personae eius evidentissimum sit, ineptissime ad thronum Romanae sedis applicari ea quae de Antichristo praedicta sunt, nihilominus, quia rex Anglice contrarium nititur saltem coniecturis ostendere, discurrendo per tria capita ad quae revelationes de Antichristo factas reducit, scilicet ad tempus adventus eius, sedem eius, et descriptionem personae eius, operae pretium existimamus singula ponderare, et in omnibus ostendere non solum coniecturam probabilem ad id quod intenditur inde non sumi, verum potius oppositum ex singulis convinci. Incipimus autem a temporis circumstantia, quia notior et evidentior est.
spacer 2. De Antichristo autem quatuor nobis praedicta sunt, scilicet venturum in hunc mundum, regnaturum in eo, persecuturum ecclesiam, ac tandem interficiendum esse a Christo. Haec omnia patent: nam de adventu eius dicitur Daniel. 7, Ecce aliud cornu parvulum ortum est de medio eorum. De regno subditur, Porro cornua decem ipsius regni, reges decem erunt, et alius consurget post eos, et ipse potentior prioribus, et tres reges humiliabit. De persecutione vero dicitur ibidem, Sermones contra excelsum loquetur, et sanctos altissimi conteret. Denique de illius fine subditur, Iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. Et clarius Paulus, 2 Thes. 2, Et tunc revelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et illustratione adventus sui. Iuxta haec igitur quatuor totidem puncta de tempore adventus inquiri possunt: primum, quo tempore orietur in hoc mundo; secundum, quando regnare incipiet et quanto tempore regnabit, antequam aperto Marte contra ecclesiam pugnare incipiat; tertium, quando incipiet persequi Christianos, quantumve temporis in hac persecutione durabit; quartum, quando interficietur, id est, quanto tempore ante iudicii diem. Et quamvis ordine temporis, ortus et regnum eius priora futura sint, nobis tamen notiora esse possunt tempora persecutionis et mortis eius, quia clarius sunt inscriptura revelata, et ideo de illis prius in capite praesenti dicemus, de aliis vero duobus temporibus in sequentibus.
spacer 3. Protestantes ergo varie de persecutione et fine Antichristi loquuntur: nam de initio eius quidam dicunt ab initio ecclesiae fuisse, ut duobus capitibus praecedentibus visum est. Alii in quadringentesimum Christi annum illud initium referunt; alii in sexcentesimum sexagesimum sextum vel circa; alii circa septingentesimum; alii circa millesimum ducentesimum, ut late tractat Bellarminus, libro III de Romano Pontifice, cap. 3. Rex vero Angliae eam sententiam eligere videtur quae initium Antichristi ponit anno circiter sexcentesimo. Dicit enim in Praefatione, pag. 98, incoepisse Antichristi regnum ducentis septuaginta sex annis post translationem imperii Roma Constantinopolim per Constantinum factam, quae, ut probabilius creditur, anno trecentesimo trigesimo Christi facta est, ex quibus, additis ducentis septuaginta sex, efficiuntur sexcenti sex, quo tempore Bonifacius III sedit, a quo Antichristum incoepisse rex affirmat. Neque ipse inter persecutionem et regnum distinguere videtur, quia sub eodem Bonifacio utrumque incoepisse autumat. Imo sentit non aliter incoepisse regnum Antichristi quam inchoando persecutionem, nova dogmata cudendo, et ipsius Christi potestatem in terris usurpando. De tempore autem durationis eiusdem persecutionis sentit non esse definitum, sed esse totum tempus futurum ab eiusdem persecutionis initio usque ad finem mundi, vel prope illum. De tempore namqae mortis ipsius Antichristi, seu fine persecutionis et regni eius, nihil etiam rex definit, sed ignorari ait quanto tempore ante diem iudicii sit futurum, ut patebit ex fundamentis eius, quae capite sequenti expendemus.
spacer 4. Nos autem imprimis statuimus id, quod fortasse neque rex neque alii protestantes negabunt, persecutionem Antichristi prope iudicii diem finiendam esse, seu (quod perinde est) iudicium non multo post consummatam et finitam Antichristi persecutionem, sed proxime et quasi immediate post illam futurum esse. Ita videtur aperte praedicere Christus dominus, Matth., cap. 24: Statim autem post tribulationem illorum dierum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, virtutes coelorum commovebuntur, et tunc parebit signum filii hominisin caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate. Quae verba evidenter describunt secundum Christi adventum ad iudicium, nec de hoc fuit unquam, nec potest esse controversia. At vero tribulatio illorum dierum, de qua in eisdem verbis fit mentio, plane est tribulatio sub Antichristo futura, de qua paulo antea dixerat dominus, Erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. Dices multos patres et expositores intelligere haec verba de tribulatione Iudaeorum in destructione Ierusalem per Titum et Vespasianum. Nam hanc praedixerat Daniel, cap. 9, ubi praedicit futuram abominationem desolationis in templo, cuius Christus in eodem loco meminit, dicens, Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intelligat, tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes. Respondeo, licet probabile sit Christum hanc etiam tribulationem voluisse comprehendere, tamen negari non posse quin simul et praecipue loquatur de tribulatione sub Antichristo futura, tum quia hoc consonat antecedentibus et subsequentibus verbis. Discipuli enim simul de tempore destructionis templi, et consummationis saeculi, et adventus domini ad iudicandum interrogaverunt, quia forte putabant simul esse futura, et ita Christus respondet verbis quae ad utramque tribulationem possunt applicari, et postea tandem de iudicio aperte sermonem instituit, tum etiam quia in rigore sola tribulatio Antichristi erit ita magna ut nulla similis antea fuerit vel futum sit postea. Et ideo de illa maxime locutus est Christus, eademque merito dici potest desolatio abominationis, id est, Antichristi. Nam, ut Irenaeus recte exposuit, lib. V, cap, 23, ipsemet Antichristus abominatio desolationis merito vocatur. abominatio quidem, quia erit homo summe abominabilis, et cognominatur desolationis, quia in sanctis et Christianis incredibilem desolationem efficiet. Ergo ex verbis Christi satis colligitur statim post finitam et consummatam tribulationem ab Antichristo ecclesiae Christi faciendam, incoeptum esse signa diei iudicii, et paulo post Christum esse ad iudicandum venturum. Quod ex sequentibus magis confirmabitur.
spacer 5. Addimus ergo secundo tribulationem illam cum morte et per mortem eiusdem Antichristi, et non antea, esse terminandam. Nam, licet Christus ibi hoc non expresserit, in aliis scripturae locis evidenter declaratur. Paulus enim, 2 ad Thessalon. 2 sic inquit: Et tunc (id est sublato Romano imperio) revelabitur ille iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus, et in, omni seductione iniquitatis. Ex quibus verbis aperte colligitur non destituturum Antichristum a persecutione sua donec ab ipsomet Christo, eiusque iussu et imperio interficiatur. Nam tribulatio illa maxime consistet in coactione per tormenta, in inductione per promissiones temporales, et in seductione per portenta et falsa prodigia. Ab his autem non desistet ille iniquus donec a Christo interficiatur et potentia eius destruatur. Ergo, teste Paulo, tribulatio finitur per Antichristi mortem et non antea. Et hoc idem significavit Daniel, cap, 7, dicens per tribulationem illam sanctos tradendos esse in manu Antichristi usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et statim subdit, Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispareat usque in finem. In quo loco de Antichristo ad litteram loqui manifestum est, et omnes patres et expositores catholici unanimi consensu docent. Unde idem Daniel, in cap. 8, loquens de Antiocho, dicit, Contra principem principum consurget, et sine manu conteretur, quae verba dicta etiam esse de Antichristo in persona Antiochi repraesentato auctor est divus Gregorius, lib. XXX Morali., cap. 12.
spacer 6. Denique Apocalyp. 19 de Antichristo et quodam pseudopropheta eius qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae, dicitur, Vivi missi sunt isti duo in stagnum ignis, additurque de sociis eorum, et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, nimirum Christi, quem prius se vidisse Ioannes narraverat. Constat igitur finem tribulationis sub Antichristo futurae, etiam esse futurum finem imperii et vitae eius. Nam, licet sit dissensio inter catholicos an in hoc mundo interficiendus sit propter Pauli verba vel vivus in infernum tradendus, ut Ioannes significat, vel vivus absorbendus a terra per hiatum eius, ut intra illam conclusus ibi moriatur et sepeliatur, et anima in infernum descendat, ut ita facilius loca concilientur, haec quaestio nihil ad, rem praesentem refert: quocumque enim modo ille praesentem vitam in hoc mundo inter mortales finiat, satis nobis est non prius amissurum regnum vel a persecutione cessaturum quam vivere in hoc mundo desinat.
spacer 7. Tertio dicendum est persecutionem illam brevi tempore esse duraturam, nimirum tribus annis cum dimidio, ac subinde totidem annis ante mortem Antichristi esse inchoandam. Ita docent patres omnes: Irenaeus, lib. V, cap. 30; Hippolyt., de Consummat. Mundi; Lactant., lib. I, cap. 17, Dabitur (ait) Antichristo desolare orbem terrae mensibus quadraginta et duobus. Idem Cyrillus, Cateches. 14; Chrysostomus, homil. 49 in Matthaeum, in imperfecto; Ephrem, tract. de Antichristo; Hieronym., Danielis 17 et 12, dicens, sanctos permittendos esse potestati Antichristi per tres annos et dimidium. Item Augustinus, XX de Civitate, cap. 18 et 23, dicens, Antichristi adviersus ecclesiam saevissimum regnum exiguo spatio duraturum esse. Qui vel dormitans haec legerit, dubitare non posse. Et statim idem tempus declarat. Idem habet Prosper. in Dimidio Tempor., cap.14; et Raban. in tractatu de Antichristo qui fertur sub nomine Augustini. Et eadem est communis sententia interpretum Daniel. 7 et 12, ubi praesertim Theodoret., et in Apocalypsi octavo et sequentibus; Victori., Primasii, Bedae, Anselmi, Ruperti, Aret., et recentiorum.
spacer 8. Fundaturque haec sententia primo in verbis Daniel. 7, Tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. In quibus verbis nomine temporis annus significatus est, ut notant ibi Hieronymus, Theodoretus, et omnes; et Augustinus, XX de Civitate, cap. 23; et patet ex Daniel. 4, donec septem tempora mutentur super eum. Et iterum, septem quoque tempora mutabuntur super te. Idemque inferius repetitur. Est ergo ille usus scripturae maxime in illo propheta, quem Ioannes in Apocalypsi imitatus est. Item necesse est ut ibi tempus significet definitam aliquam temporis mensuram, quia alias non posset numerari. Non potest autem significare horam, diem, hebdomadam, aut mensem, quia esset nimis parvum tempus, nec significat multitudinem aliquam annorum, quia esset nimia duratio contra alia loca scripturae. Deni1ue tempus in motu solis praecipue conspicitur, cuius integra revolutio annum consumamat, et ideo merito nomine temporis vel unius temporis significatur. Quando enim incipit altera solis conversio, quasi novum tempus inchoatur, in nulla vero multitudine annorum potest tam certa ratio metaphorae occurrere, ut nomine temporis in singulari significetur. Unde etiam intelligitur quando dicitur per tempus, perinde positum esse ac si diceretur per unum tempus, maxime cum statim additur et tempora. Hoc autem plurale de duobus intelligendum est et non de pluribus, tum quia illud sufficit ad vim vocis cuius amplitudo coarctanda est, ne in immensum crescere et sine termino ampliari possit, quod repugnat intentioni prophetiae, et additioni dimidii temporis, quae statim fit, et plane indicat tcempus illud stricte sumi; tum etiam quia, ut Hieronymus et Augustinus supra notant, in Hebraeo ibi est numerus dualis, qui Latinis non est in usu, et ideo pluralis pro duali positus est. Igitur vox tempora ibi duos annos significat, sunt ergo tres anni cum dimidio.
spacer 9. Accedit (ut notat Augustinus supra) quod hoc tempus per dierum numerum ab eodem propheta explicatur. Sic enim ait cap. 12: Et a tempore quo ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta, qui efficiunt tres annos cum dimidio, et supersunt duodecim dies, quod non refert, quia non oportet dimidium annum esse praecisum, nam communi sermone dicitur annus dimidius, etiamsi aliqui dies ultra sex menses supersint. Praeterea Apocalypsis 12 similiter dicitur: Postquam vidit draco, quod proiectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum, et datae sunt mulieri (id est ecclesiae) alae duae aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis. Qui locus intelligitur ab omnibus de tempore persecutionis Antichristi in eadem illarum vocum significatione. Unde paulo antea in eodem capite per dies idem tempus declaratur, dum dicitur, Mulier fugit in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta. Et similiter, cap. 11, per dies et menses idem tempus explicatur, cum dicitur, Civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus. Et de praedicatione Eliae et Enoch subiungitur, Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccis. Qui non conficiunt integros annos tres cum dimidio, desunt enim octodecim dies.
spacer 10. Unde oritur difficultas, quia supra dictum est hoc tempus mensium vel annorum non esse praecisum quoad dies, quia nonnullis diebus pluribus abundat, hic autem deficiunt dies. Fieri tamen non potest ut in eodem mensium numero sit excessus et defectus dierum. Dicendum vero est hoc ita esse in ordine ad eumdem effectum, seu ad eamdem rem quae narratur, secus vero esse posse in ordine ad res diversas. Quocirca, quoties fit numeratio per dies, numerus dierum sine dubio est praecisus, quia hoc requirit veritas narrationis, licet non oporteat extremos dies esse completos, sed sit satis esse inchoatos. Similiter etiam narratio per menses requirit praecisum numerum quoad menses, ultimus tamen potest esse non impletus, et ideo in numero dierum non requiritur tanta praecisio, Quodsi certo numero mensium addatur dimidium, tunc necesse est reliquos menses esse integros, quia dimidii mensis additio hoc requirit ad numeri mensium veritatem, et nihilominus quoad numerum dierum non requiritur tanta aequalitas. Nam dimidium mensis dicitur mensis non completus, sive sit praecise dimidius, sive plures aut pauciores dies quam quindecim fuerint.
spacer 11. Idem ergo est cum numerantur tot anni, verbi gratia, tres, et additur dimidium, nam priores anni requiruntur integri, in dimidio autem potest esse varietas, quia non semper requiritur aut completus, aut praecisus quoad numerum dierum et mensium integritatem. In praesenti ergo tempus persecutionis Antichristi sine dubio erit trium annorum cum semisse. Et quia in alia numeratione per dies adduntur aliqui dies ultra praecisum tempus trium annorum cum dimidio, ideo necessario sunt intelligendi illi anni quoad praecisum numerum dierum, etiam si non oporteat, ut dixi, ultimum diem integrum esse. Non est autem necesse praedicationem Eliae et Enoch durare toto tempore et omnibus diebus persecutionis Antichristi: poterunt enim mitti aliquot diebus post inchoatam persecutionem, vel, quod verisimilius est, occidi aliquot diebus ante mortem Antichristi, et consequenter ante finitam eius persecutionem, et ideo licet praedicaturi dicantur Elias et Enoch per tres annos et dimidium vel per quadraginta et duos menses, nihilominus possunt non esse integri quoad numerum dierum, licet in persecutione non solum integri sint sed etiam aliquibus diebus abundent. Et simili modo dicitur ecclesia in persecutione illa in desertum fugere, et ibi manere per idem tempus annorum et mensium, quia sancti eo tempore fugient in montes, et se abscondent in solitudinem, et ibi manebunt. Fieri tamen potest ut non statim a principio se recipiant in solitudinem, sed post aliquot dies ab inchoata persecutione, et ideo quoad numerum dierum illudmet tempus annorum vel mensium minus recensetur.
spacer 12. Quarto dicendum est finem persecutionis Antichristi et mortem eius per solos quadraginta quinque dies antecessuram esse diem iudicii, seu diem iudicii esse futurum post mensem cum dimidio a morte Antichristi. Contra hanc assertionem tres possunt referri sententiae. Prima est antiqua Chiliastarum qui dixerunt post Antichristum debellatum regnaturum Christum cum sanctis in hoc inferiori mundo in summa pace et gloria terrena per mille annos. Hanc vero sententiam omitto, quia iam est ab ecclesia reiecta tanquam haeresis manifesta, et quia nihil ad praesentem causam refert, et in aliis locis ex professo tractatur a theologis, in 4, d. 43, et ab expositoribus Apocal., cap. 20, ubi videri potest Ribera et Perer., lib. VIII in Daniel, in fine. Hac ergo omissa sententia, altera est dicentium moram illam esse futuram per tempus septem annorum, quia Ezechiel, cap. 38 et 39, describens persecutionem Antichristi sub nominibus Gog et Magog (ut est probabilior expositio), dicit, superato Gog, id est Antichristo, et destructo Magog, id est eius exercitu, tantam esse futuram stragem inimicorum (Ezech. 39) tantamque pacem in populo Dei, ut post lustratam et purgatam terram per septem menses, mortuos sepeliendo, habitatores eius per septem annos non indigeant lignis de saltu ad succendendum ignem, quia spolia ex armis inimicorum ad illum usum sufficient.
spacer 13. Tertia vero sententia negat posse certo sciri quanta temporis mora inter Antichristi mortcm et diem iudicii intercessum sit. Quam tanta exaggeratione tradit rex Angliae in Praefat., pag. 74, ut dicat, sententiam, quam pontificii sequuntur, tempus illud trium annorum cum dimidio et tot dierum, proprie et ad amussim intelligendo, toti novo testamento repugnare. Nimirum quia in illo dies iudicii ignoratus ab omnibus, et repentinus futurus praedicatur. Et alioqui si quae sunt hac de re prophetiae, tam sunt obscurae propter verborum significationem variam et saepius metaphoricam, ut nihil certum ex eis colligi possit. Unde concludit in loco citato sumi diem pro anno, et numerum definitum pro incerto seu pro duratione diuturna.
spacer 14. Nihilominus assertio posita communis est patrum. Eam docet Hieronymus, Daniel. 14; Theodoret., orat. 10 in Daniel.; Beda, Apocal. 8; Anselm., 2 Thessalon. 2; et frequentius moderni, Bellarm., lib. III de Rom. Pontif., cap. 17; Ribera et Perer. supra. Probatur ex loco citato Daniel. 12, ubi, postquam dictum fuerat persecutionem Antichristi duraturam diebus 1290, statim additur, Beatus qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. In quo numero quadraginta quinque dies adduntur priori numero, quod non alia ratione factum intelligitur nisi quia tot diebus, et non pluribus, differendum est iudicium post finitam persecutionem. Nam quia in illis diebus peccare potest, damnari etiam, ille qui in tentatione Antichristi firmus permanserit non potest proclamari beatus intra illum dierum numerum; qui autem pervenerit usque ad finem illorum dieium constans in eadem viva fide pronuntiatur beatus, quia iam erit finita via, post quam peccari non poterit. Atque ita locum illum intellexerunt auctores allegati.
spacer 15. Quidam vero alii recentiores dicunt ex illo quidem loco colligi quadraginta quinque dies futuros ante iudicium post necem Antichristi, non tamen statim post illos futurum esse iudicium, quia ibi hoc non dicitur. blueVerumtamen si attente ponderetur vis illius beatificationis, beatus qui expectat, et pervenit usque ad dies, ut nos illam expendimus valde probabiliter utrumque inde colligitur, quia nisi finitis illis diebus 1335, statim esset futurus finis mundi et iudicium, non esset cur absolute beatificarentur perseverantes usque ad illum numerum dierum, quia adhuc in periculis versarentur. Et eadem ratione possent dici beati qui perseverassent usque ad dies mille ducentos nonaginta, quia iam vicerunt Antichristi tribulationem, et e converso dici possent beatiores qui usque ad dies quatuor mille perseverarent. Non ergo sine mysterio ille praecisus numerus dierum positus est, sed quia in illo finienda sunt bella et pericula sanctorum in terris. Habetque hoc argumentum, ut statim dicam, magnam vim, quando tam accurate futurum tempus per dies et numeros magnos et parvos, perfcctos et imperfectos computatur. Nam tunc denotatur magna praecisio narrationis, et quod in illo puncto mysterium aliquod sit implendum;hic autem nullum aliud cogitari potest, nisi quod sit finis mundi futurus, seu (quod idem est) iudicii dies.
spacer 16. Dicunt aliqui significari potuisse non omnes Christi hostes et Antichristi ministros cum illo simul esse occidendos, et ideo persecutionem non esse omni ex parte finiendam in termino illorum millium ducentorum nonaginta dierum, sed per alios quadraginta quinque occidendos esse hostes sanctorum, et ideo ex tunc beatos appellari quia in maiori tranquillitate, extinctis hostibus, Christo servire poterunt, etiam si iudicium tam cito futurum non sit. Sed haec est voluntaria coniectura et non multum probabilis, tum quia tempus persecutionis satis praecise numeratur Daniel. 7 et 12; tum etiam quia non est verisimile, extincto mirabiliter Antichristo et pseudopropheta eius, futurum esse timorem hostium in sanctis ecclesiae aut futurum esse aliquem ministrum Antichristi qui eos persequi audeat; tum praeterea quia Ezechiel. 39, sub nominibus Gog et Magog ita describitur victoria contra Antichristum omnesque fautores eius, Gog, Magog, ut simul ipse et omnes eius ministri sint occidendi. Sic enim dicitur: Super montes Israel cades tu, et 0mmia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum. Et infra: Super faciem agri cades, et immitiam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter. Hoec ergo narratio illas moras non admittit, neque erunt necessariae, cum non humano brachio sed divina virtute et prodigiis occidendus sit non tantum Antichristus, sed omnis etiam exercitus, omnesque fautores eius. Ergo, ratione victoriae et quietis a persecutione Antichristi, beati dici possent omnes qui usque ad miilesimum ducentesimum nonagesimum diem perseverarunt. Ergo alia altiori et veriori ratione dicuntur beati, qui usque ad millesimum trecentesimum trigesimum quintum diem constantes fuerunt, utique quoniam ad finem omnium periculorum pervenerunt et stabunt in sorte sua in finem dierum, sicut statim ibidem dicitur a Daniele. Haec ergo expositio simplicior est et verbis ipsis magis consona.
spacer 17. Neque obstant verba Ezechiel 39 de septem mensibus pro sepeliendis mortuis, et septem annis pro armis hostium ad ignem consumendis, quia non sunt posita ad praedicendum futurum, sed ad exaggerandam praesentem stragem. Itaque sensus non est assertivus futurarum actionum, sed potentialis, id est, tot erunt cadavera ut pro sepeliendis illis septem menses sint necessarii, et tot armorum spolia ad fovendum ignem ut pro septem annis sufficere possint. Ubi etiam septem anni vel menses non certum sed indefinitum tempus, id est longam, et longiorem moram significare possunt, ut Bellarminus notavit. Eumdemque sensum vidit Ribera, n. 71, et aliis testimoniis illum confirmat, nescio autem cur paulo post illi displicuerit.
spacer 18. Adverto etiam, intelligendo locum illum iuxta corticem et proprietatem litterae, ad summum inferri futurum tempus septem annorum a morte Antichristi usque ad iudicium, ut eodem numero 23 Ribera tradit. Quod quidem intentioni nostrae nihil obstaret, quia satis breve est tempus illud ad concludendum nondum venisse Antichristum. Verumtamen, suppositoi llo sensu, nullum relinquitur fundamentum illius exclusivae, nimirum solum per septem illos annos differendum esse iudicium, saltem ex vi illius prophetiae, quia Ezechiel tantum dicit ignem per septem annos fovendum esse ex spoliis armorum, non vero dicit postea non esse futurum mundum hunc inferiorem ad humanum usum ignis et lignorum, sicut est. Neque hoc posterius ex priori colligitur, sed solum post illud septennium, consumptis iam armis, necessarium fore colligere ligna vel scindere arbores ex saltu. Ergo nihil certum inde colligitur, licet brevitas temporis inconfuso aliunde habeatur, ut statim dicam.
spacer 19. Unde tandem addo, licet obscuritas prophetiarum et varietas expositionum sufficiat, ut ante ecclesiae definitionem non sit certa sententia haec de quadraginta quinque diebus, nihilominus hoc non obstare quominus probabilior vel etiam simpliciter vera censenda sit. In quo etiam animadverto, licet non sit certum de fide tot dies tantumve temporis praecise sumptum interponendum esse inter finem Antichristi et diem iudicii, nihilominus certissimum esse illud tempus esse satis breve, nec posse per plures annos differri. Nam Christus dominus dixit, Matth. 24, Statim autem post tribulationem illorum dierum sol obscurabitur; non potest autem cum proprietate dici statim post tale tempus fieri quod fit per plures annos post finitum illud tempus, imo valde credibile fit ex his verbis signa illa, quae diem iudicii praecedent et mortem Antichristi sequentur, incoeptum esse ante transactos illos quadraginta quinque dies, quia hoc indicat verbum statim a Christo positum. et per se est necessarium ut dies iudicii in fine illorum, et post praedicta signa vel paulo post esse possit.

CAPUT 6
PRIMAE OBIECTIONI REGIS
ANGLIAE CONTRA DOCTINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Rex Angliae contendit regnum Antichristi longius duraturum. spacer2 - 3. Fundamento caret.spacer4. Septimae bestiae capita septem. Reges sunt Antichristi socii. spacer5. Aliae eiusdem loci expositiones. Non bene coniunguntur visiones capitum 17 et 13 Apocalypsis. spacer6. Aliqui catholici bestiae nomine imperium Romanum intelligunt. spacer7. Dictis favet ex parte rex Iacobus. spacer8. Vulnus illud non potest sumi pro prima Gotthorum obsidione sub Alarico. spacer9. Regia expositio non stat cum aliis verbis eiusdem capitis. spacer10. Roma Vandalorum obsidione vulnus in capite non accepit. spacer11. Odoacer Romam occupavit, non damen vastavit. spacer12. Totila Romam graviter afflixit, sed non lethali vulnere. spacer13. Argumento ad hominem regis Angliae assertio refellitur. spacer14. Male verba quaedam Ioannis textui adduntur.

RIA potissimum argumenta ex Praefatione regis colligo, quibus probare nititur, Antichristum longiori tempore esse duraturum. Ipse autem nihil distinguit inter persecutionem et regnum Antichristi. quia vel aequalis durationis illa facit, vel saltem utrumque censet longo tempore esse duraturum, et ideo etiam nos in hoc capite de illis tanquam de uno loquemur, nam postea illa accuratius distinguemus.
spacer 2. Primum ergo argumentum sumit ex c. 13 Apocalyps., iuncto 17. In priori enim ait Ioannes vidisse bestiam ascendentem de mari, habentem capita septem. Et de eadem postea subiungit, Et vidi umim de capitibis suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Sentit ergo rex bestiam illam esse Romam, et vulnus illud lethale quod accepit esse vastationem et quasi destructionem eius a Gotthis et Vandalis factam, et hoc vulnus curabitur, ait, in capite, sive in rege Antichristo, qui deinde exurget atque ad diuturnum tempus regno potietur. Quod non aliter confirmare videtur nisi ex consonantia alterius capitis 17. In quo etiam Ioannes narrat vidisse bestiam habentem capita septem, quae capita declarat esse reges, quibus postea octavum addit, qui ex septem etiam est, et qui erat, et non est. Qui (ut rex exponit) est Antichristus, qui regnare incipiet Romae postquam per operationem iniquitatis Christiana Roma plane corrupta fuerit et sinceritatem religionis amiserit. Unde quia ipse iam hoc esse completum existimat, et lethale vulnus, Romae a Gotthis inflictum, iamdudum curatum est, et adhuc idem thronus Romae durat, infert ipse Antichristum, et regnum eius multo longiori tempore quam per tricnnium cum dimidio esse duraturum.
spacer 3. In toto hoc argumentandi modo nullam vim rationis vel auctoritatis invenio, quia pro libito asseritur, et sine probatione sumitur, quod proprise opinioni deservit; nihilominus tamen istud proponimus, ne aliquid praetermittere videamur, et ut dum per occasionem hanc visionem Ioannis explicuerimus, veritatem catholicam magis confirmemus. De visione igitur capitis 13 breviter respondemus probabile valde esse bestiam illam Antichristum repraesentasse. Nam omnia quae statim de illa bestia dicuntur propria sunt Antichristi opera et signa, et quia statim introducitur alia bestia quae priorem praedicat, et nomen eius adumbrat, quod omnes intelligunt de nomine Antichristi. Et ita hunc locum exposuerunt patres antiqui, Irenaeus, lib. V, c. 28 et 30; Hypolit., orat. de Consummat. Mundi, et Method., in simili orat.; Ephrem, tract. de Antichristo; Gregorius, XXXIII Moralium, cap. 26; Ambrosius, Rupert., Andreas, Aret., Anselmus. et alii Apocalypsim exponentes.
spacer 4. De septem autem capitibus eius licet varia sit expositio, tamen simplicior magisque recepta est illa septem significare reges, ex illis decem, qui tempore Antichristi erunt, et per decem cornua apud Danielem et Ioannem significantur. Nam quia ex illis decem tres interficientur et destruentur ab Antichristo, alii vero septem illi subiicientur et sociabuntur, et cum illo simul regnabunt, fasces illi submittendo: ideo Antichristus dicitur habere capita septem. Unde quod additur, unum ex ex capitibus fuisse quasi occisum in mortem, non oportet de propria persona Antichristi intelligi, hoc enim ibi non dicitur, sed quod in uno ex capitibus suis graviter vulnerabitur et curabitur. Ergo non bestia, sed unum ex capitibus eius plagam accipiet, ipsa autem bestia curabit plagam illam specie quidem externa, mirabili quodam modo, ita ut admirata fuerit universa terra post bestiam &c. Igitur sensus est unum ex illis septem regibus qui Antichristo servient fore lethaliter vulnerandum, fortasse in aliquo bello, vel proprie et ad litteram in suo corpore vulnus lethale recipiendo, et postea subito esse ab Antichristo daemonis arte tam mirabili modo sanandum ut omnes rapiantur in admirationem et Antichristum adorent. Vcl certe intelligitur magis metaphorice de vulnere in statu et regno, quia aliquis ex illis regibus vincetur ab hostibus, ita ut videatur omnino destructus et suo regno privatus, et subito ab Antichristo summa potentia curabitur, id est, restituetur in pristinum statum et regnum, hostibus superatis, ita ut omnes dicant, Quis similis bestiae, et quis poterit pugnare cum ea? Vel fortasse utrumque simul continget et significatur.
spacer 5. Unde iuxta hanc expositionem, cum infra eodem capite Antichristus vocatur prior bestia cuius curata est plaga mortis, intelligendum est non in se sed in uno ex suis capitibus. Et eodem modo quod infra dicitur, quae habet plagam gladii, et vixit, intelligendum est habere in uno ex suis sociis qui erunt quasi membra eius. Nis forte ipsemet Antichristus habiturus sit septem regna, et in uno eorum recepturus sit plagam illam, quam subito restauret et curet. Quocumque autem ex his modis intelligatur, inde non colligitur diuturnitas magna in regno Antichristi, tum quia hoc totum poterit uno mense fieri, tum etiam quia accidere poterit antequam Antichristi persecutio incipiat, in progressu regni eius, iuxta dicenda capite nono. Et iuxta hanc expositionem constat immerito coniungi visionem capitis 17 cum hac capitis 13, tum quia fortasse bestia in utraque visae diversas res significant, ut ex supradictis patet, tum etiam quia, licet eundem Antichristum significent. non tamen eosdem reges, nam in c. 17 significantur septem reges qui successive erant, ibi enim expresse dicitur quinque praecessisse, et alium esse, aliumque futurum esse. In capite autem 13 significari videntur septem reges qui simul erunt cum Antichristo, et ita non recte inter se coniunguntur. Tum denique quia, licet ex cap. 17 colligatur diuturnitas necessaria ad illam successionem, non tamen in proprio Antichristo et regno eius, sed in successione tyrannorum qui eum praecedent, eumque adumbrabunt et quasi praecurrent, ut in c. 5 declaravi.
spacer 6. Addo vero non deesse catholicos scriptores blue qui in capite 13 bestiam illam interpretantur esse Romanum imperium, et septem illos reges esse fortasse eosdem septem qui c. 17 per septem etiam capita bestiae repraesentantur. Quae certe non est improbabilis sententia, cum in dicto c. 17 probabilissimum sit bestiam illam esse Romanum imperium, ut dixi c. 4, et verisimile sit in utroque loco eamdem bestiam significari; intelligendum autem hoc puto de Romano imperio ethnico et tyrannico, in illis septem capitibus repraesentato. Neque ideo excluditur communis expositio quod illa bestia sit Antichristus: intelligitur enim non adaequate (ut sic dicam), sed quia erit praecipuum caput illius bestiae. Nam Romanum imperium (eius deleto nomine) occupabit, et praedecessorum suorum tyrannidem augebit et consummabit. Qua expositione posita, caput illud plagam mortis accipiens erit ipsemet Antichristus, qui se ipsum cum omnium admiratione subito curabit, sive plaga illa tantum fuerit verum lethale vulnus, proprie curatum, antequam mors consummaretur, sive plaga illa fuerit ipsamet mors non vera, sed ficta, et curatio fuerit etiam ficta resurrectio, ut ibi volunt Primasi., Beda, Anselmus, et nonnulli aiii, et sentit Gregorius, lib XI, epist. 3, dicens quod veniens Antichristus mori se et resurgere simulat. Nam hoc etiam verisimile est, ut se Christum fingat, et ab illis verbis non est alienum. Ex quo etiam sensu nihil habet rex Angliae quo diuturnam durationem Antichristiani imperii ostendat, quia brevi tempore poterit factum illud contingere, neque in eo capite dicit s. Ioannes regnaturam esse bestiam multo tempore postquam a plaga curata fuerit.
spacer 7. Ad hanc vero expositionem videtur magna ex parte accedere Iacobus rex, quod attinet ad bestiae significationema. Nam sicut censuit in c. 17 bestiam esse regimen seu imperium Romanae civitatis, ita sentire videtur bestiam capitis 13 idem imperium seu regimen significare. Unde consequenter ait bestiam in uno ex suis capitibus vulneratam esse Romam, quae a Gotthis lethale vulnus accepit, et postea curata est, et deinceps in ea multo tempore regnat Antichristus. De qua interpretatione seu accommodatione, quatenus bestiam esse urbem vel eius imperium aut regimen exponit, non controvertimus; quamvis enim minus probabilis sit, non continet errorem contra fidem, et ideo id permittimus. Quod vero deinde addit rex, vulnus illatum bestiae in uno ex capitibus suis esse illud quod a Gotthis et Vandalis Roma accepit confuse dictum est, nam saepius Roma ab illis hostibus vulnerata est, et non explicatur quando illud vulnus acceperit, et a quo per Antichristum seu Antichristi tempore sanata fuerit, Quod si per singula breviter discurramus, manifestum fiet, quocumque modo id rex intellexerit, non posse applicari expositionem.
spacer 8. Prima enim Gotthorum Romana obsessio ab Alarico facta est anno domini 410, et tunc quidem non negamus per convenientem metaphoram dici posse Romanam urbem lethale vulnus accepisse. Nihilominus tamen immerito dicitur Ioannem de illo fuisse locutum, quia vulnus illud non fuit illatum bestiae in uno ex capitibus suis, ut ait Ioannes, sed in ipso corpore bestiae, utique in ipsa civitate. Caput enim quod tunc bestia illa habebat (ut rex ipse vult) Romana sedes seu pontifex Romanus erat. At Romana sedes nihil mali per Alaricum passa est. Nam imprimis Innocentius, qui Romae praesidebat quando Alaricus illam pene destruxit, ad pacem inter Alaricum et imperatorem componendam discesserat et Ravennae substiterat, Deo ita providente, ne urbis videret excidium, ut ait Orosius lib. VII, c. 39; et attigit Sozom., lib. IX, c. 7; et Nicephorus, lib. XIII, c. 35, ubi subiungit Alaricum suis concessisse ut domos expilarent et opes diriperent, iussisse autem ut uni templo, in quo tumulus apostoli Petri est, parcerent, Quae res (inquit) in causa fuit ne Roma omnis funditus interiret. Cum enim propter timorem plurimi confluxissent, ob apostoli reverentiam servati, urbem denuo aedificiis restaurarunt. Igitur neque Petri sedes neque persona pontificis qui tunc sedebat, vulnus accepit, sed civitas ipsa, quae propter vitiorum multitudinem, et praesertim propter reliquias idololatriae cladem illam accepisse creditur, ut iidem auctores et multi alii tradunt. Ergo non recte accommodantur ad illud excidium verba Ioannis dicentis, Vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem.
spacer 9. Undc multo minus potest altera pars illius prophetiae huic interpretationi adaptari: ait enim Ioannes, plagam mortis, quam unum caput bestiae acceperat, curatam esse, et admiratam esse universam terram post bestiam, nimirum post Antichristum, de quo subditur, Et adoraverunt draconem qui dederat potestatem bestiae, et adoraverunt bestiam, dicentes, Quis similis bestiae? utique quia modo quodam extraordinario et mirabili plagam mortis curavit, ut omnes exponunt. A qua interprctatione non discrepat rex cum subdit, Atque ita illud lethale vulnus, quod a Gotthis et Vandalis acceperat, curabitur in illo capite, sive rege Antichristo, qui deinde exurget. Hoc autem subsistere non potest si ea quae historiae tradunt cum his quae rex ipse alibi supponit conferantur. Nam vulnus Romae illatum a Gotthis, duce Alarico, statim curatum est, non extraordinario modo aut virtute daemonis, sed speciali Dei providentia, cooperantibus hominibus communi et ordinario modo. Ait enim Augustinus in tractatu seu sermone de excidio urbis Deum speciali providentia noluisse tunc Romam destruere sed castigare, et ideo multos cives salvos servasse, a quibus postea civitas instauraretur. Quod amplius declaravit Nicephorus, loco et verbis supra citatis, dicens, cum ad d. Petri templum plurimi confluxissent, oh apostoli reverentiam servatos, urhem denuo aedificiis instaurasse. Quae instauratio per paucos annos fere ad perfectionem perduci potuit.
spacer 10. Post annos vero quadraginta quinque Gensericus rex Vandalorum urbem obsedit et incendere ac demoliri incoepit, et ita Romae, iam a priori plaga curatae, novam intulit. Illa autem plaga non solum caput urbis non attigit, verum etiam interventu eiusdem capitis factum est, ut urbs ipsa a letliali vulnere non tam curata fuerit, quam divina providentia praeservata. Unde sanctus Leo papa, in sermone de Octav. apostol., Quis hanc (inquit) urbem reformavit saluti? Quis a captivitate eruit? Quis a caede defendit? Ludus circensium an cura sanctorum? Quorum utique precibus divinae censurae flexa sententia est, ut qui merebamur iram servaremur ad veniam? Et infra, Libertatem nostram, non sicut opinantur impii, stellarum effectibus, sed ineffabilis omnipotentis Dei misericordiae deputantes, qui corda furentium barbarorum mitigare dignatus est. Hoc autem fecisse Deum intercessione eiusdem sancti Leonis refert Paulus Diaconus, lib. XV, dicens, Occursu Leonis papae mitigatus est Gensericus. Ab incendio, caedihus, atque suppliciis urbem immunem servavit. Addit vero, omnibus opibus ablatis, plures Christianos in Africam adduxisse. Illud autem nec dici potest lethale vulnus, et facile reparari potuit, ut per se notum est.
spacer 11. Ulterius vero post viginti fere annos, iam urbc instaurata, iterum illam obsedit et occupuvit Odoacer rex Erulorum, anno 476, ut Evagr., lib. II Histor., cap. 16, et Nicephorus, lib. XVI, cap. 11, et Cassiodorus in Chron. referunt, qui tamen non civitatem incendisse aut destruxisse, sed tantum occupasse dicunt. Imo de illo ait Cassiodorus, cum extinctis adversariis Italiae libere dominaretur, modeste ac temperate tanta usum esse felicitate. Nullum ergo lethale vulnus tunc inflictum est Romanae civitati, nec proprio imperio, quo tunc regebatur, id est, pontificio. Nam Simplicius, qui tunc praesidebat, nec dignitate nec civitate sua privatus est aut imminutus, sed civitas in eodem statu in quo antea erat in Simplicio et successoribus eius, Felice III et Gelasio, toto tempore quo Odoacer vixit perseveravit.
spacer 12. Denique, anno domini 547 et 550, Totila Gotthorum rex Romam vexavit et occupavit, et ex parte diripuit ac diruit, non tamen lethale vulnus inflixit, et illud qualecumque fuit statim reparatum est seu curatum. Nam in primo ingressu, interventu Pelagii, tunc diaconi et postea papae eius nominis primi, et Belisarii ducis, tam cum Romanis quam cum ipsa civitate benigne se gessit, et quamvis partem murorum everterit, paulo post per eumdem Belisarium instaurati sunt. In secundo vero ingressu, licet Totila in principio urbem demoliri et destruere tentaverit, tandem vero et habitatores eius revocavit et ipsam novis aedificiis munivit et illustravit. Ergo multo minus eo tempore recepit Roma lethalem plagam, aut expectare illam oportuit Antichristum qui eam a sua plaga curaret.
spacer 13. Accedit post has omnes plagas seu persecutiones bestiam illam seu Romanam urbem per 56 annos sanam et integram in pace sub eodem imperio pontificio et in eadem fide perseverasse (etiam ex sententia regis et protestantium) priusquam incoeperit Antichristus, quem ipsi confingunt. Rex enim ait ecclesiam Romanam coepisse esse Antichristianam anno 606, ultima vero Romana irruptio anno 530 praecessit, ut dixi. Ergo quando venit illud tempus, iam non habebat bestia plagam quae sub Antichristo sanaretur. Multoque minus accommodari potest quod Ioannes addit, admiratam esse universam terram post bestiam, utique propter curationem vulneris lethalis. Neque etiam ex eo tempore vel ob illud factum potentia Romanae civitatis aut Romani pontificis maior visa est mundo, ut propterea omnes bestiam adorarent, dicentes, Quis similis bestiae, et quis pugnare poterit cum ea? Nec denique eo quod excidium Romanum in quacumque ex dictis obsidionibus factum postea instauratum est, nec ex modo quo plaga illa curata est, colligi potest quod Ioannes ait, draconem dedisse potestatem bestiae. Nemo enim unquam cogitavit instaurationem illam factam esse virtute dsemonis, sed divina virtute et providentia, quae voluit populum suum corripere, non perdere, ut recte dixit Augustinus in dicto tractatu de Excidio Urbis, et lib. I de Civitat., c. 1, unde nullus nisi amens vel ethnicus inde potuit ad draconem adorandum, sed potius ad Deum laudandum et glorificandum, excitari. Ergo niliil eorum quae Ioannes eo loco praedicit potest secundum illam frustra cogitatam expositionem accommodari.
spacer 14. Ex quibus tandem manifestum est ultima verba quae ad suam interpretationem rex adiecit, dicens, Plaga mortis curabitur in suo capite, sive rege Antichristo, qui deinde exurget, atque ad diuturnum tempus regno potietur, haec (inquam) verba ultima (quae ad praesentem causam solum pertinebant) sine ullo fundamento in illa visione seu prophetia Ioannis a rege addita esse. Nam ibi nihil docet Ioannes de duratione diuturna regni Antichristi; imo de bestia illa quae in uno de suis capitibus vulnus acceperat et sanata fuerat dicit, Et data est ei potestas facere menses quadraginta duos, facere (inquit) ea omnia quae ibi declarantur, scilicet loqui blasphemias contra Deum et contra eos qui in caelo habitant, et facere bellum cum sanctis &c., quibus persecutio et impietas Antichristi describitur. Ergo illa diuturna duratio Antichristi non solum sine fundamento in illo textu, sed etiam contra eius verba excogitata est.

CAPUT 7
ALTERI OBIECTIONI REGIS
ANGLIAE EX CAP. 18 APOCALYPSIS DESUMPTAE SATISFIT

SUMMARIUM

1. Secunda regis Angliae ex Apocalypsi obiecto.spacer2. Babylon alia vera, alia mystica. spacer3 - 5. Babylon dicitur universus mundus.spacer6. Babylon haec destruetur cum impii perierint.spacer7. Obiectio. Solutio. spacer8. Babylonis nomine etiam Roma significatur. Id de Roma ethnica, non religiosa dicendum. spacer9. Romam ante diem iudicii delendam probabile est. spacer10. Tempus illius eversionis incertissimam est. spacer11. Impugnatur quoad primam partem. spacer12. Impugnatur quoad secundam partem. spacer13 - 14. Impugnatur quoad tertiam. spacer15. Incertum an ea destructio facienda sit ab Antichristo vel aliquo ex eius administris. spacer16. Probabile est Romae vastationem ab Antichristo consummandum. spacer17 - 18. Concluditur ex Apocal. 18 non colligo persecutionem Antichristi ultra tres annos cum semisse duraturum.

ECUNDO ac praecipue colligit rex Angliae hanc diuturnitatem regni Antichristi ex loco alio Apocalypsis 18, ubi prius describitur ingens casus et interitus civitatis magnae Babyloniae, quam res Romanam esse supponit, et deinde praedicitur maximus planctus regum et mercatorum terrae super illam, et timor ex admiratione desolationis eius. Unde rex Anglice sic concludit, Ex illo gravissimo planctu planissime constat regnum Antichristi longius triennio et semestri spatio aut unius hominis aetate duraturum. Hoc autem probat quia reges qui cum ea fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, tcmpus habuisse diuturnius ad magnam illam necessitudinem contrahendam oportuit. Mercatores autem terrae sic eius, dum stetit, prolixe copias et felicitatem ostentant, quasi suarum fuisset emporium divitiarum, quae tam exiguo tempore non poterant ac ne uno quidem saeculo coarcervari. Ex his ergo duabus coniecturis concludit rex esse necessarium ut regnum Antichristi non trium annorum, nec tantum unius hominis vitae, imo nec unius saeculi, sed plurium futurum sit. Quomodo autem ex illis coniecturis hoc sequatur non declarat, cum tamen inter se nullam connexionem habere videantur, ut a me breviter explicabitur.
spacer 2. Prius vero necesse est exponere quae sit illa Babylon de qua Ioannes, tam in hoc cap. 18 quam in praecedentibus loquitur. Duplex enim ab hominibus distinguitur Babylon, una materialis et propria, in Chaldaea sita, quae initium imperii Chaldaeorum fait, alia mystica. Et licet Andreas, cap. 53, de utraque censeat posse Ioannem intelligi, caeteri tamen omnes pro certo supponunt non loqui Ioannem de propria Babylone, quod et ipse satis indicavit, cap. 17, dicens fuisse in fronte civitatis scriptum Mysterium, Babylon magna, illique multa attribuit, quae non recte verae Babyloniae accommodantur. Loquitur ergo Ioannes de Babylone mystica; quae autem illa sit inquiro. In quo solum invenio Aretam, qui c. 53, illam Babylonem, de qua Ioannes loquitur c. 46, in fine, Constantinopolim esse interpretatus fuerit, sed sine fundamento in scriptura vel ratione.
spacer 3. Duae igitur sunt probabiles expositiones: una est hanc Babylonem esse universum mundum quoad pravorum congregationem, quam Augustinus diaboli civitatem appellavit in libris de Civitate, praesertim in 18, a principio. Unde, Enarrat. 2 in Psal. 26, sic ait: Est quaedam civitas, quam Babilonia dicitur. Civitas ista societas est omnium impiorum ab oriente usque ad occidentem, ipsa habet regnum terrenum &c. Et Enarrat. in Psalm. 61, Omnes (inquit) qui terrena sapiunt, omnes qui felicitatem terrenam Deo praeferunt, omnes qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi, ad eam civitatem pertinent, quae dicitur Babylonia mystice, et habet regem diabolum. Idemque repetit Enarrat. in Psal. 28 circa id, Memor ero Raab et Babylonis scientium me (Psal. 86): Babylon (ait) civitas dicitur secundum saeculum, una civitas iniqua Babylon, omnes iniqui ad Babylonem pertinent &c. De hac ergo Babylone exponunt dictum locum Apocalypsis graves et antiqui expositores, Beda, Victori., Tyconi., homil. 16 in Apocalyps.; Anselmus, Primas, necnon etiam Ambrosius ac Augustinus in commentariis quae sub nomine illorum inter illorum opera feruntur, praeter alios modernos expositores in eum locum. Et idem docuit Aretas, suo c. 41, 42, 53 et 55, licet aliis locis aliter interpretari videatur. Nec dissentit Andre., licet ad alias etiam Babylones verba accommodet. Expresse et optime Prosper, in Dimidio Temporis, capite septimo, ubi ita exponit illud Psal. Filia Babylonis misera &c.
spacer 4. Possunt etiam pro hac expositione referri Petrus Damianus, epistola tertia ad Blancam, capite 12, quatenus ait omnem animam iniquam nomine Babylonis comprehendi. Et de poenis inferni verba illa exponit: Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentorum. blueEt hoc etiam habet Pacianus, Paraenes. de Poenit., in fine. Et similiter d. Aug., Psal. 149, exponit illa verba capitis 18 Apocal.: Duplicate duplicia secundum opera eius, in poculo, quo miscuit, miscete illi duplicia, intelligitque dicta esse de mundo qui nomine Babylonis significatur, licet praedicta verba non ad litteram referat, sed, Sic, ait, scriptura est: Reddite illi duplum ad quod fecit. Atque ex hismet verbis seu locis fit probabilis haec expositio. Et praeterea ex illis. Facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi (Apoc. 18). Haec enim propriissime de civitate impiorum dicuntur et vix in aliquam particularem civitatem convenire possunt. Item illa, Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius (Apoc. 18), quae sic exponit Cyprian., l. de Lapsis. Sicut etiam illa, Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes. Item illa, Quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra. Haec enim non videntur posse nisi civitati universum orbem occupanti adaptari; haec autem est civitatis impiorum, bene ergo illa per Babylonem intelligitur. Idemque confirmat Aretas, suo cap. 41, ex illo adiectivo quo saepe illa civitas magna vocatur. Putat enim non poni ad distinctionem civitatis parvae (sic enim parum emphasis haberet et nihil magnum significaret), sed ad denotandam absolutam magnitudinem, id est universalitatem illius civitatis. Nam omnia loca et omnia tempora occupavit, quod videtur etiam significare Hieronymus,epistola decima septima ad Marcel., non hoc caput, sed decimum tertium Apocalypsis explicando.
spacer 5. Neque est difficile ad hanc significationem Babylonis caetera omnia quae in c. 17 de illa dicuntur, accommodare. Nam Babylon, in hac significatione sumpta, non est aliud quam mundus in malam partem aeceptus, prout est frequens in sacra scriptura, ut 1 Ioan. 5, Mundus totus in maligno positus est, et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra, et Christus, Ioan. 15, Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Unde inter tres praecipuos salutis animarum inimicos mundus numeratur;, et intellectus creditur a Ioanne, 1 can., c. 2, per superbiam vitae, de qua statim subiungit, quae ex mundo est. Hac ergo ratione recte dicetur de hac Babylone mundi sedere super aquas multas, super populos, gentes, et linguas, ut infra idem Ioannes declarat. Vocatur etiam meretrix magna, quia revera de vino fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges cum illa fornicati sunt, et mercatores terris de virtute deliciarum eius divites facti sunt (Apoc. 18), et similia, quibus vanitas et mundi malitia optime describitur. Ac tandem merito de illa dicitur esse ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Iesu, quia omnes impii sanctos persecuti sunt, et martyres in universis mundi provinciis sanguinem suum pro Iesu Christo fuderunt.
spacer 6. Sicut autem haec Babylon non est delapidibus facta, sed ex hominibus pravis coalescit, ut dixit Tycon., dicta hom. 16, ita eius excidium non consistet in murorum et aedificiorum demolitioue aut incendio, sed in ultima impiorum omnium perditione. Et ita haec Babylon non per Antichristum nec ante diem iudicii destruetur, sed ipso iudicii die, et per Christum et angelos, eius iustitiae ministros. Unde dicitur Apoc. 18, In uno die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetiur, quia fortis est Deus qui iudicabit illam.
spacer 7. Dices, quomodo ergo reges terrae et mercatores flebunt illam et longe fient propter timorem tormentorum eius (Apoc. 18), cum ipsi membra sint illius civitatis et tormenta eius vitare non possint. Respondeo imo hac ratione merito ploraturos, quia plangent se super illam, ut ibidem dicitur, et quia valde horrebunt illa tormenta, dicuntur longe stare, utique non corpore, sed affectu, ita ut quantum in se est fugere cupiant, sed non possint. Denique iuxta hanc expositionem verum quidem est quod rex Angliae assumit, reges et mercatores terrae non nisi diuturno tempore amicitiam et negotiationem habuisse cum illa civitate, inde autem non sequitur Antichristum longo tempore regnaturum, sed civitatem malorum per multa saecula durare priusquam a Deo iudicetur et puniatur.
spacer 8. Secunda expositio est ut Babylonis nomine ibi Roma significetur, ita ut ibi praedicetur destructionem et stupendam urbis ultionem divinam ante finem mundi futuram esse. Quod enim Babylonis nomine Roma interdum significetur, clare tradit Augustinus, lib. XVIII de Civit., c. 2, dicens, veram Babylonem fuisse primam Romam, et veram Romam fuisse secundam Babylonem. Et Hieronymus, de Script. Eccl., in Marco, Petrum ait, cum 1 epist., c. 5, inquit, Salutat vos ecclesia quae est in Babylone collecta figuraliter Romam significasse, blueidemque habet Isaiae 47, in princ, ita etiam exponens loca Apocalypsis. Et in epist. 17 ad Marcellam de Roma exponit locum hunc Apoc. 17 et 18. Idem Isaiae 24, Romam esse sentit spiritualem Babylonem de qua Ioannes loquitur. Idem habet Orosius, lib. VII contra Paganos, c. 2. Et Tertullianus, lib. III contra Marcionem, c. 13, ubi Pamel. advertit hoc intelligendum esse de Roma ethnica seu mundana, non de sancta ecclesia ibi congregata. Satis enim aperte illas distinxit Petrus, dicens, Salutat vos ecclesia quae est in Babylone collecta. Denique quod in hac significatione in Apocalypsi sumatur Babylon, satis communis interpretatio est inter antiquos et modernos Apocalypsim exponentes, tam in hoc capite 48 quam aliis., ut sunt Victorin., Andre., Arethas, Riberus, Viegas; item Bellarminus, lib. III de Summo Pontif., cap. 43; Sander., lib. VIII de Visib. Monarch., cap. 8, et alii complures. Estque probabilis expositio, quia Ioannes, cap. 17 (si proprietas verborum teneatur) de speciali civitate loquitur, et in c. 18 non loquitur tantum de populo sed etiam de materiali civitate, ut ex domibus et aliis aedificiis constante et particulari loco terrae sita, quae ab aliis terrae locis distare vel propinqua esse potest, ut indicant illa verba, longe stantes propter timorem tormentorum eius, et illa, Omnis qui in latum navigat, et nautae, et omnes qui in mari operantur, longe steterunt et clamaverunt videntes locum incendii eius. Si autem illa Babylon est civitas aliqua particularis, non potest certe esse nisi Roma, ut ex dictis satis constat, et ex superioribus capitibus eiusdem Apocalypsis est manifestum.
spacer 9. Hac ergo admissa expositione, ex illa ad summum colligitur Romanam civitatem ante finem mundi delendam esse et prorsus evertendam, etiam quoad materialia aedificia, et igni tradendam. Quod multi catholici non solum sine rubore, sed etiam constanter docent ac defendunt, quos refert eorumque sententias late describit Thomas Malvenda, lib. IV de Antichristo, cap. 4 et 5. Et, quamvis ipse timeat in eorum descendere sententiam, ideoque aliis modis conetur loca Apocalypsis interpretari (quos nunc examinare, probare aut improbare non est necesse), nihilominus negari non potest sententiam illam probabilissimam esse, multumque et locis Apocalypsis et antiquis patribus consentaneam, praesertim Hieronymo, cuius haec sunt verba, Isai. 24: Atteretur civitas vanitatis sive omnis civitas vel spritualis Babylon, quae sedet in septem montibus purpurata, cuius supplicia in Apocalypsi Ioannis legimus. Nec ab ea sententia discrepat libro secundo contra Iovinian., licet indicet prophetiam non esse absolutam sed comminatoriam, dicens, Ad te loquor, quae scriptam in fronte blasphemiam Christi confessione delesti &c.; maledictioncm, quam tibi salvator in Apocalypsi comminatus est potes effugere per poenitentiam, hahens exemplum Ninivitarum. Accedit Lactantius, lib. VII, c. 25, qui testimonio Sibyllae confirmat casuram et incendendam esse urbem caput orbis. Et tunc (ait) quis dubitet venisse iam finem rebus humanis, orbique terrarum? Et certe, supposita devastatione orbis, praesertim Christiani, futura in fine mundi ante iudicium, partim per decem reges qui Antichristum praecedent, partim per ipsum Antichristum, qui maiori potentia et acerbitate ac odio Christum et eius ecclesiam persequetur, per se probabilissimum est, aliquem vel plures eorum irruturos in urbem, eamque penitus eversuros, ut Romanum nomen, imo et Christianum, si possint, Roma deleta, prorsus extinguant.
spacer 10. Modus autem, ordo et tempus huius eversionis, licet futuram esse supponamus, longe incertiora sunt quam ipsa eversio. Nam de ipsa eversione habemus fundamentum in scriptura iuxta probabilem sensum eius, de caeteris autem circumstantiis fere nihil. Unde modus ille, quo vir eruditus Thom. Malvenda ultimum excidium Romanum describit iuxta eorum sententiam, qui de Romana urbe prophetias Apocalypsis intelligunt, neque ab omnibus qui illum sensum approbant, asseritur, nec mihi videtur necessarius aut cogente fundamento fultus. Ait enim Romam circa finem mundi ad plura et maiora scelera et flagitia redituram quam prius cum esset ethnica commiserit, nam et fidem negabit, et pontificem a se abiiciet, et ecclesiasticos ordines trucidabit, et ad idololatriam redibit. Nam antiquam temporalem potentiam iterum recuperabit cum maiori amplitudine et imperii maiestate quam antea habuerit, decemque reges potentissimos sibi subiectos habebit, quorum opera sanctos persequetur acerbius, et martyriis crudelioribus afficiet quam sub imperatoribus ethnicis passi fuerint. Postea vero intra breve tempus ait reges illos a Roma defecturos, et adversus illam insurrecturos ac penitus deleturos, Deo id permittente in vindictam scelerum eius, tam praeteritorum quam illo tempore praesentium. Hoc enim videtur indicasse Ioan. evangelista, cum eodem c. 48 dixit, Quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum., et recordatus est dominus iniquitatum eius. Credendum enim est Deum non permissurum iam grave Romae supplicium nisi ipsa prius antiquis peccatis nova superadderet et ita iram Dei in se excitaret. Atque ad hunc modum accommodat caetera quae in hoc capite et praecedente Ioannes praedicit. Ac tandem post destructionem Romae a decem regibus factam venturum esse dicit Antichristum, iuxta alias prophetias supra tractatas.
spacer 11. Haec vero omnia, licet impossibilia non sint neque cum aliqua prophetia aut promissione Romae facta, quam ego sciam, repugnent, non videntur mihi necessaria nec satis fundata. Nam (supposita expositione Babylonis quam prosequimur) ex hoc loco Ioannis solum habemus esse evertendam ac penitus destruendam, ita ut ultra iam noti inveniatur, ut ait Ioannes, id est, non amplius instaurabitur nec habitabitur, ideoque nec tibia canentium, nec artifex, nec vox molae, nec lux lucernae, nec vox sponsi et sponsis amplius audientur aut invenientur in ea, ut ibi dicitur. Erit ergo desolatio sempiterna, ideoque certum et exploratum videtur oraculum illud, de Roma intellectum, in nullo praecedentium excidiorum Romanae urbis impletum esse, ut facile coniectabit lector si attente ea, quae de illis excidiis in capite praecedente diximus, cum verbis adnotatis praesentis prophetiae contulerit. Imo inde valde probabile fit tale excidium Romanum, si futurum est, non nisi prope finem mundi esse futurum, quamvis hoc in dicto c. 19 non asseratur neque alibi sit prophetatum, et ideo minus certum sit. Inde tamen aliquo modo suadetur, quia verisimile est tam mirabilem urbis destructionem et immanem sedis apostolicae persecutionem non nisi temporibus Antichristi vel prope illa esse futuram, quia illa fore videbitur tribulatio maxima ecclesiae, et in ea implebitur quod Daniel praedixit, cessaturum iuge sacrificium, et similia.
spacer 12. Quod vero ante illam destructionem reditura sit Roma ad pristinam potentiam et temporale imperium, non video unde probari possit, quia non omnia quae hoc capite de Roma dicuntur necesse est in ea inveniri in illo ultimo tempore in quo destruetur, sed in toto discursu temporis ex quo fuit condita usque ad finem, quia (ut ibi dicitur) pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est dominus iniquitatum eius, utique omnium quae in ea quovis tempore facta sunt. Quapropter etiam non video unde satis probetur redituram Romam ad idololatriam, vel ad similia scelera quae ex veri Dei ignoratione prodeunt, tum quia, ut dicantur peccata pervenire usque ad coelum, satis est quod prioribus flagitiis impiorum semper addantur nova et gravissima peccata Christianorum quibus Deus magis quodammodo ad iram movetur quam delictis hominum caeterorum ignorantium verum Deum, et fieri poterit ut in illo tempore peccata et flagitia in illa urbem multiplicentur cum maiori luxu et corruptione, quam in praeteritis Christianitatis temporibus; tum etiam quia, licet illud excidium futurum sit in supplicium multitudinis pravae, credibile est futurum etiam esse in probationem bonorum et in purgationem et meritum praedestinatorum, ut de persecutione Antichristi Christus significat et patres ubique docent. Non erit ergo necessarium Romam ad idololatriam redire ut illius destructionem Deus permittat.
spacer 13. Quod denique additur, decem reges prius futuros esse subiectos temporali imperio urbis et postea esse contra illam insurrecturos, non video quo fundamento asseratur. Nam quod hic ait Ioannes, reges terrae fornicatos esse cum illa, et plancturos se super illam (Apoc. 18), ad summum indicat illos futuros esse Romanae civitatis amicos, vel forte prius illius scelera imitatos fuisse, postea vero naturali affectu eius perditionem doluisse. Addo etiam non videri necessarium ut illi reges, qui prius fornicati erunt cum Babylonia et postea plangent cum illa, sint illimet decem qui proxime antea adventum Antichristi regnabunt, sed alii reges terrae qui non deerunt extra imperium Romanum, ut in Persia, in Africa, India, et aliis regionibus, qui fortasse usque ad mundi finem permanebunt. Denique non oportet per reges terrae intelligere solos supremos et principales reges terrae, sed etiam magnos principes et quasi regulos, ut sunt nunc multi duces et potentatus Itahae et Germaniae et similes, qui ultra decem illos famosiores reges esse poterunt tempore destructionis urbis Romanae, et cum illa prius fornicari, non tantum per idololatriam sed per alia vitia sectando mundi vanitatem, et postea de illius perditione dolere ac plangere.
spacer 14. Quocirca ex illo loco, supponendo per Babyloniam Romam intelligi, solum potest certo colligi Romam tandem aliquando esse omnino et irreparabiliter evertendam, unde fit verisimilius id futurum esse prope diem iudicii et tempore Antichristi vel circa. In quo vero statu erit Roma proxime antequam destruatur, tam in temporali imperio quam in spirituali et in fide, non video esse revelatum, nec cum fundamento definiri posse. Nullum vero est inconveniens quod, perseverando in fide, religione, et regimine tam temporali quam spirituali per apostolicam sedem, sicut nunc est, in fine mundi destruatur per aliquem tyrannum infidelem, sive paganum sive apostatam. Sicut enim hoc magna ex parte contigit in tempore Alarici, ita poterit acerbius et omni ex parte in fine mundi consummari. Neque hoc est contra sanctitatem illius urbis, tum quia, non obstante fide et praesentia vicarii Christi, poterunt in illa ita multiplicari peccata, ut, coniuncta praecedentibus, Dei iudicium, iuxta occulta consilia providentiae ipsius, contra ipsam excitent, tum etiam quia, licet civitas et capita eius in fide permaneant, fieri poterit ut multitudo populi et praecipuorum civium, exemplo et minis vel promissionibus tyrannorum infidelium corrumpatur et deficiat; tum denique quia (ut dicebam) illud excidium non erit tantum propter vindictam, sed etiam ad probationem et multorum martyrum perfectiorem consummationem. Ideoque non est etiam contra promissiones factas ecclesiae et sedi apostolicae de perseverantia in fide et in cathedra Petri, quod Roma illo modo destruatur, quia cathedra nunquam deficiet, nec fides eius, sive in hoc sive in illo loco consistat: ubique enim eadem erit, semperque ecclesia visibilis durabit, etiam si vi persecutionis cogatur ad montes fugere vel in locis occultis magna ex parte se abscondere.
spacer 15. Deinde neque ex illo loco neque ex alio (quod ego sciam) satis colligi potest an haec ultima Romae destructio ab ipsomet Antichristo perficienda sit et consummanda, vel ante illum per aliquem, vel aliquos ex illis decem regibus qui in Romano orbe tunc regnabunt. Nam quod altero ex his modis futurum id sit, posita dicta expositione, fit valde probabile, quia, ut dixi, tam generale excidium urbis capitis mundi, tantaque ecclesiae calamitas et persecutio non potest a temporibus Antichristi multum distare, et ideo vel ab illo erit, vel ab his qui proxime illum antecedent. Itemque ex alio principio id fit multum credibile, quia vel ante deletum prorsus Romanum imperium Antichristus non veniet, vel per illum destructio Romani imperii consummabitur. Tunc vero maxime delebitur Romanum imperium quando Roma prorsus extincta fuerit, et e converso dum illa in suo statu perseveraverit adhuc reliquiae Romani imperii durabunt. Ergo, sicut imperium Romanum, ita et urbs eodem tempore et sub eisdem tyrannis destruetur. Quod autem alterutro ex dictis modis contingere possit, et neuter illorum vel revelatus sit vel repugnet revelatis patet, quia nullibi revelatum est Romanam urbem esse duraturam usque ad tempora Antichristi inclusive seu intrinsece, ut sic rem explicem. Poterit ergo antea per decem reges destrui. Item non solum probabile est, sed etiam aliqui contendunt esse certum, ante adventum Antichristi imperium Romanum esse omnino per decem reges delendum. Ergo probabile est ab eisdem esse Romam evertendam. Quod in capite etiam 17 Apocalypsis insinuatur.
spacer 16. red E contrario vero nullibi etiam est revelatum Antichristum non esse venturum donec Romana urbs sit destructa. Ergo si per ipsum destruatur, satis implebitur prophetia huius capitis quod tractamus de destructione Rabylonis. Item supra diximus esse valde probabile et patribus consentaneum Romanum imperium, licet per decem reges Antichristi proximos praecursores ita sit dividendum et extenuandum ut prope deleatur, per ipsum nihilominus Antichristum esse consummandam destructionem eius. Ergo per ipsum etiam poterit Roma destrui atque extingui. Cum autem dico per ipsum non intelligo esse necessarium ut ipse Antichristus praesens sit in tali bello. Satis est enim quod per se vel duces suos vel reges sibi subiectos id faciat. Itaque utroque modo potest intelligi quod de muliere fornicaria dicitur Apocalypsis 17, et de decem cornibus bestiae seu de decem regibus, quod odient fornicariam et desolatam facient illam &c., si per fornicariam Roram, per bestiam autem Antichristum intelligamus, ut est probabile sed incertum, ut supra dixi, et II tom. tertiae partis, disput. 56, sect. 2, ubi nihil aliud de ultimo Romae excidio docui; imo de illo tanquam de re incerta locutus sum. Neque aliter loquitur Bellarminus, qui potius sentit Romam ab ipso Antichristo esse delendam. Nam lib. III, c. 13, sic ait: Antichristus odio habebit Romam,et cum ea pugnabit, eamque desolabit et incendet. Idemque sentit lib. IV, c. 4, in fine. Eumdemqae dicendi modum sequitur Bozius, lib. XXIV, c. 6, et citat Tertullianum, Lactant., Cyrillum, Chrysost., Ambros., Hieronymum et Augustinum.
spacer 17. Ultimo tandem (ut regi Iacobo respondeamus) dicimus ex toto hoc cap. 18 Apocalypsis, vel ex destructione urbis in illo praedicta vel ex circumstantiis cum quibus describitur, colligi non posse persecutione, Antichristi longiori tempore quam per triennium et semissem esse duraturam. Nam si decem reges urbem demolituri sunt, licet bellum illud per plures annos duret vel post illud Roma per plures annos destructa iaceat, nihilominus Antichristus postea veniens poterit brevi tempore durare. Si vero ipsemet Antichristus Romam debellaturus est, poterit id facere antequam spiritualem (ut ita dicam) persecutionem ecclesiae incipiat, dum temporale imperium acquirit, quod pluribus annis durare poterit, prout persecutionem antecedet, ut capite nono dicam. Et tunc poterit persecutio durare tantum brevi tempore dicto, ut per se manifestum est. Vel certe, licet demus ipsam urbis destructionem futuram esse partem Antichristianae persecutionis, adhuc poterit triennio, imo biennio, compleri quidquid de illa destructione Ioannes praesignificat. Quia non solum intra annum, sed etiam intra menses paucos circumdari poterit et expugnari, et incendio tradi, et alia pati quae ibi describuntur. Et paulo post sequi poterit gravissimus ille planctus regum et mercatorum quem Ioannes commemorat. Nam si planctus ille futurus est in provinciis et insulis Romae vicinis, intra paucos dies poterit notitia incendii ad eas pervenire, ad remotiores autem intra plures, vel intra annum, planctus autem ipse breviori tempore poterit consummari.
spacer 18. Quod autem rex obiicit, quia et reges ad contrahendam necessitudinem magnam cum illa Babylonia, et mercatores ad congerendas divitias, longiori tempore indigebunt, hoc (inquam) probat quidem et reges et mercatores, et Babyloniam ipsam, longo et diuturno tempore esse duratura priusquam Antichristus veniat vel Babyloniam destruat, non vero probat destructionem ipsius urbis vel planctum postea subsecutum futurum esse diuturnum, tum quia haec diversa sunt, tum etiam quia frequenter illa, quae multo tempore durarunt uno momento extingui solent. Eo vel maxime quod in toto illo capite nullum est verbum de Antichristo. Unde, licet ea quae ibi narrantur diuturnius tempus postularent, facile responderemus illa consummanda esse ante ortum Anlichristum (ut declaravi posse evenire), ipsum vero Antichristum postea esse venturum, et brevi esse consummandum.

CAPUT 8
TERTIAE OBIECTIONI REGIS
ANGLIAE EX VARIIS NOVI TESTAMENTI VERBIS DESUMPTAE SATISFIT

SUMMARIUM

1. Contendit primo rex Angliae positum tempus certum pro incerto. spacer2. Contendit secundo tempus a Ioanne assignatum significare dimidietatem spiritualis hebdomadae. spacer3. Tertio, argumentatur ab incertitudine diei iudicii. spacer4. Multa congerit testimonia ex scriptura. spacer5. Regis fundamenta evertuntur. spacer6. In scriptura saepe numerus perfectus pro incerto ponitur. Per numerum imperfectum determinata duratio significatur. spacer7. Locus ille Ioannis metaphoricum sensum admittere non potest. Primum regis fundamentum evertitur. spacer8. Perfectus etiam numerus ponitur pro tempore determinato.spacer9 - 10. Secundum regis fundamentum destruitur. Aliter Danial de hebdomadis, aliter de tribus annis locutus est. Mensium et dierum numeratio hebdomadae accommodari non potest. spacer11 - 12. Lyrani dubitatio reiicitur. Dies ille loco pro anno sumi non potest. spacer13. Dies in ultima prophetia eodem sensu sumitur. Confirmatur ex loco Ezechielis. spacer14. Tertium regis fundamentum veram sententiam non impugnat. Non est de fide statim post quadraginta dies futurum iudicium. spacer15 - 16. Iudicii dies coniecturis cognosci redpotest ex scriptura sumptis. spacer17. Paucissimi tunc erunt qui coniecturis illustrentur. spacer18. Iudicii incertitudo tripliciter considerari potest. spacer19. Regis obiectio. Responsio. spacer20. Antichristi mors nota non erit omnibus hominibus. Multi eorum qui mortem Antichristi viderint scripturas non intelligent. spacer21. Fidelibus in ultimo tempore iudicii nota erit, non infidelibus. spacer22. Explicatur parabola de decem virginibus de iudicio particulari. Iudicii denunciatio magis repentina erit quam eius adventus. spacer23. Eadem parabola intelligi potest de iudicio universali. spacer24. Alia aequiparatio. spacer25. Tertia expositio. spacer26. Explicatur locus ex c. 1 Act. spacer27 - 18. Obiectio. Solutio. Verba Christi non ad solos apostolo coarctanda. Tempus ante Antichristi manifestationem incertum esse contendit Augustinus. spacer29. Explicatur locus ex 1 Petr. 5. Vigilandum nobis ob daemonis insidias et mortis incertitudinem. spacer30. Eodem modo alia scripturae loca exponuntur. Cum mors venit, ut fur tunc etiam iudicium venit. spacer31. Mors ipsa non omnino ut fur venit. spacer32. Mors imparatis ut fur venit. spacer33. Quamvis definitum sit tempus a morte Antichristi, dies iudicii recte dicitur ignorari.

ERTIO impugnat rex Anglias fundamentum quo nitimur ad asserendum Antichristi persecutionem brevi tempore duraturam. Contra quod duo obiicit. Unum est, non esse necessarium Ioannis de illo tempore loquentis verba in proprio sensu interpretari, quia, inspecto more loquendi prophetarum, satis commode potest metaphorice intelligi. Duplicem autem in illis verbis ipse meditatus est allegoriam: una est ut numerus certus pro incerto ponatur, quia certum est Ioannem id facere consuevisse, ut c. 7, cum duodecim millia salvandorum ex singulis tribubus numerat, et c. 9 cum ait. Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia &c.; idemque habet aliis in locis, praesertim c. 14, cum numerat centum quadraginta quatuor mille virgines, et c. 20, cum saepius dicit Christum regnaturum cum suis sanctis mille annis, et c. 21, cum varios numeros mensurarum describit. Accedit quod Ioannes in his numerationibus antiquos prophetas imitatur, praesertim Danielem, Ezechielem et Zachariam, apud quos saepe sumitur numerus certus pro incerto, ut Daniel 7, decies millies centena millia ministrabant ei, et alibi saepe.
spacer 2. Altera regis allegoria est ut illa tria tempora et dimidium temporis neque annos neque certum tempus significent, sed dimidiam spiritualem hebdomadam: Nam qui recordantur (ait) Ioannem in visionibis morem prophetarum imitari, admodum verisimile esse comperiet in illis tribus diebus et dimidio eum imitari Danielis hebdomadas, hebdomadam unam accipiendo totum illud tempus quod inter adventum Christi primum et secundum intercesserit, cuius temporis sive spiritualis hebdomadae dimidio triumphantem inducit Antichristum. Potestque interpretatio haec iuvari sententia Lyrani, qui, Daniel. 12, incertum putat esse an dies ibi proprie sumatur pro naturali die vel metaphorice pro anno, sicut hebdomada apud eundem Danielem sumitur. Idem ergo dici poterit de locis Ioannis in Apocalypsi, et ita erit probabilis haec expositio.
spacer 3. Altera obiectio principalis est non posse verba Ioannis in sensu proprio intelligi, quia talis sensus aliis scripturae locis et cuidam fidei dogmati repugnat. Argumentatur ergo, quia si Antichristus certo numero dierum regnaturus est, et post mortem eius intra quadraginta quinque dies iudicium futurum est, statim ac Antichristus regnare ac persequi ecclesiam coeperit, certo scient fideles homines quo die futurum sit iudicium. Hoc autem est contra Christi verba multis in locis. Nam imprimis Matth. 24 dixit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi solus pater. Deinde similitudine diluvii declarat quam repente venturus sit dies ille, dicens, Sicut autem in diebus Noe, ita erit adventus filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque adeum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit adventus filii hominis. Tunc duo erunt in agro, unus assumetur et unus relinquetur; duae molentes in mola, una assumetur et una relinquetur. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit. Quibus omnibus (ait rex) significatur illorum temporum summa securitas, futuros esse homines variis negotiis et curis humanis implicatos, cum hora novissima eos repente necopinatos occupet. Sicut Christus in dicto loco concludit, Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfidi domum suam, ita et vos estote parati, quia qua nescitis hora filius hominis venturus est.
spacer 4. Secundo, Matth. 25, ad declarandam illius diei incertitudinem adducit Christus parabolam decem virginum. et concludit, Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Tertio, addere possumus verba Christi, Actor. 2, Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua potestate. Quarto, addit rex verba Petri, 1 canonic, c. 5, Sobrii estote et vigilate. Petrus (ait) iubet nos vigilare et sobrios esse, ad excipiendum illum diem semper intentos. Quinto, ait Ioannes in Apocalypsi bis nos admonet, ut furem nocturnum, sic Christum esse venturum. Veniam (dicit spiritus sanctus, Apocal. 3) ad te tanquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. Et c. 16, Ecce venio sicut fur. Sexto, addere possumus hoc dixisse Paulum,1 adThessal. 5, De temporibus autem et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. Ipsi enim diligenter scitis, quia dies domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus. Denique id etiam dixit Petrus, Epist. 2, c. 5.
spacer 5. Ad priorem partem respondeo litteralem expositionem verborum Ioannis, quam pontificii, id est catholici, sequuntur fundatam esse imprimis in proprietate verborum scripturae, quaae praeferenda est. Cavendum enim omnino est periculum deserendi verum spiritus sancti sensum, quem, ut libro de Pudicit., c. 9, Tertullianus dixit, omnino observare debemus aeque ac praeceptum, quia non levior est transgressio in interpretatione quam in conversatione. Magnum autem est periculum aberrandi a vero sensu quando proprietas verborum sine auctoritate vel necessitate relinquitur. Neutra autem ratio hic invenitur ad proprium verborum sensum relinquendum, ut infra ostendemus. Imo e contrario dictus sensus proprius fundamentum habet in consonantia et concordia diversorum locorum scripturae et in variis modis explicandi eamdem rem per tempora, menses et dies, et in veteri et in novo testamento, ut credibile non sit omnia esse per metaphoram et improprietatem dicta. Fundatur praeterea in communi consensu patrum, per quos Deus ecclesiam verum sensum scripturarum docet. Qui autem patres ita sentiant satis constat ex his quos capite sexto attulimus. Denique fundari potest, quia nulla metaphora ibi quadrare potest, neque habet probabile fundamcntum, ut facile constabit per ea discurrendo quae rex adducit.
spacer 6. Ad priorem ergo metaphorici sensus partem, in qua dicitur accipi numerum certum pro incerto, et ad indicandum longum aut breve tempus, magnumque aut parvum numerum indefinitum, respondemus regulam in generali sumptam veram esse, et hoc modo ex testimoniis ibi relatis, et aliis multis quae afferri possunt, recte probari, male tamen ad praesentem expositionem applicari. Nam imprimis, ut docte notavit Bellarminus, lib. III de Romanis Pontif., c. 8, tunc in scriptura numerus definitus pro indefinito tempore sumitur quando est perfectus et in aliquo ordine consummatus, ut sunt decem, centum, mille. Quando vero numerus comprehendit non tantum magnum sed etiam parvum numerum, tunc esse signum propriae et praecisae numerationis. Et ratio est in promptu, quia simplex et absoluta expressio unius numeri consummati facile potest esse capax talis metaphorae, vel propter aliquam numeri perfectionem vel per aliquod mysterium, ut solet considerari in septenario numero propter mundi creationem, vel in millenario propter eius perfectionem aptam ad significandam quamdam temporis plenitudinem, ut dixit Augustinus, XX de Civit., c. 7, ubi etiam ita exponit illud centuplum de quo dominus loquitur, Matt.19, ut copiosum praemium significet. Et alia exempla profert in lib. II de Doctrin. Christ., c. 16. At vero quando minute et distincte additur numerus minor maiori, et dimidius integro, signum est definitae ac propriae numerationis, quia alias nunquam haberemus certum aliquem inscriptura numerum. Item quia nec in illa imperfectione numerorum perfectio aliqua vel diuturnitas durationis cogitari potest, nec ratio probabilis reddi cur talis additio et multiplicatio numerorum fiat. Estque optimum exemplum ad hoc confirmandum, Dan. 8, ubi de Hierosolymitana vastatione per Antiochum facta, dicitur duraturam esse dies duo millia trecentos. Quem numerum omnes intelligunt praecise et cum proprietate esse intelligendum propter specialem modum quo praescribitur. Et ita d. Hieronymus ibi, ex libris Machab. et Iosepho, illum comprobare et declarare studet. Idem tradit Theodoret., orat. 8, et Glossa, Lyran., et accurate Benedict. Pereira.
spacer 7. Quocirca partem hanc ita censeo veram ut in ea nullam declarationem aut limitationem credam esse necessariam, tum quia per se fundata est in verissima exponendi scripturam regula, scilicet retinendum esse proprium sensum, quando nihil est quod metaphoram indicet vel ad illam excogitandam cogat, tum etiam quia nulla particularis exceptio illius partis occurrit. Nam si quis obiiciat exemplum de centum quadraginta quatuor millibus signatis ad salutem, Apocal. 1, et aliud de centum quadraginta quatuor millibus virginibus stantibus cum agno, Apoc. 14, respondet ibi Ribera per illos numeros ibi definitam ac praecisam multitudinem significari. Sed quia hoc difficile creditu est, respondeo numerum illum sic multiplicatum mysterium continere, et ideo pro indefinita multitudine poni: nam duodenarius numerus est numerus universalis, et per se ipsum multiplicatus iuxta numerum duodecim tribuum illum numerum efficit, ut Beda, Rupert., et alii interpretati sunt.
spacer 8. At vero in alia parte de sensu metaphorico, quia non gratis et ubique confingendus est, necessario addenda est limitatio, quia saepissime numerus perfectus significat in scriptura definitum tempus certamque durationem, ut quando dicitur creatus mundus sex diebus, vel quando dicitur, Dan. 4, Septem tempora mutabuntur super te, ubi, licet in verbo tempora sit aliqua metaphora, quam supra explicui, in numero septenario nulla esse intelligitur. Item in prophetia Danielis de 70 hebdomadibus, Daniel. 9, et saepe alias. Ideoque illa pars permissive tantum seu potentialiter intelligenda est, id est posse in illo sensu tales numeros accipi, et metaphoram illam esse usitatam in scriptura. Nihilominus tamen in usu et applicatione eius ad hunc vel illum locum necessarium est circumstantias considerare ita ut illis quadret metaphora nulloque modo illis adversetur. Item etiam observandae sunt communes ecclesiae et patrum interpretationes. Quae duo (ut dixi) persuadent etiam in dictis locis Apocalypsis non habere locum metaphoram, quia neque circumstantiis locorum accommodata est neque patres ibi illam invenerunt, sed certum ac definitum tempus ibi praedici intellexerunt.
spacer 9. Altera vero pars metaphorae quam excogitavit rex plane improbabilis est. Primo, quia nec Ioannes in Apocalypsi, neque Daniel, c. 12, nominarunt hebdomadam, sed tempora, menses et dies, et multo minus locuti sunt de dimidia hebdomada, sed per alios numeros mensium et dierum proprietatem sui sermonis declararunt. Et confirmari hoc potest, quia ubi Daniel voluit tres annos et dimidium per dimidiam hebdomadam significare, id fecit aperte, cap. 9, dicens, Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, id est transactis tribus annis cum dirmdio, hebdomadae septuagesimae. Secundo, nunquam per hebdomadam significatur in scriptura omnino indefinitum tempus, sed quoties vox illa per metaphoram sumitur saltem servatur proportio ad septenarium numerum, metaphora vero in eo ponitur quod ad numerum annorum extenditur, ut in dicto loco Danielis, et Genes. 29, Imple hebdomadam dierum, id est septem annos. At vero in tempore toto quod inter primum et secundum Christi adventum decurrit nulla ratio septenarii numeri cogitari potest, nec probabilis causa talis metaphorae afferri, nec auctoritas, nec exemplum. Quae est ergo haec licentia ad libitum interpretandi vel potius corrumpendi scripturam? Tertio, licet metaphora dimidiae hebdomadae posset accommodari verbis illis, per tempora, tempus, et dimidium temporis, nullo tamen modo potest accommodari numerationi quadraginta duorum mensium vel mille ducentorum nonaginta dierum. Quae enim ratio vel proportio, seu analogia ad fingendam talem metaphoram excogitari potest? Quin potius, ut saepe dixi, ille modus explicandi tempora per menses, et numerum mensium per numerum dierum, excludit omnem huiusmodi metaphoram, et proprium esse sensum ostendit.
spacer 10. Quarto, si tres illi anni cum dimidio, qui de adventu et duratione Antichristi praedicti sunt, dimidiam spiritualem hebdomadam illo modo intellectam significarent, saltem non excederent dimidium temporis illius quod intcr primum et secundum Christi adventum intercedit. At iuxta regis sententiam, Antichristianismus incoepit anno Christi 606, et ita iam duravit mille septem annis, et adhuc durat, et durabit quantum scit Deus. Ergo incredibilc est totum illud tempus per trium annorum cum dimidio spatium propter allegoriam dimidiae hebdomadae significari. Denique iuxta hanc interpretationem inutilis est omnis illa numeratio temporum, dierum et mensium, quae tam accurate a Ioanne fit, quia ex illa nihil certum vel probabile de initio vel duratione temporis Antichristi coniectari potest, sed unusquisque fingere potest quod voluerit initium et temporis spatium, et asserere illud esse dimidiam spiritualem hebdomadam. At vero scripturae verba, licet interdum sint metaphorica, non tamen inutilia, nec frustra prolata. Ergo quando metaphora talis est ut pervertat prophetiae usum, intentionem et fructum, abiicienda prorsus est et vitanda.
spacer 11. Quapropter deponenda est etiam seu reiicienda dubitatio Lyrani, an in illis locis dies metaphorice pro anno sumatur. Et pro certo statuendum est ibi proprie sumi et naturalem diem significare. Est autem advertendum hoc intelligi posse vel de illis locis in quibus est sermo de mille ducentis nonaginta diebus persecutionis Antichristi, vel ubi est sermo de quadraginta quinque diebus post mortem eius. Lyranus enim non de prioribus, sed de his posterioribus loquitur. De prioribus autem non negat futuros esse naturales dies, quod intentioni nostras maxime deservit &c. Ideoque breviter ostenditur esse certum. Nam si dies ibi annum significaret, ergo cum dicitur persecutio Antichristi duratura per mille ducentos nonaginta dies, intelligetur de totidem annis. Quomodo ergo verum erit verbum Christi (Matt. 24), Nisi breviati essent dies illi, non fuisset salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi. Quomodo enim breviabuntur, si tot fere futuri sint quot hactenus tempus legis gratiae duravit? Similique ratione consistere non poterit quod Ioannes ait, Apocalyp. 12, Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam, sciens quia modicum tempus habet. Et cap. 20 dicit Satanam ligatum fore per annos mille, et postea solvendum modico tempore; at vero tempus mille ducentorum ac plurium annorum non potest dici absolute modicum, neque comparate ad tempus quo Satanas est ligatus. Ergo impossibile est ibi accipi diem pro anno, sed pro vero die.
spacer 12. Confirmatur primo, quia numerus ille dierum postea per numerum mensium explicatur. Quis autcm dicat mcnsem ibi significare triginta annos? Nunquam enim in scriptura talis metaphora sicut hebdomadarum invenitur. Confirmatur secundo, quia si detur licentia diem pro anno explicandi, eamdem alius sumet ad intelligendum mille annos, quia scriptura est, Mille anni ante oculos tuos tanquam dies hesterna, quae praeteriit (Psal. 89). Et consequenter sequitur duraturum Antichristum plusquam per mille annorum millia, quod ridiculum est. Denique confirmatur ex Iustino contra Tryphonem, qui hac ratione irridet eius interpretationem. Putabat enim ille per tempus ibi intelligendos esse centum annos: Quod si ita est, scelestum illun hominem ut minimum tercentum quinquaginta annos regnare oportet. Quod tanquam absurdum et ridiculum omittit, praeterquam quod nulla probabilis ratio vel fundamentum in scriptura talius redsignificationis aut metaphorae potest afferri.
spacer 13. Ex quo ulterius eadem certitudine concluditur etiam in ultimis quadraginta quinque diebus de naturalibus diebus sermonem esse. Primo quidem, quia fingi non potest in eadem supputatione, respectu temporis persecutionis Antichristi, diem accipi proprie respectu vero temporis postea futuri, sumi metaphorice pro anno, quia uno et eodem verbo dicitur de utroque tempore, seu de toto illo duraturum esse, mille trecentis triginta quinque diebus. Ridiculum autem esset dicere idem nomen, in eadem oratione semel positum, partem temporis significare proprie et partem metaphorice. Secundo, quia rationes factae de illis etiam diebus procedunt, et praesertim quia etiam dixit Christus, Matth. 24, Statim post tribulationem illorum dierum sol ohscurabitur. Ergo inter finem Antichristi,et initium signorum iudicii non intercedent quadraginta quinque mille anni, imo nec quadraginta quinque, quia quod post quadraginta quinque annos fit non statim fit. Denique metaphora Lyrani non habet fundamentum in scriptura, ut ipse putat. Non enim potest exs cripturis ostendi diem interdum significare metapborice annum. Nam in loco quem Lyra adducit, Ezechiel. 4, ubi dicitur, Diem pro anno dedi tibi, dies non significat metaphorice annum, sed utraque vox in sua proprietate sumitur, diciturque annus pro die computari, quia quot diebus Ezechiel, vinctus atque constrictus, sub sinistro vel dextro latere dormiturus erat, tot annis Israel et Iuda captivi erant futuri. Sic Hieronymus et omnes exponunt. Veluti cum dicitur in Psal. 89, Mille anni ante oculos tuos tanquam dies, dies proprie sumitur pro die naturali, comparantur autem mille anni cum naturali die, imo cum momento respectu divinae aeternitatis.
spacer 14. Ad posteriorem partem obiectionis, imprimis generatim dico totam illam obiectionem non procedere contra praecipuum dogma quod docemus, nimirum persecutionem Antichristi brevi tempore esse duraturam, et testimonia Danielis et Ioannis quae de illo tempore loquuntur proprie et ad litteram esse intelligenda. Nam ad summum procedit obiectio contra illam ultimam partem de quadraginta quinque diebus a morte Antichristi usque ad diem iudicii interponendis. Etenim, si dixerimus illos quadraginta quinque dies non esse praecise definitos, ut illis consummatis certo futurus sit iudicii dies, omnino cessabit obiectio, etiam si caetera de tribus annis cum dimidio quibus persecutio Antichristi tantum durabit certissima sint et constanter teneantur. Quia si post mortem Antichristi non est certum, futurum iudicium finitis quadraginta quinque diebus ex morte Antichristi nunquam praescietur quando futum sit dies vel hora iudicii. Ergo cessat obiectio. Pars autem illa de quadraginta quinque diebus post quos sit futurum iudicium non est dogma fidei, nec de illo pertinaciter contendendum est, et ideo tota obiectio non multum ad causam refert, dummodo non negetur illos etiam quadraginta quinque dies proprie esse intelligendos, tam quoad numerum quam quoad naturales dies. Hoc enim necessario coniunctum est cum alia certa sententia de brevi tempore Antichristi, ut declaratum est. quia, hoc non obstant et multi catholici censent ex scriptura quidem colligi post mortem Antichristi non esse venturum diem iudicii inter quadraginta quinque dies, non tamen inde colligi, finitis illis diebus, statim esse futurum, et hoc satis esse ut sit incertus, et consequenter ut cesset obiectio.
spacer 15. Nos vero addere possumus verum quidem esse scripturam non dicere aperte immediate post illos quadraginta quinque dies futurum esse iudicium, insinuare tamen illud, satisque probabiliter ex illa colligi, ut supra ostendi. Hoc autem non satis esse ut certo praesciatur dies iudicii, sed solum ut coniectari possit cum magna probabilitate, quod nullum est inconveniens, quia non repugnat testimoniis adductis, cum in illis de certa praecognitione et praescientia sermo sit. Denique addimus, etiam si coniectura illa de quadraginta quinque diebus incerta sit, nihilominus visa morte Antichristi post sufficientem cognitionem personae eius certum esse posse scientibus scripturae prope esse diem iudicii neque longe distare, etiam si dies et hora certo non cognoscatur. Illud autem non solum verbis Christi non repugnat, sed potius in eis continetur, cum ipse dixerit, Statim autem post tribulationem illorum dierum sol obscurabitur &c (Matt. 24). Illud autem statim erit proxime post mortem Antichristi, ut ex scripturis ostensum est. Ergo qui noverint scripturas evidenter intelligent propinquissimum esse diem iudicii, nam illud statim hanc propinqutlatem aperte indicat. Unde subiungit idem dominus, Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas; ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Ergo talis praecognitio diei iudicii, vel certa quoad propinquitatem eius, et non quoad definitum diem, vel probabilis et coniecturalis quoad ipsum diem, non repugnat, sed potius est maxime consentanea scripturis. Neque contra hoc aliquid probant testimonia adducta, ut discurrendo per singula facile constabit.
spacer16. Ad locum Matt. 24 respondeo priora verba Christi, De die illa nemo scit, intelligi de certa et infallibili praescientia, non de probabili coniectura. Dico praeterea coniecturam etiam haberi non posse nisi ex revelatis, quia determinatio illius diei pendet ex Dei voluntate, quae non potest nisi ex effectibus vel signis revelatis cognosci. Posita autem revelatione signorum praecedentium diem iudicii, ex illis coniectari potest tempus illius diei maiori quidem vel minori probabilitate iuxta modum revelationis et signorum. Et his coniecturis saepe sancti patres usi sunt ad iudicium aliquod faciendum de appropinquante die iudicii; imo ad hunc finem revelata esse a Deo illa signa ex allegatis verbis Christi aperte colligitur. Ad caetera autem verba quibus docet dominus horam novissimam diei iudicii repente occupaturam esse homines, respondeo eamdem obiectionem fieri posse contra verba Christi, Scitote quia prope est in ianuis (Matt. 24): nam haec praecognitio satis esse potest ut dies iudicii non repente praeoccupet eos qui verba Christi crediderint, et eventum illorum observaverint, et considerare voluerint.
spacer 17. Dico ergo imprimis hos futuros esse rarissimos, quia pauci erunt qui praedictas prophetias perspectas habeant, easque intelligant ac recogitent. Ideoque licet pauci aliqui intelligentes et in fide sapientes possint ex illa expectatione parati esse ad domini adventum, hoc non obstat quominus totus fere mundus nihil minus quam de illius fine cogitet, atque ita totum fere orbem repente occupet Christi adventus. Quod recte declaratur exemplo diluvii quo Christus utitur: aliqui enim fuerunt tunc homines quos non repente pluviae praeoccuparunt, utique Noe et familia eius, et nihilominus absolute ait Christus diluvium venisse et imparatos homines invenisse omnesque oppressisse. Ita ergo erit in adventu ad iudicium. Aliud simile esse potest de tempore primi adventus Christi, nam simpliciter repente venit respectu orbis, licet pauci sapientes potuerint intelligere iam prope instasse adventum eius.
spacer 18. Deinde adverto illam incertitudinem diei iudicii posse considerari vel respectu nostri et omnium qui futuri sunt ante revelatum Antichristum et inchoatam persecutionem eius; vel respectu eorum qui eo tempore futuri sunt quo persecutio Antichristi iam grassabitur, nondum vero finem eius viderunt; vel respectu eorum qui vivent post Antichristi mortem et antequam inchoentur proxima signa iudicii, scilicet sol obscurabitur et similia; vel respectu eorum qui talia signa iam prospexerint. In primis igitur temporibus dies iudicii est omnino incertus, imo vix potest per coniecturam aliquid de illius mora vel propinquitate iudicari, ut Augustinus, epist. 80 late ostendit, et experimento satis cognitum est in patribus qui ante mille annos diem iudicii propinquare existimarunt, neque in hoc est controversia. De secundo tempore dicimus sapientes quidem magna fide, intelligentia et attentione, tunc res considerantes, coniectare posse diem iudicii non longe abesse, quia certo credent tribulationem illam brevem esse futuram et, illa finita, statim incoeptum esse signa iudicii: utrumque enim Christus praedixit. Unde Gregorius, XXXIV Moral., c. 10, in fine, alias 15, Appropinquante (ait) die iudicii, vel praecursoris vocibus, vel quibusdan erumpentibus signis, ipsa eis iam aliquo modo advenientis domini virtus interlucet. Erit tamen illa coniectura et confusa respectu definiti temporis, et rara respectu totius mundi, et incerta respectu plurium, quia cum multae futurae sint tribulationes, et multi pseudochristi, teste ipsc. Christo, Matth. 24, difficillimum erit intelligere an illa sit ultima et maxima, et an ille sit proprius Antichristus.
spacer 19. Sed ait rex, At pontificii dicunt: Mundus non ignorabit illum esse Antichristum, duorum testium doctrina. Respondeo duos illos testes praedicaturos brevi tempore, et fortasse in paucis orbis locis et provinciis, et ita non sufficiet ut totus orbis sciat illum esse Antichristum. Imo etiam ubi praedicabunt, multi erunt increduli, sicut fuerunt in diebus Noe, vel sicut fuerunt Iudaei quando Ioannes testimonium praebuit Christo. Ideoque, licet aliqui credant et possint eamdem coniecturam appropinquantis iudicii facere, nullum est inconveniens, quia caeteri omnes, et mundus, simpliciter loquendo, nihil tale cogitabit. Unde Ambrosius, 1 Thessalon. 5, in princ., de illo tempore intellexisse videtur multa ex dictis testimoniis: Dies domini ut fur veniet (2 Petr. 3), et, Vigilate, quia nescitis qua hora dominus vester venturus sit (Matt. 24). Et illud, Si quis vobis dixerit, Ecce hic Christus, aut ecce illic, nolite credere (Isai. 3). Subito enim (ait) et ex insperato apparebit sicut corruscatio apparet ab occidente in orientem, habens secum militiam exercitus Dei patris ad perditionem Antichristi et satellitum eius. Cum enim securi fuerint perfidi de regno diaboli, interfectis sanctis, id est Enoch et Elia, et laeti de victoria, invicem sibi mittentes munera, sicut dixit Apocalypsis, tunc illis subito veniet repentinus interitus. In quibus verbis repentinum Christi adventum dicit inchoari ante mortem Antichristi et ad illum interficiendum, et tunc maxime futurum repentinum incredulis. Nam pauci credentes iam poterunt illum expectare, quamvis illi etiam de die et hora etiam sint incerti futuri.
spacer 20. At vero in tertio tempore post mortem Antichristi et ante signa iudicii, maior quidem esse poterit coniectura iudicii appropinquantis, tamen illa etiam in paucis erit. Nam imprimis brevissimum erit tempus illud inter Antichristi mortem et signa iudicii, ut saepe probatum est ex verbis Christi domini, dicentis, Statim autem post tribulationem illorum dierum sol obscurabitur. Deinde in tam brevi tempore mors Antichristi non poterit nota fieri universo mundo, neque magnae illius parti, quia Christus descendens ad Antichristum interficiendum non revelabitur universo mundo, sed in illo tantum loco apparebit ubi Antichristus adfuerit, et inde mors eius divulganda erit per famam vel litteras, per temporis decursum, prout humano modo fieri potest. Ergo interim nihil magis sollicitus erit mundus de die iudicii quam si Antichristus non esset mortuus. Denique apud illos etiam qui noverint Antichristum et mortem eius viderint aut crediderint, paucissimi erunt qui legerint et intellexerint prophetias de tempore adventus Christi adiudicandum post occisum Antichristum. Imo illi etiam qui illas intellexerint nunquam erunt satis certi de sensu illarum donec impletas illas videant; ideoque licet probabiliter credere possint post tot dies futurum iudicium, non tamen certo scient diem illum. Et ita nihil sequitur contra testimonia scripturae de incertitudine diei iudicii, etiam si in rigore de toto tempore et de omnibus personis intelligantur. Eo vel maxime quod etiam non constat an illi quadraginta quinque dies terminum habituri sint in ipso die iudicii vel in die in quo omnium hominum mors consummabitur, post quam diem non est revelatum an statim vel post aliquos dies futura sit resurrectio universalis et iudicium. Et ita semper manent incerta dies et hora iudicii.
spacer 21. At vero de ultimo tempore postquam inchoata fuerint signa iudicii, de quibus Christus ait, Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, ex eodem evangelio constat notum esse futurum universis fidelibus mundi consummationem et iudicii diem esse propinquissimas, cum Christus dicat, Cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Infideles autem, cum talia signa, et finem seu significationem eorum vel prorsus ignoraverint vel non crediderint, terrebuntur quidem et contremiscent, nihil vero de futuro eventu intelligent aut cogitabunt. Nihilominus tamen respectu omnium verum semper erit quod Christus proxime subiungit, De die autem illa et hora nemo scit, quia infideles penitus illam ignorabunt; fideles autem, etiam sapientes, licet cognoscant esse propinquam, definite tamen nescient tali die et hora esse futuram, quia ignorabunt destinatum diem ad universalem mortem omnium hominum, et alium praefinitum ad resurrectionem, aliumque praeordinatum ad iudicium; imo etiam ignorabunt an sint futuri distincti dies et quantum inter se distabunt. Et praeterea nescient quanto tempore duratura sint illa signa antecedentia iudicium post mortem Antichristi, quia licet sapientiores fideles coniectare possint non duratura ultra quadraginta quinque dies, nescient nihilominus an totos illos dies occupatura sint necne, et consequenter nescient quo die conflagrabit mundus, et ita de caeteris quae usque ad diem iudicii sunt futura. Atque ita omnia Christi verba ad litteram et in omni rigore ac proprietate vera sunt, etiam si verba Ioannis in proprio etiam et rigoroso sensu intelligantur, quod in sequentibus testimoniis amplius declarabitur.
spacer 22. Ad secundum testimonium sumptum ex parabola de virginibus, Matth. 25, respondetur posse quidem omnia quae in illa dicuntur ad privatum uniuscuiusque iudicium accommodari, nam eius etiam dies et hora incerta est hominibus, et in illud iudicium optime quadrat totius parabolae conclusio, Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Haec autem ignorantia diei et horae mortis non tollit, quin ante illius eventum et consequenter ante iudicii particularis momentum praesentiri possit mors, et iudicium illud prope esse coniectari, quamvis de die et hora certa et definita cognitio non comparetur vel prcaeconcipiatur. Et ita duo in eadem parabola inopinatc eventura ante hoc iudicium distinguere necesse est. Unum est prius praenunciari adventum sponsi, aliud est ipsum sponsum postea venire. Primum in illis verbis continetur, Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei; aliud ibi subiungitur, Dum autem irent emere, venit sponsus, et qum paratae erant intraverunt cum eo &c. Ex quo intelligimus magis repentinam esse denunciationem adventus iudicii quam sit futurus eius adventus, nam prior dormitantes vel dormientes invenit omnes virgines, id est, nihil de appropinquante iudicio cogitantes; adventus autem sponsi prudentes invenit paratas, et accensis lampadibus ipsum expectantes, et ita licet diem et horam utriusque, scilicet praenunciationis et adventus ignoraverint, non tamen tam inopinatus illis fuit sponsi adventus sicut illius propria denunciatio. Unde in particulari iudicio illa duo ita distingui possunt, ut momentum mortis sit idem quod erit adventus iudicii, dispositiones autem praeviae, proximae ad mortem, praenuncient iudicii adventum, ut aegritudines et alia frequentia pericula mortis. Et ita dixit Gregorius, homil. 13 in evang.: Venit dominus cum ad iudicium properat, pulsat vero cum iam per aegritiidinis molestias mortem vicinam esse designat. Et hanc interpretationem prosequitur Origenes, homilia 22 in Matth., et eam censet maxime litteralem d. Thomas ibi, nec displicet Augustino, epist. 80. Unde si illam sequamur, nihil ex illa parabola ad materiam praesentem conducere potest, quia regnum Antichristi non ante privatum iudicium, sed ante universale futurum est. Quod si loqui velimus de iudicio particulari illorum hominum qui post Antichristi mortem futuri sunt, illi etiam ignorabunt diem et horam suae mortis, et consequenter etiam sui particularis iudicii; preesentire autem poterunt non longe distare per signa et praeconia appropinquantis finis mundi.
spacer 23. Unde ulterius dicimus, licet hic sensus probabilis sit, non ita esse accipiendum ut negeraus posse etiam illam parabolam de universali iudicio intelligi sine praeiudicio eorum quae de tempore Antichristi diximus. Nam duobus modis possunt exponi verba illa, Media autem nocte clamor factus est. Primo, ut per clamorem illum intelligamus tubam et vocem magnam qua angeli clamabunt ad electos congregandos, sicut Christus dixit, Matth. 24, ut exponunt Hieronymus, Chrysostomus et alii, Matth. 23, et Augustinus, epist. 120, cap. 34. Sed difficilis est expositio et aequiparatio: nam tuba illa et vox angelorum praecedet iudicem iam venientem post universorum hominum mortem, eosque vocabit ut ad vitam resurgant et in iudicium veniant, iuxta illud Pauli, 1 redad Cor. 15, Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. At vero clamor hic qui in parabola virginum antecessurus dicitur fiet ante mortem hominum, quando adhuc possint praeparari et disponi ad sponsum recipiendum, sicut prudentes virgines fecerunt. Ergo per hunc clamorem non potest vox illa angelorum significari.
spacer 24. Respondet autem Augustinus etiam clamorem illum, de quo in parabola de virginibus est sermo, futurum esse post mortem omnium hominum, quae per somnum ibi significatur illis verbis, dormitaverunt omnes et dormierunt, et consequenter ait illum clamorem non esse ut homines praeparentur ad lumen iustitiae recipiendum de novo, sed ut resurgant. Tunc autem virgines prudentes ornare lampades suas, se praeparando per recogitationem bonorum operum suorum ad rationem reddendam. Atque iuxta expositionem hanc, nihil etiam ex illa parabola ad praesentem controversiam sumi potest. Nam post universalem mortem omnium hominum certum erit diem et horam resurrectionis et adventus iudicii prope adesse; semper tamen quae futura sit ignorabitur donec audiatur vox tubae, nisi forte animae beatae illam iam in verbo videant, quod non repugnat verbis Christi, licet sit incertum.
spacer 25. Alia vero expositio esse potest, ut clamor ille non sit vox tubae sed sit praedicatio Enoch et Eliae et aliorum servorum Dei qui eo tempore vivent, vel etiam sint signa iudicii quae praecedent, ut sol obscurabitur &c: illa enim suo modo clamabunt diem Doraini appropinquare. Et sic etiam in illo adventu duo supra dicta distinguenda erunt: unum est praevia denunciatio adventus iudicii, quae erit non tantum antea ignorata sed etiam inexpectata et repentina, quia ante illam non praecedet alia publica excitatio seu praemonitio praeter generales quae iam satis in scriptura factae sunt. Aliud est adventus iudicis, et hic non erit ita repentinus quin praeparatio et expectatio ad illum praecedere possit. Semper tamen dies et hora eius definite ignorabitur, donec veniat. Et hoc modo explicavit hanc incertitudinem Oecumenius, 1 Thess. 5, suo c. 6, dicens signa propinquantis adventus posse certo cognosci, adventum autem ipsum non ita.
spacer 26. Ad tertium testimonium ex Actor. 1, respondeo primo per verba illa, Non est vestrum nosse tempora vel momenta, ad summum excludi certam praecognitionem definiti diei et horae secundi adventus domini, ut notavit Cyprianus, lib. III ad Quirin., cap. 89. Deinde dico voluisse Christum reprehendere curiosam investigationem et inutile desiderium sciendi futura, maxime quae a divina potestate et praefinitione pendent, ut notavit Iustinus, quaest. 112 ad Gentes. Augustinus autem, in epist. 78, addit per illa verba etiam excludi numerum quemlibet annorum intra quem vel post quem immediate futurus sit secundus domini adventus, quia hoc etiam proprie significat vox illa tempora, et ideo in nullius hominis cognitionem cadere potest post quot annos futurum sit iudicium. Quod adeo confirmat, ut dicat, licet ex verbis Christi, Matth. 24, colligatur non esse futurum iudicium nisi prius evangelium in universo orbe praedicetur, dicente domino, Praedicabitur hoc evangelium regni hi universo orbe in testimonium omnihus gentibus, et tunc veniet consummatio, nihilominus etiam, impleto illo signo, nunquam posse cognosci tempora (id est annorum numerum) quae usque ad iudicii diem supersunt. In quo significat duo: unum est verba Christi Non est vestrum nosse &c. non solum excludere cognitionem per astra aut alia humana signa, sed etiam per signa revelata et per prophetias. Aliud est non solum dicta esse a Christo pro solis illis discipulis qui tunc aderant et ipsum interrogabant, sed etiam pro omnibus hominibus quocumque tempore futuris. Quod latius tradit epistol. 80.
spacer 27. Hinc vero sumi potest obiectio contra dicta. Nam hinc fieri videtur nunquam posse certum esse quot anni residui erunt usque ad iudicii diem. Hoc autem repugnare videtur his quae diximus de tribus annis cum dimidio persecutionis Antichristi. Respondeo imprimis, verum quidem esse verba Christi non solum ad apostolos et discipulos qui Christum audiebant, sed ad omnes nos etiam pertinere: omnium enim inordinatum desiderium praesciendi futura, quae. a Dei dispositione pendent, repressit Christus, docuitque non pertinere ad homines ea investigare, nec velle cognoscere nisi quatenus ea Deus voluerit revelare. Ex quo recte etiam infertur incerta nobis esse tempora adventus domini, quia nihil de numero annorum durationis mundi nobis revelatum est. Et hoc est quod praecipue Augustinus in illis locis agit et intendit. Sub adventu autem domini comprehendit etiam signa proxima adventus eius, et inter ea ponit interdum Antichristi persecutionem, ut in lib. XVIII de Civit., cap. 53, postquam dixit, Illam sane novissimam persecutionem quae ab Antichristo futura est praesentia sua ipse extinguet Iesus &c., subiungit, Hic quaeri solet quando istud erit, importune omnino. Et statim inducit verba Christi, Non est vestrum nosse tempora &c. Et in dicta epist. 80 dicit Paulum tradidisse nobis, Antichristum manifestum futurum, et interficiendum ore domini Iesu Christi. Sed post quantum temporis (inquit) hoc sit futurum, nec saltem oiscure locutus est. Itaque tempora usque ad Antichristum incognita esse contendit Augustinus; post manifestatum autem Antichristum, non negat Augustinus, ab his qui illum cognoverint et scripturas intellexerint et consideraverint posse cognosci quam brevi tempore sit iam tunc mundus duraturus.
spacer 28. Unde quod in eadem epist. 80 paulo post subiungit, Quod autem de signis evangelicis et propheticis quae quotidie fieri cernimus, propinquum domini adventum sperare debeamus quis negat? Quotidie quippe magis magisque fit proximus. Sed quanto intervallo propinquet hoc dictum est non est vestrum scire, hoc (inquam) de signis remotis secundi domini adventus intelligendum puto, non de proximis, de quibus inferius ait, Puto quod non erunt sic, quando erunt quae in evangelio praedicia sunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressurae gentium, quae ipse allegorice dc persecutione ecclesiae tempore Antichristi interpretatur. Tunc ergo poterunt sapientes fideiium brevitatem rcsidui temporis usque ad iudicium praecognoscere. Neque agent contra verbum Christi, Non est vestrum nosse tempora, quia non per humanas coniecturas aut naturalia signa, nec per singularem revelationem aut inordinatam curiositatem illam cognitionem inquirent, sed per revelationem inscriptura factam videbunt impleri quod praedictum est. Sicut enim in primo suo adventu quaedam signa Deus dedit, quibus a sapientibus cognosci poterat vel iam factum esse, vel brevi tempore distare antequam fieret, et post certum annorum numerum, saltem per hebdomadas Danielis, licet semper dies et hora fuerint ignorata, ita cum proportione intelligendum est in secundo.
spacer 29. Ad quartum, ex verbis Petri, Sobrii estote, respondeo imprimis Petrum ibi non agere de incertitudine mortis vel iudicii, sed de certa et quotidiana daemonis persecutione, qua homines ad peccatum trahere conatur, circuit quaerens quem devoret. Hanc enim causam adduxit Petrus ob quam sobrios nos esse et vigilare monebat. Et ad hoc passim allegantur a patribus illa verba, et res est adeo perspicua ut superflua sit probatio. Unde licet alicui esset revelata hora mortis vel iudicii, nihilominus necessarium esset illi consilium Petri. Imo, si saperet, quo certius appropinquare diem iudicii agnosceret, eo magis vigilaret et sobrius esset ne a daemone vinceretur. Addo vero ulterius, licet illud consilium datum esset a Petro propter incertitudinem mortis vel iudicii, nihil nobis obstare: nam Christus dominus, licet aliquando nos moneat vigilare ne intremus in tentationem, Matth. 26, alibi saepe similem vigilantiam admonet propter mortis incertitudinem, ut in parabola de virginibus et alibi frequenter. Unde, sicut diximus circa dictam parabolaram, illam incertitudinem non solum a nobis non excludi, verum etiam nec ab hominibus futuris tempore Antichristianae persecutionis, ita dicendum esset de his verbis Petri, etiam si in illo sensu dicta fuissent, quia semper homines de die suae mortis et iudicii incerti erunt.
spacer 30. Ad caetera testimonia quae continent sententiam et comparationem illam, quod dies domini veniet ut fur, dico imprimis illam non solum ad iudicium universale, sed etiam ad diem mortis et privati uniuscuiusque iudicii referendam esse, ut sapienter docuit Augustinus, dicta epist. 80. Ubi etiam ita exponit verba Marci 13, ubi post longum sermonem de die universalis iudicii, concludit Christus, Vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus venict, sero, an media nocte, aut galli cantu, aut mane), ne cum venerit repente inveniat vos dormientes. Probatque optime, quia verba illa omnibus nobis dicta sunt, sicut Christus subiunxit, Quod autem vobis dico omnibus dico, vigilate. Dies autem universalis iudicii non inveniet nos et omnes homines in hac vita, ut propter illius incertitudinem oporteat nos omnes vigilare. Ergo unicuique hoc dicitur propter suum privatum <diem>, ne illi ut fur veniat: Quod unusquisque (ait Augustinus) debet etiam de die huius vitae suae novissimo formidare. Cur autem hoc monuerit Christus cum de universali iudicio sermonem fecisset hac ratione et verbis exposuit Augustinus: In quo enim quemque invenerit suus novissimus dies, in hoc eum comprehendet mundi novissimus dies, quoniam qualis unusquisque in hoc die moritur, talis in illo die iudicabitur. Et infra, Tunc ergo unicuique veniet dies ille, scilicet universalis iudicii, cum venerit ei dies in quo talis hinc exeat, qualis iudicandus est illo die. Unde recte colligitur unicuique in tantum venire diem iudicii ut furem, in quantum dies mortis venit ut fur. Nam, ut etiam ait Augustinus, Illum imparatum inveniet dies ille, quem imparatum inveniet vitae suae ultimus dies. Eodemque modo de privato iudicio explicuit comparationem illam Oecumen., 1 Thess. 5.
spacer 31. Non dicitur autem mors venire ut fur quia omnibus sit repentina. Nam, licet dies et hora eius incerta sint, ordinarie instare praecognoscitur, et praecedunt signa non solum generalia, sed etiam specialia, quae nos possunt ad vigilandum excitare ne mors noctu, id est dormientibus et imparatis, nobis tanquam fur veniat; tamen quia etiam ipsa specialia signa mortis repente solent evenire, et tunc vix potest homo se ad mortem praeparare, ideo mors, ut praeviis suis praecursoribus coniuncta, dicitur venire ut fur. Hinc ergo etiam dies universalis iudicii dicitur ventura ut fur nobis quidem mediante nostro particulari iudicio, ut exposuit Augustinus. Illis vero qui in illis ultimis temporibus vivent, quia dies illa cum suis proximis signis repente incipient, ut cum Ambrosio supra dixi. Nihilominus tamen non erit tam repentinus ille dies quin per signa antecedentia sint homines qui tunc vixerint excitandi ut vigilent et se praeparent, ne illos imparatos inveniat. Unde Paulus, in eodem loco, 1 Thess. 5, ut ibidem Oecumen. notat, alio exemplo mulieris praegnantis hoc declaravit, dicens, Tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient. Partus enim in se spectatus non est omnino repentinus, nam praecedunt dolores, quae sunt illius appropinquantis signa, tamen dolores ipsi repente veniunt, et ideo antea oportet praeparari, alias magnum imminet periculum, et sic partus suis doloribus coniunctus diei potest venire ut fur, quia dies et hora eius semper sunt incerta, et dolores eius repente incipiunt. Ita ergo de die iudicii intelligendum est.
spacer 32. Addit denique Augustinus, epist. 80, diem domini non omnibus, sed imparatis ac dormientihus ut furem esse venturum. Quod egregie colligit ex illis Pauli verbis, Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat. Omnes enim vos filii lucis estis et filii diei, non sumus filii noctis neque tenebrarum. Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. Igitur dormientibus et rebus huius mundi intemperate utentibus dies ille veniet ut fur, non autem vigilantibus et se praeparantibus. Quia, licet ignorent illius iudicii tempus, diem et horam, non ignorant tamen proxime instare, vel in se vel in particulari iudicio uniuscuiusque, et ideo vigilant ne illos dies illa tanquam fur comprehendat. Unde quod ibidem ait Paulus, Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, etiam de illo tempore in quo Antichristi persecutio grassabitur, et proxima iudicii universalis signa videri incipient, Augustinus intelligit, dicitque ills qui sanctos tribulabunt dicturos esse pax et securitas, eisque tanquam furem venturum repentinum interitum; eos autem qui persecutionem patientur, id est filios ecclesiae, partim esse timore magno afficiendos iuxta illud, Arescentibus hominibus prae timore, et expectatione eorum quae supervenient universo orbi, quod maxime continget fidelibus peccatoribus qui minus paratos eo tempore sese invenient, partim esse spe sublevandos, iuxta illud, Surgite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra, quod his eveniet qui sancte vixerint, et sobrii ac vigilantes inventi fuerint.
spacer 33. Haec autem omnia sic intellecta impleri optime possunt, etiam si tempus quo Antichristus persecuturus est ecclesiam, et quod inter mortem eius et adventum domini intercedet certum ac definitum et in scripturis revelatum sit. Nam, hoc non obstante, homines mali et persecutores ecclesiae dicent pax et securitas, saltem toto tempore ante mortem Antichristi, quo tempore eis repentinus veniet interitus et dies domini, ut fur, et adhuc post diem interfectionis Antichristi multitudo infidelium in sua ignorantia et incogitantia permanebit, et plures etiam ex credentibus mysterium ignorabunt, et male antea viventes in eadem consuetudine perseverabunt donec signa iudicii incipient, quando vehementer timebunt et, licet diem certum suae mortis vel iudicii venturi non agnoscant, nihilominus vel inviti intelligent diem domini instare, quando vix poterunt sese ad illum praeparare, et ideo illis etiam dies domini veniet ut fur. Electis autem et iustis non ita veniet, quia Christi et prophetarum verba intelligentes et prae oculis habentes, divinaque gratia excitali et adiuti, spe gaudentes iudicem expectabunt.

CAPUT 9
ALTERI DIFFICULTATI OCCURENDO TEMPUS REGNI
ANTICHRISTI ET INITIUM EIUS AMPLIUS DECLARATUR

SUMMARIUM

1. Antichristum nondum venisse. spacer2. Proponitur difficultas de initio regni Antichristi.spacer3. Prima responsio, regnum Antichristi intra triennium cum semisse terminandum. spacer4. Responsio illa improbatur. spacer5. Tempus regni Antichristi determinate ignotum est. Regni tempus longius erit quam persecutionis. spacer6. Probatur ex Daniele. spacer7. Iterum ex Daniele. spacer8. Tempus persecutionis certum est, monarchiae incertum. spacer9. Tempus regni Antichristi hominis vitam non excedet. spacer10. Instantia haereticorum. spacer11. Responsio. Scriptura de Antichristo ut uno tantum homine loquitur. Thronum Antichristi iam inchoatum falso fingunt haeretici. spacer12. Regnum Antichristi brevius vita eius futurum. Antichristus regnum fraude, non haereditate, obtinebit. spacer13. Antichristus, ut primus in suo throno, sic erit postremus. spacer14 - 15. Signa adventus Antichristi nondum sunt impleta. Tunc Romanum imperium evertendum. Modus eversionis incertus est. spacer16 - 17. Confirmatur ex patribus.

X his quae praecedentibus capitibus disputavimus solum concluditur neque praecessise neque inchoatam esse Antichristi persecutionem. Si enim praecessisset, iam mundus iudicatus fuisset, et si esset inchoata, intra breve tempus consummandus esset, quod est incredibile, quia neque aliqua persecutio nunc est acerbior quam praeteritis temporibus fuit, nec iuge sacrificium publice in ecclesia celebrari cessavit, et alia signa diem iudicii antecessura, quae praedicta sunt, partim non sunt completa, partim nondum apparere incoeperunt, e longius tempus requirunt ut compleantur, ut praedicationis evangelii per totum orbem consummatio. divisio imperii Romani in decem regna, eiusque integra destructio, et aliqua similia quae intra quatuor annorum tempus expectari non possunt. Unde omnia bella, haereses, et alia orbis mala quae hactenus patimur nostrique maiores experti sunt ad illa pertinent, de quibus Christus dixit, Audituri estis praelia et opiniones praeliorum, multi venient in nomine meo, et multos seducent, multi pseudoprophetae surgent, scandalizabuntur multi, tradent vos in tribulationem et occident vos &c (Matt. 24). Et nihilominus adiungit, Videte ne turbemini, oportet enim haec fieri, sed nondum statim finis. Haec enim omnia videmus et esse nunc et fuisse olim in ecclesia, et cum eadem rerum vicissitudine diuturno tempore. Ipse ergo rerum humanarum et ecclesiae status cum prophetiis coniunctus evidenter ostendit non esse finem mundi ita propinquum ut intra tempus praefinitum et abbreviatum illius ultimae tribulationis consummandus sit. Ergo manifestum est tempus persecutionis Antichristi nondum inchoatum esse.
spacer 2. Superest vero difficultas, quia ex hoc principio non est demonstratum nondum venisse et regnare coepisse Antichristum, quia regnum eius diuturnius futurum est, et non constat quantum durabit, nec quanto tempore ante diem iudicii incipiet. Eo vel maxime quod non est etiam revelatum an regnum illud Antichristianum unius tantum hominis et regis futurum sit, an plurium in eodem throno sibi succedentium. Nam, licet ostensum sit proprium Antichristum futurum esse unicum tantum singularem hominem, non tamen inde concluditur necessario futurum esse unicum regem in suo regno seu throno. Poterit enim esse unus ex multis in eodem throno sibi succedentibus atque regnantibus, et ab illo denominabitur illud Antichristi regnum, et sic fieri poterit ut thronus Antichristi seu regnum Antichristi sit inchoatum et in mundo praevaleat, licet in illo nondum sederit unicus ille et proprius Antichristus. At vero si hoc totum concedatur, enervabitur argumentum contra haereticos, saltem quoad eam partem qua contendunt regnum et thronum Antichristi iam incoepisse.
spacer 3. Huic difficultati duobus modis redoccurri potest: unus est, asserendo non solum persecutionem sed etiam absolute et simpliciter regnum et imperium Antichristi duraturum esse solum per dictum tempus trium annorum cum dimidio. Fundarique potest responsio, quia plures ex patribns allegatis ita loqui et sentire videntur. Irenaaus et Hyppolitus absolute dicunt regnaturum Antichiistum tribus annis cum dimidio. Augustinus etiam ait, Antichristi saevissimum regnum exiguo tempore duraturum. Eodemque fere modo Victorinus loquitur, et multi alii, praesertim ex modernis, ut Bellarmin., lib. III de Rom. Pontifice, cap. 8, et Ribera, in cap. 8 Apocalyps. Potestque ex scriptura deduci, quia illa indifferenter loquitur de Antichristo, illique solum triennium et menses aliquot ad regnandum tribuit, neque inter eius regnum et persecutionem distinguit. Ergo nec nos distinguere possumus, nec habemus fundamentum quo plus temporis ad regnandum quam ad praeliandum contra Christum illi tribuamus, praesertim quia scriptura dicit daemonem totam suam virtutem et potestatem illi communicaturum; daemon autem non indiget multis temporum moris ad regna hominum debellanda, si a Deo permittatur; permittetur autem illo tempore ut libere agat, propter quod dicitur solvi modico tempore, Apoc. 20. Et cap. 12 dicitur, Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quia modicum tempus habet. Ergo non est cur regnum Antichristi, quod veluti regnum diaboli futurum est, diuturnius cogitetur.
spacer 4. Nihilominus responsio haec non potest satisfacere. Nam, ut attigi in II tomo tertise partis, disp. 54, sect. 5, licet de monarchia Antichristi recte declarata vere dici possit tantum esse duraturam illo tempore quadraginta duorum mensium, utique ab eo tempore quo, extinctis tribus regibus et superatis aliis septem seu caeteris totius orbis Romani, vel etiam Christianis regibus, solus incipiat dominari, nihilominus necessarium est ut tempus vitae et regni eius futurum sit diuturnius. Et de tempore quidem vitae id est per se manifestum, quia nascetur infans more aliorum hominum, et paulatim crescet, et per multos annos ad aetatem adultam perveniet antequam regnaturus sit, maxime quia (ut infra dicam) non habebit regnum haereditario iure, sed per tyrannidem et fraudem illud usurpabit, quod nisi in adulta aetate facere non poterit.
spacergreen 5. De tempore autem regni, expressius quam alii hoc attigit Benedict. Pereira, lib. XV in Daniel., non longe a medio, § Caeterum &c., et ait, licet de tempore quo est Antichristi persecutio duratura ex scriptura constet, nihilominus, quamdiu (ait) simpliciter Antichristus regnaturus sit, a nullo, quod ego sciam, traditur, et nulli opinormortaliim fuisse compertum. Et statim tacite explicat patres proxime allegatos ut loquantur de Antichristi duratione ab eo tempore ex quo incipiet atrociter et crudeliter insectari sanctos, ipsisque praevalebit. Et videtur sententia haec fuisse Lyrani, Daniel. 12, nam circa illa verba, Et a tempore ex quo ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem &c., inquit, Hic angelus instruit Danielem de termino a quo sunt computandi tres anni cum dimidio. Et infra, Ab illo sunt computandi dies millee ducenti nonaginta. Unde inferius colligit, tres annos persecutionis Antichristi non esse computandos ab illo tempore quo se incipiet ostendere et aliquos ad se attrahere, sed ab illo tempore quo iam erit tantae potestatis, quod se exhibebit adorandum hominibus, et quo fideles non audebunt publice celebrare sacrificium. Et certe si verba aliquorum patrum attente expendantur, non plus significant. Ait enim Lactantius, Dabitur ei desolare orbem mensibus quadraginta duobus. Ephrem vero ait, Postquam tria tempora cum semi impleta fuerint potestatis et operationis scelesti Antichristi &c. Et similiter Hieronymus, Daniel. 7, Tribus annis et sex mensibus sancti potestati Antichristi permittendi sunt. Augustinus item, lib. 8 de Civit., c. 8, solum dixit, tempus, pro quo solvendus est Satanas, futurum trium annorum cum dimidio, et cap. 23, non absolute regnum, sed saevissimum regnum Antichristi dixit exiguo tempore duraturum.
spacer 6. Denique ex ipsa scriptura videtur haec sententia satis probari, primo, quia Daniel, cap. 12, expresse designat initium illius temporis dierum mille ducentorum nonaginta, scilicet a tempore in quo ablatum fuerit iuge sacrificium et posita fuerit abominatio in desolationem. At non est verisimile illud ipsum futurum esse initium regni et praeliorum Antichristi, quia tam magna acerbitas persecutionis, quae a publico sacrificio Christianos abstinere cogat, et ingens audacia sedendi in templo tanquam sit Deus, quae est abominatio desolationis, supponunt magnam potentiam et regnum satis superbum et amplum. Ergo duratio regni Antichristi non potest claudi illa brevi duratione. Consonatque ordo narrationis Ioannis, Apocal. 13, ubi prius ait, Vidi de mari bestiam ascendentem, quam esse Antichristum fere omnes intelligunt, et subiungit, Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam. Et postea, Admirata est universa terra post bestiam, utique propter victorias et signa miranda, quae omnia persecutionem praecedent. Nam postea subditur, Et data est ei potestas facere menses quadraginta duos &c.
spacergreen 7. Denique idem confirmat narratio Danielis, capit. 7, ubi post visionem quartae bestiae habentis decem cornua, initium regni Antichristi sic describit: Ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius, et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. Et infra addit, et maius erat caeteris. Et deinde subiungit, Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos &c. Ex quo discursu apparet cornu illud, priusquam contra sanctos bellum inchoet, habiturum parvum initium, et postea bellaturum tria regna, et subiugaturum alia, et ita esse augendum ut fiat maius aliis. Haec autem non possunt parvo tempore fieri, et tamen post illa sequetur initium persecutionis. Ergo necesse est ut initium regni Antichristi per multum tempus antecedat initium persecutionis eius. Ac proinde fit ut tempus totius regni Antichristi longius sit quam trium annorum cum dimidio, quibus (ut ibidem ait Daniel) sancti tradentur in manu eius, utique Antichristi, aperte significans illud breve tempus futurum esse solius persecutionis, tempus autem regnandi maius esse futurum.
spacer 8. Quantum autem futurum sit tempus regni simpliciter Antichristi, nullibi revelatum invenimus, et ideo nihil cum certitudine afiirmari potest, nisi futurum esse maius quam quadraginta duorum mensium. Neque enim satis erit auxilium daemonis ut sine mora temporis et aliquorum annorum tot praelia efficiat, totque regna debellet, quia modo humano haec facturus est, quanquam credibile sit per daemonis auxilium brevius et facilius id esse consecuturum. Unde etiam fit ut regnum Antichristi aliquot annis antecessurum sit eius monarchiam consummatam et perfectam, quia non in momento, sed discursu temporis illam consequetur, ideoque prius erit in fieri quam sit perfecta. Regnum autem incipiet simul ac per tyrnnnidem ditionem aliquam occupaverit, supremamque vim et iurisdictionem in aliqua provincia obtinere inceperit. El ita probabiile est consummatam monarchiam tantum illo brevi tempore quadraginta duorum mensium esse duraturam, quia simul atque fuerit potitus regnis omnibus persecutionem incipiet. Hoc autem non est ita certum, quia etiam post monarchiam perfecte obtentam fieri potest ut non statim persecutionem incipiat, et ideo de sola persecutione certum est duraturam per solos illos menses. De monarchia vero est probabile, sed incertum, de regno vero simpliciter certum est futurum esse diuturnius.
spacergreen 9. Ut autem difficultati factae in principio occurramus, addendum censemus, licet definire non possimus certam quantitatem durationis illius regni, nihilominus credendum esse, tempus illud non esse diuturnius nec longius futurum quam esse possit et regulariter soleat esse unius hominis vita, nimirum septuaginta aut octoginta annorum. Et in Antichristo credibile est multo brevius futurum esse tempus durationis eius, quia non permittetur vivere toto tempore quo naturaliter posset, sed divinitus occidetur aut vivus in infernum mittetur, fortasse in dimidio dierum suorum, quia propter electos breviabuntur dies illi (Matt. 24). Ergo merito coniectare possumus initium totius vitae Antichristi vix antecessurum initium persecutionis per quinquaginta annos, et initium regni vix per triginta et fortasse erit brevius. Nam Alexander Magnus breviori tempore mundum subiugavit, ut ex lib. 1 Machab., c. 1, sumitur. Verisimile autem est Antichristum ve locius occupaturum omnia propter daemonis auxilium et licentiam seu permissionem Dei amplam, ut iam dixi. Quod autem totum tempus durationis Antichristi non sit futurum maius quam possit esse tempus unius vitae humanae, ex alio principio cap. 2 posito, convincitur, nimirum Antichristum futurum esse unum singularem hominem tantum, ut statim amplius explicabimus.
spacer 10. Adhuc enim superest instantia supra facta, scilicet hoc recte dici et concludi de proprio Antichristo, ut futurus est una singularis persona, et consequenter etiam e regno eius, ut futuro sub eius personali imperio, ut sic dicam, non probari tamen sufficienter ex dictis imperium Antichristi ab ipsomet Antichristo esse inchoandum. Cur cnim non poterit ab eius progenitoribus inchoari, et tandem ad illum pervenire? Quod si hoc ita contingere potest, unde constabit nondum venisse seu inchoatum esse thronum illum et regnum in quo Antichristus sessurus est, et inde proditurus ad alia temporalia regna occupanda, ac tandem ecclesiam Christi persequendam. Fieri ergo potest ut regnum illud iam incoeperit, et quod per multa annorum saecula duraturum sit, quia illius regni non est praefinitum aliquod tempus in scriptura, nec data sunt signa ad cognoscendum initium eius, sed tantum finem. Quod si hoc concedatur, consurgit difficultas in principio tacta, quia nihil erit contra haereticos effectum: illi enim solum contendunt thronum et regnum Antichristi iam venisse, non personam aliquam singularem quae sit Antichristus.
spacer 11. Respondeo imprimis fugam hanc nihil haereticis huius temporis prodesse: illi enim contendunt proprium Antichristum iam venisse et singularem persecutionem sub ipso praedictam iam esse inchoatam, et durasse per multos annos, usque ad mille vel plures, et fortasse per multos adhuc duraturam. Hoc autem esse falsum ex allegatis prophetiis aperte convincitur, et aliis circumstantiis planius fiet. Et praeterea errant isti haeretici, quia in illo diuturno throno Antichristiano quem fingunt, non censent solam aliquam personam in illo sedentem esse proprium Antichristum, sed omnes qui in illo throno sedent per totum hoc tempus, ex quo Antichristianismus secundum eorum imaginationem coepit, dicunt esse vere ac proprie Antichristum. Quo posito, explicare non possunt quis illorum sit qui tribus tantum annis cum dimidio persequetur ecclesiam tribulatione illa magna qualis nunquam fuit, quisve sit ille quem Christus occidet spiritio oris sui. Non enim occidet omnes sedentes in illo throno, nec plures, de uno enim tantam id est praedictum. Quis denique sit ille cui daemon, a Deo specialiter solutus et permissus, suam totam virtutem communicabit, et potestatem conferet ut signa mendacia faciat etprodigia. Nam haec et similia hactenus non fiunt, et de uno tantum homine praedicuntur. Quod si dicant hunc esse futurum illum qui postremo sederit in tali throno, qui in illo destruendus est et prorsus extinguendus, certe solum illum vocat scriptura per antonomasiam Antichristum, et solum illum nobis tribuit inter signa certa futuri iudicii. Frustra ergo haeretici plures alios qui aequaliter hoc nomen mereantur fingunt, cum in aliis non possint illam proprietatem Antichristi ostendere. Et praeterea voluntarie et ex sola malitia confingunt dari iam aliquem thronum regium in quo ultimus rex futurus sit ille propriissimus Antichristus. Quae enim sunt signa talis throni? Aut ubi in scriptura indicatus est? Aut cur non poterit quis voluntarie dicere illum esse thronum regni Angliae, sicut ipsi malitiose dicunt esse thronum apostolicae sedis, et alius finget esse thronum Turcae, vel alium similem? Est ergo vana illa cogitatio.
spacer 12. Quin potius addo, licet non sit tam evidens ex scripturis, totum tempus regni et throni quod possidebit Antichristus non esse futurum diuturnius quam fuerit duratio vitae Antichristi, nihilominus magna probabilitate posse ex scriptura colligi minori tempore duraturum regnum quam personam regis in statu regio. Quod ita declaro, quia imprimis persona Antichristi nec nascetur ex regibus, nec erit legitimus haeres alicuius regni. Utrumqne colligo ex Daniel. 11, ubi sic dicitur: Et stabit in loco eius despectus., et non tribuetur ei honor regius, et veniet clam, et ohtinebit regnum in fraudulentia. Quae verba non possunt ad aliquam seriem hominum in throno aliquo sibi succedentium accommodari, sed de una aliqua singulari persona praedicuntur. Nam in longa successione regum in eodem throno, licet fortasse primus fuerit despectus et clam introierit per fraudulentiam, non possunt haec de omnibus successoribus affirmari. Dicuntur ergo illa omnia simul de uno aliquo tyranno fundatore (ut sic dicam) vel inchoatore alicuius regni. Praeterea illammet personam futuram esse Antichristum testatur Hieronymus ibi contra Porphyrium, qui de Antiocho locum illum interpretabatur, dicens, Nostri autem et melius interpretantur et rectius. Quod in fine mundi haec sit facturus Antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est, de populo Iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus,ut ei non detur honor regius, et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum. Dum vero ait nostri autem, aperte significat hanc fuisse tunc ecclesiasticorum concordem sententiam, quam etiam sequitur Theodoretus ibi. Confirmarique potest ex Daniel. 7, ubi dicitur, Et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, quod de Antichristo omnes scriptores ecclesiastici intellexerunt, ut ibi ait Hieronymus. Dicitur autem parvulum quia erit abiectus et infimae originis, ac subinde non haeres regni alicuius, imo nec regiae stirpi, et ideo dicitur nasci de medio eorum, utique regum, non ex illis. Igitur Antichristus non succedet in aiiquo regno vel throno, sed erit primusr ex in suo throno, quem ipse inchoabit, eriget seu usurpabit.
spacer 13. His addo Antichristum non habiturum in suo regno successorem, quia ipsemet, qui regnum per fraudulentiam obtinebit, illud per diaboli potentiam in immensum augebit, et sanctos postea persequetur, ac tandem a Christo occidetur, et regnum eius destruetur. Ergo non habebit in regno successorem, et consequenter non plus, imo minus durabit regnum quam rex, quia simul finientur et tardius incipiet Antichristus regnare quam esse. Quae omnia ex eisdem locis scripturae colliguntur. Nam Ioannes, dicto cap. 13, sub nomine bestiae de uno et eodem homine loquitur, qui consurget de terra, cui diabolus dabit suam virtutem et potestatem per quam universam terram subiugabit, et postea bellum faciet sanctis per menses quadraginta duos. Idem sumitur ex Daniel. 7, ubi sub specie cornus redparvuli describitur idem Antichristus cum eodem progressu in erectione throni, et augmento temporalis potentiae, et transitu ad persecutionem sanctorum, et blasphemias contra Deum et Christum usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis, quo tempore et ipse et regnum eius destruentur. Et consonant huic veritati, saltem in sensu mystico, verba Iob. 18, Non erit semen eius, neque progenies in populo suo, nec ulla reliquia in regionihus eius. Quae verba interpretans Gregorius, l. XIV Moral., c. 11, per illa 1 Thess. 2, Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, addit, Dum ergo eius iniquitas cum mundi statu terminatur, progenies eius in populo suo non relinquetur &c. At nulla eius progenies in mundo remanet, quia districtus iudex iniquitates illius cum isto mundi fine concludet &c. Quod vero haec de Antichristo intelligi debeant demonstratur, cum subditur, In diebus eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror, &c. Concludimus ergo durationem regni Antichristi non esse futuram diuturniorem quam vita unius hominis esse possit. Unde fit evidens Antichristum usquc ad nostra tempora non venisse, neque regnum eius inchoatum esse, non solum in persona eius, quod est evidentius, verum neque in aliquo, vel aliquibus, quibus ipse legitime succedere possit.
spacer 14. Atque ad hanc veritatem confimandam addi possunt duo alia signa temporis adventus Antichristi, unum est praedicatio evangelii per universum orbem, quae debet praecedere adventum Antichristi, et nondum est facta; aliud est destructio omnimoda Romani imperii, quae vel praecedere etiam debet Antichristi adventum vel per eius potentiam et victorias est consummanda. De his vero signis aliquid in secundo tomo tertiae partis, disp. 34, sect. 2, breviter attigi, et in disp. 56, sect. 1 et 2, eadem late ac diligenter tractavi, ideoque in praesenti nihil de illis addendum existimavi. Solum circa posteriorem, de Romani imperii destructione, adverto, eruditum quemdam virum blue me reprehendisse quod ibi dixerim signum hoc de eversione Romani imperii incertum esse, nec satis constanter ex Pauli aliisque scripturae vaticiniis colligi posse. Si tamen attente legantur quae diximus, non signum ipsum in dubium revocavimus, quod certum, et communi patrum traditione, quae nobis etiam apostolica visae st, constare diximus. De modo autem quo exponendum et intelligendum sit, tantam certitudinem esse negavimus, quia neque patrum traditio et censensio aeque in modum ipsum cadit, nec ex prophetiis satis definirip otest. Quod nunc etiam verum esse censemus, et brevem expositionem adiungimus.
spacer 15. Variis enim modis iutelligi potest extinguendum esse imperium ante Antichristi adventum: primo, quia dividendum est indecem vel plura regna Romani imperii sub regibus, qui illud inter se divisum occupabunt et retinebunt donec Antichristus veniat et illa omnia usurpet. Et hoc, si aliud non addatur, est certissimum et plane colligitur ex prophetiis, praesertim Danielis, et est concors sententia patrum, ut ibi diximus. Secundus modus addit praecedenti futurum esse ante adventum Antichristi ut per illa decem regna omnino extinguatur nomen et dignitas impcrii, aut imperatoris, aut regis Romanorum, et hunc modum diximus non esse certum, nequc satis colligi ex prophetiis, neque affirmari ab omnibus patribus. Quia, licet in aliquo vel pluribus illorum regum, nomen et dignitas Romani regis perseveret, fieri poterit ut per Antichristum ipsum vincantur et spolientur. Et sic totalis destructio Romani imperii non omnino antecedet Antichristum, sed per illum consummabitur.
spacer 16. A qua sententia et explicatione certe non multum distat Hieronymus, Daniel. 1, cum ait, Dicamus quod omnes scriptores scholastici tradiderunt. in consummatione mundi, quando regnum destruendum est Romanorum, decem futuros reges, qui orbem Romanum inter se dividant, et undecimum surrecturum esse regem parvulum, qui tres reges de decem superaturus sit. Et infra, Quibus interfectis, etiam alii septem victori colla submittent. Quae verba ad praedictum sensum trahi possunt, licet in eis non declaret an in illis decem regibus vel in aliquo illorum nomen Romanum permansurum sit donec per Antichristum extinguatur. Cyrillus autem, Cateches. 15, licet prius dicat, Veniet Antichristus cum impleta fuerint tempora imperii Romani, non explicat an debeant esse impleta ita ut iam omnino extinctum sit, vel ita ut iam sit impletum tempus in quo sit extinguendum. Unde infra subiungit, Decem simul reges Romanorim excitabuntur, post quos Antichristus Romanorum potestaiem rapiet. Tertullianus autem in Apolog., cap. 32, vim maximam orbi imminentem, Romani imperii commeatu dicit retardari. Ubi scholiastes ait, Sicut Medorum dominatum Babylonii pessumdedere, Babyloniorum vero Persae, Persarum rursus Macedones, Macedonum porro Romani, ita Romanorum imperium Antichristus, et Antichristi postremo dominus noster. Idemque Tertullianus, lib. ad Scapul., cap. 2, dicit de Romano imperio, Tamdiu durabit quamdiu saeculum stabit, quia usque ad Antichristi persecutionem stabit. Imo And. Caesar., in Apoc, cap. suo 36, ait Antichristum assumpturum nomen et titulum regis Romanorum, et totum illum principatum in decem regna iam divisum funditus eversurum. Praeterea Lactan., lib. I, c. 15, dicit Romanum imperium esse delendum, non declarat autem an omnino ante Antichristum vel per illum; cap. autem 25, addit, quamdiu Roma incolumis fuerit, non futurum iudicium. Et Chrysostomus, homil. 4, in 2 ad Thessalon., Romanum imperium ab Antichristo extinguendum esse dicit, et alia multa ex Augustino, Theodoreto et aliis in dicto loco adduximus. quibus hanc partem probabilem esse ostendimus, neque aliquid denuo allegatum video quo posterior hic modus improbabilis, prior vero certus omnino esse ostendatur.
spacer 17. Quin potius addo verisimile videri saltem temporale regnum pontificis Romani duraturum esse usque ad Antichristi tempora inclusive, donec per illum destruatur et usurpetur, ut infra videbimus. atque hoc satis iudicari posse ut Romanum imperium non censeatur omnino extinguendum ante adventum Antichristi, sed per eum esse tyrannidem consummandam. Denique ad maiorem explicationem distingui possunt duo tempora Antichristi: unum temporaliam praeliorum, quibus decem reges vincet et omnia usurpabit, aliud persecutionis sanctorum et apostasiae a Christo. Quod ergo ante hoc posterius tempus Romanum imperium omnino auferendum sit, certum est ex omnibus dictis et ex aliis quae dicto loco adduxi, et copiosius dictus auctor prosequitur. De priori autem tempore censeo valde probabile, in illomet tempore et per Antichristi praelia destructionem Romani imperii consummandam esse, ut suadent caetera quae insinuavi, et ita optime intelliguntur verba Pauli, 2 ad Thessal. 2, Tantum ut qui tenet nunc teneat donec de medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus. Utique extollendo se supra omne quod dicitur Deus &c. Et facile etiam omnia patrum dicta conciliantur. In hoc ergo sensu diximus non esse certum an imperium Romanum omnino sit ante inchoatum regnum et praelia Antichristi, vel per illa, omnino extinguendum, quod nunc etiam verum existimamus.

CAPUT 10
ALIIS DUOBUS ARGUMENTIS SATISFIT, ET OBITER NONNULLAE CATHOLICORUM OPINIONES DE TEMPORE
ANTICHRISTI REFELLUNTUR

SUMMARIUM

1. Introductio. spacer2. Antichristum iam fuisse tempore apostolorum et iterum venturum aliqui dixerunt.spacer3. Neronem iterum venturum opinio aliquorum fuit. spacer4. Opinio illa in Paulo fundamentum non habet. spacer5. Fabula est Neronem modo vivere. spacer6. De Antichristo et Nerone ut distinctis loquitur d. Paulus, 2 Thes. 2. spacer7. Opinio putantium aliquos haeresiarchas Antichristum fuisse. De Mahometo idem aliqui affirmant. spacer8. Mahometum non fuisse verum Antichristum ostenditur. spacer9. Nec in throno Mahometi successive est Antichristus. spacer10. Respondetur locis initio adductis. spacer11. Explicatur locus 4 Ioannis. spacer12. Obiiciunt haeretici facta Antichristi brevi tempore claudi non posse. Quid a Paulo nomine discessionis significetur. spacer13. Primo significari potest Romani imperii eversio. spacer14. Secundo, Antichristus ipse discessio vocatur. spacer15. Discessio non necessario significat generalem apostasiam. Apostatae ecclesiam non maculant, quia extra ipsam sunt. spacer16. Tertio, nomine discessionis intelligitur apostasia. spacer17 - 18. Apostasia illa non erit generalis. Multi tunc fidem sunt recepturi. spacer19. Apostasia illa brevi tempore consummabitur. spacer20. Instantia. Solutio. Incertum est an haec apostasia totum orbem occupatura sit. spacer21. Daemon potissimus minister erit huius apostasiae.

RAETER ea quae rex Angliae obiicit, duo alia solent ex scriptura sacra contra ea quae de temporibus Antichristi diximus a protestantibus opponi, quibus ad huius puncti complementum satisfacere necessarium visum est. Primum est quia, licet finis Antichristi in fine mundi futurus sit, non opus est ut eiu sinitium tanto tempore differatur, et consequenter fieri non potest ut eius duratio tam brevis sit quantum a nobis est descripta. Ad hoc autem suadendum tria loca inducunt. Primus est illud Pauli, 2 Thess. 2 tractatum, Mystenum iam operatur iniquitatis &c. Secundus est 1 Ioan. 2, Antichristus venit, ubi de proprio Antichristo loquitur, ut indicat articulus in Graeco additus iuxta superius dicta, et tamen de praesenti dicit, venit. Tertius locus est 1 Ioan. 4, ubi eodem modo de Antichristo loquens ait, De quo auidistis quoniam xenit, et nunci am in mundo est.
spacer 2. Haec vero ex supra dictis facilem habent solutionem, quia vero non solum haeretici, sed etiam aliqui catholici nobis in hoc puncto negotium faciunt, illa iterum proponimus ut opiniones quasdam catholicorum attingamus, omnibusque satisfaciamus. Igitur propter haec testimonia, praesertim Pauli, aliqui ex antiquis scriptoribus dixerunt Antichristi personam tempore apostolorum venisse, non tamen tunc totam suam iniquitatem exercuisse et consummasse, sed in fine mundi iterum venturum ut suum cursum expleat, et omnia quae de illo scripta sunt impleantur. Hanc opinionem veterum scriptorum fuisse Hieronymus et Augustinus referunt, ille Daniel. 11, hic lib. XX de Civit., cap. 29, eamque secutus est Victor. in suo commentario super Apocalyp., circa medium, ubi exponens decimum tertium caput sic de Antichristo scribit: Fuisse autem eum iam in regm Romanorum, et fuisse inter Caesares, Paulus contestatur, dicens, Qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat. Unde sentit eum qui tunc tenebat imperium, utique Neronem, fuisse Antichristum. Eumdem vero putat esse iniquum illum qui postea revelandus est. Nec tamen existimavit eum vivere, aut usque ad finem mundi victurum, sed mortuum esse et resurrecturum, non sua (inquit) virtute, nec patris (utique carnalis seu per humam generationem), sed Dei iussu suscitatus ob hominum peccata, ut postea prosequitur.
spacer 3. Sulpitius etiam Severus, lib. III Sacr. Histor., circa mcdium, refert suo tempore multorum opinione rcceptum esse Neronem Antichristum venturum fuisse, quam ipse ibi nec affirmat nequc negat, sed solum ait, Dignus extitit, qui persecutionem in Christanos primns inciperet, nescio an et postremus explebit. Inferius vcro ait, Unde creditur, etiam si se gladio ipse transfixerit, curato vulnere eius, servatus sub finem saeculi mittendus. Cui sententiae adhaerere videtur, et secundum illam de Nerone intelligit illud Apocalyps. 13, de bestia quae plagam mortis accepit, quae postea curata est. Unde sentit Neronem nunc non esse mortuum, sed reservatum, ut in fme mundi veniat, mysterium iniquitatis completurus. Idem vero, in Dialog. 2 de Vita S. Martini, in fine, licet affirmet rediturum Neronem in fine mundi, et debellaturum decem reges, et iterum imperaturum in occidente, et acerbam persecutionem inChrisiianos renovaturum ut eos ad idola colenda inducat, non tamen dicit illum futurum Antichristum, sed potius eodem tempore excitandum in oriente Antichristum, qui se Christum venditet, et Christianos a Christo avertere conetur, non tamen ad idola, sed ad se adorandum, Iudaismumque servandum trahat, eumque dicit pugnaturum esse contra Neronerm et illum superaturum, ac orbem subiugaturum donec a Christo occidatur.
spacer 4. Haec vero sententia, licet anilem fabulam contineat, non tamen ex haeresi processit, nec illam in rigore continet, neque negat receptam traditionem propriumve scripturae sensum, quo habemus Antichristum esse unam certam personam, et venturum esse in fine mundi, et parvo tempore duraturum. Sed adiungit alia, non quidem scripturae contraria, sed male. in ea fundata, et per se vana et incredibilia. Paulus enim. licet (iuxta probabiliorem magisque receptam expositionem) dixerit, Neronem suo tempore operatum esse iniquitatem Antichristianum (ut sic dicam), non tamen eamdem quam postea Antichristus operabitur, sed ad imitationem eius, vel quasi imaginem eius. Unde, licet dixerit Neronem esse Antichristum, addit in mysterio seu esse mysterium iniquitatis, id est typum Antichristi, ut supra explicuimus. Sine fundamento ergo fingitur Neronis personam eamdem futuram esse cum persona Antichristi, vaneque et praeter divinam consuetudinem, imo et contra bonitatem cogitatur, suscitandum esse a Deo Neronemiam mortuum, ut iniquitatem quam inchoaverat in priori vita, postea consummet. Resurrectionis enim opus, quod proprium Dei est, non fit propter iniquitatem operandam, sed propter altiores et honestiores fines Deo dignos, et suae divinae sapientiae ac providentiae consentaneos. Praeterquam quod scriptura nunquam significat Antichristum supernaturali modo esse a Deo procreandum vel revocandum in mundum, sed more aliorum hominum generandum.
spacer 5. Unde non minus vana fuit cogitatio dicentium Neronem conservari nunc in vita mortali donec iterum appareat. Nam hoc etiam sine miraculo fieri non potest; ineptum autem est talia miracula Deo tribuere propter tales fines seu causas. Neque minus frivolum est locum Apocalypsis de plaga bestiae curata sic exponere, tum quia longe aliter a patribus exponitur, ut supra visum est, tum etiam quia ex verbis cap. 13 clare colligitur tam plagam quam curationem eius tempore Antichristi esse futuram, quando admirata terra post bestiam draconem adorabit, tum etiam quia ex historiis constat Neronem se ipsum iugulasse ac vere interfecisse. Ut enim ait Gregorius Turonensis, l. I Histor. Francor., c. 25, excitatam super se seditionem fugere tentans quarto ab urle lapide propria se manu interfecit. Idemque habet Paulus Orosius, lib. VII Histor., anno ab urbe condita 88 [sic], additque in eo omnem Caesarum familiam consumptam esse. Idemque refert Eusebius in Chron., anno domini 70, eodemque modo de Neronis morte loquitur Nicephor., lib. II, c, 27, et libro quarto, cap. primo, et in historiis profanis est res notissima, Denique si (ut posteriori loco dicebat Sulpitius) Nero non est futurus Antichristus, cur vel quo fundamento fingitur iterum in fine mundi venturus? Haec ergo licet haeretica non sunt, ut fabulosa sunt contemnenda.
spacer 6. Locus autem Pauli satis ex dictis declaratus est, quia, ut supra dixi, Neronem vel totum imperium Romanum ethnicum Antichristi mysterium seu typum appellavit Paulus, illum autem evidenter a vero Antichristo distinxit, dicens, Quid detineat scitis, donec e medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus. Ad priora autem Ioannis verba respondemus primo, Augustinum, lib. XX de Civitat., cap. 29, de futuro allegare verba illa, De quo audistis quoniam venturus est, sive quia ita legit ex Graeco, sive quia tacite ita interpretatus est. Non est enim novum inscriptura praesens pro futuro accipi, ut Ioan. 4 dixit Samaritana, Scio quia Messias venit, de praesenti loquens, et tamen statim per futurum declarat, Cum ergo venerit ille, nobis annunciabit omnia.
spacer 7. Verumtamen hic nobis occurrunt alii catholici, esto verum sit Antichristum non venisse apostolorum tempore, non tamen esse expectandum circa finem mundi. Nam illemet loquendi modus propinquitatem maiorem indicat, ideoque non esse incredibile Antichristum iam venisse in Luthero vel alio haeresiarcha simili. Praecipue vero notari obiter potest opinio Ioannis Annii, qui super Apocalypsim Mahometum esse Antichristum sibi persuasit, quem nonnulli secuti sunt, quos refert et sequitur Feuard. lib. V Irenae., c. 30. Illi vero non verbis Ioannis aut Pauli, nec aliquo scripturae testimonio, sed solis coniecturis quibus ea quae de Antichristo praedicta sunt Mahometo accommodant nituntur.
spacer 8. Non censeo autem necessarium illas vel referre vel refellere, tum quia id diligenter praestitit Benedictus Pereir. in proprio opusculo contra Annium quod suis disputationibus in Apocalypsim adiunxit, tum etiam quia, licet unum vel alterum signum Antichristi in Mahometo reperire valeant, id mirum non est, quia nullus est hostis Christi qui aliquam de proprietatibus Antichristi non participet. Ideo enim omnes illi generali quadam appellatione Antichristi vocantur, ut supra vidimus. Necessarium ergo est omnium signorum Antichristi collectionem in aliquo ostendere ut eum esse proprium ac verum Antichristum concludatur. Hoc autem in Mahometo ostendere impossibile est nisi negando praedictiones multas de Antichristo, praesertim eas quae sunt de tempore persecutionis et mortis eius, in illo sensu proprio quo a patribus intellectae sunt, easque ad sensus metaphoricos, alienos a proprietate verborum et a multis circumstantiis quas in ipsis prophetiis ponderavimus, detorquendo, atque etiam illas quae sunt de brevi tempore quo est persecutio Antichristi duratura, et de morte illius prodigiosa, per quam persecutio finietur, et paulo post sequetur iudicium. Accedunt etiam quae de imperii Romani defectione tradunt patres, ita interpretantes verba Pauli, 2 Thes. 3, Quid detineat scitis, tantum ut qui tenet teneat donec e medio fiat, et tunc revelabitur ille iniquus. Anno enim 630, quando Mahometus apparuit, adhuc vigebat Romanum imperium sub Heraclio, et postea etiam floruit, et usque ad nostra tempora durat, licet semper in diminutionem iverit.
spacer 9. Praeterea omnia quae in sequentibus de testibus contra Antichristum mittendis, et de sede, et Antichristi erroribus variisque descriptionibus dicemus. opinionem iilam aperte confundunt. Ideoque coguntur auctores eius quaedam ad personam Maliometi referre, alia ad thronum eius seu imperium, duraturum usque ad mundi finem, et tunc acerbius in Christianos saevitura, ideoque qui sic opinantur, in multis cum protestantibus conveniunt vel ad metaphoras voluntarias confugiendo, vel etiam non de una et eadem persona, quae de Antichristo praedicta sunt, interpretando contra scripturae contextum ac certitudinem. Et ideo, licet opinio haec non contineat impietatem protestantium, cavenda est ne illis maior errandi occasio detur, et ne pravis interpretationibus res per se difficilis et obscura magis involvatur. Unde merito Damascenus, lib. de Haeresibus in fine, Mahomelum typum et praecursorem Antichristi vocat, non ipsum verum Antichristum, idemque de Luthero et de aliis haeresiarchis qui hactenus fuerunt intelligendum est. Nam ex eisdem principiis de illis ferendum est iudicium, ne circa singulos immorari necesse sit.
spacer 10. Ad obiectionem ergo factam circa verba Ioannis, nego verbum venit de praesenti accipi pro futuro propter propinquitatem effectus, sed saepe propter certitudinem prophetiae. Quod optime comprobatur Ezechiel. 3, ubi praesenti additur praeteritum, cum dicitur, Ecce venit et factum est, et tamen sermo est de die iudicii, ut exponit Hieronymus, qui et propter certitudinem prophetiae, et propter exaggerationem, ut semper cogitetur quasi praesens, etiam factum, per verba de praesenti et de praeterito significatur. Ita ergo locutus est Ioannes. Quod satis declaravit adiungendo, et nunc Antichristi multi facti sunt. (Ioan 2). Perinde enim fuit ac si diceret, licet unus Antichristus singularis, ac caeterorum caput et exemplar certissime veniat, id est, venturus sit, iam vero nunc in praesenti tempore multi Antichristi facti sunt, id est, multi eius ministri et praecursores, qui, sicut facta, ita et nomen eius participant. Dum ergo Ioannes ait hos iam venisse, satis declarat alterum nondum venisse, sed dicit venire quia certissime veniet, quia dum alii quasi vias eius praeparant, quodammodo iam venire dicitur.
spacer 11. Et sic facile etiam intelliguntur alia verba capitis quarti. Nam imprimis cum omnis spiritus, qui solvit Iesum dicitur esse Antichristus, vel inteliigi debet de Antichristo generaliter sumpto, quia multi fuerunt haeretici solventes Iesum, et omnes Iudaei solvunt illum negantque esse verum Messiam et verum Deum, vel intelligendum est esse Antichristum, non persona sed spiritu, sicut Ioannes dicitur esse Elias, Matthaei 12, et Luc. 1. Unde Graece legitur: Et hic est Antichristi, utique spiritus Antichristi, sicut legit Cyprianus, lib. II ad Quirinum, cap. 8, seu, Est de Antichristi spiritu. Et sic recte ponitur ibi Antichristus cum articulo, quia omnes qui solvunt Iesum, imo omnes haeretici, habent illius spiritum, licet non sint ipse in persona. Et ita etiam convenienter exponuntur sequentia verba, de quo audistis quoniam venit, id est, venturus sit, etiam venire incipiat per suos praecursores, per quos iam in mundo est secundum spiritum suum, et muneris ac nominis participationem, quos propterea praecursores spiritus Antichristi recte vocat Tertullianus, lib. V contra Marcion., c. 16.
spacer 12. Altera principalis obiectio haereticorum est quia ea quae facturus est Antichristus, et de illo praedicta sunt, non poterunt brevi tempore a nobis praescripto consummari. Et praecipue exaggerant verba illa Pauli, Nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati &c. Quae discessio (ut Calvinus dixit) tam universalem apostasiam totius orbis a Christo significat, ut multorum annorum, imo et multorum tyrannorum, haereticorum, aut hostium Christi successione opus habeat, quia unius hominis vel vita vel diligentia ad illam consummandam non sufficit. Talem autem futuram esse illam apostasiam, eamque per discessionem a Paulo significari, pontificiorum omnium sententiam esse rex Angliae in sua Praefatione blue tanquam rem certam supponit, et quadam notanda ratione suadet, dicens, Alioqui eorum ecclesia quotidie esset errorihus obnoxia, quod omnino ipsorum doctrinae repugnat. Denique initium et auctorem eiusdem apostasiae futurum esse Antichristum, et per eumdem esse consummandam, satis indicavit Christus, cum dixit, tunc futuram esse tribulationem, qualis nunquam fuit, et propter electos esse cito consummandam (Matt. 24), utique iuterfecto ipso Antichristo, ut Paulus declaravit.
spacer 13. Respondemus imprimis non esse necessarium in loco Pauli per discessionem intelligere universalem apostasiam a fide, sed integram destructionem Romani imperii seu divisionem eius in decem regna, ut interpretatur Tertullianus, lib. de Resur. Carnis, cap. 24; et Hieronym. dicta quaest. 11, ad Algas.; Ambros. et Primasi. ibi. Destructionem autem Romani imperii fatemur non brevi tempore esse peragendam, sed paulatim per plures annos et reges. Prius enim dividetur Romanum imperium in decem sive plures reges, postea vero veniet Antichristus, qui cum illis per aliquos annos certabit et eos tandem superabit, ut diximus. Ad totam ergo discessionem seu defectionem Romani imperii non sufficiet unius hominis vita, ad ultimam vero consummationem per Antichristum faciendam unius hominis vita sufficiet, ut satis explicatum est.
spacer 14. Secundo, dicimus nomine discessionis significari ibi ipsum Antichristum. Sic enim Augustinus, XX de Civitat., cap. 19, refugam legit, et ait, Illum refugam vocat, utique a domino Deo. Quod si de omnibus impiis merito dici potest, multo magis de isto. Graece vero ibi ponitur nomen apostasia, quo nomine ipsum Antichristum significari intellexerunt ibi Graeci: indicat Chrysostomus, homil. 3, Ut Illum Intellexit, et sequitur Theophylact. Idemque tradunt Theodoret. et Oecumen., et Hugo Eterian., lib. de Regress. Animar., cap.23. Potest autem Antichristus ita vocari vel ad declarandum futurum esse summum apostatam, sic enim solent abstracta pro concretis poni ad significandam excellentiam seu excessum in tali proprietate;, vel certe per metonymiam nomen effectus auctori seu causae tribuitur. Nam quia Antichristus erit causa maximae apostasiae in ecclesia futurae, nomen apostasiae illi tribuitur.
spacer 15. Ex quibus constat non subsistere, nec verum esse, quod rex Angliae, pagin. 64 Praefationis, dicit, pontificios omnes constanter affirmare discessionis nomine generalem apostasiam ibi significari. Nam, licet aliqui, in meliori et saniori sensu quam protestantes ita vocem illam interpretentur, non tamen omnes constanter hoc affirmant, ut visum est. Nec satis intelligo rationem qua rex suadere conatur pontificios omnes necessario debere ita sentire, quia (inquit) alias eorum ecclesia esset quotidie erroribus obnoxia. Nam quae est haec illatio ? Numquid si per discessionem Romani imperii destructio vel Antichristus ipse significetur, ideo ecclesia Romana erit quotidie erroribus obnoxia? Nulla profecto est connexio, nulla illationis verisimilitudo. Fortasse autem argumento illo solum probare voluit apostasiam illam, quam significari vult nomine discessionis, generalem esse futuram et non particularem. Verumtamen neque hoc etiam inde probatur, nec illatio etiam in hoc sensu habet ullam verisimilitudinem quia, licet quotidie vel frequenter fiant apostasiae particulares ab ecclesia Romana et catholica, non ideo illa quotidie fit erroribus obnoxia, quia et semper damnat errores eorum qui ab ipsa discedunt et ipsi apostatae statim extra illam exeunt, et ita ipsa, licet personis interdum minuatur, semper immaculata manet, iuxta illud 1 Ioan. 2, Et nunc Antichristi multi facti sunt. Et infra, Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis. Si enim essent ex nobis permansissent utique nobiscum. Et infra, Vos unctionem habetis a spiritu sancto, et nostis omnia. Semper ergo ecclesia retinet spiritum sanctum et veritatem (ut addit c. 4), licet quotidie multi ab ea discedant. Unde etiam in ultima apostasia quae sub Antichristo futura est, licet sano modo generalis dici possit, semper ecclesia catholica et Romana erit ab erroribus immunis, ut statim dicetur.
spacer 16. Tertio ergo addimus et concedimus discessionem ibi significare apostasiam ab ecclesia Romana et fide Christi futuram in mundo, in fine eius, retenta nimirum voce Graeca in sua sincera proprietate. Quam expositionem videtur mihi magis indicare Chrysostomus. Item Anselmus, licet expositionem de defectione a Romano imperio primo loco ponat, statim addit, Sive ut multitudo ecclesiarum discedat a pontifice Romano, aut multitudo hominum discedat a fide. D. autem Thomas, intelligens illam discessionem esse futuram defectionem a Romano imperio, addit intelligendam esse non solum de imperio Romano temporali, sed etiam de spirituali, in quod, teste Leone papa, temporale commutatum est. Discessionem autem a spirituali imperio Romano dicit esse discessionem a fide catholica Romanae ecclesiae. Fuitque haec antiqua expositio, ut Augustinus supra refert, quam ipse non improbat.
spacer 17. Haec autem apostasia a fide non erit, sicut haeretici fingunt, ita generalis ut fides vera tota Christi ecclesia peritura sit, hoc enim et fundamentum nullum liabet, et repugnat promissioni Christi, Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, Matth. 16, et aliis verbis eius, Matt. 24, Propter electos breviabuntur dies illi, utique ne illi a charitate excidant, nedum a fide. Et Daniel, c. 12, dicit, In tempore illo salvabitur omnis qui inventus fuerit in libro vitae. Et in fine concludit, Beatus qui expectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque, quod aliis verbis dixit Christus, Matt. 24, Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Non deerunt ergo qui perseverent. Quin potius tantum abest ut omnes antea credentes tunc sint fidem amissuri, ut mulli potius, et maxime ex Iudaeis, tunc sint convertendi ad fidem, ut testatur ibi Theodoretus, et Gregorius, homil. 12 in Ezechiel., et Augustinus, XX de Civit.., cap. 29, ait, per Eliam Thesbitem ultimo tempore ante iudicium, Iudaeos in Christum verum, hoc est in Christum nostrum esse credituros, celeberrimum esse in sermonilus cordibusque fidelium.
spacer 18. Unde idem Augustinus, eodem libro, c. 8, ait ecclesiam, a Deo electam et praedestinatam nunquam esse seducendam, neque etiam in persecutione Antichristi, sed erit (inquit) hic ecclesia illo tempore, etiam quo solvendus est diabolus, sicut ex quo hic est instituta. Hic fuit, et erit omni tempore. Et infra dicit tunc esse solvendum Satanam, ut fidelissima patientia electorum probetur, non ut vincatur. Tales enim erunt (inquit) cum. quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto eius impetu insidiisque non possint. Inferius vero in eodem capite ulterius dubitat an in illo apostasiae tempore non solum aliqui ei credentibus permansuri sint, sed etiam aliqui qui in fide non fuerant ad illam accessuri sint. Et respondet imprimis parvulos multos esse illis tribus annis cum dimidio baptizandos a parentibus fidelibus, et ita illos saltem denuo ad fidem accessuros. Deinde generaliter ait, neque qui cadant ab ecclesia, nec qui accedant ad ecclesiam illo tempore defuturos, quod late confirmat. Dicitur ergo tempus illud discessionis seu apostasiae, non quia tota ecclesia et omnes fideles Christum negaturi sint, sed quia magna erit clades, pluresque superabit tentatio quam victores permanebunt, vel quam unquam in persecutione aliqua victi fuerint. Quanta vero futura sit apostatantium multitudo incertum est. Licet enim aliqui dicant duas partes fidelium esse casuras et tertiam permansuram, nullibi esse revelatum aut satis fundatum invenio.
spacer 19. Non erit igitur haec apostasia adeo universalis ut non possit intra illud breve tempus, utique trium annorum cum dimidio, fieri, tum quia in illis postremis temporibus, prius etiam quam Antichristus veniat, ecclesia erit multis persecutionibus et contradictionibus agitata. Nam, ut praedixit Christus, Matth. 24, Scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem, et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos, et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Et ita cum Antichristus venerit inveniet homines valde dispositos, ut brevi tempore magnam illorum iacturam facere possit. Unde Augustinus, XX de Civit., c. 19, refert multos ex antiquis expositoribu sintellexisse verba illa Pauli, Et nunc quid detineat scitis, et mysterium operatur iniquitatis (2 Thess. 2) non de Romano imperio, sed de malis et fictis qui sunt in ecclesia donec perveniant ad tanium numerum qui Antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis, quia videtur occultum. Et inferius ait tunc omnes hos malos vel occultos haereticos prodituros et coniungendos Antichristo ut illi adhaereant, eumque ad caeteros evertendos adiuvent. Acccdit, ut infra ex Paulo et Apocalypsi dicit, quod prasentia eius futura est secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis ac prodigiis mendacibus, et in omni seductione iniquitatis. Tunc enim solvetur Satanas, et per illum Antichrisius mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. Hinc ergo facile intelligitur non esse necessariam successionem multorum saeculorum (ut Calvinus dixit) ad illam generalem apostasiam quae tempore Antichristi fiet, vel certe si permulta saecula ad illam generalem discessioncm mundus disponetur, illa dispositio non sub Antichristo, nec per Antichristum fiet, sed per plures haereticos et praecursores Antichristi. Utrumque enim significavit Christus, Matt. 24, et Ioannes, 2 Epist., c. 2 et 4, et Paulus, 2 ad. Thessalon. 2.
spacer 20. Quod si quis urgeat hoc recte procedere, si apostasia antichristiana aliquam provinciam tantum vel ad summum unam partem mundi occupatura esset, non fore autem ita, sed mundum occupatura universum, neque videri posse in tam brevi temporis mora tam late extendi, respondemus imprimis non constare in quot regionibus orbis persecutio Antichristi propria grassabitur, et verisimile esse non ita esse disseminandum errorem Antichristi per totum mundum sicut evangelium est ante diem iudicii in toto orbe praedicandam, quia illud prius non ita praedictum est in scriptura sicut hoc posterius. Neque etiam dicunt vaticinia Antichristum regnaturum in toto orbe proprie et in tota sua universitate sumpto, sed dicunt Antichristum occupaturum orbem Romanum in decem regna prius divisum, et postea bellum contra sanctos esse moturum, unde verisimile fit in eodem orbe Romano futuram esse illam spiritualem stragem et multorum fidelium apostasiam. Ad illam autem non erit necessaria multorum regum aut temporum successio. Nam unus Antichristus quam plurimos habere poterit suae iniquitatis ministros qui simul per varias eiusdem orbis partes errores eius disseminabunt, simulque (permittente Deo) daemon totas suas vires exeret, et partim signis et portentis mendacibus, partim promissionibus temporalibus, partim coactione et exquisitis tormentis brevi efficiet ut maior fidelium pars Christo renunciet et characterem bestiae suscipiat. Et ita non solum multorum saeculorum, verum etiam nec vitae unius hominis tempus ad praedictam apostasiam efficiendam necessarium erit.
spacer 21. Addo denique non esse necessarium ut totum orbem Romanum talis persecutio et discessio invadat, quia hoc revelatum non est, sed solum quod futura sit maior quam unquam fuerit, quod esse poterit, et intensive (ut sic dicam) ubi fieri contigerit, et extensive respectu aliarum persecutionum, quod habere poterit, etiam si non omnes provincias et loca totius monarchiae, nedum omnes mundi partes attingat, praesertim quia , sicut Christus dixit, propter electos breviandos esse dies illos, ita propter eumdem finem fieri poterit ut intra certos orbis terminos concludatur, non permittente Deo amplius extendi, propter eumdem finem aliaque secreta suae providentiae consilia. Vel certe si fortasse tribulatio illa quoad loca seu regiones et provincias orbis generalior futura est, et in omnibus illis magnam illam apostasiam est effectura, etiam ad illum effectum non erit necessaria diuturnior temporis duratio, quia non oportet ut successu temporum in diversis locis fiat: simul enim per varios ministros in diversis locis fieri poterit. Nam solvendus est Satanas, qui ubique habet invisibiles ministros paratissimos, et visibiles non deerunt Antichristo, ac brevi tempore poterit illos ubique transmittere, cum magna vi et potestate humana, daemonis industria et potestate adiutos, illosque ad summam diligentiam et celeritatem instabit, sciens quia modicum tempus habet (Apoc. 12). Ergo quacumque ratione apostasia illa intra tempus a Deo breviatum consummari poterit.

CAPUT 11
ANTICHRISTI TEMPORE DUOS VEROS HOMINES AD TESTIMONIUM CONTRA ILLUM FERENDUM MITTENDOS ESSE, EX CAP. 11 APOCALYPSIS CONTRA DUOS FALSAS PROTESTANTIUM EXPOSITIONES OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Introductio.spacer2. Duos illos testes duo testamenta ait rex Angliae. spacer3. Illi expositioni favent aliqui. spacer4. Duo illi testes veri homines futuri. spacer5 - 6. Probatur ex verbis sacri textus. spacer7. Alia verba Ioannis dure et false duobus testamentis accommodantur.spacer8. Lingua Latina ignota non est, ut rex fingit. spacer9 - 10. Non esse duo testamenta ex tempore determinato a Ioanne convincitur. spacer11 - 12. In haereticos retorquetur metaphorae quae confingunt. Scriptura ab haereticis iugulatur.spacer13 - 14. Alia protestantium metaphorica interpretatio. spacer15. Haeresiarchae a ficto illo Antichristo non sunt occisi. Haeretici magis ex se ipsis surgere quam resurgere dicendi sunt. spacer16. Falsitas illius metaphorae ostenditur a tempore. Ostenditur etiam a loco. Haereticorum prophetae regna non convertunt, sed pervertunt. spacer17. Virtus catholica stabilitur. spacer18. Civitas illa mundum significat, sed magis proprie ac vere Ierusalem. spacer19. Quamvis illi duo testes non essent Enoch et Elia, adhuc essent veri homines. spacer20. Locus idem Apocalypsis ostendit Antichristum nondum venisse. Nec duo illi prophetae, nec alii eis similes adhuc fuerunt.

UONIAM de Antichristi tempore dicere incoepimus, priusquam ad caetera capita a rege proposita transeamus, necessarium est cum illo digredi et de testibus contra Antichristum mittendis disputare, praesertim quia disputatio haec cum ea, quam de tempore Antichristi prosecuti sumus, valde coniuncta est. Nam unum ex praecipuis signis quibus ostendere possumus Antichristum nondum venisse inde sumitur quod testes contra illum mittendi nondum venerunt. Hoc autem fundamentum de duorum testium missione ex cap. 11 Apocalypsis sumptum est. Ideoque verus illius prophetiae sensus inquirendus et explicandus est. Cum itaque Ioannes praedixisset Antichristi persecutionem verbis illis, Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, subiungit, et dabo duobus testibus melis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti cassis. Qui dies fere totidem menses, utique quadraginta duos, efficiunt.
spacer 2. Circa hanc igitur prophetiam primo inquiremus an illi duo testes quos Deus promittit se daturum tempore persecutionis Antichristi futuri sint veri homines, vel quids int. Nam rex Anglie totum hunc locum metaphorice interpretatur, duasque habet expositiones quas in hoc capite et sequenti expendemus. Iuxta priorem expositionem, negat illos duos testes futuros esse homines, sed ait esse duo testamenta, vetus et novum, quae contra Antichristum et monarchiam Balylonicam (ut ipse loquitur) constans et manifestum testimoninm praebent, ideoque illa maxime Antichristus odio prosequetur, nihilque intactum relinquet quo illa dedecoret, corrumpat et supprimat. Haec fere rex, qui invehitur hac occasione in summos pontifices Romanamque ecclesiam, fingens ab eis esse contra divinam scripturam multa dicta et facta, probri et ignominiae plena. Qualia sunt (ait) illam nasum cereum, litteram mortuam, et regulam lesbiam appellare, cum illa libros apocryphos miscuisse, eosque illi aequiparare tentasse: imo traditiones hominum illi praeferre, eademque supprimere sub linguis peregrinis et ne in vulgari sermone legatur prohibendo, occultare, ac denique illam destruxisse et interfecisse, quando alias translationes Latinas praeter Vulgatam, pontificum auctoritate correctam et emendatam, iidem pontifices sub censuris prohibuerunt. Hos autem testes ab Antichristo interfectos, Deus tandem per regem Angliae eiusque ministros excitavit, seu in pristinam lucem et integritatem reduxit, ut ipse vult. Sicque concludit impletam esse prophetiam illam.
spacer 3. Huic interpretationi metaphoricae quoad eam partem ut duo illi testes sint duo testamenta, occasionem aliquam dederunt nonnulli antiqui scriptores. Nam in libro super Apocalypsim qui inter opera Augustini sub nomine illius ponitur, in homilia 8 sic habetur: Dabo duohus testibus meis, id est, duobus testamentis. Illud autem opus sine dubio non est Augustini, meritoque a Lovaniensibus in appendicem reiectum est. Creditur autem esse Ticonii, cuius opus in Apocalypsim idem Augustinus allegat, l. XIII de Trinitate, c. 3, ubi etiam dicit Ticonium illum haereticum Donatistam fuisse. Ideoque non multum curandum est de illius interpretatione. Quanquam ille non omnino negat illos testes esse homines; infra enim ait illos esse ecclesiam, quae propter duo testamenta binario numero ponitur. Quam expositionem imitatus est Beda, lib. II in Apocalyps., cap. 11, ubi per testes etiam intelligit ecclesiam ex duohus populis unitam, et duorum testamentorum lumine radiatam. Verumtamen Beda et mystice locutus videtur, et in ea expositione non insistit, nam statim refert aliam de Elia et Enocii, et non reiicit, sed tacite approbat. Et si quis postea scriptor catholicus blue illam mysticam expositionem vel probare vel insinuare visus est, ab alio litterali sensu recedere non est ausus. Itaque metaphora illa, prout a rege traditur, propria est protestantium, et a quodam Roberto Abbato Calvinista inventa dicitur, et quatenus alium sensum proprium et litteralem excludit, improbabilis omnino est; quatenus vero contra ecclesiam Romanam applicatur, erroribus scatet et haeresibus.
spacer 4. Dico ergo testes illos de quibus Ioannes loquitur futuros esse veros homines ad testimonium pro Christo contra Antichristum reddendum specialiter mittendos. Assertionem hanc ita certam esse censeo, ut sine temeritate negari non possit. Probatur primo ex verborum proprietate, quam relinquere sine fundamento magna temeritas et corruptio scripturarum est. Hic autem nullum est fundamentum vel in ipsa scriptura, ut ex verbis constat in quibus illa metaphora nullum fundamentum habet, neque in patribus, quia omnes contradicunt, ut infra videbimus, neque in aliqua ratione vel coniectura: nullas enim rex adducit, sed solam voluntariam accommodationem, propriis opinionibus et erroribus accommodatam, contumeliisque contra ecclesiam catholicam redundantem. Illa ergo non est scripturae interpretatio, sed corruptio.
spacer 5. Praeterea si paulatim singula expendamus, quam sit inepta accommodatio facile intelligemus. Nam imprimis ex verbis illis colligimus promisisse Deum dare duos testes tempore adventus et persecutionis Antichristi, ut ex contextu Ioannis constat. Ideo enim coniungit illa duo, Civitatem sanctam conculcabunt &c, et statim, et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt, id est, dabo illis spiritum prophetandi seu ad prophetandum in tempore illius calamitatis mittam illos. Non possunt ergo duo illi testes promissi ad litteram esse duo testamenta, nam haec data sunt ecclesiae a principio, neque tempore Antichristi aliquid eis addetur aut novo modo dabuntur, nisi quatenus mittentur illi prophetae qui sacram doctrinam maiori spiritu proponant et interpretentur. Quin potius, si iuxta regis sententiam Antichristus venit a 606 Christi anno, ab eodemque (ut protestantes etiam fingunt) coeperunt scripturae per traditionem hominum corrumpi, nullo modo tunc dati sunt duo testes ad prophetandum, sed qui multo iam antea dati erant tunc interfici seu corrumpi coeperunt.
spacer 6. Deinde in eodem loco Apocalypsis dicitur duos illos testes prophetaturos dies mille ducentos sexaginta, id est, toto fere tempore quo Antichristus civitatem sanctam, id est ecclesiam, calcabit, quod tempus, iuxta expositionem regis, comprehendit omnia haec tempora Romani pontificatus a sexcentesimo sexto Christi anno usque ad Lutherum, verbi gratia. Ergo toto hoc tempore utrumque testamentum in sua virtute et integritate conservatur in ecclesia, eorumque doctrina ecclesiae maxime innotescit et contra Antichristum pugnat, nec aliquis audebit illam corrumpere, quia ibi dicitur de illis testibus pro illo tempore, Si quis voluerit eis nocere, ignis exiet de ore eorum, et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi. Et statim illorum magna virtus et potentia describitur, et tandem additur: Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet contra eos bellum. Ergo Antichristus non corrumpet scripturas usque ad finem temporis et persecutionis suae. At vero iuxta sententiam regis scripturae patiuntur bellum a papa, ex quo coepit in papatu Antichristianismus, et toto hoc tempore non prophetant scripturae in ecclesia, sed traditiones humanae quibus scripturae obscurantur et corrumpuntur. Quae est ergo accommodatio talis metaphorae aut concordia prophetiae Ioannis cum ficta ista interpretatione?
spacer 7. Praeterea Ioannes ait quod postquam illi duo testes a bestia seu Antichristo occisi fuerint, corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnae, ubi dominus eorum crucifixus est, per tres dies et dimidium, quod rex dictum declarat, quia ad dimidium spiritualis hebdomadae, quod inter primum et secundum Christi adventum intercedit, scripturae tanquam cadavera iacebunt omnium contempiui expositae, dedecoratae,, corruptae, suppressae &c. In quibus verbis duo notanda sunt. Primum est ut iuxta suum metaphoricum sensum haec duo cadavera prophetarum ad duo testamenta accommodet, multa fingere et exaggerare quae nec probare potest neque ullam verisimilitudinem habent, ideoque per errorem a suis protestantibus accepisse convincitur, ac subinde nihil ad metaphoram explicandam dcservire. Ait enim libros scripturae multis retro temporibus ad silentium esse damnatos, quia laicis eorum lectio interdicta est, ita ut pro haeretico combureretur, qui in manus sumere auderet aut inspicere. Utrumque autem horum evidenter falsum est, tum quia neque lex neque exemplum de his ostendi potest; tum etiam quia contrarium manifeste constat ex usu et praxi ecclesiae catholicae.
spacer 8. Addit vero rex scripturae libros in ignota hngua absconditos iacuisse. At Latina lingua non est ignota in ecclesia Latina, nisi rudibus et idiotis, quibus utile non est per seipsos velle scripturas intelligere aut interpretari, sed magis expedit ut quae illos scire et intelligere de scripturis convenit a suis pastoribus et evangelii praedicatoribus addiscant. Neque aliter scriptura sacra in catholica ecclesia conservata et tractata est. Denique ut interfectionem illam metaphoricam utriusque testamenti rex confingat, dicit depravatam esse scripturam, cum tamen in sua integritate, tam librorum omnium canonicorum quam omnium eorum partium per ecclesiam sit conservata et legitima auctoritate proposita. Item ait corruptam esse, quod falsum plane est, quia per ecclesiam, ubi oportuit, lectio quae corrupta erat emendata est; ubi vero mutatio facta non erat, in sua antiquitate conservata est. Tandem vero dicit fuisse interfectam anno millesimo quingentesimo sexagesimo secundo, quia praeter emendatam editionem vulgatam ab ecclesia propositam, aliae ab haereticis factae et corruptae non permittuntur. Quae omnia et per se frivola sunt et ad explicandum dictum scripturae locum valde aliena.
spacer 9. Aliud in dictis verbis regis notandum est, in his suam iterum inculcare expositionem, scilicet, Ioannem per hos dies et menses non certum tempus, sed dimidiam totius temporis cursum a primo usque ad secundum Christi adventum intellexisse, quam expositionem satis in superioribus refutavimus, Nunc vero interrogo, cum dicit ad dimidium illius temporis scripturae testamenta tanquam cadavera iacitura, contemptui exposita, neglecta pene ab omnibus, nec a pluribus intellecta, interrogo (inquam) quid intendat, cum ait, ad dimidium temporis: aut enim vult toto dimidio tempore quod inter primum et secundum Christi adventum intercedit, scripturarum corpora tanquam cadavera in illo statu iacitura, vel solum in dimidio tempore esse interficienda, sine designatione temporis pro quo mortua iacebunt. Hoc posterius repugnat vaticinio Ioannis dicentis, Corpora eorum iacehunt in plateis civitatis. Et infra, Et videbunt de tribubus et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium. Iacebunt ergo cadavera illa per totam dimidiam hebdomadam, quae si spiritualis est, ut vult rex, includit totam dimidiam partem temporis decurrentis inter primum et secundum Christi adventum.
spacer 10. Si autem hoc concedatur, et priorem sensum suorum verborum rex eligat, nobis, quaeso, declaret qui fieri possit ut per illam eamdem spiritualem hebdomadam duo illi testes testimonium suum daturi sint, quomodove prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, prout Ioannes ait, per quos dies etiam dimidiam spiritualem hebdomadam significari rex docet. Maxime quia Ioannes dicit testes illos esse occidendos postquam finierint suum testimonium dare, quod non potest intelligi de priori dimidia parte illius hebdomadae spiritualis, id est, de sexcentis annis a primo adventu Christi, in quo (ut rex vult) scriptura vixit. Nam Ioannes aperte loquitur de eodem tempore in quo Antichristus ecclesiam persequetur. Ergo in fine illius temporis occidentur testes: quomodo ergo postea per integram dimidiam hebdomadam eadem cadavera in platea iacebunt? Accedit quod, postquam occisi fuerint illi testes, non amplius ferent testimonium contra Antichristum, quia iam finierunt suum testimonium, et quia statim ac revixerint, redvocabuntur ad coelum, et quia statim occidetur Antichristus. At vero ex sententia regis duo testamenta postquam per spiritum Lutheri vel similem revixerunt, adhuc perseverant testimonium ferendo contra Antichristum, et inter homines versantur, et quemipse vocat Antichristum, ipse adhuc vivit et usque ad finem saeculi vivet. Nullo ergo modo subsistere potest accommodatio illa vel potius fictio.
spacer 11. Praeterea, si vanis huiusmodi interpretationibus aut accommodationibus uti liceret, quid esset facilius quam ostendere metaphoras illas de duobus testamentis tanquam duobus testibus ab hostibus Christi interfectis &c., multo verius accommodari huius temporis haereticis, vel ipsimet regi, quam ecclesiae catholicae? Tunc enim homo interficitur quando spiritu quo vivit et loquitur privatur. Ergo tunc maxime dici posset scriptura interfici, quando spiritu illo, quo facta est et interpretari debet, privatur. Scripturae enim veluti corpus est scripta littera, spiritus autem et vita eius est illius sensus. Tunc ergo vere interficitur quando proprio uniuscuiusque spiritu humano, vel forte diabolico declaratur et ad testificandum inducitur. Constat autem a rege et protestantibus non aliter scripturam tractari et exponi, ut in hac ipsa praesentis loci expositione rex ostendit et superius in statuenda regula suae fidei testatus est. Ergo necesse est ut apud huiusmodi homines scriptura tanquam mortua iaceat, eiusque corpus tanquam cadaver in manibus eorum feratur. Quibus optime etiam illud convenit, quod inhabitantes terram gaudent super illos, et iocundantur, quia (ut rex addit) carnales suae libidines non amplius comprimuntur, nec in ordinem rediguntur gladio verbi Dei, quia apud illos non est vivum et efficax, sed mortuum ac sine divino spiritu. Nam quocumque modo vivant, per solam fidem, quod illis peccata non imputantur, iustitiam et gloriam sibi promittunt, et neque mandatorum observationem neque poenitentiam de peccatis secundum scripturas necessariam esse praedicant. Denique dum isti iactitant se solos intelligere novum et vetus testamentum, certissimum est sine vita et spiritu illa possidere atque adeo tanquam mortua corpora apud eos iacere.
spacer 12. Ad hunc denique modum potest illa interpretatio metaphorica ex discursu fere totius dicti c. 11 refutari et confundi. Nam si illi duo testes non sunt veri homines, sed sunt tantum verbum Dei in duobus testamentis scriptum, vel impossibile est seriem totius capitis tenere et commode interpretari, vel infinitae metaphorae voluntarie et sine fundamento fingcndae sunt, quod sinceritati scripturae et convenienti rationi eam explicandi repugnat. Nam si illi testes non sunt futuri veri homines et prophetae, quid est quod de illis dicitur, Hi habent potestatem claudendi coelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum? Quomodo enim scripturae hanc habent potestatem toto tempore prophetiae ipsarum? Quodve est tempus duorum testamentorum, nisi vel totum tempus quo durat ecclesia, vel illud certe maxime in quo ipsam scripturam magis integram, incorruptam et vivam conservatam esse, protestantes volunt? Item illud, Potestatem habent super aquas converiendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint, quo probabi;i modo potest ad duo testamenta, vel ad aliquid aliud praeter duos homines accommodari? Idemqae argumentum de reliqua parte capitis fieri potest, ut iam satis declaratum est. Necesse est ergo ut verba illa in sensu proprio de hominibus intelligantur. Quam sententiam, quoad hanc partem quod illi duo testes futuri sint veri homines, catholicam esse censemus, tum quia inscriptura est satis expressa, nec potest ad metaphoricum sensum nisi cum magna violentia detorqueri; tum etiam quia patres et expositores communiter ita verba illa intellexerunt, ut in capite sequenli videbimus.
spacer 13. Iam vero sequitur examinanda alia interpretatio, quam rex frequentius receptam esse dicit, utique inter suos protestantes. Qui ut prophetiam illam suis novi evangelii praedicatoribus accommodent, metaphoram in binario illo numero ponunt, quos ait rex duos testes appellari, quia pauci fuerunt, et in ciliciis seu saccis apparuisse, quia poenitentiam praedicarunt; occisos vero fuisse, quia multi crudeliter interfecti et igne combusti sunt; resurrexisse autem in successoribus suis, quia non defuerunt qui verbi Dei praedicatione illorum virtutem et locum tenerent; miracula vero illorum fuisse, quia brevi tempore virtute spiritus magnas nationes, et multas in veram scilicet fidei viam reduxerunt. Haec fere rex ex suo spiritu proprio, non tamen ex certa scientia, sed (ut ipse ait) ex sua coniectura, quam neque in sanctis patribus fundare potest (illos enim in Apocalypsis explicatione errasse confitetur), neque in ipsis scripturae verbis, cum pro libito ad metaphoras sibi deservientes ea detorqueat, quae satis quidem ad illam expositionem contemnendam esse possent. Ad maiorem tamen erroris eius ostensionem animadverto quaedam in accommodatione illa inveniri falsa, alia prave accommodata, et alia omissa, fortasse quia nullum locum vel sensum commodum in illa metaphora recipere possunt.
spacer 14. Primum enim falsum est hos pseudoprophetas tam paucos fuisse ut duorum nomine merito significari credantur. Nam sectae haereticorum huius temporis tot sunt ut vix possint numerari, et tot sunt capita quot sententiae; imo in unaquaque plura capita pluresque magistri inveniuntur. Eo vel maxime quod in illo duorum numero non tantum vult rex primos uniuscuiusque haesresis inventores, sed etiam eorum successores, qui usque ad hodiernum diem novam fidem praedicant comprehendi. Isti autem plures profecto sunt quam ut duorum nomine apte significentur. Deinde evidentius falsum est hos novos praedicatores praedicando poenitentiam apparuisse, cum constet unum ex praecipuis falsis articulis eorum esse poenitentiam non esse necessariam, sed novam vitam, quam in sola, nova et inaudita fide propriae iustitiae constituunt. Praeterquam quod prophetae non dicuntur apparere vestiti saccis quia poenitentiam praedicanti. sed quia vitam asperam et poenitentem profitentur, seu quia poenitentiam agunt. Isti autem novi evangelii praedicatores, quam, quaeso, vitam asperitatem profitentur, quamve poenitentiam egerunt? Certe neque ipse rex id dicere est ausus, ne manifestum mendacium affirmaret. Non sunt ergo isti testes saccis amicti quos Deus contra Antichristum missurus est.
spacer 15. Praeterea, si per duos testes omnes isti praedicatores intelliguntur cum Ioannes dicit duos illos fuisse ab Antichristo interfectos, consequenter intelligendus est affirmare omnes illos praedicatores ab eadem bestia fuisse interfectos, nam eodem modo dicit duos fuisse interfectos sicut duos praedicasse. At hoc falsum est: pauci enim sunt ex his haeresiarchis qui ab hominibus interfecti fuerint vel per ecclesiam digna mortis poena puniti, sed plares eorum non sine prodigiis et signis divinae iustitiae mortui sunt. Ergo vel interpretatio illa falsum supponit, vel metaphora non subsistit. Multo vero magis incongruum est quod in suis successoribus resurrexisse dicantur, haec enim non est resurrectio sed nova prolis generatio. Ioannes autem loquitur de eorumdem qui ceciderant excitatione et resurrectione. Ait enim, Et post dies tres et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in eos, utique in illos eosdem qui interfecti iacebant, et steterunt super pedes suos. Praeterea quod pravi praedicatores imitatores et successores habeant novum non est. Ideoque neque admirationem neque stuporem efficit. At ex illorum testium occisorum resurrectione, timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos. Illa ergo resurrectio non est alterius personae similis successio, sed eiusdem miraculosa seu prodigiosa excitatio. Denique additur inimicos illorum praedicatorum vidisse illos ascendentes in coelum, ad quod statim post resurrectionem suam vocati fuerant. Quando autem in successoribus Lutheri, Calvini, aut Henrici VIII aliquid simile vidit vel audivit ecclesia? Est ergo frivola accommodatio.
spacer 16. Atque hinc denique convincitur esse etiam insufficientem. Nam imprimis explicare non possunt cur isti sui prophetare dicantur mille ducentis sexaginta diebus, cum in scriptura non soleat tempus tot numeris et partibus definitum pro indefinito poni, nec ratio talis metaphorae aut exemplum simile afferri possit. Multoque minus explicare possunt cur dicatur quod corpora istorum suorum prophetarum iacebunt in plateis civtatis magnae &c., ubi dominus eorum crucifixus est. Nam cum isti in hac parte fateantur, sermonem esse proprium de vera morte suorum prophetarum, etiam haec verba proprie intelligenda erunt de corporibus eorum mortuis. Quomodo ergo illa iacebunt in plateis civitatis per tres dies et dimidium, cum fere omnia quae poena mortis interiere statim combusta fuerint? red Deinde neque locum accommodare possunt, nam per civitatem magnam in qua dominus eorum crucifixus est Romam intelligunt, ut infra videbimus; at neque Lutherus, neque Calvinus, vel eorum successores Romae interfecti sunt. Idemque argumentum procedit etiam si civitas illa, ut veritas habet, Ierusalem intelligatur: de nullo enim protestantium legimus ibi esse propter suum novum evangelium interfectum. Neque etiam possunt exponere qui sint illi tres dies cum dimidio, nisi recurrendo ad spiritualem hebdomadam quae, iuxta illorum sensum, plus quam mille annos comprehendere potest. Praeterea ubi est inventa in his pseudoprophetis potestas claudendi coelum, ne pluat in diebus prophetiae ipsorum, aut convertendi aquam in sanguinem, vel percutiendi terram omni plaga quotiescumque voluerint, aut faciendi aliqua alia mirabilia opera quae per illa verba metaphorice significata fuerint? Certe nullum miraculosum opus hos falsos prophetas fecisse legimus. Et perversio potius quam conversio provinciarum et regnorum, quae per illorum falsam doctrinam facta est, nullum signum est virtutis verbis aut spiritus ipsorum, cum homines non ad poenitentiam et praeceptorum observantiam aut vitae perfectionem attraxerint, sed licentia vivendi sine ecclesiastica obedientia, imo sine iugo legis divinae, per solam fidem salutem promittendo, homines ad sensibilia proclives facile deceperint.
spacer 17. Vera ergo et catholica sententia est illos prophetas a Ioanne praedictos futuros esse duos tantum homines, mortales, divina virtute ac providentia mittendos in mundum tempore adventus Antichristi, cum gratia et virtute spiritus sancti, ad praedicandum verum Christum dominum nostrum contra Antichristum, eiusque fidem veris ac novis miraculis confirmandum per veros ac praecisos mille ducentos sexaginta dies, id est, fere toto tempore persecutionis Antichristi, prout verbis Ioannis in proprietate intellectis asseritur, et supra capite 3 explicatum est. Et habet convenientissimam rationem divinae providentiae ne in tempore tam acerbae persecutionis videatur Deus ecclesiam suam sine externo auxilio sufficiente et proportionato relinquere. Congruum est enim ut Deus hominibus per homines subveniat, quod in omnibus temporibus et occasionibus observatum ab ipso videmus. Ergo in illis etiam diebus simile auxilium per illos testes hominibus praestabit.
spacer 18. In fine vero illorum dierum occidentur vere et proprie illi duo prophetae ab Antichristo, utique vel per se vel per ministros eius, hoc enim scriptura non declarat, et utroque modo veritas verborum salvatur. Item post mortem vere iacebunt eorum corpora in plateis civitatis magnae per tres dies integros et partem alterius, per quam civitatem mundum aliqui intelligunt, quatenus pravis hominibus abundat. Nam ibi dicitur civitas illa spiritualiter vocari Sodoma et Aegyptus, quibus nominibus solet hic mundus in scriptura vocari. Sed melius intelligitur Ierusalem: nam additur ibi, ubi et dominus eorum crucifixus est. De quibus verbis plura inferius dicemus. Illis autem diebus mali et Antichristi sectatores vere ac proprie gaudebunt de morte illorum prophetarum, et in eorum ignominiam non sinent eorum cadavera sepeliri. Quod etiam consulto permittet Deus ut mirabilior sit eorum resurrectio, quae post tres dies et dimidium vere ac proprie continget, iuxta verba illa, Et post tres dies et dimidium spiritus vitae intravit in eos, quae non possunt intelligi de glorificatione animarum illorum prophetarum, ut aliqui haeretici finxerunt, tum quia glorificatio animarum illorum martyrum non differetur per tres dies neque per momentum, tum quia statim additur, et steterunt super pedes suos, ubi evidenter est sermo de resurrectione corporum, quae pro illis duobus prophetis non reservabitur in tempus generalis resurrectionis, sed statim fiet, videntibus et mirantibus aliis hominibus adhuc in vita mortali viventibus, audientque vocem illam de coelo illos vocantem, ascendite huc. Cui voci ipsi obedient ascendendo in coelos, mirantibus eorum hostibus. Quorum magna pars statim, terrae motu magno corruente civitate, oppressa et interfecta est. Alii vero qui permanserunt terrore perterriti gloriam Deo dederunt, ut Ioannes concludit.
spacer 19. Neque oportet aliter haec omnia confirmare quam ipso contextu et verbis scripturae: nam in proprietate sua hoc significant, et nulla subest ratio vel necessitas, imo nec commoditas, ad metaphoricos sensus illa trahendi, proprio arbitrio et solo affectu ad proprias opiniones illa accommodandi, ut revera rex Angliae et alii protestantes faciunt. Accedit quod omnes patres et interpretes verba illius prophetiae proprie intelligunt. Quamvis enim vel in personis illorum testium designandis, vel in aliquibus minutioribus circumstantiis differant, ut mox videbimus, in hoc vero dogmate, quod vaticinium illud proprie et ad litteram intelligendum sit, omnes conveniunt, ut in sequenti capite referemus. Solum hic refero Lactantium, lib. VII, cap. 17, ubi tacito nomine dicit prophetam magnum venturum tempore Antichristi, de quo locum Apocalypsis ad litteram interpretatur. Non video tamen cur in singulari de propheta magno loquatur et non de duobus prophetis, sicut expresse Ioannes loquitur. Ita ergo intelligenda res est. Neque contra hunc proprium sensum illius contextus aliquid rex affert praeter ea quae de Enoch et Elia disputat, de quibus capite sequenti videbimus. Nunc enim plane dicimus, licet illi duo testes non essent futuri Enoch et Elias, non inde fieri non esse futuros homines, verosque prophetas ac praedicatores, proprie interficiendos ab Antichristo, et a Christo resuscitandos. Posset enim Deus ex sanctis hominibus tunc viventibus duos ad illud ministerium sua gratia vocare, eisque spiritum prophetiae et miraculorum impertiri, et in eis possent omnia quae ibi praedicuntur proprie ac verissime impleri. Hic ergo sensus et veritas in hoc capite demonstrata per se potest subsistere, quidquid in quaestione alia de Enoch et Elia sentiatur.
spacer 20. Unde tandem concludo locum hunc, in hac proprietate et generalitate explicatum, sufficere ad demonstrandum Antichristum nondum venisse, abstrahendo etiam ab speciali disputatione de Enoch et Elia. Quia non solum est evidens non venisse Eliam et Enoch, verum etiam nec aliquos duos prophetas contra aliquem Christi hostem ita praedicantes, ut in eis impleta fuerint omnia quae ibi Ioannes de illis duobus testibus ac prophetis praedicit, hactenus apparuisse, ut est evidens, considerando cum proprietate et veritate circumstantias omnes quas notavimus. Nulli enim praedicatores hactenus fuerunt qui per 1260 dies praedicaverint, cum potestate faciendi mirabilia in coelo, aquis et terra, quique post illos dies fuerint publice interfecti, eorumque corpora per tres dies cum dimidio iacaerint in plateis alicuius civitatis, et postea publice resurrexerint. Ergo, stante illo proprio et vero sensu, evidens est illos duos testes nondum esse missos, ac proinde neque Antichristum venisse. Multo ergo evidentius est non posse vaticinium hoc ad papam accommodari.

CAPUT 12
ELIAM ET ENOCH ESSE TESTES ILLOS QUI CONTRA
ANTICHRISTUM MITTENDI SUNT OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Testes illos non futuros Enoch et Eliam contendit rex Iacobus. spacer2. Enoch et Elias adhuc sunt in vita mortali. spacer3. Probatur ex scriptura. Nemo gloriam assequitur nisi prius moriatur. spacer4. Enoch et Elias gloriam assecuti non sunt. spacer5. Evasio. Responsio. spacer6. Ante Christi adventum nemo gloriam consecutus est. spacer7 - 8. Evasio. Responsio. Enoch et Eliam gloria non potiri indicat Paulus. spacer9. Patres eandem sententiam tuentur. Cardinalem Bellarminum immerito rex accusat. spacer10. Divi Irenaei verba exnduntur. spacer11. Tertulliani sententia expenditur. spacer12. D. Hieronymi sententia clarior est. spacer13. D. Augustinus aperte pro nobis stat. spacer14 - 15. D. Ambrosius in eadem est sententia.

UANQUAM, ut dixi, ad ostendendum quod intendimus, necessarium non sit scire aut definire quinam futuri sint illi duo singulares homines quos Deu testes ac praedicatores contra Antichristum daturus est, quia, dummodo constet illos futuros esse veros homines, quicumque illi futuri sint, procedit demonstratio, ut ostendi, nihilominus quoniam in hoc puncto vehementer invehuntur protestantes contra patres, contra catholicos, et contra perpetuam ecclesiae traditionem et communem sensum, suoque arbitrio et spiritus cripturas eludunt, ideo quaestionem hanc praetermittere non potuimus. In qua ea solum addemus quae ad respondendum regi eiusque novam sententiam confutandam necessaria videbuntur, nam caetera quae hic dici poterant alio in loco a nobis tractata sunt. Contendit igitur Iacobus rex,sententiam asserentem Eliam et Enoch venturos in fine mundi in sua carne mortali ad praedicandum contra Antchristum falsam esse, eamque consueta protestantium licentia ac libertate, futilem et anilem fabulam, imo vanitatem fabulae Iudaicae,otiosumque somnium appellat. Sic enim protestantes quod rationibus aut testimoniis confirmare non possunt solent conviciis et exaggerationibus rudibus et indoctis suadere. Rex igitur nulla testimonia nullasve rationes adducit quibus suam sententiam persuadeat, sed illa tantum testimonia quae Bellarminus ad confirmandum vetus dogma adduxit, efficacia non esse convincere conatur, idque ad suae sententise confirmationem sufficere putavit, quia nostram humanum captum superare supponit, ut statim referam. Nos vero primum omnium errores in quibus ipse versatur detegemus et confutabimus; deinde ecclesiasticam et veram sententiam confirmabimus; postremo vero illius obiectionibus vel potius evasionibus satisfaciemus.
spacer 2. Principio ergo statuimus Eliaam et Enoch usque nunc vivere, non vita coelesti et gloriosa, sed mortali, id est, in qua nec Deum facie ad faciem vident, nec immortalitatem vel claritatem gloriae in corporibus assecuti sunt. Priorem partem, quod Elias et Enoch vivant, ut certam rex admittit; in caeteris vero contrarium dogma supponit, et fundamentuin suae scntcntiae ponit cum dicit, Qui possit hoc cum theologia vel ratione consistere, ut haec duo glorificata corpora de paradiso coelove descendant, praedicent, pugnent contra Antichristum, et interficiantur ah eo? Hoc autem fundamentum colligere imprimis videtur ex Genes. 5, ubi de Enoch dicitur, Ambulavit cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Vel ad se (ait) recepit. Et ex 4 Regum 2, ubi Elias dicitur visus in coelum ferri. Deinde hoc utitur dilemmate: Nunc oportet illos aut in coelo esse aut in paradiso; si in coelo (quod haud dubie verum est), glorificata sint corpora eorum oportet, cum nihil corruptibile eo possit penetrare, Apoc. 20. Quod si sunt in terrestri paradiso, primum scire avemus ubi sit ille paradisus &c. Et infra subiungit blasphemum esse credere, ex quo Adam ab illo paradiso eiectus est, aliquem ex Adami posteris illuc pervenisse. Posteaque addit terrestrem illum paradisum diluvio, si non ante, deletum esse.
spacer 3. Verumtamen fundamentum illud non solum novum et inauditum est, sed etiam repugnat universalibus locutionibus scripturae, a quibus nihil licet excipere sine auctoritate vel eiusdem scripturae vel verbi Dei non scripti, per traditionem ecclesiae et patrum manifestati, quod hic ostendi non potest, sed potius contrarium. Assumptum duobus modis ostenditur. Prior sumitur ex universali regula scripturarum nullum hominem mortalem transferri ad immortalem et beatam vitam nisi intercedente morte corporali, et consequenter neminem consequi corporis gloriam nisi media resurrectione, quae est ad vitam. Utrumque docuit satis aperte Paulus, 1 Corint. 15, dicens, Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum, et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur. Et infra, Insipiens, tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur. Et infra, Seminatur in corruptione et resurget in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surget in gloria &c. Et caetera quibus apertissime docet hanc esse generalem regulam, a qua neque Christus excipi voluit. Nam ipsum etiam mori oportuit, et ita intrare in gloriam suam, et ideo primogenitus mortuorum, et primitiae resurgentium appellatur. Nemo ergo illum ad gloriam comitatur, nisi prius mortem gustaverit. Unde ad Hebiaios 9 ait idem Paulus, Quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium sic et Christus semel oblatus est &c. Et ad Romanos 5, Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes humines mors pertransiit.
spacer 4. At vero Elias et Enoch hactenus mortui non sunt, ut de Enoch docet Paulus, ad Hebr. 11, dicens, Fide Enoch translatus, ne videret mortem, et de Elia colligitur ex quarto Regum 2, ubi narratur, vivum fuisse in coelum translatum, cum sermocinaretur cum Eliseo. Et ita de utroque id fatetur rex cum tanta exaggeratione, ut dicat omnes patres super hoc consentire, utrumque Enoch atque Eliam adhuc vivere, quod (ait) nemo Christianus unquam, opinor, negaverit. Et infra, explicando quomodo vivant, inquit, Deus enim viventium est, non mortuorum Deus. Quanto magis in vivis sunt Enoch et Elias, qui nunquam mortem more aliorum gustaverunt. Ergo cum nondum gustaverunt mortem, nondum in coelo domicilium et perfectam beatitudinem animae, et corporis possident, iuxta praedictam scripturae regulam.
spacerg5. Responderi vero potest nullam esse tam generalem regulam quae exceptionem non patiatur, vel privilegium admittat. Itaque, licet dicta regula generalis sit, ex privilegio potuerunt facile Enoch et Elias excipi. Neque hoc mirum videri debet, cum multorum patrum sententia fuerit illos homines, qui prope iudicium vivi invenientur, non esse morituros, sed immutandos et rapiendos in gloriosum statum, si iusti fuerint. Cur ergo non poterunt cum illis excipi Enoch et Elias? Praesertim quia generalis lex est, ut homines praesentem vitae cursum intra paucos annos absolvant, et certum sit ab hac lege exemptos esse Enoch et Eliam, qui per tot annorum millia mortui on sunt. Verumtamen, licet fateamur non esse tam certum in hac posteriori regula non esse admittendam exceptionem sicut in priori, nihilominus vera sententia, et a theologis recepta, et magis a patribus probata et scripturis omnino consentanea est, etiam hanc regulam, nullam admittere exceptionem. Nam omnes omnino homines, etiam illi qui in fine mundi erunt, prius morientur quam dominus ad iudicandum veniat, iuxta ordinem a d. Paulo positum in verbis proxime aliegatis, Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium (Hebr. 9). De qua re alibi latius disputavi. Addimus vero, licet illa exceptio de hominibus in fine mundi futuris ab errore vel temeritate excusetur, quia ex scriptura occasio illius sumpta est, et in patribus habet aliquod fundamentum, nihilominus exceptionem hanc de Elia et Enoch excusari non posse a temeritate ex vi huius secundae regulae propter novitatem suam, et sine fundamento in patribus, cum, praeter citata loca, David, Psalm. 88, cum magna ponderatione dicat, Quis est homo qui non videbit mortem? tanquam certum supponens nullum esse de quo id possit affirmari. Cum ergo Enoch et Elias nondum viderint mortem, profecto nondum sunt immortales effecti, iuxta hanc scripturae regulam.
spacer 6. Ut autem certius constet sententiam illam non posse sine errore defendi, addamus alteram generalem scripturae regulam, videlicet nullum hominem descendentem ex Adamo fuisse coelestem gloriam, vel in sola anima vel, quod gravius est, in corpore et animo, consecutum ante Christi domini adventum et mortem. Hanc regulam nobis tradidit Paulus, ad Heb. 9, dicens, in secundum tabernaculum seu sancta sanctorum solum pontificem solitum fuisse cum sanguine ingredi, hoc significante spiritu sancto non esse propalatam sanctorum viam, adhuc priori tabernaculo habente statum. Quem utique habuit usque ad punctum mortis Christi, quando velum templi scissum est et ianua coelestis regni fuit aperta. Unde in hymno Te Deum Laudamus canit ecclesia, Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum. Et Innocentius III, in cap. Maiores, de Baptism., dixit regnum coelorum usque ad mortem Christi faisse omnibus obseratum.
spacer 7. Dicetur forte non fuisse quidem eo tempore ita propalatam viam ut omnibus iustis esset pervia, neque ita ianuam apertam ut omnibus esset obvia. nihilominus uni vel alteri, cui Deus voluit hoc beneficium conferre, extraordinarie patuisse. Sed contra, nam haec est exceptio a regula data ab spiritu sancto, quam non licet ex proprio cerebro fingere. Deinde contra illam obstant verba Christi, Ioannis 3, Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. Certe qui dicit nemo omnes praeter se excludit, et exceptio illa firmat regulam in contrarium. Item Paulus, ad Hebraeos 11, cum inter patres antiquos Enochum numerasset, subiungit, Et hi omnes, testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis aliquid melius providente, ut non sine nobis consummarentur. Ergo neque Enoch neque Elias repromissionem acceperunt, neque consummati sunt, id est nondum corporis et animi beatitudinem acceperunt. Nam Enoch in proprio nomine et persona induxerat Paulus, Eliam vero sub prophetis sine dubio comprehenderat, et illum maxime designat cum infra ait, Circuierunt in melotis et in pellibus caprinis. Nam de Elia legimus quod incedebat zona pellicea accinctus renibus, 4 Reg. 1. Et circumibat, fugiens persecutionem Iezabelis, egens, augustiatus, et afflictus errans in montibus, et in spelunca latens, 3 Reg. 19. Ergo, sicut Enoch et Elias comprehenduntur sub omnibus qui tuerunt testimonio fidei probati, ita etiam sub his qui non acceperunt repromissionem nec consummati fuerunt.
spacer 8. Praeterea idem Paulus sic ait, in cap. 10 eiusdem epistolse: Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam bonam. Quam initiavit inquit, id est, cui ipse initium dedit, seu per quam ipse primus omnium ingressus est, vel, ut Theophylactus ait, novam viam fecit per quam primus ivit. Idem latius Theodoret., et eodem modo intellexerunt Chrysost. et Oecumen. Unde si vel unus homo ante ipsum Christum viam illam perambulavit et beatitudinis ianuam ingressus est, non initiavit Christus viam illam bonam. Et similia sunt verba capitis sexti, Confugimus ad tenendam propositam spem, incedentem usque ad interiora velaminis, ubi praescursor pro nobis intravit Iesus (Hebr. 6). Certe si prius ingressi sunt Enoch et Ehas., illi potius intrarunt praecursores quam Christus. Unde, quia nemo illuc ingredi poterat ante ipsum, sic locutus est Domiuus ad apostolos, Ioan. 14, Vado parare vohis locum, et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum veniam, et recipiam vos ad meipsum. Quae testimonia alio in loco latius expendi, et patrum expositionibus confirmavi, et veritatem hanc fuse probavi ac defendi, et ideo nunc a longiori confirmatione abstineo.
spacer 9. His scripturae documentis accedunt testimonia patrum, qui unanimi consensu docent Enoch et Eham mortem non gustasse, sed adhuc vivere in corpore et animo. Nullus autem eorum dicit eos vivere in corpore immortali et glorioso, et multi vel indicant vel aperte docent in corporibus mortalibus adhuc vivere, quamvis divina virtute conserventur et ab omni alteratione corruptiva usque ad praefinitum tempus preserventur. At inquit rex Angliae Bellarminum ad suam sententiam confirmandam quinque patrum adduxisse testimonia, Irenaeum, Tertllianum, Epiphanium, Hieronymum, et Augustinum; illos vero solum dicere Enoch et Eliam vivere, eorum autem corpora esse mortalia non affirmare. Imo addit contrarium tradere Irenaeum et Tertullanum. Ille enim dixit Enoch et Eliam in Paradiso remansuros usque ad consummationem conspicantes aeternitatem. Hic autem ait, Enoch non gustasse mortem, ut aeternitatis candidatum. Sed oportet diligentius expendere singulorum testimonia.
spacer 10. Irenaeus quidem, lib. V, dicit, Enoch et Eliam ibi manere conspicantes incorruptelam. Sed ubi, quaeso, manere dicit? Certe in paradiso (ait), ubi primus est positus homo, id est, in paradiso terrestri. At ille non est locus corporum beatorum. Ergo contradicit Irenaeus regi dicenti, Enoch per multa retro tempora esse in coelo in corpore glorioso. Quin potius subdit Irenaeus ibi, in eodera scilicet paradiso terrestri, manere usque ad consummationem, id est usque ad finemm mundi. Quomodo vero hoc intelligendum sit, ex eodem Irenaeo accipimus, lib. IV, cap. 30, ubi de Enoch ait:, Translatus est et conservatur usque nunc. Haec enim verba non significant certe translatum esse ad immortalitatem, sed modo extraordinario a Deo conservari usque nunc, et usque ad finem mundi, quem nomine consummationis in alio loco significavit. Unde quod ait, conspicantes incorruptelam, non significat iam induisse immortalitatem seu incorruptibihtatem, sed actualem incorruptionem quam illi in se experiuntur et vident. Idem enim est conspicantes quod conspicientes, et intuentes suam incorruptionem. Per quam etiam dici possunt quasi in signo et participatione quadam conspicari immortalitatem, et spem illius dare, eo quod si Deus homines mortales ita conservat, facile credi potest etiam posse mortuos ad vitam immortalem resuscitare, hoc enim ibi persuadere Irenaeus intendebat.
spacer 11. Praeterea Tertillianus, lib. contra Iudae., cap. 2, sic dc Enoch scribit: Enoch iustissimum non circumcisum de hoc mundo transtulit, qui necdum mortem gutiavit ut aternitatis candidatus, ubi esse candidatum non significat iam esse in aeternitate, sed esse illi propinquum et ad illam aspirare, tanquam certum signum illius habens. Hoc enim vox candidati in proprietate significat. Unde idem Tertullianus, lib. de Anim., c. 50, Translatus est (inquit) Enoch, et Elias, nec mors eorum reperta est, dilata scilicet. Caeterum morituri reservantur ut Antichristum sanguine suo extinguant. Impetrando nimirum a Deo suo martyrio, ut Antichristum interficiat spiritu oris sui. Quid est ergo quod rex Angliae dicit Tertullianum plane negare Enoch esse moriturum, cum tamen expressis verbis hoc loco illud fateatur? Nec Tertullianus sibi est contrarius quia vocavit Enoch aeternitatis candidatum, quia (ut dixi) esse candidatum aeternitatis non est esse translatum in aeternitatem, sed esse aspirantem ad aeternitatem. Unde frivolum est regis argumentum cum inquit, iam male sibi firmatum habet ius aeternitatis, si iterum moriturus est. Nam potest habere firmum ius aeternitatis suo tempore obtinendae licet sit moriturus, sicut habuit Christus dum in vita mortali vixit. Et iusti in gratia confirmati dici possunt habere firmatum ius aeternitatis, id est ad aeternitatem, licet prius morituri sint. Sic ergo Enoch habere potest firmatum ius aeternitatis licet moriturus sit, quia sine dubio in gratia est confirmatus et praeordinatus ut per martyrium transeat ad aeternitatem, ut in hoc posteriori loco Tertullianus dixit. Et ita utrumque coniunxit in libro de Resurrection. Carn., cap. 58, ubi de Enocli et Elia dicit, Nondum resurrectione dispuncti, quia nec morte functi, quia tamen de orbe translati, et hoc ipso iam aeternitatis candidati, ab omni vitio et ab omni iniuria et contumelia, immunitatem carnis ediscunt. Cuius sententiae clarus sensus est nondum esse resurrectione dispunctos, quia nondum ad eam perfectionem gloriae corporum pervenerunt quam post mortem et resurrectionem obtinebunt, sed per translationem aliud genus immunitatis ab effectibus et iniuriis mortalitatis consecuti sunt, ratione cuius dicuntur candidati aeternitatis. Unde subiungit, Cuinam fidei testimonitim signant, nisi qua credi oportet haec futurae integritatis documenta?
spacer 12. Circa Epiphanium non immoror, sed ingenue fateor ubicumque Enoch aut Eliae sermonem attigit solum dicere eos non esse mortuos et adhuc vivere, testimonium dantes aeternitati et corporum perpetuae durationi futurae. An vero postea venturi sint vel morituri non tractat, neque alterutrum definit, ut videri potest contra Haeres. 9, et contra Haeres. 64 proxime post fragmentum ex Methodio, et in Anchorato versus finem. Venio ad Hieronymum, cuius clarior est in hac re sententia. Nam epistol. 148 ad Marcellam, tractans locum Pauli, 1 ad Thessal. 4, de his qui rapientur obviam Christo in aera, ait, Vis nosse utrum sic occurrant in corporibus, ut non ante moriantur cum et dominus noster mortuus sit, et Enoch atque Elias secundum Apocalypsim Ioannis morituri esse dicantur, ne scilicet ullus sit qui non gustaverit mortem. Et epistol. 61 ad Pammach. contra errores Ioan. Hierosol., versus finem, dicit Eliam et Enoch necdum mortuos, paradisique colonos, habere membra cum quibus rapti sunt, atque translati &c. Et licet non declaret quid de illis postea futurum sit, satis indicat non esse translatos ad coelestem gloriam, sed in paradisum eisdem corporibus et eiusdem qualitatis divinitus conservari. Quod inferius magis declarat, dicens:, Tanto tempore in eadem permanent aetate qua rapti sunt, et habent dentes et ventrem, et tamen cibis non indigent.
spacer 13. Denique etiam Augustinus diserte suam in hoc puncto sententiam aperuit, et veram fidei doctrinam tradidit, lib. I de Peccat. Merit. et Remiss., cap. 3, ubi cum dixisset Adam in paradiso fuisse mortalem, licet non esset moriturus si non peccasset, adiungit, Talem puto habitudinem adhuc in corpore animali atque morlali, etiam illis, qui sine morte hinc translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et Elias per tam longam aetatlem senectute marcuerunt, nec tamen credo eos iam in illam spirifualem qualitatem corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur, quae in domino prima praecessit. Latius id tradit idem Augnstinus, l. IX Genes. ad Litteram, c. 6, dicens, Neque arbitrandum est Eliam vel sic esse iam sicut erunt sancti quando, peracto operis die. denarium accepturi sunt, vel sic quemadmodum sunt homines qui nondum ex hac vita migrarunt, de qua tamen ille non morte, sed translatione migravit. Et infra dicit idem sentiendum esse de Enoch, et de utroque concludit, Enoch et Elias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam et, quod tandiu dilatum est, morituri. Et alia loca infra referemus, quae profecto si rex vidisset non asseruisset Hieronymum et Augustinum negasse tantum Enoch et Eliam esse mortuos, non tamen affirmasse esse morituros, utrumque enim disertissime affirmant, et ex geaieralibus regulis fidei confirmant.
spacer 14. His patribus addi potest Ambrosius. Nam lib. de Paradis., c. 3, imprimis dicit Enoch mortem non vidisse, idemque de Elia dicit in lib. I de Abeel, c. 2. Tamen super 1 ad Corinth., c. 4, exponens verba illa, Puto quod Deusnos apostolos novissimos ostendit, ait, Hoc ideo personae suae deputat, quia semper in necessitate fuit persecutiones et pressuras ultra caetros passus, sicut passuri sunt Enoch et Elias, qui ultimo tempore futuri sunt apostoli. Mitti enim habent ante Christum ad praeparandim populum Dei et muniendas omnes ecclesias ad resistendum Antichristo, quos persecutionem pati et occidi lectio Apocalypsis testatur. Idemque fere dixerat 1 Thessal. 5. Quod si quis fortasse his testimoniis non acquiescat quia non est certum opus esse Ambrosii, imprimis dicimus negari non posse quin sit alicuius gravis et satis antiqui expositoris. Deinde addimus opus indubitatum Ambrosii tractat. de Symbol., ubi cap. 23 dicit, Resurrectionis testes sunt Elias et Enoch, qui per tot annorum curricula, et usque ad secundum domini adventum Christi in carne perpetuo manebunt. Ac denique in lib. IV de Fide, cap. i, expresse dicit, Translatus erat Enoch, raptus Elias, sed non est servus supra dominum, nullus enim ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo. Nam et Moysem, licet corpus eius non apparuerit in terris, nusquam tamen in gloria coelesti legimus, nisi postea quam dominus resurrectionis suae pignore vincula solvit inferni et piorum animas elevavit. Translatus ergo Enoch, raptus Elias, ambo famuli, ambo cum corpore sed non cum resurrectione, non cum manubiis mortis &c., id est, non cum gloria resurgentium neque cum dotibus gloriae, quae sunt quasi spolia mortis et crucis Christi.
spacer 15. Magnus item Gregorius, lib, IX Moral., c. 3, alias 4, sic de Enoch et Elia loquitur: Hinc est quod duo illi praedicatores eximii, dilata morte, subtracti sunt, ut ad praedicationis usum in fine revocentur. Illi sunt duae olivae et duo candelabra, quorum unum vi evangelio per semetipsum veritas pollicetur, Elias venturus est, et restituet omnia, Matth. 17; et lib. XIV, cap. 11, in fine, alias 12, in principio, Illi (ait) qui in prioribus mundi partibus praecesserunt, Enoch et Elias, ad medium revocabuntur, et crudelitatis eius (id est Antichristi) saevitiam in sua adhuc mortali carne passuri sunt, ubi noto particulam adhuc mortali carne, quia per illam in ea nunc mortali carne vivere significat; et l. XX, c. 25, Et si ad coelum raptus est Elias, mortem distulit, non evasit. Et homilia 29 in Evangel., Eliam (ait) raptum esse in coelum aereum, ut in secretam quamdam regionem terrae duceretur, ubi in magna carnis et spiritus quiete viveret quousque ad finem mundi redeat et carnis debitum solvat. Ille enim moriem distulit, non evasit. Denique Cyprianus, lib. de Montibus Sina et Sion contra Iudaeos, non longe ab initio, dicit Enoch translatum esse vivum in locum ubi Deus scit, et in fine mundi ex eo loco venturum esse ad confundendum Antichristum, unde evidenter supponit non esse in gloria, sed vivere potius in carne mortali.

CAPUT 13
IOHANNEM PER DUOS TESTES ENOCH ET ELIAM INTELLEXISSE CONIECTURA ET PATRUM AUCTORITATE OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Ex eo quod mortui non sunt, venturos obviam Antichristo significatur. spacer2. Probatur haec coniectura patrum traditione. spacer3. Regium responsum. spacer4. Regis dicta sigillatim expenduntur. spacer5. Impletam esse hanc prophetiam rex sine fundamento supponit. spacer6 - 7. In Praefat., pagt. 63 et 129.spacer8. Fundamento regis satisfit. spacer9. Curiosum magis est quam utilie scire velle ubi sint Enoch et Elias. spacer10. Probabilius est illos in terrestri paradiso agere. spacer11. Paradisum terrestrem eversum non fuisse probabilius est.

X impugnatione igitur huius erroris ratio valde urgens colligitur ad persuadendum illos duos testes futuros esse Enoch et Eliam, etiamsi ad id confirmandum nullum aliud nobis suppeteret scripturae testimonium. Nam si Elias et Enoch non vivunt in gloria, neque habent immortalia corpora sed divinitus conservantur, tot annis a morte et a corruptione praeservati, cur, quaeso, tam insigne miraculum et extraordinarium providentiae genus factum est, nisi quia illorum virorum via nondum consummata est, et in hac vita aliquod insigne opus illis agendum superest propter quod a Deo reservantur, et ut pro ipsius honore aliquid in corporibus mortalibus patiantur? Ergo, quando alia testimonia deessent, magnum argumentum hinc sumitur eos reservari ad resistendum maximo Christi hosti Antichristo, et ad subveniendum Iudaeis et gentibus in summo periculo et maximae necessitatis tempore, et ad sustinendam pro Christo insignem mortem. Ergo quamvis Ioannes evangelista eos non nominet, satis eos indicat dum dicit, Dabo duobus testibus meis, supple spiritum seu virtutem, et prophetabunt. In quo modo dicendi innuit illos testes non esse denuo creandos seu producendos, sed iam existere, et tunc mittendos esse cum spiritu prophetiae &c. Merito ergo intelligimus illos testes futuros esse Enoch et Eliam.
spacer 2. Cui coniecturae accedit communis 0patrum traditio. Nam Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, et Gregorius in locis allegatis expresse id tradunt. Itemque Gregorius, Homil. 42 in Ezechiel, et Ambrosius, Apocalypsim exponens; Augustinus, tract. 4 in Ioan., specialiter de Elia, et XX de Civit., cap. 29, de eodem tractans, habet verba notanda, dicens, Eliam venturum ante iudicium, et per illum Iudaeos in verum Christum credituros, celeberrimum esse in cordibus oribusque fidelium. Idem de Elia tradit Iustinus Martyr, Dialogo contra Tryphon., dicens Eliam in persona futurum praecursorem secundi Christi adventus, sicut spiritualis Elias fuit praecursor primi adventus. Item Dorotheus in Synopsi de Elia inquit, Contra Antichristum dux belli servatur qui sese illi opponet, et seductionem illius ac superhiam redarguet, qui id a Deo accepit, ut secundi et illustris domini adventus praecursor futurus sit. Idem late de Elia docet Iulian. Pomerian., lib. I de Iudaeis, ante medium; et Chrysostomus, Homilia quarta in 2 Thessal., Veniet (inquit) Elias fideles confirmans, et alia prosequitur quas capite sequenti expendemus. D. Prosper, in Dimid. Temporis, cap. 13, de Enoch et Elia exponit locum Apoc. Optime Damascenus, lib. IV Fidei, c. 27. Mittentur (ait) Enoch et Elias Thesbites, et patrum corda in filios, hoc est, synagogam ad dominum nostrum Iesum Christum, et praedicationem apostolorum convertent, ab eoque trucidabuntur. Idem tradit Theodoretus, Daniel. 42, et Malac. 4. Denique idem tradunt communiter expositores Apoc. 11, praesertim Andreas Caesariensis, suo cap. 30, qui dicit plerosque doctorum per illos testes Eliam et Enoch accepisse, quos ipse sequitur, et ait esse ex traditione praeconum Christi in ecclesia invariabiliter recepta. Consentiunt denique Beda, et Anselmus, et Thomas Anglus, qui nomine d. Thomae solet circumferri. Pluresque alios patres capite sequenti addemus.
spacer 3. Ad illos vero omnes unico verbo satis a mente catholica alieno rex Angliae respondet, dicens (Praef. pag. 38), Quoniam in hunc de patribus antiquis sermonem incidimus, sinite, quaeso, hac occasione obiter vos moneam mirum non esse si saepius patres hic errent, et minus recte multa Apocalypsis mysteria intelligant, propterea quod liber ille eorum temporibus adhuc obsignatus fuit et, licet mysterium iniquitatis iam tunc ageretur, ille tamen homo peccati nondum erat revelatus. In omnibus enim obscuris prophetiis certissima est regula, nunquam eas satis intelligi posse usque dum compleantur. Et inferius verba subiungit acerbissima, Tantum abest ut huic futili et anili fabuilae credam, ut contra, isto tam erudito saeculo, hoc qui credat (Deum testor) non modo pro magni nominis theologo, sed ne Christiano quidem habeam, quin potius scribis et Pharisaeis accenseam qui sic insaniebant ut, quamvis Christus contrarium docuisset, semper tamen venturum esse Eliam somniarent. Veteribus autem theologis, si qui in hac parte erraverint, aequior sum propter rationem quam supra memoravi. Haec sunt verba regis, a quo iuste expostulare possumus ut talium verborum pondus, rationem, constantiam et veritatem expendamus.
spacer 4. Imprimis enim quod tot et tam insignes patres reprehendere audeat, sponsioni prius ab ipso factae parum est consentaneum. Deinde quamvis prophetia nondum impleta obscura esse soleat quoad varias circumstantias, et quoad ea quae solum per aenigmata et metaphoras praadicuntur, nihilominus in his quae ad substantiam prophetiae spectant, et quae per verba propria revelantur, non solet ita esse obscura quin saltem toti ecclesiae et sapientibus doctoribus eius nota sit. Quis enim diceret prophetias de Christo venturo, antequam implerentur, non fuisse a sapientibus populi Dei intellectas, saltem quoad substantiam articuli de Messia venturo et insigni propheta futuro? Et quoad alias circumstantias expresse et verbis propriis praedictas, ut quod nasciturus esset in Bethleem ex virgine et similes? Sic ergo in praesenti dicimus, esto liber Apocalypsis sit obsignatus et obscurus quoad multa in eo revelata dum non implentur, nihilominus aliqua esse satis clare praedicta in propriis verbis, in quibus exponendis communis patrum consensus non errat. Alia vero, licet sint obscura, ex consonantia et collatione cum aliis prophetiis clarioribus illustrantur, et in his etiam exponendis non errant patres, quando communi consensu eumdem sensum ut certum dogma ecclesiasticum tradunt. Quando enim prophetia adeo est obscura et unica ut dici possit consignata, etiam ipsi patres non tradunt suas expositiones ut certas sed coniecturis utuntur, et ideo in eis regulariter non concordant. In praesenti autem satis clara est prophetia Apocalypsis de duobus testibus saltem in genere, quod sint futuri homines et prophetae, ut capite praecedenti ostensum est. Ex aliis vero scripturis et omnium concordia concludunt patres fere unanimi consensu et magna asseveratione et certitudine illos testes futuros esse Enoch et Eliam. Ergo sine ingenti audacia (ne quid gravius dicam) dici non potest eos in hac parte errasse.
spacer 5. Praeterea ratio seu excusatio regis errorem deteriorem supponit. Dicit enim latuisse patres intelligentiam illius prophetiae, quia nondum erat impleta. Supponitur autem impleta, quia papa est Antichristus, et quia vel duo testamenta ab ecclesia Romana corrupta, vel quia Lutherus, Calvinus, aut similes apostatae sunt illi duo testes promissi. Quam suppositionem neque rex proba, nec probare potest, quia neque vestigium neque umbram veritatis habet, sed protestantium calumniam et imposturam, ut ex hactenus dictis evidenter constat, et insequenti magis illustrabitur et confirmabitur.
spacer 6. Ad haec, si regi iam est liber ille reseratus, quomodo in coniecturis semper versatur dum illum conatur exponere, totamque de Antichristo disputationem ita obscuram et involutam esse tradit ut neminem ad credendum cogat, imo et opinionem suam solum coniecturam appellat? Profecto postquam de sensu prophetiae ex eventu, et quia impleta iam est, constat, non est amplius ambiguum vel coniecturalc quod per eam fuerat praedictum, nec sola opinione scd certa fide credendum est. Quod si forte dicat se non certa fide credere prophetiam illam Ioannis de Antichristo esse impletam, sed hoc ipsum solum coniectura quadam opinari, ac subinde totam expositionem suam esse tantum coniecturalem, profecto si ita respondeat, convincitur imprimis immerito affirmare librum illum his temporibus iam esse reseratum vel esse revelatum hominem peccati ac prophetiam de illo ita impletam ut satis iam intellligi possit. Nam quod humana conicctura affirmatur nec revelalum est nec satis intellectum. Unde maiori certe ratione coniectare, imo et conspiccre ac dicere possumus errare regem, dum putat se intelligere huius libri mysteria, quae patres assequi non potuerunt, ut ipse ait.
spacer 7. Denique interrogo cur pro Christiano non habeat eum qui praedictam de Enoch et Elia sententiam credit. Nam si ipse in tota sua disputatione solis coniecturis ducitur, numquid Christianus non est qui coniecturis et somniis protestantium seducentium regem Angliae non credit? Dicet ideo non esse illum Christianum habendum, quia non credit Christo dicenti Eliam iam venisse, et ideo cum Iudaeis adhuc sperat venturum: hoc enim in verbis suis rex significat. At profecto iam Christus suum de Elia testimonium dederat ab initio ecclesiae, et nihilominus patres constanter sententiam illam de Enoch et Elia docuerunt. Ergo si consequenter loquatur, necesse est ut omnes illos patres pro Christianis non habeat, quia quamvis (ut vult) Apocalypsim non intelligerent, saltem verbis Christi fidem adhibere debuerunt. Quod si illis licuit sine amissione Christianitatis Christi verba aliter quam rex illa interpretatur intelligere, cur etiam nobis non licebit cum patribus potius quam cum rege de sensu verborum Christi sentire, eisque fidem adhibere ? Concludimus ergo non solum, salva Christianitate, verum etiam secundum sanam fidem hominis Christiani et secundum veram et gravem theologiam credendum sperandumque esse Eliam esse venturum. Quod ut planius fiat, verba Christi et prophetarum in capite sequenti diligentius expendemus.
spacer 8. Prius vero necesse est regis fundamento satisfacere, quod supponit Enoch et Eliam habere iam glorificata corpora, et ideo ingenue fatetur captum suum superare, qui possit cum theologia vel ratione consistere ut e coelo descendant, praedicent et pugnent contra Antichristum, interficiantur ab eo, postea quam per multa annonm millia exempti fuerunt a maledictione mortis. Confirmat hoc dilemmate cum facto quia vel sunt in coelo vel in paradiso, et utrumque impugnat. Denique addit, cum eorum corpora tamdiu fuerunt a peccato libera, non indigere maceratione, ac subinde non esse cur oporteat saccis apparere induta. Sed imprimis nostra parum refert quod sententiam catholicam captum suum superare affirmet, id enim certe non tam ex mysterii altitudine vel rei difficultate quam vel ex praeconcepto errore vel ex theologiae defectu nascitur. Apprehendit enim corpora Eliae et Enoch esse iam glorificata, et ideo non capit quod sint iterum ad praedicandum, pugnandum et moriendum ventura. Deponat igitur errorem illum et facile caetera capiet. Addo vero etiam glorificata corpora posse Deum ad statum mortalitatis revocare, et omnia praedicta eis agenda vel patienda committere, sicut potuit Paulum usque ad tertium coelum rapere, vel (ut graves doctores affirmant) usque ad visionem divinae essentiae elevare, et postea ad communem statum viatorum reducere. Verumtamen non est nunc nobis illud miraculum necessarium, quia certum nobis est illa corpora non esse glorificata. Cur enim hoc rex non credit? Ex eo forte quod per multa annorum millia exempti fuerunt Enoch et Elias a maledictione mortis, cui per naturam omnes subiacent. Sed hoc nullius momenti est: facile enim est Deo corpus mortale a morte praeservare quanto voluerit tempore sine dotibus gloriae sicut, Adamo non peccante, omnibus in statu innocentiae datum esset. Quibus Augustinus, locis supra citatis, Enoch et Eliam comparat, recte distinguens inter corpus immortale, quod non potest mori, et corpus mortale quod, licet mori possit, per specialem Dei providentiam aut operationem diu non moritur. De Enoch autem et Elia nunquam scriptura dixit non posse mori, sed hactenus non esse mortuos. Cur ergo rex non capit fieri posse et futurum esse ut aliquando inter homines redeant et moriantur?
spacer 9. Cum autem interrogat ubinam sint, respondemus primo cum patribus quaestionem esse curiosam magis quam necessariam ad caetera fidei vel theologiae dogmata capienda et defendenda. Ubi enim Deus voluit, illa potuit conservare, et ubicumque sint, inde poterit illa huic inferiori mundo restituere. Sic Augustinus, lib. II de Peccat. Origin., c. 23, inter quaestiones quae salva fide tractantur, et in quibus vel coniectura utimur, vel iudicium propter ignorationem suspendimus, ponit hanc: Ubi sint nunc Elias et Enoch, quos tamen (ait) non dubitamus, in quibus nati sunt corporiius vivere. Chrysostomus etiam, homil. 21 in Genes., de Enoch ait, Si quis curiose interroget et dicat, quo ipsum transtulit? discat non convenire humanis mentibus curiosius ea quae a Deo fiunt explorare &c. Et similia habet, homilia 22 ad Hebraeos, in fine litterae. Deinde dicimus fortasse translatos esse in aliquem coelestem locum, ubi ab elementorum immutationibus et impressionibus immunes sint, etiam si usque ad empyreum coelum, quod glorificatorum corporum propria sedes censetur, non sint perducti. Verba enim scripturae ab hoc dicendi modo non dissonant, neque res ipsa magnam difficultatem vel admirationem habet. Quod enim rex quasi irridendo et tanquam absurdum infert, quod futuri sint viridariorum more ultro citroque coelum inter et terram cursitantes, frivolum est et risu dignum. Nam si angeli quotidie ascendunt et descendunt in coelum propter salutem hominum, si Christus ipse postquam semel ascendit iterum descensurus est ad iudicandum, et rursus ascensurus ad regnandum, quid mirum quod duo homines electi a Deo ad extraordinarium opus et ministerium translati semel fuerint, et iterum revertantur ad suum cursum ac ministerium implendum, ac tandem in coelum redeant consummati?
spacer 10. Denique probabilius censemus esse in paradiso terrestri, in quo Adam fuit conditus, ut dixit Athanasius, in Epistola pro Synodo Nicaen., circa principium, et de Enoch significatur in libro Sapientiae, ut in capite sequenti videbimus, ubi hoc etiam magis confirmabimus. Nec repugnat quod de Elia scriptum est visum esse in coelum ferri, nam, ut recte dixit Gregorius, homil. 29 in Evangel., de coelo aereo, non de aethereo id intelligendum est. Quod autem rex dicit, blasphemum esse credere, ex quo Adam ab illo paradiso eiectus est, aliquem ex Adami posteris illuc pervenisse, si intelligeretur de eo qui diceret, aliquem propria virtute, industria aut labore posse illuc pertingere aut ingredi, recte dictum esset. Si autem intelligatur de illo qui divinae virtuti ac dono seu dispensationi hoc tribuit, non solum sine fundamento dictum est, verumetiam cum illa censura, non dissimili censura dignum est, quia est contra sanctorum patrum sententiam, cui sacra scriptura multum favet, ut statim dicam. Quod autem ad hoc impugnandum ulterius rex interrogat, ubi sit ille paradisus, ad quaestiones adiaphoras pertinet, ut supra etiam dixit Augustinus, et quidquid in ea sentiatur, parum ad causam praesentem refert.
spacer 11. Denique quod adiungit, paradisum terrestrem haud dubie deletum esse, si exaggerationem illam haud dubie abstulisset, tolerabile esset, quia non desunt graves auctores qui ita sentiunt, et quia non est illa sententia damnabilis, cum non sit aperte contra scripturas vel communem traditionem, aut ecclesiae sensum. Quod autem haud dubie ita sit, sine fundamento dicitur, quia nullum potest rex ostendere scripturae locum quo dubitationem omnem illius assertionis auferat. Quin potius longe probabilius est paradisum non esse deletum per aquam diluvii, sed usque nunc in sua amoenitate et pulchritudine conservari, ibique Eliam et Enoch in quadam vitase felicitate vivere, ut eam recte describit Bernardus, serm. 3 et 6 de Ascens. Domini. Et Augustinus, dicto cap. 23 de Peccat. Origin., dixit curiose quidem inquiri, qualis vel ubi sit paradisus ubi Deus constituit hominem quem formavit ex pulvere, cum tamen esse illum paradisum fides Christiana non dubitet, ubi non tantum dicit fuisse, sed esse. Verumtamen de hac quaestione alibi pro captu meo disputavi, et ideo illam omitto, et quia praesens controversia ab illa non pendet. Nam, licet paradisus ille fuisset per diluvium deletus, potuisset Deus vel alibi locum statui illorum duorum prophetarum convenientem praeparare, vel illummet locum aut partem eius ad pristinum statum, vel saltem ad amoenitatem illis hominibus convenientem, restituere. Ac denique quamvis ibi nunc illi testes feliciter et sine peccato vivant, venient nihilominus saccis vestiti, non ut pro praeteritis peccatis satisfaciant, neque fortasse quia illa maceratione carnis ad aiia vitanda indigebunt, sed propter exemplum hominum tunc viventium ut luctum et moestitiam (ut Athanasius inquit) ostendant.

CAPUT 14
UTRUM EX ALIIS SCRIPTURAE LOCIS OSTENDI POSSIT
ELIAM ET ENOCH FUTUROS ESSE SECUNDI CHRISTI ADVENTUS PRAECURSORES, ET TESTES CONTRA ANTICHRISTUM

SUMMARIUM

1. Multa alia scripturae loca significant duos illos testes fore, Enoch et Eliam. spacer2. Id imprimis ostenditur de Elia. spacer3. Rex Iacobus Malachiam de primo adventu et Ioanne Baptista interpretatur. spacer4. Malachias in sensu proprio de secundo Christi adventu loquitur. spacer5. Malachias litteraliter loquitur de Elia, secundi adventus praecursore. spacer6. Clarius id insinuatur in libro Ecclesiastici. Hunc locum protestantes cum ratione non possint, conviciis dissolvunt. De eodem Elia omnia haec ab Ecclesiastici auctore praedicta sunt. spacer7. Regis expositio confutatur. spacer8. De duplici Elia, altero vro, altero mystico, Christus loquitur. spacer9. Vulgarem de Elia venturo opinionem Christus non improbavit. spacer10. Ioannes Baptista non restituit omnia, cum paucos converterit. Elias primo adventu paucos, secundo plurimos convertet. spacer11. Ioannes Elias tropice dicitur a ver Elisae similitudine. spacer12. Auctoritate patrum sententia catholica constabilitur. spacer13. Patrum Graecorum dicta proponuntur. spacer14. Bellarminus defenditur. spacer15. Regis de Enoch sententia. spacer16. Congruae aliquot rationes cur alius socius sit Eliae adiungendus. spacer17. Qujis Eliae sit adiungendus non ita compertum est. spacer18. Probabilissimum est Eliae socium Enoch futurum. spacer19. Favent maxime verba Ecclesiastici. Elias ad Iudaeos, Enoch ad gentiles convertendos praecipue destinabitur.

EX Iacobus in sua Praefatione (pag. 77) fidenter affirmat, verbum nullum in scripturis reperiri quod innuat vel Enochum et Eliam redituros esse, et cum Antichristo dimicaturos, in eoque conflictu occidendos, aut quidquam simile passuros. Ut autem hoc ostendat, discurrit per ea scripturae loca quibus non solum Bellarminus, quem ipse accusat, sed etiam antiquissimi patres et catholici omnes solent dogma illud confirmare, et omnibus respondere aggreditur, imo et mala fide agere, qui dicta loca illo modo interpretantur conatur evincere. Nos vero, catholicorum sententiam sequentes, asserimus multa esse in scriptura testimonia quibus verum illud dogma ita confirmatur ut, licet per se certam fidem divinam non faciant, nihilominus ita praedictam veritatem comprobant, ut sine formidine prudenter credi possit, praesertim accedente consensu antiquorum patrum, et omnium fere expositorum interpretatione. Et quoniam de loco Apocalypsis satis iam diximus, nunc per caetera discurremus. Et quia illa quae de Elia loquuntur clariora sunt, prius de Elia, postea de Enocho dicemus.
spacer 2. Dicimus ergo primo Eliam venturum esse ut sit praecursor secundi Christi adventus, et ut reliquias Israel ad Christum convertat et ab Antichristo avertat, et sic contra Antichristum pugnet. Haec assertio imprimis probatur ex verbis Malachiae, cap. 4, Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies domini magnus et horribilis, et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate. Quae verba de vero Elia in persona, et de missione illius ante diem iudicii finalis, et prope illum fere communi consensu antiqui patres intellexerunt, Chrysostomus, Homil. 58 in Matth., et 4 in 2 ad Thessal.; Theodoret., orat. 10 in Dan., in fine, circa cap. 12; Ambros., 1 Corinthior. 4, in id, Puto enim quod Deus &c.; Augustin., de Civitat., XX.29; Gregorius, Moral., IX.4; Prosper, in Dimid. temporis, c. 13; Damascenus, de Fide, IV.28; Isidorus, lib. de Vita et Morib. Sanctor., c. 35; et Iulian. Pomer., lib. I contra Iudaeos, ante medium. Item expositores in eumdem locum, praesertim Cyrillus, Theodoretus; et in loca Matth. 41 et 17, praesertim Hieronymus, Euthymius, Theophylactus, Anselmus, et d. Thomas; et in Apocalyps. 11, praesertim Aretas, dicens, Et certe quod Elias venturus sit manifestum est, quoniam scriptura hoc praedixit, quae per Malachiam vaticinatur: Ecce ego mittam vobis Eliam.
spacer 3. His vero non obstantibus, rex Angliae interpretationem hanc non solum iudicat esse falsam, sed etiam Iudaicam fabulam, ac subinde haeresim, quam qui credit Christianum esse non putat, quia verbis Christi contradicit. Ait ergo Malachiam non loqui de Elia in persona, sed in spiritu; nec de secundo Christi adventu, sed de primo, cuius diem magnam et horribilem vocat propter diem passionis et mortis domini, ac proinde prophetiam illam in Ioanne Baptista fuisse completam. Quod totum probat testimonio Christi, Matth. 11, ubi cum multa de Ioanne dixisset, adiungit, Omnes prophetae et lex usque ad Ioannem prophetaverunt, et si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est. Quid clarius? Et addit, c. 17, cum discipuli ipsum interrogassent, Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oportet primim venire? Respondens ait, Elias quidem venturus est et restituet omnia: dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum. Et subdit evangelista, Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Et similia fere habet Marc., cap. ultim., quae postea ponderabimus. Et pro hac sua sententia solum quemdam Bibliandrum haereticum allegat. Posset vero Hieronymum etiam adducere, qui non solum Ioannem Baptistam sed omnem chorum prophetarum Christo testimonium perhibentium nomine Eliae ibi significari intelligit, et addit, Christum in evangelio in Elia Ioannem intellexisse; et Rupertus ibi dubius esse videtur de sensu Malachiae, quamvis simul dicat plures doctores, quibus omnes (ait) fere consentimus, credere Eliam ad litteram esse venturum, et omnia restituturum.
spacer 4. Sed adverto aliud esse loqui de primario sensu litterali et maxime proprio Malachiae, aliud de sensu vel secundario vei mystico et spirituali. Dico ergo negari non posse quin propheta ad litteram, et in sensu maxime proprio, et nomini consentaneo, loquatur de secundo Christi adventu, et de propria persona Eliae. Probatur primo quia a principio capitis aperte loquitur Malachias de die iudicii, de illa enim ait, Ecce dies veniet succensa quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipulae, et inflammabit eos dies veniens &c. Quae verba manifeste indicant sermonem esse de die irae et vindictae divinae, antequam praecedet ignis omnia comburens, quae propriissime conveniunt in diem iudicii, in diem autem vel tempus primi adventus Christi nullo modo. Et in toto contextu sequenti idem sensus comprobatur. Et ita in hoc nec Hebraei nec catholici expositores vel patres discordant. Ergo cum postea dicit, Antequam veniat dies domini magnus et horribilis, de eodem die iudicii loquitur, qui erit magnus iustis et horribilis peccatoribus (ut ait Hieronymus), nam et contextus et litterae consecutio hoc postulat, et proprietas verborum id satis indicat, et consonant verba Ioel. 2. Nam sicut dixit Malachias, Mittam Eliam antequam veniat dies magnus et horribilis, ita Ioel postquam late depinxisset praecedentia ad diem iudicii, dicens: Ante faciem eius ignis volans, sol et luna obtenebrati sunt, dominus dedit vocem suam et similia, concludit, Magnus enim dies domini, et terribilis valde, ergo dies illa magna et horribilis in utroque loco est dies iudicii. Quam etiam magnam appellat Sophon., cap. 1, et horribilitatem eius egregie describit, dicens, Vox diei domini amara, tribulabitur ibi fortis, dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae &c. Similiter eumdem diem vocat magnum et irae Ioannes, Apocalyp. 6. Non ergo accommodantur recte verba Malachiae diei passionis Christi, nec invenietur antiquus expositor vel sanctus qui ita intellexerit. Et specialiter notavit Chrysostomus, homilia 58 in Matth., ponderans ultima verba Malachiae, ne forte veniens percutiam terram anathemate, quas non primo adventui Christi, sed secundo recte accommodantur.
spacer 5. Secundo hinc fit ibi etiam Malachiam proprie et ad litteram loqui de Elia, et praedicere illum esse futurum secundi adventus Christi praecursorem. Quod magis confirmant Septuaginta interpretes: Ecce ego mittam Eliam Thesbitem, ut habetur in versione Hieronymi, et in Latina nuper correcta, et legunt Cyrill. et Theod. in Michaeam, et Tertullianus, lib. de Anima c. 35; Aug., Euth., Arethas supra; et Chrysost., homil. 38 et 58 in Matth. Qui notat additam nomini Elias fuisse circumstantiam patriae, ut tolleretur ambiguitas et notaretur sermonem esse de propria persona Eliae.
spacer 6. Tertio idem comprobatur ex verbis Ecclesiastici 48, ubi a principio capitis de Elia propheta loquitur Sapiens, eiusque insignem sauctitatem, magna prodigia et signa mirabilia, singularemque translationem describit et postea subiungit, Qui scriptus es in iudiciis temporum, lenire iram domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. Ubi, quaeso, scriptus est in hunc modum Elias nisi apud Malachiam? Ergo de eodem Elia Malachias loquitur de quo Sapiens, ac subinde de propria persona Eliae. Ad quae verba respondet rex Angliae, cum constet Ecclesiasticum alludere ad verba Malachiae, Christum interpretando Malachiam etiam Iesum Sirach exposuisse: Neque dedecori est (ait) huic mortali Iesu explicari ab immortali veroque Iesu, licet ad pudorem et confusionem haereseos Iesuitarum. Similiaque convicia libere proferunt protestantes, quando nec probabilia nec verisimilia facere possunt quae dicunt. Quis enim legens caput illud Ecclesiastici sibi persuadeat non loqui a principio de vero Elia? Sumpserat enim ille Iesus onus laudandi viros gloriosos parentes suos, ut dixerat c. 44, et incipiens ab Enoch, per Noe, Abraham, Isaac, Iacob, et caeteros prophetas, pervenit ad Salomonem, in fine cap. 47, et postea incipit in 48, Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat, qui induxit in illos famem &c. Et deiecit de coelo ignem ter, et alia quae historiae aperte refert usque ad illud, Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius. Et postea de Eliseo sermonem prosequitur. In medio autem illiuse narrationis de Elia interponit illa verba, Qui scriptus es in iudiciis &c. Qui ergo verisimile est, relativum qui non referre personam propriam illius Eliae de quo in antecedentibus et sequentibus sermo texebatur? Aut quis talem interpretationem Christo imponat? Praesertim cum eodem locutionis genere illi dicatur, Qui sustulisti mortuum ab inferis, qui deiecisti reges, qui audis in Sina iudicium, qui ungis reges, qui receptus es in turbine ignis, et statim, qui scriptus es.
spacer 7. Suspicor sane sub verbo explicandi intellexisse regem verbum emendandi vel corrigendi, et ideo dixisse non fuisse dedecori Iesu mortali exponi, id est, corrigi et emendari a Iesu immortali, sentiens Iesum mortalem non recte intellexisse verba Malachiae et ideo aliter quam ipse senserit explicatum esse a Iesu immortali. Cum enim rex sentiat illum librum non esse canonicum, facile in illo admittet aliquid quod emendari potuerit. Sed, licet hoc non esset dedecori homini mortalia se loquenti, fuisset tamen dedecori spiritui sancto qui per illum loquebatur, ut vera fides docet, illum librum ut canonicum nobis proponens. Talis ergo interpretatio regia non potest Iesuitis esse pudori, rex videat an ipsi sit honori. Neque per illam aliqua haeresis confutatur, quae per Dei gratiam hactenus in Iesuitis cum veritate notari potuerit, sed potius interpretatio illa haeresim involvere convincitur, quia vel male sentit de libro Ecclesiastici vel certe non interpretationem sed corruptionem verborum eius Christo attribuit.
spacer 8. Quarto, Malachiam de persona Ehse fuisse locutum probamus ex ipsis Christi verbis, Matth. 17, ubi interrogantibus discipulis quid esset quod scribae dicebant oportere Eliam venire primum, id est ante adventum Messiae, respondit Christus dando primum, Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Deinde vero addit secundum, scilicet, Dico autem vobis, quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eum quaecumque voluerunt, sic et filius hominis passurus est ab eis. Ex quo contextu imprimis colligo Christum de duplici Elia esse locutum, nam de uno ait esse venturum, de alio vero dicit iam venisse; de primo item dicit quod restituet omnia, de altero vero non hoc dicit, sed potius esse male tractatum et quasi contemptum a Iudaeis quia illi non crediderunt, et fecerunt in eum quaecumque voluerunt. Denique tacite indicat duphcem suum adventum, unum in quo passurus fuit a Iudaeis ante quem venit spiritualis Elias, de quo proximo loco sermonem fecerat; alium, in quo non ad patiendum, sed ad complendum omnia veniet, ante quem venturus est proprius Elias, de quo propterea praedixit quod restituet omnia. Iuxta quem sensum summa seu paraphrasis responsionis Christi est, Verum quidem est Eliam verum et proprium esse venturum, non tamen modo, sed eo tempore quo restituenda sunt et complenda omnia. Dico autem vobis esse alium spiritualem Eliam, qui iam venit tanquam praecursor istius mei adventus, in quo veni ad patiendum pro hominibus, a quibusipse etiam male et infideliter tractatus est.
spacer 9. Hunc autem esse verum et litteralem sensum veborum Christi ostendo primo quia est simplicissimus et valde consentaneus verborum contextui et proprietati, quae servanda est, nisi ubi clam fuerit metaphora, et ita hic sit. Nam in priori sententia et nomen Eliae et futurum verbum veniet proprie intelligitur, idemque de verbo restituendi omnia statim explicabimus. In altera vero parte nomen Elise spiritualiter exponitur, quia Christus ipse tam aperte illud declaravit ut discipuli sensum intellexerint, alia vero verba omnia in sua proprietate retinentur. Accedit quod in prioribus verbis aperte Christus annuit sententiae scribarum, quae in illo populo erat vulgaris et receptissima, et tanquam vera illam approbat, nimirum Eliam prophetam esse venturum. Neque unquam significavit deceptos fuisse qui de vero propheta Elia prophetiam illam intelligebant. Postea vero, quasi addens mysterium novum non destruens prophetiae litteram et veritatem, sed illam elevans ad spiritualem sensum, addit, Dico autem vobis, iam venit, et non cognoberunt eum. Cum ergo hic sit planus sensus, sine causa laborat rex Angliae ut illum evertat dicendo Christum in priori parte usum esse verbo futuro veniet, non affirmando sed referendo quod propheta dixerat, et postea addidisse praeteritum venit ut explicaret prophetiam et docere, iam esse impletam. Sed profecto magnam vim facit illis verbis, At ille respondens ait, Elias quidem venturus est, nam haec non sunt verba referentis sed affirmantis et consentientis. Nec discipuli dubitabant an propheta id dixisset, sed an futurum esset. Ipse autem respondit ita quidem futurum esse, et nihilominus addit alio spirituali modo Eliam iam venisse. Sicut enim Paulus, 2 ad Thessalon. 2, de Antichristo dixit, Mysterium iam operatur iniquitatis, et de eodem subdit, et tunc revelabitur, ita intelligere possumus dixisse Christum Eliam in mysterio iam venisse, in persona vero adhuc esse venturum. Et hoc magis declaravit Marcus, c. 9, ubi prius refert dixisse Christum, Elias cum venerit primo restituet omnia. Et infra subiungit, Sed dico vobis quod et Elias venit, ubi priora verba clarissime affirmando dicta sunt, et non referendo, et in posterioribus particula et unius Elise ab alio et duplicis etiam adventus distinctionem denotat.
spacer 10. Secundo confirmatur dicta expositio quia optime concordat cum aliis scripturae locis in quibus de proprio Elia venturo, et de spirituali Elia qui iam venit sermo est. Nam ubi est sermo de Elia proprio venturo, de illo dicitur, vel quod convertet homines ad Deum, vel quod placabit iram Dei, et sic etiam illi tribuit Christus quod restituet omnia, quo verbo omnia quae aliis verbis Malachias et Ecclesiasticus dixerunt complexus est. Nec possunt illa verba Ioanni Baptistae recte accommodari, cum sua praedicatione parum Iudaeis profecerit. Quod enim Calvinistae respondent, restituisse omnia quia praedicavit Christum, qui omnia restituit, frivolum et valde extortum est, tum quia verbum restituet omnia significat efficaciam et effectum praedicationis ipsiusmet Eliae futurum eodem tempore et per ipsum, ut aperte constat ex proprietate verborum, tum etiam quia alias quilibet Christi praedicator dicetur restituere omnia, etiam si praedicatione sua nihil proficiat, quod ridiculum est. Tum denique quia cum Malachias dicit de Elia, et convertet corda patrum ad filios non potest exponi, id est, praedicabit eum qui convertet. Imo nec recte exponemus dicendo, Ita praedicabit ut ad convertendum sufficiat, sed sensus planus est, convertet efficaciter seu ita praedicabit ut convertat. Haec enim est vis verbi, et hoc declarant verba Dei per eumdem prophetam subiuncta, ne forte veniam et percutiam terram anathemate. Ita ergo dixit Christus restituet omnia, quia cum Iudaei priori Ehae non crediderint et a vero Christo discesserint in eius primo adventu, per alterum Eliam Christo restituentur, iuxta illud Isai. 10, et Pauli ad Roman. 9, Si fuerit numerus Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient. Altera vero pars de spirituali Elia consonat verbis eiusdem Christi, Matth. 11, Si vultis recipere, ipse est Elias qui venturus est, id est, Ioannes Baptista, et ut intelligeretur loqui de Elia in spirituali sensu, praemisit, Si vultis recipere, ipse est Elias, id est ipse vobiscum exercebit Eliae ministerium, quod erit convertere homines, praesertim Iudaeos, ad Christum. Quia vero sine consensu illorum perfici non poterat, ideo dixit, si vultis, ut Chrysostom. et Theophylact. notarunt. Et Hieronymus: Hoc (inquit) quod dictum est, si vultis recipere, ipse est Elias, mysticum esse et indigere intelligentia sequens sermo domini demonstrat, dicens, Qui habet aures audiendi audiat, id est, qui valet intelligere attendat et altiorem sensum verborum percipiat. Nam, sicut angelus de Ioanne praedixerat, Lucae 1, venturum esse in spiritu et virtute Eliae, ita in praesenti dicitur esse Elias.
spacer 11. Tertio ipsa metaphora qua nomen Eliae Ioanni attributum est indicat de propria persona illius prophetae, cui nomen illud prius impositum est, praedictum fuisse, mittendum fore praecursorem alicuius adventus Christi, et praedicaturum Iudaeis ut convertantur ad Christum. Nam quia in hoc munere Ioannes assimilatus est vero Eliae, ideo ipse Elias nominatus est tanquam venturus in spiritu et virtute Eliae. Sicut declaravit idem Lucas, c. 1, addendo, Ut convertat corda patrum in filios, alludens ad locum Malachiae, ut ex verbis ipsis constat, et notavit praeter expositores ibi Augustinus, tract. 4 in Ioannem, dicens, Ioannem dictum esse in spiritu Eliam, quia hoc fuit in primo adventu quod Elias erit in secundo. Idem Gregorius, homil. 7 in Evang. Ipsa ergo metaphora Eliae Ioanni attributa indicat priorem prophetiam ad litteram esse praedictam de proprio Elia. Quod ita etiam confirmatur. Nam cum angelus ait, Veniet in spiritu et virtute Eliae, aperte distinguit Eliam a Ioanne. Ergo supponit proprium Eliam venturum in spiritu et virtute, ut convertat corda patrum in filios &c., ac subinde supponit de illo Elia, distincto a Ioanne, prius fuisse similia verba praedicta. Quocirca, licet daremus verba Malachiae interdum afferri de Ioanne Baptista, quasi in eis fuerit praedictus, intelligendum id esset in sensu spirituali, fortasse etiam a spiritu sancto intento, non tamen est excludendus proprius litteralis sensus, qui multis aliis modis evidenter comprobatur. Sicut quando Ioannes de Christo adducit verba illa, Os non comminuetis ex eo, non excluditur proprius litteralis sensus, quo significatur in typo id ad litteram servatum esse, ut observavit Augustinus, tractat. 120 in Ioannem, et Chrysost., homil. 84. Ita ergo, licet verba Malachiae Ioanni in spirituali sensu accommodentur, ad litteram servanda est proprietas. Nam de Ioanne ad litteram praedictum fuerat per eumdem Malachiam, cap. 3, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te. Quai verba prius retulit Christus, Matt. 3, tanquam proprie de illo dicta, unde praemiittit, Hic est enim de quo scriptum est &c. Postea vero longe aliter inducit locum Malachiae, vel potius ad illum alludit per attributionem, vel in spirituali sensu ad Ioannem verba accommodat.
spacer 12. Ultimo auctoritate patrum haec expositio verborum domini comprobatur, Hieronymus enim, Matt. 11, dicit Ioannem mystice vocatum esse Eliam propter similitudinem, et addit quod, sicut Elias futurus est prcaecursor secundi adventus Christi iuxta Malachiam, ita Ioannes fuit praecursor primi. Quamvis enim ibi solum hanc referat ut aliorum sententiam, ultimo tamen loco eam ponit et tacite approbat. Matthsei vero 17 supponit ut veram traditionem Hebraeorum de vero Elia venturo praecursore secundi adventus, et postea sic exponit verba Christi. Ipse, qui venturus est in secundo salvatoris adventu iuxta corporis fidem, nunc per Ioannem venit in veritate etspiritu. Et Augustinus;, lib. LXXXIII Quaestion., quaest. 58: In secundo (ait) adventu in claritate dominus venturus est, cuius adventus praecursor speratur Elias, sicut primi Ioannes fuit, et ideo dicitur a domino, Eliasiam venit, et multa ei homines fecerunt, et. si vultis scire, ipse est Ioannes Baptista qui venturus est, quia in eodem spiritu, et in eadem virtute, et tanquam praecedentis prcaeconis officio et hic iam venit et ille venturus est. Ubi clarissime exponit Christum locutum esse de duplici Elia, vero et mystico. Et lib. I Quaest. Evang., quaest. 21, de vero Elia intelligit illa domini verba, Elias quidem venturus est et quod additur, et restitutet omnia, exponit, Vel eos quos Antichristi persecutio conturbaverit; vel ipse restituet moriendo quae debet. Idem tract. 4 in Ioann., ut supra retuli. Et similiter Ambrosius, lib. I in Luc. circa illa verba, Et praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae (Luc. 1) inter alias rationes et similitudines ponit quia hic prioris, ille sequentis dominici praecursor adventus. Et lib. II de Virginibus, in principio, dicit, Eliam, qui virgo fuit, ideo raptum esse in coelum, et dominici, ait, venturus est praecursor adventus. Gregor. etiam, lib. XXXV Moral., cap. 9, alias 6, de vero Elia intelligit; quomodo autem restituet omnia declarat, dicens, Nunc enim amisit Israelitas ecclesia, quos convertere praedicando non valuit, sed tunc Elia praedicante, dum quotquot invenerit, colligit, velut plenius recipit quod amisit. Et eodem modo intellexit verba Christi idem Gregor., lib. XX Moral., c. 25, et hom. 12 in Ezech.
spacer 13. Praeterea Origenes, tractat. 3 in Matth., post interrogationem apostolorum, Quid ergo dicunt scribae, quod Elias oportet venire primum? addit, Ad hoc respondit Iesus, non reprobans quidem quae a scribis tradita fuerant de Elia, sed aliium Eliae adventum ante se denotat factum, quem ignoraverant scribae. Et ita statim exponit sequentia verba Christi de duplici Elia in persona et in spiritu, quorum alter venturus est, alter iam venit. Unde optime Chrysostomus, homil. 38 in Matt. 11, Significavit (inquit) Christus Ioannem, utrique enim unam adnmiistrationem susceperunt, et fpraeecursores ambo constituti sunt. Quapropter non dixit, Hic est profecto Elias, sed, si vultis suscipere, hic est, et caetera quae eleganter prosequitur tum ibi, tum latius et melius hom. 58, ubi exponit verba Christi, Elias venturus est, de Elia Thesbite, de quo etiam locutus fuerat Malachias. Et hom. 4 in 2 ad Thessalon. similiter declarat Ioannem dictum esse Eliam propter ministerium praecursoris, in quo vero Eliae similis fuit. Et Theophyl., Matt. 17, exponens verba Christi, ait, Dicendo quod Elias quidem veniet ostendit quod nondum venit, et in secundo adventuv eniens restituturus sit ad fidem Christi omnes Hebraeos quos persuasibiles inveniet &c. Denique Tertull., lib. de Anima, c. 35, eidem favet expositioni, ut posteriores omittam, Bedam, Anselm. et alios,qui verba Christi ita intellexerunt.
spacer 14. Qaid est ergo quod rex Angliae ait nihil esse in scripturis quod innuat Eliam esse venturum ante udicium? Numquid verisimile est tot patres tanta concordia in assertione hac ex sacra scriptura colligenda convenisse sine magno et evidenti in eadem scriptura fundamento? Quapropter multum excedit dum praedictam interpretationem verborum Christi in Bellarmino reprehendens, eam impudentem vocat, et paraphrasim non ferendam, vel callide et pessima fide inductam fuisse dicit. Aut enim sanctos patres non legit, aut omnes in uno Bellarmino tecte et callide, et contra id quod alibi profitetur, reprehendit. Utrumque autem intolerabile est et rege indignum, eo vel maxime quod nec rationem ullam nec ponderationem verborum Christi alicuius momenti affert, quo receptum sensum verborum Christi impugnet. Neque his satisfacit quae nos ad illum persuadendum induximus. Cum ergo et alia testimonia scripturae aliter recte intelligi non possint, et verba Christi in optimo et plano sensu cum illis concordent, et communis patrum interpretatio consentiat, dubitandum non est quin Elias futurus sit secundi adventus Christi praecursor, ac subinde unus ex duobus testibus a Ioanne in Apocalypsi praedictis.
spacer 15. De Enoch vero quasi irridendo sic ait rex: Sed Enochim oportet in hoc negotio cum Elia coniungi, nullam aliam ad rem, ni fallor, nisi ad iugum ex altemra parte tollendum. Verumtamen dicteria haec et irrisionis verba non Bellarminum tantum (ut rex dissimulat), sed patres omnes, imo ipsum Ioannem evangelistam pungunt. Nam si praedicta verba audienda sunt, non solum adversus Enochum, sed in universum omnem socium Eliae in praedicatione, et adventu suo irrident et excludunt. Ita enim dicere aliquis poterit, quid oportet alium quemcumque Eliae coniungi nisi forte ad iugum ex altera parte tollendum? Cur ergo Ioannes duos testes duosque prophetas venturos esse praedixit? Quis novit sensum domini, aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis rationem ab illo exiget cur duos testes missurus sit, et non unum tantum, vel non plures? Vel cur in primo suo adventu unum tantum praecursorem miserit, in secundo vero duos? Vel cur ad praedicandum evangelium miserit duodecim apostolos, et non plures neque pauciores, et in fine mundi contra Antichristum duobus testibus contentus futurus sit? Sunt ergo futiles huiusmodi obiectiunculae, nam Deus omnia operatur secundum consilium voluntatis suae.
spacer 16. Quanquam recte consideranti statim multae rationes huius divinae providentiae occurrere possunt. In primo enim adventu unus tantum praecursor missus est, quia solum ad unum Iudaeorum populum, et ad unum terrae locum mittebatur, et eo tempore quo adhuc ille populus in fide perseverabat et prophetarum doctrinis erat instructus, ideoque unus testis eximius, qui esset lucerna ardens et lucens, visus est sufficiens. Elias autem mittendus est ad ecclesiam per totum orbem iam diffusam, et ex gentibus ac Iudaeis constantem, et eo tempore quo vix invenient fidem super terram propter ingentem Antichristi persecutionem, et ideo socium aliquem habebit qui eum ad ferendum iugum evangelicae praedicationis et Christi defensionis iuvet, ut sint duo candelabra in coaspectu domini stantia et utrumque populum illuminantia, et duae olivas ex quibus maior abundantia gratiae in tempore tantae necessitatis ecclesiae communicetur (Apoc. 11). Itaque gravissime rex errat de numero duorum testium dubitando, vel illum tanquam ratione carentem irridendo.
spacer 17. Quis autem futurus sit ille socius non est tam exploratum et certum, sicut quod alter futurus sit Elias. Unde in eo quod addit rex, nullum scripturae locum de reditu Enoch loqui, minus errat. Nam etiam Aretas, Apocal. 11, suo c. 30, dixit, Quod Elias venturus sit manifestum est. De Enoch vero testimonium quidem quod ad adventum spectet ex scriptura non habemus. Unde factum est ut de hoc socio Eliae varie senserint doctores catholici. Victorin. enim, Apocalyp. 11, opinatus est Ieremiam cum Elia esse venturum; Hilarius autem, canon. 20 in Matth., reprobata illa sententia, Moysem sociavit Eliae, cuius sententiam aliqui moderni expositores Matth. 17 secuti sunt. Alii vero hoc munus prophetandi cum Elia tempore Antichristi Ioanni evangelista tribuunt, cum Hypollito, lib. de Consum. Mundi. Qui tamen non excludit Enoch, sed tertium Ioannem adiungit. Hoc vero fundamentum non habet et ipsi Ioanni repugnat, qui duorum tantum testium mentionem facit. Neque absolute credibile est Moysem, Ieremiam, aut Ioannem venturum esse cum Elia, quia nullum vestigium vel indicium eius rei in scriptura habetur, et longe verius est illos omnes mortuos esse et cum Christo iam regnare, et ideo verisimile non est illos esse iterum morituros et de coelo ab statu beatifico abstrahendos ut ad pugnamdum cum Antichristo descendant, ut latius alibi tractavi (secundo tomo tertiae partis, disp. 55, sect. 3).
spacer 18. Superest ut omnino asseramus Enoch esse venturum simul cum Elia, ut sit alter testis et praedicator contra Antichristum. In hac enim affirmanda sententia gravissimi patres et fere omnes conveniunt. Tertullan., lib. de Anima, c. 50; Augustin., lib. IX Genes. ad Litter., c. 6, et lib. I de Mirabilib. Sacrae Script., c. 3; Ambros., 1 Corint. 4; Damasccn., lib. IV, c. 27; Bcda, Anselm. et d. Thomas, in Apocalyp., ubi etiam Andr. Caesar. dicit plerosque doctorum hanc sequi sententiam; et Aretas dicit haberi ex traditione praeconum Christi. Et argumentum magnum est quia Enoch mortuus non est sed translatus, ut scriptura docet, Genes. 5, unde fit aliquando esse moriturum, quia statutum est hominibus semel mori (Heb. 11), a qua regula non potest cum fundamento excipi. Ergo verisimiliimum est ad hunc fmem reservari, ut cum Elia veniat et pro Christo moriatur.
spacer 19. Accedunt verba Ecclesiast. 44, Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum, ut det gentibus poenitentiam. Quae verba de paradiso terrestri intelliguntur a patribus, ut supra retuli. Rex autem Angliae contendit sufficienter sic exponi: qui positus fuit in exemplum futuris hominibus, quo ad poenitentiam agendam et sectandum Deum incitarentur. Quam expositionem Theodoret., quaest. 45 in Genes,, tradidisse videtur. Et posset tolerari, si alia non excluderetur, vel si multae aliae circumstantiae aliquid amplius in verbis illis significatum esse interpretari non cogerent. Nam si solum in exemplum translatus esset, non certe in paradisum terrestrem, sed in coelestem transferendus fuisset, nec in mortali corpore in terra servandus, sed gloria et honore statim coronandus. Deinde pauci profecto futuri erant qui illo exemplo tam distanti tamque abscondito permovendi essent ad poenitentiam. Alius ergo modus commovendi homines ad poenitentiam ibi praedicitur. Denique in illa nota causali, translatus est, ut det gentibus (seu generationibus, ut habent Graeca), satis indicatur ex speciali providentia reservatum esse ad excitandos homines aliquando ad virtutem et poenitentiam. Unde probabile est non sine mysterio positum esse gentibus, quia Elias magis ad Iudaeorum conversionem, Enoch vero ad revocandos lapsos ex gentibus mittetur. Hoc ergo habet haec assertio satis probabile in scriptura fundamentum, quod, patrum auctoritate et coniectura confirmatum, nisi quis velit voluntarie tergiversari et plus sapere quam oportet, rem satis credibilem et moraliter certam efficit.

CAPUT 15
ANTICHRISTI SEDEM ET LOCO ET GRADU LONGISSIME A PONTIFICIS SEDE DISTARE

SUMMARIUM

1. Romam Antichristi sedem esse rex Iacobus suadere conatur. spacer2. De Roma isa, non de pontificio throno loquitur. spacer3. Etsi Roma Antichristi sedes esset futura, non inde recte inferebatur in sede Petri sessurum.spacer4. Probationes regis proponuntur. spacer5. Templi nomine an ecclesiam Paulus intellexerit. spacer6. Per templum congregatio fidelium exponi potest. Secundo ecclesiae, excludendo templo Hierosolymitanum. Tertio, quilibet locus Dei cultui dicatus. spacer7. D. Augustinus ipsum Antichristum putat dictum Dei templum. spacer8. Optio datur quamlibet ex dictis expositionis eligendo. spacer9. Ex regis conecturis non magis sequitur Antichristum in Romano quam in aliis templis sessurum. Instantia. Responsio. spacer10. Sinus ecclesiae amplissimus est, nec solum Romam includit. Pontifex non se Deum venditat, sed Christi vicarium exhibet. spacer11. Altera regis probatio ex Apocalypsi. spacer12. Mulier cum bestia confundi non debet. spacer13. Si mulier illa Roma est, ethnica, non Christiana est. Bestia cui inequitat non significat Antichristum, sed seriem tyrannum gentilium. spacer14. Confirmatur expendendo verba Apocalypsis. spacer15. Ex eo loco colligi non potest Antichristum sedem Romae fixurum. Magis colligitur Romam ab Antichristo evertendam. spacer16. Dilemmate idem probatur. Alia pars dilemmatis. spacer17. Conclusio.

E tempore adventus Antichristi, et consequenter de testibus ad praedicandum contra ipsum venturis, satis (ut opinor) disputatum est. Sequitur dicendum de Antichristi sede, quod est secundum membrum disputationis regis Angliae, seu alter locus unde ostendere nititur Antichristum iam in sede ac throno suo sedere. Videturque in hunc modum argumentari. Roma futura est sedes Antichristi. Ergo magnum signum est eum qui nunc Romae sedet esse Antichristum. Verumtamen nec rex ita expresse colligit, neque illatio ullius momenti esset. Duobus enim modis potest antecedens illius argumentationis intelligi: uno modo, de sede ipsa Romani pontificis, quatenus est pontificius thronus, in quo dicatur sessurus Antichristus; alio modo, solum de loco Romanae urbis, ita ut in illa collocaturus sit Antichristus thronum et regalem curiam imperii sui. Non potest autem antecedens illud in priori sensu intelligi, quia esset inutilis argumentatio et petitio principii: nam illa est conclusio quam rex suadere conatur, nimirum Antichristum sessurum esse, imo et iam sedere in pontificia seu Romana sede. Si ergo in illo sensu antecedens illud intelligeretur, pro fundamento et principio argumentationis probanda conclusio assumeretur, essetque ridicula argumentatio.
spacer 2. Oportet ergo ut rex loquatur de loco ipso Romanae civitatis, et pro fundamento suae rationis sumat Antichristum collocaturum sedem imperii sui in illa civitate, ut inde colligat Romanum pontificem esse Antichristum, quia in eadem civitate sedem pontificatus sui habet. Et sic collectio quidem per se spectata frivola est, quia in eadem civitate possunt varii principes, imperio, moribus, et titulo ac modo regnandi valde dissimiles sedes imperii sui, saltem diversis temporibus, collocare. Neque propterea inde inferri potest unum imperium esse aliud. Alias eodem modo inferri posset Constantinum fuisse Turcam, quia in eadem civitate Constantinopolitana sui imperii sedem collocavit in qua postea Turca sedet. Imo et inferri ante Bonifacium fuisse Antichristum, quia sedem suam in eadem Romana civitate habuerunt.
spacer 3. Quamvis autem haec conditio habendi sedem imperii in eadem civitate non sit satis ad ostendendum esse eumdem qui sedet, neque habere proprie eamdem sedem, id est eodem regnandi titulo eademve potestate ac dominatione, nihilominus est conditio necessaria, et ideo rex cum suis protestantibus maxime conatur ostendere conditionem hanc figendi sedem Romae vero Antichristo convenire, ut ex illa adiunctis aliis inferant eum qui nunc sedet in illa civitate esse Antichristum. Cum autem ex hactenus dictis constet conditiones alias de tempore Antichristi praedictas in eum qui nunc sedet non convenire, et in sequentibus ostendendum sit alias etiam qualitates et proprietates de persona Antichristi revelatas in pontifice non reperiri, etiam si daremus Romam futuram esse locum sedis Antichristi, nihil referret ad concludendum Antichristum aut venisse aut esse pontificem. Nihilominus tamen, quia etiam illud principium, scilicet Antichristum Romae sessurum, falsum est, ut evidentius constet quam sit vana fictio et impostura de Antchristiana sede Romae collocata vel collocanda, expendemus in hoc capite regis probationes, ostendemusque assertionem eius falsam esse, suisque principiis et expositionibus Apocalypsis repugnantem. Postea vero de futura sede Antichristi pauca subiiciemus.
spacer 4. Romanam ergo civitatem futuram esse locum sedis Antichristianae probat rex, Praefat. pag. 64, primo ex Paulo, 2 ad Thess. 2, dicente de Antichristo, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, id est (ait rex) in sinu atque adeo in penetralibus ecclesiae. Et addit, Iam ubi sit apostolica illa sedes, cuilibet relinquo divinandum, sed et quis in ea sedens pro Deo sese gerat, peccata condonans, fidei articulos definiens, omnium hominum censor et iudex, ipse a nemine iudicandus. In quibus verbis hoc argumentum virtute continetur: Antichristus sedebit in ecclesia, quae est templum Dei. Ergo sedes eius erit in sinu et penetralibus ecclesiae, id est, in praecipuo et (ut sic dicam) in intimiori loco eius. Ergo erit Romae. Ergo apostolica sedes, quae ibi est, est sedes Antichristi. Probat virtute hanc ultimam illationem, quoniam qui illic sedet, ostendit se tanquam sit Deus. Hactenus rex.
spacer 5. In hoc ergo argumento imprimis non haeremus in antecedente, prout a nobis propositum est, et virtute continet expositionem quod Paulus per templum Dei ecclesiam intellexerit. Nam hic sensus errorem non continet, sed potius probabilis est. Hieronymus enim, epist. 151 ad Algas., q. 11, sensum illum caeteris praefert, illumque sequitur Hugo Eter., lib. de Regres. Anim., c. 23 et Oecumen. ibi ita hunc sensum probat, ut alios excludat, dicens, Non dicit templum, quod erat Hierosolymis, sed ecclesiam Dei. Alii vero Graeci interdum insinuant Paulum non loqui solum de templo Hierosolymitano, sed etiam de ecclesiis Christi, indicantes prius non excludere. In quam sententiam citatur Chrysostomus, 2 Thessal. 2, dicens: Iubebit se in templo Dei collocari, non Hierosolymitano solum, sed etiam in ecclesiis. Ita enim vertit Musculus, in Veneta impressione anni 1549; in novis autem editionibus Parisiensibus anni 1581 et 1588, interprete Germano Herveto, non legitur particula solum, nec ecclesiis in plurali, sed in singulari, hoc modo: Iubebit ipsum pro Deo adorare, et sedebit in templo Dei, non quod est Hierosolymis, sed in templo ecclesiae. Theophylactus autem aliter videtur legisse vel exposuisse Chrysostomum, dicens, Non in templo specialiter, quod est Hierosolymis, sed in ecclesiis simpliciter, et omni divino templo. Apud Theodoretum etiam non invenio exclusivam secundum versionem eiusdem Germani Herveti, in Coloniensi editione anni 1573, sed verba eius sunt, Templum Dei appellavit ecclesias, in quibus primam sedem arripiet. In quibus verbis potius videtur tacite excludere templum Hierosolymitanum, licet absolute dicendo ecclesias omnes includat, et consequenter etiam illas quae Hierosolymis fuerint.
spacer 6. Quocirca, etiam ecclcsiam per templum Dci intelligendo, duae vel tres sunt illius vocis expositiones. Una ut per ecclesiam non materialis locus adorationis Dei, sed formalis (ut ita dicam) ecclesia, id est ipsa congregatio fidelium intelligatur. Et hanc indicat Hieronymus supra, dicens, vel in ecclesia, ut verius arbitramur, sedebit, ostendens se tanquam ipse sit Christus et filius Dei. Et idem significat Matth. 24, exponens illud, in loco sancto, id est in ecclesia. Et certe verba Chrysostomi quae retuli iuxta Hervetum ab hoc sensu aliena non sunt. Et eumdem sensum ut probabilem ponit Andr. in Apocal., c. suo 62. Alia expositio est ut templum Dei sumatur pro materiali loco sacrificii et adorationis, quod ecclesiam vocamus. Et haec expositio potest subdistingui. Unde secunda expositio erit ut templum Dei generaliter sumatur pro ecclesiis Christi, et specialiter pro illis solis, ita ut templum Hierosolymitanum excludatur, et hanc posuit expresse Oecumen., et ab illa non discrepat Theodoret., licet exclusivam expresse non posuerit. Tertia erit per templum Dei intelligi omne divinum templum, sive sit in ecclesia Christi sive in synagoga. Et hanc tradit Theophylactus, et sequitur Caietanus, dicens, non determinatum templum, sed quodlibet Deo dicatum significari. Ita ut templum Dei positum sit ad excludendum tantum idolorum templa, ut voluit etiam Augustinus, in lib. XX de Civit., c. 19.
spacer 7. Addit vero ibi Augustinus quartam expositionem magis metaphoricam. Nam per templum Dei intelligit ipsummet Antichristum, et ponderat Graeca non habere ut sedeat in templo Dei, sed in templum Dei, id est, ut se gerat tanquam Dei templum. Quod potest intelligi vel de ipsa persona Antichristi, et sic intelligendum erit non illo communi modo quo iusti dicuntur templum Dei, sed alio singulari modo quo ipse haberi volet ut verus Deus. Sicut dicitur in Christo habitare plenitudo divinitatis corporaliter, et ita humanitas Christi, seu Christus ut homo potest dici singulari modo templum Dei. Unde cum Paulus ait, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam si Deus (2 Thess. 2), iuxta hanc expositionem, non ponit illa duo tanquam diversa, sed posterior pars est prioris explicatio. Exhibebit enim se Antichristus in templum Dei, se ipsum verum Deum prardicando, et ut sic adorandum ostentans. Vel per Antichristum intelligi potest non sola persona Antichristi, sed simul cum corpore mystico ex pravis hominibus qui illum sequentur congrcgato. Et sic dicitur Antichristus sedere in templo Dei, quia suam congregationem ostentabit tanquam veram Dei ecclesiam in qua ipse sedebit tanquam Deus. Et hunc posteriorem sensum magis sequitur Augustinus.
spacer 8. Si ergo regi Angliae placet ut templum Dei in illo loco Pauli ecclesiam significet, non contendimus: eligat autem ipse ex dictis expositionibus quam magis probet. Nunc enim nihil nostra refert inter eas diiudicare, sed ad rem solum spectat breviter ostendere nullam earum protestantium assertioni, seu vanae potius cogitationi, posse deservire. Nam si ecclesia per templum Dei significata est fidelium congregatio, licet Antichristus in hac ecclesia sessurus sit ostendens se tanquam sit Deus, non sequitur in Romana civitate collocaturum sedem suam. Nam fidelium congregatio est per totum orbem diffusa et de se abstrahit a material loco. Unde sedere hoc modo in ecclesia tanquam Deum nihil aliud est quam in ipsa Christi ecclesia, et ab his qui fuerint membra eius pro Deo haberi ac reputari. Quod verum esse poterit sive Romae, sive Constantinopoli, sive Hierosolymis contingat, imo sive in Europa sive in Asia eveniat. Oportet autem advertere congregationem illam in qua Antichristus adorabitur ut Deus vocari templum vel ecclesiam Dei, quia, antequam per Antichristum perverteretur, erat templum et ecclesia Dei, ipsum autem pro Deo suscipiendo, quoad eam parte, facta erit synagoga Satanae seu Antichristiana. Iuxta hunc ergo sensum nihil colligitur de Romana civitate, quod sit futura sedes Antichristi. Imo abunde evertitur blasphemia dicentium pontificem ibi sedentem esse Antichristum. Nam (ut ait Hieronymus) Antichristus sedebit in ecclesia ostendens se esse Christum et filium Dei. Pontifex autem non ita sedet, sed ut minister Dei, et Christi vicarius, et servus servorum Dei. Et haec ratio fere eodem modo de quarta expositione procedit, ut facile consideranti patebit: nam expositio Augustini ad hoc etiam revolvitur, ut per ecclesiam hominum congregatio, non materialis locus designetur, eademque nomine templi Dei significetur.
spacer 9. Si vero placeat per ecclesiam intelligere solas Christianorum ecclesias, cum Paulus indefinite de templo seu ecclesia Dei loquatur, non magis potest inferri sessurum Antichristum in aliquo templo Romano quam in Constantinopolitano vel Hierosolymitano, aut alio simili. Nec refert quod rex addit sessurum Antichristum in sinu et penetralibus ecclesiae, tum quia haec verba non sunt Pauli, sed ipse illa adiunxit de suo capite, ideoque pari facilitate contemnuntur. Tum etiam, quia satis erat Anglia in sinu et penetralibus ecclesiae et tamen, Deo permittente, facta est sedes Antichristi, et Lutherus ac Calvinus in medio quidem ecclesiae, ac subinde in sinu et penetralibus eius, virus suum effuderunt, licet Romam evertere non potuerint. Dicet forte rex, licet templum Dei indefinite positum fuerit, per antonomasiam sumptum esse pro Roma vel Romano templo, tanquam omnium praecipuo. Possetque iuvari verbis Theodoreti, 2 Thessalonic. 2, dicentis, Templum Dei appellavit ecclesias, in quibus primam sedem arripiet. Nos enim dicimus primam sedem esse Romanam: illam ergo arripiet Antichristus. Sed illud etiam voluntarie dicitur et sine probatione. Et praeterea facile respondebimus sessurum Antichristum non in templo, quod revera praecipuum est, sed quod ipse volet et praedicabit esse praecipuum; credibilius autem est illud esse futurum in Iudaea potius quam in Italia. Nam cum Antichristus se pro vero Christo et Messia venditaturus sit, caput ecclesiae suae dicet esse Ierusalem, non Romam, ut mox videbimus. Theodoretus autem per primam sedem revera non intellexit Romanam, neque aliquam ex primariis ecclesiis, sed in unaquaque ecclesia vel templo primarium locum ac sedem soli Deo debitam, vel locutus est de prima sede, non quae nunc sit vel suo tempore erat, sed quam ipse Antichristus eriget. Atque hic discursus aeque procedit iuxta tertiam expositionem, quae sub nomine templi tam Iudaicum templum quam ecclesias Christianorum complectitur. Nam sic magis ampla est et indefinita Paulina propositio, ideoque minus potest ex ea inferri determinatus locus Romanae civitatis.
spacer 10. Ex quibus etiam concluditur frustra regem divinandum proponere ubi sit apostolica sedes. Nam, licet omnibus pateat illam esse Romae, non sequitur Antichristum ibidem collocaturum sedem suam, etiam si sessurus sit in sinu ecclesiae., quia sinus ecclesiae amplissimus est, et boni ac mali in illo existunt, et unus quidem legitime sedet, alius per ambitionem et tyrannidem caput ecclesiae fingitur. Praeterquam quod (ut supra dicere coeperam), licet Antichristus Roma expelleret pontificem et suam ipse sedem ibi collocaret, non sederet in eadem sede, neque inde posset concludi eum qui nunc legitime sedet ita sedere, sicut Antichristus sedebit. Nam qui nunc sedet non se Christum aut Messiam esse praedicat, sicut praedicabit Antichristus. Quapropter vanum est quod rex subiungit, pontificem pro Deo se gerere peccata condonando &c. Nam aliud est vicem Dei gerere, et ut ministrum eius, modoque ab ipso instituto supernaturales effectus operari, et divinam iurisdictionem exercere; aliud vero est se pro Deo gerere, se ipsum tanquam Deum credendum adorandumque proponere. Illud enim legitime facit pontifex, hoc autem posterius erit proprium Antichristi, ut scripturae docent, et Patres interpretantur, et in capitibus sequentibus fusius declarabimus.
spacer 11. Alteram probationem quod Roma futura sit sedes Antichristi, rex assumit ex Apocalypsi, supponitque ex cap. 13, bestiam quam Ioannes vidit ascendentem, habentemque capita septem et cornua decem, esse Antichristum. Deinde vero argumentum sumit ex cap. 17, ubi Ioannes narrat se vidisse mulierem meretricem sedentem super eamdem bestiam (ut rex interpretatur), de qua muliere sic Ioannes in fine capitis concludit: Et mulier quam vidisti, st civitas magna, quae habet regnum super reges terrae. Et de eadem prius dixerat, eius nomen esse Babylon magna, et eodem modo illam appellat c. 18. Ergo locus hic (ait rex) perspicue et sine ulla contradictione declarat Romam esse aut fore sedem Antichristi. Probat illationem, Primum, quia nullus iam papista inficiatur Babylonis nomine ibi planissime Romam intelligi. Deinde hanc mulierem (ait) esse illum Antichristum: liquet ex tempore quo vim suant et operationem exercet, quod erit quadraginta duorum mensium, prout 13 cap. habetur.
spacer 12. Prius vero quam huic argumcnto rcspondeam, in his et aliis regis verbis adverto illum confundere muliercm cum bestia, et e converso. Nam mulierem dicit esse Romam et Babylonem, eamdemque rursus dicit esse Antichristum, et paulo inferius constare dicit bestiam septem capitum esse Antichristum. Et tamen pag. 108 dicit bestiam illam esse civitatem regiam. Et similiter pag, 99 mulierem cum bestia confundit, et nunc civitatem, nunc imperium eius, nunc Antichristum significare dicit. Quae confusio et communi expositioni repugnat et intelligentiae lumen obfuscat. Nam si mulier est Babylon et Roma, quomodo est Antichristus? Aut quomodo insidet bestiae quae dicitur esse Antichristus? Deinde in c. 13 non dicitur potestas data mulieri per menses quadraginta duos, sed bestiae. Ergo inde non probatur mulierem esse Antichristum, sed bestiam. Non debent ergo confundi: aliud enim mulier, aliud bestia repraesentat, neque potest bestia se ipsam portare. Neque vero hoc dicimus ut obiectionem vitemus, sed ut verum sensum declaremus, viamque paremus ad cavendas calumnias quae in illa confusione et aequivocatione delihtescunt, ut infra cap. 20 videbimus. Obiectio autem in hunc modum formari potest. Mulier fornicaria, quae magna Babidonia nuncupatur, est Roma, et illa dicitur insidere bestiae, id est Antichristo, tanquam principi et fundamento suo. Ergo Roma futura est Antichristi sedes. Probatur consequentia, quia, licet potius princeps videatur sedere in civitate ubi habet solium quam civitas in ipso, tamen etiam civitas ipsa dicitur sedere super principis humeros, quatenus eius potentia et virtute regitur et conservatur. Sic ergo Roma visa est sedere super bestiam Antichristum: erit ergo sedes eius.
spacer 13. De hac obiectione multa dici possent nisi essent in superioribus dicta. Possemus ergo facile obiectionem vitare dicendo fornicariam illam in cap. 17 Apocalypsis a Ioanne visam non Romam sed mundum significare, et bestiam cui insidere visa est non Antichristum sed diabolum esse. Verumtamen ad respondendum regi necessarium non est probabiles, nedum magis rcceptas, interpretationes negare. Concedimus ergo mulierem illam Romam significare, non tamen Christianam sed ethnicam, ut c. 6, declaravi. Cum vero subsumitur bestiam cui mulier insidebat essc Antichristum, respondemus vel negandum id esse vel certe distinguendum et sano modo intelligendum. Nam illa bestia dicitur habere septem capita, quae ibi exponuntur esse septem reges, quorum nullus est Antichristus, sed alius, qui octavus esse dicitur, licet de septem sit, et vocatur specialiter bestia quae erat et non est, ut supra tractatum est. Igitur bestia habens septem capita et cornua decem non est adaequate (ut sic dicam) Antichristus, sed est successio tyrannorum persequentium Christianos in Romano imperio, post quos ortus est Antichristus tanquam cornu parvum de medio eorum, ut dicitur Dan. 7. Hinc ergo non recte infertur Romam aliquando insidere super illum Antichristum verum et proprium, sed super imperatores Romanos ethnicos, ecclesiae persecutores, et Antichristos typice et per figuram seu participationem. Horum ergo imperatorum seu Antichristorum fuit quidem Roma sedes, quando tenebat imperium super omnes reges terrae, et erate bria de sanguine martyrum, id est, quando erat Roma ethnica, non Christiana.
spacer 14. Unde si attente consideretur c. 17 Apocalypsis, nunquam in illo significatur mulierem illam fornicariam visam esse sedentem super illam bestiam quatenus proprium Antichristum, sed solum quatenus tyrannos praecursores eius et Romanos imperatores ethnicos repraesentabat. Et ideo fortasse quando Ioannes dicit vidisse mulierem sedentem super bestiam, solum addit, habentem capita septem et cornua decem, quia Antichristus nec est unum ex illis septem capitibus nec de decem cornibus. Nam ipse Ioannes postquam dixerat de septem regibus quinque praecessisse, et unum esse, et alterum nondum venisse, sed fuisse venturum et brevi tempore duraturum, subiungit, et bestia quae erat et non est, et ipsa octava est, et de septem est, et in interitum vadit. Et postea declarat, decem cornua esse decem reges qui potestatem accipient post bestiam, cui suam virtutem et potestatem dabunt. Deinceps vero de his subiungit quod odient fornicariam, et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt, et igne concremabunt, utique in hoc bestiae servientes, cum qua habent unum consilium, cuique suam virtutem tradent, ut prius dixerat.
spacer 15. Unde ulterius colligo tantum abesse ut dicat Ioannes fornicariam sedisse super illam bestiam, quatenus verum et proprium Antichristum adumbrabat, ut potius significet per ipsum vel per reges ministros eius esse destruendam. Ergo ex illa visione non solum non liquet, nec colligi potest, Antichristum fixurum sui imperii sedem Romae, sed potius contrarium non obscure probatur, cum per ipsum Antichristum destruenda sit. Quod in cap. 18 multum confirmatur, maxime contra regem Angliae, qui verba illius capitis, cecidit, cecidit Bahylon illa magna de Romana civitate intelligit, et ita ex illius sententia ibi describitur desolatio et abolitio perpetua Romanae urbis, unde necessaria fere consecutione infertur illam Romae destructionem per Antichristum et reges illi subiectos faciendam esse. Primo ex verbis antecedentis capitis, quae proxime retulimus. Secundo ex sequenti c. 19, quia illud excidium Babylonise, quod c. 18 describitur, non est totius orbis consummatio et combustio, sed cuiusdam particularis civitatis, iuxta illam interpretationem. Erit ergo ante mundi finem. Et tamen ex cap. 19 colligitur illud Babylonicum excidium prope finem mundi esse futurum. Nam statim post illud ostenditur Christus descendens super equum album, et cum gladio ex utraque parte acuto procedente ex ore eius, coelestibus exercitibus comitantibus, ad perdendam bestiam cum regibus et exercitibus suis, qui occisi sunt in gladio sedentis supsr equum. Ergo illam Babylonicam destructionem per Antichristum et exercitum eius futuram esse satis consequenter intelligitur. Ergo inde evidenter concluditur non esse futuram Romam sedem Antichristi.
spacer 16. Tertio idem ita concluditur, nam si Roma est illo modo in fine mundi destruenda, vel id fiet per Antichristum vel per alium; si per Antichristum, certe sedes eius non erit, quia haec duo inter se repugnant. Neque fingi potest quod prius in illa fixurus sit sedem, si postea illam sit destructurus, tum quia neque hoc habet fundamentum neque verisimiiitudinem, tum quia monarchia Antichristi non tanto tempore durabit ut ad illam vicissitudinem rerum possit sufficere, tum praeterea quia (ut ex c. 17 colligitur) ex odio fornicariae destruet illam per se vel per reges amicos suos. Ergo a principio gerent hostile bellum contra illam. Ergo cogitari non potest quod prius sit Roma futura sedes Antichristi, et postea per illum destruenda. Neque etiam dici potest destruenda per alium postquam Antichristus in illa sedem suam fixerit, tum quia repugnat cum verbis citatis ex c. 47, ubi dicitur destruenda per reges amicos bestiae, id est Antichristi, et executorum consiliorum eius, tum etiam quia ex aliis locis Apocalypseos et ex Daniele et Paulo constat Antichristum a nullo puro homine esse superandum, sed ab ipso Christo esse interficiendum. Ergo si Antichristus semel sedem suam Romae collocaret, non esset Roma ab ullo hoste Antichristi destruenda, neque ab ipso Christo ante generalem mundi conflagrationem, quia Christus, cum venerit ad Antichristum interficiendum, nullam destruet civitatem, neque hoc de illo legitur, sed solum quod Antichristum et pseudoprophetam eius vivos in infernum mittet, et caeteros illorum socios in gladio suo occidet, Apocalyps. decimo septimo.
spacer 17. Assertio ergo quod Roma futura sit Antichristi sedes et a rege non probatur, et dictis ac expositionibus eius contraria est et plane falsa. Denique est optima coniectura, quia Antichristus destructurus est Romanum imperium et magno odio illud prosecuturus, ut etiam ex 17 Apocalypsi colligitur, et ex 2 Thess. 2, et ex omnibus patribus. Ergo non est verisimile collocaturum esse Romae sedem suam, quia etiam Romanum nomen cum imperio suo cupiet extinguere.

CAPUT 16
UBI FUTURA SIT
ANTICHRISTI SEDES

SUMMARIUM

1. Certius est Antichristi sedem non futuram Romae quam ubi futura sit. spacer2. Regiam Antichristi Ierosolymis futurum communis opinio est. spacer3. D. Pauli testimonium maxime favet. Probabilius est d. Paulum loqui de templo Hierosolymitano quam de ecclesia. spacer4. Praecedens expositio ex Matth. confirmatur.spacer5. Aliud testimonium ex Apocalypsi nostram sententiam corroborat. Enoch et Elias Ierosolymis occidendi sunt. spacer6. Rex Iacobus civitatis magnae nomine Romam significatam certat. Prima eius confirmatio. Secunda. Tertia. spacer7. Contendit etiam dici posse Christum Romae occisum. spacer8. Primae regis probationi occurritur. spacer9. Secundae regis confirmationi satisfit. spacer10. Ad tertiam regis confirmationem respondetur. spacer11. Romae dicitur inveniri sanguis eorum martyrum qui eius auctoritte vel approbatione occisi sunt. spacer12. Etsi Christus Romana auctoritate sit occisus, violenter ex Ioannis verbis dicitur Romae occisus. Romae est sanguis martyrum qui Romae occisi non sunt. spacer13. D. Hieronymus explicatur. Alibi Hieronymus suam mentem clarius expressit.

ONGE quidem certius est Romam non esse futuram sedem Antichristi quam sit certum quis locus vel civitas futura si, in qua thronum suum sit collocaturus. Neque id mirum esse debet, quia in omnibus rebus obscuris, quae cognitione humana longe distant, facilius quid non sit quam quid sit agnoscitur. At nobis etiam non est tam necessarium cognoscere ubi sit Antichristus sessurus quam scire non esse Romae imperaturum, quia hoc posterius ad haereticos confundendos multum conducit. Illud vero prius, licet sit ignotum vel incertum, non multum refert. Nihilominus tamen ut ex hac affirmatione negationem demonstratam in superiori capite in hoc ampliori auctoritate confirmemus, quid in hoc puncto verisimilius videatur paucis proponemus.
spacer 2. Catholici ergo doctores verisimillimum censent Ierusalem futuram esse regalem sedem Antichristi, templumque Hierosolymitanum utcumque per Antichristum instauratum futurum esse quasi fundamentum et caput falsae religionis quam Antichristus in mundum inducere conabitur. Quae opinio sine ulla dubitatione ex antiqua traditione descendit. Nam Irenaeus, lib. V, c. 25, aperte dicit Antichristum regnaturum in Ierusalem. Lactantius, lib. VII, c. 15 et 47, dicit regnaturum esse in oriente, in eaque Asiae parte quae Syria vocatur, id est, in Iudaea. Hypol., in orat. de Consum. Mundi, dicit Ierosolymis sessurum. Idem Augustinus, vel potius Rabanus, tract. de Antichr.; Gregor. Turon., lib. IV Histor. Francor., in princip.. Antichristus (ait) primum circumcisionem inducet, se asserens Christum, deinde in templo Hierosolymitano statuam suam collocabit &c. Idem Cyrll., Catech. 45; Damasc, lib. IV, c. 27; Sever. Sulpit., Dialog. 2, de s. Martin., et omnes exponentes scripturas statim tractandas. Tantus autem patrum consensus non potuit certe in sola humana suspicione aut opinione fundari, cum sit de re futura contingente, et ex divina providentia ac permissione maxime pendente. Ergo credendum est manasse ex communi intelligentia scripturarum. Sunt enim inscriptura multa testimonia quae hoc significant; tamen quia prophetica et obscura sunt, ex traditione aliqua verum illorum sensum patres collegisse videntur.
spacer 3. Duo aute videntur esse praecipua testimonia quibus haec veritas confirmatur, quae nunc expendemus, et obiter alia testimonia et rationes seu congruentias attingemus. Primum testimonium est illud Pauli quo rex utebatur, ita ut in templo Dei sedeat (2 Thess. 2). Nam Paulum ibi loqui de templo Hierosolymitano longe verisimlius est. Primum enim ita exponunt frequentius antiqui patres, Irenaeus, lib. V, cap. 25, Transferet (inquit) regnum suum in Ierusalem, et in templo Dei sedebit, seducens eos qui adorabunt eum, quasi ipse sit Christus. Et c. 30, Sedebit (ait) in templo Ierosolymis. Idem Hypolit., in orat. de Consumm. Mundi.; Ephrem, orat. de Antichrist., p. 3, Honorabit (inquit) Iudaeos supra modum, et Iudaeorum populi ipsum maxime honore afficient. Unde et ipse tanquam eos honore praeferens, designabit ipsis omnibus locum suum ac templum, suamque illud instaurandi providentiam. Idem Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 15; Damasc, l. IV, c. 27, exponens Paulum ait, Porro Dei templum non nostrum intelligit, sed Iudaicum. Non enim nobis sed Iudaeis veniet. Ita etiam interpretantur locum Pauli Sedulius, Haymo, d. Thomas, et alii communiter. Et potest ita suaderi. Nam verisimilius est loqui Paulum de templo materiali, quod est locus adorationis et sacrificii, quam de templo metaphorico ecclesiae vel animi humani, tum quia illa significatio vocis templi est magis propria, magisque usitata, faciliusque poterat a fidelibus intelligi quos tunc Paulus instruere volebat, tum etiam quia sine dubio alludit ad verba Christi, Matt. 24, cum videritis abominationem stantem in loco sancto, ubi non est dubium quin Christus de materiali templo loquatur. Tunc autem quando Paulus scribebat solum templum Hierosolymitanum templum Dei quasi per antonomasiam a fidelibus vocabatur, quia tunc vel nondum incoeperant Christiana templa, vel non hac voce appellabantur, ut es antiquis patribus constat. Neque in alia significatione invenitur in scriptura, et praesertim in novo testamento vox illa templi Dei in proprietate sua, et prout locum sacrificii significat. Ergo verisimilius est in eadem signiflcatione Paulum illa voce usum fuisse.
spacer 4. Confirmatur hoc testimonium ex alio Matth. 24, ubi Christus ait, Cum videritis abominationem desolationis stantem in loco sancto. Ibi enim per locum sanctum templum Hierosolymitanum intellexisse testes sunt omnes qui de statua seu imagine Caesaris locum interpretantur, ut Chrys., Hom. 76; Theophyl. ibi. Item Hilar., can. 25 in Matt., dicens, De Antichristi temporibus haec locutus est. Et infra, Atque a Iudaeis susceptus in loco sanctificationis insistet, ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit. Ambros. etiam, lib. X in c. 21 Lucae, de templo interiori Iudaeorum exponit. Et eumdem sensum indicavit ibi Hieronymus, cum dixit verba Christi posse intelligi aut simpliciter de Antichristo aut de imagine Caesaris quam in templo posuit Pilatus, aut de statua Adriani quae in sanctosanctorum loco posita fuit. Intellexit ergo Hieronymus illum locum sanctum esse templum et sancta sanctorum, et tamen ibidem ait de eodem loco Paulum loqui, 2 Thessal. 2. Utrumque autem optime confirmatur ex loco Daniel. 9, Et erit in templo abominatio desolationis. Quidquid enim ibi per abominationem desolationis significetur, dubitari non potest quin templum Hierosolymitanum Daniel intellexerit. Nullum enim ailud templum Dei veri tunc erat, nec de alio est sermo in testamento veteri. At Christus dominus locum Danielis allegat. Ergo idem templum per locum sanctum intellexit. Paulus autem ad utrumque alludit. Ergo de eodem templo loquitur de quo Daniel, ut recte notavit Origen., lib. VI contra Celsum, circa medium.
spacer 5. Secundum principale testimonium est Apocalyp. 11, ubi dicitur testes praedicaturos contra Antichristum interficiendos esse in civitate magna, uii dominus eorum crucifixus est, id est Ierosolymis. Interficientur autem ab Antichristo, ut ibidem dicitur, et ibidem Antichristus ipsei interficiendus est. Ergo longe verisimilius est ibi praecipue regnaturum esse Antichristum. Sic Andr. in illum locum. suo cap. 30: In hac namque civitate (ait) ad imitationem Davidis regni sedem (ui probabile fit) constituet. Idem cap. 62, cum maiori dubitatione. Clarius Aret., cap. 30, Corpora (inquit) illorum insepulta proiiciet in plateis Ierusalem, in ea enim regnabit tanquam rex Iudaorum quos seducet. Et eodem modo locum illum de civitate Ierusalem intellexerunt reliqui expositores antiqui et moderni in illum locum, multique alii patres docuerunt Eliam et Enoch in Ierusalem esse ab Antichristo occidendos, quod non nisi ex hoc loco sumpserunt. Unde satis probabiliter colligitur civitatem illam futuram esse regiam Antichristi: ideo enim in illa potius quam in aliis testes Christi constanter praedicabunt, quia caput superstitionis erit, sicut olim Petrus et Paulus in Romana urbe, quae caput erat ethnici imperii, praecipue docere studuerunt. Unde, sicut ipsi martyrio ibi coronati sunt, ita etiam Enoch et Elis interficientur ab Antichristo in civitate sua regia Ierusalem. Cum enim Iudaeus futurus sit, et pro Messia a Iudaeis suscipiendus et adorandus, ut paulo post dicemus, per se verisimile est, postquam in oriente monarchiam usurpaverit, in civitate regia Iudaeorum, quam ipse instaurabit, solium suum collocaturum. Illa ergo civitas, ab Antichristo instaurata et aucta, ibi a Ioanne civitas magna vocatur; vel certe magna quia in ea magna et mirabilia contigerunt; quia vero fide et moribus corruptissima erit illo tempore, ideo spiritualiter Sodoma et Aegyptus in eodem loco a Ioanne appellatur.
spacer 6. At vero rex Angliae, non obstante dictorum verborum evidentia, Romam a Ioanne illis verbis significatam esse contendit. Et primo advertit, cum Ioannes dixit, Corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus (Apocl. 11), illud verbum spiritualiter tam Ierosolymis quam Sodomae et Aegypto tribui, ut credatur non esse sermonem de Ierusalem materiali sed mystica, per quam Romam intelligit. Deinde expendit post praedicta verba Ioannem non addidisse simpliciter, ubi dominus eorum crucifixus est, sed, interposita particula et, ubi et dominus eorum &c, et ita exponit: Sedes Antichristi tam plena futura est spiritualibus fornicationibus et idololatriis atque olim fuerunt Sodoma et Aegyptus, imo persecutioue sanctorum tam cruenta ut in ea iterum Christus sit crucifigendus in membris suis, vulgarem, ut quae in corpore et membris fiunt capiti tribuantur. Tertio, expositionem hanc confirmat ex verbis Ioannis, c. 18, in fine, ubi de mystica Babylona dicit, Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interfecti sunt in terra. Nam sub illa distributione omnium Christum etiam comprehendi vult, quia ille interfectus est in terra. Unde videtur colligere etiam Christum dici Romae interfectum.
spacer 7. Tandemque addit posse dici Romae occisum Christum, quia auctoritate Romani imperii occisus fuit, et tanquam reus in imperatorem Romanum, ita ut qui illum excusare niteretur, Caesaris amicus non haberetur (Ioan. 19). Potestque haec interpretatio iuvari quia nonnulli catholici non intelligunt in proprio sensu verba illa. Nam Hieronymus, epist. 7, multis argumentis persuadere conatur ibi non esse sermonem de civitate propria Ierusalem. Primum, quia in initio eiusdem capitis undecimi vocat Ioannes Ierusalem civitatem sanctam, dicens, Et civitatem sanctam conculcabunt mensibus 42. Deinde, quia in scriptura sacra non civitas specialis, sed mundus solet spiritualiter Sodoma et Aegyptus appellari, et ita concludit civitatem illam esse mundum, Lyranus vero in illum locum per civitatem illam magnam congregationem infidelium intelligit. Ergo, si licet a proprio verborum sensu recedere, non erit cur interpretatio regis probabilis non videatur.
spacer 8. Respondemus imprimis ea quae rex advertit levia esse, vel ad suam expositionem suadendam vel ad veritatem evertendam. Nam quod primo notat, adverbium illud spiritualiter non solum Sodomae et Ae gypto, sed etiam Ierosolymis tribui manifeste falsum est et contra litteram, quia imprimis non ponitur ibi nomen Ierusalem ut spiritualiter accipi notetur, sed perperiphrasim describitur per alia nomina metaphorica, quibus eius viles et foedae proprietates notantur et per mortem domini, quae in ea contigit, et ita non apparet quomodo illud adverbium spiritualiter ibi potuerit Ierusalem tribui. Deinde id fit manifestius ordinem verborum notando, quae sic habent: Corpora eorum iacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et dominus eorum crucifixus est. Ubi clare constat vocem spiritualiter non coniungi cum civitate magna nec poni ad indicandum, non proprie, sed metaphorice vocari civitatem, aut magnam, sed coniungi cum verbo vocatur, et poni ad explicandum quomodo illa civitas vocetur Sodoma et Egyptus, utique mystice et non proprie. extrahit ergo a propria significatione voces (ut sic dicam) in praedicato propositionis positas, non subiectum ipsum cui illa metaphorica praedicata tribuuntur. Neque etiam potest coniungi vox illa spiritualiter cum posterioribus verbis ubi et dominus eorum crucifixus est, quia illa iam est quasi nova propositio, indicans illam civitatem magnam per aliam conditionem seu proprietatem eius valde diversam, cui verbum spiritualiter ibi non tribuitur, nisi quis velit ad suum arbitrium verba pervertere. Ergo verbum spiritualiter nullo modo tribuitur Ierosolymis, quia neque sub hac ipsa voce neque sub periphrasi seu descriptione de illa dicitur. Atque ita concluditur ex vi illius contextus, propter vocem illam spiritualiter non posse ibi metaphorice intelligi nisi nomina Sodomae et Aegypti, et in hoc conveniunt Hieronymus et Lyran. supra allegati cum expositoribus omnibus.
spacer 9. In his autem quae secundo loco rex notat, articula et quam rex ponderat, nihil veritati obstat. Sensus enim litteralis et clarus est civitatem illam non solum esse spiritualiter Sodomam et Aegyptum, sed etiam in illa commissum esse illud horrendum facinus occidendi Christum. Unde libenter accipimus quod rex ibi fatetur, sermonem ibi esse de civitate illa, in qua erit sedes regia Antichristi. Item admittimus quod addit, futuram esse plenam tenebris et fornicationibus vel spiritualibus vel carnalibus, ob quas Sodoma et Aegyptus appellatur. Quam vero subiungit interpretationem, ut Christus non in se sed in suis membris crucifixus ibi dicatur, omnino reiicimus et improbamus. Nam, licet illa regula interpretandi scripturas de domino et eius corpore trita sit, tamen, ut ait Augustinus, III de Doctr. Christian., c. 31, illam explicans, quid corpori, quid capiti conveniat, utique intelligendum est. Quia, licet regula in se ac generatim sumpta vera sit, in mala eiusa pplicatione, sine delectu et intellectu facta, gravissime errari potest. Quod sine dubio regi non solum in hoc puncto, sed etiam in toto hoc discursu de Antichristo, imo etiam in aliis fidei dogmatibus et in abusu aliarum regularum interpretandi scripturas, saepe contingit, ut aliquoties iam in superioribus notavimus. Et in praesenti est manifestum primo, quia ibi nulla est necessitas talis regulae vel metaphorae, et illa non est applicanda neque affingenda sine fundamento. Secundo, quia verba non iuvant, sed potius repugnant: cum enim dicitur dominus eorum, expresse distinguitur caput a membris, et ab illis membris, qui pro ipso interfecti fuerunt. Tertio, quia verba illa, ubi et dominus, ponuntur ad designandam civitatem magnam de qua erat sermo, et distinguendam illam a caeteris. Si autem sit sermo de capite in membris, inutile est signum, quia nec tantum Ierosolymis, nec tantum Romae, sed per universum mundum, et fere in omnibus urbibus eius, Christus est in suis membris crucifixus. Denique nullus expositorum ita locum illum intellexit, neque aliquis ex patribus.
spacer 10. Confirmatione, quam tertio loco rex addidit ex c. 18 Apocalypsis, maxime moti sunt Beda et alii, qui dixerunt Babylonem in illo capite non civitatem aliquam specialem, sed universum mundum significare, quam expositionem valde probabilem esse supra ostensum est; illa autem posita, cessat obiectio. Supponendo autem illam Babylonem esse Romam, argumentum regis parvi momenti est: nam si ex illis verbis sanguis omnium &c. colligi putat etiam Christum interfectum esse Romae, et ideo exponit esse occisum in membris suis, ergo Abel et Machabaeei martyres, item Stephanus, Andreas, et omnes apostoli Romae interfecti sunt, nam illi etiam interfecti sunt in terra. At non sunt interfecti Romae in propriis personis, nec in membris suis, quia Abel aut alius similis non fuit caput martyrum, nec in eis locum habet regula de capite et corpore. Quomodo ergo omnes illi Romae interfecti sunt? Quod ergo rex de aliis responderit, nos de Christo respondebimus, multoque facilius et probabilius, quia non est necesse illam distributionem intelligere de omnibus sanctis a principio mundi interfectis, sed de illis qui per tyrannos persequentes Christi ecclesiam interfecti sunt, et ita non est necesse sub illis comprehendere Christum.
spacer 11. Dices saltem necessarium videri omnes martyres novi testamenti comprehendi. Propter hoc respondent docti expositores moderni sensum non esse omnes sanctos interfectos esse Romae, sed dici in ea inveniri sanguinem omnium martyrum, quia Romana potentia et auctoritate interfecti sunt quotquot ubique pro Christo interfecti fuerunt, maxime usque ad tempora Ioannis. Potestque expositio haec satis in littera fundari, sic enim habet: In ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium qui interftcti sunt in terra. Ubi pondero particulam illam in terra: in hoc enim posteriori loco non dixit in ea, id est, in Babylone, sed in terra, id est, ubique in mundo. Ergo non dicit omnes esse Romae interfectos, sed omnium ubique interfectorum sanguinem Romse attribui. Sed instabit aliquis, quia etiam hoc modo non omnes martyres Romanorum imperatorum aut magistratuum ipsorum opera interfecti sunt. Nam Stephanus interfectus est a Iudaeis populari impetu aut propria auctoritate; multi etiam in Perside et aliis locis extra Romanum imperium interfecti sunt. Respondetur imprimis hos paucos esse, eorumque non haberi rationem, neque esse necessarium ut universales sermones scripturae sine ulla exceptione semper intelligantur. Vel dici etiam potest omnium pro Christo interfectorum sanguinem Romae inveniri, quia omnium martyria Roma suo exemplo approbavit, et omnibus tyrannis exemplum et animos praebuit ad persequendum Christianos, ac denique quia vel omnium mortibus cooperata est vel affectu suo consensit, et ita particeps facta est interfectionis omnium.
spacer 12. Atque haec omnia optime in Christi mortem conveniunt, sicque melius accommodantur quae rex ultimo loco in sua interpretatione dicit, Christum dici interfectum Romae, quia Romani imperatoris auctoritate interfectus est. Hoc enim violentissime accommodatur ad verba Ioannis, cap. 11. Nam ibi non agit de auctoritate, sed de loco ubi dominus eorum crucifixus est, ut verba ipsa ostendunt, et occasio propter quam adiuncta fuere, utique ad signum exhibendum quo intelligeretur de qua civitate semao esset, ad quem finem parum deservit aut auctoritatem aut potentiam qua Christus occisus est nosse. Potuit enim in toto orbe Romano, et in quacumque eius civitate interfici, etiam si auctoritate imperatoris necaretur. At vero in cap. 18 omnes interfecti, sub quibus rex vult Christum comprehendi, non dicuntur interfecti Babylone, sed in terra. Sanguis autem omnium dicitur esse Babylone seu Romae, utique per participationem, auctoritatem, cooperationem seu consensum, ut dictum est. Hoc autem modo etiam sanguis Christi non in membris tantum sed etiam in sua persona Romae inventus est, vel propter rationem regis, quia per Romanos milites et magistratum, et quasi in defensionem auctoritatis Caesaris interfectus cst, vel certe quia Romani imperatores, persequendo et occidendo Christianos maximum in Christum odium profitebantur, et ita interfectionis eius participes fiebant. Rex ergo sua illa interpretatione solvit quidem propriam obicctionem quam in praecedenti confirmatione posuerat; non vero exponit, sed corrumpit verba cap. 11, quae tractamus.
spacer 13. Ad Hieronymum respondcmus imprimis non favere regi, quia non de Roma sed do toto mundo locum interpretatur. Et nihilominus dicimus, etiam illam interpretationem non probari a nobis, quia est a verbis et a mente scribentis aliena, ut explicatum est, censentque viri docti Hieronymum ibi non tam in propria persona quam nomine Paulae et Eustochii loqui, eaque proponere, quae ad Ierusalem commendandam et ab ignominia vindicandam illae conferre putabant, non expendendo nec examinando rigorose veritatem eorum quae dicebantur. Nec rationesHieronymi cogunt, tum quia eadem civitas diversis respectibus vel temporibus sancta et iniqua nuncupatur, ut est frequens in scriptura, tum etiam quia probabile esset civitatem sanctam, de qua Ioannes loquitur in initio illius capitis, non esse eamdem cum civitate magna de qua in fine loquitur, nam prior est ecclesia Christi, posterior vero est Ierusalem. Nec est inusitatum in scriptura Ierusalem comparari Sodomae, ut ibi late expositores ostendunt, et, licet alibi factum non esset, hoc non obstaret quominus Ioannes, praevidens futurum Hierosolymitanum statum sub tempore Antichristi, eam comparationem faceret illaque metaphora muteretur. Nam etiam Roma in antiqua scriptura non invenitur Babylon appellata, et tamen Petrus et Ioannes nomen illud per metaphoram imposuerunt. Denique idem Hieronymus, Daniel. 11, in fine, ex professo docet Antichristum Ierosolymis collocaturum esse solium regnis ui, et ibi in monte Sion esse a Christo interficiendum. Et in hunc sensum exponit late locum Danielis, quem sensum, ut ipse ait, prolixe prosecutus est, ut ostenderet Porphyrii calumniam et scripturae difficultatem, cuius intelligentia absque Dei gratia, et doctrina maiorum sibi imperitissimi vel maxime vendicant. Quae verba ideo refero, ut meam et iam in hoc libro prolixitatem eisdem excusem.

CAPUT 17
EX DESCRIPTIONE PERSONAE ANTICHRISTI QUAM
PAULUS TRADIT, 2 AD THESSAL. 2, ILLUM PONTIFICIS ADVERSARIUM MAXIMUM POTIUS QUAM PAPAM ESSE FUTURUM EVIDENTER OSTENDITUR

SUMMARIUM

1 - 2. Summum pontificum Antichristum esse rex Iacobus colligit. spacer3. Ostenditur Antichristi notas summos pontificibus non convenire. spacer4. Phocas Romanae sedi primatum non detulit, sed ad summum declaravit. spacer5. Henricus vere debuit homo peccati appellari.spacer6. Alia Pauli verba a rege supprimuntur. spacer7. Tam verum Deum quam falsum a divo Paulo significari. spacer8. Principes etsi aliquando dii dicantur, ea significatio Pauli loco non congruit. spacer9. Summa Antichristi superbia non erit in eo quod velit hominibus, sed ipsi Deo praecellere. spacer10. Antichristus supra Deum se efferet. spacer11. Argumentum ad hominem. spacer12. Proprie non se extollit qui ius suum iuste tuetur. spacer13 Mendacibus signis pontifices catholicis illudere calumniantur protestantes. spacer14 - 15. Nullum pontificem Romanum praestigiis grassatum ostenditur, et imprimis de Bonifacio. spacer16. Refellitur patruum consensu. spacer17. Protestantes de verbo Dei gloriantur.

OC est tertium caput disputationis quam rex de Antichristo proposuit. Qui statim in eiusdem disputationis initio inducit descriptionem personae Antichristi traditam a Paulo, 2 ad Thessal. 2: Homo peccati, filius perditionis, qui extollitur supra omne quod dicitur Deus. In qua, omissis duabus prioribus particulis, solum tertiam expendit et illam pontifici accommodat, ut illum Antichristianismi arguat. Et in hunc fere modum colligit: papa se extollit supra omne quod dicitur Deus. Ergo est Antichristus. Antecedens patet, nam de regibus vel sacerdotibus, vel de utrisque ait Deus, Ego dixi: Dii estis, Psal. 82. At papa se extollit supra omnes reges et episcopos, nam super utriusque gladii potestatem se effert. Ergo extollit se supra omne quod dicitur Deus, ac proinde est Antichristus. Neque in eo loco in verbis Pauli proprietatem aliam unde Autichristi persona describi seu cognosci possit considerare voluit, sed post longam digressionem de sede et tempore Antichristi, in p. 102, ad descriptionem personae illius revertitur, eamque non ex locis clarioribus scripturae, sed ex obscurissimis Apocalypsis visionibus eruere conatur. Sed prius quam ad illa obscuriora minusque utilia, necessitate coacti cum illo divertamus, circa hunc locum Pauli insistendum est. Quoniam ex eo evidenter constare potest talem describi Antichristi personam ut non solum a pontifice Romano distinctus, sed etiam fide et moribus omnino diversus et oppositus, ac denique summu sapostolicae sedis hostis et adversarius cogitandus sit.
spacer 2. Et imprimis expendo verba priora quae rex omisit, Homo peccati, filius perditionis. Nam per haec verba describitur ille homo ut iniquissimus, et quod perditissimus sit futurus. Quod paulo post apertius idem apostolus explicuit, dicens, Ille iniquus, cuius est adventus secundum operationem Satanae et in omni seductione iniquitatis. Unde Chrysostomus ibi, homil. 3, vocat eum hominem peccati, quia faciet innumerabilia. Et Theodor., Ipsum (inquit) hominem peccati appellavit, quandoquidem natura homo est qui omnem operationem diaboli in se suscipit. Filius autem perditionis, ut et ipse pereat et aliis perditionem procuret. Unde in hoc dicit Christum aemulaturum, ut sicut Christus omnium fuit causa salutis, ita ipse sit auctor perditionis omnium. Theophyl., Hominem peccati illum ipsum vocat, ut qui omne peccatorum genus peracturus sit, et alios ad peccatum supplantaturus. Similia habet ibi Oecumenius, eisdemque coloribus Antichristum depinguut Cyrill., Catech. 15: Iudaeos (ait) decipiet, eosque omni genere inhumanitatis et malis circumscrihet, ita ut omnes, qui ant eillum improbi et impii fuerint excellat malitia. Et s. Ephrem, serm. de Antichristo, Evomet draco in eum universam suam amaritudinem cum omni sua malitia, propinabitque fraudulenter latens in se lethiferum virus. Et similia habet Damasc, lib. IV, c. 27, et alii qui de Antichristo scribunt, vel expresse vel tacite ita verba Pauli interpretando. Verba enim illa Pauli homo peccati, filius perditionis per exaggerationem et antonomasiam dicta sunt. Habent namque illa genitiva locum adiectivorum, et absolute posita illam magnam vim habere solent, sicut idem Paul., ad Coloss. 1, Christum vocavit filium dilectionis suae, id est dilectissimum, in quem pater omnes thesauros dilectionis suae effudit, ut sensit Augustinus, XV de Trinit., c. 19, in fine. Ad hunc ergo modum vocat idem Paulus hoc loco Antichristum hominem peccati, id est summe malum ac perditissimum, vel, ut Hug. Card. exposuit, servum peccati, vel, ut ait Caietanus, homo habens plenitudinem omnium peccatorum. Et hinc etiam theologi, cum Gregorio, XV Moral., c. 28, Antichristum dicunt esse caput malorum omnium sub Satana, quia in illo futura est omnis malitiae plenitudo. Et quia sicut Christus est sanctior omnibus bonis, ita Antichristus futurus est peior omnibus malis, ut dixit cum gloss. d. Thomas, 2 Thessalon. 2.
spacer 3. Quis ergo ita sit audax, et impudens ut descriptionem hanc Bonifacio III aut pontificibus qui post illum fuerunt attribuere non vereatur? Quid enim mali fecit Bonifacius III propter quod homo peccati et filius perditionis vocari meruerit? Nihil profecto tale memoriae proditum in historiis legimus. Nam sancte vixit, et sancta decreta edidit, et sancte mortuus est, ut constat ex PIatina et aliis. Solumque illud ei obiiciunt protestantes quod ambitionem Constantinopolitani patriarchae, primatum ecclesiae appetentis, represserit, et sedem Romanam matrem esse et caput ecclesiarum constanter fideliterque defenderit. At hoc summa laude dignum est. Non enim fuit ab eo usurpatum aut noviter inventum, sed a Deo concessum et a patribus ac praedecessoribus suis acceptum. Id enim omnes superiores pontifices usque ad sanctum Gregorium Magnum fecisse, in superioribus ostensum est.
spacer 4. Sed instant nomen universalis episcopi ab imperatore Phoca sibi concessum usurpasse, ut Anastasius refert. Respondemus imprimis aut eos tractare de nomine universalis episcopi aut de re per illud significata, scilicet primatu ecclesiae. Primatum quidem ecclesiae Romanae supra Constantinopolitanam et alias conferre non potuit Phocas, nam ante illum semper in ecclesia Romana fuit, et ipsi patriarchae. Constantinopolitani longe antea ac semper illum recognoverunt, ut in superioribus ostensum est. Ad summum ergo potuit Phocas Romanae ecclesiae primatum contra insolentiam Cyriaci moderni archiepiscopi Constantinopolitani defendere ac declarare. Atque hoc tantum fecisse Anastasius et Paulus Diaconus retulerunt, quorum verba recitat Baron., anno 606, n. 2. Si vero de nomine oecumenici seu universalis episcopi tractant, et in eo ponunt hoc grande peccatum, imprimis in verbis Anastasii aut Pauli Diaconi hanc vocem non invenio, sed voces primatus, primae sedis et capitis ecclesiarum, quae antiquissimae sunt. Deinde etiam, si verum sit Ioannem archiepiscopum Constantinopolitanum nomen universalis episcopi usurpare voluisse, et Cyriacum eadem ambitione laborasse, et propterea Bonifacium obtinuisse a Phoca ut illum compesceret, ipsumque Phocam id fecisse, et imperiali edicto declarasse nomen illud solum Romano pontifici posse convenire nihilominus nec Anastasius refert, neque ostendi potest Bonifacium aut successores eius titulum illum accepisse, illa voce explicatum et significatum. Denique concedamus, si placet, Bonifacium illo titulo et nomine usum fuisse: numquid hoc grande peccatum est, ut propterea mereatur Bonifacius homo peccati appellari ? Certe si res ipsa et dignitas vera est, ut revera est, non multum refert hac vel illa voce illam explicare, et fortasse in ea occasione ad reprimendum et confundendum Cyriacum ilio nomine uti volentem, videri potuit expediens. Alioqui si Bonifacius titulum illum acceptans peccavit, gravius certe Chalcedonensis synodus deliquit, quae nomen illud Leoni Magno eiusque successoribus obtulit, teste Gregorio, lib. VII, indict. 1, epist. 30.
spacer 5. Quod si Gregorius et praedeccssores eius, ut idem ait, illud acceptare noluerint vel propter humilitatem vel quia suis temporibus non iudicarunt necessarium, vel quia vocis ambiguitatem timuerunt, existimari posse arbitrantes illo nomine universalis episcopi omnem alium episcopatum de medio tolli, potuit nihilominus Bonifacius suo tempore, iam satis explicata voce et intentione Cyriaci Constantinopolitani episcopi, ad resistendum illi, sine humilitatis praeiudicio, ad dignitatem ipsam tuendam nomen acceptare. Admiratione profecto dignum est quod Henricus rex Angliae ad suae libidinis excusationem nomen capitis ecclesiae usque ad illa tempora inauditum ausus fuerit usurpare, et a Iacobo rege non homo peccati, sed potius verum ecclesiae caput, cui ipse succedere, quemque imitari debeat, censeatur, et Bonifacium III, propter acceptum a maioribus nomen defensamque dignitatem Antichristum, hoc est hominem peccati et filium perditionis appellare ausus sit. Omitto caeteros pontifices qui post Bonifacium sederunt, neque illo titulo ordinarie usos esse, neque indignum illud nomen hominis peccati meruisse. Nam, licet non negemus aliquos improbis moribus fuisse, illi tamen pauci fuerunt et inter eos nullus tam iniquus habitus est ut homo peccati et filius perditionis per antonomasiam dici meruerit, et e converso multi fuerunt sanctissimi, ex quibus aliqui martyres fuerunt, multi vita et sanctitate illustres, ac reliqui omnes sine ulla improbitate vel scandalo ecclesiam in fide et iustitia conservarunt. Descriptionem ergo Antichristi illis verbis a Paulo insinuatam nemo qui vel iudicium rationis habeat pontifici Romano accommodabit.
spacer 6. Venio ad alia verba quae rex expendit, licet non integre illa referat. Sic enim habent: Qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Omisit enim rex verbum adversatur, quia suae interpretationi non congruebat. Pontifex enim non adversatur Christianis regibus aut episcopis, quos rex ibi deorum nomine significari vult, sed eorum se spiritualem patrem et protectorem aequissimumque moderatorem esse profitetur. Praetermisit etiam illa posteriora verba, aut quod colitur, quia sensum ab illo excogitatum prorsus evertunt. Sed videamus prius quomodo sancti patres verba illa intellexerint. Certe illi non reges, iudices aut principes mundi, vel ecclesiae sacerdotes aut praelatos Paulum intellexisse existimarunt, sed ut sonant verba, omne quod dicitur Deus. Et specialiter solent patres de idolis et diis gentium id exponere, quia omnes abiiciet Antichristus et supra omnes elevabitur, id est supra omnes qui dei, licet falso, dicuntur. Sic Chrysostomus inquit: Destruet Deos gentium, iubebitque se pro deo adorari. Similiter Theodor., Se ipsum Christum et verum Deum dicet, et ita contra omne quod dicitur Deus insurget. Idem fere Theoph., Oecumen. et Ambros., aliique expositores. Irenaeus vero clarius lib. III, c. 6, de diis gentium locum Pauli interpretatur, qui dlcuntur dii,sed nonsunt, et supra illos ait extollendum esse Antichristum, non supra verum Deum. Quod quomodo intelligendum sit dubitare quis potest. Nam idem Irenaeus, lib. V, cap. 25, licet eodem modo verba illa exponat, simul de eodem Antichristo dicit, Existens apostata et latro, quasi deus vult adorari. Unde adiungit, Idola quidem seponens ad suadendum,quod ipse sit Deus, se autem extollens unum idolum. Itaque Antichristus revera supra verum Deum et supra falsos seu idola se extollet. Sentit autem Irenaaus Pauuim, per illa verba supra omne quod dicitur Deus tantum falsos deos intellexisse, exaltationem vero eius supra verum Deum in aliis verbis, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus, significasse. Unde c. 28 ait, In templo Dei sedente ut sicut Christum adorent illum qui seducuntur ab illo.
spacer 7. Non est autem alienum ab universalitate dictorum verborum ut intelligantur tam verum quam falsos deos comprehendere, scilicet supra omne quod dicitur Deus, sive vere sive false dicatur, et sive religiose sive superstitiose colatur. Et ita Lyran. ibi, et Rab., in tract. de Antichristo supra omnes, inquiunt, deos gentium, et non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur, id est supra sanctam trinitatem, quaes olum colenda et adoranda est. Idemque clare sentit Oecumen. ibi, dicens, Adversabitur et extolletur sua superbia, non solum adversus Deum universorum, sed etiam adversus idola. Neque enim ad idololatriam ducet homines, sed ut ipsum tanquam Deum adorent. Propterea dicitur, quod efferetur super omne quod dicitur Deus, aut numen. Et 1 Ioan. 4, eadem verba tractans, adiungit, Per hoc quod addit, et omne numen, etiam Christianismum significat, in quo nimirum est cultus veri Dei. Praeterea Chrysostomus ibi, cum Paulus simul dicat adversatur et extollitur, ita exponit: Non enim inducet ad cultum idolorum, sed erit quidam Dei adversarius, utique veri Dei. Ergo etiam supra illum extolletur. Nam faciet se pro Deo adorari, ut idem Chrysostomus subiungit, homil. 40 in Ioan, 5, exponens verba illa, Si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Antichristus (ait) neque se missum a patre neque eius voluntate venire dicet, sed omnem potestatem tyrannice vindicabit, se omnium Deum profitebitur, ut Paulus inquit, supra omne guod dicitur Deus, aut colitur (2 Thess. 2). Alii vero patres nunc de idolis et falsis diis, nunc simpliciter de omni cultu Dei loquuntur. Sic enim Tertullianus, lib. de Resurrect. Carn., cap. 24: Adversatur (ait) et super extolllitur supra omne quod dicitur Deus, vel religio, ita ut in templo Dei sedeat, affirmans Deum se. Idemque habet lib. de Anima, cap. 57, et lib. V contra Marcion., cap. 16, Supra omne (ait) quod Deus dicitur, et omnem religionem. Similia videri possunt in Hypolit., Ephrem, et aliis, in tractat. de Antichrist.; Cyril., Cateches. 15; Lactant., lib. I, c. 17; Hieronymo, dicta q. 11, ad Algas.; et idem sentit Augustinus, tract. 29 in Ioan. Parumque refert quod per priora vel posteriora verba Paulus id dixerit, dummodo constet in integra descriptione Antichristi quam ibi posuit non tantum de diis metaphoricis (ut sic dicam) seu per participationem quamdam, ut sunt reges et praelati, nec tantum de diis gentium falsis seu idolis, sed etiam de vero Deo locutam fuisse.
spacer 8. Valde ergo frigida est et inanis protestantium expositio, aut potius accommodatio, primo quia est contra communem sensum patrum, secundo quia omne quod dicitur Deus, plus comprehendit. Vel si verbum illud, quod dicitur, habet emphasim illam, quod dicitur, cum non sit, ut Irenaeus significavit: sic non ad reges vel praelatos sed ad idola pertinet, quia reges et praelati, eo modo quo dicuntur dii, non falso dicuntur, cum ore ipsius Dei dicantur secundum quamdam analogiam vel participationem. Vei si absolute sumitur, omne quod dicitur, sive sit sive non sit, omnem appellatum Deum includit. Et praeterea illud nomen Deus debuit maxime comprehendere id quod frequentius, et ab omnibus et a toto vulgo dicitur Deus. Episcopi autem aut reges, licet semel aut iterum in scriptura dii dicantur, vulgo tamen et communiter non ita appellantur, idola autem gentium tunc maxime deorum nomine significabantur, et praeter illos Deus verus, praesertim a Christianis. tunc maxime Deus dicebatur. Ergo de his potius quam de regibus loquitur Paulus.
spacer 9. Accedit etiam non contemnenda coniectura quod Paulus ibi non quamcumque animi elationem, sed summe pravam et inordinatam in illo homine peccati voluit ostendere ac describere, ut verba ipsa, et magis quae inferius adiungit, prae se ferunt. Ergo non loquitur tantum de exaltatione super alios homines in potestatibus temporalibus vel humanis. Hoc enim modo multi fuerunt superbissimi imperatores supra omnem humanam potestatem se extollentes, et ipse rex Angliae in suo regno ita vult extolli ut solus recognoscatur in temporalibus et spiritualibus, et ita se effert supra utrumque gladium ut infra Deum nolit recognoscere superiorem, etiam in ordine ad salutem animae, sed, omnium volens esse iudex, a nemine putat se posse iudicari. Multo ergo maiori ratione potest huiusmodi rex Antichristus saltem in imagine seu imitatione appellari. Nam Athanasius, Epist. ad Solitar. Vit. Agent., circa finem, ita de Constantio loquitur: Gravia sunt ista et plus quam gravia, tamem istiusmodi quae congruant in eum qui Antichristi imaginem gerit. Quis enim videns eum in decernendo se facere principem episcoporum et praesidere iudiciis ecclesiasticis, non merito dicat illum eam ipsam abominationem desolationis esse quae a Daniele praedicta est? redHaec de Constantio dixit Athanasius, quia iudicia episcoporum in rebus ecclesiasticis, et praesertim in causa fidei, usurpare volebat. Quid ergo de saeculari principe qui spiritualem primatum sibi arrogat dicturus fuisset?
spacer 10. Verumtamen, licet hoc genus superbiae imaginem Antichristi referat, nondum tamen veritatem: maiorem enim voluit Paulus de Antichristo indicare, et ideo non ibi descriptionem conclusit, sed addidit ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Quae verba sine causa rex in illa descriptione omisit, cum illa maxime declarent personam Antichristi et superbiam eius, exponantque quomodo intelligendum sit prius verbum, extollit se super omme quod dicitur Deus: non quidem super utriusque gladii potestatem se efferendo intra ordinem ministrorum Dei, sed supra ipsum Deum se exaltando, et iubendo se in templo adorari ut Deum. Et hoc magis dcclarant quoc postea adiungit, cuius estadventus secundum operationem Satancae in omni vimrtute, et signis, et prodigiis mendacibus. Nam haec omnia eo tendent ut se Deum faciat in omni seductione iniquitatis.
spacer 11. Ex quibus etiam constat argumentum regis contra ipsum evidenter retorqueri. Primo ad hominem, quia ipse dicit Romanum pontificem esse idololatram adorando sanctos, numina et deos, ac subinde illis se subiiciendo et serviendo. At vero Antichristus nulli numini se subiiciet, sed supra omne illud extolletur, nec idola aut simulacra venerabitur sed eis adversabitur, ut patres ex verbis Pauli colligunt. Ergo non loquitur consequenter rex dicens papam esse Antichristum. Deinde evidentissimum est papam non se facere Deum, nec iubere se adorari ut Deum, nec esse Dei aut Christi adversarium: nam eius gloriam verumque cultum tanquam eius minister procurat. Non est igitur Antichristus, neque se extollit sicut Antichristus. Item Antichristus, ut ex Chrysostomo referebam, non se dicet a patre vel Deo missum, sed in nomine suo veniet, ut Christus etiam significavit, Ioan. 5. Pontifex autem non solum a patre missum, sed etiam a Christo sibi esse potestatem commissam confitetur, et servum eius, imo et servorum Dei se profitetur. Quae igitur est conventio lucis ad tenebras, Christi ad Belial, vicarii Christi ad adversarium Christi?
spacer 12. Unde addo iniustissime attribui pontifici verbum extollendi se eo quod dignitatem suam supra utriusque gladii potestatem tueatur. Nam qui ius suum et a Deo sibi propter bonum ecclesiae datum defendit, non se extollit (quod verbum excessum et arrogantiam significat, et in hoc sensu sine dubio acceptum est a Paulo), sed divinam institutionem defendit et universale bonum ecclesiae procurat. Pontifex autem revera est a Christo constitutus supra utriusque gladii potestatem, ut in superioribus ostensum est. Ergo non se extollit cum illum gradum honoris sedi suai vendicat. Et quidem si hoc titulo Antichristi nomen meretur, non a Bonifacio III sed a principio ecclesiae Antchristianismus incoepit. Semper enim pontifices illum excellentiae gradum in sua sede recognoverunt et defenderunt, ut supra ostendimus. Denique non minus efficax argumentum sumitur ex ultimis verbis, quibus describitur Antichristus ut operans signa et prodigia mendacia. Nam Romana sedes non est usa his artibus aut prodigiis ad suam dignitatem tuendam. Imo ipse rex Angliae dixit se nescire quibus artibus ad illud fastigium potestatis ascenderit. Neque mirum si illas nesciat, quia nullae sunt praeter sinceritatem verbi Dei et efficacitatem promissionis Christi stabilientis ecclesiam suam supra petram verisque miraculis illam confirmantis, ut c. 19 attingemus.
spacer 13. Sed dicit rex haec prodigiosa signa et mendacia esse miracula, quae cathohci in ecclesia facta esse et fieri gloriantur, quae ipse irridet, adhibens etiam exemplum de miraculo circa eucharistiam facto, quo illius veritatem alibi Bellarminus confirmavit. Quod exemplum tam docte et pie idem Bellarminus defendit in sua respons., c. 9, ut nihil illi addi posse videatur. Solum advertere oportet haec falsa prodigia interdum tribui Antichristo, ut in hoc loco Pauli, interdum vero praedici de quodam pseudopropheta eius, ut Apoc. 13, ver. 12 et 13. Et utrumque locum exponit rex de falsis miraculis ecclesiae, confundit tamen Antichristum cum propheta eius, et Romanum pontificem cum ecclesia. Ut autem errorem eius et protestantium calumniam detegamus, illa duo loca et puncta distincte tractare necesse est. Hic ergo de miraculis ipsiusmet Antichristi apostolus loquitur. Ut ergo pontificatum Romanum in Antixhristianismum transisse rex nobis probet, oportet ut demonstret aliquem Romanum pontificem qui praestigiis et prodigiis mendacibus ad Antichristi imperium erigendum usus fuerit. At hoc ostendere non potest. Fateatur ergo necesse est descriptionem Antichristi a Paulo datam pontifici non convenire.
spacer 14. Minorem ex historiis probare possumus, a Bonifacio III incipiendo et per alios discurrendo, quod esset prolixum Satis ergo sit in summa dicere Bonifacium nulla signa fecisse quibus dignitatem aliquam, vel potestatem, aut imperium consecutus sit, ut ex historiis et ex superius dictis satis est evidens. De successoribus autem eius, etiam sanctissimis, pauca vera miracula in ecclesiasticis historiis leguntur, tantum abest ut falsa confingantur. Nam Leonem II, qui multis annis post Bonifacium III sedit, sanctum virum fuisse Anastasius, Platina et alii tradunt, et Romana ecclesia anniversario cultu inter sanctos eum veneratur. Et tamen nulla de illo miracula vel signa leguntur quibus vel potentiam aliquam usurpaverit vel sanctitatis nomen obtinuerit. Martinus autem I, qui post Bonifacium III, ante Leonem II sedit, non solum signis aut portentis non est usus ad ecclesiam decipiendam, verum potius sola pontificia fide et spirituali potestate, ac animi constantia Constanti imperatori et Paulo Constantinopolitano episcopo restitit, dicens, etiam si totis orbis dogmata peregrina et a fide aliena complecti velit, se nec minis cuiusquam, nec blandimentis, nec morte ipsa a doctrina apostolica et evangelica ullo pacto posse avelli. blue Hac ergo fide, non falsis miraculis, apostolicam sedem commendavit, et ideo eamdem fidem in suis epistolis maxime laudat. Et ob eamdem fidem Deus vero miraculo illum a manu Spatharii, volentis iussu imperatoris et exarchi Olympii tentantis illum occidere, liberatus est, eumque postea vivum et mortuum veris miraculis honoravit. Sic etiam pontifex Deusdedit, Martino antiquior et iunior Bonifacio, in historiis sanctus praedicatur et anniversaria traditione colitur, suamque dignitatem sine prodigiis mendacibus conservavit vera sanctitate vitae, quam et historiae referunt et ecclesia veneratur, et Deus aliquando simplici et vero miraculo, solo osculo aegrum a lepra mundando, manifestavit. Et similia de Gregor. II, III, ac VII, Agathone, Leone VIII et aliis in gravibus ac fide dignis historiis referuntur, eisque cum sanctitate vitae nonnulia miracula sine ulla fictione vel mendacii suspicione tribuuntur.
spacer 15. Miracula ergo quae a pontificibus Romanis post Bonifacium interdum facta sunt longe distant a signis Antichristi. Nam haec erunt in omni seductione iniquitatis (2 Thess. 2), ut Paulus ait, illa vero in fidei defensionem et Christi honorem semper facta leguntur. Denique rex ipse alio loco fatetur se ignorare artes per quas thronus illie Romanae sedis ad tam excellentem potestatem evectus est. Cur ergo nunc fingit per falsa signa et portenta mendacia esse comparatum?
spacer 16. Tandem addit Paulus aliud signum et quasi particulam aliam descriptionis Antichristi, dicens, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui. Quae verba protestantes et rex illos sequens etiam ad metaphoram traducunt, dicentes spiritum oris Christi esse verbum Dei praedicatum per Lutherum et ministros eius, quo Deus papatum debilitavit et paulatim destruit. Verumtamen neque iste est sensus Pauli, neque etiam in eo sensu verum est quod dicitur. Paulus enim per spiritum oris Christi eius imperium efiicax, et per illustrationem adventus eius verum descensum et gloriosam apparitionem ad interficiendum Antichristum intelligit. Hoc enim verba in proprietate significant, et non est cur ad metaphoricos sensus torqueantur. Et ita illa patres intellexerunt. Chrysostomus ibi, orat. 4, Iussu (inquit) solo et praesentia satis est enim eum adesse, et haec omnia perierunt. Theodoret.: Cum e coelo apparuerit loquetur tantum, et scelerato isti omnino afferet interitum. Et adiungit locum Isai. 11, Spiritu oris sui interficiet impium. Oecumen.: Spiritus oris vocat iussum et praeceptum. Ambros., 4 Thessal. 5: Subito et ex insperato apparenit Christus sicut coruscatio apparet, habens secum militiam exercitus Dei patris ad perditionem Antichristi et satellitum eius. Et id confirmat ex Apoc. 11. Hieronymus, dicta quaest. 11 ad Algas., exponit spiritu oris sui, id est divina potestate, et suae maiestatis imperio, cuius iussisse fecisse est. Et infra, Quomodo tenebrae solis fugantur adventu, sic illustratione adventus sui eum dominus destruet atque delebit. Et Augustinus, decimo octavo de Civit., c. 53, Illam (inquit) novissimam persecutionem, quae ab Antichristo futura est, praesentia sua ipse extinguet Iesus, sicut scriptum est &c., et inducit vcrba Pauli. Iuxta hanc ergo verborum proprietatem verumque sensum satis constat descriptionem Antichristi, quoad hanc partem, non csse in Romanis pontificibus impletam.
spacer 17. Sed neque id quod in sua metaphora iactant protestantes ostendere unquam potuerunt. Gloriantur enim de verbo Dei, cam tamen nihil minus credant, aut in veritate habeant. Retinent enim corpus inanime verbi Dei (ut supra dicebam), et spiritu proprio illud induunt. Huicquc spiritui propiio fidem adhibent, illoque solo bcllum contra Dei ecclesiam et Romanum pontificem movent, ut evidenter in lib. demonstravimus. Absit ergo ut tali verbo et spiritu oris sui praevalere possint contra petram super quam Deus fundavit ecclesiam, contra quam portae inferi non praevalebunt. Neque propterea quod multos a fide et obedientia Romanaie ecclesiae perverterunt, ideo per eos impleta est Pauli praedictio. Nulli enim fuerunt haeretici qui non multos deciperent, et plures pervertit Arrius quam Lutherus, et non ideo delere potuit Christi vicarium vel ecclesiam. Est ergo inanis gloriatio illa vanaque praesumptio. Qui ergo integre consideraverit signa omnia et colores quibus Paulus describit venturum Antichristum, evidenter intelliget non solum dissimilem pontifici futurum, sed etiam ex diametro contra illum pugnaturum. Nam cum sit futurus Christi hostis, non potest non esse maximus vicarii Christi adversarius.

CAP 18
QUAE EX VISIONIBUS CAP. 6 ET 9
APOCALYPSIS REX INDUCIT REFELLUNTUR

SUMMARIUM

1. Equi pallidi sessorem Apoc. 6 Antichristum rex interpretatur. spacer2. Occurritur regis coniecturis. spacer3. Idcirco potest Antichristo quoque accommodari. Confirmatio. spacer4. Alio Apocalypsis loco rex vult ostendere pontificem esse stellam de coelo cadentem. spacer5. Multa vitia pontificibus falso obiecta. spacer6. Alia loca a rege contra Romanum pontificem accumulantur. spacer7. Protestantium somnia non veritate sed calumniandi studio nituntur. spacer8. Per stellam e coelo cadentem, Apoc. 9, intelligunt aliqui bonum angelum. spacer9. Alii stellam illam Luciferum esse dicunt. spacer10. Nonnulli malis hominibus stellam cadentem accommodant. spacer11. Alii transferunt visionem ad insignem aliquem ecclesiae hostem. spacer12. Per eam stellam nemo antiquorum Antichristum intellexit. spacer13. Antichristus dici non potest stella de coelo cadens. spacer14. Esto Antichristus esset stella cadens, nulli pontificum id quadraret. spacer15. Fumus ab ore putei ascendens nihil ad Bonifacium. spacer16. Post Bonifacium, in ecclesia non locustae subdolae sed multi viri sanctissimi floruerunt. spacer17. Contra catholicos inepte protestantes buccinantur. spacer18. Discipuli Antichristi, ut vult rex Angliae, idololatrae non erunt. spacer19. De peccatoribus, non de Antichristi discipulis loquitur d. Ioannes. spacer20. Respondetur ad primam ex calumniis protestantium. Ad secundam, de idololatria. Ad tertiam, de homicidiis. spacer21. Ad quartam, de veneficiis. spacer22. Ad quintam, de fornicationibus. spacer23. Ad sextam, de furtis. spacer24. Respondetur ad ea quae rex ultimo contra Romanum pontificem accumulat. spacer25. Cap. 9 Apocalypsis magis ad impios quam ad ecclesiae statum spectat.

ERGIT rex in sua Praefatione, pag. 102, et ad suam de pontificum Antichristianismo persuadendam coniecturam quatuor visiones Apocalypsis inducit, in quibus ait Antichristum depingi. Prima est in c. 6, ubi Ioannes narrat apertiones sex sigillorum libri, quem c. 5 clausum viderat, et post primam visionem equi albi, cui Christus insidebat, et secundam equi rufi qui persecutionem quam Christiani vel a tyrannis vel a suis cognatis et amicis passuri erant, et tertiam equi nigri, qui famem et alias plagas, vel potius haereticorum tenebras et persecutiones, significabat adiungit quartam visionem equi pallidi, quae his verbis describitur: Ecce equus pallidus, et qui sedeblat super eum, nomen illi mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae (vel, ut rex ex Graeco legit, super quartam partem terrae) interficere gladio, fame et morte, et bestiis terrae. Hunc ergo equum pallidam vel sessorem eius vult rex esse Antichrlstum, quod inde confirmat quod statim illi connectitur quinti sigilli reseratio, in qua ss. martyres clamant, et accelerari iudicium et vindictam exposcunt, quod statim in apertione sexti sigilli conccssum est eis. Quid autem tota haec explicatio ad causam referat rex non declarat.
spacer 2. Breviter ergo respondemus vel falsum vel valde incertum esse per illum equum pallidum significari Antichristum. Si enim accurate Apocalypsis expositores percurrantur, tot fere invenientur expositiones quot capita. Nam quidam applicantes ea sigilla variis imperatoribus Romanis ethnicis et insignibus ecclesiae persecutoribus equum illum pallidum Domitiano accommodant, ut Petrus Aureol., quem Viegas sequitur. Alii diversorum ordinum persecutiones ibi significari intelligentes equum pallidum Traiano tribuunt, quia illi facile applicantur insignia pallidi coloris, mortis et inferni, ecclesiamque persecutus est fere illo tempore quo Ioannes, visionem illam videns a quarto animali mysterium illud didicit, ut Ribera ibi prosequitur. Andreas autem Diocletianum seu Maximianum intelligit, quorum tempore persecutio simul cum peste et fame ecclesiam vexavit. Quod etiam Arethas refert et sequi videtur. Alii, aliter caetera interpretantes, per equum pallidum Mahometum eiusque per se et per successores suos Christianorum persecutionem significari existimarunt, ut Ioachimus et Pannonius. Alii falsos fratres significari dicunt, hypocritas, et pseudoprophetas ecclesiam persequentes, ut Anselmus, Richardus, Vict., Hugo Car. At vero Victor. per equum rufum, nigrum et pallidum bella, famem et pestema Christo in evangelio praenunciata significari dicit. Idemque placuitTyconio, hom. 5, qui etiam addit per equum pallidum homines malos intelligi, qui persecutiones excitare non desinunt. Ambrosius item, vel qui eius nomine fertur, longe aliter et valde mystice locum interpretatur, et in aliis infinita est varietas. Neminem tamen reperio qui de Antichristo sigillum illud quartum specialiter intellexerit, quamvis, si generaliter de pseudoprophetis et hypocritis illud intelligamus, recte sequitur Antichristum per antonomasiam sub illo comprehendi.
spacer 3. Et hoc quidem probabile est, et ad summum ad id suadendum valet coniectura illa quod in quinti sigilli resignatione proponuntur petitiones sanctorum martyrum postulantium vindictam et iudicium, et statim in sexto fit ad iudicium transitus. Quanquam neque illud in rigore suadet. Nam ibidem in apertione quinti sigilli legimus sanctis esse responsum ut expectarent modicum tempus, donec implerentur fratres eorum, et conservi illorum. qui interficiendi sunt, sicut et illi (Apoc. 6). Ex quo responso intelligimus illas sanctorum interpellationes proponi ut factas ante finem persecutionum, et maxime ante persecutionem Antichristi, ad quam referri potest illud modicum tempus quod sancti expectare iubentur. Nihil ergo est quod nos cogat per equum pallidum Antichristum intelligere. Sed id gratis regi concedamus. Quod, quaeso, inde argumentum ad suam de Romano pontifice cogitationem fundandam vel persuadendam sumere potest? Nullam profecto, nam, licet ibi describatur Antichristus venturus, nullum illius descriptionis vestigium in pontifice invenitur. Color enim pallidus (ex omnium sententia) indicat timorem nimium quem tyranni, et praesertim Antichristus, hominibus et fidelibus maxime incutiet; pontifex autem non ex terroribus et comminatione mortis homines sibi subiectos habet, sed in virtute spiritus et verbi Dei amore potius quam timore illos gubernat. Unde quod sequitur, mors et infernus, nullo modo in pontificem conveniunt, quia non profitetur se recepisse potestatem ad interficiendum gladio, fame et bestiis terrae. Haec enim fecerunt imperatores tyranni, et reges apostatae et rebelles, sed accepit pontifex potestatem gladii quo dissipet errorum tenebras, et disperdat vitia, et virtutem plantet. Igitur illius sigilli reseratio, quocuraque modo intelligatur, nihil ad punctum quod tractamus pertinebat.
spacer 4. Secundam visionem affert ex c. 9 Apocalypsis, in quo quintus angelus tuba cecinit. In capite enim 8 dixerat Ioannes, cum agnus aperuisset sigillum septimum vidisse se septem angelos stantes in conspectu Dei, et datas illis esse septem tubas, et in eo capite quatuor primarum tubarum clangorem descripserat. In nono vero capite incipit dicens, Et quintus angelus tuba cecinit, et vidi stellam de coelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol et aer de fumo putei. Et de fumo putei ascenderunt locustce in terram, et data est eis potestas. In quibus verbis et in toto sonitu huius tubae duo tantum rex expendit. Primum est stellam illam quae de coelo cecidit significare aliquem eximiae dignitatis qui de caelo cecidit, quia cum deberet esse lux mundi, sicut Christus praecepit, ille contra, munus suum deserens, instar Luciferi deficit, regnum sibi erigit. Secundum est locustas indicare pestiferum examen subdolorum et immanis saevitiae animalculorum, quod stella illa in mundum emisit. Et ad hunc modum (ait rex) sedes Antichristi coepta est erigi, sentiens stellam illam esse Antichristum, et illum virum eximiae dignitatis, qui instar Luciferi defecit, esse Bonifacium III, quem Antichristi initium facit. Quae autem sint animalcula illa saevissima non declarat. Videtur autem intelligere, vel omnes pontificios vel doctores omnes et pastores, aut forte Iesuitas qui pontificis imperium dilatare student.
spacer 5. Postea vero rex transitum facit ad clamorem sextae tubea, in quo solum considerat quod in fine capitis dicitur, Et caeteri homines qui non sunt occisi in his plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea, et argentea, et cerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione, neque furtis suis. Quae omnia protestantium more de catholicis, vel (ut ipse vult) de papistis interpretatur. Et primo illis attribuit quod adorent daemonia, ex Vazquez, l. III de Cult. et Adorat., disp. 6, cap. 3. Secundo, per simulacra, &c. imagines intelligit, quia negari non potest quin caput doctrinae de cultu earum sit Romanensis ecclesia. Tertio, per homicidia exponit caedes et trucidationes quas Romana ecclesia efficit haereses persequendo. Quarto, veneficia dicit esse Agnos Dei, benedicta indusia, reliquias, orationes, quibus putantur homines a variis periculis praeservari. Quinto, fornicationem dicit partim spiritualem esse per idololatriam, partim propriam, quia in ecclesia frequentior est propter ceelibatum sacerdotum et clericorum in sacris, propter tot otiosos monachorum et sanctimonialium greges. Nam otium est magnum libidinis incentivum. Sexto, furta denique et metaphorica et proprie nobis attribuit, dicens, Furti autem in eo maxime se alligant quod Deo surripiunt titulos honorum, et amplitudinem potestatis illi soli dehitam, quam in Antichristum caput suum conferunt. Nec minus in accumulandis opibus furti tenentur, iubilaeis, indulgentiis, reliquiis, et id genus aliis &c.
spacer 6. Tertio, ut suadeat rex in his omnibus describi tempora Antichristi, transit ad cap. 10 Apocalypsis, ubi Ioannes vidit angelum stantem super mare et super terram, voce magna clamantem, Quia tempus non erit amplius, sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit pers ervos suos prophetas. Consequenter vero progreditur ad cap. 11, dicens ibi describi exitium Antichristi, et ex professo ostendit illum significari per bestiam ascendentem de abysso, illamque bestiam esse eamdem quae cap. 13 et 17 commemoratur, quia semper ex abysso ascendere dicitur. De quo non multum contendimus, ut ex supra dictis constat et infra iterum dicam. Hic autem hoc ideo rex inculcare videtur, ut suadeat Ioannem in c. 9 de Antichristo tractare, post cuius destructionem sequetur iudicium et tempora cessabunt.
spacer 7. Haec fere rex: in quibus si attente rem expendamus, ea quae pertinent ad interpretationem illam, ut per stellam aut bestiam Antichristum intelligamus, indifferentia sunt, nihilque ad fidei ostensionem vel defensionem spectant. Illa vero quae calumnias, falsa testimonia, et (ut quod revera sunt dicam) blasphemias contra Romanam ecclesiam continent nullam habent probationem, sed solam maledicendi libertatem et protestantium consuetudinem, a quibus rex misere deceptus eorum sermones imitatur, et ideo responsionem omittere et omnia contemnere possemus, quia vero sapientibus et insipientibus debitores sumus, dicemus prius de litterali expositione cap. 9 Apocalypsis, postea vero vanas regis accommodationes falsasque calumnias refutabimus.
spacer 8. Primo ergo stella illa quam Ioannes vidit cecidisse de coelo, et datam esse illi clavem abyssi, duas habet apud catholicos praecipuas expositiones, unam in bonam partem, alteram in malam stellam illam interpretantes. Primo ergo dicunt aliqui stellam illam non esse malum angelum nec personam aliquam pravam, sed esse aliquem sanctum angelum a Deo mittendum circa finem mundi ut aperiat puteum abyssi, permittendo nimirum principibus tenebrarum ut inde ascendant ad infestandos homines, partim tenebris haeresum et infidelitatum excaecando mentes eorum, partim gravissimis malis et persecutionibus iustos affligendo. Quae expositio non potest facile refutari. Nam cum dicitur stella illa cecidisse de coelo, non significat casum moralem a iustitia ad iniquitatem, sicut dicitur cecidisse de coelo Lucifer, Isai. 14, sed significat descensum localem velocissimum, et ideo verbo illo declaratur. Et cum postea dicitur obscuratus sol &c. non dicitur stellam misisse tenebras vel mala subsequentia operatam fuisse, sed solum aperuisse, id est licentiam dedisse seu impedimenta abstulisse, et tunc secutum esse quod subiungitur, et ascendit fumus putei et caetera quae sequuntur. Explicaturque interpretatio haec ex alia simili Apocalyps., ubi Ioannes vidit angelum descendentem de coelo habentem clavem ahyssi et catenam magnam in manu sua. Qui apprehendit diabolum et Satanam, et ligavit, et misit eum in abyssum, et clausit &c. Illum enim angelum bonum esse dubium non est. Quid ergo mirum quod idem angelus missus etiam fuerit ad solvendum dialolum modico tempore, ut ibidem subiungitur? redEst sane sententia haec valde probabilis.
spacer 9. Altera vero expositio quae in malam partem stellam illam interpretatur non minus probabilis est, in plures autem dividitur. Antiqui enim expositores stellam illam diabolum esse interpretantur, nempe Luciferum, de quo in persona regis Babylonis dictum creditur, Isai. 14, Quomodo cecidisii de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris, corruisti in terram &c., usque ad illud, Ad infernum detraheris in profundum laci. Unde ponderant non dixisse Ioannem, Vidi stellam descendere, sed descendisse de coelo, quia non tunc descendit, sed antequam homines conderentur vel peccarent, descenderat. Vel si fortasse Ioannes vidit tunc quasi stellam descendentem, significabat angelum malum, qui iam longe ante descenderat. Huic autem stellae sic expositae dicitur data clavis abyssi, quia potestas inferni ei commissa est tanquam regni. Nam locustae illae feroces quas Ioannes descripserat habebant super se regem angelum alyssi. Hic autem angelus abyssi idem esse videtur qui dicitur stella cadens cui clavis abyssi data est, quia potestas ei data est in caeteros illius regni incolas. Unde etiam Christus dominus, Matth. 12, regnum attribuit Satanae, dicens, Si Satanas Satanam eiicit, quomodo stabit regnum eius? Et ibidem, Beelzebub dicitur princeps daemoniorum. Neque obstabit quod clavis illa ad aperiendum deservierit, ut ibidem dicitur. Nam potestas regni, civitatis vel domus etiam ad hunc actum extenditur. Et iuxta hanc expositionem possunt caetera intelligi, nam fumus fornacis recte intelliguntur esse daemonis tentationes et locustse ministri eius, sive mli angeli, sive perditi homines &c.
spacer 10. Alii vero per stellam illam non angelum malum, sed vel genus aliquod malorum hominum vel aliquem pravum hominem intelligunt. Ambrosius enim ibi, Per stellam (inquit) haeresiarchae designantur quia, sicut stellca in coelo refulgent, ita etiam ipsi antequam caderent, doctrina atque sapientia refulgebant in ecclesia. Et sic consequenter intelligit locustas esse ministros haeresiarcharum, atque ad hunc modum caetera prosequitur. Anselmus vero, licet per stellam daemonem intelligat, per locustas haeresiarchas ipsos daemonis ministros iuterpretatur, quia sicut locustae saliunt et non volant sed statim in terram recidunt, et mordent ac corrodunt, ita haeretici superbia saliunt, sed cum per cognitionem in altum volare non possint, in terram recidunt et sunt bonorum corrosores. Unde consentanee ad hanc expositionem possumus recte per stellam illam intelligere insignem haeresiarcham Lutherum, qui cum antea suo modo stella esse videretur, aut esse deberet, occulto Dei iudicio permissus est in abyssum errorum cadere et tenebras effundere, ex quibus ingens locustarum, ministrorum, vel potius etiam haeresiarcharum multitudo pullulavit.
spacer 11. Alii denique per stellam intelligunt non quemcumque haeresiarcham, sed aliquem insignem, qui non solum tenebras effundendo, sed etiam per tyrannidem et potentiam persequendo Christianos insectatus fuerit. Et sic Lyranus per stellam illam intelligit Valentem imperatorem, qui persuasione uxoris suae de altitudine fidei catholicse cecidit in haeresim Arianam, et misit praedicatores qui Vandalos et Gothos eadem haeresi inficerent. Quos Vandalos significatos dicit per locustas, qui Italiam et alias provincias catholicas devastarunt. Quam expositionem secuti sunt Petrus Aureol., in eumdem locum, et Antonin., 1 part. Hist., tit. 6, cap. 1, § 2, quoad hanc posteriorem partem. Nam per stellam cadentem, potius Gensericum vel alium similem Vandalorum regem quam Valentem interpretantur. Quid ergo mirum si quispiam simili allegoria dicat Henricum VIII regem Angliae fuisse stellam illam de coleo cadentem, qui non solum de altitudine fidei in turpissimum schisma et haeresim lapsus est, sed etiam ex illustri Romanae ecclesiae non solum armis, sed etiam doctrina et scripturis defensore, in acerrimum hostem commutatus est, unde statim densissimus fumus pravae doctrinae per totam ditionem eius sparsus est, et fidei lumen ac intelligentiam obtenebravit, indeque pravi ministri et acerrimi catholicorum persecutores tanquam locustae et scorpiones brevi tempore multiplicati sunt?
spacer 12. Haec quidem et similia facile a quolibet excogitari possunt. Non tamen ideo illa propono, quia omnia interpretationi scripturae apta aut probabilia esse iudicem, sed ut intelligat lector non magis esse verisimilia quae regi Angliae protestantes persuaserunt. Nam solum per voluntariam accommodationem sine fundamento in textu Ioannis, et sine consecutione et observatione eorum quae in illo clangore buccinae proponuntur, excogitata fuerunt. Unde cum tanta fuerit varietas inter antiquos auctores in exponenda illa stella, cumque multi eorum dicant ibi praecursores Antichristi calamitates in ecclesia futuras prope tempora Antichristi designari, nullum tamen ante regem Angliae et magistros eius reperio qui dixerit stellam illam esse Antichristum vel locustas esse proprios ministros eius, sed ad summum praecursores, ut eos vocant Anselmus, et alii ex auctoribus allegatis.
spacer 13. Et merito quidem per stellam cadentem nullus Antichristum intellexit, quia longe diversa futura sunt Antichristi initia ab his quae per stellam cadentem significantur. Nam in Apocalypsi semper inducitur Antichristus ut bestia de abysso ascendens, ut paulo antea rex ipse notavit. Stella autem visa est ut de coelo cadens, qui modus oriendi longe divcrsus est. Nec rcfert si quis dicat etiam daemonem repraesentari per bestiam ascendentem de abysso et nihilominus etiam per stellam cadentcm significari posse, nam daemon prius fuit stella, et cadendo in terram in draconem et bestiam abyssi commutatus est. At vero Antichristus non erit prius stella nec erit tanquam angelus in coelo vel tanquam insignis persona habens in hoc mundo vel in ecclesia aliquem excelsum vel regni vel sacerdotii locum a quo ceciderit, sed erit (ut illum depingit Daniel, c. 7, 11) parvus et despectus, vilissimus, et indignus decore regio. Talia enim erunt Antichristi exordia, ut supra tactum est et in sequentibus iterum dicam. Igitur non quadrat in illum accommodatio seu repraesentatio stellae in terram cadentis, ut omittam alia quae vix possunt cohaerenter ita exponi. Nam in omni interpretatione summam habent obscuritatem.
spacer 14. Tandem esto stella illa sit Antichristus et per eam significetur aliquis eximiae dignitatis vir, profecto hac permissa interpretatione, ex illa convinci potest, neque ullum ex pontificibus neque signatim Bonifacium III Antichristum fuisse. Nullus enim hactenus suam dignitatem ita deseruit ut sedem apostolicam sua maiestate et excellentia privaverit, sed omnes constantissime illam tutati sunt ac defenderunt. Quod si aliqui per tyrannidem vel violentam mortem illa privati sunt, ille non est casus sed consummatio dignitatis; imo, licet aliquis per culpas vel haereses ab illa dignitate cecidisset, nullum esset indicium Antichristianismi, quia ille fuisset casus personalis, non qui adhaereret sedi, nec in illam nec in successores redundaret. Verumtamen etiam hic casus per Dei gratiam in pontifice Romano inventus non est, praesertim ut pontifex est et ecclesiam illuminat. Nunquam enim pontifices haereses docuerunt aut seminarunt, ut supra late ostensum est. Maxime vero de Bonifacio III in nulla historia legitur doctrinam pravam in ecclesiam introduxisse aut aliquid contra illa verba Christi, Matth. 5, fecisse, Vos estis lux mundi. Qua ergo fronte, qua specie veritatis dicitur fuisse stella cadens de coelo, quia in eximia dignitate constitutus ad mundum illuminandum, mumus suum deseruit? Respondet tacite rex deseruisse munus suum quia regnum sibi erexit. Sed hoc iam satis refutatum est. Et iterum hoc modo improbatur: nam vel erexit sibi spirituale regnum vel temporale. Non primum, quia non usurpavit pontificatum, sed ad illum legitime electus est, et in illo constitutus nihil sibi spiritualis potestatis arrogavit quod a praedecessoribus suis traditum et observatum non fuerit, ut saepe in superioribus dictum et demonstratum cst, ubi de nomine universalis episcopi etiam est sufficienter dictum. Nec etiam erexit sibi Bonifacius regnum aliquod temporale, quia nullum bellum temporale gessit, nec de tyrannide temporali ab aliquo gistoriograplio accusatus est. Quod est sufficiens argumentum longissime distare ab Antichristo, qui prius temporale bellum geret et imperium usurpabit, postea sanctos persequetur.
spacer 15. Atque hinc facile convinci potest caetera, quae in illo clangore buccinae audita sunt, de fumo ascendente de ore putei &c., non posse ad tempora Bonifacii accommodari, quia per fumum illum densissimum, solem et aerem obscurantem, omnes expositores haereses intelligunt pravasque doctrinas. Nihil enim magis apposite per illas tenebras et fumum significari potest, cum certum sit illa omnia non proprie, sed metapborice ibi sumi. Nam, licet in visione imaginaria subs pecie visibli viderentur, non tamen repraesentabant corporalem fumum aliquando ascensurum ad solem obscurandum, sed aliquam spiritualem tribulationem in ecclesia futuram, fidei veritatem et lumen obscurantem. At tempore Bonifacii III nulla talis doctrina ex officina Romana prodiit, nec aliquid circa veritatem fidei innovatum est, nec cum aliquo fundamento aliquid tale designari potest, ut in libro primo et secundo late ostendimus. Ergo non coepit tunc in Romana sede haec prophetia impleri. Quod argumentum de toto reliquo tempore usque ad nostram aetatem fieri potest, quia nunquam ab illa sede fumus infidelitatis ascendit, ut in eodem loco probatum est.
spacer 16. Denique quod in hoc puncto rex subiungit de examine locustarum, id est immanis saevitiae animalculorum et subdolorum, quomodo post Bonifacium subsecutum sit ostendere non potest. Nam post Bonifacium fuerunt in ecclesia sanctissimi et sapientissimi pastores et doctores, quales fuerunt ex Graecis Damascenus, Maximus, Germanus Constantinop., Theophylactus, Photius, Euthymius, et alii. Ex Latinis vero Remigius, Bernardus, d. Thomas, d. Bonaventura, Petrus Damianus, Laurentius Iustinianus, Hugo et Richardus de s. Victore, et singulariter ex Anglia Beda, Anselmus, Lanfrancus, et infiniti alii ex omnibus Christiani orbis provinciis, Romanae sedi adhaerentes eiusque fidem et doctrinam ab antiquis acceptam illustrantes et posteris tradentes. Neque etiam in ministris illius sedis saevitia ulla vel persecutio per vim aut cruciatus scorpiacos in ecclesia facta est. Ergo locustae illae vel saeva animalcula ineptissime accommodantur doctoribus vel ministris ecclesiae Romanae, cum potius haereticos vel alios Antichristi praecursores vel ministros animalia illa repraesentaverint, ut omnes antiqui et sapientes intellexerunt. Et, licet demus significare proprios ministros veri et singularis Antichristi, inde potius convincitur illum a Bonifacio et successoribus suis quam longissime distare.
spacer17. Exclusa vero verborum accommodatione, quae per tubam quintam insonuerant, facile refutantur caetera quae ex clamore sextae tubae per solam calumniam ad detrahendum de catholicis a protestantibus arripiuntur. Oportet autem advertere in illa visione describi ingentem cladem et interfectionem futuram in mundo in novissimis temporibus, sive sub Antichristo sive (quod probabilius est magisque receptum) prope tempora illius, sub illis regibus qui Romanum imperium disperdent antequam Antichristus veniat. Tria vero in visione illa distinguere necesse est, scilicet multudinem ingentem ferocium equorum cum sessoribus suis, multitudinem hominum occidentium, et homines ipsos occisos, qui dicuntur esse tertia pars hominum, et alios qui remanserunt, de quibus in fine dicitur, non egisse poenitentiam &c. Igitur feroces equi sine dubio repraesentant vel haereticos et eorum ministros, ut multi volunt, vel exercitus tyrannorum, ut verisimilius alii opinantur, et ab his occidenda dicitur tertia pars bominum, utique eorum qui signum Dei non habebant, ut in principio capitis dicitur, et communiter de iniquis et impiis exponitur. Praeter hos reliqui fuerunt homines qui non sunt occisi in his plagis, de quibus in fine capitis dicitur non egisse poenitentiam ab operibus manuum suarum, et hos homines residuos vult rex Angliae esse discipulos Antichristi. Nam doctrinam Antichristi dicit in illis verbis declarari, et postea omnia accommodat doctrinae Romanae ecclesiae.
spacer 18. Sed imprimis repugnat aliis scripturis, n quibus dicitur Antichristus destructurus idola, Daniel. 11, Nec quemquam Deorum curabit, quia adversum universa consurget. Et Paulus, 2 Thessal. 2, Extollens se supra omne quod dicitur Deus. Et supra late explicuimus per verba illa, Nec egerunt posnitentiam ab operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia et simulacra aurea, et argentea, et cerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare, non posse significari discipulos Antichristi nec doctrinam eius, quia ipse potius docebit non esse adoranda idola et cultores illorum persequetur. Atque hinc aliqui colligunt illas plagas et caedes non esse futuras sub Antichristo, sed illum praecedere, et quia per illas non consumentur omnino idololatrae, per Antichristum esse perimendos. Alii vero censent nihil referre quod illi feroces equi sint exercitus ipsiusmet Antichristi. Nam, licet ille idololatras persequatur, non poterit omnes qui in mundo sunt occidere, sicut Mahometus etiam insectatus idololatras, eos tamen abolere non potuit. Poterunt ergo aliqui etiam post persecutionem Antichristi vivere; et de iis qui remanserint post tot hominum caedes et a suis idololatriis poenitentiam non egeruntrecte dicitur, cum ipso Antichristo vel cum malis Christianis damnandos esse. Nam simili modo, licet Antichristus Christianos persequatur, non poterit tamen omnes interficere nec pervertere, et tamen si qui ex illis residuis pravi fuerint, et non egerint pcenitentiam a suis fornicationibus et homicidiis &c. etiam illi damnabuntur.
spacerc 19. Et ita possunt posteriora verba Ioannis intelligi, Et non egerunt pcenitentiam ab homicidiis suis, neque a fornicatione, neque a furtis suis. Haec enim vitia non indicant doctrinam Antichristi, sed pravos mores hominum. Quod notavit ibi Richar. Victor., dicens, Notandum ubi ait, Neque egerunt poenitentiam de operibus manuum suarum, ibi redarguere eorum infidelitatem. Ubi vero dicit, Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis &c., ibi redarguit eorum pravas actiones. Haec autem vitia inveniri quidem solent in multis catholicis, multo vero magis in haereticis, inter quos praesertim exerceri veneficia vulgarissimum est; homicidia vero eorum et iniustissimas caedes, et in antiquis haereticis Donatistis, Arianis, in historiis et sanctis patribus legimus, et in modernis oculis conspicimus, qui eo ferocitatis pervenerunt ut se ipsos saepe occidant, ut hostes simul perimant, illorum ne in manus perveniant. Possunt denique sub illis verbis comprehendi etiam alii infideles qui idola non colunt, ut pagani, qui maxime vitiis carnis, per fornicationes significatis, dediti esse solent, et Iudaei qui usuris, et aliis iniustis negotiationibus frequentius involvuntur. Ac denique sub illis quatuor membris omnia genera peccatorum mortalium comprehenduntur, a quibus qui poenitentiam non egerint, licet aliquam Dei veri cognitionem habeant, imo licet veram fidem habeant, damnabuntur. In quo etiam perstringunt haec verba haereticos protestantes, qui sine poenitentia peccatoribus salutem promittunt.
spacer 20. Superest ut ad singulas protestantium calumnias quas rex imbibit breviter respondeamus. Et imprimis quoad adorationem daemonis notissimum est in Romana ecclesia non solum reprobari, sed etiam eius criminis reos gravissime puniri. Neque ullus doctor catholicus in dubium id revocavit. Gabriel autem Vasquez, vir insignis doctrinae et pietatis, in hoc a catholicis doctoribus non dissentit, sed tractat quaestionem de facto, et non de iure an qui illuditur a daemone sibi apparente sub aliqua specie vel figura Christi et adorationem exhibet signo vel lumini apparenti, possit per ignorationem vel bonam intentionem ab idololatria vel superstitione excusari. Aitque utroque modo excusari posse, quia si ignoratio sit invincibilis, ut esse potest, culpam excusat. Si vero intentio adorantis non feratur in signum apparens, sed solum in Christum repraesentatum, vel in memoriam revocatum, et iam excusatur culpa, quia utroque modo revera non adoratur daemon sed Christus. Quae doctrina evidenter supponit adorationem daemonis per se esse damnabilem. Ad secundum, concedimus catholicae doctrinae de cultu et adoratione imaginum ecclesiam Romanam caput esse. Quantumvero dissidium sit inter imagines et idola, quantumque adoratio imaginum ab idololatria distet, satis in lib. II tractatum est. Ad tertium de homicidiis, dicimus illa quidem interdum committi a malis Christianis, et propter illa fore damnandos nisi poenitentiam agant. Poenas vero, quae auctoritate publica in ecclesia catholica interdum haereticis infliguntur, non esse homicidia, sed iusta supplicia.
spacer 21. In quarta calumnia duo includuntur errores: unus cst damnare sacramentalia ecclesiae tanquam superstitiosa et venefica, quod evidenter falsum est et blasphemum, cum veneficia, daemonis virtute, et sacramentalia Dei auxiilo, oratione, et sanctorum etiam intercessione ecclesiaeque precatione nitantur, ut in libr. II tetigimus, et alibi latius tractavimus. blueAlius error est venerationem reliquiarum tacite negare, et miracula divina quae illis mediantibus fiunt damnare contras cripturam, Actor. 19 de sudariis et semicinctiis s. Pauli, et c. 5 de umbra Petri, et 4 Reg, 13 de reliquiis Elisei, et contra omnem traditionem et historiam ecclesiasticam adeo constantem, ut vel illam negare vel illi fidem non adhibere insolentissimum sit. Quod vero ibi additur de orationibus superstitiosis, pontificibus et pontificiis nihil obest quia ipsi damnant superstitionem illam, et illis signis vel scripti saut verbis utentes puniunt, ut tractando de superstitione dixi.
spacer 22. Quinta accusatio antiquas haereses excitat: damnare enim videtur caelibatum, virginitatem et monachatum, quae certe haereses si ad Christianam doctrinam pertinent, ecclesiae fides a principio Antichristi fuit, non Christi. Ipse enim Christus virginitatem et paupertatem docuit, Paulusque consuluit, et a principio fuerunt in ecclesia monachorum greges et sanctarum virginum monasteria. Sed haec aliis locis a nobis late tractata sunt. blueNunc lectorem breviter advertimus ut inter otium vitiosum et sanctum discernat, nam illud libidinis vel maiorum vitiorum est incentivum; hoc vero charitatem nutrit, et ab ea desideratur, dicente Augustino, Otium sanctum quaerit charitas veritatis (de Civ. XIX.19). Hoc enim otium, licet ab operibus externis saepe vacet, non tamen a divinis studiis, meditationibus aut orationibus, quarum adiutorio fit ut libido non dominetur nec vincat, licet interdum pulset. Et ideo dixit Paulus, 1 Corin. 7, Mulier innupta et virgo cogitat quae domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Et subdit inferius, Porro hoc ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniiciam, sed ad id quod honestum est, et quod facultatem prabeat sine impedimento domini obsecrandi. Status ergo continentium non solum perfectior, sed ad ipsam continentiam servandam utilior est, si homo recte illo utatur; nec damnandus est propte particularia personarum vitia, quae in aliis statibus non desunt, et interdum propter maius commune bonum toleranda, et quantum fieri potest corrigenda sunt, quod sancte et prudenter Romana ecclesia observat.
spacergreen 23. Quae vero in sexto membro de furtis dicuntur falsae calumniae protestantium sunt, neque aliud re merentur; vixque illius sunt capaces qui odium et indignationem contra indulgentias conceperunt, et illo ita excaecati sunt ut pias et voluntarias eleemosynas a furtis discernere non valeant. Nam in concessione indulgentiarum nullus est quaestus non solum iniustus, verum etiam nec indecens, nec resultans in utilitatem temporalem concedentis indulgentiam, sed est paterna providentia succurrendi communibus necessitatibus quorundam fidelium per pia opera aliorum, eos inducendo ad opera satisfactoria pro peccatis, inter quae sunt eleemosynae, quibus alii indigentes iuvari possunt. Sed d ehac materia laltus a nobis in proprio loco disputatum est.
spacerc 24. Ad ea tandem quae rex tertio loco inducit ex c. 10 et 11, ut suadeat in c. 6 sermonem esse de Antichristo, respondetur primo ex verbis illis capitis 10, ubi angelus iuravit per viventemin saecula saeculorum, quia tempus non erit amplius, ad summum probari iilas tribulationes et supplicia divina quae in c. 9 praedicuntur pertinere ad ultima tempora mundi. Inde vero non necessario sequitur inter plagas dicto c. 9 praenunciatas contineri ultimam Antichristi persecutionem: satis est enim quod post illas proxime immineat. Nam quia homines per priores plagas nec poenitentiam agere nec emendari voluerunt, tandem permittet Deus ultimam, post quam mundus consumetur. Unde comminatio illa, quia tempus non erit amplius, non oportet ut intelligatur implenda statim post praecedentes plagas, sed post ultimam quae iam instabit. Quod ex consequentibus verbis potest facile intelligi. Additur enim, Tempus non erit amplius, sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei. At septimus angelus non statim coepit tuba canere, sed in c. 11 prius praemittitur persecutio Antichristi, et praedicatio testium contra illum, et in fine additur, Vae secundum abiit, id est, completum est, et ecce vae tertium veniet cito. At vae secundum inchoatum fuerat in tuba sexti angeli, nam primum vae in quinta tuba fuerat consummatum, ut in c. 9 dictum fuerat. Ergo vae secundum, quatenus in illo includitur Antichristi persecutio, non fuit completum nec comprehensum totum in vocibus et praedictionibus sextae tubae, sed duraturum est post omnia quae dicuntur capite 10, et in priori parte capitis 11, usque ad dicta verba, Vae secundum abiit, et ecce vcae tertium veniet cito, utique vae ultimi iudicii diei. Unde statim subiungitur, Et septimus angelus tuba cecinit &c.
spacer 25. Unde si quis verba et contextum Ioannis attente consideret, facile intelliget priores plagas c. 9, ad universum mundum, et magis ad impios et infideles et iniquos quam ad ecclesiam et sanctos pertinere, ut indicant verba illa capitis 9, Praeceptum est illis ne laederent. Et infra, Nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. Ultimam vero persecutionem Antichristi quae c. 11 et sequentibus praenunciatur futuram esse contra ecclesiam et contra sanctos, ut patet ex initio c. 11. Unde ulterius possumus distinguere duo tempora Antichristi, unum in quo monarchiam expugnabit, et hoc tempus comprehendi potest in visionibus capitis 9, nam sine dubio calamitates et plagas orbi inferet per bella et exercitus suos quibus totum orbem perturbabit; et pro eo tempore non ita se ostendet Christo contrarium sicut post obtentam monarchiam, imo ficte et simulate procedet, ut sancti etiam antiquissimi docuerunt. Aliud vero est tempus persecutionis ecclesiae, et de hac sine dubio incipit loqui Ioannes in c. 11. Denique, licet daremus regi omnes praedictiones quintae et sextae tubae pertinerea d personam Antichristi et futuras esse in fine mundi, inde evidentius concluderemus illas plagas nondum incoepisse, neque illum Antichristum apparuisse aut bella sua excitare coepisse, vel saltem non potuisse incipere ante mille annos a temporibus Bonifacii III. Iam enim mundus finitus fuisset, ut in suprioribus demonstratum est.

CAPUT 19
ITEM EX CAP. 13 OSTENDITUR, ET OMNIA QUAE REX EX ILLO DECERPIT REFELLUNTUR

SUMMARIUM

1 - 2. Periocha capitis 13 Apocalypsis quoad priorem illius partem. spacer3. Quatuor bestiae illius proprietates Romano pontifici rex affingit. spacer4. Respondetur ad primum. spacer5. Respondetur ad secundum et tertium. spacer6. Romae ethnicae et Christianae imperia male comparantur. spacer7. Periocha secundae partis 13 Apocalyp. spacer8. Haec posterior bestia Antichristum eiusque emissarios significat. spacer9. Loquitur etiam Ioannes de primario aliquo Antichristi adiutore. spacer10. Pseudopropheta ille curaturus est ut Antichristus velut Deus adoretur. spacer11. Character bestiae erit signum quo Antichristi fautores palam agnoscentur. spacer12. Praedicta patrum consensu firmantur. spacer13. Ne cruci locus sit, in frontibus characterem Antichristi pseudopropheta ille imprimet. spacer14. Metaphoricae regis expositiones litterali convincuntur. spacer15. Bestia singularem hominem proprie significat. spacer16. Romana ecclesia non habet agni cornua, id est, hypcrisim. Nec ut draco errores docet aut unquam docuit. spacer17. Retorquentur haereticorum iacula in ipsos. spacer18 - 19. Signa fieri ad firmandam pontificum auctoritatem rex Iacobus ait. spacer20. Miracula olim a pluribus sanctis facta sunt.spacer21. Miracula fiunt ad Christi gloriam vel fidei confirmationem, non ad pontificis auctoritatem primario. spacer22. Excommunicationes a pontificibus excussas ignem esse de coelo rex Iacobus commentatur. spacer23. Ignis ille apud d. Ioannem non significat excommunicationem. spacer24. Instantia. Solutio. spacer25. Dum pontifex colitur, imago bestiae non adoratur. spacer26. Verba Apocalysis expenduntur. spacer27. Characterem bestiae obedientiam pontifici esse rex confingit. Ioannes loquitur de signo permanente, non de pura professione. spacer28. Nemo sine illo ad contractus humanos admittetur. spacer29. Opinio regis Iacobi de numero nominis Antichristi. spacer30. Negari non potest numerum illum esse nominis Antichristi. spacer31. Numerus ille non est temporis adventus Antichristi. spacer32. Bonifacius nomen iam d. Leoni datum ab usurpante vindicavit. spacer33. Contendit rex nomen Latinus continere numerum Antichristi.

ERTIAM veluti descriptionem Antichristi colligit rex ex cap. 13 Apocalypsis, multumque laborat lateque discurrit ut eam pontifici Romano accommodet. Sed revera in vanum laborat, et quo licentius loquitur et pro suo arbitrio et affectu verba scripturae accommodat, eo magis errorem in quo versatur ostendit et nolens impugnat. Prius vero quam illius discursus expendamus, summam illius capitis iuxta proprium et litteralem sensum magis receptum ante oculos proponamus. Duas etenim habet partes. In priori narrat Ioannes se vidisse bestiam ascendentem de mari, habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua eius decem diademata, et super capita eius nomina blasphemiae. De qua bestia dicit esse similem pardo, et habere pedes sicut ursi, et os sicut os leonis. Et draconem dedisse illi totam virtutem suam, et unum ex capitibus eius fuisse abscissum in mortem, et plagam mortis eius curatam, et admiratam totam terram adorasse bestiam. Et postea describit Ioannes potestatem datam huic bestiae ad loquendum magnas blasphemias, et ad persequendum sanctos mensibus quadraginta duobus. Atque haec fere sunt quae in priori visione et parte illius capitis continentur.
spacer 2. De hac autem priori bestia quid sit seu repraesentet, et quo sensu accipienda sint quae de plaga mortis illi data et curata et de tempore persecutionis eius dicuntur, in capite 6 diximus, ubi regis metaphoras impugnavimus. Et inde visionem illam ad pontificem accommodari non posse, imo inde bestiam illam nondum apparuisse, convicimus. Nihilominus tamen necessarium est hoc loco refellere aliqua quae contumeliose per solam maledicentiam pontifici accommodantur, quaeque non nisi protestantes et scripturam adulterantes in ore regis posuerunt.
spacer 3. Pungens igitur Romanum pontificem, ait bestiam illam apparuisse pardo similem, tum propter colorem, quia respersa erat maculis, id est corruptelis contaminata, tum quod adulterinam quamdam imperandi rationem habet, specie spiritualem, revera saecularem, quia super reges terrae extollitur. Secundo, ait hanc bestiam apparuisse etiam leopardo similem, quae spuria est bellua, e leone pardoque mista. Tertio, ait visam esse ursinis pedibus ad vires eius significandas, ore autem leonis, ad rapacitatem declarandam saevamque naturam. Quarto, exponit aperuisse os suum ad blasphemias in Deum et bellum sanctis intulisse, quia eam (ait) terram universam adorare oportet, quod nunquam vetus illa ethnica Roma a quoquam postulavit, quae dedignata non est foedere coniuncto reges socios atque amicos comiter appellare. Probat autem hanc adorationem dari summo pontifici ex more inaugurandi pontificem testemque ipsum cardinalem Bellarminum appellat.
spacer 4. Verumtamen in primo puncto, interpretatio ipsa seu analogia, ad veritatem et ad litteram comparata, apta non est nec sufficiens, quia Antichristus non erit tantum corruptelis contaminatus, sed erit undique corruptissimus, nec usurpabit temporale regimen sub specie vel umbra spiritualis potestatis, sed primo ac praecipue temporale imperium occupabit et violenter usurpabit, et deinceps etiam divinitatem sibi arrogabit, ut partim ex Daniele et Paulo aperte intelligitur et in praecedenti capite tactum est, et in sequenti iterum dicetur. Unde longe aliter Richard. Victor., l. IV in Apocalyp., c. 4, per bestiam illam intelligens imperium ethnicum gentilium ecclesiam persequentium, ait, comparari pardo maculoso propter variam philosophorum assertionem, id est propter variam superstitionem. Ambrosius vero ibi hypocrisim Antichristi in varietate colorum dicit designari: Nam cum sit futurus homo nequissimus, variis virtutibus se decorabit, ut facilius stultos quosque decipiat. Beda vero et Primasius, cum Tyconio, homil. 11, in maculis pardi aiunt repraesentari gentium varietatem Antichristum sequentium, sive quia erit multitudo collecta ex diversis populis sive quia diversis haeresibus erit maculata, ut ait d. Anselmus. Unde si maculae pardi vitia repraesentant, non quoscumque defectus sed universa vitia in Antichristo futura designant. Accedit quod Antichristus propter velocitatem pardo comparatur, quia brevissimo tempore imperium consequetur et omnia conculcabit, sicut Danielis 7 Alexander Magnus propter hanc causam per pardum repraesentatur, ut d. Hieronymus et alii exponunt. Item propter crudelitatem in humano sanguine effundendo. Nullus autem, nisi impudentissimus sit, similes proprietates in Romano pontifice audebit confingere. Imo neque rex Angliae neque tota haereticorum versutia eas corruptelas quas in sede apostolica effingunt ostendere potuerunt. Nam quae ad doctrinam pertinent, corruptelae non sunt, licet ab hominibus, contrariis erroribus et haeresibus corrupti, tales iudicentur. Quae vero ad mores spectant, maxima ex parte ab eisdem ecclesiae hostibus ultra veritatem effictae et exaggeratae sunt, et si aliquae huiusmodi in praelatis ecclesiae inventae aliquando sunt, ad personales et humanos defectus pertinent, qui sedem ipsam non maculant.
spacer 5. Unde quae in secundo et tertio puncto de similitudine leopardi et de pedibus ursinis dicuntur non gravate accipimus, apte enim in verum Antichristum conveniunt. Ex eisdem autem proprietatibus earumque significatione convincitur descriptionem illam non posse pontifici accommodari. Cur enim Bonifacius III vel alius similis pontifex eius successor poterit spurius appellari, cum neque origine talis fuerit nec electione, sed legitime creatus? Vel quae rapacitas aut saeva natura in eis inventa est ut ursinos pedes habere dicantur ?Antichristus enim dicitur pedes ursinos habiturus, quia pedibus suis omnia conculcat, ut dicitur Danielis 7. Quod autem quarto loco addit de adoratione pontificis ridiculum est: non enim adoratur ut Deus, sed ut supremus ecclesiae praelatus ac vicarius Dei. Quid enim est adorationis exhibitio? Ait enim Paulus, Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni sunt, 1 Timoth. 5. Quid ergo mirum quod is, qni toti ecclesiae praeest, magna veneratione dignus habeatur, praesertim cum in Christi honorem tota illa veneratio redundet?
spacer 6. Immerito autem comparat rex Romam ethnicam cum Christiana. Tantum enim distat imperium illius ab istius potestate quantum terrestria a coelestibus, corporalia ab spiritualibus, et temporalia ab aeternis discrepant, ut in tertio libro abunde monstratum est. Romani ergo imperatores tantum temporales domini erant limitatamque ditionem possidebant, ideoque aliarum ditionum reges non ut subditos sed ut socios comiter tractabant. Romani autem pontifices spirituales praelati ac reges sunt, totumque mundum pro territorio, omnesque oves Christi pro grege habent, et ideo reges omnes Christianos subditos appellare possunt. Et nihilominus eos (nisi haeretici vel schismatici sint) non solum comiter sed etiam humanissime filios, et interdum etiam dominos appellare non dedignantur. Imo interdum tanta submissione animi id fecerunt ut eorum verbis abutantur rex et protestantes ad eos imperatoribus subiiciendos, sicut de Gregorio papa in tertio libro notavimus. Atque haec sunt satis de prima bestia.
spacer 7. In secunda parte eiusdem capitis 13 narrat Ioannes vidisse aliam bestiam ascendentem ae terra, quae habet cornua duo similia agni, et loquebatur sicut draco, de qua multa dicit. Primum, fecisse ut omnes habitantes in terrra adorarent bestiam primam. Secundo, datum esse illi ut faceret signa magna, et in particulari ita ut ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum. Tertio, per haec signa seduxisse habitantes in terra ut faciant imaginem prioris bestiae. Quarto, datum esse illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae, et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur. Quinto, quod faciet omnes pusillos et magnos, et divites et pauperes, et liberos et servos, habere characterem bestiae in dextera manu sua aut in frontilus suis, ut nemo possit vendere neque emere nisi qui habet characterem aut nomen bestiae, numerum nominis eius. Sexto, additur mysterium numeri nominis eius his verbis: Numerus enim hominis est, et numerus eius sexcenti sexaginta sex. Quae omnia adeo sunt obscura ut vix humano ingenio coniectari possint, nedum comprehendi. Et, ut recte annotavit cardinalis Bellarminus, signum evidens est non esse impleta, quia hodie tam sunt obscura et aenigmatica sicut quando primum scripta fuerunt. Prophetiae autem quae per aenigmata fiunt, licet antea sint obscurae, saltem quando implentur intelliguntur et clarae fiunt, alias in utiles essent. Cum ergo haec perinde obscura sint ac antea erant, signum est non esse impleta. Et nihilominus rex Angliae suo more ita multa accommodat sicut vel opinioni suae vel ad detrahendum Romanae sedi putat esse accommodata. Prius vero quam illi respondeamus, proprium et litteralem sensum huius visionis proponemus, ut comparatione illius error fictae interpretationis evidentius appareat.
spacer 8. Haec ergo posterior bestia vel generalim repraesentat Antichristi pseudoprophetas et praedicatores, quos ipse ad suam divinitatem suadendam et sanctos persequendos mittet, ut exponunt ibi Primasi., Beda, Anselmus et alii, et sentit Gregorius, XIII Moral., c. 26, alias 36, vel certe significat aliquem ex illis insignem et excellentem magum, et potentem etiam viribus et exercitu, qui per signa seducendo et per potentiam cogendo ad Antichristum adorandum homines convertat. Sic Irenaeus, lib. V, cap. 28, postquam priorem huius capitis visionem retulerat, de hac posteriori subiungit, Post deinde, et de armigero eius quem et pseudoprophetam vocat, loquebatur (inquit) quasi draco, et potestatem primae bestiae omnem faciebat ei in conspectu eius. Eamdem sententiam comprobat And. Caesar., allegans etiam Irenaeum, suo c. 37. Aretas vero, suo etiam capit. 37, licet in principio videatur per hanc etiam posteriorem bestiam Antichristum interpretari, postea magis rem declarans vocat hunc praecursorem Antichristi et illos distinguit, comparans cum Ioanne Baptista et Christo. Victorin. etiam in singulari intelligit falsum prophetam qui facturus est portenta et signa mendacia ante Antichristum. Et hanc nunc frequentius sequuntur eruditi scriptores, quos refert et sequitur Malvenda, lib. VIII de Antich., c. 19. Ambrosius vero in Apoc. sub disiunctione ait hanc bestiam esse aut muhos praedicatores Antichristi, vel aliquem deteriorem caeteris.
spacer 9. Sed licet verum sit sub illo propheta falso, per antonomasiam nominato, alios adumbrari, nihilominus negari non potest quin de singulari aliquo homine insigni fautore Antichristi et hominum deceptore Ioannes loquatur, tum quia contextus ipse sincere spectatus id satis indicat, tum etiam quia in c. 19 evidenter id ostendit idem Ioannes, dicens, Apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos qui acceperunt characterem bestiae et qui adoraverunt imaginem eius. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. Ubi evidenter describit eumdem pseudoprophetam quem sub nomine bestiae de terra ascendere viderat, et de illo ut de singulari homine atque ac de Antichristo loquitur, et tanquam duos homines speciali modo damnatos numerat, eosque a caeteris sectatoribus Antichristi distinguit, subiungens, Et caeteri occisi sunt in gladio sedentis super equum &c. Non est ergo dubium quin per illam bestiam secundam particularis homo singularisque Antichristi praedicator significetur, cuius duae praecipue proprietates per duas bestiae conditiones designantur. Dicitur enim habere cornua tanquam agni propter hypocrisim., Ostendet enim se mansuetum et erit crudelissimus persecutor, vel ostendet se tanquam verum Christum praedicans, loquetur autem ut draco, quia Antichristum praedicabit, motus et actus a dracone, qui priori bestiae dedit totam virtutem suam et potestatem. Atque ita duas illas metaphoricas proprietates exposuerunt Ireneeus, Andr. Aret., et alii supra allegati, et Ticon., alias August., homil. 11 in Apoc., licet illas omnibus haereticis accommodet. Idemque sensit Gregorius, loco supra citato, easdem tribuendo quasi per participationem omnibus falsis praedicatoribus Antichristi.
spacer 10. Caetera vero quae de hoc falso propheta Ioannes praedicit, licet patres et expositores catholici obscura et difficilia intellectu esse fateantur, omnes tamen qui eorum litteralem sensum investigant in eis proprietatem verborum, quoad fieri potest, servare student. Itaque cum dicit facturam esse bestiam illam ut omnes habitatores terrae primam adorent, id de divina adoratione et vera latria intelligunt. Hac enim ipse Antichristus cupiet adorari, ut in c. 17 ex scriptura et patribus ostensum est. Item cum dicit facturum signa, de sensibilibus miraculis fictis et mendacibus prodigiis verba exponunt, iuxta verba Christi, Matth. 24, Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia. Nam, sicut quoad pseudochristos per antonomasiam implebuntur haec verba in Antichristo, ita quoad pseudoprophetas in hoc Antichristi pracursore implenda esse Ioannes sentit. Christum autem loqui de signis externis apparentibus et sensus illudentibus nemo unquam dubitavit. Unde cum ulterius Ioannes ait facturam illam secundam bestiam, ut ignis de coelo descendat, de vero locali descensu et de vero igne, vel saltem de corpore sensibili habente speciem tanquam ignis, omnes etiam interpretantur quia hoc et est consequens ad priorem interpretationem signorum in generali, et est consentaneum proprietati verborum, et nulla est necessitas alias metaphoras contingendi, praesertim cum Ioannes dicat descensurum ignem in conspectu hominum. Similiter quod tertio loco addit Ioannes de imagine prioris bestiae, de propria sensibili imagine vel statua Antichristi intelligitur, quam facient credentes in eum, et in templis et fortasse in Hierosolymitano eam collocabunt ut ipsa adoretur, et Antichristus in ea tanquam verus Deus. Et cum eadem proprietate intelligitur, hunc pseudoprophetam daturum spiritum illi imagini ut loquatur; nam per pactum cum daemone hoc facillime fieri potest, sicut in sculptilibus et idolis gentium immundos spiritus loqui solitos fuisse in historiis notissimum est.
spacer 11. De charactere autem Antichristi eiusque in manibus vel fronte impressione, omnes etiam in hoc conveniunt, quod sit futurum signum sensibile hominibus accommodatum ad externam suae religionis professionem, et fortasse tanquam insigne quoddam apostasiae vel discessionis a Christiana religione, et ad sectae Antichristianae aggregationem, quamvis in particulari nemo divinare possit qualis character ille futurus sit. Nam illud prius veritas et proprietas verborum Ioannis requirit. Hoc autem posterius per illa non explicatur, nec in aliis locis scripturae revelatum est, nec ratione investigari potest. Denique de nomine bestiae omnes etiam docent tale futurum esse, ut ex litteris constet, quae ad rationem numerorum iuxta morem Graecae linguae redactis numerum 666 contineant. Quia vero innumeris modis possunt Graecae litterae ita componi ut illum numerum reddant, addunt dicti expositores sciri non posse quale futurum sit Antichristi nomen donec appareat, et tunc ex effectu cognoscatur prophetiae sensus et veritas. Nam, licet nunc contingat nomen alicuius constare ex litteris, quae secundum Graecum idioma illum numerum reddant, ut de Mahometo vel Luthero aliqui ostendere conati sunt, illud non est sufficiens Antichristi signum si alia desint, quia est valde ambiguum et aequivocum, et ideo necesse est ut cum aliis coniungatur.
spacer 12. Hanc autem brevem paraphrasim seu expositionem litteralem verborum Ioannis sumo ex auctoribus proxime allegatis. Irenaeus enim, dicto cap. 28, de hoc pseudopropheta dicit quod faciet signa magica operatione. Et ibidem adiungit caetera verba Ioannis, simpliciterque sine alia interpretatione illa proprie intelligit. In cap. vero 30 late docet quod de numero nominis diximus. Victorin. etiam in Apocalyps., circa signum ignis, ait, Haec magi per angelos refugas et hodie faciunt. Et addit, Faciet etiam ut imago aurea Antichristo in templo Ierosolymis ponatur, et intret angelus refuga, et inde voces et sortes reddat. Et de nomine et nota characteris eodem modo sentit. Idem fere habet Aret., suo cap. 27, ubi de igne aperte dicit descensurum ita ut videatur intuentium oculos fascinando, et de charactere ait futurum esse perniciosi nominis insculpturam, et dandum esse in signum quo possint vel non possint homines negotiari, supponens illud futurum esse sensibile. Et Andr., cap. 27, Quidquid (inquit) Pseudochristi praecursor ad hominum deceptionem facturus est, hoc totum per praestigias et incantationes facturus est, ut Antichristus tesbimonium habeat a viro qui tanta miracula patrarit. Et infra, Non est mirum aut notum si in oculis hominum ignem e ccolo descendere faciat impostor. Et adducit exemplum de igne virtute diaboli incenso vel superne dilapso ad Iobi armentum subito absumendum (Iob 1). Postea vero de imagine propria et loquela eius alia verba interpretatur, exemphsque similium praestigiarum daemonum confirmat. De charactere item loquitur tanquam de nota sensibili, intelligitque proprie hominibus imprimendum fore ut signum necessarium ad emendum et vendendum etiam res necessarias, ut saltem (inquit) ob rerum ad vitam necessariarum penuriam ad violentam mortem adigat, utique illos qui characterem illum recusaverint.
spacer 13. Ac tandem cap. 38, quae de nomine Antichristi diximus, tradit et auctoritate Hyppoliti confirmat: Dabit characterem in dextra manu et in fronte ne quis dextra sua manu pretiosam illam crucem pingat in fronte. Inferius autem sentit characterem illum futurum esse nomen ipsius Antichristi sigillo sensibililer impressum in fronte vel manu. De illo autem nomine negat sciri posse quale futurum sit. Similiter de charactere Antichristi loquitur Ephrem, tract. de Antichristo, metro suo § 2, In dexteram manum seu frontem insculpturus est homini characterem hunc suum impium, ne facultas sit homini se signandi signo Christi. Et in sequenti metro signa et falsa prodigia similiter dc externis sensibilibus praestigiis exponit. Ac tandem in metro ultimo idem repetit de charactere, sentiens futurum esse sensibile signum quod Christi adversarii pro cruce salvatoris assument. Indistincte autem de his loquitur, prout ab Antichristo vel ab eius pseudopropheta facienda sunt, omniaque Antichristo tribuere videtur. Denique Primasius, Beda, Rupert. et alii in Apocalypsim, imo et moderni omnes in his quae diximus consentiunt, licet in explicando charactere et nomine Antichristi varias et inter se dissentientes sententias tradant, quae varietas nihil nostrae intentioni obest, ideoque necesse non est illam referre aut expendere, unusque pro omnibus videri potest Malvenda, lib. VIII de Antichristo, c. 48 et 19.
spacer 14. Superest ut cum hoc simplici scripturae sensu mysticas et metaphoricas regis expositiones, seu ad maledicendum accommodationes, conferamus. Ille enim per hanc bestiam secundam apostolicam ecclesiam, pontifici Romano parentem, quam ipse more impiorum protestantium apostaticam appellat, interpretatur. Et nihilominus de illa subiungit, Cuius firmior origo est et stabilior, ut quae visibiliter verae ecclesiae succedat. In quibus verbis, rei veritate coactus vel non advertens quid diceret, Romanam ecclesiam veram et catholicam esse professus est. Nam illa est vera ecclesia quae verae ecclesiae antiquiori visibiliter succedit, ut in primo libr oostensum est. Unde illa comparatio, qua haec ecclesia dicitur firmior et stabilior, si ad synagogas Satanae et congregationes protestantium seu apostatarum fiat, recte et verissime facta est; si vero fiat ad apostolicam sedem non recte fit per excessum, sed per aequalitatem fieri deberet. Nam vera ecclesia non potest a petra separari, neque e converso, ideoque tam firma et stabilis est Petri successio, quam est certa verae ac visibilis ecclesiae duratio. Utraque vero est tam firma quam est certum verbum Christi, Portae inferi non praevalebunt adversus eam, Matth. 16.
spacer 15. Quod vero ad interpretationem bestiae spectat, satis a nobis ostensum est in proprio sensu significare unum quemdam singularem hominem. Concedimus autem mystice posse significare congregationem quamcumque impiorum, haereticorum et apostatarum sequentium et praedicantium Antichristam, sive generalitcr et typice dictum, sicut ex Tyconio retulimus, per hanc bestiam significari omnes haereticorum sectas et ministros, sive singularem et proprium Antichristum praedicantium, ut multi catholici exposuerunt. Sic ergo verum est bestiam illam esse apostaticam congregationem. Haec autem apostatica congregatio nunc multiplex est: omnis enim synagoga Satanae sub nomine Christiano collecta apostatica congregatio est, talisque est omnis Lutheranorum, Calvinistarum, puritanorum et protestantium congregatio, similemque esse Anglicanam pseudoecclesiam in primo libro ex eius statu et lapsu evidenter ostensum est.
spacer 16. Ut autem Romanam ecclesiam per illam bestiam repraesentari rex ostendat, dicit imprimis habere cornua similia agni quia Christi sponsam red refert, et sibi propugnatorem ostendit. At non per hypocrisim, sed per veram fidem et adorationem Christi eiusque imitationem haec refert, in quo multum ab illa bestia differt. Adiungit, Revera tamen loquitur sicut draco, quia damnabiles diabolicasque doctrinas docet. At hoc nunquam ab ipso ostensum est, a nobis autem probatum sufficienter est in libro primo testimonium hoc non solum falsum sed etiam haereticum esse, quia vera et visibilis ecclesia Christi non potest a fide cadere cum sit columna et firmamentum veritatis propter promissionem Christi dicentis, Ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, et, portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et in lib. II, cap. 3, non solum ecclesiam hanc ab omnibus erroribus quos in illa rex fingit, vindicavimus sed etiam, propter contrarias haereses, Angliam, quatenus sub rege suo nunc militat, apostaticam et schismaticam esse convicimus.
spacer 17. Quocirca, priusquam ad alia progrediar, lectorem admonere libet ut consideret quanto maiori et veriori fundamento regis illa metaphora in ipsum suumque miserandum regnum possit retorqueri. Cur enim non dicemus bestiam illam priorem esse Henricum VIII et successores eius illum imitantes et super capita sua nomen habentcs blasphemiae, utique capitis ecclesiae, non solum in temporalibus sed etiam in spiritualibus supremi? Cur item non dicetur Henricus fuisse maculosus ut pardus, cum fidei professionem et doctrinam qua pollebat, turpissimis libidinis, schismatis ac tandem haeresis maculis foedaverit? Quin etiam velocitate et ferocitate pardum imitari visus est: nam brevissimo tempore totum fere regnum apostatare fecit et egregios viros in fide constantes atrociter necavit. Denique multo verius dicitur rex Angliae adulterina imperandi ratione sub specie temporalis potestatis spiritualem usurpare, et indebitum cultum adorationemque ambire, dum tanquam suae ecclesiae caput vult recognosci, obediri et honorari. Et ad hunc modum possunt caetera facile accommodari. Similique modo dicemus alteram bestiam esse Anglicanam ecclesiam a vera fide lapsam, regem ut spirituale caput suum venerantem, et infinita verba blasphemiae in veram Dei ecclesiam catholicam, Christique vicarium proferentem; vel certe bestiam illam secundam dicemus esse ministrorum falsorumque prophetarum regi applaudentium gregem, seducentem ibi habitantes ut priorem bestiam adorent, eam ut caput ecclesiae recognosendo. Haec ergo et similia et facile cogitari possunt,et maiori cum fundamento dici, tum quia vera sunt et notissima in universo orbe, tum quia, licet rex Anglice non sit Antichristus, inter eius typos et praecursores iuste numerari potest, cum Christum in sua ecclesia et vicario suo persequatur, quod cum factis exequi non possit, verbis et probris efficere conatur.
spacer 18. Unde ulterius rex progreditur, et quod Ioannes dicit de signis et prodigiis ab hac secunda bestia faciendis, ut gentes seducat et ad priorem adorandam trahat, ad ecclesiae catholicae miracula accommodat, quae falsa et portenta mendacia esse et ad conciliandam pontifici auctoritatem et potestatem fieri affirmat. Quae cum sine probatione contra omnem divinam et humanam auctoritatem ac fidem dicantur, contemnenda potius quam refellenda videbantur. Breviter tamen interrogare libet an credant in ecclesia Christi veras potuisse fieri virtutes ac vera miracula post sexcentesimum sextum annum necne. Si negant fieri potuisse, Christi promissiones eludunt, eisque pro suo arbitrio terminum praefiniunt. Christus enim indefinite dixit, Marc. ult., Signa autem eos qui crediderint haec sequentur, in nomine meo daemonia eiicient,&c. Et Matth. 17, Si habueritis fidem sicut granum synapis, &c. nihil impossibile erit vobis. Et Ioan. 14, Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet. Hae ergo promissiones non possunt ad certum tempus limitari: alioqui posset quispiam dicere solos apostolos vera miracula facere potuisse vel quidpiam simile, quod absurdissimum est. Ergo non pro solis prioribus ecclesiae seculis, sed pro omni aevo concessit Christus ecclesiae suae ut temporibus opportunis talia vera signa in ea fierent.
spacer 19. Dicent promissiones has factas esse fidei, et ideo potestatem illam durasse in ecclesia quamdiu in illa duravit vera fides. Postquam vero illa corrupta est, cessasse et falsa miracula incoepisse. Hoc autem est in aliud errorum barathrum incidere: nam si ecclesia vera fide carere incoepit periit ecclesia contra verbum Christi, Portae inferi non praevalebunt adversus eam (Matt. 16). Dicent periisse veram ecclesiam visibilem, sed iam satis ostensum est Christi veram ecclesiam visibilem esse, eique Christum perpetuitatem us que ad finem promisisse. Praeterquam quod signa et miracula sensibilia esse oportet, atque ideo non nisi ab ecclesia visibili vera miracula fiunt; illi ergo factae sunt Christi promissiones, et in ea semper durabit potestas a Christo promissa.
spacer 20. Si ergo potestatem negare non possunt, cur negant esse vera miracula quae his temporibus in ecclesia facta sunt? Non enim pauciora signa veritatis in eis quam in illis quae in antiqua ecclesia fiebant conspiciuntur. Nam imprimis facta sunt per viros sanctissimos, Benedictum, Bernardum, Franciscum, Antonium, et alios similes. Deinde frequenter facta sunt ad fidem persuadendam et in novis provinciis introducendam, ut de Anglia refert, lib. IX, Gregorius, fere proximus Bonifacii III antecessor, et similia fuisse postea in eadem provincia facta in eiusdem fidei confirmationem auctor est Beda, lib. V Histor. c. 13. et annales ecclesiastici referunt cooperatione similium miraculorum in Flandria, Hollandia, aliisque provinciis post tempora Bonifacii fuisse fidem introductam. Praeterea eadem veritatis iudicia in posterioribus miraculis quae in prioribus reperiuntur, nimirum in miraculo suscitandi mortuum, evidentia proiiacentis cadaveris mortui et vera vivificatio, temporis duratione, et pluribus actionibus vitae, et publica conversatione confirmata. Denique non minori fide digna historia haec quam illa miracula esse probantur. Ergo temere et impie omnia falsa iudicantur.
spacer 21. Quod autem rex dicit, haec miracula ecclesiae facta esse ad conferendam et extollendam pontificis potestatem, non ita est: nam ordinarie fiunt vel in verae fidei confirmationem et propagationem vel in Christi gloriam et honorem; saepe etiam sunt effectus verae et firmae fidei, cui Christus promisit, Matth. 17, Si habueritis fidem sicut granum synapis &c. Aliquando fiunt ex Dei misericordia volentis talia beneficia indigentibus et petentibus miraculose concedere; aliquando ad ostensionem sanctitatis alicuius personae quam Deus ad aliorum exemplum et consolationem manifestare vuIt. Dico autem ordinarie hoc ita esse, quia cum articulus de primatu pontificis ad fidei dogmata pertineat et ad verae fidei et ecclesiae confirmationem notitia eius maxime necessaria sit, etiam in illius veritatis confirmationem potuerunt vera miracula fieri quoties opportuna vel necessaria iuxta divinae providentiae dispositionem fuerint. Ac denique, quamvis vera miracula non semper propter illum finem fiant, nihilominus quatenus fiunt a ministris ecclesiae pontifici obedientibus et eius auctoritate praedicantibus, satis eamdem veritatem de primatu eius confirmant. Quis ergo non videat quam sit execranda calumnia miracula catholicae ecclesiae cum signis Antichristianae bestiae comparare?
spacer 22. Quia vero Ioannes inter signa illius bestiae unum peculiare designavit, dicens, Ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram in conspectu hominum, egregiam profecto his verbis rex affinxit interpretationem, dicens, Nempe fulmen excommunicationis, cuius tanta vis est ut thronis exturbare principes valeat, adeo ut omnes pro haereticis occidendi sint et exurendi qui bestiae nolunt imaginem adorare, hoc est, summam eius potestatem nullis limitibus circumscriptam. In quibus duplex metaphora indicatur quae, si in allegorico sensu affertur, parvi momenti est ad persuadendum, eadem enim facilitate qua fingitur contemnitur, quia solum ad malediccndum a protestantibus excogitata est; si vero sensus ille ut litteralis proponatur, valde ridiculus est et intentioni spiritus sancti ipsorumque protestantium dictis repugnans. Utrumque breviter ostendo.
spacer 23. Prima enim metaphora est, quia descendere ignem de coelo per metaphoram dicitur esse excommunicationem fulminare. At haec metaphora imprimis nova est, sine fundamento in scriptura vel patribus aut expositoribus aut communi modo loquendi. Quis autem credat Ioannem usurpasse verba in sola illa metaphorica significatione, quam sibi nuper protestantes pro sua libidine et solum ad irridendum confinxerunt? Deinde Ioannes illud ponit ut signum novum, singulare et admiratione dignum; at fulminare excommunicationem non est novum, nec singulare, cum etiam ab ipsis haereticis fiat, unde nullam habet admirationem cum quotidianum sit. Imo, si illud est Antichristi signum, profecto ante Bonifacium III coepit Antichristianismus. Nam prius Innocentius I contra imperatorem excommunicationem fulminavit. Denique bestia illa faciet ignem de coelo descendere daemonis arte et potestate; fulminatio autem excommunicationis fit potestate a Christo concessa, eti n virtute verborum eius, Si ecclesiam non audierit &c., Matt. 17. Ergo Ioannes non de hoc signo loquitur, nec metaphora est verisimilis.
spacer 24. Dicet forte rex haec vera esse de iusta et ordinaria excommunicatione, se autem loqui de fulmine illius excommunicationis, cuius tanta est vis ut thronis exturbare principes valeat. Sed contra primo, quia etiam talis excommunicatio potest esse iusta et legitima potestate facta, ut supra ostensum est, quanquam revera improprie dicitur excommunicatio ipsa exturbare a throno. Nam, licet illi duo effectus tanquam duae poenae ab eadem potestate procedant et simul imponantur, distincti sunt. Nunc autem ut regi morem geramus, tanquam de uno loquimur. Itaque illud etiam fulmen vera et coelesti potestate fit, et non est signum mendax sed verum, ut probavimus: est ergo repugnans cum metaphora. Secundo, hoc signum, id est haec excommunicatio, non fulminatur seu exhibetur in ecclesia a praedicatoribus vel fidelibus obedientibus pontifici, sed a solo pontifice, et ita secundum regiam accommodationem non exhibetur a posteriori bestia sed a priori. At signum illud faciendi descendere ignem de coelo non tribuitur a Ioanne priori bestiae sed specialiter secundae. Ergo talis interpretatio bestias confundit.
spacer 25. Altera metaphora regis versatur circa imaginem bestiae, per quam rex summam papae potestatem significari vult. Haec autem metaphora eisdem fere argumentis facile refellitur, tum quia nullum fundamentum auctoritatis, rationis aut probationis habet, tum quia recognoscere ac venerari hanc summam pontificis potestatem non est novum in ecclesia Christi, sed ante Bonifacium omnes praecedentes pontifices eam imaginem induerunt, illaque potestate usi sunt, omnesque vere fideles illi paruerunt, ut in lib. III fuse probatum est. Ultra haec vero pugnant cum metaphora verba illa Apoc. 13, Dicens habitantibus in terra ut faciant imaginem bestiae. Quis enim papistarum (ut isti loquuntur) aut verius catholicorum docuit unquam fideles ut facerent vel conferrent potestatem pontifici, cum potius constanter doceamus solum Christum illam conferre? Non est ergo illa imago pontificia potestas, sed aliquid quod arte et manibus hominum fieri potest. Nec dicere potest rex nihil aliud esse facere imaginem quam potestatem recognoscere et confiteri, nam expresse Ioannes duo distinguit, facere imaginem et adorare illam, at vero respectu potestatis, recognoscere potestatem est venerari illam. Ergo aliud est facere imaginem, unde fere evidens est, in illis verbis faciendi imaginem nullam esse metaphoram, ut supra dixi. Quod etiam valde persuadent sequentia verba, Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae et ut loquatur imago bestiae. Haec enim aperte ostendunt sermonem esse de imagine materiali et sensibili. Quomodo enim fingi potest ecclesiam dare spiritum potestati pontificis ut loqui possit, vel quippiam simile facere?
spacer 26. Tandem in illis verbis considero duplex signum: unum, faciendi descendere ignem de coelo, et hoc signum dicitur secunda bestia facere non per coactionem, sed per seductionem, ut inducat habitantes in terra ad bestiam primam eiusque imaginem adorandam, ut patet ex verbis illis, Et seduxit habitantes in terra propter signa quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. At vero fulmen excommunicationis non pronunciatur ad inducendos homines per seductionem;, sed per vim et coactionem, quae maior fit si cum excommunicatione deturbatio a regno coniungatur. Ergo non quadrat metaphora excommunicationis cum tali signo. Aliud denique signum, scilicet dare spiritum imagini bestiae et facere ut loquatur, licet etiam sit ad seducendum, tamen ad coactionem progreditur. Additur enim, et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae occidantur. Et hic etiam non potest accommodari metaphora. Nam ecclesia non dat spiritum nec loquelam pontifici ut potestas eius ad occidendos rebelles extendatur, sed potius ipse hanc potestatem suis ministris committit. Est ergo ille scripturae abusus, non interpretatio.
spacer 27. Deinde ultra procedit rex ad characterem Antichristi pontifici accommodandum, dicitque characterem bestiae esse professionem obedientiae quae summo pontifici fit. At Paulus, Hebr. 3, cum monuit fideles, Obedite praepositis vestris, non censuit professionem ecclesiasticae et Christianae obedientiae esse Antichristi characterem sed Christi. Veriorique ratione dicere possemus iuramentum fidelitatis quo rex premit sui regni catholicos esse characterem Antichristi, quandoquidem sub specie professionis civilis obedientiae sibi debitae, vicarii Christi obedientiam negare compellit. Praeterea, ultra errorem in quo accommodatio fundatur, repugnat Ioannis verbis. Primo, quia vel per obedientae professionem intelligitur solum modus ipse vivendi sub obedientia pontificis, vel intelligitur aliqua specialis formula hanc obedientiam profitendi. Prior sensus non est iuxta mentem Ioannis, quia expresse loquitur de aliquo signo gestando a sectatoribus Antichristi quo protestentur sectam et obedientiam eius, ut supra visum est, et ex littera ipsa evidenter constat. Si autem per professionem intelligatur peculiaris forma promittendi obedientiam pontifici, non quadrat cum verbis Ioannis. Primo, quia Ioannes ait, omnes pusillos et magnos, divites et pauperes, liberos et servos gestaturos esse characterem bestiae, at vero specialis professio obedientiae ad pontificem non exigitur ab omnibus fidelibus pusillis et magnis, sed a pastoribus vel doctoribus ecclesiasticis aliisque in simili gradu constitutis.
spacer 28. Secundo, character Antichristi ita esse debet communis et familiaris omnibus ut sine illo nullus permittatur emere aut vendere, etiam ad vitam necessaria. Unde notant patres in eum finem esse imprimendum ut vel propter vitae sustentationem omnes homines illum suscipere cogantur, sicut nunc in Anglia coguntur catholici ecclesias haereticorum adire vel iuramentum fidelitatis profiteri ne bonis ad vitam necessariis vel vita ipsa priventur. At in Romana ecclesia professio obedientiae ad pontificem non exigitur ut homines possint emere et vendere, nec sub coactione amittendi necessaria ad vitam, sed in specialibus occasionibus, ubi ad securitatem doctrinae, gradus, vel muneris suscipiendi iudicatur conveniens postulatur. Nulla est ergo huius characteris ad illam professionem comparatio. Tertio, character Antichristi futurum est signum aliquod permanens manibus gestatum vel fronti impressum, quod videri possit ut homines ad dictos contractus admittantur. Professio autem obedientiae est signum (ut ita dicam) transiens quod in susceptione alicuius muneris semel exhibetur, postea vero nec in manibus nec in fronte gestatur. Est ergo frivoia characteris accommodatio.
spacer 29. Pervenit tandem ad numerum nominis Antichristi, et duas expositiones adhibet. Una est ut ille numerus non sit nominis sed personae Antichristi, id est, ut necessarium non sit in litteris nominis eius illum numerum contineri sed in ipsa persona, quia intra annos illius numeri, scilicet 666, venturus fuit Antichristus. Quam expositionem colligit ex eo quod idem numerus qui prius dictus fuerat numerus nominis eius, postea dicitur numerus bestiae ibi, Qui habet intellectum computet numerum bestiae, et statim additur, Numerus enim hominis est, Apoc. 13. Et in his posterioribus verbis videtur rex per hominem Christum dominum interpretari Ait enim iuxta hanc expositionem dici numerum hominis, quia est numerus annorum domini. blue Sic autem ait impletam esse prophetiam in Bonifacio III, qui primus (ait) se nominavit universalem archiepiscopum, quo titulo s. Gregorius Antichristum fore cognoscendum praedixerat. Atque illa quidem expositio nova non est. Nam Ioan. Annius et quidam alii illa usi sunt ut ostendcret Mahometum fuisse Antichristum. Et, licet illam regi permitteremus, nihil referret, ut statim dicam.
spacer 30. Negari autem non potest Ioannem praedixisse numerum illum 666 futurum esse in nomine Antichristi. Expresse enim dixit, aut numerum nominis eius, id est contentum in litteris nominis eius, et ita intellexerunt illa verba omnes interpretes. Hoc ergo negari non potest, licet non repugnet per illum eumdem numerum nominis mystice indicari aliquam proprietatem ad personam pertinentem. Unde si cum veritate aliarum prophetiarum vel historiae posset consistere ut per illum numerum significaretur tempus ortus Antichristi secundum numerum annorum domini vel tempus durationis throni eius, ut alii de Mahometo dixerunt, hoc quidem cum verbis Ioannis non repugnaret. Tamen illud non ita esse in Mahomete reipsa monstratum est, ut ostendit Pereira, disp. 5 de Antichristo. De proprio autem Antichristo constat ex aliis prophetiis, iuxta quas nec tam cito venire potuit nec thronus eius tanto tempore durabit, ut supra ostensum est.
spacer 31. Iuxta protestantium autem accommodationem, clarum est non posse referri numerum illum ad tempus durationis Antichristi, quia opinione illorum iam duravit plus quam mille annis. Propterea ergo rex studuit numerum accommodare ad tempus ortus eius. Verumtamen etiam hic sensus nullum fundamentum habet in textu, nam eumdem numerum quem prius vocavit numerum nominis bestiae, statim, brevitatis causa, vocat numerum bestiae; cum vero subdit eumdem esse numerum hominis, per hominem non intelligit Christum: quis enim hoc unquam cogitavit, aut quo fundamento affirmari potest? Accedit quod neque in illo sensu veritas illi numero respondet, quia Bonifacius III anno 666 non sedit. Respondet primo numerum illorum non ab anno nativitatis Christi, sed ab eo in quo Pompeius templum diruit, computandum esse. Sed hoc neque ratione subsistit. Cur enim ab illo potiusquam ab alio quovis tempore computandus est ille numerus? Neque constanter est dictum, quia iam ille non erit numerus annorum domini, sicut paulo antea dixerat. Ac propterea respondet aliter sexaginta annis post Bonifacium fuisse confirmatum regnum Antichristi, et ita fuisse numerum illum expletum. Sed hoc non minus frivolum et voluntarium est, quia neque pontifices illis sexaginta annis post Bonifacium magis usurparunt nomen universalis episcopi quam pe rcentum, vel plures sequentes, neque potestate aut dignitate magis creverunt.
spacer 32. Praeterquam quod etiam falsum est, Bonifacium usurpasse nomen universalis episcopi, quia solum ab alio usurpante vindicavit et suae tantum sed posse congruere ostendit, licet non constet illo titulo usum fuisse. Quod si haec usurpatio appelletur, non ille primo, sed Leo papa ante plures annos illud nomen usurpasse dicendus erit, quia et synodus Chalcedonensis titulum illum ei tribuit, ut supra ex Gregorio retuli et ipse in suis epistolis universalis ecclesiae episcopum se nominat, quod perinde est. Falsum denique est Gregorium dicere Antichristum titulo universalis episcopi fore cognoscendum, sed verba Gregorii sunt, Quisquis se universalem sacerdotem vocat, vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. Quo autem sensu Gregorius nomen illud reprehendit iam supra declaratum est. Quidquid vero de vocabulo et usu eius fuerit, ex illo loco Gregorii evidenter colligitur Bonifacium non esse Antichristum, sed ad summum posse inferri fuisse elatum vel imitatione quadam praecurrisse Antichristum, ex quo aperte sequitur non fuisse Antichristum. Melius certe posset considerare rex Gregorium ibi ponere ut notam Antichristi quod se Deum dicet, et quod Deus videri velit super omnes homines. Quod nec Bonifacius neque ullus pontificum hactenus fecit. Veriusque nos possumus illi obiicere sententiam Athanasii, epist. ad Solitari. Vit. Agent. in superioribus commemoratam, ubi inter imagines Antichristi ponit saecularem principem primatum ecclesiasticum supra episcopos usurpantem.
spacer 33. Aliam denique expositionem illius numeri nominis Antichristi admittit rex eamque accommodat pontifici, quia in hoc nomine Latinus, Graecis terminis scriptus, ille numerus continetur, Quod recte (ait) cum Romana ecclesia, cum Romana fide, et cum Latina liturgia congruit. Sed quam sint haec omnia violenta et frivola perspicuum est. Et imprimis bene notavit Bellarminus Λατείνος Graece non per ει sed per ι scribi, et hoc modo non reddere numerum illum. Nihilominus tamen Aretas, suo c. 38 in Apoc., inter alia nomina quae de Antichristo excogitari possunt, nomen Λατείνος posuit. Statim vero addidit oportere scribi per diphtongum (utique praeter morem et proprietatem scripturae) ut possit illum numerum reddere. Deinde Ioannes de nomine proprio Antichristi locutus est. Nullus fuit autem pontifex qui proprio nomine Latinus sit appellatus. Communi autem nomine etiam rex Angliae est Latinus, et Lutherus, et Calvinus fuit Latinus. Cur ergo magis pontifex quam quilibet illorum Antichristus censendus est propter nomen Latinum? Haec igitur omnia quae de Antichristo eiusque antesignano, in illo cap. 13 dicuntur, sincere intellecta, evidenter ostendunt Antichristum, prout ibi describitur, nondum apparuisse et toto coelo a pontifice Romano distare. Extortae autem et violentae interpretationes metaphoricae protestantium non minori claritate produnt errorem in quo isti homines caeci versantur.

spacerCAPUT 20
QUAE CIRCA 14, 15 ET 16 CAPUT APOCALYPSIS REX NOTAT DISCUTIUNTUR

SUMMARIUM

1. Introductio. spacer2. In Apocalypsi ut in aliis prophetiis aliquando rerum ordo non servatur. spacer3. Tenebrae in plaga quintae phialae sensibiles erunt, non intelligibiles. spacer4. Phialem in Euphratem effusam miscent imperite protestantes. spacer5 - 6. Reges de quibus ibi sremo est non contra, sed pro Antichristo dimicabunt. spacer7. Societatis Iesu alumnos ranunculis comparat rex Iacobus pro pontifice coaxantibus. spacer8. Non cohaerit interpretatio. spacer9. Societatis Iesu operarii pacem, non discordias serunt.

INITA tertia visione, priusquam rex ad quartam transeat, ex c. 17 sumendam, quaedam ex c. 14, 15 et 16 arripit, quae, licet leviora sint, operae pretium duximus illa notare, ut nihil quod ad causam pertineat intactum relinquamus. In principio igitur cap. 14 prius narrat Ioannes peculiarem gloriam sanctorum virginum sibi manifestatam. Deinde narrat visionem angeli volantis per medium coelum, et habentis evangelium aeternum, et diem iudicii annunciantis. Et in his duobus nihil occurrit annotatione dignum. Tertio, ait Ioannes, et alius angelus secutus est, dicens, Apoc. 14, Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae suae potavit omnes gentes, ubi rex notat ruinam hanc Babylonis, quam hic angelus praenunciavit, esse interitum Antichristi. Per Babylonem autem vult intelligi Romam, ut in superioribus saepius dixerat. Unde significat Antichristum Romae et in eius incendio ac destructione esse interimendum. Verumtamen Antichristum esse interficiendum Romae nova fictio est sine fundamento excogitata ad suspicionem aliquam pravam de Romana sede generandam. Antiqui enim in Oriente occidendum esse tradiderunt, ut ex Lactant., lib. I, cap. 17 et sequentibus, et Hyppolit., Irenaeo, et aliis antiquis colligitur. Hieronymus autem, Isaiae cap. 25, in monte Ohveti dixit esse occidendum. Potestque colligi ex cap. 11 Daniel., in fine, et ex cap. 11 ApocaL, ut supra notavi. Et capite 19 dixit evangelista Ioannes Antichristum vivum esse detrudendum in infernum, utique imperio Christi, ut Paulus, 2 ad Thessal., c. 2 significavit, et Daniel., c. 8, dicens, Sine manu conteretur. Si ergo per Babyloniam Romam intelligamus, tantum abest ut Romae ruina sit interitus Antichristi, ut potius per illum, vel duces aut socios eius abolenda et igni tradenda sit, ut ex c. 18 ApocaL colligi potest. Nam, ut supra notavi, si Roma delenda est ante iudicii tempus, non erit nisi tempore Antichristi et eius conatu, ut, extincto nomine Romano, ipse novam excellentioremque monarchiam erigere videatur. Si vero per Babylonem mundum hunc intelligamus, incendium illud Babyloniae supponit iam finitam Antichristi persecutionem, et destructionem ac perditionem eius. Ergo neque isto modo ruina Babyloniae erit interitus Antichristi.
spacer 2. Post has vero duorum angelorum voces et monita tertius sequitur angelus, tam supplicia in Antichristi sectatores superventura quam beatitudinem eorum qui, patienter tribulationem tolerantes et mandata Dei custodientes in domino mortui sunt, denuncians. Et quoniam haec discretio in iudicio facienda est, ideo statim visio et repraesentatio iudicii subiungitur. Haec vero, ut omnes expositores advertunt, magna ex parte per anticipationem dicta fuere. Nam priusquam fiat iudicium, praecedent septem plagae, quae capite decimo quinto in generali denunciantur, et in capite decimo sexto sigillatim recensentur. Quas nunc explicare nostri muneris non est. Quia vero rex sensu earum allegorico ludit, adverto breviter, plagas illas ad litteram et proprie intelligi de tribulationibus et calamitatibus corporalibus et externis, ut fuerunt plagae Aegypti, quibus illas comparant Irenaeus, lib. IV, cap. 50; Andr., cap. 46, in Apocal, ubi singulas ita exponit quem fere imitatur Aretas. Et merito, nam omnia quae ibi dicuntur vere ac proprie possunt inlelligi, et ideo ita sunt intelligenda. Niliilominus tamen illas plagas more suo rex in maledicta et opprobria sanctae ecclcsiae et pontificis per suas allegorias convertit. Non tamen omnes accommodat, sed quas pervertere et accommodare potuit, semperque eosdem errores supponit per bestiam interpretando, perpseudoprophetam vero apostolicam ecclesiam, et ita tenebras in quinta phiala super sedem Antichristi effusas dicit esse tenebras ignorantiae et erroris ecclesiae Romanae. Ita enim solent haeretici ad excusationem sui erroris et pertinaciae ecclesiam ignorantiae et caecitatis arguere. Cum enim ipsi caeci sint, ecclesiae lumen videre non possunt, ut Augustinus saepe contra Donatistas notat.
spacer 3. Praeterquam quod nec metaphora est necessaria, ut dixi, nec potest accommodari, nam illae plagae superventurae sunt super bestiam et regnum eius, id est super Antichristum et homines ab eo deceptos, ut ibi dicitur. Unde iam supponent densissimas tenebras spirituales. Non est ergo de illis sermo. Sed tenebrae postea per phialam quintam effundendae erunt vere corporales, aut saltem temporales, quia vel super Ierusalem, ubi erit sedes Antichristi, et super totam illam regionem sensibiles tenebrae et frequentissimae effundentur, vel splendor humanus et fama Antichristiani regni obscurabitur magnitudine calamitatum a quibus non poterit Antichristus suis artibus subditos liberare. Unde fiet ut ingenti dolore omnes affligantur, ita ut linguas suas prae dolore commanducent et Deum blasphement prae doloribus et vulneribus suis, et non agant poenitentiam ex operibus suis. Quae verba nunquam potuit nec poterit rex sine rubore ad ecclesiam accommodare. Facile autem intelligi potest quam meliori analogia magisque in veritate fundata possent ad tenebras, et linguas, et blasphemias, et impoenitentiam protestantium transferri.
spacer 4. Progreditur rex ad sextum angelum, qui siccando Euphratem praeparavit viam regibus ab ortu solis, quod dicit esse impletum, cum iam homo peccati coeptus est revelari, sublatis omnibus impedimentis quae possunt iter eorum, id est orientalium regum, ad invadendum illum monarciiam remorari. Ubi per reges ab ortu solis se et similes reges rebelles ecclesiae Romanae eamque persequentes intelligit, ut inferius in quarta visione, pag. 121, clarius exponit. Et his regibus ait parandam esse viam per effusionem illius sextae phialae ut, sublatis impedimentis, monarchiam ecclesiae (quam ipse Antichristi esse fingit) libere et inopinato invadant. Sicut Cyrus (ait) inopinato transitu Euphratis Babylonem cepit et Balthasarem regem eius, vasis ad Dei ministerium comparatis abutentem, atque ita tanquam in Dei templo sedentem, occidit.
spacer 5. In qua tota metaphora, omissa eius impietate et audacia, summam ignorantiam protestantium sic exponentium adverto, quia non solum extra litteralem sensum suo arbitrio loquuntur, sed etiam contra illum verba accommodant. Nam reges illi quibus per effusionem sextae phialae et exsiccatione Euphratis via parabitur non contra Antichristum incessuri praedicuntur, sed potius ad iuvandum Antichristum in exterminatione populi Dei, sicut circa Danielis prophetias infra, cap. 22, notabimus, et sumi etiam potest ex verbis quae Ioannes paulo inferius subiungit, Spiritus daemoniorum procedunt ad reges totius terrae, congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei. Et ita locum illum de convocatione omnium regum terrae, et praesertim orientalium, per Antichristum facienda ad debellandos omnes Christianos omnes interpretantur. De qua convocatione et ingenti ad praelium congregatione, sub nominibus Gog et Magog, mentionem fecit idem Ioannes, c. 20, post Ezech., c. 38. Quomodo ergo quadrare potest metaphora ut per reges ab oriente venturos intelligantur haeretici contra papam insurgentes? Quid magis frivolum magisque ridiculum dici aut cogitari potuit?
spacer 6. Accedit quod illi reges non congregabuntur quando Antichristus incipiet revelari, sed postquam Antichristus ab universo mundo agnitus et per suum pseudoprophetam satis publice praedicatus fuerit; imo postquam iam coeperit per alias tribulationes regnum eius affligi, ut ex praecedentibus phialis et sequentibus verbis manifestum est; at isti haeretici orti et congregati sunt antequam Antichristus notus esset vel revelari inciperet. Ipsi enim primi fabulam illam confinxerunt, et thronus, cui ipsi nomen illud imposuerunt, semper fuit notissimus ecclesiae, et nihil eorum quae per phialas illas praedicuntur passus est. Denique illorum regum congregatio futura est in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei, quando nimirum Christus de illis triumphabit, simulque Gog et Magog destruet. At haeresiarchae isti nec in unum diem congregati sunt, et longe ante tempora diei magni Dei prodierunt. In hoc ergo solum conveniunt cum illis regibus, quod revera contra Christum surrexerunt, et Antichristo viam parant, et contra Christi vicarium (sub titulo ficti Antichristi) bellum movent.
spacer 7. Concludit tamen rex hanc suam prolixam allegoriam inducendo illa verba eiusdem sextae phialae a Ioanne scripta, Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum. Per quos intelligit novam sectam exurgentem ad thronum Antichristi, tenebris obscuratum et labantem, illustrandum et fulciendum, quam dicit ternario numero significari, quia tribus magistris diriguntur, draconis, id est Satanae, Antichristi, id est pontificis, et pseudoprophetae, id est ecclesiae Romanae. Per quam sectam Societatem Iesu sine dubio intelligit, et doctores ac praedicatores eius ranunculis comparat, de quibus haereticorum more ad libitum detrahit. Pro illis autem respondere nec mihi decens est nec necessarium. Opera enim illorum de ipsis testimonium perhibent, estque qui videat et iudicet. Neque parum habent Societatis alumni et operarii unde possint gloriari, quandoquidem cum Christi vicario eiusque ecclesia digni habiti sunt pro Christi fide eiusque vicarii obedientia ignominiam et contumeliam pati.
spacer 8. Solum quoad verborum scripturae abusum et corruptionem adnotabo, praeter alios errores de falsa interpretatione bestiae et pseudoprophetae eius, et abusum aliorum verborum illius scripturae in ipsamet allegoria ad textum applicata, non esse constantiam aut consecutionem. Nam hoc loco dicit tres spiritus malos mitti ad favendum Antichristo eiusque thronum sustentandum, unde cum Ioannes de illis dicat, Procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium, consequitur aperte reges ab his spiritibus congregandos esse futuros Antichristi amicos et fautores. Paulo autem superius dixerat reges illos quibus sextus hic angelus viam parat esse hostes Antichristi, et illis expediri viam ut sine impedimento possint monarchiam Antichristi invadere. Haec autem duo non possunt simul subsistere. Nam reges venturi sine impedimento, et per illos tres spiritus congregandi, iidem sunt: quomodo ergo et ad invadendum et ad sustinendum labantem thronum Antichristi vocantur?
spacer 9. Praeterea isti tres spiritus congregaturi dicuntur reges in praelium, utique contra visibilem Christi ecclesiam quae tempore Antichristi erit. Operarii autem Societatis non congregant reges in praelium aliquod sed ad pacem et unionem cum Christi vicario, nec ad debellandam ecclesiam visibilem sed ad pacem et unionem cum illa. Item illi reges congregandi sunt specialiter ad praelium unius diei, qui per antonomasiam dicitur dies magnus omnipotentis Dei, quia in illo veniet sicut fur, ut statim dicitur, utique ad destruendum Antichristum et omnes reges congregatos cum illo ad praelium, ut c. 20 aperte declaratur sub nominibus Gog et Magog. At hoc non potest ad praedicatores fidei qui nunc sunt in ecclesia catholica ullo modo accommodari. Ut alia infinita omittam quae evidenter ostendunt Ioannem loqui de corporali seu materiali praelio, designando etiam locum in quo reges congregandi sunt et declarando aperte ranas illas esse tres spiritus immundos daemoniorum facientes signa quibus reges ad praelium illud congregent. Ergo vana est et impudens allegoria ab otiosis et obduratis protestantibus adinventa.

CAPUT 21
EX VISIONE CAPITIS 17 ET SEQUENTIBUS
APOCALYPSIS NOVUM DE ANTICHRISTO ERROREM CONFUTARI POTIUS QUAM CONFIRMARI

SUMMARIUM

1. Docet rex Iacobus mulierem fornicariam esse Antichristum ac proinde pontificem.spacer2. Mulier illa civitatem significat, non hominem. spacer3. Calumniae aliae falsae ostenduntur. spacer4. Roma Christiana martyrum sanguine nullo modo ebria. spacer5. Bestiae ac mulieris notae male confunduntur. spacer6. Romam Christianam cum regibus fornicatam rex prodit. Ex suis verbis convincitur. spacer7. Si Roma ad mundi finem in priorem statum restituenda est, in eam quadrant verba Apocalypsis. spacer8. Tunc iure Babylon dicetur. spacer9. Ecclesia Romana nunquam esse potest antichristiana. spacer10. Mera calumnia est pontifices veniam dare libidinibus. spacer11. Invalida matrimonia nunquam approbat ecclesia. spacer12. Ornatum b. virginis ac templorum rex carpit. spacer13. In ecclesia decenter imagines amiciuntur. spacer14. Catholicorum liberalitas in religiosos conviciis discerpitur. spacer15. Concessio facultatis ad reges impune trucidandos falso attribuitur pontifici. spacer16. Variae concessiones referuntur ex historia Anglicana. spacer17. Ex forma concessionum falsitas dictorum convincitur. spacer18. Quaestio an cuivis liceat impune tyrannum occidere non est huius loci. spacer19. Superbia Romanae ecclesiae a rege Iacobo carpitur. Sed alia est mens d. Ioannis. spacer20. Verae ecclesiae notae proponuntur. spacer21. Prosperitas in utramque partem flexibilis est. spacer22. Prospera suae ecclesiae Deus moderate providet, etiam per miracula. spacer23. Pontificem et Turcam rex Iacobus eadem librat statera. Sed nulla est conventio lucis ad tenebras. spacer24. Pontificis magnitudo Christi iam tempore adolevit. Turcae multo post rerum summam sunt adepti.

EFERT evangelista Ioannes, c. 17 Apocalypsis, se raptum fuisse in desertum, et vidisse mulierem fornicariam sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemise &c. Ex hac visione quam rex Angliae quarto loco posuit colligere nititur Romanum pontificem esse Antichristum, colligitque in hunc modum. Mulier illa fornicaria Antichristum repraesentat, et omnes proprietates quae illi mulieri in eo capite tribuuntur Romano pontifici conveniunt. Ergo ipse est Antichristus. Maiorem rex non probat, sed tanquam notum fundamentum suae disputationis supponit. Minorem autem late prosequitur ad libitum multiplicando probra contra Romanam sedem sine probatione aut veritatis fundamento, sed solum quia cum ab infantia sub haereticorum disciplina falsam illam opinionem ac depravatam fidem imbiberit et in ea fuerit consuetudine obfirmatus, nunc et mentis ignoratione et indignatione promotus, audet in coelum ponere os suum et sacra profanis commaculare.
spacer 2. Sed imprimis fundamentum in quo nititur falsum est, nam mulier illa non repraesentat Antichristum. quia Ioannes ipse dixit mulierem illam habere scriptum in fronte Babylon magna. Nemo autem unquam dixit Babylonem vel proprie vel figurate significare Antichristum, nam Antichristus homo quidam futurus est, ut supra est demonstratum. Babylon autem semper significat civitatem aliquam vel hominum congregationem, ut idem Ioannes, in fine illius capitis 17, conclusit: Mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae. Et ita patres omnes et illius loci expositores in hoc conveniunt, quod mulier illa, seu Babylon, magnam aliquam civitatem repraesentet, quia hoc iam non tantum in aeinigmate sed expresse revelatum et ab eodem propheta declaratum est. Quae autem sit illa civitas varie exponitur. Duas tamen esse opiniones probabiles, unam explicantem hunc locum de civitate impiorum, aliam de Romana civitate exponentem, supra, c. 7, retulimus, ubi utramque opinionem declaravimus, et probabilem esse ostendimus, et in utramque convenire omnia pravitatis insignia quibus Ioannes illam onerat minutatim declaravimus. Advertimus autem ibi, iuxta catholicam et veram declarationem, si Babylon Roma est, intelligendum id esse de Roma non Christiana sed ethnica, ut erat tempore quo Ioannes scribebat, et quamdiu in illo statu duravit, et si forte ad illum, vel omnino vel magna ex parte ante mundi consummationem reditura est (ut multi opinantur), etiam pro illo statu merito eodem nomine significatur. Nam Roma Christiana, sub vera fide Christi perseverans Babylonia dici non potest, cum confessionem falsorum dogmatum, aut plurium sectarum vel deorum non admittat. Ideoque merito Hieronymus, lib. II contra Iovinianum, ad finem, ad Romam dixit, Scriptam in fronte blasplhmiam Christi confessione delesti &c. Et hac ratione Petrus accurate distinxit ecclesiam quae erat in Babylone ab ipsa Babylone, dicens, Salutat vos ecclesia quae est in Balylone collecta. Et eodem modo loquitur Hieronymus, epist. 18 ad Marcel., dicens, Est quidem ibi sancta ecclesia &c.
spacer 3. Destructo igitur regis fundamento, eius argumentum ruit. Quapropter omnes accommodationes quas sub illo fundamento sumit calumniae protestantium sunt, non scripturae interpretationes. Neque rex ipse responsionem hanc effugere potest, cum saepius in sua Praefatione fornicariam illam Romam esse contendat, et nostrorum confessione id confirmet. Hic vero cavenda est calliditas protestantium, quam notavit Sander., lib. VIII de Visib. Monarch., et rex in praesenti imitari videtur, nam eamdem mulierem dicit esse Romam et esse Antichristum, et bestiam item esse Antichristum, ut supra, c. 15, animadverti, ut ita confundendo Romam cum Romano throno et cum Antichristo postea ad omne regimen illius civitatis, ac tandem ad Romanam ecclesiam et sedem, sermonem transferat, illique omnia quae tam de Antichristo quam de Romana urbe infideli eiusque imperio ethnico dicuntur accommodet. Talia itaque sunt omnia quae in toto discursu circa illud caput comminiscitur. Cum enim Roma dicatur fuisse mater fomicationis, quando omnium gentium idolis et superstitionibus serviebat, ut Leo papa inquit, serm. 1 de Nativit., et serm. 1 de ss. Petro et Paulo, ideo crimen illud in apostolicam sedem transfert. Et, sicut nos propter illam sedem dicimus Romam esse matrem et magistram omnium ecclesiarum, ita rex matrem omnium spiritualium fornicationum illam appellat. Quae autem sint illae spirituales fornicationes quas Romana ecclesia vel exercuit vel docuit nunquam hactenus ostendere potuit, cum ab ntiqua et primitiva fide nec minimum discrepaverit, ut lib. I et II probatum est.
spacer 4. Et simili modo, cum Roma ethnica dicatur ebria sanguine martyrum propter imperatorum persecutiones, idem audet Romanae ecclesiae et sedi tribuere. Quod profecto non video qua specie vel umbra veritatis dici potuerit. Quas enim immanes Christianorum persecutiones excitavit ecclesia Romana, aut quando sanguinem martyrum fudit ut propterea sanguine martyrum ebria dicatur? Sed fortasse iustas quorumdam haereticorum et apostatarum poenas martyria rex vocat, cum tamen illa supplicia tam rara sint ut nec propter illa dici potuerit sanguine haereticorum ebria. Nam, ut patres et expositores notant, per haec verba innumera martyrum multitudo denotatur. Denique, ut caetera omittam, non maiori fundamento hae quae de Roma in Apocalypsi dicuntur tribui possunt Romanae sedi a tempore Ronifacii III quam tempore Sylvestri, verbi gratia, ut saepe dictum et probatum est. Desinat ergo rex tergiversari, et vel Romam ratione illius sedis semper fornicariam fuisse fateatur, vel ethnicae Romae crimina in Bonifacium aliosve sanctos posteriores pontifices eorumque legitimos successores traducere desistat.
spacer 5. Deinde quia rex mulierem cum bestia quae illam portat confundit, non solum proprietates mulieris sed etiam bestiae insignia de papa interpretari conatur. Et primo refert interpretationem septem capitum ad septem regimina civitatis, quam supra impugnavimus; deinde mirabilem habet de decem cornibus expositionem, quam in sequenti capite melius tractabimus. Ac tandem ad destructionem Babylonis, in c. 18 praedictam, explicandam digreditur. Quia vero supra, in c. 7, destructionem Babylonis in c. 18 descriptam fuse tractavimus, non erit necesse circa omnes allegorias et accommodationes quas hoc posteriori loco rex commentatur discurrere, praesertim quia nihil novi continent, sed eadem maledicta et convicia contra Romanam sedem in eisdem erroribus fundata, et novis exaggerationibus sine ulla probatione amplificata. Illis ergo fere praetermissis, solum quaedam puncta quae vel umbram aliquam obiectionis habent vel calumniam magis perniciosam et scandalosam continent praetermittenda non duxi.
spacer 6. Primo ergo, in pag. 122, ut simul obiiciendo mordeat verba illa capitis 28 expendit, ubi post descriptam ruinam Romanam dicitur, Et flebunt et plangent se super illam reges terrae qui cum illa fornicati sut et in deliciis vixerunt. Ex quibus concludere intendit Babylonem illam non esse Romam ethnicam sed Christianam, quia quod ibi refertur cum Roma ethnica a nullis unquam regihus factum est, nec fieri potuit quos vi et armis subegit. Ergo illa Babylon et Roma Christiana, et reges qui eius interitum dcflebant sunt illi quos honorificis (ait) nominibus titulisque ornavit, veniamque eorum libidinibus atque illicitis matrimoniis indulsit. Ad obiectionem vero respondemus imprimis eandem posse contra regem retorqueri, nam etiam cum Roma Christiana illud factum non est neque fieri potuit, quia reges illos quos ipsa honorificis titulis ornavit, licet non vi et armis, fide tamen et pace Christiana subiecit, ut Leo papa dixit, serm. 1 de sanctis Petro et Paulo. Deinde dico de utraque Roma, seu de utroque eiusdem Romae statu impertinentem esse obiectionem, quia prophetia illa nondum impleta est: nondum enim Roma fuit penitus extincta. Nam, licet aliquas graves calamitates et clades non modicas sub Gotthis et Vandalis passa sit, per illas tamen non est impleta illa Ioannis prophetia in dicto c. 18, quia per illa excidia factum non est ut amplius non inveniatur, ut in dicto c. 7 animadverti, quanquam de illis etiam excidiis verissime dici possit Romae ethnicae potius quam Christianae supervenisse. Erat enim tum quasi mista, nam licet in ea esset apostolica sedes et Christiana religio, tamen adhuc in ea multae reliquiae gentilitatis, magnaque pars civium ethnicorum perdurabat, et ad eam ab illa faece purgandam Deus illas calamitates permisit, ut docte et erudite Malvenda ostendit, lib. IV de Antichristo, cap. 6, ideoque licet, capta et diruta Roma, non potuerit non magna incommoda et damna pati ecclesia fidelis quae in ea tunc erat, quia tamen idololatriae et gentilitatis scelera erant causae ruinarum, ideo potius in Romam etlmicam quam Christianam pervenisse merito dici potest.
spacer 7. Unde ulterius addo quod in dicto cap. 7 ex opinione multorum sapientum retuli, non esse incredibile Romam, prope Antichristi tempora vel in illis, a gentibus iterum superandam esse, et ad priorem ethnicum statum revocandam, eiecta inde ecclesia vel ita afflicta ut quasi in angulo vel in cavernis terrae delitescat, et tunc impleri optime poterit prophetia Ioannis in Roma ethnica, et poterunt illam deplorare reges ethnici et idololatraei, qui participes fuerant fornicationum et deliciarum eius. Atque ita merito etiam tunc Babylon appellari poterit, sicut antea vocata fuit, etiam si in illa esset ecclesia cui Babylonicae nomen convenire non potest. Unde sapienter dixit Sandcr., lib. VIII Monarch., c. 8, Antichristum non Romae sed inter reliquias et fragmcnta imperii Romani expcctandum esse, prasertim quia, licet fortasse antea rex aliquis infidelis insurgeret qui Romam vinceret ibiquc suam tyrannidem exerceret, ea res non magis imputanda esset sedi apostolicae aut ecclesiae Romanae quam Neronis aut Diocletiani persecutio eidem ecclesiae olim adscribebatur.
spacer 8. Tandem dico fieri etiam posse ut Roma illud ultimum et perpetuum excidium patiatur etiam si nunquam ad ethnicismum redeat sed sub imperio pontificis permaneat, et quod id patiatur propter sua scelera, non tantum praeterita sed etiam in illis diebus ultimis futura. Nam (ut supra dicebam), licet illa ecclesia fidelis perseveret, poterit vel esse nimium depravata moribus, vel poterunt in ea multiplicari sectae vel haereticorum vel ethnicorum, cum tanta potentia et libertate ut pontifices illos reprimere non valeant. Et in tali statu poterit etiam Babylonia vocari propter confusionem, quae in illo statu non poterit non esse maxima. Et similiter poterunt illam deflere reges qui erant participes deliciarum eius, sive illi futuri sint ethnici, sive fideles pravis moribus dediti, sive haeretici foventes sectas et scelera quae tunc esse poterunt per universam Italiam vel Europam, et ita praevalere ut auctoritate et potentia externorum regum Romam etiam invadant.
spacer 9. Quocumque ergo modo illa prophetia intelligatur, ex ea non solum non potest colligi iam nunc esse Romam Antichristianam, verum etiam neque ulla verisimilitudine inferri potest ecclesiam quae Romae nunc est, vel iam esse, vel futuram esse aliquando Antichristianam vel infidelem quia, licet multi cives et membra eius a fide deficiant, eo ipso fiunt extra ecclesiam, quae semper fidelis perseverat. Multoque minus sequitur caput verae ecclesiae esse vel futurum esse unquam Antichristum quia, licet civitas illa funditus destruatur propter apostasiam vel propter quamcumque aliam causam, poterit caput et petra ecclesiae firma consistere et alibi residere vel latere. Imo, licet Deus permitteret personam alicuius pontificis in illis temporibus cadere et tyrannis cedere errores profitendo, non ideo pontifex, ut pontifex est, caderet, nec ecclesiam falleret, sed, illo deposito, posset ecclesia sibi pontificem creare. Quod per exaggerationem et ad rem magis explicandam dictum est. Nam credibilius est id non esse permissurum Deum, praesertim in tanta ecclesiae tribulatione et oppressione.
spacer 10. Ad calumniam autem quam rex obiter in obiectione miscet, dicens solitos esse pontifices veniam dare libidinibus regum aut illicita matrimonia permittere, respondemus falsum esse et a rege non posse probari, a nobis autem vel ex ipso miserando lapsu Anglicano evidenter convinci. Nam dare veniam libidinibus duobus modis fieri potest. Primo, dando libidinosis veniam post libidinum poenitentiam et satisfactionem. Et hoc fecerunt saepissime pontifices. Ex quo non Antichristi, sed vicarii esse intelliguntur Christi, qui claves coeli illis commisit, et Petro interroganti, Quoties peccabit in me frater meus et dimittam ei, usque septies? respondit, Non dico usque septies, sed usque septuagies septies (Matth. 18), utique si ecclesiam audierit et poenitentiam egerit, alioqui potius separandus est ut ethnicus et publicanus. Alio modo attribui potest pontificibus quod libidinibus veniam praebeant perseverantibus in illis, aut approbantibus similia facta, aut publice et cum scandalo ecclesiae ea dissimulando. Et in hoc sensu tale crimen falso apostolicae sedi attribui testis est ipsa Anglia. Non enim aliam ob causam Henricus VIII, et cum illo regnum eius, schisma contra Romanum episcopum inchoarunt nisi quia intolerandae eius libidini veniam dare noluit. bluePossentque similia exempla ex historiis Lusitaniae et ex aliis ad eamdem falsitatem coarguendam peti. Sed in re clara necessaria non sunt, nec nos decet regum iam oblita et deleta delicta in memoriam revocare.
spacer 11. In altero autem verbo quod rex adiungit, illicita matrimonia permittere, alludere plane videtur ad matrimonium. Henrici cum serenissima Catherina, quod papa permisit, imo non solum permisit sed constanter etiam defendit, quia non illicitum sed verum et sanctum fuerat. Probabit autem rex Angliae matrimonium Henrici cum Anna Bollena, quod non matrimonium illicitum sed turpissimum adulterium et incestus execrandus fuit. Igitur permissio illiciti matrimonii variis etiam modis fieri potest. Primo, approbando matrimonia illicite facta, etiam si invalida sint, et hoc falso tribuitur ecclesiae Catholicae vel apostolicae sedi, nec a rege produci potest exemplum quo id faciat quoquomodo credibile. Imo, licet matrimonium fuerit validum, si fuit illicite factum (quod saepe contingit), licet ecclesia probet matrimonium, non probat delictum, imo nec permittit illud sed vetat, et punit si potest. Interdum enim, quia sine maiori scandalo punire non potest, dissimulat Haec autem frequenter esse solet culpa principum potentium, non apostolicae sedis. Alio modo permittitur matrimonium, ut cum dispensatione fiat quod sine illa factum esset illicitum, et hoc saepe facit ecclesia, et iustissime facit quia, quando id contingit propter impedimenta iure humano introducta, per potestatem etiam ecclesiae auferri possunt et saepe expedit propter commune bonum vel aliam causam iustam. Et ita factum est in matrimonio Henrici cum Catherina, ut est res notissima et a multis doctissimis viris demonstrata. Propter has autem dispensationes, non sine dolo vel captione dicitur pontifex permittere matrimonia illicita. Nam haec verba faciunt sensum compositum, ut sic dicam: significant enim permittere illa permanentia illicita, quod falsum est, sed permittit dispensando ut licite fiant quae sine dispensatione esset illicita.
spacer 12. Pergit ulterius rex, et occasione illorum verborum Ioannis, in dicto c. 48, vers. 42, Quoniam merces eorum nemo emet amplius, exaggerat Romanae civitatis divitias, reprehenditque (ut alia omittam) ornatum templorum et cultum sanctarum imaginum. Additque horrendum protestantium mendacium quod illi imposuerunt, videlicet beatam virginem quotidie novitiis et exquisitissimis vestimentorum generibus, quamvis habitum referant meretricium, Romae indui et exornari. Verumtamen in hac obiectione satis protestantes ostendunt se non Romam quam fingunt novitiam et Antichristianam, sed veterem et catholicam ecclesiam Romanam calumniari et odio prosequi. Nam ornatus templorum non est novus in ecclesia, sed ab eo tempore quo tcmpla publice aedificari coeperunt ornari etiam sumptuose incoeperunt, et maxime Romae. Cuius rei, praeter gravissimas historias Eusebii et posteriorum, testes evidentissimi sunt antiquissima monumenta et ornamenta templorum ac reliquiarum quae hodie Romae inspiciuntur, et in actis ipsorum pontificum, Sylvestri, Damasi, et aliorum usque ad Gregorium copiosissime inveniuntur. Et praeter exempla id etiam docuerunt sancti et antiqui pontifices, Felix IV et Leo I, ut alibi latius tractavi. blueIdem manifestum est de cultu imaginum, de quo satis in II libro dictum est.
spacer 13. Calumnia vero de indecenti vestitu seu cultu imaginis beatissimae virginis sufficienter refellitur decreto oecumenicae synodi Tridentinae per Romanos pontifices confirmatae usuque receptae. Nam, sess. 25, in decreto de sanctorum et imaginum cultu, postquam catholicam doctrinam declaravit, de morali in praxi servanda subiungit, Omnis porro superstitio in sanctorum invocatione, reliquiarum veneratione, et imaginum sacro usu tollatur, omnis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur, ita ut procaci venustate imagines non pingantur nec ornentur. Rursusque commendat episcopis, curam adhibeant ut nihil inordinatum, aut praepostere, aut tumultuarie accommodatum, nihil profanum, nihilque inhonestum appareat, cum domum Dei deceat sanctitudo. Atque hanc curam et rcligiosam sollicitudinem in Romanis templis magna diligentia et pietate observari scimus, et per plures annos oculis conspeximus, et in sanctissimae virginis imaginibus maiori consideratione animadvertimus, ideoque fidenter in verbis illis non nisi meram calumniam et haereticorum impudens mendacium contineri affirmamus.
spacer 14. Neque dissimile crimen est quod tertio loco rex pontificibus obiectat occasione illorum verborum Ioannis, Merces auri &c., et animarum hominum. Dicit enim, Omnium autem sumptuosarum mercium quae maximi pretii sunt, animae scilicet hominum, postremo nominantur, et statim interponit verba quibus in religiosos et pios sumptus, quos in coenobiis religiosorum aedificandis catholici insumunt, et specialiter in Societatem Iesu invehitur, quam iniuriis et contumeliis onerat. Quae lubens omitto, tum ne piae aures legentium hoc opus offendantur, tum quia in hoc opere non pro Societate sed pro catholica fide et apostolicae sedis singulari praerogativa respondere decrevi. Et, licet in illis verbis aliqui errores contra fidem involvantur, ut contra purgatorium, contra suffragia pro defunctis, et contra statum religiosum tantum obiter tanguntur, et non possunt omnia hoc brevi opere refutari. Ac de prioribus, pro huius operis opportunitate, satis in secundo libro diximus. De ultimo autem speramus, divina ope, aliquando in lucem proditurum opus de statu religioso, germanum socium alterius operis de religionis virtute, in quo errorem illum ex professo confutamus. Post illa ergo verba quae omissa facimus subiungit rex, Et certe credo non est minima illa animarum negotiatio, cum homines spe et promissione aeternae sahitis fascinantur, ut facile persuadeatur fraterculo regem suum confodere &c., tandem concludit, Atque ita tam animi, quam animae iacturam facere.
spacer 15. In quibus verbis rex significat vel Romanos pontifices indulgentias seu remissiones peccatorum solere promittere hominibus si reges suos et principes temporales occidant, vel catholicos docere esse pietatis opus principi et regi hosti fidei et religionis mortem machinari et inferre, esseque maxime meritorium et genus quoddam martyrii mortem pro tali facinore perpetrando subire, atque ita promissione salutis aeternaeideceptum fuisse fratrem qui regem Galliae interfecit, et alios similes. Et quidem prior sensus videtur fuisse a rege intentus, est enim satis consequens ad ea quae praecesserunt. Ad illum vero breviter et docte respondet Bellarminus solere quidem pontifices indulgentias Christianis militibus in bellis iustis contra infideles dimicantibus vel decedentibus concedere. Nam Gelasius II, ante quingentos fere annos, militibus contra Saracenos Hispaniam occupantibus indulgentiam concessit his verbis: Si quis vestrum accepta de peccatis suis poenitentia, in expeditione hac mortuus fuerit, nos eum sanctorum meritis et totius ecclesiae precibus a suorum vinculis peccatorum absolvimus. Et postea pro aliis vivis cooperantibus aliam indulgentiam concedit, ut est apud Baron., ann. 1118, num. 18. Aliam concessit Ioannes VI, tempore Ludovici III imperatoris, omnibus decedentibus in bello pro defendenda ecclesia contra paganos, ut refert Baron., ann. 878, num. 34, ex epist. 144 eiusdem. Item est celebris indulgentia, quam sumentibus crucem pro expeditione terrae sanctae concessit Urbanus papa in concilio Claramont., ann. 1095, ut ibidem Baron. refert, num. 25 et num. 50. Eamdem confirmavit Eugenius III, anno 1145, ut refert Otho Frisingen., de Gestis Francorum, lib. I, cap.34, et late Baron., eodem anno, num. 30 et sequentibus.
spacer 16. Denique similem concessit Gregorius VIII in quadam epistola ad universos Christi fideles, quam refert Rogeri. Anglican., in Annal. et Guillielm. Neubrigen., libro tertio Historiae Anglicanae, capite vigesimo. Verba concessionis sunt, Eis, qui de corde contrito et humiliato spiritu lalorem itineris huius assumpserint et in poenitentia peccatorum et fide recta decesserint, plenam suorum criminum indulgentiam et vitam pollicemur aeternam. Sive autem supervixerint sive mortui fuerint, de omnihus peccatis suis, de quibus rectam confessionem fecerint, impositae satisfactionis relaxationem, de omnipotentis Dei misericordia, et de beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate et nostra, se noverint habituros. Eamque indulgentiam confirmavit eius successor Clemens III, ut Rogerius, et Baron., in Annalib., ann. 1187, referunt. Additque Neubrigen., c. 21, Richardum, comitem Pictaviensem regis Anglorum filium primum omnium principum crucem domini accepisse, et postea regem patrem eius simul cum rege Galliae in idem propositum convenisse, et per sua regna propriis litteris indulgentiam a papa concessam promulgasse, et postea in concilio Anglicano plurium episcoporum probatam et receptam esse.
spacer 17. Si ergo nunc rex Iacobus omnes huiusmodi indulgentias reprehendere audet, satis tot pontificum, conciliorum, regum, et totius ecclesiae consensu antiquaque traditione confunditur, praeter alia quae de hoc puncto in proprio tractatu a nobis disputata sunt. blueSi autem accusat pontifices quod eis, qui privata auctoritate suos reges audent occidere, similes remissiones indulgent eosve ad similia crimina perpetranda indulgentiarum promissione excitant, novum crimen hoc est et in Romana ecclesia inauditum, sed a protestantibus ad conciliandam pontifici invidiam excogitatum. Nam potius in forma concedendi indulgentiam particulam illam vere poenitentibus et confessis Romani pontifices addere, aut aliam aequivalentem apponere consueverunt, tantum abest ut pro criminibus perpetrandis illam promittant.
spacer 18. In altero vero sensu inculcat rex in illa sua reprehensione quaestionem celebrem an liceat cuicumque privato homini legitimum regem suum tyrannice regnantem, et praesertim religionem et catholicam fidem pervertentem, interficere. Quam nunc disputare prolixum et a nostro instituto alienum esset. Solum ergo cum eodem cardinali Bellarmino respondemus imprimis, ex factis quorumdam privatorum, etiam si catholici fuerint, non recte colligi talia facta per ecclesiam approbari. Nnam ex factis, praesertim paucorum, doctrinam colligere aut ingens caligo ignorantiae est aut manifesta calumnia, cum Christus ipse etiam de scribis et Pharisaais dixerit, Qucecumque dixerint vobis facite, secundum operam vero eorum nolite facere. Deinde dicimus non catholicos sed haereticos parentes Lutheranorum et protestantium docuisse regem non solum propter haeresim vel tyrannidem, sed etiam propter quodlibet mortale peccatum regnum amittere posseque a popularibus pro suo arbitrio corripi. Quam doctrinam secutus est Ioannes Hus. Eam vero ecclesia catholica ut haereticam damnat, ut ex concilio Constant., sess. 8 et 45, constat et alibi a nobis ostensum est. Imo in eodem concilio, sess. 15, refertur assertio quaedam ad ipsum delata, Quilibet tyrannus potest et debet licite et meritorie occidi per quemcumque vassallum suum vel subditum, etiam per clanculares insidias, non obstante quocumque praestito iuramento, neque expectata sententia vel mandato &c. Illa autem assertio haeretica declaratur, eamque pertinaciter defendens haereticus a concilio denunciatur. Immerito ergo rex Iacobus Romanam ecclesiam vel eius catholicos doctores criminatur, quod per doctrinam illam fraterculum vel quempiam alium ad suum occidendum regem spe salutis aeternae fascinaverint aut persuaserint. Et de hoc puncto haec in praesenti sufficiunt, nam in lib. VI iterum occurret.
spacer19. Quarto loco, post alia convicia contra ecclesiam Catholicam, addit rex Romanam ecclesiam acerbissime puniendam esse propter superbiam suam, quam superbiam dicit explicari illis verbis: In corde suo dicit, Sedeo regina, et vidua <non> sum, et luctum non video. Et postea hanc superbiam rex, pag. 25, exaggerat, dicens, Nulla enim certior est apud illos verae ecclesiae nota quam secundae res et externa prosperitas. Sed imprimis quod spectat ad verba scripturae, certum est illa dicta esse de urbe impiorum vel Roma ethnica et superba, quae gloriabatur quod sederet ut regina, id est, quia multis regnis et provinciis imperabat et vidua non esset, quia imperatori et supremo domino gentium nupta erat, sicut e contrario deplorabat Hierusalem Ieremias quod sederet quasi vidua domina gentium. Cum vero additur, et luctum non videbo, indicatur error gentilium qui putarunt Romam et imperium eius fore perpetua, teste Hieronymo, dicta quaest. 44, ad Algasi., ubi inter alia ait nomen blasphemise scriptum in fronte meretricis in Apocalypsi esse Romae aeternae. Et ad hunc fere modum communiter exponitur a patribus et doctoribus, ideoque ridicula est et impia protestantium illusio, maxime cum in vera Christi ecclesia non superbia, sed fidelis charitas sit se Christi profiteri, cum Paulus, ad Ephes. 5, dicat, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit ecclesiam. Et postea, explicans similitudinem per verba illa, Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, subiungit: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. Unde cum Christus sit rex regum, quid mirum est quod sponsa sedeat regina in vestitu deaurato, circumdata varietate? Non enim in se sed in domino, ratione sponsi, de tanta charitate gloriatur. Eamdemque ob causam non ex superbia aut vana praesumptione viduitatem seu luctum videre non timet, quia a suo sponso audivit, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et Matt. 46:, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, Matth. 48. Quapropter si verbis scripturas per accommodationem uti liceret, multo iustius posset Anglia timere comminationem et poenas illas, quia revera dicit, sedeo regina, quia nullum sponsum praeter temporalem regem, nec alium superiorem in spiritualibus vel temporalibus recognosco. Vidua non sum quia supremum caput et Christi vicarium proprium, et tanquam sponsum habeo, et luctum non video quia spiritus dictat hanc esse veram Christi ecclcsiam perpetuo cum Christo mansuram et paulatim Romanam ecclesiam superaturam.
spacer 20. Denique, quod rex de suo adiungit, nullam certiorem notam verae ecclesiae apud nos esse quam res secundas et extemam prosperitatem, duo continet falsa. Primum et clarissimum cernitur in illa comparatione, nam omnes catholici uno consensu tradunt ut principaliores,et certissimas ecclesiae notas esse unam, sanctam, catholicam, et apostolicam, cum aliis, quae in his recte esplicatis intime continentur, ut sunt habere legitimam successionem ab ecclesia primitiva per certam et indubitatam connexionem cum illa in doctrina, in regimine et pastorali munere, et praesertim in cathedra Petri. Item esse fundatam in illa petra per unionem perpetuam et obedientiam cum illa. Aliae vero notae quae ab aliquibus doctoribus catholicis multiplicantur, vel ad has reducuntur,vel non sunt tam propriae et certae notae quam verae ecclesiae verisimillima signa.
spacer 21. Aliud assertum falsum est, externam prosperitatem et res secundas absolute et sine aliqua declaratione vel restrictione inter ecclesiae notas numerari. Non enim ignorant pii et sapientes viri temporalem felicitatemrem indifferentem esse, ideoque prosperos in his rebus successus malis et bonis, fidelibus et infidelibus, haereticis et catholicis esse communes. Neque etiam ignorant nihil esse magis proprium ecclesiae Christi, aut saepius ab ipso praenunciatum quam temporales afflictiones et tribulationes ac persecutiones; e contrario vero pacem externam et temporalium rerum abundantiam copiosius solere malis quam bonis concedi, vel quia si quid boni operantur illa temporalia bona loco praemii recipiunt, vel quia propter peccata sua merentur ut eis concedantur bona quibus Deus praevidet peiores in dies esse futuros, vel certe ut boni meliores efficiantur, tum carendo illis bonis temporalibus quae solent occasionem ruinaa spiritualis afferre, tum sustinendo impiorum molestias, qui prosperitatibus elati ipsos affligunt.
spacer 22. Prosperitas ergo temporalis per se spectata non ponitur nobis ut nota verae ecclesiae, quia non est nota verae fidei nec verae sanctitatis. Quia vero ecclesia Christi dum in terris degit etiam his bonis temporalibus indiget (ut recte dixit d. Augustinus), ideo Christus dominus sua singulari providentia in horum bonorum largitione, conservatione ac defensione peculiari cum illi providet, saepeque extraordinario auxilio ac plane coelesti in prosperis successibus obtinendis et contrariis vitandis illi assistit. Atque ita prosperitates temporales hoc modo provenientes ecclesiae aut principibus inter signa verae fidei, ac subinde catholicae ecclesiae, a catholicis recensentur. Sicque card. Bellarminus, lib. IV de Eccles., cap. ultimo, felicitatem quidem temporalem loco decimo quinto et postremo tanquam caeteris inferiorem posuit, non tamen sine prudenti et sufficienti declaratione. Addit enim, Temporalis felicitas divinitus iis collata, qui ecclesiam defenderunt. Et talia sunt exempla quae inducit, et eodem modo loquuntur plures alii auctores quos ipse refert, et copiose Bozius, II tom. de Signis Eccles., praesertim c. 20 et sequentibus. spacer
spacer 23. In reliqua parte illius discursus quam ad cap. 19, 20 et 21 rex adiungit, nihil notatione dignum vel ad causam fidei pertinens invenio, praeter illud quod obiter in transcursu dicit, an id quod de Gog et Magog, Apocalyp. 20 dicitur, de papa et Turca accipiendum sit necne, aliis iudicium relinquo, et rationem reddit: quia fere eodem tempore ad suam magnitudinem excreverunt. In quibus verbis multis modis errat et peccat. Primo, contra pietatem, et humanam etiam urbanitatem, dum papam inter Christi hostes et ecclesiae persecutores numerat, et Turcae exaequat. In quo non solum ostendit quantum ab omnibus principibus piis et catholicis degeneret, qui summa reverentia et honore papam prosecuti sunt, ut satis est in superioribus ostensum, verum etiam evidenter se prodit non rationis pondere sed tantum affectu et odio verba similia effutire. Nulla est enim conventio vel comparatio Christi vicarii, fidelium parentis, ac fidei eius magistri et defensoris, cum infideli tyranno, acerrimo Christianorum persecutore. Sed qui sapientes sunt in oculis suis et proprio spiritu ducuntur facile dicunt tenebras lucem, et lucem tenebras.
spacer 24. Deinde contra veritatem historiae errat dum ait papam et Turcam eodem tempore ad suam magnitudinem excrevisse. Nam si de magnitudine papae quoad spiritualem dignitatem et potestatem loquamur, in ea nunquam crevit. A principio enim integra et (ut ita dicam) in summo gradu in Petro fuit, eademque sine augmento aut diminutione est ad successores Petri derivata, ipsam utique potestatem in se spectando. Nam usus eius crescere potuit sicut crevit ecclesia, et impedimenta ablata fuerunt, et maiores etiam occasiones occurrerunt. Et in hoc etiam sensu dici potest papa a temporibus Constantini ad suam magnitudinem pervenisse. Tunc enim coepit eius dignitas universo orbi innotescere et imperator ipse aliique temporales principes illi colla subdere incoeperunt. Imo etiam quoad temporalem dominationem tunc fere ad suam magnitudinem pervenit. At Turcae imperium multum post tempus incoepit. Nam, licet Turcarum gens, qui olim Gazari dicebantur, antiqua sit, tamen secta et imperium eorum longe recentiora sunt, nam et impius Mahoraetus post sexcentesimum Christi annum incoepit, et Turcae no7n coeperunt orientale imperium Romanorum invadere usque ad Constantini Copronymi et Iconomachi tempora, et usque ad annum millesimum ac fere centesimum illud non obtinuerunt. blueUnde si tunc dicaturTurca ad suam magnitudinem excrevisse, ut revera dicendum est, omnino falsum est papam et Turcam ad suam magnitudinem simul pervenisse. Videtur autem rex Iacobus ad initium Mahometis respexisse, quia paulo post Bonifacium III in mundo apparuit. Verumtaraen sic etiam falsum est aut eo tempore magnitudinem aliquam pontificatui esse additam aut Turcarum gentem vel imperium tunc incoepisse. Denique accommodatio illa de Gog et Magog non solum in pontifice, quod evidentissimum est, verum etiam neque in Turca habet ullam verisimilitudinem, ideoque neque in dubium revocari nec aliorum iudicio remitti debuit, ut in superioribus tactum est, et in sequenti capite iterum videbimus.

CAPUT 22
EX DESCRIPTIONE
ANTICHRISTI A DANIELE PROPHETA TRADITA FABULA DE ANTICHRISTIANISMO ROMANO EVIDENTER REFELLITUR

SUMMARUM

1. Danielis prohetias rex Iacobus in medium non adducit. spacer2. Per bestias apud Danielem imperia adumbrantur. Descriptio Antichristi. spacer3. Per decem cornua quartae bestiae totidem reges in imperio Romano repraesentantur. spacer4. An numerus ille certus sit an pro incerto positus. spacer5. Patres numerum illum determinatum sentiunt. spacer6. Rex Angliae numerum explicat. Denarius et septenarius saepe indicat numerum incertum. spacer7. Certius est denarium pro numero certo poni. spacer8. Fundamenta regis Angliae subvertuntur. spacer9. De septenario numero distincitius agitur. Antichristus ornganum daemonis. spacer10. Duo Apocalypsis loca de septenario exponuntur. spacer11. Decem bestiae cornua omnes Christianos reges a Bonifacio III rex Angliae interpretatur. spacer12 - 13. De parvo cornu rex Iacobus omnino tacet. Quid alii de eo senserint. spacer14. Ex ipsis prophetiae verbis regis Angliae placita evertuntur. spacer15. Cornu parvulum exurget post Romanum imperium divisum. spacer16. Bonifacius III novum regnum non erexit, ut Daniel vaticinatus est. spacer17. Non solum externis regibus sed Anglicanis insignem iniuriam irrogat rex Iacobus. spacer18. Falsa interpretatio a rege Apocalypsis verbis adhibetur. Vinci in Ioannis loco non est converti, sed everti. spacer19. Decem reges illi nunquam sunt adversus Antichristum praeliaturi. spacer20. Dare in corde, id est permittere. Romam non fore Antichristi sedem, Apoc. 17. spacer21. Antichristi descriptio. spacer22. Regnum non haereditate sed calliditate consequetur. spacer23. Ingenii acumine ad superbiam et maledicentiam abutetur. spacer24. Religionem conculcabit et sacra invertere conabitur. Prope iudicii diem, non ante venturus est Antichristus. spacer25. Eaedem Antichristi notae aliis locis a Daniele inculcantur. spacer26. Antichristus se in templo velut Deum collocabit. spacer27. Quae de Seleuco et Epiphane Daniel praedixit conveniunt Antichristo. spacer28. Singula de illis et Antichristo verba expenduntur. spacer29. De contemptu in Antichristo. Antichristus deos gentium non colet, sed daemonem fortasse in occulto adorabit. spacer30. Alia Dani9elis de Antichristo vaticinia c. 11 et 12. spacer31. Ex dictis patet pontificium Antichrstianismum meram esse imposturam.

UM attente discursum regis Angliae de Antichristo lcgissem et nullam in eo Danielis prophetae mentionem fieri vidissem, nisi cursim et obiter asserendo Ioannem in Apocalypsi imitari modos loquendi Danielis, Ezechielis et prophetarum, miratus sum valde et dubitare coepi an rex crederet Danielem de Antichristo prophetasse. Auxitque suspicionem quod in principio suae disputationis ait Paulum clarius explicuisse quod Ioannes suis visionibus obscurius tradit, praetermisso Daniele, quasi nihil ad causam pertineret, vel ac si neque obscure nec clare Antichristum praedixisset. Quod si fortasse ita verum est et rex non credit Danielem de Antichristo prophetasse, interrogandus est cur id credat de Ioanne, et de Daniele negat, quia uterque per aenigmata locutus est, et neuter nomen Antichristi expresse posuit, et visiones Danielis, iudicio omniuum patrum et expositorum, minus obscure indicant Antichristum quam Ioannis. Imo Christus dominus, Matth. 4, satis indicat Danielem de Antichristo fuisse locutum, eademque est perpetua ecclesiae traditio. Quod si hoc rex negare non audeat, miramur cur in tam prolixa disputatione et tam immani contra papam accusatione tanti prophetae gravissimum testimonium omiserit. Suspicor ergo Danielem silentio praeteriisse quia descriptiones eius de Antichristo non solum ad errorem suum confirmandum nullo colore detorqueri poterant, sed illum potius redarguunt et veritatem non obscure ostendunt. Ob hanc ergo causam, licet in superioribus ad ostendendum Antichristum futurum esse singularem personam, et quanto tempore regnaturus sit, huius prophetae testimoniis usi fuerimus, operae pretium duximus descriptionem Antichristi ex ipso colligere. Copiosius enim quam alii eam tradit, evidentiusque per illam non solum a papa, sed etiam ab omnibus aliis qui falso Antichristi putati sunt discernitur.
spacer 2. Primum igitur in capite septimo ait Daniel se vidisse quatuor bestias quae quatuor mundi regna significabant, ut ipsemet declarat; illa vero quatuor regna ex communi sententia et expositione catholicorum fuerunt Chaldaeorum, Persarum, Graecorum et Romanorum imperia, ut supra, c. 3, breviter declaratum est. Tribus autem bestiis seu regnis prioribus, que cito transierunt, praetermissis, de quarta dicit inter alia Daniel quod habebat cornua dccem, et subiungit, c. 7 , Considerabam cornua., et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medlo eorum, el tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius. Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. In his ergo et sequentibus verbis, quae postea addemus, intelligimus Danielem personam Antichristi descripsisse. Quod licet in superioribus obiter et per occasionem saepius indicatum sit, hic ex professo et integre exponendum est, quoniam si colligantur simul omnes proprietates quas propheta illi parvulo cornui attribuit, falsitatis evidenter convincitur mendacium et impostura protestantium de Romano Antichristianismo. Oportet tamen ut supponamus cornu illud parvulum repraesentare Antichristum. Prius autem decem cornua interpretari necesse est. De ipsa vero bestia quarta nihil addere oportet his quae Daniel ipse dixit, videlicet quartam bestiam esse quartum regnum in terra, quod maius erit omnihus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam. Per quod omnes catholici imperium Romanum intelligunt, omissis interpretationibus Porphyrii et Hebraeorum, de quibus videri possunt d. Hieronymus et alii expositores. Nam in hoc nulla est in praesenti controversia.
spacer
3. De decem item cornibus Daniel declarat repraesentare decem reges futuros satisque indicat esse futuros non omnino distinctos ab illo regno maximo per quartam bestiam significato, neque in terris et provinciis extra ditionem totam Romani imperii, sed esse futuros decem reges eiusdemmet regni quarti. Sic enim ait: Porro cornua ipsius regni decem reges erunt. Unde omnes colligunt ipsummet regnum Romanum, quod prius unum imperium fuit, dividendum esse in decem regna. Quod etiam significatum fuit in c. 2 eiusdem prophetae per decem digitos in quos statua desinebat.
spacer 4. De hoc autem numero decem cornuum dubitatio est an, sicut Daniel praecise vidit decem cornua et non plura neque pauciora, ita per illa significentur decem reges in eodem numero certo ac praeciso, an indefinite multitudo regum in quos dividendum fuit Romanum imperium. Quam quaestionem attingit Augustinus, XX de Civit., cap. 23, et incertum esse putat an denarius ille numerus significet universam multitudinem regum futurorum in Romano imperio prius quam Antichristus veniat, an vero praecise decem reges demonstret. Prosper etiam in Dimidio Temporis, capite octavo, licet de numero non moveat quaestionem, dubitat nihilominus an per illos decem reges intelligantur truculentiores reges qui fuerunt in religione Christiana. Aretas etiam;, c. 36 in Apocalyp., generatim dicit decem cornua significare consummationem eorum quae iuvant ad malitiam contingere Antichristianam, ubi numerum indefinitum indicat, quamvis aliam opinionem referat, dicens, Sed et de his quidam dixerunt in decem regna divisum tunc iri mundum. Et in hanc sententiam videtur inclinasse Pereira, lib. II in Daniel., dum per decem digitos statuae significari ait Romanum imperium novissime divisum iri in multa regna multosque reges, quorum alii potentiores, alii imbecilliores futuri sunt, et ideo digiti parum ferrei erant, partim testiles. Et ibidem ait per decem cornua in c. 7 significari multos reges. Idemque lib. VIII, tractans sententiam Augustini, sub disiunctione loquitur, dicens negari non posse quin quo tempore venturus est Antichristus, futuri sint in orbe Romano decem reges vel multi reges.
spacer 5. Patres autem communiter, nullam dubitationem vel quaestionem moventes, simpliciter dicunt illa decem cornua significare decem reges, prout Daniel illos interpretatur, eosque futuros esse in orbe Romano tempore adventus Antichristi. Ita loquitur Irenaeus, lib. V, c. 25, et in c. 26 fusius in eodem sensu exponit decem digitos statuae, Dan. 2, et decem cornua bestiae, Apocal. 13 et 17, et, licet expresse id non declaret, semper tamen tanquam de certo ac praeciso numero loquitur. Hyppolit. etiam, orat. de Consummat. Mund., solum dicit cornua decem a Daniele visa esse decem reges, et eosdem in decem digitis statuae significari; et eodem modo loquuntur Cyrill. HierosoL, Catech. 15; Lact., l. VII, c. 16; Tertull., de Resurrect. Carnis, c. 24 et 25; et in eadem opinione sunt Hieronymus et Theodoret., Daniel. 7 et 11, intelligentes per haec decem cornua bestiae, ubicumque in Daniele et Apocalypsi eorum fit mentio, decem regna significari in quae erit Romanum imperium divisum. Consentiunt etiam Andreas, c. 36 et 53 in Apocal., qui inter alia dicit, per decem cornua terreni regni in decem parites sectionem significari. Quod etiam Aretas c. 51 attingit, referendo tantum aliorum nomine, qui ita inquit aiunt. Et hanc sententiam sequuntur communiter moderni expositores et doctores, et quidam satis eruditus blue tanta exaggeratione illam affirmat ut dicat tam manifestum esse illos decem reges, nec plures nec pauciores esse intelligendos, ut vehementer miretur potuisse de hoc sanctum Augustinum ambigere. Imo ait, considerato tanto patrum consensu, nimium perfrictae frontis extiturum qui contra obniti vel hiscere audeat.
spacer 6. At nihilominus rex Angliae, in Praefatione, p. 120, tractans locum Apoc. 17, denarium numerum ait ibi sumi pro numero incerto, utiturque hoc argumento,quod ibi Ioannes alludit ad hunc locum Danielis, quasi supponens ut certius Danielem denarium pro numero incerto sumpsisse. Additque aliud argumentum, quia septem capitum et decem cornuum draconis seu diaboli numerus non potest aliter intelligi nisi ut numerum declaret incertum. Ego vero imprimis non censeo controversiam hanc pertinere ad dogmata fidei, sed esse rem in opinione positam. Nam patres pro secunda sententia allegati non tradunt illam ut certam; imo nec faciunt vim magnam in praeciso ac proprio numero denario, sed in divisione imperii in plura regna, et utuntur illo numero quia scriptura ita loquitur. Constat autem numerum denarium esse unum ex his qui in sacra scriptura pro multitudine magna vel universali sumitur. Unde, accedente Angustini auctoritate et dubitatione aliorum, non videtur posse damnari, aut temerarius vel audax censeri qui de significatione illius numeri denarii in illo loco dubitaverit. praesertim quia de septenario numero capitum tam in hoc loco Danielis quam in Apocal. 13, et multo magis in 17, multi dubitant an significet numerum certum vel communitatem aliquam seu collectionem regum impiorum, ut supra vidimus cap. 4. Unde cum in hoc loco dicit Daniel tria cornua esse a facie parvi cornu evellenda, licet praacise intelligatur de tribu sregibus, quia numerus ternarius non solet in alia incerta significatione sumi nequc ibi est necessaria, nihilominus per septem alios reges subiiciendos vcl confoederandos Antichristo, intelligi possent omnes alii qui oo tcmporc sunt futuri, sive pauciores sive plures sint, quia septenarius numerus ex mysticis est qui solent universalitatem significare et ibi non sine auctoritate nec sine aliqua apparenti occasione praesumitur talis significatio, ut facilius prophetia et intelligatur et impleatur.
spacer 7. Propter haec ergo non censeo nimium esse exaggerandam certitudinem posterioris sententiae, quamvis illam praeferendam et simpliciter veram existimem. Primo propter scripturae testimonia, quia non uno vel alio loco, sed in multis, tam in Apocalypsi quam in Daniele, ubi sub hac figura illa divisio imperii Romani in plura regna praedicitur, fit sub illo numero denario. Secundo, quia nulla est necessitas metaphorae vel improprietatis vocis, cum nihil obstet quominus illa regna futura sint decem et non plura, eademque facilitate possit multiplicatio in illo numero quamin quocumque alio contingere. Maxime quia etiam si fortasse plura regna parva vel principatus minores eo tempore in orbe Romano esse possint, nihilominus omnia poterunt ad decem principalia regna et quasi capita revocari. Ita ergo facile potest ille numerus denarius proprie et praecise accipi. nequ eoportet ad incertos numeros recurrere. Tertio, propter communiorem patrum consensum.
spacer 8. Neque prima coniectura regis Angliae est alicuius momenti, sed in contrarium verti debet. Nam quia Ioannes ad hunc locum Danielis alludit, et in hoc loco probabilius est denarium proprie sumi, ideo in locis Apocalypsis idem iudicandum est. Ad aliud vero argumentum, quod sumitur ex comparatione ad numerum septem capitum et decem cornuum draconi seu daamoni attributum, dicens non posse aliter quam de cert o numeropro incerto intelligi, respondemus negando assumptum. Et quoniam ipse non designat locum de quo loquatur, oportet per tria discurrere, in quibus Ioannes illius numeri mentionem facit, utique c. 12, 13 et 17.
spacer 9. Et quidem c. 12 fatemur illum numerum tribui daemoni: nam aperte dicit Ioannes, Visum est aliud signum in coelo, et ecce draco magnus rufus, habens capita septem et cornua decem. Et nihilominus etiam in hoc loco dicimus eadem esse capita et cornua decem quae in capite tertio, et quae sunt apud Danielem c. 7. Nam, licet ibi sit sermo de daemone, et in aliis locis de Antichristo, utriusque organa, et membra seu instrumenta sunt illa capita et cornua, id est, illi reges decem, quorum tres destruet Antichristus, et septem illi servient. Nam daemon et Antichristus coniunctissimi futuri sunt, non quidem unione hypostatica, ut quidam finxerunt, sed morali influxu et motione. Nam Antichristas dum vixerit totus a daemone quodammodo possidebitur, movebitur et gubernabitur, et ita erit membrum eius praecipuum, et quasi coniunctum organum quo daemon caetera ad eumdem finem eosdemque effectus movebit. Et ideo illa decem cornua et septem capita tam daemoni quam Antichristo tribuuntur: daemoni, ut principali agenti in illo ordine, magis vero remoto, Antichristo, ut propinquiori minus vero principali, si ad daemonem comparetur. Quamvis respectu aliorum hominum Antichristus etiam dici possit principalis causa, unde a sanctis et theologis blue caput malorum dicitur omnium quidem excessu et abundantia malitiae, eorum vero quos suo tempore subiugabit, quibusque tanquam instrumentis utetur etiam influxu et motione.
spacer 10. Alter vero locus est Apocalyp. 13, et ibi non est sermo de dracone, sed de bestia cui draco dedit virtutem suam, id est de Antichristo, et ita ibi etiam non oportet explicare numerum certum pro incerto. Tertius locus est Apocalypsis 17, ubi bestia potest quidem daemonem repraesentare, et tunci dem dicendum est quod de c. 12 diximus.Vel significare potest Romanum imperium, ut supra etiam visum est, et tunc iidem decem reges in quos desinet Romanum imperium repraesentantur, ut idem Ioannes exposuit, et sic etiam ibi idem numerus definitus est. Et de numero septem capitum, supra, cap. 5, ostendimus non incertum sed certum numerum significare. Quod etiam rex Angiiae admittit, cum illa septem capita dicat esse septem regimina Romanae civitatis et non plura neque pauciora, ex quo potest argumentum ad hominem retorqueri, idem esse de numero denario dicendum.
spacer 11. Prius vero quam ad undecimum cornu parvulum transeamus, oportet hic breviter expendere novam et mirabilem interpretationem illorum decem regum quam rex Angiiae nobis exhibuit. Illos enim reges ait esse omnes reges Christianos qui a tempore declinationis Romani imperii sub obedientia Romani pontificis militarunt, et de illis exponit illa verba Apocalyp. 17, Decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt., sed potestatem tanquam reges una hora accipient, post bestiam, quia illustriora (inquit) orbis Christiani regna, non nisi ruente ethnico imperio Romano, libertatem suam vindicarunt. Unde infert eodem tempore incoepisse hos reges quo Antichristus suum regnum auspicatus est, id est tempore Bonifacii III, ut ipse antea exposuit. Et de his regibus ait perseverasse multo tempore in uno consilio, adorando hestiam eiusque pedes exosculando, omnem potestatem auctoritatemque suam ei concedendo, calicem idololatriae simul cum illa hauriendo, bellum cum agno in persecutione sanctorum eius, iubente ea, gerendo, quae tot nationibus ac populis imperitabat. Quod autem Ioannes post illa verba, cum agno pugnabunt, subdit, Et agnus vincet illos, exponit dicens, per nostram conversionem, postquam tandem aliquando, ait, odio meretricem habebimus, hoc est Romam, et desertam relinquemus ac nudam,&c. Deinde (inquit) rationem subiungit (utiqae angelus, seu Ioannes) huius tam subitae mutationis in nobis, dicens, Deus enim dedit in corde eorum ut faciant quod placitum est illi, ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei. Haec est regis interpretatio de decem regibus in Apocalypsi, cumque ipse dicat Ioannem alludere ad Danielis verba, idem de decem cornibus apud Danielem sentire indicat.
spacer
12. Prius vero quam interpretationem hanc reiiciamus, explicare oportet quid per cornu parvum intelligendum sit. De quo affirmare non possum quid rex Angliae sentiat, quia nullam eius mentionem in disputatione sua facit, quod, ut in principio capitis dixi, admiratione dignum est et suspicionem ingerit non credere cornu illud Antichristum repraesentare. Quod si forte hoc ita est, interrogo quisnam sit vel cur separatim et singulariter numeretur, praesertim cum rex dicat illum numerum denarium non significare numerum certum, sed pro incerto poni, in quo etiam undecimus ille rex per cornu parvum repraesentatus includebatur. Profecto vix occurrit quid rex possit, quod verisimile sit et prudentibus satisfaciat, respondere. Scio equidem Porphyrium dixisse illud cornu repraesentasse Antiochum, neque defuisse alios qui vel Mahometum vel Turcam significare senserint. Verumtamen Porphyrium confundit Hieronymus, quia Antiochus praecessit imperium Romanum, et ex Alexandro Magno ac imperio Macedonum illustrem duxit originem et rex seu princeps natus est. Cornu autem illud post imperium Romanum et divisionem eius futurum esse praedicitur, et parvum propter humile principium et ortum dicitur. Aliae vero opiniones facile etiam refutari possunt, quia in illis regnis non inveniuntur proprietates quae ibi illi cornui tribuuntur, ut supra, cap.2, tetigi, et facile ex dicendis lector poterit intelligere. In his enim nunc immorari necesse non est.
spacer 13. Sit ergo certum et constans cornu illud parvulum Antichristum repraesentare; consideratis enim aliis locis scripturae et praedictione ipsius Christi de tribulatione magna ecclesiae futura proxime ante iudicium, in nullo alio inveniri possunt proprietates omnes ibi a Daniele praedictae et illi cornui attributae nisi in Antichristo. Et ita in hac affirmanda sententia conveniunt patres et expositores, Hieronymus, Augustinus et Gregorius, quos supra, c. 2, retuli; Athanas., epist. ad Solitari. Vitam Agent., circa finem; Iustin., Contra Tryphon., parum ab initio; Origen., lib. VI contra Celsum, cirea medium; Cyrill. Hierosol., Cateches. 45; Irenae., lib. V Contra Haeres., c. 25 et 26; Theodoret., orat. 7 in Daniel.; Prosper, in Dimid. Tempor., cap. 8; Ruffin., in Exposit. Symbol., circa articulum de adventu ad iudicium, et reliqui exponentes tam Danielem quam Apocalypsim, et Paulum, 2 ad Thes. 2, ubi Chrysost. optime.
spacer 14. Hinc ergo imprimis colligimus falsam esse interpretationem de decem cornibus quam rex tradidit, nimirum illa esse omnia Christiani orbis regna quae a tempore Phocae imperatoris usque ad Lutherum, vel usque ad Henricum VIII regem Angliae, Romano pontifici obedientiam dederunt. Nam decem illi reges quos Daniel commemorat nunquam dederunt obedientiam Antichristo seu illi cornui parvulo, sed potius statim ac cornu illud ortum est tria ex decem cornibus avulsa sunt a facie eius, quia, ut infra dicitur, cornu illud rex erit potentior prioribus, et tres reges humiliabit, ubi evidenter loquitur propheta de potentia temporali et de usurpatione trium regnorum per bella vel aliam similem coactionem. Unde addunt omnes patres et expositores, debellatis illis tribus regibus, reliquos septem manus daturos Antichristo et illi tanquam inferiores et subditos potius vi et metu quam sua sponte esse sociandos. At nullus pontifex, sive Bonifacius III sive quilibet alius, tres reges bello superavit, neque alii inviti et bello aut potentia et victoriis papae conterriti, sed fide et divina vocatione adducti, ei se subiecerunt. Ergo quae de illis decem cornibus et de undecimo parvo dicuntur non possunt regibus Christianis et Romano pontifici accommodari, eo vel maxime quod tres illi reges quos cornu parvulum debellaturum est sunt reges Aegypti et Lybiae seu Africae, ut est communis traditio patrum, quos saepe retuli, sumpta ex Daniel 11, ut ibi Hieronym., Theodoret. et alii exponunt. At summi pontifices nunquam in Aegypto vel Aethiopia bella gesserunt, neque regnis illis dominari cupierunt.
spacer 15. Praeterea ex visione Danielis constat, ante ortum illud parvum cornu, quartam bestiam, id est Romanum imperium, in decem regna esse distrahendum, nam expresse dixit angelus Danieli, Porro cornua decem ipsius regni dccem reges erunt, et alius consurget post eos. Illi ergo decem reges futuri sunt eiusdem regni Romani: erit ergo inter eos divisum priusquam cornu parvum oriatur. At Romanus pontificatus, etiam quoad statum quem habuit sub Bonifacio III, incoepit ante tantam declinationem seu divisionem Romani imperii. Nam tunc adhuc durabat Romanum imperium sub uno imperatore Phoca, et multo tempore postea duravit, saltem usque ad divisionem imperii in occidentale et orientale. Et, licet multi essent tunc reges in terris impii, nondum imperii iugum omnino abiecerant aut supremam potestatem obtinuerant. Ergo nec illi fuerunt decem reges,de quibus Ioannes loquitur, nec parvum cornu potuit esse Bonifacius III vel eius.
spacer 16. Praeterquam quod non solum rerum ceentus cum verbis et visione prophetiae non consentiunt, verum etiam veritas ipsius rei resistit, quia Bonifacius nullum regnum erexit, sicut dc parvulo cornu praedicit Daniel, nec novam aliquam potestatem aut iurisdictionem accepit vel usurpavit, imo nec novum nomen aut titulum, ut saepe dictum est. Ergo, licet persona eius orta vel ad dignitatem electa fuisset post reges, tamen papa vel pontificius thronus, de quo potissime haeretici loquuntur, non potest dici surrexisse post divisionem imperii in decem regna, imo neque post aliquam inclinationem eius. Nam in re ipsa incoepit cum ipso imperio, et externum etiam splendorem et maiestatem, imperio adhuc florente sub Constantino, habere coepit, et in se nullum augmentum postea accepit, in externo autem seu temporali dominio parum crevit variasque temporum vicissitudines habuit. Ergo de illo nullo modo dici potest venisse post reges decem vel post omnes reges in quos Romanum imperium divisum vel dividendum est. Ac subinde nec decem illi reges esse possunt illi catholici et Christianissimi reges qui hactenus sub obedientia vicarii Christi militarunt.
spacer 17. Caetera vero omnia quae rex Angliae post suam de decem regibus interpretationem. in aliorum verborum Ioannis expositionem adiungit tantam prae se ferunt absurditatem ut refutatione non indigeant. Imprimis enim non solum caeteris illustribus Christianis regnis eorumque regibus, sed etiam regno suo suisque progenitoribus magnam irrogat iniuriam dum omnes usque ad Henricum VIII Christi hostes cum agno bellum gerentes et fidei persecutores, et sanctos persequentes, et idolorum cultores, calicem idolatriae cum bestia haurientes, appellat. Quod enim bellum tot sancti reges et catholici principes contra Christum excitarunt, aut quos sanctos sunt persecuti, quaeve idola adorarunt? Certe si venerari pontificem Christi vicarium fuit Christum persequi, fecit hoc Constantinus et alii pii et catholici imperatores ac reges. Si haereticorum temeritatem ac pertinaciam reprimere est sanctos persequi, fecerunt hoc antiqui ecclesiae pastores, imperatorum Christianorum potentia adiuti, a temporibus Augustini aliorumque sanctorum patrum. Denique si venerari imagines eisque reverenter uti cultus idolorum est, fecerunt hoc Christiani omnes ab initio ecclesiae. Igitur vel principes omnes catholicos qui post Constantinum in ecclesia fuerunt, imo et omnes sanctos pontifices, Antichristianos faciat, vel posteriores qui a tempore Bonifacii fuerunt calumniari desinat.
spacer 18. Praeterea interpretatio illorum verborum et agnus vincet illos, ut vincere sit eos convertere ut contra papam et Romanam urbem insurgant, evidenter repugnat proprietati verborum et contextui Ioannis dicentis de illis decem regibus, Hi unum consilium habent, et virtutem suam bestiae tradent (Apoc. 17). Nam tres illorum victi, c superati ab Antichristo, non voluntarie sed necessitate coacti, totam suam potentiam in illum transferent, alii vero timentes potentiam eius illum iuvabunt eiusque consiliis inservient. Et ita omnes contra Christum insurgent, sicut subiungit: Hi cum agno pugnabunt, et agnus vincet illos, non solum decem reges sed etiam ipsum Antichristum principalem hostem et ducem pugnae. Non ergo vincet convertendo, sed praeliando et interficiendo, proprie et vere illos vincendo, quia dominus dominorum est et rex regum. Et hoc magis declarant verba sequentia, Et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles, utique qui tunc erunt, vincent etiam illos seu erunt participes victoriae. Ergo illi reges qui vincentur non erunt vocati, nec electi, nec fideles. Ergo vinci non est converti sed destrui. Et hoc etiam confirmat idem Ioannes, in c. 16, ubi ait tres spiritus malos congregaturos reges terrae in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei, id est in quo Deus ostensurus est potestatem suam contra illos, eos mirabili modo superando et vincendo, ut c. 21 idem Ioannes describit. Nam sine dubio hoc praelium diei magni omnipotentis Deinon est nisi praelium Gog et Magog, de quo in dicto c. 21 tractat, ut meliores interpretes intellexerunt. blueDenique ex locis Danielis, paulo post, hunc esse verum sensum illius prophetiae et victoriae per Christum comparandae confirmabimus.
spacer 19. Unde etiam constat falsum omnino esse decem illos reges convertendos a Deo esse contra Antichristum aut pugnaturos esse cum illo et victuros illum, sedemque illius et civitatem regiam eius tanto odio esse prosecuturos ut illam igni tradant prorsusque evertant. Nam hoc repugnat expressis verbis Ioannis paulo antea citatis, Hi unum consilium habent, et virtutem seu potentiam suam bestiae tradent (Apoc. 17). Nam ex sequentibus etiam verbis quae exposuimus colligitur clare in eo statu esse perseveraturos, donec cum Christo pugnent et ab eo vincantur. Nunquam ergo cum Antichristo pugnabunt, neque vincent illum.
spacer 20. Imo in illis eisdem verbis quae rex detorquet hoc evidenter continetur. Ait enim, Deus enim dedit in corda eorum, utique regum, ut dent suum regnum bestiae, id est Antichristo, donec consummentur verba Dei, id est, impleantur quae de Babylonica destructione et de ipsius Antichristi interitu praedicta sunt. Dicitur autem Deus hoc dedisse in corda illorum regum, non inspirando aut suggerendo, sed (iuxta morem loquendi scripturae) permittendo, et illorum malitia ad executionem providentiae suse utendo. Hoc ergo modo permittet Deus reges illos, fortasse prius catholicos, pravos autem et iniquos, Antichristo copulari, eique favorem suum et potentiam impendere, et ita regna sua illi tradere et forte tributaria efficere, donec consummentur prophetiae de Antichristo. Durabit ergo illa confoederatio usque ad finem; nunquam ergo illi reges contra Antichristum vel regiam eius insurgent. Quocirca, si Babylon illa, et meretrix seu civitas magna, quam isti reges odient et desolatam facient ac nudam, est Roma, profecto inde potius convincitur Romam nunquam esse futuram regiam sedem Antichristi, et impugnatores Romae non hostes, sed amicos fore Antichristi. Cum ergo rex Angliae se inter eos reges numerat, dicens, meretricem odio habebimus, se inter socios et fautores Antichristi numerat. Videat ergo et consideret quem fructum ex istis suis interpretationibus consequatur.
spacer 21. Sic ergo explosa interpretatione illa decem cornuum, et supposito pro constanti, illa rcpraesentare decem reges futuros tempore Antichristi, et potentiam suam illi tradituros modo explicato, evidentius etiam est cornu parvum esse Antichristum, ut ecclesia semper intellexit. Superest ergo ut breviter videamus quomodo cornu illud parvum prophcta dcscribat, cap. 47. Primo enim ponderanda est proprietas indicata in particula parvulum. Posita enim est ad significandum Antichristum ex vilissimis principiis et abiectissimis parentibus infamique gente esse oriundum. Non enim sine mysterio verbum illud additum est, ut omnes intellexerunt. Et aliis verbis statim subiunctis magis declaratur, cum de eodem cornu parvo dicitur, Ortum est de medio eorum. Significatur enim ibi, ut in superioribus notavi, illum non esse oriturum ex aliquo illorum regum, sed in terris eorum appariturum.
spacer 22. Unde altera proprietas notari potest, scilicet non habiturum regnum haereditario iure sed ex parvis initiis, variis artibus et imposturis ac daemonis fallaciis, brevi tempore ita esse augendum viribus, ut tria cornua evellantur a facie eius, id est ut tres reges brevi tempore humiliet, et maior ac potentior fiat caeteris, ut ibidem additur, ut recte Theodoretus exposuit, dicens, Quia nascens cornu vidit, parvum appellavit tanquam ex parva natione Iudaeorum profectum, et interim obscurum regnum ohtinens. Postquam vero ita evulsit cornua, merito reliquis maius vocat. Tertiam item proprietatem ex eisdem verbis colligo, nimirum illum primo ac praecipue futurum esse tyrannum, qui temporale regnum prius industria et pravis artibus inchoet, postea per potentiam et bella illud augeat tres reges superando, et suis regnis privando, et alios sibi subiiciendo, vel tanquam inferiores ac debiliores sibi coniungendo, ut magis Ioannes in Apocalypsi declaravit.
spacer 23. Quarta proprietas sumi potest ex illis verbis, Ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu ipso, et os loquens ingentia. Ubi per oculos hominis Theodoretus significari intelligit, internam mentem et iudicium, atque Antichristo tribui oculos hominis, quia erit sagacissimus et prudentia humana gubernabitur. Alii simplicius hoc modo exponunt. Cum habiturus sit faciem hominis quia verus homo futurus est, loquetur non ut homo sed ut superbissimus daemon, quod Ioannes alibi dixit: Loquebatur ut draco. Dicitur enim loqui ingentia seu grandia, tum quia ingenti superbia se efferet, tum etiam quia blasphemias in Deum proferet. Nam, ut statim subiungitur, sermones contra ecclesiam loquetur. Utrumque enim illis verbis proprie significatur, et unum est ad aliud consequens. Incredibili enim arrogantia se Deum proclamabit (ut ex Paulo notavimus), et ita Deo excelso adversabitur, et contra eum loquetur.
spacer 24. Quinta sumitur ex verbis illis, Sanctos altissimi conteret, reputabit quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. Quae verba sunt de persecutione Antichristi et de tempore durationis eius, quae per occasionem necessariam in superioribus exposita sunt. Nunc solum notanda sunt verba illa, Putabit quod possit mutare tempora et leges. Quibus declaratur persecutionem non tantum esse futuram temporalem et politicam propter dominationem temporalem, sed simul et maxime futuram esse spiritualem. Nam conabitur mutare tempora, id est (ut ait Hieronymus) caeremonias, festivitates, vel certe totam religionem per multa tempora in orbe fundatam et in cordibus hominum radicatam, et leges, utique tam divinas quam humanas. Nec ipse aliquam ex antiquis religionibus seu legibus profitebitur, sed novam introducet, credens se posse leges et tempora mutare. Et hasmet Antichristi notas colligit Athanasius, dicta epistola ad Solitar. Vitam Agent., dicens, Nonne visio Danielis istiusmodi notis Antichristum significat? Nimirum quod bella cum sanctis gesturus sit, et quod invalescet contra eos, quod malitia superabit omnes qui ante ipsum fuere, et quod humiliabit tres reges, loqueturque sermones contra altissimum, et quod meditabitur alienare et legum et temporum articulos. Sexta proprietas colligi potest ex sequentibus verbis: Et iudicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem, regnum autem, et potentia, et magnitudo regni, quae est super omne coelum detur populo sanctorum altissimi &c. Nam in his ponitur ut nota Antichristi, quod prope tempora iudicii veniet, et quod regnum eius non nisi per adventum supremi regis Christi conteretur, et ipse interficietur. Quam proprietatem utpote ad tempora Antichristi pertinentem supra explicuimus, illamque ibi Hieronymus, Theodoretus et alii interpretes indicant.
spacer 25. Has autem Antichristi proprietates idem propheta in sequentibus capitulis partim magis confirmat et declarat, partim etiam auget. Nam in cap. 8, postquam retulit visionem arietis et hirci, et de Dario rege Persarum et de Alexandro Magno rege Graecorum, illam declaravit, tandem in fine quaedam profert quae, licet ad litteram de Antiocho, qui ex Graecis regibus qui Alexandro successerunt descendit et Iudaeos multum vexavit intelligantur, in persona eius de Antichristo dicta fuisse multi patres intellexerunt, praesertim Irenaeus, lib. V Contra Haeres., c. 25; et Origen., lib. VI Contra Celsum, circa medium; et Gregor., lib. XXIII Moral., c. 12, alias 14. Et revera verba prophetae tam proprie Antichristo quadrant, et ita consonant his quae in aliis locis de Antichristo dicuntur ut propter illum praecipue de illo dicta esse videantur. Nam initium eius his verbis praedicitur: De uno ex eis egressum est cornu unum modicum, et iterum, Consurget rex impudens facie, ubi etiam mores eius notantur. De progressu vero eius additur, Factum est grande contra meridiem et contra orientem &.. De illius statu: Magnificatum est usque ad fortudinem coeli. Astutia vero et artes per quas ascendet in illis verbis significantur, intelligens propositiones; item in illis, Roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis, utique sed daemonis, permittente Deo. De bellis autem et crudelitate eius dicitur, Supra quam credi potest universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Deinde sic describitur eius superbia et pugna contra Deum: Usque ad principem fortitudinis magnificatim est, et ab eo tulit iuge sacrificium, deiecit locum sanctificationis eius. Et iterum, Cor suum magnificabit, et contra principem principum consurget. Ac denique de sanctorum persecutione dicitur, Deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas. Et iterum, Interficiet robustos et populum sanctorum secundum voluntatem suam, et dolus in manu eius dirigitur. Ac denique de fine eius dicitur, Sine manu conteretur, quod satis consonat verbis Pauli, 2 Thess. 2: Quem interficiet dominus Iesus spiritu oris sui.
spacer 26. Quamvis ergo haec vere et ad litteram in Antiocho suo modo impleta fuerint, tamen per antonomasiam de Antichristo dicta esse creduntur. Nam in illo cum maiori plenitudine et excessu omnia inveniuntur tanquam in capite ipsius Antiochi et malorum hominum. Ex his autem omnibus sex proprietates supra notatae praecipue declarantur. Solumque additur altera de modo interfectionis eius, quae potest esse septima. Octava vero sumi potest ex c. 9 eiusdem prophetae in illis verbis fere postremis, Et erit in templo abominatio desolationis. Nam, licet aliis modis exponatur, tam ibi quam Matth. 24, nihilominus valde probabile est de Antichristo etiam intelligi, ut voluit Irenaeus, lib. V, c. 25, saltem in secundario vel mystico sensu. Nam ad litteram non erat ibi sermo de Antichristo, sed de destructione Ierusalem facta per Titum, ut constat; tamen verba ipsa multo magis in Antichristum conveniunt iuxta ea quae exponendo verba Pauli et Apocalypsis late diximus. Est ergo octava proprietas, quod se faciet Deum, et in templo sedebit ut adoretur, et suam imaginem collocabit, ut per eam etiam tanquam Deus colatur, ut in Apocalypsi dicitur. Et hoc magis ex sequenti testimonio confirmabitur.
spacer 27. Est enim alius locus similis in eodem propheta, c. 11, ab illis verbis: Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius, et veniet clam, et obtinehit eum in fraudulentia. In totae nim superiori parte capitis prophetaverat Daniel de regibus Persarum et Graecorumi et latius de successoribus Alexandri, praesertimque de regibus Syriae et Aegypti, quos reges Aquilonis et Austri vocat^, et pervenit tandem (ut Hieronymus deducit) ad Seleucum Philopatrum, Antiochi Magni filium, quem vocat vilissimum et indignum decore regio, et de illo subiungit, Et in paucis diebus conteretur. Et statim adiungit praedicta verba, Et stabit in loco eius despectus &c. Quae, iuxta litterae contextum et prophetiae seu historiae consecutionem, sine dubio intelliguntur de Antiocho Epiphane, fratre Seleuci, impiissimo rege, qui Dei populum vehementer exagitavit, ut ex libris Machabaeorum constat, et fere omnia sequentia in eo capite de illo ad litteram dicuntur, ut fatentur ibi Hieronymus, Theodoret. et alii, et sumitur ex Chrysostomo, oratione secunda contra Iudaeos. Nihilominus tamen idem Hieronymus, Theodoretus et alii expositores ibi, et Gregorius, libro trigesimo secundo Moral., capite undecimo; Prosper, in Dimidio Temporis, capite nono, multa etiam ex illis verbis de Antichristo dicta csse intelligunt, quia in illum maxime conveniunt, et quia Antiochus in multis typus fuit Antichristi.
spacer 28. Per illa ergo verba quae retulimus recte confirmantur et explanantur quae de initiis Antichristi in aliis locis dicuntur. Dicitur enim despectus, sicut dicitur parvum cornu, quia vilem et despectam habebit originem, et ideo in principio non tribuetur ei honor regius, quia non orietur ex regibus nec regnum iure haereditario obtinebit, sed veniet clam et obtinebit id in fraudulentia, quia vafer erit, et propositiones intelliget. In sequentibus autem verbis describit quidem Daniel bella et victorias Antiochi, dicens, Abundantes et uberes urbes ingredietur &c. Sub illarum vero figura Antichristi praelia et facinora praedixit, et ideo quaedam interdum ita exaggerat ut in solum Antichristum convenire posse videantur. Quale est illud, Faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius, quod Hieronymus notat ad Antioclmm proprie non accommodari, quia in regno et divitiis non omnes antecessores suos excessit. Posita ergo sunt propter Antichristum, qui obtinebit multo ampliorem potentiam et monarchiam quam ille Antiochus fuerit consecutus. Postea vero describit propheta persecutionem Antiochi contra Iudaeos, in figura etiam depingens persecutionem ecclesiae sub Antichristo, cui maxime illa verba conveniunt, Contra firmissimas cogitationes inibit, utique consilia sua et potentiam armabit contra firmas cogitationes sanctorum fidelium, ut patres exponunt, unde infra dicitur, Cor eius adversus testamentum sanctum, et faciet. Et infra, Et auferent iuge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem. Quae omnia fecit suo modo Antiochus, sed, sicut omnia in figura contingebant Iudaeis, ita illa fuerunt umbra respectu veritatis per Antichristum futurae.
spacer 29. Postea vero de superbia et blasphemiis Antichristi propriissima sunt illa verba, Et faciet iuxta, voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum, et adversus Deum deorum loquetur magnifica &c. Et infra, Deum patrum suorum non reputabit, nec quemquam deorum iurabit, quia adversus universa consurget. Per quas verba optime explicantur supra tractavimus ubi de cornu parvulo dicitur habere os loquens ingentia. Item quod circa verba Pauli diximus, quod ostendet se tanquam sit deus, Dei veri locum et adorationem usurpans. Unde ex hoc loco colligunt patres Antichristum idola gentium demoliturum, et deos gentium non esse adoraturum. Ex quo etiam notat Hieronymus haec verba ita convenire Antichristo ut non possint de Antiocho intelligi, qui idololatra fuit et Hebraeos ad deos gentium adorandos compellebat, ut in libris Machabaeorum narratur. Haec ergo esse potest nona proprietas Antichristi, scilicet non esse futurum idolorum cultorem, quod saltem in publico vel de antiquis diis gentium intelligendum est. Nam statim addit Daniel illum esse adoraturum deum Moezin, de quo quis sit futurus magna est controversia variaeque expositiones, sed ad praesens non referunt. Et probabilius videtur habiturum Antichristum locum aliquem occultum in quo daemonem adiutorem suum sub aliqua imagine vel idolo occulte colat, ut tractavi in 2 tomo tertiaa partis, disp. 54, art. 4, ubi non dixi, ut quidam mihi imposuit, forsan illa verba interpretanda esse de solo Antiocho, sed retuli primo loco hanc sententiam, et postea sententiam Hieronymi ac Theodoreti, et communem praetuli, et ratione Hieronymi, quam in praesenti etiam tetigi, et validissima est, confirmavi.
spacer 30. Denique in reliqua parte capitis iterum praedicit propheta praelia et victorias Antichristi, et specialiter quomodo tres reges Aegypti, Africae seu Libyae, et Aethiopiae vincet, et regna eorum occupabit. Postea vero Hierosolymam, debellaturus eam, cum magna potentia veniet in multitudine magna ut conterat et interdiciat plurimos, et figet tabernaculum suum Apadno inter maria super montem inclytum et sanctum, quod de monte Sion vel Oliveti Hieronymus et alii exponunt. Ac tandem de morte eius subiungitur, Veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei, quia nimirum interficiet illum dominus spiritu oris sui seu imperio suo, et sine manibus praecipiet enim aperiri terram ut devoret eum, et vivus in infernum demergatur, ut in Apocalypsi dicitur. Postmodum vero Daniel, c. 12, declarat quanto tempore duratura sit illa persecutio Antichristi, et quomodo paulo post mortem eius futurum sit iudicium et universalis resurrectio, ut exposuit Augustinus, XX de Civit., c. 23, et copiose in superioribus explicatum est. Atque haec fere sunt notae et signa quibus nobis Antichristum Daniel descripsit, quas latius Hieron. et Theodoret. prosequuntur, et ex modernis Pereira, lib. VIII et XIV in Daniel., et Malvenda sparsimi n suis eruditis libris de Antichristo.
spacer 31. Conferant ergo omnes qui fidem adhibent scripturis has proprietates et notas Antichristi cum his quae de Romano pontifice sunt toti orbi manifesta, et luce clarius videre poterunt, quanta fuerit haereticorum impudentia et horrenda temeritas, vel potius insania, qui venerandam apostolicam sedem tam incredibili infamia dehonestare ausi sunt, et quanta sit illorum caecitas qui ipsorum nugis et inanibus cogitationibus se illudi sinunt. Antichristi enim initia abiecta erunt et obscura, non tantum generis et originis (illud enim non multum curandum esset), sed regni et potestatis. Origo autem Romanae sedis quoad dignitatem ipsam altior cogitari non potest. Ab ipso enim Christo fundata est, et inde ad singulas personas, etiam Bonifacii et posteriorum, per legitimam successionem manavit. Deinde Antichristi regnum ab ipso per falsas artes et tyrannidem inchoabitur, pontificis autem regnum praecipuum nullum post Christum habuit initium sed successionem, non per fraudes vel tyrannidem, sed per legitimam electionem. Ad haec, Antichristi regnum temporale erit, per fraudes incipiet, et per bella et caedes hostium dilatabitur, primatus autem pontificis spiritualis est, semperque idem quoad dignitatem in se spectatam, et, licet quoad populorum subiectionem creverit, non tamen per corporalia bella, sed per verbum Dei et fidem credentium. Per quam, sicut in uno tempore dilatatum est, ita per infidelitatem aliquorum in aliquibus locis fuit imminutum, licet per Dei gratiam alibi semper augeatur. Omitto caetera quae ad mores, tempora, sedes et fines pertinent, nam in superioribus satis ea inter se contulimus, et non solum diversa sed etiam omnino opposita esse ostendimus. Nuncque solum adnotare voluimus et advertere quanta in his omnibus sit scripturarum consonantia et concordia, ut inde etiam appareat quam sint violentae protestantium accommodationes ad visiones Apocalypsis, cum non solum sint voluntariae et sine duce, et praeter verborum proprietatem, et contra rerum veritaterm, sed etiam sint contra alia clariora scripturarum loca, per quae debent obscuriora intelligi iuxta prudentem rationem scripturam interpretandi.

bar

EORUM QUAE IN HOC LIBRO TRACTANTUR SUMMA CUM APOSTROPHE AD REGEM ANGLIAE

SUMMARIUM

1. Introductio. spacer2. Summa totius libri per singula capita. spacer3 - 4. Haeretici typus Antichristi.

UAMVIS huius libri materia et argumentum nihil aliud praeter calumniam, vel certe potius horrendam blasphemiam, continere videatur, ideoque multis prudentibus melius fortasse videri posset haec omittere quam cum piarum aurium offensione rem per se incredibilem in quaestionem adducere, nihilominus laborem hunc nostrum neque inanem neque piis auribus offendiculo futurum esse iudicavimus. Cum enim serenissimus Angliae rex, in suo de Antichristo discursu ita suis coniecturis confidere videatur ut earum responsionem per singula disputationis membra tanquam rem nobis arduam, vel certe impossibilem, audacter postulet, non solum utile, verum etiam necessarium visum est tum ad singula respondere, tum etiam ostendere omnia quae obiiciuntur et sine fundamento solido esse cogitata et neque coniecturae nomen mereri, ita ut mirandum profecto sit in re tanti momenti ut in ea salutis aeternae cardo versetur, tam levibus allusionibus seu allegoriis prudentes viros duci potuisse.
spacer 2. Hanc igitur ob causam prius de Antichristi persona fundamentum posuimus, illumque futurum esse singularem quemdam horainem ex scripturarum verbis, serie ac concordia, necnon ex communi patrum consensu demonstravimus. Deinde per singulas partes a rege propositas discurrendo, imprimis tempus eius nondum venisse, persecutionemque illam, qualis ab initio non fuit, ab eo movendam, nondum inchoatam esse, nec testes contra illum mittendos adhuc apparuisse, ex eisdem principiis ostendimus. Postea vero sedem eius nec Romae esse nec unquam futuram comprobavimus. Ac denique Antichristi personam ex proprietatibus a prophetis et apostolis de illo praedictis late consideravimus; et quomodo per incredibilem tyrannidem et fallaces artes, ac signa mendacia, eti ngentia praelia ab infimis principiis ad orbis monarchiam ascendet, et in tantam denique arrogantiam et superbiam perveniet ut supra omne, quod dicitur Deus extollatur, ita illum descripsiraus ut evidentissimum sit nullum mortalem hominem, nedum Romanum pontificem, tam iniquum et abominabilem hactenus fuisse.
spacer 3. Quod si aliqua illius imago in aliquo terrae loco cogitanda est, non certe in sancta Romana sede, sed in cathedris haeresiarcharum vel in thronis regiis paganorum aut schismaticorum Romanam ecclesiam persequentium cogitandam esse ostendimus. Sicut Hieronymus, Daniel. 11, et epist. ad Algas., q. 11, Antiochum et Neronem; Damascenus, lib. de Haeres., Mahoraetem; Irenaeus, Marcionitas et similes haereticos; Cyprianus, ep. 76 et 79, omnes Christi adversarios Antichristum appellarunt. Nemo enim nisi aliquis ex istis Antichristis et Christi hostibus in Romanum pontificem tale nomen talemve calumniam traduxit. Neque in eius cogitationem ascendere poterit, qui antiquam illius sedis originem plane divinam, eiusque felicissimum progressum, et admirandam stabilitatem cum Augustino et aliis patribus attenta mente consideraverit.
spacer 4. Reliquum est, rex serenissime, ut, omni animi perturbatione deposita, vim rationum et pondus auctoritatis attenta mente recogites, quantaque absurda ex libera scripturae commentatione proveniant, mediteris, gravissima d. Hieronymi verba simul considerans, qui cum Porphyrio disputans, Danielis 11, ita concludit: Hoc ideo prolixius posui ut scripturae sanctae difficultatem ostendam, cuius intelligentiam, absque Dei gratia et maiorum doctrina, non nisi imperitissimi vel maxime sibi vendicant.

FINIS LIBRI QUINTI

Perge ad sextum librum