Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

LIBER QUARTUS

DE IMMUNITATE ECCLESIASTICA SEU EXEMPTIONE CLERICORUM A IURISDICTIONE TEMPORALIUM PRINCIPUM

OGMATIS de immunitate ecclesiastica, seu de exemptione clericorum a temporalium principium iurisdictione, veritatem saepe in superioribus supposuimus, eamque in praesenti libro expendere, confirmare ac defendere, tum in principio huius operis, tum in cap. 9 superioris libri promisimus, quoniam ad huius operis complementum, plenamque ad querelas et obiectiones regis Angliae responsionem, necessarium esse iudicamus. Rex etenim in fine Apologiae pro iuramento fidelitatis, et in Praefatione ad Principes Christianos, blue dogma istud ex libris Bellarmini mirabundus (ut ipse ait) referens, non solum audaciam et temeritatem in cardinali, sed etiam in dogmate ipso novitatem affingere et reprehendre ausus est. Et inde maxime catholicos reges contra pontificem excitare ac provocare nititur, quod eorum praecipue intersit ne quid praerogativis legalibus detrahetur. Unde ad illos sic loquitur, Quod si potentissimus quisque vestrum alte serioque recogitet, pene tertiam populi solique vestri partem ecclesiae esse dicatam, nonne, quaeso, illius iacturae sensus animos vestros percutiet, quae tantum hominum fundorumque vestro iuri subtrahat, ut ubique pontifici coloniae, provinciaeque constituantur? blue Et alia prosequitur quae infra referemus, nam obiectiones, quasdam continent, quibus in discursu huius iibri satisfaciendum est. Prius ergo catholicum dogma de vera libertate seu immunitate ecclesiastica, et clericorum exemptione iuxta vera theologiae ac iuris canonici principia explanare, et divinis testimoniis ac rationibus pro nostra tenuitate stabilire curabimus. Deinde vero non solum regias obiectiones, sed etiam quae occurrerint graviores, in medium afferemus, eisque ita, ut spero, satisfaciemus, ut locum in hoc dogmate habere constet, quod alias Chrysostomus dixit, blue Nihil veritate clarius, nihil simplicius, nisi maligni esse velimus.

bar

INDEX CAPITUM LIBRI QUARTI

1. QUID NOMINIBUS ECCLESIASTICAE IMMUNITATIS, LIBERTATIS AC EXEMPTIONIS SIGNIFICETUR?

2. UTRUM CLERICI IN SPIRITUALIBUS ET ECCLESIASTICIS CAUSIS A POTESTATE PRINCIPUM SECULARIUM IURE DIVINO EXEMPTI SUNT

3. UTRUM PERSONAE ECCLESIASTICAE A IURISDICTIONE PRINCIPUM, ETIAM IN REBUS ET CAUSIS TEMPORALIBUS, EXIMI POTUERINT, ET EXEMPTI SINT?

4. UTRUM SUMMUS PONTIFEX OMNI IURE DIVINO ET HUMANO AB OMNI IURISDICTIONE SAECULARIUM PRINCIPUM EXEMPTUS SIT

5. EXPENDITUR LOCUS MATTHIAE, DA EIS PRO ME ET PRO TE, PRO SUMMI PONTIFICIS EXEMPTIONE

6. OBIECTIONIBUS CONTRA RESOLUTIONEM SUPERIORUM CAPITUM SATISFIT

7. SEXTAE OBiECTIONI SATISFIT, ET TRACTATUR QUAESTIO AN PAPA POSSIT SE HUMANO IUDICIO SUMMITTERE

8. UTRUM CLERICI OMNES SUB PONTIFICE EXISTENTES A IURISDICTIONE TEMPORALIUM PRTiNCIPUM IURE DIVINO EXEMPTl SINT, ET TRACTANTUR DVAE CONTRARIAE OPINIONES

9. PRIVILEGIUM FORI CLERICORUM IURE DIVINO ET HUMANO ESSE FUNDATUM, ET QUOMODO ID INTELLIGENDUM SIT

10. QUOMODO SINCULIS CLERICORUM VEL PERSONARUM ECCLESIASTICARUM ORDlNIBUS EXEMPTIO ECCLESIASTICA IURE DIVINO CONVENIAT

11. UTRUM SECLUSO OURE DIVINO IMMEDIATO POTUISSET EXEMPTIO CLERICORUM PER IUS CANONICUM SINE ADMINICULO IURIS CIVILI INTRODUCI

12. UTRUM PRIVILEGIUM FORI CLERICORUM ETIAM IURE CIVILE FUNDATUM SIT

13. DIFFICULTATI QUAE EX PRAECEDENTI CAPITE ORITUR OCCURRITUR, ET QUOMODO ECCLESIA DIVERSIS TEMPORIBUS PRIVILEGIO FORI USA FUERIT EXPLICATUR

14. QUALIS STT CLERICORUM EXEMPTIO IN CAUSIS CIVILIBUS

15. QUALIS SIT EXEMPTIO CLERICORUM IN CAUSIS CRIMINALIBUS

16. AN PRIVILEGIUM FORI EXEMPTIONEM A LEGIBUS CIVILIBUS INCLUDAT, ET QUALIS ILLA SIT

17. QUALE SIT ECCLESIARUM PRIVILEGIUM QUOAD SUAM SUORUMQUE BONORUM EXEMPTIONEM AB ONERIBUS ET A POTESTATE SAECULARI

18. AN EXEMPTIO A TRIBUTIS SAECULARIBUS CONVENIAT ECCLESIIS EARUMQUE BONIS, QUATENUS CHRISTI PATRIMONIUM SUNT

19. AN EXEMPTIO A TRIBUTIS SAECULARIBUS CONVENIAT ECCLESIAE ET REBUS SACRIS OB EARUM SPECIALEM SANCTITATEM SEU CONSECRATIONEM

20. UTRUM QUAELIBET BONA, CUM ECCLESIASTICA FIUNT, EO IPSO SINT AB OMNI TRIBUTO ET ONERE CIVILI ILLIS INHAERENTE EXEMPTA

21. ALIQUIBUS OBIECTIONIBUS OCCURRITUR, ET QUAM SIT ANTIQUA HAEC BONORUM ECCLESTICORUM EXEMPTIO OBITER EXPLICATUR

22. QUALIS SIT EXEMPTIO ECCLESIASTICA QUOAD PERSONALIA ONERA CLERICORUM

23. UTRUM REDDITUS ECCLESIASTICI CLERICORUM A TRIBUTIS EXEMPTI SINT

24. UTRUM PATRIMONALIA ET IN UNIVERSUM BONA TEMPORALIA CLERICORUM SUB COMMUNIBUS LEGIBUS SAECULARIUM TRIBUTORUM COMPREHENDANTUR

25. AN CLERICI TENEANTUR AD ONERA REALIA SOLVENDA QUAE REBUS IMMOBILIBUS ADHAERENT

26. AN CLERICI AD COMMUNES CIVIUM EXPENSAS CONTRIBUERE TENEANTUR

27. UTRUM OMNES CLERICI, TAM IN SACRIS QUAM IN MINORIBUS ORDINIBUS CONSTITUTI ET IN STATU CLERICALI PERSEVERANTES, INTEGRE GAUDEANT ECCLESIASTICA LIBERTATE

28. AN CLERICI CONIUGATI PRIVILEGIO ECCLESIASTICAE EXEMPTIONIS GAUDEANT

29. UTRUM ALIAE PERSONAE ECCLESIASTICAE ORDINEM NULLUM HABENTES EXEMPTIONE FORI INTEGRE GAUDEANT

30. AN PRIVILEGIUM IMMUNITATIS CLERICORUM AB ALIQUO HOMINE REVOCARl POSSIT

31. UTRUM PRIVILEGIUM CLERICORUM POSSINT PER RENUNCIATIONEM AMITTI VEL DIMINUI

32. UTRUM PRIVILEGIUM CLERICORUM CONSUETUDINE AMITTI VEL MINUI POSSIT

33. QUIBUS MODIS POSSIT IMMUNITAS ECCLESIASTICA VIOLARI

34. QUIBUS MODIS ACTIONES CONTRA LIBERTATEM ECCLESIASTICAM EXCUSARI SOLEANT, ET QUID DE ILLIS IUDICANDUM SIT

SUPERIORIS LIBRI SUMMA

bar

CAPUT 1
QUID NOMINIBUS ECCLESIASTICAE IMMUNITATIS, LIBERTATIS AC EXEMPTIONIS SIGNIFICETUR?

SUMMARIUM

1. Methodus in hoc libro servanda spacer2. Immunitatis descriptio. spacer. Immunitas triplex, locorum, personarum et bonorum. Immunitas locorum in quo consistat. spacer4. Quid libertas ecclesiastica sit. Prima opinio. spacer5. Secunda opinio. spacer6. Praefertur secunda sententia. spacer7. Differentia inter canones delicta contra immunitatem vel libertatem ecclesiae punientes. spacer8 - 9. Quando contra immunitatem, et quando contra libertatem ecclesiae fiat. spacer10. Quid exemptio ecclesiastica significet. spacer11 - 13. An privilegium alicui specialiter concessum ad immunitatem ecclesiae pertineat. spacer14. De qua immunitate in hoc opere agitur.

UONIAM huius libri materia non solum fidei sed etiam morum doctrinam complectitur, ita a nobis tradenda est, ut et contra ecclesiae catholicae adversarios veritatem fidei ostendamus, et pro morali usu ac praxi catholicis inservire possimus. Ac propterea non solum sacrae paginae testimonia, sed etiam leges tum canonicas tum civiles diligenter considerabimus et expendemus, ab his enim maxime doctrina, praesertim moralis, pendet. Ideoque imprimis voces, quibus iura de hac materia loquentia uti solent, explicandae sunt, ut ita res ipsa et iura melius intelligi valeant. Sunt autem potissimum hae voces tres illae, quas in titulo proposuimus, quas breviter in hoc capite declarabimus
spacer 2. Prima vox est immunitas, qud generatim sumpta describi potest ut sit privilegium quo res aliqua, vel persona, a communi aliqua ohligatione seu onere eximitur. Quam descriptionem sumo ex l. munus, 18, ff. de Verbor. Significat., ubi munus inter alia onus significare dicitur, de quo subiungit Paulus I. C., Cum remittitur, vacatlonem militiae, munerisque praestat, inde immunitatem appellari. Ubi militiae nomen exempli causa positum videtur, quatenus onerosum munus est. Immunitas autem generatim esse dicitur vacuitas muneris pro onere sumpti, quae per quamdam remissionem seu concessionem datur. Haec igitur carentia seu ablatio oneris ad ecclesiam applicata dicitur immunitas ecclesiastica. Quid autem per hanc particulam ultimam denotetur ex dicendis constabit. Potest autem in hac immunitate considerari vel actus remittendi, seu ius speciale, quo aliquis eximitur a communi onere vel effectus illius iuris, qui est carentia seu vacatio talis oneris et obligationis. Et utrumque potest nomine immunitatis significari, ut sumi potest ex titulo de immunitate nemini conced., C. libro decimo. Immunitatem ergo, ut significat ius vacandi a muneribus, dicimus esse privilegium excusans ab onere communi. Utimur autem nomine privilegii lato modo, ut comprehendere potest ius aliquod naturale vel divinum, alicui specialiter conveniens comparatione aliorum, ut in sequentibus magis declarabimus. Immunitas autem sumpta pro ipso effectu privilegii dici potest vacuitas seu excusatio a munere, utique legitima et aliquo iure fundata. Et fortasse hoc modo distingui possunt duo tituli iuris civilis, ff. de vacat. et excusat munerum, et de iure immunitatis. Sed de hoc alias. In praesenti ergo utroque modo sumi potest immunitas quae ecclesiastica appellatur, quatenus res vel personas ecclesiasticas ab oneribus, aliis rebus vel personis communibus, eximit, et in talium rerum vel personarum decentiam ac reverentiam concessa est.
spacer 3. Haec autem immunitas ex parte subiectorum, seu rerum quibus concessa est et quasi adhaeret, duplex vel triplex distingui solet. Una est immunitas locorum, seu templorum, aut ecclesiarum; alia est immunitas personarum, seu clericorum; tertia est immunitas bonorum, quae ad duas priores revocari potest, quia bona aut sunt ecclesiarum aut clericorum, et ratione illorum ab oneribus seu tributis eximuntur. Prima locorum sacrorum immunitas in duobus consistit: primo, in vacatione ab actionibus profanis talium locorum sanctitati repugnantibus, aut ea polluentibus. Secundo, in hoc quod sunt loca refugii, securitatis ac custodiae, tam reorum ad ea confugientium quam bonorum quae in eis reponuntur. Ita sumitur ex titulis de immunit. ecclesiarum, et ex 17, q. 4, fere per totam, et notavit specialiter Glos., in c. Cum devotissimam, 12, q. 2, verb. Pro violata immunitate. De hac vero immunitatis specie dictum late a nobis est in tom. 1 de Religione, lib. III toto, nihilque hoc loco addendum occurrit, maxime cum ad praesentem causam nihil pertineat. Aliae vero duae immunitates personarum et bonorum praesentis considerationis maxime sunt, et utramque attingit rex Angliae cum ingentem personarum et fundorum partem regio iuri subtrahi conqueritur, et ideo de utraque dicemus.
spacer 4. Atque ex huius vocis declaratione facile intelligitur quid libertas ecclesiastica sit; aliqui enim existimant has voces esse synonymas, alii differentiam aliquam inter eas constituunt, ut videre licet in Caietano, in Sum., verb. Immunitas, ubi, licet prius illas voces confundat, in fine tamen in ordine ad intelligentiam canonum illas ita distinguit ut nomine libertatis ecclesiasticae solam immunitatem personarum in se et in bonis suis, nomine autem ecclesiasticae immunitatis locorum tantum exemptionem significari velit, ideoque violantem templum immunitatem non censet agere contra libertatem ecclesiastican, nec censuras contra violantes ecclesiasticam libertatem latas incurrere. Et ad id confirmandum expendit Caietanus verba Benedicti XII in Extravag. I, de Privileg., ubi referens casus reservatos, distincte numerat ecclesiarum immunitatis et ecclesiasticae libertatis violatores; ergo sentit verbis illis diversa privilegia ecclesiae significari.
spacer 5. Nihilominus voces illas idem significare docuit Covar., d. c. 20, lib. II Variar., in princ., et secutus est Tuschus, ver. Ecclesiae immunitas, concl. 8, n. 9. Potestque suaderi ex descriptione immunitatis, quia immunitas non est nisi carentia quaedam subiectionis et oneris, quae carentia nomine etiam libertatis significatur, sicut etiam libertas significare solet carentiam servitutis seu necessitatis. Ergo, addita eadem determinatione ecclesiasticae libertatis, sicut et immunitatis, idem utraque voce significabitur. Unde ponderat Covar., in dicta Extravag. 1, non addi earadem determinationem, sed variari, cum dicitur, Ecclesiarum immunitatls, et ecclesiasticae libertatis, voces ecclesiarum et ecclesiasticae, non idem significant, quia nomine ecclesiarum ibi significantur templa iuxta vulgarem usam, et ita per illam vocem compositam solum ibi significatur immunitas sacrorum locorum, cum vero dicitur ecclesiastica libertas, nomen ecclesiastica sumptum est generaliter ab ecclesia, maxime ratione ecclesiastici status; et ideo ibi proprie significat exemptionem ecclesiasticarum personarum, tam in se quam in bonis suis. At haec libertas etiam vocatur in iure immunitas ecclesiastica, in cap. Adversus, de Immunitate ecclesiarum, iuncto cap. Non minus, eodem. Ergo, stante eadem determinatione ecclesiasticae libertatis et immunitatis, idem utraque voce significatur. Unde in communi usu doctorum voces illae tanquam synonymae usurpantur, ut videre licet in Ioan. Lup., tractat. de Libertat. Ecclesiast., a principio, per totum, et praesertim 1 p., q. 3, et 2 p., q. 11; Rebuff., tract. de Immunit.; et Hieronym. Alban. in tract. alio de Immunit. et reliquis, in rubricis de immun.
spacer 6. Quocirca haec posterior sententia in rigore vera est, recteque probatur attento usu et verborum proprietate. Nec Caietanus simpliciter contradicit: fatetur enim voces illas saepe confundi; addit vero in usu canonum censuram ferentium contra violantes ecclesiasticam immunitatem, vel contra ecclesiasticam libertatem, illam differentiam servari, quod priora tantum puniunt inferentes iniuriam locis sacris, posteriora vero eos qui agunt contra immunitatem personarum. Quae etiam differentia non satis firma est, nam prior pars ad summum habet locum, quando in canone est sermo de immunitate ecclesiarum, nam tunc ordinarie nomine ecclesiarum significantur templa, ut dixi, et ex illo addito determinatur canon ad loca sacra. At si canon disponat contra violantes immunitatem ecclesiasticam, plane omnia comprehendit, nisi ex actione quam punit, vel ex aliis circumstantiis, constet de immunitate locorum vel personarum specialiter loqui; et ita vox de se indifferens est, et omnia compiehendit, nisi aliunde determinetur. Idemque cst si canon loquatur de immunitate ecclesiae in singulari, tum quia vox ecclesiae de se solum generaliter determinat immunitatem ecclesiae concessam, sive in locis, sive in personis; tum etiam quia praecipue significare solet congregationem fidelium, nisi aliunde determinetur, vel ex contextu constet sermonem esse de materiali templo.
spacer 7. Alia vero differentia excogitari potest inter canones punientes eos, qui contra immunitatem ecclesiae aliquid faciunt, vel contra libertatem. Duobus enim modis potest immunitas violari. Primo, solo facto, sine usurpatione iuris; secundo, sub praetextu iuris alicuius seu legitimae potestatis. Priori modo agit contra immunitatem qui ecclesiam incendit, infringit, spoliat, bona ecclesiae surripit; posteriori modo agit contra immunitatem iudex qui reum ab ecclesia extrahit. Unde posterior hic modus non solet committi, nisi a gerente publicam potestatem, vel sub aliquo eius colore seu praetextu; prior vero a quocumque, privata potestate, per violentiam potest committi; utroque autem istorum modorum fit contra immunitatem, proprie vero contra libertatem ecclesiasticam tantum posteriori modo committi videtur. Sic enim qui violentas manus in clericum iniicit contra immunitatem ecclesiae agit, non tamen videtur agere contra libertatem ecclesiasticam; e contrario vero iudex saecularis, iudicium in clericum usurpans, violator est ecclesiasticae libertatis proprie (ut ita dicam) et specifice, licet ibi etiam generatim includatur immunitatis violatio, quia non potest ius immunitatis violari sine actione immunitati contraria.
spacer 8. Simili modo, qui privata auctoritate per solam vim et iniuriam aliquam personam ab ecclesia extrahit, contra immunitatem tantum ecclesiae agit; qui autem id facit titulo publicae potestatis et iurisdictiouis, vel qui statuit ut ecclesiae non habeant privilegium securitatis et asyli delinquentium confugientium ad ipsas, etiam libertatem ecclesiasticam violat, quia non solum usum, sed etiam ius immunitatis ecclesiae eripere conatur. Et hoc modo videntur optime intelligi verba Benedicti XII supra citata. Et ratio reddi potest, quia minus requiritur ad agendum contra immunitatem quam contra libertatem ecclesiae, ac subinde latius patet agere contra immunitatem, quam contra libertatem; omnis enim qui libertatem infringit, immunitati etiam derogat, non vero e converso, nam qui negat facto tantum obedientiam ecclesiae, ad summum erit schismaticus. Et hac etiam ratione dixit cardinalis Zabar., in Repetit., c. Perpendimus, de sentent. excomm., n. 2, opposit. 7, odiosius esse clericum iudicari a laico, quam ab alio ut privato percuti, nimirum, quia illud prius est contra libertatem ecclesiasticam, hoc vero posterius tantum videtur contra immunitatem. Habetque boc fundamentum in cap. Si vero, de sentent. excomm., ubi percussio clerici facta a ministro potestatis, non ut ministro, sed ut privata persona, et sine usurpatione iurisdictionis, non censetur semper inducere censuram reservatam pontifici; percussio autem facta ab ofiiciali potestatis, utiqee ut ministro eius, semper declaratur reservata, cuius ratio non videtur esse alia, nisi quia haec posterior est gravior et odiosior actio, utpote contraria libertati ecclesiae, et non tantum immunitati, sicut prior. Denique differentia haec etiam videtur proprietati verborum consentanea, nam ille proprie agit contra libertatem alicuius, qui vult illum in servitutem redigere, et onus servitutis illi imponere; qui vero facto tantam iniuriam alteri facit, eumque tanquam servum percutit, non proprie agit contra libertatem eius.
spacer 9. Verumtamen in hoc puncto negare quidem non possumus illos duos modos violandi ecclesiasticam immunitatem esse distinctos, et ex suo genere gravius multo esse delictum, quando non solum facto, sed etiam praetenso iure immunitas rumpitur, sicut longe gravius est ius decimaram ecclesiae negare quam decimas non solvere. Nihilominus tamen hoc non obstat quominus utroque modo violetur libertas ecclesiastica, sicut immunitas, quia (ut ostendi) immunitas et libertas ecclesiastica, eodem modo determinata, in re idem sunt. Et quamvis verum etiam sit potuisse facile nomen violationis libertatis ecclesiasticae quasi per antonomasiam applicari ad significandum modum violationis, qui non solum violentia, sed etiam praesumpto et usurpato iure nititur, eo quod libertatis nomine magis ius ipsum significari videatur, et quia frequenter videntur iura hanc violationem immunitatis, contra libertatem ecclesiasticam vocare, ut in dicto c. Non minus, et in multis censuris bullae Coenae videre licet, nihilominus affirmare non possumus differentiam illam esse in iure constantem, nec tanquam regulam constituere, quod censura lata contra violantes libertatem ecclesiasticam non comprehendat omnes violatores immunitatis, nisi ex verbis vel materia legis limitatio talis colligatur. Quia illa regula vel differentia nullo iure satis fundata est, nec est in usu doctorum, ut constat ex his quae congerit Ioan. Lup., tract. de Libert. Ecclesiastic., p. 1, quaest. 10, et aliis quae enumerat Guilielmus Luveranus in tract. de Arbore Iurisdict.. in illius declarat., n. 15; et ex Rebuff., in Concord., tit. de Firma et irrevoc. concord. stabili, § penult., verb. Quaero quae sunt statuta.
spacer 10. Atque ex his tandem explicata relinquitur tertia vox, exemptionis ecclesiasticae, nam in re idem significat quod immunitas vel libertas, et ita communiter solet una vox per aliam explicari seu describi. Videtur tamen nomen exemptionis esse magis facti quam iuris, ac proinde magis significare effectum privilegii quam privilegium ipsum immunitatis. Unde potest non immerito quaeri an omnis exemptio, privilegio concessa templis, rebus aut personis ecclesiasticis, censeatur ad immunitatem vei libertatem ecclesiasticam pertinere, ita ut qui omnem huiusmodi exemptionem violaverit, censeatar contra immunitatem vel libertatem ecclesiasticam agere, et censuras contra eiusdem libertatis usurpatores latas incurrere. Duplex enim potest esse tale privilegium: unum generale, concessum ecclesiis omnibus, ut ecclesiae sunt, vel personis ecclesiasticis, qua tales sunt, et de eiusmodi privilegio certum est ad immunitatem ecclesiasticam pertinere: in hoc enim consentiunt omnes, et patebit ex dicendis. Alia vero potest esse exemptio ex privilegio particulari dato tali ecclesiae, vel dignitati, aut personae ecclesiasticse, ex peculiari illius consideratione.
spacer 11. Et de hac exemptione est dubium an pertineat ad immunitatem ecclesiasticnm, ita ut violatio illius sit ecclesiasticae immunitatis violatio. Affirmat enim aperte Rebuffus, in Concord., loco proxime citato, referens plures; sequitur card. Tuschus, verb. Libertas ecclesiastica, concl. 341, num. 17 et sequentibus, ubi alios allegat. Et idem videtur sentire Rochus Curt., tract. de Consuet., sect. 5, circa secundam partem Glossae, num. 21, et Ioan. Lup., dicto tractat. de Libert. Ecclesiast., p. 1, q. 10, casu 12 et 10. Moveri potuerunt hi doctores, vel quia immunitas ecclesiastica comprehendit omnia privilegia ecclesiis vel ecclesiasticis personis concessa, vel quia ad agendum contra libertatem ecclesiasticam, satis est agere contra libertatem unius eccelesiae. Nam statuta privata unius reipublicae contra ecclesiam tantam ecclesias illius territorii laedunt, et nihilominus sunt contra ecclesiasticam libertatem, quia in una ecclesia offenduntur omnes, sicut in percussione unius clerici totus clerus offenditur et timidior fit.
spacer 12. Nihilominus dicendum est, secundum iuris usum et ecclesiasticum morem, solam illam exemptionem ad ecclesiasticam immunitatem vel libertatem pertinere, quae manat ex generali privilegio dato ecclesiae, vel in honorem et reverentiam templorum, vel obedentiam et dignitatem ecclesiastici status seu clericalis ordinis. Haec est communis sententia iurisperitorum, in c. Noverit, de Sent. Excomm.; et in Authent. Cassa, c. de sacrosanct. eccles., ut testantur Panormitanus, in dicto c. Noverit, num. 2, et lib. 1 Consil., in 83, num. 1; et Decius, in dict. Authent. Cassa, nun. 18; Iul. Clar., 1. 5, § ultim., q. 77, num. 28; Sylv., verb. Excommunicatio, 9, Excom. 10; et Lapus, allegat. 3; et alios retuli et secutus sum, tom. 5 de Censur., disp.21, sect. 2, num. 89 et 90, ubi hoc latius explicui. Et idem sensit Caietanus, in Summa, verb. Immunitas; dicit enim, quoad poenas iuris, sub immunitate non venire, nisi exemptiones, quae ex generali privilegio ecclesiae competunt, quoad culpam vero eiusdem rationis esse posse violationem exemptionis speciali privilegio alicui ecclesiae datae, cum violatione immunitatis communiter ecclesiae concessae, licet prior culpa non ita puniatur in iure, sicut posterior. Unde sentit, et bene, exemptionem alicuius ecclesiae ex speciali privilegio in re ipsa vere esse quamdam immunitatem et libertatem ecclesiasticam. Quia est liberatio ab onere, quam vox inmunitatis generatim significat; est autem concessa rei sacrae, qua talis cst, ac subinde religiosa, et suo modo sacra merito dici potest. Ergo violatio eius est irreligiosa, sacrilega, et consequenter eiusdem specie cum violatione similis immunitatis concessae ecclesiae per generale privilegium. Et nihilominus iura non puniunt has violationes specialium privilegiorum, neque de illis tractant, quando libertatem ct immunitatem ecclesiasticam tuentur, sed de his quae generaliter ad ecclesiam ct ecclesiasticum statum spectant. Et ideo diximus, in usu iuris, sub immunitate ecclesiastica solas exemptiones ex priviiegiis universalibus comprehendi.
spacer 13. Unde fit ut determinatio illa immunitatis, cum ecclesiastica dicitur, habitudinem dicat ad ecclesiam sccundum communem rationem suam. Non quia debet privilegium esse concessum ecclesiae universali in omnibus mebbris suis, hoc enim necessarium non est, ut constat, sed ut respiciat totam ecclesiam pro illis membris vel locis quae talis immunitatis sunt capaces. Unde etiam recte adnotavit Caietanus, ad violationem huius immunitatis, non esse necessarium ut in tota ecclesia, vel in omnibus personis aut locis quibus convenit, violetur, sed satis esse quod violetur in uno seu in quolibet, cui ex vi generalis privilegii competit. Et hoc solum probat fundamentum contrariae sententiae, et aliqui ex prioribus auctoribus nihil aliud intendunt, praesertim Rochus Curti., qui alios refert. Et est manifestum ex iuribus quae ipse allegat, c 2, de Reb. Eccles. non Alienand., et c. 2, de Foro Compet., ubi etiam ratio redditur, quia iniuria facta uni personae contra generale privilegium communitatis, et propter communitatem concessum, in totam communitatem redundat, et ideo est propria violatio immunitatis, quam iura puniunt. Unde etiam obiter intelligitur, licet contingere possit, violationem specialis privilegii et propriae immunitatis ecclesiasticae quoad speciem culpae esse eiusdem rationis, nihilominus ex genere, seu modo suo, violationem immunitatis hoc habere peculiare, quod est veluti communis iniuria, ut in communitatem speciali titulo redundans; ita ergo immunitas proprie dicit exemptionem aliquam ecclesiae communem.
spacer 14. Ex quibus tandem concluditur de hac sola propria immunitate seu libertate ecclesiastica in praesenti tractari, et quia iam locorum immunitatem exclusimus, solum de immunitate personarum, vel in se, vel in rebus esse sermonem. Addendum vero est, personis ecclesiasticis duplicem immunitatem seu duplex generale privilegium esse concessum: unum appellatur privilegium canonis, aliud fori. Prius est privilegium (ut ita dicam) securitatis et indemnitatis pcrsonarum ecclesiasticarum, cui per canonem Si quis suadente, 17, q. 4, cautum est, singularem censuram ferendo contra percussores clericorum. Et de hac immunitate nulla est nobis controversia cum rege Angliae, et alioqui materia illius canonis alibi est a nobis tractata, et ideo de illa exemptione seu immunitate non erit in praesenti sermo. Privilegium autem fori dicitur illud, quo clericis exemptio a iurisdictione laica concessa cst, cui consequenter annexa est exemptio a tributis, et in his controversia versatur.

2. CAPUT 2
UTRUM CLERICI IN SPIRITUALIBUS ET ECCLESIASTICIS CAUSIS A POTESTATE PRINCIPUM SECULARIUM IURE DIVINO EXEMPTI SUNT

SUMMARIUM

1. Aliquorum haereticorum error. Fundamentum. Confirmatio. spacer2. Conclusio de fide. spacer3. Probatur assertio ratione. spacer4. Ex scripturis ostenditur conclusio.spacer5 - 7. Confirmatur ex summis pontificibus.spacer8. Omnes etiam spirituales causae a saeculari potestate eximuntur. spacer9. Solutio ad fundamentum contrarii erroris. spacer10. Ad confirmationem. spacer11 - 12. Obiectio. Solutio.

UNCTUM hoc in principiis superiori libro positis virtute definitum est; illud autem hic praemittimus, tum quia rex Angliae clerum in omnibus rebus et causis sibi fore subiectum in suo regno contendit, idemque respective de coeteris regibus et regnis, cum Marsilio Patavino, et aliis similibus, aflirmat; tum etiam quia, hoc errore reiecto, maiori claritate et certitudine constabit, in quo propria immunitas et exemptio clericorum posita sit. Fundamentum ergo praedicti erroris est, quia vel nulla est in ecclesia Christi spiritualis potestas, sed sola civilis seu temporalis, qua omnia, tam saecularia quam ecclesiastica, gubernanda sunt, et omnes leges ferendae, et iudicia terrninanda, in quacumque materia versentur. Quia omnia, tam ecclesiastica quam civilia, comprehenduntur sub politico ordine ac regimine,neque aliter cadunt sub potestatem humanam; totus autem politicus ordo sub regiam potestutem cadit. Vel certe, si illius erroris sectatores aliquam spiritualem potestatem agnoscunt, illam volunt esse in regibus in supremo gradu, ex eodem fere fundamento, quod totus ordo hierarchicus ecclesiae est tantum politicus, id est, propter externam politiam ecclesiasticam, quae unum corpus facit cum civili, et ideo necesse est totam eidem regi supremo subiici. Unde ad hoc confirmandum expendunt, Paulum omnia, quae ad humanum regimen spectant, regi supposuisse sine ulla exeeptione, dicens, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit [Rom. 13]. Ex quibus verbis quidam intulit, principes saeculares habere auctoritatem ferendi leges in omni nateria, et obligantes omnes personas, iuxta illud, Per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt [Prov. 8]. Confirmatur hoc, quia Theodosius imperator, in suo Codice, et postea Iustinianus, in suo, multas leges de spiritualibus rebus condiderunt, ut de sacrosanctis ecclesiis, de episcopis et clericis &c. Et plures similes habet Alfonsus Hispaniae rex, in suis legibus Partitiar., part. 1; ergo qui illis resistit (teste Paulo), dei ordinationi resistitit.
spacer 2. Veritas nihilominus catholica est, clericos in spiritualibus seu ecclesiasticis causis omnino esse immunes a iurisdictione temporalium principum: ita docent omnes catholici scriptores in locis infra allegandis, conveniuntque omnes immunitatem clericorum quoad hanc partem esse de iure divino, quod aeque certum ac de fide esse censeo, quia eiusdem principiis et fundamentis nititur. Haec autem principia tria sunt praecipua, quae in superiori libro probata sunt. Unum est, esse in ecclesia potestatem gubernativam spiritualem, a civili distinctam, et superioris ordinis, datam ipsi ecclesiae ex singulari Christi institutione et donatione ultra omne ius naturae. Quod principium in cap. 6 praecedentis libri probatum est. Aliud principium est, hanc potestatem spiritualem non esse in regibus vel principibus temporalibus, sed in pastoribus ecclesiae a Christo datis, et praesertim in summo pontifice, qui est Romanus episcopus, et hoc principium probatum est in eodem libro, a cap. 1o. Tertium principium est, hanc spiritualem potestatem non esse suborninatam potestati regum, sed potius habere illam sibi subiectam, quod in eo libro, a cap. 20, fuse probatum ac defensum est.
spacer 3. Ex his ergo principiis sic concluditur. Causae spirituales per spiritualem potestatem stabiliendae ac definienda sunt; sed haec potestas spiritualis neque est in regibus, neque subordinatur potestati eorum; ergo tales causae spirituales sunt extra forum et potestatem saecularium principum, tam directe quam indirecte; ergo personae ecclesiasticae quoad hac causas ex vi divini iuris extra iurisdictionem principum constituti sunt, ac subinde eodem divino iure tali exemptione seu immunitate gaudent. Maior est per se evidens, supposito primo principio, quia si potestas iurisdictionis spiritualis et temporalis distinguuntur, necesse est ut circa distinctas materias versentur, et unaquaeque materiam sibi proportionatam vendicet, et intra illam contineatur. Ergo spiritualis materia quoad omnem dispositionem et regimen ad potestatem spiritualem pertinet; et e converso, spiritualis potestas in materia spirituali tanquam in propria sphaera operatur, eamque pro adaequato et proprio obiecto habet. Minor autem in secundo et tertio principio probata est. Prima vero illatio evidente rex praemissis infertur, quia nulla potestas operatur directe nisi in sua materia, neque extenditur indirecte, nisi ad materiam potestatis sibi subordinatem; neutrum autem habet potestas civilis respectu materiae spiritualis, ut ostensume st; ergo spiritualis materia omnino est extra iurisdictionem temporalium principum. Et inde tandem evidenter concluditur altera illatio, quia imprimis clerici, ut clerici sunt, ad spiritualem materiam pertinent, ratione ordinis, qui spiritualis est, et ex Christi institutione. Deinde personae sortiuntur forum pro ratione materiarum seu causarum, quia iurisdictionis actus proxime versatur circa aliquam materiam, quam praecipit, vel discutit personae subiectae; et ideo si materia est extra iurisdictionem alicuius, etiam personae, ad quas pertinet talis materia sub ratione tali, erunt ab eadem iurisdictione immunes.
spacer 4. Hac ergo manifesta probatione supposita, ex principiis fidei iam probatis. Non aliter ostenditur haec veritas ex scriptura quam ex illis locis, in quibus ecclesiae regimen pastoribus ecclesiae a Christo commissum esse ostenditur, Pasce oves meas &c., Quodcunque ligaveris &c., Qui vos audit, me audit &c. Item ex illis, quibus ex institutione Christi ostenditur esse in ecclesia potestatem iudiciariam et ecclesiasticum tribunal, iuxta illud, Quid vultis? In virga veniam ad vos? &c. [1 Cor. 4] Et illud, Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens, eum qui sic operatus est &c. Et infra, Nam et si amplius gloriatus fuero de potestate nostra &c. Item illud, Obedite praepositis vestris &c. Et quod ad hanc potestatem pertineat clericorum regimen, satis declaratur ex verbis Pauli ad Timotheum, Adversus prebyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus [1 Timoth. 2]. Inde enim satis constat, causas cecricorum, saltem ut clerici sunt, ad praelatos ecclesiae pertinere, et ad solos illos. Nam licet exclusiva ibi expresse non addatur, satis ex eo colligitur quod illa potestas superioris ordinis est, et aliis data non est, nisi ecclesiae pastoribus, nec inferiori potestati subordinata est, ut dixi.
spacer 5. Atque hoc modo veritatem hanc ex Christi et apostolorum doctrina sumpserunt sacri pontifices et concilia. Huc enim spectant verba illa Ioan. papae, Si imperator catholicus est, filius est, non praesul ecclesicae. Et infra, Ut Dei beneficiis non ingratus contra dispositionem caelestis ordinis nihil usurpet, ad sacerdotes enim voluit Deus quae ecclesiae disponenda sunt pertinere, non autem ad saeculi potestates &c. In quibus verbis aperte declarat hanc institutionem esse de iure divino, et illud verbum discuti ponderandum est, nam ex illo constat causas clericorum ad forum ecclesiasticum tantum pertinere ex divino iure. Quod saltem de causis ecclesiasticis et de clericis, ut clerici sunt, necessario intelligendum est. Eamdem doctrinam comprobant et confirmant Gelasius, Nicolaus I, et Symmachus pontifices in variis decretis synodalibus, in eadem dist. 69 allegati. Et Felix papa, atque iterum Nicolaus, in cap. Certum est, et cap. Imperium, et cap. Quoniam, distinct. 10, et Innoc. III, in cap. Ecclesia, de Constit., et in cap. Solitae, de Maiorit. etobedien., et in cap. Novit, de iudiciis, ibique cap. 2, idem habetur ex concilio Rhemensi sub Eugenio, et ex Honorio papa, in cap. 2 de iurament. calum.
spacer6. Scio quidem regem Angliae cum suis protestantibus tantorum pontificum auctoritatem contemnere, eosque tanquam iudices in causa propria recusare. Verumtamen iam dixi in praecedenti libro istorum vei ignorantiam, vel pertinaciam pontificum auctoritatem, quae in Christi verbis ac promissionibus fundata est, non posse minuere. Eo vel maxime quod non soli Romani pontifices, sed alii etiam antiquissimi patres in eandem veritatem conspirant, ut ex Ambrosio, Gregorio Nazianzeno, et aliis multis, in superiori libro, cap. 9 et sequenti, late monstratum est, et ideo eorum sententias iterum referre supervacaneum iudico. Quod si de his omnibus dicatur esse episcopos aut sacerdotes, et in propria causa loqui, certe ecclesia nunquam habuit alios pastores aut doctores a quibus doceretur, et per quos divinas et apostolicas traditiones acciperet, et in fidei puritate et sana scripturarum intelligentia conservaretur, ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedifictionem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut dixit Paulus, ad Ephes. 4. Impium ergo est cogitare eos in hac causa ecclesiae imposuisse, aut humano affectu fuisse locutos, sed ecclesiae causam, quae a sua separari non poterat, defendisse, non potestatem novam sibi arrogando, sed quam a Christo per apostolos et eorum successores acceperunt conservando, et posteris ad ecclesiae utilitatem deferendo.
spacergreen 7. Sic ergo confirmata catholica assertione, tam infallibili auctoritate quam firma ratione, et ex eadem probatione intelligi potest primo, hanc immunitatem seu exemptionem clericorum non esse per modum ablationis seu diminutionis iurisdictionis, quae prius esset in principibus, sed per modum negationis, quia nunquam talem iurisdictionem habuerunt, neque unde illam habeant ostendere poterunt. Quia (ut saepe dixi) Christus dominus condendo novam spiritualem rempublicam, nullam principibus temporalibus dedit potestatem (ubi enim, aut quando illam contulit?), sed eam dedit ecclesiae pastoribus, ideoque temporales reges nullam potestatem habent in ecclesiasticas personas et earum causas, prout tales sunt, neque huiusmodi personae quoad tales causas regibus subiiciuntur, et hoc modo dicuntur exempti, non quia illorum iurisdictioni subtracti sint, sed quia ipsi reges potestatem in ipsos nunquam acceperunt. Quod declaratur optime ex tempore primitivae ecclesiae, in quo principes temporales infideles erant: nemo enim dicet eos habuisse tunc potestatem ad iudicandas ecclesiasticas causas clericorum, et nihilominus tunc ecclesia non carebat perfecta potestate ad se gubernandum, et ad iudicium ferendum in huiusmodi causis, et de huiusmodi personis, quae ad principes saeculares nullo modo pertinebant. At saeculares principes propter conversionem ad fidem non acquisierunt iurisdictionem aliquam novam in ecclesiam (quis enim eis illam contulisset?). Ergo neque nunc illam habent. Recte igitur dicuntur clerici in his exempti, non per propriam subtractionem et quasi ex privilegio novo, sed quia ipsi principes ex se carent tali potestate in clericos quoad huiusmodi causas.
spacer 8. Secundo colligo ex dictis, licet haec exemptio praecipue eluceat in clericis, quia et personae sacrae sunt ac divino cultui specialiter dicatae, ideoque et canonicis legibus principaliter gubernantur, et consequenter causae ecclesiasticae in eis maxime et quasi in proprio subiecto locum habent, nihilominus etiam in aliis fidelibus, quatenus spirituales causae ad eos etiam pertinere possunt, eamdem exemptionem observari, quia non tantum ex proprio statu personae ecclesiasticae, sed ex generali ratione talium causarum nascitur, ut declaratum est. Vocantur autem spirituales causae omnes illae quae ad fidem, sacramenta, sacrificium, et in universum ad divinum cultum et ad salutem animae, eiusque a peccatis curationem ac remedium pertinent, ut in lib. IV de Legib., qui est de legibus canonicis, latius diximus; et tractant doctores in dicto cap. Ecclesia, de constit.; et varia exempla videri possunt in Tuscho, verb. Libertas ecclesiastica, cap. 1; et nonnulla de hoc puncto addemus infra, cap. 15 et 16.
spacer 9. Ultimo, ex dictis patet responsio ad fundamentum contrarii erroris. Principia enim in quibus fundatur haeretica sunt, satisque in superioribus impugnata. Verba autem Pauli, Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, et verba Sapientiae, Per me reges regnant, ineptissime inducuntur. Nam Paulus loquitur de potestate in suo foro, et intra limites suos praecipiente. Cum enim dixit, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non intellexit omnem hominem debere esse subiectum cuicumque regi, sed suo. Nec enim Hispanus tenetur regi Galliae parere aut subesse, unusquisque ergo suo regi subesse praecipitur. Ita ergo etiam dicitur Dei ordinationi resistere, qui potestati se superiori et ordinate seu in materia sibi subiecta praecipienti resistit. Neque Paulus dixit regi obediendum esse in omni materia, sed simpliciter locutus est, sicut alibi etiam dixit, Obedite praepositis vestris. Ideoque necessarium non fuit addere limitationem vel exceptionem, quia in ipsa obedientiae ratione intrinsece includitur respectus ad superiorem, ut superior est et legitime praecipit. Et in alio loco, sicut dixit Sapiens, reges per sapientiam regnare, ita statim addidit, et legum conditores iusta decernere.
spacer 10. Ad confirmationem de legibus Iustiniani in materia canonica, dixi in allegato lib. IV de Legib, c. 41, illas non esse veras leges, sed per modum instructionis, non per modum iuris haberi posse, ideoque in his, in quibus canonibus contradicunt, nullius esse utilitatis, etiam declaratur in 1 Privilegia, et Authent. Cassa, c. de sacrosanct. eccl. Et specialiter de causis ecclesiasticis id declaravit idem Iustinian., Novel. 38, quae habetur collat. 6, tit. 11, Ut Clerici apud proprios episcop. &c.
spacer 11. Una vero superest obiectio contra illam partem, in qua dictum est immunitatem hanc esse de iure divino, nam inde fieret esset immutabilem et non posse per pontificem minui aut dispensari, quod falsum est. Nam, ex consensu doctorum, potest pontifex causas ecclesiasticas et spiritualem iurisdictionem laicis committere; poterit ergo clericos in eisdem etiam causis regibus subiicere. Respondeo, hanc exemptionem (ut dixi) esse de iure divino negative, quatenus ius divinum non dedit regibus spiritualem potestatem in clericos, vel ecclesias aut ecclesiasticas causas. Unde quoad hoc est prorsus immutabilis divina institutio, fieri enim non potest ut rex ex vi suae regiae potestatis ius dicere possit clerico in huiusmodi causis. Neque hoc potest per ullam dispensationem honestari, quia repugnantiam contra rationem naturalem involvit. Unde etiam est iure divino prohibitum, ne quis per solam iurisdictionem regiam sine altiori iurisdictione tale iudicium usurpet. In hoc ergo dispensatio aut limitatio non cadit.
spacer 12. Non est autem sic eodem divino iure prohibitum ne spiritualis iurisdictio laicis committatur, et ideo, licet canones hoc prohibeant et regulariter non fiat etiam per usitatam dispensationem, nihilominus de absoluta potestate pontificis fieri non repugnat, ut cum communi sententia in libris de Censuris et Legibus diximus, et tradunt Panorm., Felin. et alii expositores communiter, in cap. Ecclesia Sanctae Mariae, de Constitutionib. Existimo autem hoc esse intelligendum de iurisdictione delegata, vel in aliquo particulari casu, nam ordinarium regimen ecclesiae non existimo posse regibus aut laicis committi, quia iure divino statutum est ut per episcopos gubernetur, ut Actorum 2 constat. Et ob eamdcm rationem existimo fieri non posse ut clerici, in propriis et ecclesiasticis rebus et causis, saecularibus principibus ordinario iure subiiciantur, etiam per concessionem pontificis. Nam hoc modo multum everteretur ordinarium ecclesicae regimen a Christo institutum, et non potest habere iustam et rationabilem causam, ob quam valide fieri posse videatur.

CAPUT 3
UTRUM PERSONAE ECCLESIASTICAE A IURISDICTIONE PRINCIPUM, ETIAM IN REBUS ET CAUSIS TEMPORALIBUS, EXIMI POTUERINT, ET EXEMPTI SINT?

SUMMARIUM

(1 - 4. Desunt tituli paragraphorum). spacer5. Confirmatio. spacer6. Vera et catholica sententia. Probatur primum. spacer7. Solvitur ratio contra dictum concessionis modum. spacer8. Per clericorum exemptionem reges privantur iurisdictione in ipsos. spacer9. Probatur secundum. spacer10. Obiectio. Responsio. spacer11. Pontifex per suam indirectam in reges potestatem potest clericos eximere. spacer12. Probatur tertium. spacer13. Exemptio est actus voluntariae iurisdictionis spacer14 - 15. Exemptio clericorum nec iustitiae nec rationi naturali repugnat.spacer16. Ita aliquem eximere, ut nulli subiiciatur, intrinsece malum est. spacer17. Solvuntur argument a contra hunc exemptionis modum. spacer18 - 19. Ad confirmationem. Ecclesiasticus iudex potest poenam mortis imponere. spacer20 - 23. Ultima assertio. Exemptio clericorum antiqua et sancta. Probatur. spacer24. De facto fuisse clericis exemptionem concessam concluditur.

N hoc puncto est praecipua controversia cum his schismaticis, qui, licet primatum Romani pontificis non negent quoad spiritualem potestatem, nihilominus primatum in temporalibus, tam civilibus quam criminalibus, etiam respectu clericorum regibus temporalibus attribuunt, et ideo illud prius generatim proponimus inquirendum, an sit talis exemptio, ut postea originem, proprietates et effectus eius speciatim declaremus. In quaestione autem proposita duo insinuantur: unum est de potestate, id est, an potuerint clerici eximi a iurisdictione regum in rebus temporalibus; aliud est, an de facto exempti sint. Haeretici enim sectatores Marsilii Paduani, et Illiricus, aliique novorum schismatum inventores, constanter negant factam esse in ecclesia eam clericorum exemptionem, quam principes temporales supremi observare teneantur. Ut autem huius assertionis fundamentum aliquod inveniant, negant consequenter potuisse fieri in ecclesia talem exemptionem sine gravi lapsu et errore contra ius divinum et naturale. Quam rationem astruendi hunc errorem habuisse videntur quidam Paulus Servita et alii occulti scriptores contra libertatem ecclesiasticam, qui ante paucos annos libellos quosdam contra sedem apostolicam sparserunt occasione Venetae dissensionis omnibus notae, eisque annumerandus videtur Barclaius, cui novissime illustrissimus Bellarminus respondit, atque hos etiam rex Angliae laudat et imitatur.
spacer2. Ad illud autem suum fundamentum persuadeudum, solum utuntur illis testimoniis scripturae in quibus reges dicuntur ministri Dei, et eorum potestas a Deo esse dicitur, et ideo eorum obedientia praecipitur tanquam iure naturae necessaria, propter conscientiam, ad Rom. 13, Proverb. 8, cum similibus. Ex quibus hoc etiam principium tanquam certum statuunt, reges a Deo immediate habere potestatem et curam impositam gubernandi omnes homines ditionis suae. Ex quo tandem inferunt, exemptionem clericorum uniuscuiusque regni a suo rege esse repuguantem lcgi divinae ac naturali, ac propterea esse impossibilem. Haec autem ultima illatio in hunc modum potest a nobis deduci, ut umbram aliquam rationis habere videatur. Nam haec exemptio vel potuit fieri a Deo ipso, vel ab aliquo homine; neutrum dici potest; ergo simpliciter introduci non potait. Minor quoad priorem partem de Deo probatur, tum quia Deus non est sibi contrarius; si ergo ipse praecepit regibus ut haberent curam omnium hominum qui sub imperio suo nascuntur et degunt, et his omnibus praecepit ut suis regibus obedirent, fieri non potest ut regibus potestatem in clericos subditos ademerit, vel (quod perinde est) ut clericos a principum potestate exemerit. Tum etiam quia haec exemptio est contraria iari naturali, Deus autem vel omnino non potest dispensare in iure naturali, vel certe ordinaria potestate id non facit, maxime in lege gratiae, et dispensatione adeo universali.
spacer 3. Altera pars de homine probatur imprimis ratione universali, quia multo minus potest homo quam Deus naturale ius evertere. Deinde utor alio dilemmate, quia si quis hominum talem exemptionem facere potuisset, aut esset papa aut imperator, seu rex aut princeps quilibet supremus in suo territorio: nam si hi non possunt, multo certe minus inferiores poterunt. Quod autem papa non potuerit hanc exemptione, clericis concedere probatur, quia non potest reges potestate sua privare, neque regalibus praerogativis detrahere, ut inquit rex Angliae. Nam eadem est ratio totius et partis; si ergo papa non potest regem aliquem Christianum tota sua iurisdictione privare, ergo neque aliqua illius parte, praesertim adeo magna et notabili, qualis esset tertia hominum et fundorum pars, ut idem rex conqueritur. Et confirmatur quia non potest papa exemptionem hanc concedere clericis respectu principis ethnici et non baptizati, si clerici sint illius subditi, ut, verbi gratia, nunc est in Iapone vel China. Ergo neque respectu Christianorum principum id facere potest. Probatur consequentia, quia reges Christiani non sunt minus supremi in temporalibus quam reges ethnici, et quamvis demus Christianos principes esse subditos spiritualiter summo pontifici (quod rex Angliae et protestantes non admittunt), hoc nihil confert ut eos possit sua temporali iurisdictione privare; in hoc ergo aequiparantur principibus ethnicis, et nullo modo ecclesiae subditis. Dicet fortasse aliquis, hoc ad summum probare non potuisse pontifices hoc facere invitis regibus Christianis, ex consensu autem illorum potuisse. Sed hoc imprimis non sufficit ad repugnandum adversariis, nam inde schismatici inferent exemptionem clericorum non esse per se firmam, sed pendere semper ex consensu principum, ac proinde pro eorumdem arbitrio revocari posse. Deinde rex Angliae dicet se esse supremum in temporalibus, et nunquam consensisse, sed restitisse, non solum se, sed etiam antecessores suos. Denique etiam videndum superest an ipsimet reges consentire potuerint, nam perinde est consentire ac facere; probabimus autem reges non potuisse hanc exemptionem concedere. Ergo neque ex illorum consensu potuerunt pontifices illam introducere.
spacer4. Quod igitur rex temporalis non possit privilegium talis exemptionis clericis sui regni concedere ut illos faciat sibi non subditos, probatur imprimis principio a iurisperitis recepto, quod principes non possunt privilegium concedere, quod directe sit contra regiam dignitatem, quia non possunt illam minuere aliquid ei detrahendo, quia neque ine orum utilitatem principaliter creata est, neque illius absolutum dominium acceperunt, sed ut eam pro suis successoribus integram conservarent. Nam ob hanc etiam causam uon potest summus pontifex suam dignitatem minuere, nec privilegium concedere quo dignitati suae aliquid dctrahatur. Unde intulit Navar., in c. Novit., de iudiciis, corollar. 69, n. 166, nullum regem posse regno vel regnicolis suis privilegium concedere, ut neque sibi nec magistratibus suis parere teneantur. Quod et confirmat tum quia tale privilegium esset contra legem naturae^ dictantem principibus et superioribus obediendum esse, tum etiam quia respublica ipsa, si in se retineret potestatem supremam a Deo sibi datam, non posset membrum aliquod reipublicae a lege sibi obediendi eximere, quia non posset se abdicare illa naturali potestate quam a natura accepit in cives suos, manente eadem relatione et unione civium cum civitate, seu membrorum cum corpore. Ergo neque nunc rex potest id facere cum potestas eius eadem sit quae in republica praescessit, et in eum translata fuit.
spacer 5. Possumus denique nos hoc confirmare exemplo adducto de summo pontifice, qui non potest aliquem hominem baptizatum a sua iurisdictione ita eximere, ut sibi parere non teneatur. Nam idem dicendum videtur in rege temporali, quia ita comparatur ad regnum suum et personas eius in regimine temporali sicut papa ad ecclesiam in spirituali. Ratio autem utrique communis est, quia Deus tam regi quam pontifici commisit curam subditorum, ac praecepit ut eis ius dicerent et in officio continerent, iniquos puniendo et bonos defendendo. Ergo non potest rex personas sibi a Deo commissas eximere et liberas relinquere, quia hoc esset contra divinam institutionem, et contra sui muneris naturalem obligationem. Et hoc est quod rex Angliae et alii contendunt, quando dicunt hanc exemptionem esse contra ius naturale. Tandem confirmatur haec pars simul cum praecedenti, quia talis exemptio non esset in aedificationem, sed in detrimentum ecclesiae. Ergo neque a rege neque a pontifice introduci potuit. Quam rationem intendisse videtur rex Angliee, cum principes monet ut recogitent quantum spinarum et tribulorum (inquit) in mediis vestris ditionibus relinquitur, cum asseratur tam potens hominum factio sub imperiis vestris nasci, educari, opimisque praediis frui posse, quae a vestra potestate immunis sit, nec ullo iure vestris legibus iudiciisque subiecta. Sequi autem hoc incommodum ostendere conatur Paulus ille Venetus, quia cum praelati ecclesiastici non possint in subditos gladio materiali uti, eos poena mortis mulctando, inde fit ut vitia et peccata in ecclesia augeantur. Unde concludit hanc libertatem, quam ecclesiastici praetendunt, nihil aliud esse quam peccandi libertatem.
spacer 6. Nihilominus vera et catholica sententia est clericos iuste potuisse a iurisdictione temporalium principum eximi. Haec assertio, quatenus auctoritate ecclesiae fundanda est, pendet ex facto de quo nondum dictum est. Et ideo prius ostendemus veritatem ipsam de possibili, postea ex facto certitudinem eius probabimns. Dicimus ergo exemptionem hanc iuste fieri potuisse tribus modis in argumentando tactis, videlicet, a Deo, et a pontifice, et ab imperatore seu regibus. Etquidem prima pars adeo est evidens, ut a nemine possit sine magna caecitate et impietate negari: nam Deus est absolutus dominus vitae et mortis, ac libertatis humanae. Ergo iustissime sua potestate et iure utendo potest quemlibet hominem alterius servum vel dominum efficere, et subditum vcl superiorem, et similiter potest quemcunque hominem proprio doninio aut potestate privare, et prout libuerit alteri eam donare. Et ideo dixit Daniel, cap. 2, Sit nomen domini benedictum a saeculo, et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt, et ipse mutat tempora et aetates, transfert regna, et constituit. Ergo eadem facilitate potuit transferre clericos sub potestatem pontificis, auferendo regibus potestatem quam in illas personas habere poterant, et illam pontifici conferendo.
spacer 7. Neque ratio quae in contrarium fiebat, ullius est momenti, quia per huiusmodi exemptionem, mutationem, seu translationem, nullam mutationem in ipso Deo fieri necesse est; manens enim ipse immutatus, mutat imperia et humanarum rerum status, et ita in ipsa ecclesia pro diversis temporibus distinctos esse voluit gubernationis modos iuxta consilium voluntatis suae, sine ulla eiusdem voluntatis mutatione aut contrarietate. Nam, licet Deus alicui regnum vel aliam potestatem tribuat, non cogitur perpetuo illam conservare, sed iuxta suae providentiae rationem potest illam auferre et alteri donare, non quia priorem voluntatem retractet, sed quia a principio sub ea lege et conditione ac dependentia a sua voluntate omnia disposuit. Nec denique in hoc negotio intervenit aliqua dispensatio in iure naturali, sed solum quaedam mutatio in materia eius, quae non solum a Deo, sed etiam per hominem fieri potest, ut alibi a me latius dictum est, et statim etiam attingam.
spacer 8. Unde duo hic breviter distinguenda sunt, quae adversarii confundunt ut tenebris rem involvant, cum tamen res sit clarissima et cuilibet mediocriter docto manifesta. Aliud est enim eximere aliquem ab obedientia alicuius, auferendo ab alio iurisdictionem, seu omne ius superioris circa talem personam, etiamsi circa alias potestatem retineat. Aliud vero est, conservando in principe vel praelato eamdem iurisdictionem in talem personam, idemque ius praecipiendi, nihilominus auferre a subdito obligationem parendi. Exemptio igitur explicata in hoc posteriori sensu (quem theologico more compositum appellare possumus) verissime dicitur esse contra ius naturale quoad hoc indispensabile, quia involvit apertam repugnantiam et contradictionem, etiam in ipsa divina voluntate. Nam inde fieret Deum simul velle, ut superior possit vere praecipere, ac proinde subditum efficaciter obligare, et ut nihilominus possit subditus licite non obedire, et consequenter ut simul sit subditus et non subditus; iteraque ut sit bellum iustun ex utraque parte, non in ignorantia, sed in reipsa fundatum, quae est intolerabilis et incredibilis perplexitas. Quis autem unquam exemptionem clericorum ita intellexit? Nullus profecto qui sanae mentis sit. Alter igitur modus exemptionis non solum possibilis, sed etiam facillimus, imo et quotidianus est in his potestatibus quae ab hominibus dantur, et ab eisdem auferri aut limitari possunt. Sic enim eximit rex aliquem nobilem a iurisdictione inferioris magistratus, et pontifex eximit religiosum a iurisdictione episcopi. Ita ergo eximere potuit Deus clericos a iurisdictione regum sine ulla dispensatione in lege naturali, quia nulla est lex naturalis quae praecipiat ut reges in clericos vel omnes incolas suorum regnorum iurisdictionem habeant; sed potius cum reges sint Dei ministri, et ab ipso habeant potestatem in quoslibet subditos, ipsa ratio naturalis dictat posse Deum potestatem illam minuere, et ab illa quos libuerit ex subditis eximere.
spacer 9. Altera pars erat non esse impossibile neque contra rationem naturalem hanc exemptionem a summo pontifice efficaciter fieri, ita ut iusta sit et valida, ideoque saeculares principes eam admittere et servare teneantur. Quae pars propriam disputationem postulat, quam cap. 11 trademus, ubi auctoritate et ratione illam directe ostendemus. Nunc ergo solum declaranda est, ut constet nullam habere repugnantiam. Duobus ergo modis intelligi potest, pontificem hanc libertatem clericis conferre, primo potestate humana seu mere naturali; secundo, potestate aliquo modo divina, id est, supernaturali et divinitus data. Priori modo fatemur pontificem non potuisse hanc exemptionem introducere, hoc enim saltem probat ratio facta, quod non possit pontifex iure humano, vel potestate naturali seu acquisita, regum potestatem auferre seu minuere, cum illi sint supremi in suo ordine, et secundum naturalem potestatem ei non subiiciantur.
spacer 10. Dicet forte aliquis titulum praescriptionis humanum esse ac naturalem, potuisse autem pontificem usu praescribere hoc ius contra temporales principes, eximendi clericos ab eorum potestate. Respondetur hunc titulum non habere locum in praesenti materia, neque in illo fundari pontifices, ut interdum rex Angliae existimasse videtur, et in suis verbis indicat. Ratio vero reddi potesti vel generalis, quia illa, quae suut de intrinseca ratione supremae potestatis, non possunt contra supremum principem praescribi, ut est communis sententia iuristarum, cum Bartholo, in l. In omnibus, ff. de diversis et temporalibus praescriptionibus; et Panormitan., in cap. Cum nobis, de praescript., et aliis quos refert Covar., in Practicis, cap. 4, et in regula Possessor, p. 2, § 2, n. 8. Vel potest esse ratio peculiaris et propria, quia exemptio clericorum, seclusa concessione seu voluntate ipsorum saecularium principium, non posset sola humana ratione aut titulo iuste inchoari, seu bona fide, et ideo necesse est ut potestas non procedat ab usu, sed potius e contrario usus legitimus supponat potestatem, et ab illa inchoetur.
spacer 11. Oportet ergo ut haec potestas sit supernaturalis et a Christo specialiter indita; hoc autem modo evidens est non repugnare quod Christus dederit vicario suo hanc potestatem per quamdam participationem eius dominii et potentiae, quae in ipso est per essentiam vel excellentiam. Quid est enim cur hoc fieri non potuerit? Aut quae deformitas aut malitia contra rationem naturalem in hoc excogitari potest? Concessa enim pontifici tali potestate, per illam constituitur superior regibus tanquam minister Dei superioris ordinis, et ideo exemptio facta per huiusmodi potestatem erit quidem supra merum ius naturae, non tamen contra illud. Neque in hoc video esse posse quaestionem, sed solum in hoc, an Christus de facto hanc potestatem pontifici dederit, quam quaestionem in citato loco tractabimus, et ibi ex professo respondebimus obiectionibus circa hoc punctum supra propositis, nam eo praecipue tendunt, ut ostendant de facto non esse datam pontifici hanc potestatem. Nunc ergo breviter dicimus, argumenta illa solum probare pontificem non posse hanc exemptionem conferre clericis per directam potestatem quam in temporalibus habeat supra reges terrae, non tamen probare hoc excedere potestatem spiritualem eius, quatenus per eam est superior regibus temporalibus, saltem indirecte et in ordine ad spiritualia, quae potestas etiam supra reges ethnicos in multis casibus locum habet, ut superiori libro ostensum est. Quomodo vero haec potestas indirecta ad effectum exemptionis sufficiat, in dicto loco videbimus.
spacer 12. Tertia pars supra posita fuit de regibus temporalibus, de quibus dicimus potuisse licite iuri suo renunciare, et quamvis nulla superiori virtute aut potestate cogerentur, potuisse abdicare se iurisdictione temporali quam habebant in clericos, eamque in pontificem Romanum vel alios ecclesiasticos praelatos transferre. Hanc partem tanquam certam supponunt multa iura civilia et canonica, et communiter eorum interpretes ac doctores theologi, ut in sequentibus capitulis late referemus. Ratio autem aperta est, quia rex supremus est verus dominus, et habet liberam potestatem utendi sua iurisdictione quocumque modo, neque intrinsece malo, neque sibi prohibito; sed actus eximendi clericos a iurisdictione laica est actus dominii, et eiusdem iurisdictionis voluntariae, qui nec fuit regibus prohibitus, nec est intrinsece malus. Ergo potuit valide et licite fieri a quocumque rege supremo. Consequentia optima est et legitima. Maiorem etiam non negabit rex Angliae, est enim regibus favorabilis, et quidem merito, nam est res clara et evidens ex dictis supra de regia potestate. Quamvis enim rex non sit ita factus reipublicae dominus ut possit ad libitam sua potestatc uti, et omnia in utilitatem suam convertere, nihilominus verus est dominus, quatenus verum et proprium ius habet praecipiendi, iudicandi, gubernandi, et disponendi circa res sui regni in communem utilitatem, et ita iuristae hoc vocant dominium iurisdictionis, quod in supremo principe habet per se et in genere suo independentiam ab omni alio superiore infra Deum, et ideo habet amplissimam et liberam facultatem ad omnem usum non prohibitum, seu rectae rationi non repugnantem.
spacer 13. Superest ergo ut talem esse probemus concessionem exemptionis, de qua tractamus. Illa enim quidam usus est supremae iurisdictionis. Nam (ut dixi) exenptio privilegium quoddam est, concessio autem privilegii actus est iurisdictionis voluntariae, ut in lib. VIII de Legib. late tractavimus. Rectc ergo dictum est, exemptionem hanc esse usum voluntariae iurisdictionis, quam oportet esse supremam in suo ordine, ut possit etiam a seipse supremus princeps privilegiatum eximere. Alia etiam ratione dici potest hic actus usus iurisdictionis, quia est quaedam iurisdictionis donatio. Nemo enim dare potest iurisdictionem nisi qui illam habet. Est autem peculiare in hoc modo concedendi iurisdictionem, qui per hanc exemptionem fit ut princeps, qui illam alteri concedit, se ipsum illa privet, quia etiam a sua potestate subditum eximit; quod non invenitur in aliis naodis delegandi vel committendi iurisdictionem, nec in exemptione ab inferiori magistratu, quam princeps concedit. Unde si illa exemptio consideretur ut est iurisdictionis collatio, actus iurisdictionis recte appellatur; si vero ut abdicatio proprii iuris spectetur, magis videtur esse actus dominii et liberalitalis; sub utraque autem ratione optime cadit in supremem gubernatorem et dominum. Quod ergo hic usus iurisdictionis suae non sit prohibitus supremo principi lege positiva manifestum est, quia non habet superiorem a quo lex illa ferri potuerit. Supponimus enim illam legem non esse positivam divinam, nullibi enim lata est, aut ostendi potest; deinde etiam non esse canonicam, tanquam per se notum sumimus. Et ideo de solo directe superiore loquimur, cum negamus regem habere superiorem, a quo lex illa ferri potuerit, quia deberet esse lex humana et civilis, quae a solo principe directe superiore in temporalibus fieri poteiat. Neque fingi potest lata ab ipsomet rege, quia non potest supremus princeps se per se primo sua lege obligare, sed ad summum per quamdam consecutionem, quando lex communitati imposita similem obligandi rationem habet in principe. Hae cautem lex, si daretur, non communitati, sed soli principi imponeretur, ideoque non potest ab eodemmet principe ferri. Nec denique fingi potest quod sit lex a republica lata; nam postquam respublica potestatem suam in regem transtulit, ilio est inferior, ut illum non possit positivis legibus obligare.
spacer 14. Solum ostendendum superest illum usum non esse per se et intrinsece malum, seu, quod perinde est, privilegium illud non esse contra iustitiam vel naturalem rationem. Quod quidem per se evidens videtur, quia est in favorem fidei et religionis, et nulli nocet nec praeiudicat, nisi ipsimet principi concedcnti privilegium, quod voluntarie facere potest et pie, si propter dictum finem et sine alicuius nocumento id faciat. Declaratur praeterea in hunc modum, quia vel usus ille est per se malus, quia est contra pactum cum republica initum, cum primum in regem transtulit potestatem suam; vel quia est contra naturalem legem iustitiae, qua rex tenetur habere curam suorum subditorum, seu incolarum omnium regni sui, iuxta exigentiam sui muneris quod a republica accepit; utrumque autem sine fundamento excogitatur, facillimeque excludi potest; nulla est ergo vera ratio intrinsecae malitiae in tali privilegio.
spacer 15. Prior pars minoris probatur, quia gratis fingitur tale pactum inter rempublicam et regem, nimirum quod respublica suam potestatem sub ea conditione seu limitatione in regem transtulerit, ut non posset tale privilegium exemptionis aliquibus civibus concedere. Unde enim probari potest talis conditio, aut quod illius signum ostendi potest? Praeterea ipsamet respublica non habebat potestatem suam ita limitatam, quia non ex aliquo pacto simili, sed a Deo ipso illam recepit quasi congenitam cum natura, et sub ea tauntum conditione, ut illa iuste et secundum rectam rationem uteretur. Ergo eodem modo illam in regem transtulit, et quidquid aliud fingitur, voluntarium et impertinens est, praesertim quia si humana respublica consideretur in statu legis naturae, in quo se ipsam regere posset per rationem rectam, vel naturalem tantum, vel fide illustratam, potuisset et temporales reges sibi, et sacerdotes ad Dei cultum peculiariter dicatos instituere, sacerdotesque a regum potestate eximere, et sub aliquo gubernatore in suo ordine supremo eos constituere. In hoc enim genere institutionis nulla est repugnantia vel deformitas. Ergo etiam rex, quamvis simpliciter totam potestatem a republica receperit, posset postea simile privilegium sacerdotibus concedere. Ergo supervacaneum est fingere pactum illud, et conditionem seu limitationem sibi a republica impositam, cum ad convenientem reipublicae gubernationem necessaria non sit. Quin potius talis conditio, si extendatur ut locum habeat etiam respectu sacerdotum seu pontificum supernaturali modo a Chrislo institutorum, sic neque venire poterat in mentem humanae reipublicae secundum se spectatae, et contra rationem et publicam honestatem esset, et ideo nullius momenti vel valoris foret. Igitur ex hoc capite non est ligata potestas regum quominus recte et valide priviiegium hoc clericis dare potuerint, etiam si aliunde illud non haberent.
spacer 16. Atque inde tandem facile probatur alterum membrum, nimirum privilegium hoc non esse contra naturalem legem iustitiae qua rex tenetur curam omnium civium habere, ut convenienter gubenientur. Nam rex, concedendo hoc privilegium, non omittit hanc curam, sed altiori et convenientiori modo ihi providet. Unde duobus modis cogitari potest, regem, aliquem sibi subditum a sua iurisdictione eximere. Primo, abdicando a se omnem potestatem et iurisdictionem circa illum, et nulli alteri illum subiiciendo, sed omnino vagum, ut sic dicam, et absque lege et gubernatore illum relinquendo. Et hunc modum privilegii fatemur esse inordinatissimum et intrinsece malum, quia est bonis moribus contrarium, et ex se communitati reipublicae valde perniciosum. Non est autem huiusmodi clericorum exemptio, ut nunc supponimus. Alio modo potest rex eximere subditum a sua iurisdictione, potestatem in eum alteri tribuendo vel relinquendo; et hic modus malus non est, sed potest habere convenientem rationem, quia per se non repugnat bonis moribus subditorum, quia non relinquuntur sine sufficienti gubernatore, et aliunde potest esse magis deceus, magisque ad commune bonum conveniens, propter peculiarem statum aliquorum civium. Talis autem est exemptio clericorum, ut infra probabimus. Ergo illam concedere non fuit contra bonum usum regiae iurisdictionis et potestatis, ac proinde nec rationi naturali repugnat tale privilegium, nec excedit supremi principis potestatem.
spacer 17. Neque etiam contra hoc obstant argumenta, quae supra tertio loco proposita sunt. Quod enim in primo dicitur, non posse principem suam iurisdictionem seu potestatem minuere eam alteri communicando, non est in universum verum, quando talis divisio vel communicatio iurisdictionis ad bonum reipublicae conveniens iudicatur, quia potestas illa de se mutabilis est et ad commune bonum reipublicae ordinatur, et ideo nulli iuri repugnat, quod in illa fiat huiusmodi mutatio, praesertim quia per tale privilegium non privatur respublica tali iurisdictione in se et in omnibus suis membris, sed ab uno in alium transfertur, quod multis de causis fieri potest, ut constat. Neque in hoc est aequiparatio cum iurisdictione summi pontificis admittenda, quia dignitas pontificia altiorem habet institutionem, ratione cuius immutabilis est, ut in superioribus dixi, et ideo fieri non potest ut baptizatus aliquis ab ea eximatur, cum iure divino illi subiectus sit, quod secus in potestate regia, quae simpliciter et proxime est ex institutioue humana. Quod autem Navarrus et aliqui iuristae dicunt non posse regem aliquem a sua obedientia eximere, intelligendum est de exemptione mere privativa, id est, quae subditum sine lege et gubernatore relinquat, non vero de exemptione transferente iurisdictionem in alium, ut declaratum est. Et hoc ipsum confirmat exemplum de ipsamet republica quod Navarrus adduxit, ut etiam ex dictis constat.
spacer 18. Ad ultimam confirmationem respondeo, impiam et blasphemam esse vocem iilam novi Pauli Veneti, libertatem ecclesiasticam clericorum nihil aliud esse quam libertatem seu licentiam peccandi. Nam libertas, quam pontifices docuerunt et sacri canones defendunt, et pro qua multi sancti pontifices usque ad sanguinem decertarunt, et imperatores et catholici reges pie ac fideliter cum universa ecclesia receperunt et laudarunt, non est licentia libere aut impune peccandi, sed est veneratio quaedam ecclesiastici ordinis, et conveniens iurisdictionum distributio, ut omnia in ecclesia ordinate ac decenter fiant. Neque argumentum Pauli est alicuius momenti. Primo, quia iudex ecclesiasticus vel pontifex potest poenam corporalem etiam mortis imponere, licet obdecentiam el lenitatem per se ipsum id non faciat, ut significavit Innocentius in c. 1 Maiorit. et obedi., et ibidem Baldus; et notat Bernardus Diaz in Practic. crimina., c. 61; et Covarr., lib. II Variar., cap. 20, num. 10, ubi ad hoc expendit cap. 1 de Homicid., in 6, ubi pontifex imponit poenam diffidationis propter homicidium per assassinos perpetratum, quae diffidatio poenam mortis virtute includit, ut ibi declarat. Unde quod iudex ecclesiasticus per se ipsum non utatur gladio, nec per se proferat sententiam sanguinis, non est quia non possit, saltem pontifex, vel qui ab eo singularem potestatem receperit, sed quia non decet. Nihilominus tamen quando gravitas delicti postulat, ecclesiasticus iudex reum clericum brachio saeculari tradit, ut per eum iuxta rigorem legum puniatur. Ergo ex hac parte non datur clericis impunitas in similibus delictis perpetrandis. Deinde extra casum poenae mortis possunt clerici (ut notat Panormit., in c. Cum non ab homine, de iudic., n. 26) ab ecclesia gravissimis poenis affici; damnantur enim interdum ad perpetuum carcerem, et adeo arctum ut mors potius diuturna censeri possit quam vita, ut sumitur ex c. Novimus, § 1, de Verbor. Signif. Deinde etiam est satis gravis poena diuturnum et onerosum exilium, damnatio ad triremes, fustigatio gravis, et aliae similes.
spacer 19. Ac denique quamvis fortasse ex maiori benignitate et lenitate ecclesiastici iudicii nonnuIii pravi homines sumant occasionem peccandi, non ideo damnabile est privilegium exemptionis ecclesiasticae, quia illud per accidens est, et contra intentionem ecclesiae. etmulto maiora et necessaria commoda ex illo sequuntur, ut infra ostendemus, nullumque bonum est quo pravi homines non interdum male utantur, neque propterea damnandum est. Sicut in ipso saeculari iudicio inter laicos fit aliqua discretio, nam qui nobiles sunt a gravioribus tormentis et infamibus poenis per privilegium nobilitatis eximuntur, quo multi illorum ad licentiam peccandi abutuntur, et ob eam causam privilegium ipsum non reprobatur, sed qui male illo utuntur digni censentur illo privari. Cur ergo non idem cum proportione dicetur de libertate ecclesiastica, cum clericalis ordo ex genere suo in altiori gradu dignitatis et nobilitatis constitutus sit?
spacer 20. Ultimo ergo concludimus exemptionem clericorum non solum potuisse iuste concedi, sed etiam de facto esse sancte concessam et in ecclesia esse antiquissimam. Quam assertionem non solum veram et piam, sed etiam catholicam esse credimus, ita ut absque errore in fide negari non possit. Quia vero in discursu huius libri late tractanda et confirmanda est, eam nunc breviter sic probamus. Nam imprinis hanc exemptionem servandam esse in ecclesia docuerunt et praeceperunt pontifices et concilia, fere ab initio ecclesiae usque ad praesentem diem, ut constat ex Alexandro I, epist. ad omnes orthodoxos, qui sedit ann. 109, testatlurque, a temporibus apostolorum id observatum fuisse, quod postea etiam praecepit Gaius papa, epist. ad Felicem episcopum, ann. 283; et Marcelliuus, epist. 2 ad universos episcopos orientis, ann. 196; Sylvester papa, in quodam concilio Romano, quod sub illo primum ordine ponitur, canon.4, ann. 314; Gelas., apud Gratianum, in c. Christianis, et c. Sylvester, 11, q. 1; et Bonifacius V, in epist. ad episcopos Galliae, ut refert Gratianus supra, in c. Nullus 3, nam in originali non invenitur, et magis videtur caput illud desumptum ex authentica Nullus, c. dc episcopis et clericis. Idem tradit Gregorius, quem Gratianus ibidem refert, ex lib. IX epist., indict. 4, ep. 32, ad Romanum defensorem Siciliae, et idem habet in epist. 74 ad Bonifacium defensorem Corsicae, ubi sic ait, Pervenit ad nos, quod quidam clericorum, te illic posito, a laicis teneantur. Quod si ita est, tuae hoc culpae noveris reputari, quia hoc fieri, si homo esses, non debuit. Et ideo de caetero sollicitudinem te habere necesse est, ut hoc fierl non permittas, sed si quis contra aliquem clericum causam habuerit. episcopum ipsius adeat &c. Omitto posteriores pontifices, quia de illis res est manifesta, el apparet ex usu quotannis promulgandi bullam Coenae Domini.
spacer 21. Addo duos antiquiores et gravissimos testes, quos Gratianus praetermisit: unus est Leo I, in epist. 96 ad episcopos et presbyteros Thraciae, cuius sunt verba notanda, Tanta saeculi p otestates circa sacerdotalem ordinem reverentia praevalere, etiam hi, quos sub imperiali nomine terris divina potentia praeesse praecepit, ut ius distinguendorum negotiorum episcopis sanctis, iuxta ditalia constituta, permiserint. Quod cum et iuris antiqui formulis, et illibatis frequentius sit legibus confirmatum, praesenti tamen tempore a plerisque invenimus fuisse calcatum. Nam, praetermisso sacerdotali iudicio, passim ad examen saeculare transiere. Quocirca nobis visum est ut hanc et sacrae legis, et nostri ordinis contumeliam et ad praesens ulcisceretur plena districtio, et observandam formulam constitueret in futurum &c. Alter est Telesphorus, papa nonus a Petro, qui in sua epistola ad omnes fideles sic inquit, Discreta esse debet vita clericorum a laicorum conversatione, et sicut laici et saeculares homines nolunt eos recipere in accusationibus et infamationibus suis ,ita nec clerici debent eos recipere in impulsationibus suis. Ostendens per haec verba quanta iam tunc fuerit distinctio inter utrumque forum.
spacer 22. Multa preterea sacra concilia generalia et provincialia, antiqua et recentiora, clericos non a laicis, sed ab episcopis vel a conciliis provincialibus iudicandos esse tradiderunt, ut constat ex concilio Chalcedonensi, act. 15, c. 9, et ex Carthaginensi III antea coacto, ann. 397, c. 9, ubi inter alia dicitur male de ecclesia sentire clericum, qui de iudicio saeculari petit auxilium. Et in c. 38 petitur facultas ab eodem concilio ad implorandum brachium saeculare contra quemdam incorrigibilem episcopum, et respondet Aurelius, consentientibus aliis, hoc non esse contra formam disciplinae, quando clericus admonitus contumax fuerit, et contempserit. Et in concilio Toletano III, c. 13, puniuntur clerici deserentes iudicia ecclesiastica et ad saecularia euntes. Idemque habetur in concilio Agathensi, tempore Symmachi, c. 8 et 32; Aurelian. III;, c. 31; Milevit., c. 10; Matiscon. I, c. 8 et 32; et latius Matiscon. II, c. 9 et 10, ubi notanda sunt illa verba, Reverendissimi canones atque sacratissimae leges de episcopali audientia in ipso pene Christianitatis principio sententiam protulerunt; tamen quia, eadem postposita, humana in sacerdutes Dei grassatur temeritas &c. quae verba sunt valde notanda. Tum pro exemptionis antiquitate, tum quia in eis insinuatur, illam magis esse per canones et leges declaratam atque defensam quam institutam; hoc enim ille modus loquendi indicat, pro episcopali audientia protulisse sententiam.
spacer 23. Idem refertur ex concilio Parisiensi, in c. 2 de foro compet.; et ex concilio Lateran. sub Alexandro III, in c. Si clericus, eodem tit,, in quo multa sunt decreta de distinctione utriusque fori, et plura in c. Qualiter et quando, et c. Clerici, et c. Cum non ab homine, de iudiciis. Deinde in concilio Coloniensi I, p. 9, c. 20, dicitur hanc immunitatem esse antiquissimam; et in concilio Lateran, sub Leone X, sess. 9, in Bulla reformationis, innovantur omnes sanctiones apostolicae in favorem libertatis ecclesiasticae, Cum a iure (inquit) tam divino quam humano laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa sit. Ac denique concilium Tridentinum, sess. 25, c. 20, de reform., sic inquit, Decernit et praecipit s. synodus, sacros canones et concilia gencralia omnia, necnon alias sanctiones ecclesiasticas in favorem ecclesiasticarum personarum, ac libertatis ecclesiasticae, et contra eius violatores editas, quae omnia praesenti etiam decreto innotat, exacte ab omnibus observari debere. Atque his canonicis decretis concordant iura civilia, qua postea referemus.
spacer 24. Ex his ergo testimoniis evidenter concluditur, datum esse in ecclesia Christi clericis privilegium exemptionis a potestate saeculari. Nam impossibile est tot pontifices sanctos et sapientes, quorum multi etiam martyres fuerunt, et tot concilia ecclesiam in hoc decepisse. Unde etiam est incredibile clericos contra imperatores et reges privilegium hoc per tyrannidem vel iniuriam usurpasse. Imo de fide certum esse debet institutionem et observationem huius privilegii honestam et sanctam fuisse et esse. Quod in hunc modum ex principiis fidei, et citatis testimoniis colligitur. Quia de fide est, ecclesiam non posse errare in praeceptis morum, quae universali auctoritate pontificum aut conciliorum generalium observari praecipiuntur. sed in ecclesia per multas leges canonicas et universales approbatur hoc privilegium exemptionis clericorum, et observari praecipitur, et novissime innovantur et confirmantur a concilio Tridentino, loco citato. Ergo de fide certum est, tam hoc concilium quam superiora decreta in hoc puncto non errasse. Ergo eodem modo est de fide certum, et privilegium hoc iustum ac validum esse et convenienter institutum. Quibus autem rationibus concessum sit in sequentibus videbimus, investigando quo iure fuerit introductum. Nam ex dictis in hoc capite constat tribus modis dari potuisse, scilicet divino, canonico et civili, et ideo a quo illorum emanaverit inquirendum superest.

CAP. 4
UTRUM SUMMUS PONTIFEX OMNI IURE DIVINO ET HUMANO AB OMNI IURISDICTIONE SAECULARIUM PRINCIPUM EXEMPTUS SIT

SUMMARIUM

1. Sensus quaestionis. spacer2. Error protestantium. Opinio Palatii minime permittenda. spacer3. Prima conclusio. spacer4 - 5. Probatur assertio, primo ex iure canonico. spacer6. Quando dicatur aliquid esse de iure divino naturali vel positivo. Exemptio summi pontificis est de iure naturali ac positivo divino. spacer7. Probatur assertio quoad oprimam partem in c. Patet 9, 1.3. spacer8. Difficultas circa propositam probationem. spacer9 - 11. Resolutio praedictae difficultatis.

UAMVIS privilegium exemptionis commune sit summo pontifici cum reliquis clericis, cum ipse non solum clericus sit, sed etiam clericorum et totius ecciesiae princeps et caput, tamen, quia in illo propter singularem eminentiam notior est talis privilegii origo, et quia illius cognitio parare potest viam ad investigandam originem immunitatis aliorum ecclesiasticorum, ideo prius de papa in particulari sermonem instituimus. De quo etiam haeretici non negant, nunc de facto exemptum esse ab omni saeculari potestate, quia ipse cum pontificatu coniunctum habet temporale regnum, in quo superiorem non rccognoscit; quia vero regnum istud non a Deo immediate, sed hominum dcvotione, vel alio simili humano tiluto consecutus est, ideo talis excemptio non est per se coniuncta cum pontificia dignitate, nec ex divino iure, sed ex humano ducit originem, vel certe, supposito tali statu temporalis principis, ex natura rei sequitur, sicut in aliis regibus, qui exempti sunt ex vi sui status, quia non habent superiorem. Unde ad respondendum quaestioni propositase, praescindenda est regia dignitas a persona pontificis, et solum ut pontifex considerandus est, sicutfuerunt Petrus et successores eius ante Constantinum.
spacer 2. Sic ergo tam protestantes quam rex Angliae negabunt plane habere pontificem Romanum hanc exemptionem. Vel quia non plus esse credunt quam privatum quemdam episcopum, vel ad summum patriarcham; de omnibus autem episcopis et archiepiscopis censent esse subditos suis regibus in temporalibus. Vel certe quia pontifex neque iure divino exemptus est, ut patet in Petro et caeteris apostolis, quibus nunquam Christus tale privilegium concessit, neque iure canonico, quia non potest pontifex hoc privilegium sola sua auctoritate sumere. Ius autem canonicum pontificia auctoritate praecipue nititur. In iure autem civili nihil singulare legitur de pontifice Romano magis quam de caeteris. Unde etiam inter catholicos Palatius, in 4, dist. 25, asserere ausus est, papam non esse exemptum a potestate civili iure divino vel canonico, sed iure tantum civili, seu ex privilegio imperatorum. Nam idem sentit de aliis ecclesiasticis, et nihil singulare pontifici quoad hoc privilegium attribuit. Verumtamen haec sententia quatenus totum hoc privilegium revocat in solam donationem imperatorum, etiam de aliis clericis summo pontifice inferioribus perniciosa est et minime probanda, ut infra ostendam. De summo autem pontifice omnino reprobanda, et minime toleranda est.
spacer 3. Dicendum ergo est summum pontificem ex divino iure habere exemptionem et immunitatem ab omni iudicio ac iurisdictione saeculari, etiam imperatorum et regum. Hanc assertionem tenent imprimis omnes catholici doctores, qui generaliter affirmant exemptionem hanc in toto ecclesiastico statu esse de iure divino, quo scap. 8 referemus. Praeter eos vero, qui de inferioribus vel id negant vel dubii sunt de summo pontifice propter eius singularem divinitatem id ingenue faletur Soto, lib. V deq. 4, art. l; idem sentit Baunes 2. 2, q. 67, art. 7, dub. 3; et sumitur ex Caietano, eodem loco et tom. I Opusculor., tract. de Potet. Papae et Conciiii, c. 27, ad 2; expresiussius id notant et probant Turrecre., lib. II Summ., c. 93; et Bellarm., libr. II de Sum. Pontif., c. 26; sequitur Molina, 1 tom. De Iustit., disp. 31; Valentia, 3 p., disp. 5, q. 11, punct. 1; Henricus, lib. VII de Indulgent., c. 24; et Driedo, lib. I de Libert. Christian., c. 9, circa medium, et c. 15, circa finem.
spacer 4. Probarique generatim potest haec assertio ex iure canonico, quatenus in eo simpliciter asseritur papam non habere superiorem in terris a quo possit iudicari aut cogi. Itat radit concilium Romanum, sub Sylvestro, cap. 20, Nemo (inquit) iudicabit primam sedem, quoniam omnes sedce a prima sede iustitiam desiderant temperari. Et ne quis existimet concilium illud loqui de solo iudicio seu potestate spirituali, subditur statim, Neque ab Augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicabitur. Quae fere verba ex Innocentio papa refert Gratianus, 9, q. 3, c. Nemo iudicabit primam sedem &c. Atque eadem verba ex Sylvestro refert Nicolaus papa, in epist, 1, alias 8, ad Michaelem imperatorem. § Consonat autem; et in § sequenti refert similia verba concilii congregati in casu Marcellini, scilicet, Prima sedes non iudicabitur a quoquam, quam sententiam variis testimoniis et argumentis confirmat. Ac tandem ipse concludit, Satis evidenter ostenditur a saeculari potestate nec ligari prorsus nec solvi posse pontificem. Unde cum tempore Leonis III seditio contrai psumRomae mota esset, et Carolus Magnus ad illam sedandam Romam venisset, et in basilica s. Petri, adstante populo et clero episcoporum omnium, qui eo ex tota Italia et Francia convenerant, sententias et vota de vita et moribus pontificis rogaret, ab omnibus una voce responsum est, Sedem apostolicam, omnium ecclesiarum caput, a nemine (laico prasertim) iudicari debere. Carolus autem audito tam gravi responso quaestionem omisit. Ita refert Platina in vita Leonis, et habetur etiam in tom. III concilior. Et eandem sententiam late comprobat Ennodius diaconus, in libro pro defensione Synmachi, qui recipitur et probatur in quinta synodo Romana sub eodem Symmacho. Eandemque refert ex dictis Bonifacii martyris Gratianus, in cap. Si papa, dist. 40, et sum psit ex cardinali Deusdedit in historia de Rebus Ecclesiastic., lib. I, cap.231, prout late refertur im decreto Gregoriano, sub dictum cap. Si papa. Denique in synodo octava generali, Constantinopolitana IV, can. 21, egregie locupletatur illa sententia, quia non solum de papa, sed etiam de aliis patriarchis dicitur, Neminem prorsus mundi potentiam eos posse inhonorare, aut a proprio throno movere, et additur, praecipue quidem sanctissimum papam senioris Romae. Et infra, Sed nec alium quemquam conscriptiones contra sanctissimum papam senioris Romae, ac verba complicare, vel componere liceat, sui occasione quasi diffamatorum quorumdam criminum. Et infra ait etiam synodum generalem non posse sententiam dicere contra summos senioris Romae pontifices.
spacer
5. Ex hoc ergo tam antiquo et constanti dogmate colligimus privilegium hoc summi pontificis non humanum esse sed divinum, quia neque ipse sibi arrogare illud facto auderet, nisi iure potuisset; non enim tanta facilitate et consensione ab ecclesia et principibus Christianis, sine ulla vi vel coactione (quam profecto neque ipsi pontifices efficere poterant) admissum fuisset; neque etiam pontifex id petere iure potuisset, nisi ad hoc potestatem et auctoritatem haberet, quam ratione suae dignitatis a Christo recepit. Quod si ab ipso Christo auctoritatem habet declinandi omnem iurisdictionem humanam, profecto iure divino ab illa exemptus est, Neque credibiie est hoc ius ab imperatoribus accepisse, tum quia ante imperatores Christianos dogma illud in ecclesia cognitum est, ut de tempore Marcellini diximus, tum etiam quia imperator non poterat hoc privilegium concedere pro omnibus regibus et populis non sibi subiectis, cum tamen in dicta synodo Romana generaliter et respectu omnium illa sententia proferatur, tum denique quia concilia et pontifices non fundant dogma illud in aliquo beneficio imperatoris, sed in eminentia dignitatis Romanas sedis. Et ideo censent tale privilegium esse perpetuum ac omnino firmum et immutabile, quod non posset habere si ab imperatore originem habuisset. In quo etiam considero nec imperatorem ipsum vel regem esse ita exemptum in terris ab omni iurisdictione temporali, ut in nullo casu possit ab hominibus vel a tota communitate iudicari et cogi, quia, ut dictum est lib. III, potestas cuiuscumque monarchae temporalis manat a republica cum aliqua limitatione et conditione inclusa, exemptio autem pontificis multo maior et altior est. Ergo non potest in concessione imperatorum vel regum fundari; datum ergo fuit tale privilegium a Deo ipso. Unde Ennodius supra, Aliorum (inquit) hominum terminare, sed sedis istius praesulis suo sine quaestione reservavit arbitrio. blue
spacer 6. Ut autem ratione aliqua distinctius declaremus, ubi aut quando Christus privilegium hoc immediate pontifici contulerit, distinguere oportet duos modos quibus intelligi potest hoc privilegium esse divinum, scilicet vel naturali iure vel positivo. Intelligendum autem est in praesenti materia ius naturale non respectu naturae humanae in sua pura conditione spectata, nam hoc modo per se notum est exemptionem hanc non esse de iure naturali, sed naturale in praesenti dicitur quod est connaturale alicui gratiae vel supernaturali dignitati homini collatae, id est quod, posita tali dignitate, secundum rectam rationem ex illa necessario sequitur. Ex iure autem positivo divino dicetur esse tale privilegium, si per se ac directe, seu propria et peculiari voluntate a Christo domino vicario suo collatum esse constiterit. Dicimus ergo utrumque modum verum esse, quod sigillatim ostendendum est.
spacer 7. Et imprimis hanc exemptionem esse de iure divino naturahli his verbis significavit Nicolaus papa in epist. citata, Patet profecto, sedis apostolicae, cuius auctoritate maior non est, iudicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de eius licere iudicare iudicio. Et infra, Nemo unquam apostolico culmini manus obvias audacter intulit, nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit iudicari. ac si diceret pontificem, ex vi apostolici culminis et auctoritatis, qua maior non est, exemptum esse ab humano iudicio. Et Ennodius, in loco proxime citato, hanc exemptionem fundat in verbis Christi, Tu es Petrus et Quodcunque solveris &c., ac si diceret ibi Christum dedisse Petro hanc exemptionem, ubi illum vicarium suum et supremum ecclesiae pastorem creavit, etiam si nihil aliud expressisset, quia nimirum ex natura rei privilegium hoc talem dignitatem comitatur, et ideo est de iure divino naturali tali dignitati, licet simpliciter et in se sit de iure divino supernaturali, quud in radice (ut sic dicam) positivum etiam dici potest. Ratio autem huius consecutionis, seu naturalis iuris esse debet, quia per illam dignitatem factus est Petrus supra omnes, non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus, ut supra visum est. Ergo eo ipso exemptus est ab omnium potestate et subiectione.
spacer 8. Non est autem haec illatio tam evidens quin aliquam patiatur difficultatem. Quia pontifex ex vi suae dignitatis non esi superior omnibus in temporalibus directe, imo ex vi iuris divini nullam iurisdictionem directe temporalem habet, sed tantum spiritualem quae indirecte tantum extenditur ad temporalia. Ergo non repugnat esse subiectum directe temporali iurisdictioni, et habere indirectam potestatem supra temporalem regem, Ergo e converso exemptio illa in temporalibus non sequitur intrinsece ex illa spirituali dignitate. Haec posterior consequentia est evidens, et antecedens in superiori libro probatum est. Prima vero consequentia ostenditur, quia illa duo, subiectio et praelatio, sunt diversarum rationum, et ideo non opponuntur, nec repugnat simul eidem personae convenire. Et declaratur, quia non secundum eamdem rationem, nec respectu eiusdem, et secundum idem referuntur: nam licet pontifex ut pontifex sit superior in suo ordine, ut homo potest esse subiectus in inferiori ordine. Item quia solum potest papa uti indirecta sua potestate in temporalibus, quando rex, verbi gratia, sua abutitur potestate in ordine ad spiritualem finem. Ergo hoc non obstat quominus possit esse subiectus imperatori iuste in ipsum animadvertenti per suam directam potestatem. Denique aliis exemplis constat non pugnare, eum, qui uno titulo superior est altero, sub alio esse illi subditum, ut siquis habeat filium regem, naturali titulo patris illo est superior, et nihilominus erit illi ut regi subiectus.
spacer 9. Nihilominus connexio talis privilegii cum tali dignitate multum est rationi consentanea, variisque modis ostendi potest. Primo, quia sicut in naturalibus dans formam dat consequentia ad formam, ita in moralibus dans iurisdictionem censetur dare omnia necessaria ad illius debitum usum et administrationem. Sed in praesenti materia, ut possit pontifex suam supremam potestatem et iurisdictionem indirectam in temporalibus supra omnes principes temporales exercere, necesse est (moraliter loquendo) ut nulli eorum sit directe subiectus in temporalibus causis, ad personam ipsius pontificis quocumque titulo aut modo pertinentibus. Ergo talis exemptio data est pontifici ex vi suae dignitatis. Nam cum Deus omnia sapientissime et suavissime disponat, non est verisimile dedisse dignitatem et potestatem sine exemptione necessaria vel conveniente ad debitum usum talis potestatis. Quod autem talis dignitas talem exemptionem postulet ostendi potest, tum quia minime decebat, ut supremum ecclesiae caput, cui omnes reges terrae subiici debent, ab eisdem iudicari possit, cogi et puniri; tum quia perpetuum fuisset divisionum ac schismatum seminarium; tum etiam quia non possent pontifices debita libertate et auctoritate sua iurisdictione et potestate uti in reges et principes terrae, si alia via illis essent subiecti, et ab eis possent in vincula coniici et puniri.
spacer 10. Secundo, magis hoc declaratur, quia pontifex ex vi suae dignitatis et potestatis supremae potest disponere de omnibus iuribus temporalibus, atque etiam de ipsa suprema seecuiari potestate, prout necessarium fuerit ad rerum spiritualium convenientem gubernationem, ut supra ostensum est. Ergo idem pontifex ex vi eiusdem spiritualis iurisdictionis habet auctoritatem praecipiendi cuicumque regi, ne in personam suam audeat manum extendere aut potestatem suam exercere, potestque irritare et pro nihilo ducere quidquid saecularis potestas in contrarium attentaverit, quia sine dubio hoc maxime pertinet ad spirituale bonum ecclesiae et ad reverentiam debitam Christo, et personsa gerenti vices eius in terris. Ergo plane repugnat pontificem esse subiectum quoad vim coactivam regi temporali, quia vis coactiva requirit talem potestatem in alium, ut ab illo, superiori potestate, impediri aut ligari non possit. Confirmatur, quia hac ratione in sequentibus ostendemus, posse pontificem eximere alios clericos a iurisdictione saeculari, non expectato principum temporlium consensu. Ergo multo magis potuit eximere seipsum. Hoc autem perinde est ac esse exemptum ex vi dignitatis et potestatis acceptae, Nam qui in sua voluntate et facultate habet non subdi alterius coactioni, profecto ab illa est immunis et exemptus.
spacer11. Tertio explicatur, quia impossibile est magistratum temporalem habere vim coactivam in regem se directe superiorem, a quo in suae potestatis usu pendet. Ergo non minus repugnat pontificem esse subiectum illo modo potestati temporali. Antecedens receptissimum est apud iuristas supra citatos, et sumitur ex cap. Cum inferior, de Maiorit. et Obed., ubi dicitur inferiorem non posse ligare superiorem. Estque aperta ratio, quia repugnat eumdem respectu alterius esse simul inferiorem et superiorem ex fundamento eiusdem iurisdictionis involuntariae et coactivae. Ratio autem huius est, quia coactio non potest fieri per virtutem propriam eius qui cogitur, et consequenter nec per inferiorem potestatem, quae pendet a superiori potestate, existente in eo qui cogendus est. Consequentia vero probatur, quia, licet potestas pontificis non sit directe temporalis, nec eiusdem ordinis cum potestate regum, nihilominus eminenterc ontinet illam, et omnem efficacitatem eius circa materiam etiam temporalem, habentem sefficientem habitudinem ad spiritualem, qualem esse ostendimus iudicium de persona ipsa papae. Ergo seque repugnat pontificem subiici tribunali principis temporalis, quem ita habet sibi subditum et subiectum. Eodem ergo divino iure, quo temporales principes ita subiiciuntur papae, eodem, inquam, ipse pontifex ab illorum iurisdictione exemptus est. Superest probanda altera pars de iure divino positivo, quam in sequenti capite prosequemur.

CAPUT V
EXPENDITUR LOCUS MATTHIAE, DA EIS PRO ME ET PRO TE, PRO SUMMI PONTIFICIS EXEMPTIONE

SUMMARIUM

1. Quo sensu exemptio pontificis sit ex iure divino positivo. Illatio quaedam haereticorum reiicitur. spacer2. Dubium primum, de quibus filiis fuerit locutus Christus dominus, Prima ratio dubitandi. spacer3. Secunda ratio dubitandi. spacer4 - 5. Resolutio primi dubii. spacer6. Ad secundam rationem dubitandi. spacer7. Christus dominus, etiam ut homo, est naturalis Dei filius. spacer8. Ad tertiam dubitationem. Prima sententia. Reiicitur praedicta sententia. spacer9 - 10. Petrum in aliqua dignitate temporali sibi praelatum existimabant apostoli. spacer11. Aliorum opinio. Privilegium Petri ad successores transit. spacer12. In dictis verbis Christi potestatem alios a tributis eximendi demonstrat. spacer13. Obiectio. Responsio. Ex immunitate a tributis recte colligitur immunitas a saeculari potestate.

US divinum positivum hic appellamus privilegium a Christo concessum peculiari et directa voluntate. Quod ita declaro ne videatur haec pars praecedenti contraria, nam, in rigore loquendo, ius positivum dicitur quod naturale non est, sed per liberam Dei voluntatem additum, et ita videtur repugnare hoc privilegium esse simul ex utroque iure divino, naturali et positivo. Ideo ergo dicimus ius positivum hic latius sumi pro quocumque iure fundato in expressa et directa Christi voluntate, etiamsi fundari etiam possit in alia remota, medio discursu seu ratione naturali. Unde etiam dici potest hoc ius positivum declarans potius privilegium, quod iam erat connaturale ratione prioris dignitatis, quam illud denuo concedens. Sic ergo declarata voce, probatur assertio proposita ex verbis Christi, Matth. 17, ubi cum exactores tributi, quod eo tempore Iudaei Augusto viritim solvebant, Petrum interrogassent, Magister vester non solvit didrachma? et ipse affirmando respondisset, postea Christus ut Petrum, et in eo ecclesiam suam instrueret, eum interrogat, Reges terrae a quihus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis, an ab alienis? Petrus autom respondit ab alienis, unde intulit Christus, Ergo liberi sunt filii. Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare &c.; et invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te. Ex quo facto non solum non colligunt haeretici immunitatem Petri a solutione tributorum, sed potius inferunt Christum etiam fuisse debitorem tributi, quandoquidem iussit illud pro se solvere. Sed errant manifeste, tum quia Christus argumento suo colligere voluit se esse immunem a solutione tributi, quia filius regis terreni immunis est a tributis, tum etiam quia postea expresse dicit Ut non scandalizemus eos, quasi diceret, quamvis non simus debitores tributi, ut isti non offendantur, solve pro me et pro te. Ut ibi Hieronymus, Chrysostomus et omnes intelligunt; et Augustinus, serm. 6 de Verb. apost., c. 7, de Christo ait, Non debebat, et persolvebat; et Ambrosius, in Annotationibus in Exod., cap.31, Non debebat (ait) filius Dei, non debebat Petrus, sed ne scandalizentur, ait &c.
spacer 2. Prius vero quam ex hac Christi sententia hoc sedis apostolicae privilegium colligamus, inquirendum est de quibus filiis Christus fuerit locutus, et quae sit vis argumentationis, et consecutio verborum eius. Aut enim locutus est de solis filiis propiiis et naturalibus, vel latius etiam de adoptivis et impropriis; hoc posterius dici non potest, alias omnes iusti essent exempti a tributis principum, quia omnes sunt filii adoptivi, et quia de aeterna iustitia singulorum hominum constare non potest, omnes Cluistiani erunt exempti, quia omnes sunt in statu filiorum, vel quantum est ex vi professionis suae illum habere possunt, et per fidem et baptismum iam inchoatum habent, propter quod solent in scriptura, praesertim a Paulo, omnes fideles sancti vocari. Imo etiam omnes homines possent eamdem exemptionem a subiectione aliorum hominum praetendere, quia omnes sunt filii Dei per creationem, hic enim titulus satis est ut omnes possint Deum tanquam patrem invocare.
spacer 3. Si autem Christus dominus de solis filiis naturalibus est locutus, duo insurgunt dubia: unum est quomodo recte inferat Christus se esse liberum, quia ipse non erat filius naturalis Augusti Caesaris, ut hoc titulo esset immunis a tributo quod Caesari pendebatur. Nam filius naturalis unius regis non est exemptus a solvendo tributo cuicumque regi, sed tantum patri suo; nam si filius unius regis extraditionem paternam in alienis provinciis versetur, fieri poterit vectigalis alterius regis. Quod, servata proportione, optime accommodatur Christo, qui licet ut Deus sit filius naturalis regis, et ideo, ut sic, liber sit a tributo respectu patris, et a fortiori respectu omnium humanorum regum, quia omnes sunt sub ditione paterna, et consequenter ipsi etiam ei subsunt, nihilominus ut homo non est filius naturalis Dei cum illa proprietate, sed est filius per gratiam. Ergo cum de se tanquam homine loqueretur, non potuit ex titulo filiationis recte inferre se esse liberum, et solum proptcr vitandum scandalum tributum solvere. Sicut etiam licet Christus, ut Deus, sit rex et dominus omnium hominum, nihilominus multi putant ut hominem non fuisse regem, neque habuisse dominium regnorum temporalium. Ergo eadem ratione nihil obstabat filiatio naturalis quominus ut homo esset tributi debitor. Altera dubitatio et maior est, quia videtur Christus in hac exemptione secum Petrum coniungere, et ex vi eiusdem principii, quod liberi sunt filii, aeque immunem illum facere, quandoquidem proxime intulit, ut non scandalizemus eos, solve pro me et pro te. Perinde enim fuit ac si diceret, ambo liberi sumus, expedit autem eos non scandalizare, et ideo pro utroque solve. Haec autem illatio in Petro nullum habebat fundamentum, quia nullo modo erat filius naturalis.
spacer 4. Ad primam interrogationem Augustinus, lib. I Quaest. Evangelicarum, q. 13, indicat Christum, cum intulit, Ergo liberi sunt filii, locutum esse de filiis non tantiim naturalibus, sed etiam adoptivis seu per gratiam, sic enim ait, Quod dixit, Ergo liberi sunt filii, in omni regno intelligendum est, liberos esse regni filios, id est non esse vectigales; multo magis liberi esse debcnt in quolibet regno terreno filii regni illius, sub quo sunt omnia regna. Non sunt autem in regno terreno filii supremi regis, id est, Dei, nisi per gratiam; extendit ergo Augustinus illationem Christi etiam ad filios per gratiam. Nihilominus dicendum sine dubio est Christum locutum esse de filiis propriis et naturalibus, nam hoc plane convincunt rationes prius factae. Et praeterea quia Christus non interrogavit Petrum, nisi de illis filiis de quibus ipse poterat verba simpliciter dicta intelligere; Petrus autem sine dubio non intellexit interrogationem nisi de fihis naturalibus, quia de filiis per gratiam vel tunc intelligere non valebat, vel saltem ex illo simplici et communi sermone in illam cogitationem tunc ascendere non poterat. Sicut quando respondit ab alienis, nihil de iniustis aut peccatoribus cogitavit, sed tantum de extraneis, qui filii naturales non sunt.
spacer 5. Unde Chrysostomus ibi, hom. 59, ex illis verbis probat Christum esse naturalem filium Dei, dicens, Perpendis quomodo distinxit filios a non filiis; si enim filius non esset, hoc profecto regum exemplo usus non fuisset. Sed filius quisquam (imquies) est, non autem proprius. Non ergo filius, quod si non filius, nec proprius, nec omnino eius, sed alienus. Ita exemplum nullas vires habebit. Non enim de filiis simpliciter, sed de propriis et regum haeredibus disputat. Atque ita distinguendo alienos opposuit, quo vocabulo eos appellavit, qui ab ipsis regibus nati non sunt, suos vero ex se genuerunt. Et hoc ipsum indicavit Hilarius, canon. 17 in Matth., dicens, Numquid ambiguum est, filios regum tributis obnoxios non esse, et quibus regni veritas est, liberos esse a servitute? Nam per regni veritatem, veram et naturalem regiam originem indicavit. Et infra, utens fere argumento Chysostomi, ait, Ut ostenderet legi se non esse subiectum, et ut in se paternae dignitatis gloriam contestaretur, terreni regni posuit exemplum, censu aut tributis filios regum non teneri. Argumentum ergo Christi a naturalibus filiis sumptum est. Augustinus autem vel in sensu mystico ad filios Dei per gratiam, et ad immunitatem eorum a servitute peccati et tributo daamonis olvendo inde digressus est, ut de Origene notavit d. Thomas, in eumdem Matthaei locum. Vel certe Augustinus etiam de filiis naturalibus locutus est; nam, licet filius Dei naturalis unicus tantum sit, potuit in plurali loqui, ut formam verborum Christi observaret, nam perinde esset, etiam si tales filii Dei plures essent, ut notarunt Iansenius, in c. 69 Concordiae, et Salmeron, tom. VI de Mirac. Christi, tract. 37.
spacer 6. Ad priorem vero dubitationem secundo loco propositam respondent omnes patres allegati et caeteri expositores argumentum Christi esse a fortiori desumptum a filiis naturalibus regum temporalium ad filium naturalem regis illius sub quo sunt omnia regna terrena, ut supra dixit Augustinus. Unde ad obiectionem in contrarium factam respondemus verum quidem esse filium regis terreni solum in paterno regno esse immunem a tributo, non vero respectu alterius regis, si aliqua ratione ei subiiciatur, vel in eius ditione versetur. Imo etiam in regno paterno non est filius exemptus a iurisdictione patris, sed ex voluntate eius exemptus est ab omnibus ministris eius, et ab exactione tributorum, omnique alia iurisdictione, quae per ministros patris exercetur. Negamus autem consecutionem vel similitudinem rationis ad Christum filium regis caelestis. Nam unusquisque rex terrenus limitatus est, et non habet sibi subiectos alios reges supremos. Deus autem est rex omnium regum, et ideo filius naturalis eius etiam est supra omnes illos, ac subinde liber et immunis ab omni tributo, et ab eorum iurisdictione exemptus, cum illi non sint nisi quidam ministri supremi regis patris sui.
spacer 7. Ad replicam autem, quia hoc procedit de Christo ut Deus est et non ut homo, respondemus negando assamptum, nam Christus etiam ut homo est filius Dei naturalis propter gratiam unionis, per quam ipsa naturalis filiatio substantialiter est humanitati coniuncta, et consequenter etiam gratia creata facta est illi homini connaturalis. Eademque ratione inde etiam habuit Christus, ut tanquam homo non solum liber esset ab omni terreni regis potestate et tributo, verum etiam ut esset per quamdam singularem excellentiam rex regum, et dominus dominantium, sicut de illo dicitur Apocalyp. 17. Proprietatem enim et dominium huius regni, quod nunc habet in coelis, semper in terris habuit ratione unionis, quamvis usum illius in vita mortali non acceperit, quomodo intelligendi sunt qui negant Christum ut hominem fuisse regem, vel fortasse loquuntur de proprio regno temporali et caduco, quod verum est Christum non accepisse, nec iure haereditario habuisse. Habuit vero supra omnia regna terrena regnum et dominium altioris rationis, et potestatem excellentiae, et ideo etiam habuit innatam libertatem ab omni tributo mortali regi vel imperatori debito, quam immunitatem habet ratione filiationis naturalis, et ideo optime de se, etiam ut homine, argumentatus est.
spacer 8. Maior difficultas est in altera dubitatione, quae postulat cur Christus Petrum in hac libertate secum coniunxerit et quasi aequalem fecerit, dicens illi, Ut non scandalizemus eos, solve pro me et te. Aliqui negant id colligi ex praedictis verbis, vel ab quod in illis verbis latere mysterium, sed Christum in plurali dixisse Petro ne scandalizemus eos non quia Petrus solum ratione scandali vitandi teneretur solvere tributum, sed vel quia de propria persona potuit facile ita loqui, plurali pro singulari utendo, vel quia scandalum Christi in Petrum et alios apostolos redundaret. Atque ita postea Christum iussisse Petro solvere tributum, etiam pro se, ex statere invento in ore piscis, quia cum Petrus esset debitor tributi, voluit Christus simul illi subvenire, et fortasse illi soli, quia apostoli tunc non aderant. Quam sententiam libenter haeretici arripiunt. Mihi tamen verisimilis non est. Nam imprimis dum aiunt hi expositores, tunc temporis alios apostolos ibi non adfuisse, nullo fundamento loquuntur, sed divinant. Deinde ipse modus, quo exactores tributi Petrum in plurali interrogarunt, Magister vester non solvit didrachma? satis indicat, non tantum Petrum, sed etiam alios apostolos tunc adfuisse cum Christo, unde communiter patres id supponunt, ut statim referam.
spacer 9. Addo ulterius, verisimile non esse Christum in eo facto nullum intendisse mysterium, aut peculiarem affectum erga Petrum non ostendisse. Quia cum Christus ibi docuerit se esse filium Dei naturalem, et ideo non esse obnoxium solutioni tributi, sed tantum propter vitandum scandalum pracepisse ut solveretur, et in hac praerogativa et modo solvendi tributum Petrum sibi specialiter coniunxerit, sine dubio significare voluit se communicaturum Petro quamdam participationem sui privilegii, ratione cuius, etiam ipso non esset debitor tributi nisi propter scandalum vitandum. Et addit Chrysostomus ibi Christum coniunxisse secum Petrum in solutione tributi, in retributionecm fidei, perquam ad rem ita natura incedibilem illico paruit, illamque retributionem vocat honoris excellentiam quam Christus Petro ostendit, dicens Da eis pro me et te. Unde etiam alii apostoli intellexerunt Christum in eo facto Petram ipsis praetulisse. Hinc enim orta est occasio interrogandi Christum, Quis putas maior est in regno coelorum, ut statim in initio cap. 18 Matthaeus refert, et exponit ibi Hieronymus dicens, Post inventum staterem, post tributa reddita, quid sibi vult apostolorum repentina interrogatio? et respondet, Quia viderant pro Petro et domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii arbitrati sunt, Petrum omnibus apostolis esse praelatum, qui in redditione tributi domino fuerat comparatus. In quo, si recte illud comprehendissent, non decipiebantur, sed errabant, putantes illam excellentiam vel dignitatem futuram fuisse in aliquo regno temporali more humano, et ex invidia interrogabant. Et propterea Hieronymus addit, Videns Iesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, vult desiderium gloriae humilitatis contentione sanare, dicens, Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum.
spacer 10. Eamdemque doctrinam habet Chrysostomus, homil. 59 in Matthaeum, dicens aliquid humanum passos fuisse discipulos in illa interrogatione, et ad illud significandum, addidisse evangelium illam particulam, In illa hora, quando scilicet caeteris omnibus Petrum praetulit. Et infra dicit ex multis causis fuisse inflammatos discipulos, et numerat singularem promissionem, Tibi dabo claves, et Beatus es, Simon Bar Iona, et his adiungit preesentia verba Da pro me et te, sentiens singularem exeellentiam et praerogativam per illa significasse. Idem tradit Origenes, tract. 5 in Ioan., expendens eodem modo verbum illud In illa hora, ct dicens, Ego arbitror, quoniam maximum hunc existimantes honorem in Petrum a Christo collatum, quasi per hoc indicasset, Petrum caeteris discipulis meliorem, cupiebant, quod suspicabantur caute cognoscere &c. Idemque habetur nomine Augustini in libro Quaestionum Novi et VeterisTestamenti, q. 75, ubi ait praecepisse Christum singulariter solvere pro Petro, quia constituerat illum facere caput aliorum apostolorum et pastorem gregis sui, et comparat illa verba cum illis, Ego rogabo pro te. Quod etiam notavit Lyran., Matth. 17 ot 18, et fere alii doctores catholici fatentur, ibi esse significatam specialem praerogativam Petri, quamvis in illa explicanda non omnes conveniant.
spacergreen 11. Aliqui ergo existimant Christum ostendisse ibi peculiarem amorem et curam Petri, non vero exemptionem. Sed hoc parvi momenti est in re adeo mirabili, tanta diligentia ab evangelista observata, et a patribus exaggerata. Alii, agnoscentes aliquod altius mysterium ad mysticos sensus divertunt, ut videtur esse Augustinus, sermon. 6 de Verbis Apostoli, dicens Petrum ecclesiam repraesentasse, pro qua Christus indebitam mortem solvit, ut eam a debito mortis liberaret, quod Anselmus et d. Thomas sequuntur. Ita vero est hoc accipiendum ut litteralis sensus non omittatur. Negari ergo non potest quin Christus specialiter iusserit solvi tributum pro persona Petri, sicut et pro se. Hoc enim in proprietate significant verba illa Da eis pro me et te, et ita notant patres nuper allegati, aequiparando haec verba cum illis, Tibi dabo claves, et, Ego rogabo pro te. Nam in omnibus illis pronomen illud designat individuam personam Petri. Significavit ergo Christus in illis verbis Petrum futurum esse exemptum a solutione tributi, sicut ipse erat. Atque ita credimus ex hoc loco ut minimum colligi Christum concessisse Petro privilegium hoc exemptionis, quia futurus erat princeps ecclesiae Christique vicarius. Unde consequenter fit hoc privilegium non fuisse personale in Petro, sed reale ratione dignitatis, atque ad successores transire ex vi divini iuris et peculiaris institutionis seu voluntatis Christi. Quam sententiam satis significant Hieronymus, Chrysostomus, Theophylact., Eutym., et alii, quatenus dicunt illam praerogativam fuisse concessam Petro quia erat caput apostolorum, et quatenus aequiparant hunc locum cum aliis in quibus Christus, loquens ad Petrum, cum illo et successoribus eius loquitur.
spacer 12. Ad difficultatem autem propositam, quomodo Christus extendat illationem ad Petru,, qui non erat filius Dei naturalis, respondent multi tacite supposuisse Christum aliud principium, scilicet, sub filiis regum comprehendi domesticos et familiares eorum. Nam etiam hi solent esse a tributis exempti, ratione filiorum quibus adhaerent. Sed de hac ratione dicemus inferius. Nam si vera est, non solum ad pontificem, sed etiam ad alios extenditur privilegium illud, ut divinum est. Dico ergo significasse Christum non solum se esse immunem a solutione tributi, sed etiam potuisse illud privilegium communicare Petro tanquam sibi coniunctissimo, et valde simili in potestate quam illi concessurus erat supra totam ecclesiam, et supra omnes reges terrae. Quocirca quando Christus, post factam illationem, Ergo liberi sunt filii, adiunxit, Ut autem non scandalizemus eos, da pro me, et te, non oportet ut haec posteriora verba intelligantur adiuncta ex vi prioris illationis, sed per modum novae declarationis et extensionis ex speciali Christi voluntate. Vel certe dici potest, quia argumentum Christi fuerat a minori ad maius, ut supra declaravi, ideo Christum non fuisse contentum inferendo se esse immunem a tributis, sed etiam Petrum secum coniunxisse, ut ostenderet se, utpote fihum Dei naturalem, longe altiori modo esse immunem quam sint filii regum terrae, quia non solum est immunis ab illis, sed etiam est superior omnibus illis, et potuit Petro suam potestatem seu participationem eius ita communicare, ut eiusdem etiam exemptionis illum faceret participem.
spacer 13. Sed instabit tandem aliquis: nam licet concedamus ex hoc loco colligi exemptionem a tributis, non sequitur colligi etiam exemptionem ab omni subiectione et potestate coerciva principum. Nam filius regis terreni licet sit liber a tributo patri solvendo, non est liber a potestate directiva patris, quia tenetur eius leges servare, nec a potestate coerciva, nam potest rex filium suum punire secundum iustitiae aequitatem. Respondeo concedendo illationem non esse formalem (ut aiunt), quia non tenet in omni materia, ut argumentum factum probat. Nihilominus tamen in praesenti materia, et ratione illius, recte colligimus unam exemptionem ex alia. Nam imprimis in ipso Christo sicut ex filiatione naturali infertur immunitas a tributo, ita infertur immunitas ob omni subiectione et iurisdictione principum temporalium, quia filiatio, quae est ratio unius exemptionis, necessario etiam est ratio alterius, quia est ratio dominationis et excellentiae supra omnes reges. Simili ergo modo seu accommodata proportione, intelligimus hoc privilegium esse communicatum Petro, ideoque ex immunitate a tributis colligimus exemptionem ab omni subiectione et iurisdictione temporali, quia ratione dignitatis et potestatis supra ipsos reges communicata est.

CAPUT 6
OBIECTIONIBUS CONTRA RESOLUTIONEM SUPERIORUM CAPITUM SATISFIT

SUMMARIUM

1. Prima obiectio. Solutio. spacer 2. Secunda obiectio. spacer3. Responsio. spacer4. Pontifices summi semoper fuerunt exempti. spacer5. Ad verba Pauli. spacer6. Ad Chrysostomum. spacer7. Ad rationem in eadem obiectione factam. spacer8. Tertia obiectio ex factis imperatorum. Responsio. Cur suffragium eligendi pontificem imperatori iurisdictionem aliquam in ipsum non impertiat. spacer9. Depositio pontificis per civilem potestatem fieri nequit. spacer10. Quarta obiectio, ex Matt. 18. Solutio. Replica. spacer11. Solutio. Ecclesia nullam habet vim coercivam in pontificem. spacer12. Quomodo fraterna correctio erga pontificem exerceri valeat. spacer13. Obiectio. spacer14 - 16. Solutio. Nulla potitur ecclesia potestate coerciva in pontificem. Obiecito in regem Angliae retorquetur. spacer17. Varii modi protectionis pontificum a Christo provisi. spacer18. Pontifici bellum iniustum inferenti resisti potest.

UONIAM summi pontificis exemptio cum eius dignitate et potestate supra reges temporales coniuncta est, ideo eaedem fere obiectiones contra exemptionem hanc quae contra potestatem opponuntur; et quia fere omnes in superiori libro tractavimus, ideo illas breviter attingendo unam vel alteram addemus quae huius loci visae sunt magis propriae. Prima obiectio sumitur ex lege veteri, in qua summus pontifex a iurisdictione regis exemptus non erat; imo ab eo puniri poterat, ut factum Salomonis ostendit, 3 Reg. 2, ubi Salomon exauthoravit Abiathar propter crimen laesae maiestatis, illum auctoritate regia puniendo. Huic vero obiectioni supra respondimus, assumptum non satis probari ex illo facto, tum quia fortasse Salomon id fecit non ut rex sed ut propheta;. tum etiam quia unum factum non ostendit ius, cum a regibus multaper violentiam fiant. Unde cum ex aliis locis scripturae non probetur subiectio pontificis ad regem in lege veteri, relinquitur vel falsum esse illud antecedens, vel saltem incertum. Deinde adiunximus quidquid fuerit in veteri lege nullum inde sumi posse argumentum ad pontificatum legis gratiae, qui longe altioris est ordinis. Nunc ergo solum addendum occurrit obiectionem similem factam esse ante quadringentos annos ab imperatore Constantinop. in epist. ad Innocentium III, ex qua sumptum est caput Solitae, de Maior. et obed., qui non de Salomone, sed de Davide argumentabatur, quia David rex Abiathar pontifici praeeminebat. blue Cui pontifex eisdem modis respondet, dicens, David quamvis regni diadema obtineret, non tam ex dignitate regia quam auctoritate prophetica imperabat. Verum. quidquid horum fuerit in veteri testamento, nunc aliud est in novo, ex quo Christus factus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Et concludit, Circa illum praecipue, qui successor est Petri et vicarius Iesu Christi.
spacer 2. Secundo obiici potest, quia ea, quae sunt iure divino a Christo constituta, statim a principio ecclesiae habuerunt effectum; sed pontifex Romanus non solum a principio ecclesiae, verum etiam toto tempore quo imperatores Romani fuerunt ethnici non fuerunt ab eorum iurisdictione exempti. Ergo non habuerunt a Christo huiusmodi exemptionem. Minor propositio probatur ex Paulo, ad Rom. decimo tertio, dicente, Omnis anima potestatibus sublimiorihus subdita sit. In quo loco praecipue loquitur Paulus de politico principatu et de obedientia regibus debita, ut ibi notant expositores, et Augustinus, epist. 54 ad Macedonium, et Basilius in Constitut. monasticis, c. 23. Et ipse Paulus inferius aperte ostendit, cum dicit, Non sine causa gladium portatm et cum ait, Ideo enim et tributa praestatis. Itaque ut iidem patres advertunt, illud specialiter monuit contra nonnullos qui eo tempore praedicare coeperant Christianos non teneri ad parendum principibus temporalibus; ipse autem contrarium de omnibus Christianis docet, et ut nullum excipi declaret, inquit, Omnis anima &c., ut ibi expendit Chrysostomus, Hom. 23, dicens, Ostendens quod ista imperentur omnibus, et sacerdotibus et monachis, et non tantum saecularibus, id statim in ipso exordio declarat, cum dicit, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etiam. Si apostolus sis, si evangelista, si propheta, sive quisquis tandem fueris, neque enim pietatem subvertit ista subiectio. Et eodem modo loquuntur ibi Theodoretus, Theophylactus, et Oecumen. iuxta apostoli ergo sententiam sic expositam, etiam Petrus erat tunc subditus potestatibus sublimioribus. Cum enim Chrysostomus dixisset etiam apostolos fuisse subditos, et sententiam auxerit, dicens, Sive quisquis tandem fueris, profecto etiam Petrum comprehendere visus est. Multo ergo maiori ratione pontifices successores Petri fuerunt subditi imperatoribus, saltem quamdiu isti Christiani non fuerunt. Et ratione potest hoc confirmari, quia princeps ethnicus non est subditus pontifici. Ergo potest esse illi superior. Ergo de facto erat superior, quia habebat potestatem universalem in omnes, et non habebat subiectionem ratione cuiiu privaretur potestate in Petrum vel successores eius.
spacer 3. Respondetur concedendo privilegium hoc, quatenus a Christo domino concessum est Petro et successoribus eius habuisse suum proximum effectum, statim ac Christus Petro contulit pontificiam dignitatem, quia illud privilegium, vel cum ipsa dignitate intrinsece coniunctum est, et quasi ab illa manat, vel per specialem Christi voluntatem datum est, quae voluntas efficax fuit, neque impediri potuit per ullam temporalem potestatem. Et non minus comprehendit exemptionem a subiectione respectu infidelium principum quam fidelium, tum quia Christus, Matt. 17, absolute locutus est, et occasio sermonis eius sumpta fuit ex tributo quod imperatori ethnico solvebatur; tum etiam quia non est maior ratio de principe fideli quam de infideli. Imo si pontifex, verbi gratia, Sylvester fuisset subditus Constantino ante conversionem eius, etiam post conversionem maneret subditus, quia, ut supra dixi, nullus rex infidelis ipso facto amittit iurisdictionem aliquam propter conversionem ad fidem. Denique quando concilia et patres docent pontificem non habere superiorem in terris, omnem exchidunt, sive fidehs, sive infidelis sit.
spacer 4. Dico ergo et Petrum et eius successores toto tempore gentilium imperatorum fuisse exemptos ab eorum iurisdictione quoad privilegium, licet usum privilegii pro eo tempore habere non potuerint, quod nihil repugnat iuri divino. Sicut etiam eo tempore habuerunt dignitatem et potestatem supra omnes imperatores a Christo datam, non expectato temporalium principum consensu, usum autem et exercitium illius potestatis circa eosdem principes non statim habuerunt Petrus autessores, quia iuxta eiusdem Christi ordinationem ex voluntaria fidei receptione pendebat. Eadem ergo ratio est de praedicto privilegio accessorio dignitati, nam illud contulit solus Christus sine dependentia a consensu principum seu aliorum hominum, usus autem partim ex voluntate, partim ex potentia et factis hominum pendebat.
spacer 5. Nec verba d. Pauli, quantumvis generalia videantur, excludunt privilegium speciale a Christo concessum. Nam regula iuris est, generale ius per speciale limitari, etiam si speciale antiquius sit, quae regula hic satis accommodari potest. Praesertim quia d. Paulus ibi solum explicatius antiquum et naturale, docetque observandum esse a Christianis, ac proinde tradit (ut Theophylact. ibi ait) evangelium non docere defectionem aut inobedientiam erga magistratus, sed moderationem et obedientiam. Hoc autem ius naturale non violatur, sed materia eius ex parte mutatur per privilegium exemptionis a Christo concessum, quod ibi Paulus non exclusit, neque illius mentionem fecit, quia necessarium non erat. Quanquam si attente verba Pauli considerentur, ex forma illorum intelligi potest vicarium Christi sub eis non comprehendi. Dicit enim, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, quae verba sunt respectiva et comprehendunt tam privatos homines respectu eorum qui proxime praesunt, quam magistratus inferiorum ordinum respectu sublimiorum potestatum. At vero comparatione vicarii Christi nulla est in terris sublimior potestas, et ideo in eo non habet locum sententia Pauli.
spacer 6. Ad Chrysostomum vero, quod attinet ad praesentem quaestionem, similiter respondemus generatim fuisse locutum, neque ibi exclusisse speciale privilegium Petri, neque tractasse quaestionem an vicarius Christi habeat in terris potestatem sublimiorem, cui ex vi naturalis et divini iuris parere teneatur. Quod vero spectat ad alia specialia exempla, quae inducit de apostolis, sacerdotibus et monachis, infra ex professo tractandum est, an illorum exemptio sit de iure divino vel humano. Nunc solum dicimus, quidquid sit de aliis etiam apostolis, de Petro ut Christi vicario esse specialem rationem, tum propter specialem dignitatem, tum propter verba Christi illum singulariter eximentis a debito solvendi tributum. Quapropter ius hoc exemptionis aequale fuit in pontificibus respectu ethnicorum principum et Christianorum, quia privilegium, ut dixi, non fuit pendens ex fide subditorum, licet usus sine illa esse non potuerit.
spacer 7. Neque obstat ratio in contrarium facta, quia licet princeps infidelis pro illo statu non sit directe subditus Petro, nihilominus ex divino iure tenetur illi subdi, suscipiendo fidem, et baptismum, per quem unusquisque fit de grege Christi, et consequenter subditus Petro. Et praeterea etiam ante baptismum est huiusmodi princeps indirecte subditus Petro, qui ius habet cogendi infideles principes ne evangeli praedicationem in suis terris impediant, neve subditos suos ad fidem negandam vel non suscipiendam cogant, aut alio modo religioni Christianae infesti sint. Hac ergo ratione pontifices simpliciter facti fuerunt a Christo immunes a potestate principum temporalium, sive fidelium sive infidelium, nam infidelitas non facit eos melioris conditionis, neque eorum auget iurisdictionem; quoad usum vero non potuerunt pontifices temporibus infidelium principum iudicia illorum declinare, sicut etiam non poterant se vel dignitatem suam ab omni iniuria vindicare, quod mirum esse non debet, cum etiam sub fidelibus principibus interdum similia passi sint, id permittente Deo, vel ad eorum probationem, vel ad maiorem fidei confirmationem.
spacer 8. Ex quo facile etiam solvitur tertia obiectio, quae et a rege Angliae et ab aliis schismaticis et schismatum fautoribus saepius inculcatur, sumiturque ex factis quorumdam imperatorum, qui superiorem potestatem in summos pontifices saepius exercuerunt, vel illos eligendo seu in sede collocando et confirmando, vel eos puniendo et exauthorando. Ad quod praecipue inducunt factum Othonis I (quem imperatorem piissimum fuisse dicunt), qui Ioannem XII, alias XIII, propter pravos mores a sede deposuit. De hoc tamen argumento dixi multa in superiori libro, cap. ult., ad quem locum lectorem remittimus; hic enim solum illud commemoravimus, ne obiectionem in hoc puncto frequentem intactam relinqueremus. Addere vero possumus priorem obiectionis partem ad praesentem causam nullo modo pertinere. Quid enim? Si daremus imperatores aut reges posse esse pontificum electores, numquid propterea esse possent eorum legislatores aut iudices, aut propter aliqum in eos iurisdictionem superiores? Profecto cardinales sunt electores pontificum, et nihilominus, postquam pontificem elegerunt, nullam in illum habent potestatem vel iurisdictionem; imo potius illi sunt omnino subiecti. Ratio vero est, quia dum suffragia ferunt, aliquem sibi aequalem nominant vel eligunt, ille autem qui rite electus est a Christo ipso statim investitur et fit superior suis electoribus, quibus antea erat aequalis, vel fortasse inferior. Accedit, quod ipsi electores a sede apostolica habent eligendi potestatem tanquam a superiore et Christi vicario, ad quem spectat modum eligendi sibi successorem praescribere. Idem ergo cum proportione dicendum est de imperatore, etiamsi vel eligendum pontificem, vel ad confiimandam suo consensu electionem eius fuerit admissus, quia non propterea factus est superior pontifice, sed manat semper inferior pontifice iam instituto, sicut etiam erat subditus illi, a quo talem praerogativam accepit.
spacer 9. De altera vero obiectionis parte in citato loco ostendi historias, in quibus factum illud et alia similia referuntur, et incertas esse ac varias, seu inter se dissentientes, et non satis fideliter referri. Nam ex eis non solum colligi non potest imperatorem iure deposuisse aliquem pontificem, verum etiam neque facto id tentasse ex vi propriae iurisdictionis, iudicii ac sententiae, sed aut apertam vim aut tyrannidem, per quam aliqui principes Christiani manus violentas in pontificem iniecerunt, vel ad summum industria et auctoritate sua procurando ut congregaretur aliqua synodus, quae sententiam depositionis in pontificem ferat, quidquid sit de potestate talis synodi, et an ex errore vel malitia processerit; nam ita accidisse in facto Ioannis XII citato loco ostendimus. Et sane cum poena depositionis canonica sit, in illa peculiarem deformitatem et repugnantiam habet, quod per potestatem saecularem possit imponi. Neque in eum errorem incidere potest, nisi qui de pontificia dignitate nihil supernaturale vel spirituale, sed tantum politicum seu civile cogitaverit. Et ideo si quis imperator vere fidelis temerario ausu et indiscreto zelo de pontifice diiudicando tractavit, non per se, ut dixi, sed per congregationem aliquam, quaa speciem saltem potestatis spiritualis habere videretur, deponendum curavit. Quia vero illa depositio summa est in eo genere spiritualis poenae, et ius divinum attingit, a quo per se et immediate est pontificia dignitas, ideo ex parte pontificis maximam causam requirit, qualis est sola haeresis, quae fundamentum talis dignitatis quodam modo tollit; ex parte vero ecclesiae requirit sententiam, non cuiuscumque synodi, sed legitimae et universalis, et nihilominus ex parte Dei necesse est ut ipsemet talem dignitatem auferat, quam ipse per se contulit. 9. Depositio pontificis per civilem potestatem fieri nequit.
spacer 10. Quartam obiectionem sumunt haeretici ex verbis Christi, Matth. 48, Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum &c., ac tandem dic ecclesiae, et si ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus. Hanc enim Christi sententiam et legem non minus erga pontificem quam erga alios fideles procedere censent, quia etiam papa est homo, et potest coram aliis et cum eorum scandalo et iniuria delinquere. Ergo potest et debet corripi, vel secreto vel coram testibus, et si emendari noluerit, poterit ecclesiae denunciari; quam si non audierit, poterit per eam excommunicari, ut ab aliis tanquam ethnicus et publicanus habeatur. Ergo subest pontifex potestati coercivae ecclesiae. Dices hinc ad summum sequi pontificem non esse omnino exemptum a potestate spirituali, non vero non esse exemptum a potestate saeulari. Sed contra, nam ex primo potest inferri secundum, saltem quantum est ex vi iuris divini, quia si papa non est divino iure exemptus a foro ecciesiastico, non habet illam supremam dignitatem in qua praecipue fundabamus ius divinum de exemptione illius a saeculari potestate. Item, quia si pontifex potest per ecclesiam excommunicari, eadem ratione poterit gravius puniri pro qualitate delicti. Ergo poterit etiam degradari et brachio saeculari remitti. Ergo non est omnino exemptus iure divino a iurisdictione saeculari, alias non posset per ecclesiam iterum saeculari potestati subiici.
spacer 11. Respondeo imprimis haec posteriora argumenta efficacia non esse, tum quia, licet fingeretur pontificem esse subiectum alicui tribunali ecclesiastico, verbi gratia, concilio generali, nihilominus posset esse iure divino exemptus a saecularibus, vel ex speciali privilegio Christi, vel quia semper manet super omnes principes saeculares, etiam si per impossibile in ordine spiritualium potestatum concilio subesset, tum etiam quia eadem argumenta fieri possunt de episcopis et inferioribus clericis, de quibus postea dicemus. Deinde addo, etiam si argumenta illa admittantur, potius ostendere incommoda et absurda, quae ex priori antecedente sequuntur, quam illud confirment. Negamus ergo posse ecclesiam vim coercivam in pontificem exercere, sive per censuram sive quocumque alio modo, nisi prius a pontificatu cadat, vel per voluntariam renunciationem ab ecclesia acceptatam, vel per culpam haeresis ab ecclesia iudice declaratam. Quia quamdiu persona illa verus papa existit, iurisdictionem habet supra totam ecclesiam, etiam simul sumptam, ideoque necessario est iure divino exemptus spiritualiliter, id est, non subditus sublimiori potestati spirituali extra Christum, quia nulla talis in mundo invenitur, ut in superiori libro satis tractatum est.
spacer 12. Unde ad obiectionem respondeo correctionem fraternam habere posse locum erga summum pontificem quatenus est charitatis officium, et intra illud sistitur. Hoc enim modo potest interdum maior a minori, et praelatus a subdito admoneri, sicut Paulus cum Petro se gessit, ut explicuerunt Augustinus, epist. 19 ad Hieronymum, et Gregorius, homil. 18 in Ezechiel. Cessat autem correctionis progressus quando ad viam coactionis fit transitus. Itaque cum reverentia corripi vel admoneri potest pontifex, prius solus, si crimen sit secretum, deinde coram aliquibus, si res et necessitas postulet. Quod vero ulterius sequitur, Dic ecclesiae, in eo locum non habet, quia ibi nomine ecclesiate, non corpus ecclesiae, sed praelati eius intelliguntur. Nec enim potest peccator toti corpori ecclesiae denunciari, sed pastori. Unde necesse est ut respective seu cum proportione accommoda intelligatiur, ita ut unusquisque peccator suo pastori ac praelalo denunciari debeat, nam extraneus non potest efficaciter corripere aut cogere sibi non subditum. Quia ergo pontifex superiorem praelatum non habet, in eo locum non habet illa denunciatio, sed potius quia ipse est supremus pastor totius ecclesiae, satis ecclesiae dicitur peccatum eius, cum ipsi dicitur. Posset autem respectu pontificis non male intelligi nomine ecclesiae, confessor eius, qui eum monere, et suo modo corripere, et peculiariter obligare in foro suo potest. Quod autem sequitur, Si ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, proprie non potest in pontifice locum habere, quia excommunicari non potest, cum non habeat vim coercivam superiorem. Neque hoc est inconveniens, quia praeceptum illud affirmativum est, et circa unumquemque obligat iuxta capacitatem eius.
spacer 13. Contra hoc vero insurgit statim quinta obiectio, nam sequitur Christum non satis providisse ecclesiae suae, nec convenienter illius regimen instituisse. Nam, ut nos dicimus, dedit uni homini supremam in sua ecclesia potestatem, eumque constituit, Super gentes et regna, ut evellat et destruat, et disperdat et dissipet, et aedificet et plantet [Ierem. 1]. Potest autem talis esse papa, ut potestate sua in destructionem utatur, nam libertati suae relinquitur, et peccator esse potest. Ergo si in ecclesia non est potestas ad coercendum illum, imperfecte instituta est, insufficienterque est illi provisum. Quale enim est corpus quod membrum putridum non possit per violentiam aliquam purgare, vel, si hoc non sufficiat, abscindere ne totum corpus corrumpat? Ergo cum ecclesia sit unum corpus mysticum, et papa sit unum membrum eius, quod eo plus potest illi nocere, quo potentius et principalius est, necessarium est ad huius ecclesiae conservationem, ut in ea sit aliqua potestas quae iure et facto valeat iniquo pontifici resistere, et illum cogere, vel abscindere etiam si necesse sit. Haec autem potestas non est alia, nisi potestas regia, vel imperatoria. Ergo.
spacer 14. Respondeo hoc etiam argumento usos esse qui existimarunt concilium generale esse supra pontificem posseque illiim deponere, non tantum in causa haeresis, sed etiam propter alia crimina ecclesiae valde nociva. Et quidem, si argumentum tantam efficaciam haberet, ut propter illud esset in ecclesia admittenda aliqua potestas coerciva pontificum abutentium potestate sua in ecclesiae perniciem, potius ponenda esset illa potestas spiritualis quam temporalis, et in generali concilio potius quam in aliqua particulari persona. Et ita non procederet obiectio: negatur enim ultima propositio assumpta, nimirum potestatem huiusmodi solum regiam vel imperatoriam esse posse. Vera nihilominus responsio est non esse in ecclesia talem potestatem supra pontificem, neque spiritualem neque temporalem, ut satis in superioribus probatum est. Obiectio autem facta retorqueri potest contra regem Angliae multo maiori ratione: nam ipse vult ita esse caput in imperio suo ut neque in spiritualibus neque in temporalibus superiorem habeat, idemque de quolibet supremo rege affirmare cogitur, ne tantam dignitatem pro sola sua libidine usurpare videatur. Nonne est ergo multo maius incommodum ut in ecclesia Christi, quae unum corpus esse debet, sint multa capita ita suprema, ut quodlibet illorum suos subditos diiudicet, et ipsum a nemine iudicetur, quam quod sit unum tantum hoc habens singulare privilegium sub spiritus sancti directione specialiter constitulum?
spacer 15. Dico ergo potius in hoc ostendi singularem Christi providentiam in suam ecclesiam. Nam regna terrena sunt inter se divisa et non subordinata, quia in temporalibus et civilibus non habent unitatem, et ideo sicut sunt multa corpora, ita non est inconveniens quod habeant multa capita suprema, et licet in unoquoque regno possint sequi incommoda, ex eo quod rex supremus a nemine iudicari in temporalibus vel puniri possit, illa incommoda vel tolerantur propter maiora commoda (quod in humana providentia saepe fieri necessarium est, et ad rectitudinem prudentiae pertinet), vel unaquaeque respublica habet suas leges et modos iustos, quibus his incommodis occurrat. At vero respectu ecclesiae Christi non erat conveniens, ut intra illam essent plura capita simpliciter suprema, neque plures reges ita supremi in temporalibus ut nulli superiori capiti subordinarentur, saltem in ordine ad spiritualem finem, ideoque optima institutio postulabat unum supremum caput. Et ad maiorem unitatem, et facilius ac suavius regimen, oportuit illud esse unicam personam et ad tollenda schismata fuit etiam conveniens, ut sub nulla ratione suis subditis subiiceretur. Ex quo tandem necessarium fuit ut unum illud caput a solo Deo puniri vel deponi per coactionem et potestatem superiorem possit.
spacer 16. Quod si huic contingat sequi aliquos defectus vel incommoda mirum non est, quia, quanquam haec sit divina institutio, versatur circa homines, et per ipsos exercetur, et ideo necessario aliquid de providentia humana participat, quae non semper omnia incommoda evitat, sed pauciora eligit. Unde illa imperfectio non potest attribui Christo sed homini, nam Christus, quantum in se est, sufficientia media providit ad haec incommoda vitanda. Et maiora quidem, quaeque fidem vel sanctitatem ecclesiae maculare possent, omnino praevenit et abstilit dando vicario suo certam et infallibilem directionem in definiendis rebus ad fidem vel mores ecclesiae pertinentibus. Item quia haeresis serpit ut cancer, et tollit ecclesiae fundamentum, etiam ius statuit, virtute cuius a dignitate caderet papa, si esset haereticus, dando etiam ecclesiae facultatem ut de tali crimine cognosceret, et sententiam declarantcem illud, et divinam depositionem inde subsecutam, proferre possit. At vero in reliquis, quae ad mores pertinent, non pertinebat ad suavem et sapientem providentiam Christi, aut pontifices omnes libertate morali privare aut eos in gratia confirmare, et ideo in eis etiam peccata permisit. Noluit tamen ut per homines coerceri aut puniri possent, ne debitus ordo providentiae et regiminis inverteretur et maiomra mala ac perturbationes sequerentur.
spacer 17. Et nihilominus varia remedia providit, quibus hoc malum vel impediretur, vei ei, quoad fieri posset, subveniretur. blue Primum ac praecipuum est internum auxilium spiritus sancti, quod longe maius et specialius pontifici paratum esse credimus, simul cum angelica custodia singulari et excellentiori. Secundum est oratio tum universalis ecclesiae tum singulorum fidelium, quae pro ipso capite semper esse debet maior et frequentior, et tunc oportet esse ferventiorem, quando contigerit caput languere. Tertium et optimum medium est secreta admonitio, vel, si peccata scandalosa fuerint, etiam publica, servata debita reverentia et humilitate, et si necessitas id postulet, interdum fieri potest haec admonitio per reges et principes temporales, quorum auctoritas apud pontificem multum valere potest et debet, si praedictam modestiam et animi submissionem coniunctam habet.
spacer 18. Quartum remedium, non quidem iniquum, sed magis humanum et periculosum, ideoque non sine extrema necessitate adhibendum, est iusta defensio. Nam si pontifex manifestam violentiam et iniustam vim inferat, ei resisti potest per modum defensionis, intra terminos inculpatae tutelae, quia vim vi repellere naturale remedium est et nemini denegatur, et non requirit potestatem superiorem vel iurisdictionem in eo qui se defendit, sed solum ius et vires ad se tuendum. Nam si in alterum malum inferat, non illum punit, sed illo medio proprium malum iuste evitat. Quocirca si pontifex corporalem vim inferat per aggressionem vel iniustum bellum, ei poterit per similem actionem resisti ad defensionem, non ad offensionem. Si autem violentia esset spiritualis, praecipiendo iniqua, vel sacra profanando aut destruendo, ei proportionato modo resisti poterit, procurando ne talia executioni mandentur. Haec tamen rara sunt et, ut haec licentia sumatur, esse debent evidentissima. Denique (quod valde notandum est) hoc modo per mille et sexcentos annos ecclesia gubernata est, recognoscendo in pontifice hanc potestatem et exemptionem, et hunc honorem et reverentiam illi deferendo, et tolerando iniquos, qui comparatione sanctorum et bonorum pauci fuerunt, neque in hac tolerantia tot incommoda passa est ecclesia, quot in temporibus schismatum et rebellionum potestatum temporalium adversus pontifices sustinuit. Ergo gratis et sine fundamento fingunt haeretici imperfectionem vel defectum in hac institutione, quam potius Deo dignam esse, ipsa experientia, praeter alia quae adduximus, ostendit.

CAPUT 7
SEXTAE OBiECTIONI SATISFIT, ET TRACTATUR QUAESTIO AN PAPA POSSIT SE HUMANO IUDICIO SUMMITTERE

SUMMARIUM

1. Sexta obiectio.spacer 2. Prima conclusio. Pontifex iurisdictioni temporali se subiicere nequit, Probatur. Solutio ad sextam obiectionem. Pontifex exemptioni suae renunciare non potest. spacer3. Secunda conclusio. Pontifex non potest spirituali potestati quoad vim coercivam se submittere. Probatur assertio. spacer 4. Pontifex non habet potestatem coactivam sui ipsius. spacer5. In casu haeresis depositio pontificis fit a solo Deo. spacer6. Ultima conclusio. Pontifex solum tanquam aarbitro potest alteri se subdere. spacer7 - 8. Obiectio. Solutio. spacer9. Pontifex non potest ad poenam ab arbitro impositum capi. spacer10. Solutio obiectionis in principio positae. spacer11. Cur pontifex iudicio confessoris et non alterius se subdat. Pontificem suo confessori iurisdictionem tribuere probabilius. spacer12. Utrum Christus dominus Pilato se subiecerit.

LTIMA superest obiectio, quia pontifex Romanus saltem voluntate propria potest renunciare huic privilegio, non tantum renunciando papatui (quod clarum est), sed etiam dignitate retenta. Ergo signum est non esse hanc exemptionem de iure divino, neque ex natura rei esse necessario cum dignitate coniunctam, nam si talis esset, nec immutari nec separari posset per humanam voluntatem. Antecedens probatur ex usu, nam id fecit Leo IV, iudicio Michaelis imperatoris et legatorum eius se subiiciendo, ut refertur in c. Nos si incompetenter, 2, q. 7; et Symmachus regis temporalis iudicio se submisit, ut sumitur ex concilio tertio Romano, sub eodem; et Gregorius papa, in c. Si quis, 42, 2, q. 7, sic ait, referente Gratiano, Si quis super his nos arguere voluerit, et extra auctoritatem nos facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam &c., ut ibi ante confessionem s. Petri mecum iuste decertet, quatenus inibi unus ex nobis sententiam accipiat suam, ubi se committit alterius iudicio. Et Sixtus III, in c. Mandasti, 2, q. 5, dicit, cum iniuste criminaretur, coram Valentiano Augusto et synodo se purgasse, et addit, Sed non aliis, qui noluerint, aut sp0nte hoc non elegerint, faciendo formam exemplumque dans. Idemque refertur de Leone III, in c. Auditum, eadem causa et quaest. De Marcellino etiam constat, se cuiusdam synodi iudicio submisisse. blue Denique in sacramento confessionis pontifex se submittit iurisdictioni privati confessoris; cur ergo non poterit se etiam submittere in causa civili vel temporali? Aliqui etiam inducunt Christi exemplum, qui se potestati Pilati supposuit, dando illi veram potestatem supra se, ut ostendunt eius verba, apud Ioan., cap. 49, Non haberes potestatem in me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Quo exemplo utitur d. Thomas 2. 2, q. 67, art. 1, ad 2, ut probet posse superiorem subiici iudicio inferioris, ubi etiam simpliciter ait Leonem papam subiecisse se iudicio imperatoris.
spacer 2. Hoc punctum late tractatur a theologis,in 4, d. 48 et 19, scilicet, d. Thoma, Paludan., Bonavent., Richardo, Alberto, et aliis; et a Caietano, dicta q. 67, art. 1; et a canonistis, in cap. ecclesia s. Mariae, de Constit., ubi late Panorm., n. 7; et Felin., 2; et Baldus, in 1. Est receptum, c. de iurisdict. omni. iud. Breviter tamen, quod ad rem praesentem spectat dicendum imprimis est papam non posse ita se subiicere imperatori ut illius temporali seu civili iurisdictioni subiectus vere maneat, et ab illo cogi vel obligari possit ratione talis iurisdictionis. In hoc conveniunt auctores allegati, et probatur quia imperator non habet iurisdictionem civilem supra pontificem, illam enim ei abstulit Cbristus eximendo pontificem. Nec etiam pontifex potest illam ei tribuere, quia ut pontifex est (ita enim nunc de illo loquimur) non habet temporalem iurisdictionem directam etiam supra alios, nedum supra se ipsum. Ergo nec potest illam dare imperatori supra se, quia in hoc genere non dat quod non habet. Ergo non potest se submittere iurisdictioni saecularis imperatoris. Probatur consequentia quia non posset se submittere, nisi dando illi talem iurisdictionem, quia ipse iam illam non habet. Ergo licet pontifex velit iudicari ab ipso, si non det illi iurisdictionem, non submittetur iurisdictioni illius, neque imperator poterit pontificem iudicare tanquam habens iurisdictioncem in ipsum. Loquor autem de iurisdictione temporali, quia sola subiectio respectu temporalis iurisdictionis, est contraria exemptioni de qua nunc tractamus. Potestque hoc confirmari ex alio principio, quod nemo potest renunciare privilegio in favorem communitatis et dignitatis concesso; talis autem est exemptio papae: non enim intuitu personae, sed in honorem ipsius Christi data est. De quo argumento p]ura inferius. Et hoc etiam probat obiectio facta, quae per hoc solvitur. Negamus enim posse pontificem renuntiare suae exemptioni se alteri, praesertim laico, subiiciendo; quia tali iurisdictioni non potest pontifex subiici, ut dixi, quia non potest illam dare non habenti. Nec potest facere ut iurisdictio temporalium regum, supra quam Christus vicarium suum constituit, supra illum extendatur. Ita ergo sufficienter obiectioni satisfit.
spacergreen 3. Quia vero quae in illa adducuntur, probant posse pontificem aliquo modo voluntarie se submittere alterius iudicio, declarare oportet quomodo id intelligendum sit. Dico ergo ulterius non posse pontificem se submittere in foro exteriori iurisdictioni ecclesiasticae seu spirituali alteri commissse., quoad vim coactivam eius, sive directe in causis spiritualibus sive indirecte in temporalibus, tam omnibus quam singulis, vel una aut altera causa. Ita sentiunt plures ex auctoribus citatis, et optime Bellarminus, lib. II De Conciliis, c. 18; et Turrecrem., lib. II Sum., c. 104 et 105; et idem sensit Caietan., tract. 2 de Potest. Papae. Et probatur aperte, quia nulla iurisdictio ecclesiastica esse potest in aliquo extra pontificem quae non pendeat et manet ab ipso pontifice; ergo nunquam potest pontifex illi subdi quoad vim coactivam. Antecedens supponimus, nam, licet non sit certum omnem iurisdictionem episcopalem manare a pontifice, est tamen probabilius, Et praeterea certum est omnem huiusmodi iurisdictionem pendere a pontifice, posseque ab illo et ampliari et restringi quoad causas, personas, et loca, quod nobis nunc satis est. Imo, licet fingeremus datam esse alicui iure divino aliquam iurisdictionem ecclesiasticam independentem a pontifice, id est, quae ab illo tolli aut limitari non posset, nihilominus illa non posset sufficere ad iudicandum pontificem, quia, ut supponimus, ipse iure divino exemptus est ab omni humano superiore. Illa ergo iurisdictio, licet esse iure divino data, non esset supra pontificem neque supra totam ecclesiam, quia haec soli Petro commissa est, sed ad summum esset in hoc vel in illo episcopatu et in aliquo inferiori gradu. Igitur cogitari non potest pontifiem iudicari ab aliquo per potestatem spiritualem, nisi per potestatem manantem ab ipso.
spacergreen 4. Hinc ergo evidenter concluditur hanc iurisdictionem non posse esse propriam et coactivam. Probatur primo, quia pontifex non accepit talem potestatem supra se ipsum. Nemo enim habet vim coactivam in se, quia, licet se punire possit, volens id facit, et sic non cogitur. Ergo nec potest alteri talem potestatem communicare. Secundo, quia pontificis causae divino iudicio sunt reservatae, ut dicunt canones, qui maxime loquuntur in ordine ad forum externum et coactivum. Ergo non potest pontifex illas causas alteri committere, quantum ad idem genus iudicii coactivi, quia non potest inferior dare iurisdictionem in casibus seu causis reservatis superiori. Tertio, quia non potest papa ita committere aliquam causam inferiori, quin ipse maneat semper superior in illa causa, et consequenter possit vel revocare iurisdictionem, si velit, vel de sententia ab inferiori data diiudicare, quia hoc totum intrinsecum est dignitati pontificiae, ideoque ita inest pontifici ex vi iuris divini, ut nunquam possit illud a se abdicare, nisi toti pontificatui renunciando. Ergo, licet fingatur pontifex committere alteri iurisdictionem in se ipsum, illa non potest esse vere coactiva, quia tam in duratione quam in executione pendet a voluntate pontificis; quod autem ita voluntarium est, non potest esse coactum. Quai ratio aeque procedit in omnibus et in singulis causis. Nam in nulla potest pontifex a se abdicare supremam iurisdictionem quam habet.
spacer 5. Confirmatur hoc, quia pontifex in nullo casu, etiam si alicui se subdere velit, potest per censuram compelli, ut est communis consensus theologorum, in 4, dist. 18 et 19, et in tractatu de Censuris latius diximus. Ratio autem non est alia, nisi quia semper manet superior illo, cui iurisdictionem committit, et ideo nec contumax esse potest respectu hominis, neque ligari censura aut alia violenta poena affici aut deponi. Nam, licet in casu haeresis possit deponi, tunc revera non deponitur ab homine, sed ab ipso Deo, praemissa legitimi concilii declaratione, ut dixi, et ita ibi non intercedit voluntaria subiectio, neque etiam involuntaria coactio personae pontificis, quamdiu pontifex est, sed solum cognitio et examinatio causae, quam ipse in eo casu iuste impedire non potest, quia est concessa a Deo tanquam iusta et necessaria defensio.
spacer 6. Concludo igitur ultimo, quod attinet ad externum iudicium humanum, solum posse pontificem se submittere iudicio alterius tanquam arbitro, non tanquam proprio iudici iurisdictione utenti in ipsam personam pontificis. Ita explicuit suam sententiam d. Thomas in dicta solutione ad 2, et sequuntur alii allegati. Et sequitur a sufficienti partium enumeratione, nam pontifex potest se aliquo modo submittere iudicio aliorum, etiam in causis personalibus, de quibus praecipue tractamus, ut probant ea quae in obiectione adduximus, sed non potest subiici propriae iurisdictioni alicuius, ut ostendimus. Ergo saltem potest se submittere iudicio alterius ut arbitri, quia non est alius modus subiectionis voluntariae. Dico autem voluntariae, quia, licet per vim et tyrannidem aut usurpatam iurisdictionem possit pontifex ab aliquo iudicari, et ipse pontifex possit etiam id permittere, vel etiam eligere ad vitandum maius malum, ut fortasse fecit Paulus quando appellavit Caesarem, nihilominus illa submissio simpliciter est involuntaria, et iudicium de se violentum est et iniquum. In subiectione autem voluntaria, de qua tractaraus, iudicium de se fieri potest sine vi, vel iniuria aliqua. Ratio autem est iam tacta, quia tunc non fertur sententia iuridica in iurisdictione seu superioritate fundata, sed fertur sententia arbitraria fundata in facto seu conventione aliqua. Et ita in illo actu non se gerit pontifex ut pontifex, committendo iurisdictionem suam, sed ut homo, qui voluntarie vult facere quod quilibet privatus posset praestare.
spacer 7. Dices postquam pontifex se subiecit alicuius iudicio tenetur in conscientia, et interdum ex iustitia, parere sententiae latae, si iusta sit. Ergo procedit ex potestate superiori, et ex vi coactiva, quia omnis necessitas quaedam coactio est. Ad hoc Caietanus, loco citato, concedit ibi intercedere aliquam potestatem superiorem, saltem secundum quid, et eodem modo dicit servari ibi vim coactivam, ac denique indicat illam sententiam ferri in virtute iurisdictionis a pontifice commissae. Sed hoc ultimum, ut dixi, admittendum non est. In reliquis vero potest esse aequivocatio in verbis, quae cavenda est. Et ideo respondeo breviter, in sententia arbitraria non requiri potestatem superioris, sed purum iudicium arbitri, nec esse necessariam vim coactivam, et ideo dixit d. Thomas, ibidem, solere in arbitriis adhiberi poenam, quia in iudice non est coactio. Quod adeo verum est, ut neque ad ipsam poenam possit cogere. Unde quamvis papa, cum se submittit alicuius iudicio, possit promittere sub aliqua poena stare sententiae, non poterit ad illam poenam cogi, licet in conscientia possit interdum ad illam obligari.
spacer 8. Ad argumentum ergo nego consequentiam, quia necessitas obligationis in conscientia non oritur ex vi coactiva, sed ex directiva, quae potest admitti in tali sententia. Adverto tamen hoc esse intelligendum de virtute ostensiva potius quam effectiva, quia talis sententia respectu pontificis non habet vim praecepti, quod possit pontificem in conscientia obligari, quam vocamus vim directivam effective, sed habet vim purae sententiae declarativae ostendentis debitum iustitia, quod ex iniuria, vel pacto, vel alio simili titulo potest cadere in pontificem ex vi legis naturalis, etita est res perspicua. Et ob eamdem causam non existimo necessariam distinctionem Caietani, dicentis papem posse se subiicere iudicio aliorum in quibusdam causis, et non aliis; verius enim et facilius dicitur in omnibus se posse submittere quoad vim directivam modo explicato, in nullis autem quoad coactivam.
spacer 9. Ad obiectionem ergo principalem respondetur in praedicto modo subiectionis voluntariae nullam intervenire renunciationem privilegii exemptionis, ut constat. Ad primum autem exemplum Leonis IV respondetur non excessisse praedictum modum arbitrariae sententiae, ut ex textu et ex historiis constat. Idem dicendum est de Symmacho, in quo tamen facto est considerandum, cum Theodoricus abuti vellet modestia pontificis et per modum superioris iudicare, clamasse concilium pontificem a nemine iudicari posse, utique illo modo, ipse etiam consentiente, sicut etiam in alio concilio de Marcellino conclamatum fuerat. Et similitera alia facta Sixti et Leonis III clariora sunt, quia in eis pontifices non se submiserunt aliorum iudicio, sed solum ad tollendum fortasse scandalum, se voluntarie purgare voluerunt, utique, vel publico iuramento vel aliis probationibus et rationibus innocentiam suam ostendendo.
spacer 10. Verba autem Gregorii, quae a Gratiano in dicto capite Si quis referuntur, suntque Gregorii IV in Epist. unic. ad episcopos Europae, quae in fine secundi tomi Epistolarum Decretalium refertur, nihil ad praesentem causam faciunt. Proprius tamen illorum sensus satis intelligi non potest, nisi et finis epistolae et praecedentia verba considerentur. Scripsit enim pontifex illam epistolam in defensionem Aldrici episcopi, qui accusatus forte ab aliquibus ad sedem apostolicam confugerat, eiusque auxiiium imploraverat. Et hac occasione decernit ibi pontifex, apostolicae sedis privilegium esse, ut omnibus liceat ad illam appellare, et ut nihil prius de eo, qui ad sinum sanctae Romanae confugit ecclesiae eiusque implorat, auxilium decernatur, quam ab eiusdem ecclesiae fuerit praeceptum auctoritate. Postquam autem haec verissima principia graviter fundavit, subiungit, Super quibus si quis nos arguere voluerit, aut extra auctoritatem nos facere contendit, veniat ad sedem apostolicam, et caetera quaa supra retulimus. Unde constat ipsum non tractare de aiqua propria causa vel iudicio personae suae, sed de dogmatibus fidei et de auctoritate sedis apostolicae, ad cuius iudicium, non ad aliud humanum provocat, ut patet cum dicit, Veniat ad sedem apostolicam, quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus quaestio habetur, confluere iussa sunt. Ad demonstrandam autem confidentiam de virtute doctrinae addidit idem pontifex, Ut ibi ante confessionem s. Petri mecum iuste decertet, utique non in forensi iudicio, sed in veritate inquirenda, neque testibus factum aliquod comprobantibus, sed pontificum, conciliorum et consuetudinis auctoritate. Et concludit, quatenus inibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam, id est, ut ille vincat qui suam sententiam melius probaverit. Non tamen dubitans, sed, utdixi, certus de sua veritate ita loquitur. blue
spacer 11. Ad exemplum de foro confessionis, respondemus esse in multis dissimilem rationem. Primo, quia pontifex non est ullo iure exemptus a iudicio sacramentalis confessionis, cum sit homo et peccator, et obligetur eodem praecepto poenitentiae vel confessionis. Secundo, quia illud iudicium est altius et divinius quocumque iudicio externo, unde in illo principalis iudex est solus Deus, et confessor solum est instrumentum Dei, eiusque vicem immediate gerit. Tertio, dicunt aliqui confessorem in illo foro habere iurisdictionem immediate a Deo, pontificem autem solum applicare materiam seu eligere confessorem, quod est probabile, praecipue in illo casu speciali. Mihi autem probabilius est papam dare iurisdictionem confessori supra seipsum ut peccatorem, sed in hoc esse illam iurisdictionem dissimilem, quod non est omnino coactiva sed medicinalis, cuius signum est, quia confessor non potest poenitentem omnino cogere ad poenam satisfactoriam, sed oportet ab illo voluntarie acceptari. Item est alia dissimilitudo, quia iurisdictio illius fori, licet, quatenus immediate datur ab homine, ab illo pendeat in conservari, quia ab eodem revocari potest, nihilominus in se est altior et divinior, quia etiam de occultissimis et quae in corde latebant iudicat, et de omnibus ultimam sententiam profert, a qua neque ad pontificem, neque ad ullum hominem appellari potest.
spacer 12. Ad exemplum de Christo domino, aliqui existimant Christum vere se subiecisse iurisdictioni Pilati, dando illi veram potestatem supra seipsum ut hominem, in quam sententiam inclinat Toletus, Ioan. 19, annotat. 4; et refert Irenaum, lib. IV, cap. 34 Sed adverto aliud esse loqui de potestate Pilati absolute, aliud de potestate respectu Christi, qui etiam respectus potest esse aut iuris aut facti. Potestas ergo ipsa, qua de facto Pilatus utebatur in Christum, a Deo erat, et sic non permissive tantum, sed etiam positive intelligi potest, quod Christus dixit, Non haberes in me potestatem ullam, nisi tibi datum esset desuper, ut ibi sentit Augustinus, tract. 116, et Bernard., ep. 42. At vero potestas illa ut relata ad Christum non fuit data in illum tanquam in subditum, quia illa iurisdictio per se et in se spectata in illum tanquam in subditum non cadebat, ut probant sufficienter verba Christi, Matth. 17, et quae circa illa capite praecedenti tractavimus. Solum ergo per violentiam Iudaeorum, et per ignorantiam Pilati factum est ut illa potestas exerceretur circa Christum, et quoad hoc permissive tantum intelligitur, potestatem illam esse a Deo, ut recte ibi docent Chrysostomus, Hom. 83, et Cyrillus, lib. XII, c. 22, et certe non aliud docuit Irenaeus. Quocirca subiectio illa Christi domini ex parte sua tantum fuit tolerantiae et permissionis, et non alicuius concessionis potestatis vel iurisdictionis, nec renunciationis alicuius privilegii, et ideo exemplum nihil proposito deservit.

CAPUT 8
UTRUM CLERICI OMNES SUB PONTIFICE EXISTENTES A IURISDICTIONE TEMPORALIUM PRTiNCIPUM IURE DIVINO EXEMPTl SINT, ET TRACTANTUR DVAE CONTRARIAE

SUMMARIUM

1 - 2. Prima sententia negans. spacer3 - 5. Primum fundamentum. spacer6. Secundum fundamentum. Prima confirmatio. spacer7. Secunda confirmatio. Evasio quaedam refellitur. spacer8. Tertia confirmatio. Evasio. Impugnatur. spacer9. Secunda sententia affirmans. spacer10 - 12. Fundamenta huius sententiae ad tria capita reducuntur. spacer13. Fundamenta immunitatem iuri naturali tribuentia. spacer14. Ratio pro hac parte. spacer15. Prima confirmatio. Secunda confirmatio. spacer16. Fundamenta exemptionem iuri divino positivo ascribentia. spacer17. Obiectio. Responsio. spacer18. Corroboratur haec pars ex traditione ecclesiae.

N hoc puncto duae sunt opiniones contrariae et valde communes, quas in hoc capite cum suis fundamentis breviter referam; in sequenti vero meum quaelecumque iudicium interponam. Prima itaque sententia absolute negat hanc immunitatem esse de iure divino. Quam tenent multi doctores, ex quibus quidam affirmant esse de iure humano, et tacite indicant exclusivam. Alii, vel in genere vel in specie, declarant non esse de iure naturali. Sic refertur pro hac sententia d. Thomas, 13;, lect. 1, ubi ait sacerdotes esse immunes a tributis solvendis, concessione principum consentanea aequitati naturali; eadem autem vel maior ratio est de exemptione a foro seu iurisdictione principum, ut supra tactum est, et in sequentibus dicetur. Henricus etiam, Quodlib. 9, quaest. 13, dicit immunitatem clericorum esse ex statutis papae et imperatorum, ubi, licet non ponat expresse negativam partem, scilicet, non esse de iure divino, satis eam significat dum originem huius immunitatis humanis tribuit statutis. Expressius tenet Almain., in 4, dist. 25, q. 1, ubi refert Ochamum et communem sententiam Parisiensium.
spacer 2. Latius hoc tenent moderni theologi, Medin, c. de Restit., q. 13, ubi praecipue agit de tributorum exemptione, sed ad omnia extendit sermonem. Idem tenet Victor., in Relect. 1, de Potestate Eccles., q. 6, concl. 2 ; Sot., in 4, dist. 25, q. 2, art. 2; Ledesm., 2 part. quarti, quaest. 20, artic. 4, versic. Haesitabit, concl. 2 et 3; Palatius, in 4, dist. 25, disput. 3, circa finem; Salon. 2. 2, quaest. 67, art. 1, controvers. i, c. 4; et Bannez, ibid., dub. 2; Albertus Pighius, lib. V Ecclesiasticae Hierarch., c. 7, ubi hac ratione constituit differentiam inter principes ethnicos et fideles, quod clerici fuerunt sub iurisdictione saeculariu. principum quamdiu ethnici fuerunt, vel nunc etiam sunt in regnis ubi reges sunt gentiles, principibus autem Christianis non subiiciuntur. Ratio autem differentiae est, quia principes ethnici nec cesserunt iuri suo, nec legibus ecclesiasticis subduntur, sicut Christiani principes. Quae doctrina aperte supponit, exemptionem hanc tantum esse de iure humano; et sequitur Iansenius, c. 69 Concordiae; indicat Maldonat., Matth. 17, exponendo Hieronymum; expressius Salmeron, tom. VI, in evangel., tract. 37, versus finem.Et eamdem opinionem tenet Molina, 1 de Iust., disp. 31; Henriq., lib. VII de Indulg., c. 24. Ex canonistis idem sentit Innocentius, c. 2, de Maiorit. et obed. Licet enim sub distinctione loquatur, tamen bhnc partem posteriori loco ponit, et in eam magis inclinat. Eamdem tenet Covarr., in lib. Practic. Quaestionum, cap. 31, ubi alios refert.
spacer 3. Fundamentum huius sententifa duobus modis explicari potest, negative scilicet et positive. Negativum argumentum est, quia nec auctoritate nec ratione satis probatur hoc divinum ius. Estque hoc argumentum negativum efficax, supposito antecedenti, quia non sunt praecepta iuris divini admittenda sine testimonio satis certo, aut ratione cogente. Quod autem hoc non constet declaratur, quia vel illud ius est positivum, et hoc nullo testimonio sufficienter probatur, vel est naturale, et hoc oportet ut ratione convincatur, quam invenire facile non est. Prior pars probatur, quia unus tantum locus evangelii solet ad hoc ius divinum positivum probandum addnci, verba, scilicet Christi, Matth. 17, Ergo liberi simt filii, quae non videntur efficacia, quia supra diximus intelligi de fiiiis naturalibus, et Christum, propter singularem participationem suae dignitatis quam Petro tribuebat, ad ipsum illa extendisse. Sed instatur, alia consideratione extendi ad totum clerum, quia est veluti specialis familia Christi, exemptio autem filii naturalis extendi solet ad familiares.
spacer 4. At vero haec verborum Christi inductio non videtur multum urgere, tum quia non est ex natura rei necessarium, ut exempto naturali filio, eximatur familia, sed hoc pendet ex voluntate patris seu principis, quam voluntatem Christus ibi non ita erga alios declaravit, sicut erga Petrum; imo specialiter designando Petrum alios excludere seu non comprehendere visus est; tum etiam quia, licet saepius eximatur familia cum patrono, non semper, imo raro aequaliter. Quomodo ergo inde concludi potest aequalis exemptio a potestate saecularium principum omnium clericorum cum Petro, vel etiam Christo? Vel, si aequalis non infertur, quanta colligitur? Praesertim quia hic magis urget difficultas quaedam supra tacta, quod illo loco tantum est sermo de exemptione a tributis. Est autem multo difficilior exemptio a foro et iurisdictione respectu familiae, cum neque ipsismet filiis concedi soleat.
spacer 5. Posterior vero pars de iure naturali probatur, quia hoc ius debet esse fundatum in aliqua proprietate supernaturali, quia, ut supra de pontifice explicui, hoc ius non regulatur mero lumine naturali, sed ut illustrato per fidem, supposita aliqua proprietate vel dignitate supernaturali. In praesenti autem nulla videtur esse proprietas supernaturalis ad quam talis exemptio necessario consequatur. Probatur, quia si aliqua esset maxime character clericalis; hoc autem non ita videtur, tum quia servus ordinatus contra voluntatem domini non statim liberatur a servitute ex vi characteris, iuxta cap. 2 et penult., de Servis non ordin.; neque omnes habentes characterem hoc gaudent privilegio, sed multi illo privantur, ut infra videbimus. Tum etiam quia per characterem clericalem solum dedicatur homo peculiari modo divino cultui, seu recipit peculiarem potestatem ad ministrandum in illo; non repugnat autem ex natura rei aliquem esse peculiari modo deputatum divino obsequio et simul esse subditum temporali principi, in his quae divino obsequio non repugnant. Tum etiam quia alias daretur ansa dicentibus Christianos omnes esse exemptos a iurisdictione principum temporalium ex vi characteris baptismatis, quia per illum sunt peculiari modo consignati et consecrati cultui divino, multo aliter quam reliqui homines.Tum praeterea quia multi sunt clerici non habentes characterem, ut qui tantum sunt tonsurati, et nihilominus, si aliae conditiones necessariae concurrant, habent eamdem exemptionem quam alii cierici. Ergo signum est non oriri ex illo iure naturali. Idemque argumentum sumitur ex aliis personis ecclesiasticis fruentibus hac exemptione, etiam si nec tonsuram habeant, ut sunt religiosi laici seu conversi, et religiosae feminae, et si qui sunt huiusnodi. Tum denique quia quod est de iure divino isto modo, ita est necessarium ut contrarium sit intrinsece malum; clericum autem iudicari per iurisdictionem laicam non est intrinsece malum. Ergo oppositum, nimirum, quod clericus sit exemptus a tali iurisdictione, non est de iure divino naturali.
spacer 6. Atque haec ultima ratio non tantum negative, sed etiam positive (quod secundo loco proposui) videtur hanc sententiam persuadere. Nam quod est contra ius divinum nunquam licet; subiectio autem huic exemptioni contraria saepe licet. Ergo signum est hanc exemptionem non esse de iure divino. Et confirmatur primo, quia clerici non semper fuerunt in ecclesia exempti a foro iudicis saecularis, ut ex Paulo, ad Romanos 13, cum expositione Chrysostomi et aliorum colligitur. Ergo non est de iure divino, alioqui simul cum ipsa ecclesia natum fuisset. Potestque argumentum in hunc modum explicari. Quia longe aliter fuerunt a principio nascentis ecclesiae exempli clerici a foro saeculari in causis spiritualibus ac in temporalibus. Nam in prioribus nullo modo tenebantur laicis obedire in conscientia, nec poterant ad illorum tribunalia recurrere pro expeditione talium causarum. At in posterioribus tenebantur eis obedire, et poterant ad illos recurrere quantum erat ex vi iurisdictionis. Ergo signum est distinctionem fori in spiritualibus longe aliter esse de iure divino quam distinctionem fori in temporalibus. Ergo signum est hoc privilegium quoad temporalia non esse immediate et per se ex divino iure.
spacer 7. Secundo hoc confirmatur, quia ecclesia interdum tradit clericum brachio saeculari ut ab eo possit etiam morte puniri, praemissa declaratione per quam privat clericum privilegio fori, et in iure sunt aliqui casus, in quibus privantur clerici tali privilegio. Ergo signum est privilegium illud non esse iuris divini. Nam quae sunt iure divino statuta mutari aut auferri non possunt. Nec satisfaciet qui dixerit tunc non auferri privilegium, nec mutari ius divinum, quia iudex saecularis non sua auctoritate, vel ut causa principalis (ut sic dicam), sed ut ecclesiae minister, et per eius potestatem in clericum animndvertit. Hoc (inquam) non satisfacit, tum quia iura et doctores passim dicunt tunc privari clericum suo privilegio fori, seu (quod idem est) non gaudere immunitate ecclesiastica; tum etiam quia cum iudex utitur gladio materiali ad poenam mortis, certe non imperat per iurisdictionem spiritualem, sed per temporalem, quia spiritualis non extenditur ad huiusmodi poenam nisi permissive, ut sic dicam. Quapropter non se gerit tunc ut causa per se influens (ut ita rem explicem), sed ut removens prohibens, utique auferendo privilegium et tollendo pro ilio casu praeceptum prohibens laicum iudicare clericum. Ergo signum est illud non esse iuris divini.
spacer 8. Denique similis confirmatio sumi potest ex eo quod, si haec exemptio esset de iure divino, esset aequalis in omnibus clericis, quia ius divinum naturale nihil inter eos distinguit; non est autem ita, quia imprimis clerici coniugati non ita gaudent hoc privilegio, sicut alii, ut constat ex iure. blue Item clerici minores, licet coniugati non sint nisi beneficium ecclesiasticum habeant, vel tonsuram et habitum clericalem deferant, non gaudent privilegio fori. Deinde, licet clericus conveniri non possit coram iudice laico, potest tamen reconveniri saltem in causa civili, licet non in criminali, ut ex iure notat Sylvester, verb. iudex, n. 4. blue Item in causa feudi non servatur exemptio, et in nonnullis aliis casibus, et praesertim solet in iure excipi, nisi consensus praelati accedat, c. 2, de Iudiciis. Ergo non est uniformitas neque aequalitas in hac exemptione. Quod si quis dicat, attento iure divino solo, uniformem esse exemptionem de omnibus et pro omnibus, varietatem autem illam esse humano iure inductam, contra hoc facit, quia hoc videtur signum sufficiens ipsam immunitatem absolute non esse de iure divino, alias non posset iure humano ita variari. Sicut nos colligimus iurisdictionem episcoporum non esse immediate de iure divino, quia per hominem limitari, ampliari et variari potest.
spacer 9. Nihilominus est secunda sententia, quae simpliciter affirmat exemptionem clericorum esse de iure divino, quae satis communis est. Auctores tamen eius fere non declarant an de iure divino positivo vel naturali loquantur: plures tamen eorum de iure naturali loqui videntur, quantum ex rationibus et allegationibus eorum colligi potest, quamvis nonnulli allquid etiam de iure positivo divino attingant. Ita ergo potest pro hac sententia imprimis allegari Glossa in c. Si imperator, verb. Et discuti, 69 dist., quae aperte dicit constitutiones ecclesiae, eximentes clericos a foro saeculari, esse declarationes iuris divini, quo talis exemptio illis concessa est ante omnem constitutionem ecclesiae. Non tamen declarat illa Glossa quale sit illud ius divinum, nec etiam expresse loquitur de exemptione in causis temporalibus. Possetque intelligi de causis ecclesiasticis, de quibus textus ipse maxime loqui videtur. In eamdem sententiam inclinat Glossa, in c. Quanquam, verb. Divisio, de Censib., in 6, ubi etiam textus favet. dum ait ecclesias et sacerdotes non solum humano, sed etiam divino iure a iugo tributorum temporalium esse exemptos. Quae duae Glossae communiter in iliis locis receptae sunt, ut late cum aliis mullis doctoribus refert Covarruvias supra citatus. Hanc item sententiam non improbat Innocentius, in cap. 2, de Maiorit. et Obedient. Tenet Rota, in titul. de Consuet., decis. 3 et 10, in antiquis; Abbas, in c. Ecclesia S. Mariae, de Constit. n. 6, ubi Felinus, numero etiam 6, plures alios allegat, et expressius declarat contra rationem naturalem esse ut clerici iudicentur a laicis. Quod latius declarat Rebuff., alios referens in Concordat., titul. ultim. Idemque tenet Navarr. in c. Novit, de Iudic., notab. 6, num. 30, saltem quoad exemptionem in criminalibus causis, de quibus idem sentit quod de exemptione in spiritualibus, licet de civilibus aliter sentiat. Ex theologis tenet Almain., de Potest. Ecclesiast., c. 8, ubi censuit hanc opinionem probabiliorem, et refert quemdam Carlerium, in tract. Contra Bohemos, qui illam defendit. Eam etiam tenet Bellarminus in libro primo de Cleric,. cap. 28, proposit. 5, et cap. 29, et latius in disp. speciali, tom. II in fine, et tandem in lib. Recogni., circa eadem loca, ot circa lib. II de Pontifi., c. 29. Tenet etiam Iulius Clar., referens alios, lib. V, § fin., q. 36; Bencd., collect. 37; ct indicat Sylvest., verb. Immunitas 1, quaest. 4; et Angel., eodem verb., n. 33.
spacer 10. Fundamenta huius sententiae quaedam generalia sunt, et ab utroque iure, divino positivo vel naturali, abstrahentia; alia ius naturale attingunt; alia vero positivum. In primo ordine ponimus iura canonica, quae hoc significant, in quo ordine allegari solent multa iura quae supra in c. 2 retuli. Sed illa omitto, quia loquuntur de exemptione in causis spiritualibus, et ideo ad exemptionem in temporalibus in rigore extendi non possunt. Afferuntur etiam multa quae in fine capitis tertii adduxi, quae similiter praetermitto, quia, licet affirment exemptionem in temporalibus, de origine eius nihil dicunt; quomodo autem induci possint, infra declarabo. Ex antiquis ergo decretis solum invenio cap. Relatum, 11, q. 1, quod est Alexandri papae, ep 1, quod pro hac parte induci potest, quatenus contra violatores immunitatis personarum ecclesiasticarum ita concludit, Taliter praevaricantes praevaricati sunt in Deum suum, et non obediunt praeceptis eius. Secundo, facit textus concilii Lateranensis, sub Innocent. III, in c. Nimis, de iureiuran., quod sic habet, Nimis de iure divino quidem laici usurpare nituntur, cum viros ecclesiasticos nihil temporale obtinentes ab eis praestandum sibi fidelitatis iuramenta compellunt.
spacer 11. Tertio, facit c. Quanquam, de Censib., in 6, quatenus dicit, Eccesiasticaeque personae ac res ipsarum non solum iure humano, quinimo et divino a saecularium personarum exactionihus sunt immunes. Ubi, licet sit sermo de exemptione a tributis, inde sumitur argumentum ad privilegium fori, vel a paritate rationis, vel quia Paulus, ad Rom. 13, dixit, Non sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Et subdit inferius, Ideo enim et tributa praestatis., ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes, significans illa duo esse coniuncta, ius regendi temporaliter, et ius exigendi tributum, et consequenter e converso inferri posse, si ius divinum exemit clericos a tributis, etiam a civili subiectione eos exemisse. Quarto, induci possunt c. Continua, 11, q. 1, et c. Futuram., 12, quaest. 1, quatenus in eis referuntur verba Constantini imperatoris, quae in concilio Nicaeno episcopis dixit, Vos a nemine iudicari potestis, sed iudicio Dei reservamini; nam ex vi iuris divini locutus videtur, cum eo tempore nondum esset ius humanum in hac parte satis stabilitum.
spacer 12. Quinto, ex recentioribus conciliis generalibus est optimum testimonium concilii Lateranensis, sub Leone X, in sessione nona, in bulla reformationis curiae dicentis, Cum a iure tam divino quam humano laicis potestas nulla in ecdesiasticas personas attributa sit &c. Nam si ab aliquo iure laici non habent potestatem in clericos, profecto illam non habent, quia sine iusto titulo et in aliquo iure fundato illam habere non possunt Ergo sicut laici, quantum est ex vi iuris divini, hac carent potestate, ita clerici ex vi eiusdem iuris divini sunt exempti, quia nemo subditus est potestate carenti. Sexto, hoc valdec onfirmat concilium Tridentinum, sessione 25, c. 20, de reformatione, dicens, ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitatem Dei ordinatione et canonicis sanctionibus constitutam. Illud autem dicitur esse de iure divino, quod Dei ordinatione statutum est. Tandem ad idem faciunt verba concilii Coloniens., 1 part., c. 20, dicentis hanc immunitatem esse vetustissimam, iure pariter divino ac humano introductam.
spacer 13. In secundo ordine ponenda sunt ea fundamenta, quae hoc esse ius divinum naturale suadent. Et quamvis, ut dixi, hoc ius non sit pure naturalis ordinis, sed per connaturalitatem ad sacerdotium supernaturale, nihilominus ab ipsa pura natura magnum indicium, et quasi a fortiori argumentum sumitur. Nam inter infideles, sui qualescumque sacerdotes quasi ductu naturalis luminis ab oneribus laicorum erant exempti. Ergo multo magis haec exemptio erit de iure divino naturali in lege gratiae. Quo argumento fere utitur pontifex in c. Non minus, de Immunit. Ecclesiarum, adducens exemplum Pharaonis, qui, ut ait, legis divinae notitiam non habebat, et nihilominus, omnibus aliis servituti subiectis, sacerdotes et possessones eorum in pristina libertate dimisit, et eis alimoniam de publico administravit, Genes. 47; et simile est factum Artaxerxis, qui sacerdotes, Levitas, et alios ministros domus Dei a vectigalibus, tributis et annonis liberos fecit, 1 Esdrae 7. Denique Anacletus papa, epistola 2, ad hoc inducit illud Zachar. 3, Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Cui consonat illud Psalm. 104, Nolite tangere christos meos, id est sacerdotes. Nam in his verbis declaratur peculiaris reverentia quae sacerdotibus debetur ex dictamine iuris naturalis, quia sunt peculiariter Deo dicati et coniuncti, iuxta illud Numeror. 3, Eruntque Levitae mei, et cap. 18 dicuntur traditi in donum domino; et ideo, Iosue 13, dominus dicitur possessio Leviticae tribus. Sicut ergo naturalis ratio dictat sacerdotes esse peculiariter venerandos, ita etiam dictat non esse subiiciendos saecularibus iudiciis.
spacer 14. Hoc autem argumenti genus maiorem profecto vim habet in statu clericorum legis gratiae, quia excellentiori modo sunt Deo consecrati. Unde in hunc modum argumentari possumus: personae ecclesiasticae sunt speciali consecratione Deo dicatae et sacrae effectae. Ergo ex iure naturae debetur illis peculiaris reverentia ad religionem pertinens. Ergo etiam exemptio talium personarum a iugo saecularis potestatis est quasi connaturalis, seu iure naturali debita statui talium personarum, praesertim quoad causas criminales et personales earum. Sicut vas aureum et argenteum, quod ex se posset licite communi usui deservire, eo ipso quod consecratum est in calicem, ex natura rei manet liberum et immune a tali usu, nec potest sine sacrilegio ad illum tirnsferri iuxta regulam 51, de Regul. Iur., in 6, Semel Deo dicatum non est ad usus humanos transferendum, cum similibus. Sic ergo videtur dicendum de persona quae Deo consecrata est respectu subiectionis ad tribunal saeculare, quia non posset usus talis subiectionis non cedere in magnam irreverentiam talium personarum et totius ecclesiastici status.
spacer 15. Confirmant iuristae rationem hanc, primo, quia sacerdos ex vi sui status est superior laico, distinct. 96, cap. Duo sunt. Sed ex natura rei inferior debet honorem superiori, ergo et laicus clerico. Contra hunc autem honorem clericis debitum fit, si in iudicium saeculare vocentur, et ex natura rei id redundat in vilipendium et ignominiam ecclesiasticae dignitatis, et praebet occasionem vulgari populo contemnendi clerum. Ergo ex talium personarum statu ex natura rei sequitur talis exemptio. Quam rationem optime declarant et confirmant verba concilii Matisconen., cap. 9, ubi, improbans violentias saecularium iudicum contra clericos, rationem hanc subdit, Nefas est enim ut illius manibus episcopus aut iussione de ecclesia trahatur, pro quo semper Deum exorat, et cui, invocato nomine domini ad salvationem corporis, animaeque eucharistiam saepe porrexit. Ponderandum est enim quod ad probandum id esse nefas non positivam legem, sed dignitatem sacerdotalem et rationem in illa fundatam adducit. Secundo confirmatur quia contra rationem est ut inferior iudicet superiorem, c. Cum inferior, et cap. Solitae, de Maiorit. et Obed.; et ideo nulla consuetudine introduci potest ut inferior acquirat iurisdictionem in superiorem, ut doctores colligunt ex c. Inferior, dist. 21. Est ergo naturali rationi contrarium ut laicus inferior sacerdotem se superiorem iudicet. Quod recte confirmant verba Gregorii VII, libro VIII, epist .21, quae retulit Gratian., dist. 96, cap. 9, Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum, omniumque fidelium patres et magistros censeri? red Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis obligationibus illum suae potestati subiecere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in coelis se ligari posse et solvi? Denique addunt Felinus et Rebuff., contra rationem esse ut aliquis feratur ad tribunal suspectum odii et inimicitiarum; sed laici ordinarie sunt infesti clericis, cap. Laicos, 2, q. 1, cap. Clericos, de Immunit. Ecclesiae, in 6. Ergo.
spacer 16. Ultimo loco adducuntur fundamenta quae suadeant exemptionem hanc esse de iure divino positivo, quae tria potissima sunt. Prius sumitur ex verbis Christi iam tractatis, Matth. 17, Ergo liberi sunt filii, ubi sub filiis comprehendi clericos tanquam familiares Cbristi, indicat Hieronymus ibi, dicens, Ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit; nos pro illius amore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Sub illo enim pronomine nos se et alios presbyteros seu clericos solos comprehendere videtur, quia non est verisimile loqui de omnibus Christianis. Eademque expositio tribui solet Augustino, libro primo Quaestionum Evangel., quaestion. 23, quatenus ex dictis verbis infert, in quolibet regno terreno liheros esse filios summi regis, sub quo sunt omnia regna terrena. Nam per filios summi regis non potuit intelligere omnes iustos, et ideo verisimile est intellexisse episcopos, presbyteros et clericos, eo quod tales praesunt in regno Dei tanquam regis filii, ut exposuit Caietanus, Matth. 17. Sed haec re vera non fuit mens illorum patrum, ut in superioribus dixi, neque habet fundamentum in verbis Christi, et ideo aliter verba illa inducuntur per quamdam extensionem. Nam filii regum ita sunt liberi, ut etiam familiae eorum cum eis eximantur. Clerici autem peculiari modo sunt familiares Dei et salvatoris, ut dixit Thelesphorus papa, in ep. ad omnes fideles. Ergo Christus in illis verbis secum illos comprehendit, et sub Pelro, quando illi dixit, Da eis pro me et pro te, quia Petrus vicem totius ecclesiastici slatus tunc gerebat, ut indicavit Auguslinus, ser. 6, de verb. apostoli.
spacer 17. Dices hanc extensionem non contineri in verbis Christi, neque praeceptum aliquod vel institutionem, quae iuris divini esse possit, ibi traditam esse. Neque etiam exemptionem familiae cum filio naturali esse fundatam in aliquo iure naturali, sed in quadam congruentia et usu humnno, et ideo non posse inde satis inferri dictam divinam iustitutionem. Respondent verum esse Christum non dixisse aperte familiam esse liberam cum filiis, neque etiam sequi per necessariam et evidentem consecutionem, propterea enim praedicta sententia quoad hanc partem nec de fide est nec omnino certa. Nihilominus tamen versimillimum est extensionem illam esse de mente Christi, tum quia argumentatur a fortiori a filiis naturalibiis hominum ad se ipsum, et ideo si in aliis privilegium extenditur ad familiam, excellentiori modo extendi debet ad familiam Christi, quia et eius privilegium ratione tantae dignitatis maius esse debet, et eius familia nobilior et excellentior est; tum etiam quia, licet coniunctio familiae in exemptione non videtur necessaria in rigore iuris seu consecutionis naturalis, est tamen valde consentanea rationi. Per se autem credibile est Christum assumpsisse privilegium exemptionis optimo modo, magisque rationi consentaneo.
spacer 18. Accedit altera probatio ex traditione ecclesiae. Quando enim traditio est constans ac perpetua, ostendere solet ius divinum, praesertim quando non apparet ratio illam tribuendi apostolicae institutioni. Talis autem esse videtur traditio huius exemptionis: est enim adeo antiqua ut nullum eius agnoscatur initium. Nam pro temporum opportinitate semper observata est, pracipue vero post tempora Christianorum imperatorum, ut c. 12 latius videbimus. Sub imperatoribus autem ethnicis non potuit quidem executioni mandari respectu magistratum infidelium, qui ecclesiae non parebant, quod ad factum pertinet. Ius antem ecclesiae non defuit, cuius signum est, quia semper praelati ecclesiastici hoc ius immunitatis observari fecerunt, quantum inter ipsos fideles fieri poterat. Et hoc ostendunt antiqui canones in fine cap. 3 allegati, qui nunquam referunt hanc consuetudinem in aliquam institutionem apostolicam, sed tanquam divinam illam venerantur et observari student. His ergo modis utraque ex his opinionibus probabiliter fundata videtur.

CAPUT 9
PRIVILEGIUM FORI CLERICORUM IURE DIVINO ET HUMANO ESSE FUNDATUM, ET QUOMODO ID INTELLIGENDUM SIT

SUMMARIUM

1. Conclusio. Ius humanum duplex.spacer2. Prima positae assertionis explicatio. spacer3. Probatur praedicta expositio. spacer4. Secunda eiusdem assertionis declaratio. spacer5. Haec declaratio amplius elucidatur. spacer6. Ius divinum singulis clericis praebere immediate exemptionem negat haec opinio. Primum fundamentum. spacer7. Secundum fundamentum. spacer8. Tertium fundamentum. spacer9. Tertia conclusionis expositio. spacer10. Exemptio clericorum pontifici quoad modum subordinatur. spacer11 - 12. Quomodo institutio divina cum dependentia exemptionis a pontifice subsistat. spacer13 - 14. Exemptio haec duobus modis potuit a Christo concedi. spacer15 - 17. Confirmatur. spacer18. Clerici tam quoad vim directivam quam coactivam sunt exempti. spacer19 - 20. Exemptionem hanc in omni rigore esse de iure divino. spacer21 - 22. Ex sacerdotio legis veteris idem ulterius confirmatur. spacer23. Cur scriptura duodecim tantum tribus numeret. spacer24 - 25. Ultima assertionis declaratio secundae profertur. spacer26. Diluuntur secundae declarationis fundamenta.

ESOLUTIO certa et indubitata in hac materia est clericos esse exemptos a potestate civili iure divino pariter et humano. Nam his fere verbis hoc docent iura canonica supra relata et sacra concilia, praesertim Lateranense sub Innocentio III, et aliud sub Leone X, Tridentinum et Coloniense, quae supra citavi. Unde necesse est ut auctores omnes pro utraque opinione allegati in capite praecedenti in hac generali resolutione consentiant. Quam etiam probant utriusque sententiae fundamenta, nam revera probant hoc privilegium esse aliquo modo in utroque iure fundatum. Quomodo autem hoc intelligendum sit, id est, quid in hoc negotio sit singulis iuribus tribuendum, explicandum pro viribus est, et inde etiam constabit quae sit diversitas inter praedictas sententias, vel an ad concordiam redigi possint. Quoniam vero ius humanum duplex est, scilicet civile et canonicum, et de illis in capitibus 41 et 12 ex professo dicendum est, ideo nunc breviter suppono hanc exemptionem non dependere per se ex iure civili, quia de se illud antecedit, esse tamen ab illo, vel tanquam a continente et approbante, vel tanquam a donante, quantum est ex parte sua, seu, si opus sit, vel tanquam a praecipiente iudicibus laicis ut immunitatem clericorum observent. De iure autem canonico certum est et satis probatum praecipere huius immunitatis observantiam. An vero hoc praecipiat conferendo illam, vel solum declarando quam Deus contulit et observari voluit, pendet ex modo quo talis iurisdictio esse potest a iure divino, et ideo simul explicabitur. An vero solum ius canonicum per se sufficeret ad hoc privilegium conferendum, etiam si nec a Deo ipso datum esset nec ius civile cooperaretur, sed potius resisteret, in capite undecimo videbimus.
spacer 2. Prima ergo explicatio resolutionis positae esse potest ut per ius humanum intelligatur ius civile, per divinum autem ius canonicum, quod interdum divinum appellatur, quatenus et potestate divina et supernaturaliter collata latum est, et quia de rebus divinis et ad bonum animae pertinentibus potissime disponit, et in dictis vel exemplis scripturae frequenter fundatur. Et sic exposuit ius divinum in praesenti materia Hostiensis, in c. Nimis, De Iureiurand., ita interpretando caput illud, quem secutus est Salmeron, dicto tract. 37, ita exponendo c. Quanquam, de Censibus, in 6. Et iuxta hanc expositionem omnino reiicitur secunda sententia praecedenti capite tractata. Ideo enim per ius divinum allegati auctores in dictis iuribus canonicum interpretantur, ut defendant hanc exemptionem nullo modo esse a iure divino proprio, ide st, quod a Deo ipso immediate originem trahit.
spacer 3. Ab hac vero sententia recedit Panornit., in d. c. Nimis, in fine. Et sane merito. Tum quia valde improprie ius mere canonicum divinum appellatur, raroque aut nunquam usus ille in ipsomet iure canonico invenitur, tum quod licet in uno vel altero loco posset illa interpretatio permitti, praesertim si aliae circumstantae iuvarent. Nihilominus, quando tot iura et concilia in iure divino asserendo conveniunt, valde violenta est incredibilis illa interpretatio. Accedit quod concilium Tridentinum, fortasse ad excludendam illam verbi aequivocationem seu abusionem, expresse distinxit inter ius canonicum et divinum, dicens, personarum ecclesiasticarum immunitatem, Dei ordinatione, et canonicis sanctionibus esse constitutam. Quid enim sunt canonicae sanctiones, nisi ius canonicum? Illae autem sanctiones etiam sunt ex ordinatione divina, mediis pastoribus ecclesiae. Ergo distinguuntur ab illa ordinatione divina quae est immediate a Deo. Hoc autem est ius divinum proprium. Ergo de illo loquitur concilium, et tacite caetera iura de eodem interpretatur. Concilium etiam Lateranense, sub Leone X, cum ait nec divino nec humano iure potestatem aliquam esse datam laicis in clericos, necesse est ut de divino iure proprio loquatur, alias non satis probasset laicos non habere huiusmodi potestatem, quia posset quis dicere habere illam proprio iure naturali et divino, ut haeretici contendunt. Sit ergo certum, assertionem seu resolutionem propositam intelligendam esse de iure divino proprio seu immediato, et sub humano canonicum praesertim comprehendi, licet non excludatur civile, quia concilia hoc aperte asserunt, neque possunt aliter commode explicari, quod satis est ut simpliciter sit confitendum ita esse, quamvis in declarando modo, quo ius divinum ad conferendum hoc privilegium concurrit, possit salva fide esse inter catholicos controversia et varietas.
spacer 4. Secunda ergo declaratio assertionis esse potest privilegium exemptionis partim esse de iure divino proxime ac proprie, partim esse de iure canonico institutum. Nam iure divino duobus modis existit: primo, quia ab ipso Christo immediate datum est pontifici; secundo, quia illi data est potestas et praeceptum divinum communicandi priviiegium illud toti clericali statui. Iure autem canonico qaasi completum et executioni mandatum est hoc privilegium, in particulari ac definito modo illud conferendo singulis clericorum ordinibus sub pontifice summo contentis, et ita per hoc ius canonicum quasi determinatum et executioni mandatum est generale praeceptum divinum eximendi clericos a iurisdictione saeculari, quod haec opinio esse supponit, et per illud maxime a praecedenti differt. Potest autem intelligi tale praeceptum esse vel positivi iuris divini, vel naturalis. Priori modo vel intelligitur esse contentum sub illo generali praecepto dato Petro, Pasce oves meas, utique singulas, iuxta earum statum et conditionem; vel dicitur divinum, quia per imitationem et similitudinem ex testimoniis et exemplis veteris testamenti sumptum est. Sicut praeceptum decimarum dici solet ex iure divino manasse, ut in c. Tua nobis, 2, et c. Decimas, 1, de Decim. blue Et ideo sicut decimarum praeceptum quoad cottam iure canonico completum est, ita et hoc exemptionis privilegium. Maxime vero censeri potest illud praeceptum iuris divini naturalis, quia, supposita divina institutione clericalis ordinis, ex principiis naturalibus deducitur per illationem vel evidentem, vel ita necessariam moraliter, ut eam ob causam obligetur supremus ecclesiae praelatus privilegium illud inferioribus clericis communicare, et sub certa lege et modo illud constituere.
spacer 5. Ut autem fundamentum huius declarationis seu sententiae intelligatur, quatuor assertiones in ea distingui possunt. Prima est, iure canonico preeceptum esse ut clerici sint exempti; et haec pars verissima est, abstrahendo pro nunc a modo talis praecepti, et ita assertio in superioribus probata est, et in capite sequenti amplius confirmabitur. Secundo, supponit haec opinio esse in ecclesia potestatem addandam clericis hanc exemptionem, etiam data hypothesi quod iure divino id factum non esset. Et hoc etiam facile concedi potest, de quo in 11 cap. dicemus. Tertio, affirmat haec sententia exemptionem hanc esse iure divino praeceptam, quod omnino verum esse censemus, non solum de improprio praecepto divino per imitationem, nec per solam moralem deductionem ex principiis divini iuris, quae per humanam constitutionem compleatur, sed per proprium et rigorosum praeceptum, vel immediate a Christo domino latum, vel saltem media ratione naturali. Ratio est, quia sine hac exemptione non potest decentia et dignitas clericalis status cum debita reverentia et honestate conservari. Ergo cui Christus illius status curam commisit, illi certe praecepit ut clerum a saeculari potestate exemptum haberet vel conservaret, sive explicite hoc ei praecipiendo sive implicite et ex vi muneris quod illi committebat, ex quo per illationem moraliter evidentem talis obligatio colligitur.
spacer 6. Quarto, docet haec sententia privilegium hoc non esse singulis clericis aut clericorum ordinibus immediate a Deo datum, sed soli pontifici, ut per ipsum applicetur et distribuatur reliquis. Et in hoc convenit haec sententia cum prima opinione capite praecedenti relata, et ita eisdem nititur fundamentis. Praecipue, quia usus ipse videtur hoc declarare, quia haec exemptionon omnibus personis neque in omnibus temporibus, neque in omnibus casibus est aequalis, et variari amplius potest. Ergo signum est non fuisse ita distributam immediate iure divino, sed fideli dispensationi vicarii Christi commissam. Item, quia hoc sufficit ad ea quae canones de hac exemptione docent, et in sumna reducuntur ad verba concilii Tridentini, dicentis exemptionem hanc Dei ordinatione, ei ecclesiasticis sanctionibus esse constitutam. Nam primum propriissime verificatur propter dictam obligationem et praeceptum iuris divini, secundum autem ratione executionis ecclesiasticae.
spacer 7. Et declarari potest ex quaestione simili quae de iurisdictione episcoporum tractari solet, an sit immediate de iure divino, vel a pontifice. Et in ea resolutio probabilior esse solet ius quidem divinum immediate praecipere ut ecclesia per episcopos tanquam per ordinarios pastores et principes gubernetur, et quia hoc sine iurisdictione facere non possunt, ideo eodem iure divino praeceptum esse, ut eis sufficiens iurisdictio communicetur, et nihilominus in re ipsa et in effectu immediate per pontificem communicari. Ita ergo de privilegio exemptionis clericis tribuendo affirmat haec opinio. Est enim similitudo et proportio non parva: nam, sicut exemptio clericorum in genere est de iure divino, ita episcopale munus est de iure divino; et e converso, sicut iurisdictio episcoporum non est certa et determinata iure divino, sed per pontificem ampliari et restringi potest, ita etiam exemptio non est determinata iure divino pro singulis clericis, causis, locis aut temporibus, sed per pontifices variari, augeri et minui potest. Ergo, sicut iurisdictio episcoporum, licet ex praecepto divino sit, tamen immediate per papam confertur, ut ab eodem certum modum et mensuram recipiat, ita privilegium hoc immediate concessioni pontificum relictum est, ut per eum certum modum ac determinationem acciperet, sine qua non poterat convenienter actu conferri, sub obligatione tamen conferendi illud tanquam fidelis dispensator et prudens.
spacer 8. Et haec regula generalis est in aliis ecclesiae observantiis, quae in particulari non habent certam determinationem ex divino iure, licet in generali habeant necessitatem ex iure divino positivo vel naturali. Talia enim, licet possint dici ex divino iure quoad generalem obligationem, nihilominus quoad institutionem propriam et particularem solent esse immediate ex iure humano. Ita videre licet in censuris quae fundamentum habent in illo iure divino, Si ecclesiam non auderit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus; et nihilominus censurae, prout illis utitur ecclesia, immediate sunt ab illius institutione. Idem conspici potest in multis ritibus et caeremoniis ecclesiasticis: nam ius divinum generatim praecipit sacramenta, verbi gratia, et sacrificium decenti modo et ornatu fieri; quia tamen ipsum divinum ius immediate hoc non determinat, in effectu talis institutio ecclesiastica est, originem ducens a divino iure, et similia multa exempla afferri possent. Generalis autem ratio est, quia ius divinum immediate non statuit ea quae mutationi et variationi obnoxia sunt, et quia propria institutio non fit, nisi in particulari et cum certo modo ac mensura.
spacer 9. Tertia declaratio propositae assertionis est privilegium exemptionis clericorum immediate et cum omni proprietate esse de iure divino, quia ab ipso Christo non solum promissum vel iussum, sed etiam datum et actu concessum est, et nihilominus esse etiam de iure canonico declarante ius divinum et privilegium hoc conservante, vel, prout expedit, moderante. Iuxta quam declarationem refellitur omnino prior sententia superiori capite tractata, et posterior in sensu maxime proprio et rigoroso stabilitur; et licet pauci ex auctoribus pro illa relatis illam sic declarent, nihilominus multi profecto ita sensisse videntur, praesertim Carlerius, quem refert et sequitur Almainus. Idemque sensit Rebuff, et alii, qui dicunt clericos iure nunquam fuisse subiectos imperatoribus, etiam ethnicis, a principio ecclesiae, quod etiam sentit Turrecrem., lib. II Summae de Ecclesia, cap. 96, ad 3. Estque haec opinio et declaratio praedictae assertionis valde pia, rationique maxime consentanea, ideoque a nobis defendend et diligenter explicanda est.
spacer 10. Et imprimis, licet admittamus hoc privilegium esse a Christo immediate datum clericis, nihilominus non negamus quin subordinatum fuerit Petro et successoribus eius quoad modum servandum in usu eius, tam ex parte personarum quibus applicandum est privilegium, quam ex parte rerum, causarum, vel negotiorum in quibus talis exemptio servari debet. Hoc enim aliqua ex argumentis factis pro priori sententia, et alia, quae ex usu ecclesiae sumi possunt, manifeste convincunt. Videmus enim clericum in causa civili, si actoris personam gerat contra reum laicum, non esse exemptum in tali actione a tribunali laico, sed teneri ad sequendum forum rei. Cur autem hoc ita est, nisi quia ecclesia determinavit ut exemptio clericorum intra hos limites contineretur, potuissetque aliter id disponere, si aliter expedire iudicasset? Similiter omnes concedunt clericos obligari quoad vim directivam ad servandas quasdam leges quae ad communem et convenientem statum civium spectant; quod non aliunde provenit, nisi quia ecclesia ita expedire iudicavit, ut alibi ostendi. Igitur istud privilegium exemptionis, quod a iure divino indifferens et quasi generale est, subest quoad determinationem, limitationem, vel ampliationem ecclesiasticae potestati. Neque vero dici potest haec omnia solum fieri ab ecclesia per modum declarationis iuris divini vel naturalis, quia sine dubio multa fiunt ex prudenti arbitrio humano, et ideo diversis temporibus mutantur, ut quod clerici coniugati gaudeant hoc privilegio in his rebus et non in illis, et clerici minores cum his circumstantiis et non sine illis; et quod in tali crimine clericus tradatur brachio saeculari et non in alio interdum graviori. Fiunt ergo haec non tantum per potestatem interpretandi, sed etiam constituendi ius novum, et limitandi vel extendi antiquum.
spacer 11. Ut autem explicemus quomodo haec cohaereant, cum ecclesia non habeat potestatem supra ius divinum, suppono ex tractatu de Legibus hoc nomen ius interdum significare propriam legem seu praeceptum; aliquando vero, et satis proprie, ac frequenter significare facultatem utendi, vel (ut ita dicam) quasi ius facti, sicut distinguuntur iura servitutis vel ius in re, et ad rem, et similia. His ergo duobus modis potest etiam in praesenti ius divinum accipi. Nam privilegium ipsum exemptionis, quatenus est libertas quaedam a subiectione alterius, est facultas quaedam moralis ad non parendum tali potestati, vel libere operandi sine respectu vel impedimento illius. Haec ergo facultas a Deo ipso data dicitur ius divinum, non tanquam praeceptum, sed tanquam Dei donum. Sicut libertas a servitute, quae homini est naturalis, dicitur optime in hoc sensu esse de iure divino naturali. Posito autem tali privilegio, sequitur etiam lex divina, praecipiens ut habenti tale privilegium non fiat vis nec coactio, sed immunitas illi data servetur, et ita intervenit etiam in tali exemptione ius divinum praecipiens, contra quod fit exemptionem clericorum violando.
spacer 12. Ex hoc autem duplici iure illud, quod in facultate generali consistit, et est veluti quoddam donum, quod proprie dicitur privilegium, hoc, inquam, licet divinum sit, id est a Deo datum, amissibile seu mutabile esse potest ex iustis causis; sicut vita ipsa, et corporis membra, et ius libertatis naturalis a Deo donata sunt, et de iure nature esse dicuntur. et nihilominus ex iusta causa auferri vel minui possunt per potestatem humanam, quam intelligimus a Deo esse concessam, quia communi bono reipubliae humanae ita expediebat. Sic ergo intelligi debet, quamvis privilegium exemptionis a Deo ipso fuerit clericis datum, nihilominus ex iusta causa et per legitimam potestatem minui posse vel auferri, quia communi bono ecclesiae ita erat necessarium. Unde consequenter fit, ut aliud ius divinum praecipiens observantiam talius red privilegii non contineat absolutam prohibitionem, ne tale privilegium minui vel auferri possit, sed ne id fiat sine legitima potestate et iusta causa, sicut dicimus de libertate naturali.
spacer 13. Est autem illa potestas solum in pontifice, quia est potestas spiritualis et supernaturalis, et dispensativa mysteriorum Dei, et potestas ligandi et solvendi, et suprema in suo ordine. Legitima autem causa, generatim loquendo, erit, quoties limitatio aliqua vel privatio huius exemptionis ad convenientem ecclesiae ordinem et decentiam, aut bonos mores ecclesiastici status, necessaria vcl conveniens iudicabitur, quod iudicium prudentiae illius, cui claves datae sunt, etiam est commissum. Sic ergo intelligitur facile, non obstante varietate quam in usu legitimo huius exemptionis videmus, de iure divino esse potuisse, quia per illam varietatem non agitur contra aliquod praeceptum divinum, neque in illo dispensatur, sed ipsummet praeceptum includit talem limitationem, vel conditionem accommodatam tali privilegio et conditioni eius, ut explicatum est. Atque hoc modo solvi facile possunt argumenta, quae prima sententia contra hoc divinum ius directe et positive obiiciebat.
spacer 14. Hoc autem privilegium sic declaratum duobus modis intelligi potest fuisse a Christo domino datum statui clericali, scilicet vel quia tali modo ecclesiam suam diversosque ordines, et actus illius, et modum gubernationis eius instituit, ut inde per naturalem ac necessariam consecutionem hoc privilegium sequatur; vel etiam quia peculiari et expressa voluntate hanc exemptionem clericis concesserit. Hic posterior modus satis fit verisimilis ex verbis Christi, Matth. 17, prout illa praecedenti capite pro secunda sententia expendimus, adiuncta etiam ecclesiastica traditione, quae est optima verborum et legum Christi interpres. Atque haec pars ex priori magis confirmabitur: nam ratio, qua ex institutione ipsa ecclesiae et status clericalis privilegium hoc deducitur, etiam suadet Christum, in verbis, Ergo liberi sunt filii, totum clericalem statum voluisse comprehendere. Quod ergo priori saltem modo sit hoc privilegium de iure divino naturali, supposita divina institutione ecclesiastici status et totius ecclesiae, probatur in hunc modum, quia clerici, tam quoad corpus quam quoad animam sunt Petro specialiter subiecti iure divino evangelico. Ergo eodem iure sunt a iurisdictione principum saecularium exempti.
spacer 15. Assumpta propositio declaratur ex doctrina d. Hieronymi, quae refertur in cap. Duo sunt, 11, q. 1, ubi duo distinguit genera Christianorum, unum mancipatum divino ofiicio, et deditum contemplationi et orationi, ut est status clericorum et religiosorum; aliud genus est Christianorum laicorum, qui, licet generali ratione divino servitio destinati sint, secundum communem vivendi modum temporalibus rebus principaliter intendunt. Cum ergo Christiani omnes Petro in spiritualibus sint subiecti iure divino, ut libro III ostensum est, et illa subiectio dici possit quoad animam, quia tantum est in spiritualibus rebus et ad cultum Dei pertinentibus, de clericis dicimus, fuisse subiectos Petro eodem divino iure, non tantum quoad animam, sed etiam quoad corpora. Quod probatur ex dicta doctrina, quia specialiter sunt dicati et traditi Deo et cultui eius, non solum quoad animam, sed etiam quoad corpora. Ergo consequenter quoad utrumque sunt etiam Petro subiecti. Probatur consequentia quia, eo ipso quod clerici sunt dicati Deo secundum corpus et animum, pertinent utroque modo ad ius Dei peculiare; multoque maiori ratione dicendi sunt traditi in donum domino, ac proinde maiori titulo esse Dei quam Levitae, de quibus hec dicta sunt Numer. 3 et 18. Ergo eo ipso constituti sunt clerici secundum utramque rationem sub propria iurisdictione, Petro, ut Christi vicario, collata. Nam peculium Christi, et quidquid ad peculiare ius eius pertinet, vicario suo tanquam proprio oeconomo et dispensatori commisit.
spacer 16. Et confirmatur, nam bona ecclesiarum et res sacrae iure divino sunt commissae praelatis ecclesiasticis, et praesertim Petro, quoad curam et dispensationem earum, nimirum quia pertinent peculiari modo ad dominium Dei et patrimonium Christi. Ergo eadem et maiori ratione tota gubernatio clericorum, tam in his quae ad corpus et temporalem vitam, quam in his, quae ad animam spectant, Petro est specialiter per Christum commissa. Antecedens expresse traditur in synodo Romana IV, sub Symmacho. Dicitur enim non posse laicos, etiam religiosos et potentes, aliquid quomodolibet de ecclesiasticis facultatibus decernere, quarum suis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Consequentia vero non minus certa videtur, tum quia magis pertinent ad Christun et res ecclesiasticas, personae ipsae, quam ecclesiasticae facultates; tum etiam quia universa cum divini cultus est sub iurisdictione Petri ex divino iure, quia immediate ordinatur ad spiritualem finem, et hac ratione res omnes, quae ad cultum Dei dicatae sunt, simpliciter et absolute sunt sub iurisdictione et administratione ecclesiae, inter quas res Deo dicatas primum locum tenent personae clericorum. Ergo simpliciter et absolute, et secundum omnem rationem, iure divino commissae sunt iurisdictioni et dispositioni Petri.
spacer 17. Hoc ergo posito, prima consequentia, nimirum si commissi sunt Petro, consequenter fuisse a iurisdictione principum temporalium exemptos, per sese videtur evidens ex illo evangelico dogmate, Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odio habebit et altermn diliget; aut unum sustinebit, et alterum contemnet (Matt. 6). Similis enim impotentia et moralis repugnantia invenitur in hoc, quod clerici secundum idem, id est, secundum corpus, sint subiecti pontifici et regi, quia possent interdum contraria praecipere, et necessarium esset uni obedire et alterum contemnere. Ut, verbi gratia, posset rex praecipere clerico ut militet, vel aliis actionibus temporalibus occupetur, pontifex autem illa prohibere poterit, vel alia repugnantia praecipere. Item cum clerici quoad actiones corporis debeant esse divinis ministeriis addicti, et a saecularibus negotiis abstracti, necesse est ut a pontifice habeant regulam et modum vivendi et operandi, et utendi etiam temporalibus rebus vel officiis. Ergo non possunt esse simul sub iurisdictione principum temporalium, etiam quoad ea quae ad corpus pertinent. Sicut vasa Deo sacrata eo ipso et ex natura rei a profanis usibus exempta sunt; et contractus matrimonii, in sacramentum consecratus, eo ipso in forum ecclesiasticum transit, et a saeculari exemptus est.
spacer 18. Hinc ergo optime infertur clericos esse exemptos absolute a iurisdictione temporali principum, quia haec iurisdictio praecipue versatur circa subditos ratione corporum, et consequenter circa omnia illa quae ad convenientem conservationem vitae corporalis ordinantur, ut in tertio libro late ostensum est. Ergo si clerici sunt exempti a iurisdictione principum, etiam secundum corpora, profecto ab eorum iurisdictione temporali exempti sunt. Unde etiam concluditur non solum esse exemptos clericos a potestate principum quoad vim directivam, utique disponendo vel gubernando illos in his quae ad actiones praesentis vitae spectant, sed etiam quoad vim coactivam; tum quia una subiectio non separatur ab alia, nec potest recte consistere sine alia, et ideo quoad utramque sunt pontifici subiecti ex divino iure, et consequenter ab aliis exempti; tum etiam quia non minus necessaria est haec exemptio ad cultum Dei et convenientem usum rerum cultui divino dicatarum quam alia. Ideoque merito dixit Nicolaus papa in epist. ad Michaelem imperatorem, Hi, quibus tantum humanis rebus, et non divinis praesse permissum est, quomodo de his per quos divina ministrantur, iudicare praesumant, penitus ignoramus. Et hoc etiam multum confirmant verba illa concilii Lateranensis, sub Leone X: A iure tam divino quam humano, laicis potestas nulla in ecclesiasticas personas attributa est. In quibus imprimis adverto de omni potestate esse sermonem, ac proinde non spiritualem tantum, sed temporalem comprehendere; imo hanc posteriorem praecipue, quia de altera nulla erat controversia. Deinde supponit concilium laicos non posse habere ullam iurisdictionem in ecclesiasticas personas, nisi aliquo iure divino vel humano sit illis concessum. Unde necesse est ut vel supponat iure naturali laicos illam non habere, vel certe ut sub iure divino tam positivum quam naturale includat, alias diminute procederet, et nihil concluderet. Ergo intentio concilii est laicos ex vi iuris divini non habere talem iurisdictionem in clericos, quia neque ius divinum positivum illam tribuit, ut est per se notum, nec naturale illam permittit, sed clericos eximit a iurisdictione laicorum eo ipso quod speciali titulo eos pontifici subiecit. Denique adverto, etiam aliam partem de iure humano, de canonico maxime intelligi, de quo est illa sententia manifesta. De civili autem nullam rationem videtur concilium habuisse, quia supponit non esse potestatem in principibus temporalibus ad tale ius validum constituendum, cum ad hoc ipsum iure divino potestatem non habeant.
spacer 19. His praeterea addi possun talia concilia generalia et provincialia supra adducta, quae constanter docent esse hanc exemptionem de iure divino; quod potest et debet cum proprietate intelligi iuxta materiae capacitatem. Non dicitur auttem proprie de iure divino, quod immediate ab ecclesia statuitur, etiam si ex praecepto vel potestate iure divino datis originem ducat. Sicut potestas regia non est, nec proprie dici potest esse de iure divino, etiamsi a naturali lege et potestate ducat oiiginem. Et ob eamdem rationem nec caeremoniae ecclesiasticae extra sacramenta dicuntur esse de iure divino, neque etiam iurisdictio episcoporum, iuxta opinionem eorum, qui a pontifice immediate conferri censent. Cum ergo concilia de hac exemptione tam constanter et absolute dicant esse de iure divino, profecto cum maiori proprietate intelligenda sunt. Et similiter concilium Tridentinum ait hanc exemptionem esse ex ordinatione divina, rectissime intelligitur iuxta communem modum iurium, quod sit ordinata et constituta ab ipso Deo, et declarata ac stabilita per canonicas sanctiones. Accedit quod ipsimet imperatores. non lege quidem humana seu ecclesiastica, sed ratione fide illustrata ducti, exemptionem hanc recognoscere potius quam concedere visi sunt.
spacer 20. Sic Carolus Magnus, in suo capitulari, lib. VI, c. 109, cum ita sansxisset: Clerici non sarcularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Rationem declarat dicens, Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Est autem fas, teste Isidoro, blue lex divina, quae et ad Deum pertinet, et ex quadam naturali aequitate desccndit. Tale igitur sensit Carolus esse ius exemptionis clericorum, cui consonat quod in concilio Matiscon. 2, c. 9, nefas esse dicitur episcoporum immunitatem violare, quod in can. 10 ad alios clericos extenditur. Estque attente ponderandum quod in initio illius c. 9 dicitur, reverendissimos canones atque sacratissimas leges de episcopali audientia in ipso pene Christianitatis principio sententiam protulisse. Loquitur enim concilium apertissime de audientia quoad temporales et personales causas, ut statim explicat, et non dicit leges humanas illam introduxisse, sed pro illa sententiam dedisse, utique declaratoriam iuris quasi connaturalis iurisdictionis episcopalis et ecclesiasticae exemptionis. Theodosius etiam imperator, ut Ambrosius, epist. 32, alias lib. II, epist. 13, ad Valentinianum, refert, aeque sancivit in causa fidei, vel ecclesiastici alicuius ordinis eum iuducem esse debere, qui nec munere impar sit, nec iure dissimilis. Hoc est (ait Ambrosius) sacerdotes de sacerdotibus, quasi utrumque eiusdem iuris divini sit. Qnod etiam sensit Constantinus in facto et verbis saepe repetitis ex Gregorio, lib. IV, epist. 13, ind. 13, alias c. 75; Ruffin., et aliis ecclesiasticis historiis.
spacer 21. His addi possunt coniecturae ex iure legis veteris sumptae. Nam si sacerdotes et Levitae in illa lege erant a temporali potestate exempti, nemo negabit idem dicendum esse in lege nova ex vi divini iuris, saltem naturalis. Tum quia hoc pertinet ad maiorem perfectionem sacerdotii legis novae, tum etiam quia si talis exemptio in populo Israelitico inventa est, non fuit certe ex lege aliqua humana; nulla enim talis lex vel in scriptura legitur vel cum fundamento cogitari potest, praesertim cum huiusmodi leges eo tempore fuerint rarissimae, quia omnia erant in ipsa Dei lege minutatim praecepta. Colligebatur ergo ex ipso statu sacerdotali, et ex generalibus verbis quibus Levitica tribus ad ilium assumpta est, et donata Deo, et potestati pontificis omnino subiecta et subordinata. Ergo eodem modo colligendum est simile ius divinum in lege nova. Non quia antiquum, prout caeremoniale erat, in lege nova obliget, sed quia illud antiquum ius non in vi caseremonialis, sed in vi moralis ad tale sacerdotium consecutum fuit. Ergo simili modo ex suppositione melioris sacerdotii idem morale ius divinum in lege nova consecutum est. Quod autem illud ius exemptionis fuerit in lege veteri, fit valde verisimile ex modo loquundi scripturae, Numer. 3: Eruntque Levitae mei, utique peculiari titulo et donatione. De qua c. 8 dicitur: Cum Levitae fuerunt coram domino, ponent filii Israel manus suas super eos; et offeret Aaron debitum munus in conspectu domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius. Et infra, Consecrabis Levitas oblatos domino, et separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei. Et infra, Quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel. Et infra, sanctificavi eos mihi, tradidique eo d ono Aaron, et filiis eius de medio populi, ut serviant mihi &c. Et similia repetuntur cap. 18, et ad Aaron dicitur: Excubabunt Levitae ad praecepta tua.
spacer 22. Ex his ergo et similibus modis loquendi satis probabiliter colligitur, ex vi illius separationis ac deputationis Leviticae tribus ad ministerium templi fuisse exemptam a iurisdictione civili, quae ex natura rei erat in communitate illius populi. Primo, quia populus abdicando a se partem illam, et donando illam Deo, aliqua potestate et quasi dominio se privavit, et illam in Deum transtulit. Haec autem esse non poterat nisi potestas iurisdictionis, quia non erat alia potestas dominativa in communitate illa respectui illius partis, et consequenter Deus acceptando donationem speciali titulo illud ius sibi reservavit, et pontifici illius populi commisit. Secundo, quia ex vi illius separationis immunes facti sunt sacerdotes et Levitae ab oneribus et muneribus mere saecularibus et temporalibus, quae vel possent Levitas a ministerio templi distrahere, vel essent incongrua et indecentia illi statui. Cuius signum est quod Numer. 1 quando Deus iussit populum numerari, Levitae non sunt numerati cum eis, quia dixit Deus Moysi, tribum Levi noli numerare. Quia Levitae sacri erant (ait Ioseph., lib. III Antiq., c. 11), et immunes a militia. Et eadem ratione ab aliis saeularibus muneribus et tributis, ut sensit etiam Abulens., q. 25, in c. 1 Numer., dicens tribum Levi, cum esset destinata ad ministerium tabernaculi, non potuisse vacare aliis oneribus et necessitatibus populi. Et propterea Levitae non acceperunt partem in terra promissa, sed loco illius acceperunt iura sanctuarii, Numer. 18, Deuteron. 18, Iosue 13. Hinc addit etiam ibidem Abulens: non fuisse numeratos Levitas cum reliqua multitudine, quia non faciebant cum illis unum populum. Omnes enim, ait, decem tribus erant unus populus, et conmunicabant cum omnibus, et diviserunt sibi totam terram, et vacabant rebus pure saecularibus; Levitae autem in nullo conveniebant cum populo. Et hinc etiam tribus Levi quasi separata est ab aliis, et praeter illam solent duodecim tribus populi numerari. Sic enim in dict. c. 1 Numer. censentur duodecim tribus, excepta Levi, quia, ut notat Iosephus supra, pro Levi inter capita tribuum ponitur Manasses, et pro Ioseph ponitur Ephraim, quos Iacob in adoptionem a Iosepho impetraverat, Genes. 48.
spacer 23. Estque considerandum quod, licet iuxta dictan computationem et adoptationem fuerint tredecim tribus, nunquam in scriptura nisi duodecim numerantur propter numeri perfectionem Observatum autem est, quoties tribus numerantur in ordine ad spiritualia, numerari Levi, et aut tribus Ephraim et Manasse reduci ad unam Ioseph, ut Genes. 46, et Exod. 28, Deuteron. 27, vel excludi aliquam, ut Apoc. 7 omittitur tribus Dan propter Antichristum. Cum vero recensentur tribus in ordine ad saecularia vel temporalia excludi Leviticam, et Manasse ac Ephraim in duas distingui, ut Numer. 1, Deuter. 18, &c., quia in ordine ad temporalia erat tribus Levi quasi separata ab aliis. Atque eodem modo quando sub Ieroboam divisse sunt duodecim tribus, et duas, scilicet Iuda et Beniamin., manserunt sub Roboam, et reliquae decem ad Ieroboam transierunt, in illis non numeratur Levi, ut ex 2 Reg. 11, et 2 Paral. 11 aperte sumitur, quia nimirum (ut coniectare licet) illa ad temporale regnum non pertinebat. Ex his ergo probabilitcr colligitur exemptio sacerdotalis tribus a iurisdictione regum in lege veteri. Et non parum confirmatur ex auctoritate et potestate praecipiendi data pontifici illius legis, Deuter. 17, de qua in superiori libro dictum est. Multo ergo maiori ratione credi debet talis exemptio in lege nova divino iure clericali statui concessa.
spacer 24. Tandem, reiectis prima sententia capite praecedenti relata, et prima declaratione assertionis catholicae in hoc capite posita, quae cum dicta prima opinione coincidit, et conferendo hanc postremam declarationem cum secunda, quod haec postrema praeferenda sit, in hunc modum potest morali ratione declarari. Conveniunt enim duae illae declarationes seu sententiae, privilegium ecclesiasticae immunitatis esse ex iure divino et humano, cuius ratio reddi potest, quia oportuit tale privilegium esse perpetuum, fixum et immobile, et ideo debuit esse de iure divino, simulque necessarium fuit esse aliqua ex parte mutabile vel variabile, et ideo iuri etiam humano aliquo modo substerni debuit. Coniunctio autem utriusque iuris circa tale privilegium duplici modo cogitari vel fieri potuit: primo, ut ius divinum tantum remote tale privilegium concedi praeciperet, ius vero humanum illud constitueret hominum arbitrio. Secundo e converso, ut ius divinum illud proxime contulerit, commiserit tamen homini ut illud in particulari moderari et accommodare posset. At vero ex his duobus modis hic posterior convenientior est. Ergo credendum est isto modo fuisse a Christo datum ecclesiae suae hoc privilegium.
spacer 25. Declaratur minor ex illis duabus proprietatibus quae in hoc privilegio considerari possunt, scilicet stabilitas et aliqua varietas. Nam prior multo maior erit et securior, si hoc privilegium immediate per ipsum ius divinum constitutum sit et concessum. Sic enim per nullam humanam potestatem, sive temporalem sive ecclesiasticam, poterit omnino auferri quod ad conservationem ecclesiastici stalus et reverentiam divino cultui debitam necessarium fuit. Item hoc modo nulla usurpatio vel praesumpta humana praescriptio poterit contra hanc immunitatem praevalere, quod ad cohibendam temporalium regum vim et ambitionem etiam convenientissimum ac pene necessarium fuit. Denique hoc modo etiam ipsi pastores ecclesiae cautiores erunt in mutationibus faciendis in his privilegiis, maiorique titulo poterunt importunis precibus principum saecularium resistere, ne facultates vel licentias huic piivilegio aliquo modo derogantes, absque gravissimis et urgentibus causis, illis concedant. Posteriori autem parti in usu huius privilegii necessariae, nimirum ut in particularibus casibus vel personis interdum variari vel mutari possit, sufficientissime provisum fuit, subordinando privilegium potestati pontificis quoad hanc mutationem ex causa faciendam. Ergo haec fuit convenientissima institutio. Tertia ergo sententia, quae in hunc modum privilegium hoc declarat, alteri praeferenda est.
spacer 26. Ac propterea non recte aequiparatur hoc privilegium cum aliis observantiis vel caeremoniis ecclesiasticis, quarum institutio in particulari est de iure humano, licet generale praeceptum illarum sit de iure divino; est enim in multis dissimilis ratio. Primo, quia illarum institutio per divinum ius fieri non poterat in genere, abstrahendo nimirum a particularibus caeremoniis, quia institutio est actio seu effectio quaedam, quae non potest circa genus, sed circa particularia versari; praeceptum autem optime potuit in generali ferri, committendo arbitrio alterius particularem institutionem seu determinationem. Hanc enim immediate per divinum ius fieri non expediebat nec oportebat, nisi quoad ritus substantiales sacramentorum et divini sacrificii. Exemptio autem optime potuit absolute concedi per ius divinum in generali seu in universali, ut ita dicam, quia ibi generalitas non consistit in abstraction ea particularibus, sed in comprehensione omnium personarum ecclesiasticarum, et omnium effectuum immunitatis seu totalis libertatis a temporali iurisdictione, et ita dicimus de facto esse institutam iure divino, dando clericis absolutam exemptionem ab omni iurisdictione laicorum, quani clerici haberent, etiamsi ecclesia nihil in hoc disposuisset. Secundo, quia aliae caeremoniae vel ritus ecclesiae non sunt tam proxime de dictamine iuris naturalis, neque ita immediate consequuntur ex aliqua priori institutione divina sicut haec exemptio, ut satis declaratum est. Tertio, quia alii ritus particulares non erant ita necessarii ad bonum regimen ecclesiae et ad splendorem et decentiam religionis, sicut hoc privilegium. Et eadem ratione non est simile exemplum de iurisdictione episcoporum. Quia, quod episcopi recipiant a Christo immediate iurisdictionem, nec invenitur scriptura aut satis insinuatum in scriptura, nec habet necessariam connexionem cum alia priori Christi institutione, neque ita necessarium ad bonum ecclesiae regimen, nec conveniens erat, ut omnibus et singulis tota spiritualis iurisdictio sine ulla limitatione daretur, et cum varietate et limitatione non poterat immediate a Christo ipso concedi, et idcirco convenientius fuit ut vicario suo illam distributionem committeret. Praeterquam quod ad maiorem unionem et subordinationem membrorum cum capite multo convenientius erat ut in hoc omnes inferiores episcopi a vicario Christi penderent. In exemptione autem longe diversa ratio in his omnibus invenitur, ut declaratum est.

CAPUT 10
QUOMODO SINCULIS CLERICORUM VEL PERSONARUM ECCLESIASTICARUM ORDlNIBUS EXEMPTIO ECCLESIASTICA IURE DIVINO CONVENIAT

SUMMARIUM

1. Varii gradus personarum exemptionem gaudentium. spacer2. Prima opinio negans. Primum fundamentum. spacer3. Secundum fundamentum. Tertium. spacer4. Secunda sententia affirmans. spacer5. Solvuntur fundamenta contrariae opinionis. spacer6 - 8. An episcopi sint exempti. spacer9. De exemptione sacerdotum. spacer10. An inferiores clerici iure divino eximantur. Prima opinio negans. spacer11. Sententia Navarri praefertur. Obiectio ipsius. spacer12. Responsio eiusdem. spacer13. Declaratur amplius solutio Navarri. Confirmatio. spacer14. Auctoris responsio. spacer15 - 16. Hac exemptione gaudent quaecunque personae in statu ecclesiastico ab ecclesia constitutae.

T veritas in superiori capite confirmata magis elucescat, operaepretium visum est in singulis statibus seu ordinibus personarum ecclesiasticarum illam explicare et in singulis proprias rationes huius privilegii expendere. Nam in quibusdam inveniri poterunt maiores vel urgentiores quam in aliis, licet in omnibus sufficientes sint. Varii ergo distingui possunt gradus ecclesiasticarum personarum sub Petro: nam de Petro et eius successoribus iam diximus. In primo ac praecipuo gradu fuerunt alii apostoli a Petro. In secundo sunt episcopi, qui apostolis non ut apostolis, sed ut episcopis successerunt. Sub his sunt sacerdotes, ex quibus quidam sunt parochi et pastores animarum, alii sunt simplices sacerdotes, vel omnino vel in aliqua dignitate constituti. Sub sacerdotibus sunt inferiores clerici in sacris, et sub his alii in minoribus ordinibus constituti, coniugati vel non coniugati. Ac denique sunt aliae personae, quae, licet oridinem aut tonsuram non habeant, ratione status ecclesiasticae censentur, et privilegio canonis gaudent. De his igitur omnibus sigillatim dicendum est.
spacer 2. Primum dubium est an apostoli extra Petrum habuerint hoc privilegium, ita ut iure licuisset non parere imperatoribus, si facto possent; et e converso magistratus sa:eculares iniuste eos iudicarent propter usurpatam iurisdictionem, nisi forte ignorantia privilegii eos excusaverit. Rex enim Angliae in Praefatione, pag. 139, constanter negat hanc apostolorum exemptionem dicens, primitivae ecclesiae temporibus nunquam id fuisse in dubium revocatum. Quam sententiam aliqui etiam catholici saniore quidem mente et non cum tanta exaggeratione defendunt. Quibus favere videntur Chrysostomus, et Theophylact. ad Rom. 13, dicentes etiam apostolos non eximi ab obedientia et subiectione magistratuum temporalium, et loquuntur non solum quoad vim directivam, sed etiam quoad coactivam, prout apostolus etiam loquebatur. Et inter alias auctores modernos hoc expressius docuerunt Albertus Pighi et Iansenius, in locis iam citatis. Qui generaliter in hoc fundantur, quod clerici non erant exempti a potestate principum ethnicorum, quando in eorum regnis degebant, quia illi principes non erant sub iurisdictione ecclesiae, quae ratio etiam in apostolis locum habuit. Verumtamen illa ratio non probat, sed supponit hoc privilegium non fuisse apostolis a Christo concessum. Nam si Christus illud concedere voluit, nihil obstare posset quod infideles principes non essent Petro aut ecclesiae directe subiecti, quia ipsi Christo subiecti erant, ideoque potuit ab eorum iurisdictione eximere quos vellet, sicut exemit Petrum.
spacer 3. Si ergo apostoli hoc privilegium non habuerunt, non est quia principes infideles erant extra iurisdictionem ecclesiae, sed quia hoc pendet ex voluntate Christi, et de hac non constat per aliquam revelationem scriptam aut non scriptam. Privilegium autem extraordinarium et supernaturale asserendum non est nec credendum sine testimonio voluntatis principis. Secundo, quia tale privilegium fuisset apostolis inutile, quia nunquam illo erant usuri, neque in effectu habituri erant talem facultatem. Tertio addi solet, quod Paulus, Act. 25, Caesarem appellavit tanquam iudicem et legitimum superiorem suum in causa criminali de qua tractabatur. Quem locum vehementer urget rex Angliae, eumque ita intellexit Albertus Pighius, et approbavit aliquando Bellarminus, quos Lorinus secutus est. Et suaderi hoc potest, quia alias non bene fecisset Paulus appellando ad iudicem non suum, et tacite renunciando privilegio cui nullus praelatus renunciare potest. Denique sumi potest argumentum ex Matth. 17, ubi Christus pro se tantum et Petro tributum solvi iussit, et per hoc alii apostoli intellexerunt (ut supra ex patribus retuli) aliquod speciale privilegium Petro fuisse collatum. Mon est ergo cur dicamus fuisse commune caeteris apostolis.
spacergreen 4. Contrariam sententiam supponit Turrecremata, loco citato, eamque tandem praetulit Bellarminus, qui hac ratione dicunt Paulum non iure, sed facto, Caesarem appellasse, non tanquam ad superiorem suum, nam ab illius iurisdictione exemptus erat, utique iure divino, sed quia alia ratione non poterat inimicorum insidias evitare, neque locus ille in rigore amplius cogit, ut statim dicam. Unde sententia haec omnino praeferenda est et, praeter generalia fundamenta de toto statu clericali, confirmari potest, primo, ex his quae de Petro diximus. Nam, licet Petrus respectu apostolorum esset illis superior, nihilominus respectu ecclesiae, et omnium temporalium, et totius orbis, habebant quamdam cum Petro aequalitatem, nam fueruut principes constituti super omnem terram, et ab ipso Christo immediate habuerunt iurisdictionem directam vel indirectam super omnes principes terrae. Ergo ex vi illius excellentiae fuerunt exempti a iurisdictione principum saecularium. Est enim praeposterum et indecorum superiores principes ab inferioribus iudicari, et pastores ovibus subdi. Hinc etiam verba Christi, Ergo liberi sunt filii, ad apostolos extendi possunt maiori certe ratione quam ad quoslibet alios clericos. Tum quia illi magis proprie et stricte fuerunt de familia Christi filii Dei; fuerunt enim magis illi coniuncti et unum collegium cum illo componebant. et mensa, et si qua habebant temporalia bona, omnibus erant communia. Tum etiam quia singulari modo participarunt excellentiam et potestatem, quam Christus in homines habuit, et ideo etiam in exemptione ab humanis potestatibus illum imitari debuerunt, atque ita sub nomine filiorum veniunt tanquam accessorium sub principale. His ergo modis satis videtur constare de Christi voluntate.
spacer 5. Neque refert quod apostoli nunquam erant illa libertate usuri, nam erat quasi connaturalis eorum dignitati, vel certe maxime decens, et ideo non debuerunt illa nobilitate (ut sic dicam) vel ingenuitate privari, etiam si propter hominum ignorationem vel malitiam permittendi non essent illa gaudere, sicut etiam de ipso Petro dicendum est. Et ita etiam contingere potuit in facto Pauli, in quo non fuisse praesidem legitimum iudicem probat novissime et optime cardinalis Bellarm., in cap. 13 suae Apolog., quia causa Pauli quae tunc agebatur, non erat civilis, sed religionis, utique de pra^dicatione Pauli ad gentes, Act. 22, de resurrectione mortuorum, cap. 23, et quod esset sectae Nazaraeorum defensor, cap. 24, ac denique de quaestionibus suae superstitionibus, et de quodam Iesu, ut ipse praeses dixit, c. 25. In causa autem religionis non poterat laicus et ethnicus homo esse legitimus iudex. Nequc propterea male fecit appellando ad iudicem laicum et infidelem, quia vitari non poterat simile iudicium, in quo iam sub inferiori iudice laico etiam, et infideli erat constitutu s,et ideo prudenter fecit appellando ad legitimum superiorem eiusdem inferioris iudicis et suorum accusatorum, quorum iniustam vexationem hoc modo redimebat. Praesertim quia etiam potuit Paulus Caesarem appellare intentione implorandi eius auxilium, eo meliori modo quo posset. Sic enim factum illud interpretari videtur Athanasius, Apol. ad Constantium; implorare autem auxilium principis saecularis contra vim et iniuriam illatam ab inferiori iudice laico non est illicitum, neque libertati ecclesiastice repugnans, imo illi maxime consentaneum, ut ibidem significare voluit Athanasius, et Augustinus, epist. 48, 50 et 204 contra Donatistas docuit. Et hoc significant verba Pauli, Act. 28, Coactus sum appellare Caesarem, videlicet, ut eum eriperet e manibus Iudaeorum, a quibus per solum praesidem liberari non posse timebat.
spacer 6. Secundo loco dicendum est de episcopis, in quibus considerari potest potestas ordinis, in qua apostolis aequales sunt, et superiores sacerdotibus, unde hoc titulo potest aliqua maior ratio huius privilegii in eis considerari quam in sacerdotibus, maior vero sumitur ex munere pastorali. Nam praeter potestatem ordinis considerari potest et debet in episcopis pastoralis dignitas et potestas iurisdictionis episcopalis, ratione cuius sunt spirituales principes ecclesiae, non quidem universales, sicut apostoli, sed in suis dioecesibus, propter quod dicuntur esse successores apostolorum. Hac ergo ratione post apostolos videtur efficacius probari, habere episcopos a Christo domino hoc privilegium fori saecularis. Nam ad illos possunt cum proportione applicari rationes de apostolis factae, quia illi sunt altiori modo quam caeteri de familia Christi, et cum pontifice specialiter vocati in partem sollicitudinis, et ideo ab eo fratres vocantur. Merito ergo censeri possunt inter filios a Christo comprehensi cum dixit, ergo liberi sunt filii. Tum etiam quia episcopi sunt patres principum saecularium, et simpliciter illis superiores, et ideo indignum est et indecens ut ab eis iudicentur.
spacer 7. Unde Anacletus papa, de episcopis loquens in Epist. 2, c. 2, sic ait: Unde liquet quod summi sacerdoles, id est, episcopi, a Deo sunt iudicandi, non ab humanis, aut pravae viae hominiibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi, ipso domino exemplum dante, quando per se ipsum, et non per alium, vendentes et ementes eiecit de templo, blue et caetera quae prosequitur. Et idem optime confirmant verba Gregorii VII, lib. VIII, in ep. 21, quae supra iam retuli, Quis dubitet sacerdotes Christi, regum et principum, omniumque fidelium patres et magistros censeri? Nonne miserabilis insania esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subiugare, et iniquis obligationibus illum potestati suae subiicere, a quo credit non solumin terra, sed etiam in coelis se posse ligari ac solvi? ubi constat praecipue de episcopis loqui, quibus convenit ligandi et solvendi potestas in exteriori foro seu iudicio ecclesiastico.
spacer 8. Unde statim idem pontifex, ex altero Gregorio, lib. IV, epist. 32, c. 75, refert historiam supra tactam de Constantino, qui in concilio Nicaeno nullam iudicis sententiam super episcopos dare praesumpsit, sed illos etiam deos vocans, non suo debere subesse iudicio, verum se ab illorum pandere arbitrio iudicavit. Imo addit Melchiades papa, in cap. Futuram, 2, q. 1, dixisse Constantinum episcopos solius Dei iudicio reservari. Unde colligunt adversarii verba illa Constantini urbanitatis tantum fuisse, quoniam alias episcopi neque a papa possent iudicari. Sed longe aliter hoc declarat et confirmat Melchiades papa, in epist. ad episcopos Hispaniae, dicens, episcopos, quos sibi dominus tanquam oculos elegit, et columnas ecclesiae esse voluit, quibus etiam ligandi et solvendi dedit potestatem, suo iudicio servavit, hocque privilegium red b. clavigero Petro sui vice solummodo commisit. In quibus verbis omnes episcopos in hoc videtur papae similes efficere, quod illos Deus iudicio suo reservavit. Unde ex hac parte divina ordinatione erunt exempti a iudicio mere humano seu saeculari. Differunt tamen a pontifice, quia in terris habent iudicem cui Deus suas vices commisit, pontifex autem superiorem hominem non habet a quo iudicetur. Quae omnia etiam de apostolis a fortiori procedunt, et videntur hanc partem multum persuadere.
spacer 9. Tertio dicendum est de sacerdotibus, in quibus non invenitur ratio illa specialis quam in episcopis consideravimus, quia non habent propriam iurisdictionem ecclesiasticam in foro externo, et ideo non sunt ecclesiae principes, nec superiores principibus laicis quoad potestatem imperandi et iudicandi illos in exteriori foro. Sunt tamen illis statu et gradu digniores, et Christi personam in suis ministeriis excellentiori modo repraesentant. Praesertim in tremendi sacrificii oblatione, et in peccatorum absolutione, ubi Christi personam gerunt. Et ad illa munera ex vi sui ordinis et status deputati sunt, ideoque in verbis, Ergo liberi sunt filii, merito censendi sunt sacerdotes comprehensi, quia peculiari titulo et modo sunt de familia Christi, licet non in tam excellenti gradu sicut episcopi. Quod vero pertinet ad ius naturale, videtur etiam habere maiorem congruentiam in sacerdotibus quam in inferioribus, ratione characteris sacerdotalis. Primo quidem quatenus dat potestatem in corpus Christi verum, nam per illam maxime participant sacerdotium Christi et efficiuntur res maxime sacrae, ideoque sunt eo ipso abstractae a iurisdictione saeculari, et spirituali potestati subiectae. Deinde accedit potestas in corpus Christi mysticum, ratione cuius fiunt spirituales patres laicorum et iudices loco Dei in spiritualibus causis, quae ad Deum maxime spectant, et in foro maxime sacro. Ratione quarum potestatum maxime in sacerdotes legis gratiae conveniunt tituli regum et deorum, quibus scriptura solet ornare sacerdotes, ut iura etiam canonica supra citata expendunt, ad considerandum quam sit indecens sacerdotes a laicis iudicari. Quae indecentia ex natura rei inest, et fundatur in excellentia sacerdotalis characteris. Ergo valde credibile est cex vi illius esse exemptos.
spacer 10. Atque hinc tandem constat quid dicendum sit de inferioribus clericis. Aliqui enim dixerunt illos non esse exemptos iure divino, etiam si maioribus ordinibus consecrati exemptionem a iure divino habeant, quod sensit Bernard. Diaz de Lugo, in Pract., cap. 65, et Ioan. Lupus, tract. de Libert. Christ., p. 2, q. 5. Quod omnino non placet, tum quia quod aliquis ordo peculiari modo maior aut sacer reputetur ex iure positivo pendet, iuxta cap. Miramur, de Servis non Ordinand.; tum etiam quia iura supra allegata generaliter et sine distinctione loquuntur. Tum denique quia non solum clericis in minoribus ordinibus constitutis, sed etiam in universum personis ecclesiastici, sive recipientibus characterem per aliquem ordinem, qui sit verum sacramentum, sive per quemcumque alium ritum vel modum ab ecclesia institutum, possunt cum proportione applicari discursus facti. Nam omnes sub peculiari familia Christi comprehenduntur, et omnes ad ordinem rerum sacrarum et ecclesiasticarum pertinent, et magis aut minus non variant speciem. Sicut bona ecclesiastica quaedam sunt magis propria quam alia, et inter res sacras quaedam sunt aliis sacratiores, et nihilominus omnes aeque sunt ecclesiae commissae, et a saeculari potestate exemptae ex divino iure. Idem ergo erit in personis.
spacer 11. Melius ergo Navarr., in c. Novit, de Iudiciis, notab. 6, n. 30, respondendo ad sextum argumentum, n. 15, absolute docet ex vi characteris clericalis sequi ex natura rei exemptionem a iurisdictione laica personae sic sacratae, non solum quatenus sacra est, sed etiam quatenus homo est. Obiicit tamen sibi, quia sequeretur omnem Christianum ex vi characteris baptismalis eximi a potestate laica, quia per illum characterem est Deo consecratus.
spacer 12. Quod si respondeatur verum esse Christianum ut charactere insignitum subdi spirituali potestati et non saeculari, id est, in his quae ad Christianismum pertinent, ut hominem vero subdi potestati saeculari, replicabitur facile, quia idem dicetur de clerico ut affecto charactere clericali. Unde ipse Navarrus laborat in differentia assignanda, reiectisque aliorum sententiis, tandem respondet negando illationem, constituendoque discrimen inter utrumque characterem, quia baptismalis, inquit, non discernit inter Christianos, sed potius illos congregat in unum corpus, clericalis autem distinguit inter clerum et Christianum populum. Quod amplius non declarat, sed potius dicit se omittere quaedam quae in alia editione obiecerat, quia facilem solutionem habebant.
spacer
13. Sed nihilominus videtur res indigere expositione, quia difficultas non videtur soluta. Nam imprimis omnis forma, constituens ct uniens aliquo modo omnes similem formam habentes, distinguit illos a reliquis forma illa carentibus, et sic charactcr baptismatis distinguit ab ethnicis seu infidelibus ecclesiae non subditis, unde solum differt a clericali quia baptismatis solum distinguit ab his qui omnino sunt extra ecclesiam, clericalis autem distinguit inter fideles. At hoc non videtur sufficere, ut unus efficiat exemptum et non alius, quia etiam character sacerdotalis distinguit non solum inter fideles, sed etiam inter clericos superioris et inferioris ordinis. Ergo, licet character sacerdotalis secum afferat exemptionem, non erit idem in inferioribus, vel certe non aequaliter. Simileque argumentum fieri poterit in inferioribus, praesertim distinguendo clericos in sacris a minoribus. Vel certe si character clericalis in primo gradu, vel etiam tonsura, quae primo facit distinctionem clerici a non clerico per specialem quamdam consecrationem, eo ipso affert exemptionem personae, etiam character baptismatis, cum faciat primam distinctionem Christiani a non Christiano, consecrando personam baptizatam Christo, afferet secum simile privilegium. Et augetur difficultas, quia saltem afferet character baptismatis exemptionem a potestate principum ethnicorum, quod dici non potest, ut supra visum est, Sequela patet, nam character ordinis, quia distinguit clericum a laico, eximit personam clerici a iudicio laici. Eergo servando eamdem proportionem, baptismatis character distinguendo Christianum ab ethnico, ab istius iurisdictione eumdem eximet. Et confirmatur, quia non minor indecentia nec minus periculum invenitur in hoc, quod fidelis iudicetur ab infideli, quam in hoc, quod clericus iudicetur a laico, et ideo Paulus, 1 ad Cor. 6, reprehendit fideles qui apud infideles litigabant et non apud sanctos, id est, fideles, ubi d. Thomas varias rationes indecentiae et periculi adducit, quae, servata proportione, ad utramque causam aeque possunt applicari, ut legenti et consideranti facile patebit. Unde Alexander papa inde e converso sumit argumentum ad exemptionem clericorum persuadendam, cap. Relatum, 11, q. i.
spacer 14. His vero non obstantibus, et suppositis quae de charactere sacerdotali diximus, respondemus idem esse dicendum de omni charactere ordinis. Ad quod asserendum non parum iuvat sententia Alexandri I in canone proxime allegato, cum aliis quae supra retulimus. Ratio vero est quia, licet isti characteres differant secundum magis et minus, tamen in hoc conveniunt, quod consecrant personam, dedicando illam divino cultui et alicui ministerio sacro, inchoando ab aliquo inferiori, et de se ordinato ad supremum, quod est sacerdotale vel episcopale, et hac ratione talis character statim constituit personam sacram et eximit a saecularibus. Et in hoc potest constitui discrimen inter characterem ordinis et baptismi, nam character baptismi non sacrat personam deputando illam ministerio sacro, sed tantum consignat illam Christo, eamque ad fidem eius retinendam specialiter obligat, et de se communis est omnibus hominibus, per accidensque est quod aliquibus non insit. Ideoque per se non distinguit inter fidelem et infidelem in his quae ad temporalem vitam et politicum statum spectant, et propterea non ita secum affert exemptionem a iurisdictione fidelium in eisdem rebus civilibus et humanis, sicut character ordinis eximit clericum a potestate laici, quia dicando personam ministerio sacro per se distinguit utrumque statum clericalem et laicalem, et hoc fortasse est discrimen quod Navar. indicare voluit in d. cap. Novit.
spacer 15. Atque hinc tandem videtur idem dicendum de aliis personis quae alio quocumque modo ab ecclesia instituto seu determinato in statu ecclesiastico constituuntur. Quod sensit Navarr. supra, coniungens monachatum cum clericatu: monachatus enim non imprimit characterera, et ex ecclesiae institutione vel determinatione existit. Idemque dici potest de prima tonsura, quae initium est clericatus sine impressione characteris, et si quae sunt similia. Et confirmari potest ex cap. Duo sunt, 12, quaest. 1, ubi duo distinguuntur genera Christianorum, et unum esse dicitur, quod mancipatum divino officio, et deditum comtemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare convenit, ut sunt clerici et Deo devoti. Ex quibus verbis colligere licet eamdem esse rationem exemptionis in hoc toto genere personarum, quia totum est Deo et divino cultui dicatum, quod est fundamentum exemptionis, licet modus consecrationis diversus sit. Ergo omnes hae personse eodem iure censentur, quantum ad exemptionem.
spacer 16. Atque ita ad hoc totum genus personarum applicari poterit ius positivum divinum, quia ex hoc toto personarum genere integra Christi familia completur, iuxta sententiam Thelesphori papae in epistola sua, ubi de omnibus ecclesiasticis personis sub nomine clericorum loquitur, et familiares Christi appellat. Potest etiam ad omnes applicari ius divinum naturale, quatenus in generali ratione consecrationis seu dedicationis ad divinum cultum fundatur, ut dixi. Neque obstabit quod modus huius consecrationis seu dedicationis ad divinum cultum in multis ex his personis sit ecclesiae institutione, quia nihilominus facta tali institutione resultare potest ius naturale. Sicut licet consecratio calicis sit de iure ecclesiastico, exemptio calicis consecrati ab omni usu communi, et non sacro, naturali iure consequitur. Vel, sicut in materia de Simonia diximus, licet consecratio aut benedictio alicuius rei sit de iure ecclesiastico, nihilominus quod vendi non possit, quatenus consecrata, est de iure naturali; ita ergo in praesenti dici potest.

CAPUT 11
UTRUM SECLUSO OURE DIVINO IMMEDIATO POTUISSET EXEMPTIO CLERICORUM PER IUS CANONICUM SINE ADMINICULO IURIS CIVILI INTRODUCI

SUMMARIUM

1 - 2. Sensus quaestionis. spacer3 - 4. Confirmatio. spacer5. Secunda et vera sententia. spacer6. Probatur primo. Evasio. spacer7. Exploditur dicta evasio. spacer8. Secundum fundamentum. spacer9. Roboratur discursus factus. spacer10. Quaesitum. Resolutio. An episcopi in suis dioecesibus clericis hanc exemptionem per se conferre valeant. Ratio dubitndi pro affirmativa parte. spacer11. Ratio pro parte negativa. Confirmatio. spacer12. Pars negativa praeponitur. spacer13. Episcopi possunt prohibere ne clerici saecularia iudicia adeant. spacer14. Ad fundamentum contrariae sententiae. Usus indirectus potestatis spiritualis absque saecularium principum criminibus est necessarius. spacer15. Servus sacris ordinibus initiatus a servituto eximitur. spacer16. Invitis principibus ethnicis potest ecclesia clericos ab eorum iurisdictione eximere. spacer17. Ad confirmationem. spacer18. Princeps ethnicus sub conditione exemptionem clericorum non observandi ad fidem admitti non debet. Prima ratio. spacer19 - 20. Secunda ratio.

AEC simpliciter et absolute proposita necessaria non est, cum ostenderimus praecedenti capite hoc privilegium a iure divino esse immediate concessum, et supra cap. 3 etiam probatum sit iure canonico esse stabilitum; nihilominus tamen ex hypothesi tractanda a nobis est proposita quaestio, tum ad materiae complementum, ne opinionem ullam intactam et indiscussam relinquamus, tum ut ecclesiasticam potestatem tuearaur, et nonnullis obiectionibus quae contra superiorem resolutionem militant satisfaciamus. Quaerimus enim an, remoto iure divino immediate concedente hoc privilegium, potuerit summus pontifex suprema sua potestate illud concedere sine consensu saecularium principum, vel tantum, supposita eorum donatione aut consensione, illius observantiam praecipere et tueri valuerit. In quo puncto non solum Marsilius Patavinus, et alii haeretici et schismatici qui illius doctrinam sequuntur negant potestatem ecclesiasticam ad hoc sufficere sine saecularis consensu, verum etiam aliqui ex catholicis eis in hac parte consentire videntur. Id enim supponunt, qui dicunt hanc immunitatem esse de iure civili primario, ut sentiunt Medina, c de Restitut., q. 15, qui ait hoc privilegium esse ex concessione saecularis potestatis, significans aliter induci non potuisse. Idemque aperte sentit Palacius, in 4, dist. 25, disput. 3, circa finem, et antea id tradiderat Hostiens., in Summ., lib. 3, tit. de immunit. eccles. § Sed nec alia, circa finem, dicens, Non poterat autem imperator cogi ab initio ut privilegia daret, sed ex quo dedit auferre non potest; ei, ut Rebuff. et Covarr. allegandi referunt, illam sententiam ex professo docuit Petrus de Ferrara, in sua Practic. in forma Libelli, verb. Plenam.
spacer 2. Fundamentum huius sententiae esse potuit quia principes saeculares a principio iure naturae, vel saltem gentium, habebant iurisdictionem civilem in personas clericorum, et illa non fuerunt imnediate privati ab ipso Deo, ut ipsi sentiunt, et nos disputationis gratia permittimus. Ergo neque a pontifice possunt privari, quia, sicut non possunt privari dominiis suis, ita nec parte illorum, qualis est haec iurisdictio et quasi dominium super personas clericorum. Ergo nec potest concedere pontifex privilegium exemptionis, quia hoc subsistere non potest nisi principes iurisdictione priventur. Dices, licet pontifex directe non possit privare principem saeecularem dominio suo, indirecte interdum id posse per spiritualem potestatem, et hoc modo posse hoc privilegium concedere. Sed contra, quia hic usus indirectae potestatis solum habet locum quasi per accidens, vel per modum defensionis subditorum fidelium, quando princeps illis esset perniciosus, et occasio ruinae, vel per modum punitionis ecclesiasticae, quando princeps criminosus et incorrigibilis fit dignus tali poena, in quibus casibus etiam laicos subditos potest pontifex eximere a subiectione talium principum. Hic autem loquimur per se, et nulla interveniente causa vel culpa ex parte principis. Et hoc argumentum maxime urget in principibus infidelibus, quia non sunt subditi ecclesiae potestati, nec directe, neque etiam indirecte. Extenditur autem ad principes fideles, quia per conversionem ad fidem non sunt facti deterioris conditionis, nec parte aliqua iurisdictionis sunt privati.
spacer 3. Potestque dc utrisque hoc confirmari. De fidelibus quidem, quia ecgimus episcopos vel iudicium ab imperatoribus postulasse, quamdiu illi iuri suo non cesserunt, ut in facto Constantini et episcoporum concilii Nicaeni sfaepe commemorato plane ostcnditur; vel privilegium hoc ab imperatoribus impetrasse, quando illud habere desiderarunt, ut colligitur ex Novella 83, Ut clerici apud proprios episcopos &c., tit. 11, collat. 6, ubi Iustinianus ait se plures leges scripsisse quibus voluit ecclesiasticos ab episcopis tantum iudicari, et postea subiungit, Petiti sumus a Menna, Deo amabili archiepiscopo, reverendissimis clericis hoc dare privilegium &c. Et in multis aliis legibus, quas capite sequenti referemus, imperatores significant privilegium hoc ab ipsis donari et a sua voluntate pendere. Imo concilium Toletanum III_ c. 21, privilegium exemptionis pro servis ecclesiarum, episcoporum et clericorum, a rege Hispaniae postulavit, ut habetur in cap. Ecclesiarum servos, 12, q. 2.
spacer 4. De principibus autem infidelibus fieri potest argumentum, quia antequam convertantur ad fidem, possunt expresse conditionem exigere, et cum eo pacto converti, ut nullus subditorum suorum ab eorum iurisdictione eximatur, sive clericus sit sive laicus. At si reges Iaponiae, Chinae, aut similes, sub ea conditione baptismum peterent et aliter illum acceptare nollent, non propterea esset illis denegandus, quia conditio illa neque est intrinsece mala, neque repugnat voluntati credendi omnia necessaria ad salutem et illis obediendi. Ergo admittenda vel saltem toleranda esset propter tantum bonum, quale est unius regni intega conversio. Semel autem admissa conditio servanda esset, cum non sit iniusta. Ergo signum est habere temporales principes ius ut, licet ad fidem convertantur, suis subditis aut parte illorum non priventur, et consequenter licet illam conditionem expresse non ponant, implicite illam includunt vel supponunt, quia nullus censetur iuri suo renunciare nisi satis expresse id declaret.
spacer 5. Nihilominus vera et certa sententia est, sive hoc privilegium exemptionis immediate sit ab ipso Christo omnibus clericis collatum, sive non sit, potuisse pontifices illud conferre, eiusque observantiam principibus saecularibus praecipere, et ad consentiendum eos cogere. Ita docuit Innocentius, in cap. 2, de Maiorit. et Obedient. Nam proponens quaestionem, quis exemit clericos, prius dicit, quod papa, consentiente imperatore; postea, quod exempti sunt a Deo; et tandem ait, vel dic, quod papa, etiam sine consensu imperatoris, eos potuit eximere a iurisdictione imperatoris per suas constitutiones, quia cum clerici spirituales res sint, et ex toto corpus suum et animam dederunt in servitum et sortem Christi, per consequens papae iudicio et constitutionibus subunt. Eadem est communis sententia canonistarum, in c. ecclesia S. Mariae, de Constitut., praesertim Panormit., Felin. et Deci., et Rebuff. in Concordat., titul, ult., ubi sententiam Petri de Ferrara falsam et damnatam appellat, et idem tenet Alvarus Pelagius, lib. I de Planct. Eccles., cap. 44, in fine referens, et ad litteram sequens sententiam Innocentii. Idem Driedo, lib. I de Libertate Christian., c . 9; et Covarr., in lib. Practic. Quaestion., cap. 31, concl. 3 et 4; Soto, 4, d. 25, quaest.2, art. 2, concL 6; Molin., tom. I, tract. 2 de Iustit., disput. 31, § Tertia vero; Henriq., 1. 7 de Indul., c. 24.
spacer 6. Probatur primo ex illis decretis, quibus observantia huius immunitatis sub censuris, ipsis etiam principibus temporalibus praecipitur, ut constat ex c. Noverit, et c. Gravem, de Sent. Excom., et cap. ult., de Rebus Eccles. non Alienand., et c. Quanquam, de Censib., in 6, et fere toto tit. de Immunit. Ecclesiar., in decretal., et Sexto, et ex bulla Coenae Domini, tot annis a tot pontificibus repetita. Nam in ea per varios articulos, et latis gravissimis censuris etiam contra principes et reges temporales hanc libertatem ecclesiae defendunt. Dicere vero posset aliquis haec omnia decreta esse noviora, ct supponere privilegium exemptionis prius ab imperatoribus collatum, et ita iam supponere consensum temporalis principis, qui semel datus retractari non potest; et ideo, facta illa suppositione, locum habere omnia illa praecepta, nihilominus tamen in principio necessarium fuisse consensum principum, et sine illo non potuisse ecclesiam similia praecepta ferre.
spacer 7. Sed hoc profecto incredibile est, tum quia dicti pontifices non fundantur in illo principio, quod priviiegium ecclesiae datum ab imperatore ab eo revocari non potest. Nam, licet illud verum sit, ut infra videbimus, non est tamen ita certum, sicut est certum illa decreta et censuras obligare omnes principes etiam supremos ad immunitatem ecclesiasticam non violandam. Non ergo nituntur pontifices in illo principio, sed vel in iure divino vel in suprema potestate quam a Christo habent ad regendam ecclesiam, et praesertim res sacras et ecclesiasticas, ut expedire censuerint ad divinum cultum et ad supernaturalem hominum finem. Unde multi etiam ex antiquioribus pontificibus clericos a laicis iudicari, vel apud illos causam movere, vetuerunt, etiam illis temporibus quibus imperatores infideles erant, ut patet ex c. Relatum, 11, q. 1, et aliis quae cap. 3 et 4 allegavimus. Praecipue vero veritatem hanc confirmat concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 20, de reformat., quia, nulla facta iuris civilis mentione, dicit ecclesiae et ecclesiasticarum personarum immunitatem divina ordinatione et ecclesiasticis sanctionibus esse constitutam. In quo aperte supponit immunitatem hanc non a iure civili seu a concessionibus principum saecularium duxisse originem, alias propriam et immediatam huius immunitatis causam tacuisset, et in rigore, aut falsa aut nimis diminuta fuisset doctrina. Deinde vero admonet inperatorem, reges &c., ut, quo largius bonis temporalihus atque in alios potestate sunt ornati, eo sanctius, quae ecclesiastici iuris sunt tanquam Dei praecipua, eiusque patrocinio tecta venerentur, et debitam sacris summorum pontificum, et conciliorum constitutionibus observantiam praestent.
spacer 8. Ratione vero et scripturae auctoritate simul fundata est haec veritas in potestate data Petro ad gubernandam ecclesiam, et ad ligandum et solvendum in omnibus quae ad bonum religionis Christianae, et conveniens ecclesiae regimen necessaria fuerint. Nam haec exemptio, per se loquendo, et quasi ex natura rei est valde necessaria religioni Christianae, ut res ecclesiasticae et divinus cultus debita veneratione tractentur. Ergo propter hunc finem data est Petro et pontifici potestas ad solvendum seu eximendum clericos a potestate civili, et ad ligandum ipsam potestatem civilem, ut personis ecclesiasticis hunc immunitatem custodiat. Consequentia haec evidens est ex dictis supra de potestate pontificis circa temporalia in ordine ad spiritualem finem: ibi enim ostensum est hanc potestatem esse divinam et supernaturalem, ac subinde per se sufficientem ut in sua materia efficaciter operari possit, non expectato subditorum consensu, etiam si sint temporales principes, sed illos ad consentiendum obligando et, si neccssarium fuerit, cogendo. Antecedens autem satis declaratum et probatum relinquitur ex duobus capitibus praecedentibus. Nam si haec exemptio est proprie et complete de iure divino positivo vel naturali, clarum est posse et debere pontificem cogere Christianos principes ad illud ius observandum. Si vero ad minimum est haec immunitas valde propinqua iuri naturali, et valde consentanea iuri divino et consensioni omnium gentium, ut omnes doctores sine dissensione fatentur, profecto negari non potest quin haec exemptio ex natura rei sit ita necessaria religioni et cultui divino, ut sine illa convenienter administrari non possit.
spacer 9. Potestque hoc amplius declarari ratione supra tacta, quam in hoc puncto indicavit etiam Innocentius supra, quia res sacrae, ex vi consecrationis, ecclesiasticae potestati ita subduntur ut non solum circa consecrationem ipsam, sed etiam circa materiam et usum convenientem illius iam consecratae disponat, et prohibeat non solum ea quae sunt intrinsece mala, sed etiam illa quae frequenter ac moraliter possunt in irreverentiam rerum sacrarum vergere. Personae autem ecclesiasticae sunt res valde sacrae, et per subiectionem ad saecularem iurisdictionem possunt et a divino cultu valde distrahi, et a saecularibus hominibus irreverenter tractari et contemni, si eorum crimina inter laicos publice ad tribunalia communia deferrentur. Ergo talis exemptio per se spectat ad potestatem spiritualem propter spiritualem finem. Denique hac de causa potuit ecclesia circa matrimonium disponere non solum quatenus sacramentum est, sed etiam quatenus est quidam contractus, quia iam est materia rei sacrae, et sic etiam disponit de bonis ecclesiarum, et de decimis, et de aliis multis, quae materialiter temporalia sunt. Ergo eamdem potestatem habet in hac materia, quae suo etiam modo sacra est, et ad divinum cultum non minus necessaria.
spacer 10. Sed quaeret aliquis an solus pontifex hanc habeat potestatem non solum respectu totius ecclesiae, sed etiam respectu singulorum episcopatuum. Nam priori modo clarum est solum pontificem habere hanc potestatem universalem pro tota ecclesia, per quod non excludimus concilium generale; nam in illo esse debet pontificia auctoritas, et per illam confirmandum est ut leges ferre possit universam ecclesiam ligantes. Solum ergo quaeri potest si hoc privilegium non esset a Christo vel pontifice generatim in tota ecclesia clericis datum, an singuli episcopi in propriis dioecesibus illud suis clericis dare possent. Ratio autem partem affirmantem suadens esse potest, quia unicuique episcopo incumbit cura disponendi omnia in sua ecclesia quae ad conveniens illius regimen spectant, et ad hunc finem unusquisque episcopus potest in sua dioecesi quidquid sibi prohibitum non est, vel per superiorem non est aliter praescriptum. Sed hoc non invenitur eis prohibitum. Ergo licet exemptio non esset per pontifices introducta, unusquisque episcopus in sua dioecesi posset illam tribuere.
spacer 11. In contrarium vero est, quia episcopi in suis dioecesibus non possunt quidquid eis non prohibetur, sed tantum quod eis conceditur, quia non habent iurisdictionem ex iure divino, sed a pontifice; hoc autem non legitur eis concessum. Deinde maiores causae pontifici sunt reservatae, ut dicitur in cap. Maiores, de Baptism. Exemptio autem clericorum, per quam supremi principes temporales sua iurisdictione ex parte privantur, gravissima res est, magnaque indiget auctoritate et potestate. Ergo vel a Christo facta est, vel eius vicario est reservata. Et confirmatur quia episcopi non possunt in suis dioecesibus hanc exemptionem augere. Ergo nec possent introducere, si non esset. Denique ex huiusmodi exemptione possunt scandala et perturbationes inter principes et primatos oriri, nisi magna prudentia et auctoritate fiat. Ergo quidquid circa hoc privilegium statui potest ad solam pontificis auctoritatem et potestatem pertinere credendum est.
spacer 12. Haec ergo posterior pars verisimilior est quam etiam praxis ecclesiae confirmat. Pontifices enim maximam habuere curam disponendi omnia quae ad hanc exemptionem pertinent, neque hanc facultatem episcopi sreliquerunt. Estque optima ratio, quia hoc privilegium (ut dicitur in c. Si diligenti, de Foro Compet.) non in favorem huius vel illius personae, neque etiam in favorem huius vel illius episcopatus, sed simpliciter in favorem totius collegii eccleslastici inductum est. Ergo potestas illud conferendi est in solo capite universali totius collegii, vel principali, quod est Christus, vel in eius vicario, qui est summus pontifex. Hoc autem intelligendum est de hoc privilegio ut pure canonico, et per solam spiritualem potestatem concesso independenter a consensu vel donatione secularium principum.
spacer 13. Duobus autem modis possent episcopi exemptionem praecipere in suis episcopatibus, etiam si non esset generaliter introducta. Primo ex parte clericorum tantum, praecipiendo clericis sibi subditis ut in omnibus causis ab ipsis movendis, seu in quibus ipsis liberum esset iudicem eligere, vitarent laicum iudicem et suum episcopum adirent. Hoc enim praeceptum iustum esset, et in rigore non derogaret iurisdictioni laicorum. Ergo non excederet ordinariam potestatem episcoporum. Sicut enim Paulus, 1 ad Corinth. 6, reprehendit fideles inter se moventes lites, quia coram infidelibus illas tractabant (et sive id reprehenderit quia malum, sive quia minus decens et periculosum, non est dubium quin illud prohibere potuerit), ita etiam episcopi prohibere possent clericis ne, quantum in ipsis est, coram laicis litigarent, etiam si alias exempti non essent, quia, sicut non decet fidelem coram infideli causam agere, ita, servata proportione, indecens et periculosum est clericos a laicis iudicari, argumento cap. Relatum, 11 q. 1. Alio modo posset quilibet episcopus in sua dioecesi praecipere observantiam alicuius exemptionis acceptando privilegium aliquod a principe seu supremo domino terrae concessum, quod est per se manifestum, quia tale privilegium esset ecclesiae beneficium, quod laico facere licet et episcopo acceptare. Quo semel obtento, potestatem habet episcopus praecipiendi observationem eius, quia tunc iam non privat laicum potestate sua, sed rem ecclesiasticam tuetur ac defendit.
spacer 14. Ad fundamentum contrariae sententiae recte ibi responsum est ex hypothesi, quod Christus per se ipsum hoc privilegium clericis non contulerit, pontifices per potestatem spiritualem potuisse illud concedere, et consequenter et quasi indirecte auferre a principibus saecularibus iurisdictionem quam in personas clericorum habebant, vel habere debuissent, si clerici non essent. Ad replicam autem ibi factam, quod hic indirectus usus potestatis spiritualis solum habet locum per accidens, propter crimina vel tyrannidem principis, negatur assunptum, nam etiam extenditur spiritualis potestas ad temporalia, etiam si nulla interveniat culpa ex parte principis temporalis, sed causa sufficiens ex parte materiae, qualis est connexio vel coniunctio sufficiens rei materialis cum spirituali, vel talis habitudo ad spiritualem finem ut ratione illius expediat per spiritualem potestatem dirigi et ordinari. Tunc enim pontifex circa talia habet coelestis et terreni imperii iura, ut dixit Nicolaus papa II in c. 1, dist. 22. Atque in hoc sensu non repugnat usum huius potestatis spiritualis esse per se, licet sit indirectus. Vocatur enim per se, quia non est per modum poenae, neque per occasionem alicuius mali casu insurgentis, sed quia, supposita conditione humana, et tali institutione ecclesiastici status, exemptio est moraliter necessaria ad spiritualem finem, et nihilominus ille usus indirectus appellatur, quia non est propter temporalem finem sed propter spiritualem, ut supra declaratum est.
spacer 15. Ratio autem est quia haec potestas per se data est ad ordinarium et conveniens regimen ecclesiasticae monarchiae, et ideo per se potest quidquid moraliter expedit ad finem eius, etiamsi ad eum finem aliquid circa temporalia disponere vel immutare necesse sit. Eo vel maxime quod temporalibus regibus non data est potestas propter ipsorum commodum, sed propter convenientem reipublicae gubernationem. Ergo si in ipsa republica talis mutatio fiat, ratione cuius ad eiusdem maius bonum expediat personas aliquas excipere a principum iurisdictione, mirum non est quod ecclesiae princeps, qui altiorem curam et providentiam habet eiusdem reipublicae ad altiorem ordinem et statum elevatas, propter eumdem finem id possit praestare. Maxime cum haec respublica ecclesiastica, ut per Christum instituta est, supernaturalis sit, et divinum cultum principaliter respiciat, ad quem praecipue haec immunitas ordinatur. Potestque hoc declarari exemplo: nam si servus ordinetur in sacris, interdum liberatur a servitute: c. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi, et c. Si servus , 54 dist., c. Miramur, de Servis non Ordinand. Quod potuit ecclesia statuere in debitum usum et decentiam sacramenti ordinis et ministerii, etiam privando dominum potestate quam antea habebat in servum, vel reddito illi pretio, vel etiam non reddito quando dominus in ordinationem consensit. Ergo mirum non est quod ratione ordinum possint clerici per ecclesiasltcam potestatem a iurisdictione temporali liberari, nam maius in suo genere est dominium servi quam solius iurisdictionis, et principes saeculares, praesertim fideles, consensum suum vel expresse vel tacite praebent tali ordinationi, et ecclesia habet ius non dandi illis ministros in spiritualibus, nisi veluti sub hoc pacto et conditione (quae iustissima est), ut immunitate tali statui convenienti gaudeant. Ergo merito potest pontifex sola sua auctoritate hanc immunitatem stabilire et saeculares principes ad eam observandam obligare.
spacer 16. Quia vero in fine illius argumenti dicitur, illud maximam vim habere respectu principum infidelium, addendum est etiam tempore infidelium principum potuisse ecclesiam, et nunc etiam posse in regnis et provinciis principum infidelium, in quibus sunt fundatae ecclesiae, posse (inquam) hoc privilegium clericis concedere, invitis principibus. Oportet autem potestatem a facto seu ius ab usu distinguere. Nos enim de iure ac potestate loquimur, et eodem principio et rationibus factis nitimur. Et declaratur, nam supra cum d. Thoma diximus posse ecclesiam omnes fideles a potestate infidelium eximere propter periculum. Ergo maiori ratione poterit sacerdotes et clericos eximere ob reverentiam divini cultus. Pontificis enim potestas in ordine ad suum finem, etiam supra infideles extenditur, et ideo ius habet instituendi quae ad verum Dei cultum pertinent, et quae ad illum decent et expediunt, etiam invitis principibus infidelibus. Sicut posset praecipere ne in templis secularia iudicia fiant, etiam a magistratibus infidelibus, et habet ius illos cogendi ad id observandum, si posset. Quod enim pertinet ad factum sive usum, non ita potest cum fructu et effectu uti ecclesia hac potestate cum principibus infidelibus, quia ipsi non cognoscunt in papa potestatem ullo modo superiorem, nec possunt cogi per censuras seu per gladium spiritualem, uti autem materiali gladio belli difficile est, vel interdum magis noxium. Et ideo facilius potuit ecclesia illo tempore dissimulare. Quomodo autem tunc se gesseit aut gerere potuerit, infra inquiremus.
spacer 17. Ad priorem partem confirmationis, quae erat de usu antiquo praelatorum ecclesiae postulandi ab imperatoribus vel iudicium in causis et controversiis suis, vel privilegium exemptionis pro suo clero, responderi potest imprimis illud in principio ecclesiae locum fortasse habuisse, quia tunc exemptio clericorum vel non satis erat usu introducta, vel non satis erat nota imperatori recens ad fidem converso, et ideo tunc episcopos iudicium ab illo postulasse voluntarie, et non coacte. Vel dici etiam potest episcopos non accessisse ad Constantinum tanquam ad iudicem in eos iurisdictionem habentem, sed vel tanquam ad defensorem et protectorem, quod est imperatoris munus, vel certe, quod verisimilius apparet, tanquam ad arbitrum quem voluntarie elegebant, quia tunc non erat prohibitum. Ipse autem propter episcoporum reverentiam munus illus acceptare recusavit. Atque eadem ratione potuerunt olim episcopi hoc privilegium ab imperatoribus postulare, non quia iure ipsis episcopis non competeret, sed quia vel facto illis non permittebatur, etiam a fidelibus magistratibus, quibus fortasse tunc ius illud clericorum satis notum non erat, vel certe ex urbanitate, et ut res suavius fieret, consensum principis postularunt. Ac denique aliqui imperatores ita in suis legibus loquuntur ac si essent huius privilegii auctores, quia fortasse per ignorantiam ita existimabant, vel ut ostenderent omnino iuri suo reniunciare, et quantum est ex se ita donare, ac si ab eorum sola voluntate et potestate penderet.
spacer 18. In altera parte illius confirmationis petitur an possit infidelis princeps ad baptismum admitti nolens in suo regno exemptionem clericorum permittere, imo sub conditione et pacto postulans ne tali iurisdictione privari possit. In quo puncto imprimus dicimus, etiamse demus pontificem in tali casu posse id permittere quia non est intrinsece malum, ac proinde potest talis princeps esse dispositus ad fidem et baptismum, nihilominus inde non sequi hanc immunitatem per se et iure pendere a voluntate principum, sed solum sequi pontificem posse aliquando dissimulare et non uti sua potestate ad concedendum vel exequendum de facto tale privilegium propter maiora mala vitanda. Addo vero praeterea tam iniquam esse illam conditionem et contrariam iuri divino, aut immediate, aut saltem mediate, ut permittenda non sit, neque baptismus sub tali pacto alicui principi concedendus. Primo, quia nunquam potest papa renunciare potestate quam habet ad concedendum hoc privilegium, vel usum eius quoties ecclesiae univerali ver particulari expedire iudicaverit. Per illud autem pactum videretur renunciare huic potestati, alis conditio esset frivola et nullus effectus. Ergo nunquam licet illam admittere. Imo, licet sub ea conditione aliquem principem ad ecclesiam reciperet, illam postea servare non teneretur, tum quia esset contra bonos mores ecclesiae, tum etiam quia per iniquam vim esset extorta, sicut est in mutuo conditio solvendi usuras.
spacer 19. Unde oritur altera ratio cur hoc non liceat, scilicet quia talis princeps est indispositus ad baptismum recipiendum, tum quia graviter peccat vim illam ecclesiae inferendo, tum etiam quia videtur suum temporalem statum baptismo anteponere, quandoquidem non vult illum admittere nisi tali conditione sibi concessa, tum denique quia ex illa conditione admissa in uno regno posset ecclesia perturbari in aliis provinciis iam catholicis, et in illa etiam quae de novo convertitur nunquam posset immunitas ecclesiastica convenienter introduci, semperque perturbationes et scandala timeri possent. Quamobrem, absolute loquendo, iniqua videtur et nullo modo admittenda huiusmodi conditio, praesertim absolute et sine temporis determinatione val alia honesta limitatione proposita.
spacer 20. Quod si haec vera sunt (ut re vera sunt), ubi ecclesia non videtur habere ius acquisitum super principem nondum baptizatum, profecto longe fortiori ratione permittenda non est talis resistentia in principe iam fideli seu baptiazato, qui subditus est ecclesiae eiusque iustis legibus obedire tenetur. Neque verum est illam conditionem esse implicite inclusam in voluntaria susceptione baptismi, cum enim sit iniqua et reiicienda, si forte exprimatur, quomodo potest implicite includi? Conditio ergo quae implicita cogitari potest solum est ut temporalis princeps suis iuribus non privetur, in his omnibus quae fidei aut ecclesiae obedientiae non repugnant.

CAPUT 12
UTRUM PRIVILEGIUM FORI CLERICORUM ETIAM IURE CIVILI FUNDATUM SIT

SUMMARIUM

1. Sensus quaestionis.spacer2. Prima conclusio. Exemptio clericorum etiam est de iure civili.spacer3 - 4. Constantinus exemptionem clericorum concessit. spacer5 - 6. Constantius etiam eadem privilegia clericis concessit. spacer7 - 8. Caeteri etiam imperatores eandem exemptionem confirmarunt. Valentinianus exemptione clericos privavit. spacer9. Privilegium fori ante Iustinianum clericis fuisse concessum. spacer10. In criminalibus clericos a laicis iudicari voluit Iustinianus. An privilegium fori per Carolum Magnum fuerit restitutum. spacer11. Privilegium fori in civilibus et criminalibus plenissime statuit Fridericus. Variis etiam legibus civilibus hoc privilegium in Hispania introductum est.

UIUS tituli seu quaestionis sensus ex doctrina capitis superioris accipiendus est; iam enim non quaerimus an prima origo, vel principalis aut necessaria causa huius privilegii sit ius civile, seu voluntas aut donatio principum saecularium, sed an de facto ipsis consentientibus introductum sit, vel certe an sit de iure civili eo modo quo esse potest, vel expedit, quicumque tandem ille modus sit.
spacer 2. Hoc ergo sensu proposito, assertio certa et communi consensu recepta, est hoc privilegium etiam esse concessum clericis iure civili, seu a principibus temporalibus, quae. intelligitur ab eo tempore quo principes facti sunt Christiani. Nam antea clarum est infideles principes nullum privilegium clericis concessisse. Statim vero ac imperatores Christiani esse coeperunt, immunitatem clericis concesserunt. Unde primus omnium creditur hoc privilegium acceptasse Constantinus (nam de Phihppo propter temporis brevitatem ratio non habetur). Nonnullique dixerunt tempore Iulii I pontificis Constantinum huic privilegio annuisse, prout refert Almainus, in 4, d. 25, q. 1, quos ipse etiam sequitur, sed id nec probari potest, nec cum veritate historiarum consistere. Nam Constantinus in initio pontificatus Iulii I mortuus est, unde probabile est auctores illos de Constantio loqui voluisse. Alii vero censent Constantinum in concilio Nicaeno privilegium hoc ecclesiasticum inchoasse, quando episcopis dixit a solo Deo fore iudicandos, quod significat Palacius, in 4, d. 25, disp. 3. Sed revera ex verbis illis Constantini non colligitur Constantinum novum privilegium dedisse, sed vel episcoporum dissensiones, illos simul honorando, uno verbo componere ac sopire vohiisse, vel certe recognovisse in episcopis aliquam immunitatem divinitus eorum dignitati conccssam.
spacer 3. Praeterea dubium non est quin Constantinus privilegia immunitatis clericis concesserit, nam in 1 c. de episcop. et cleric. clericos et mancipia eorum eximit a novis collationibus, et ne hospites suscipere cogantur, quae lex habetur etiam in codice Theodosiano, l. XVI, l. 8 sed Constantio tribuitur, et illi adduntur haec verba, quae Iustinianus omisit, Et si qui de vobis alimoniae causa negotiationem exercere volunt, immunitate potientur. blue Et in lib. 1 de lustral. collat. in eodem codice Theodosian, idem Constantinus clericos eripit a quodam tributo quod lustralis collatio vocabatur, fortasse quia per lustra exigebatur. Praeterea in l. 1 de episcop. et cleric. in eodem Theodosiano codice idem sancit, ne clerici contra indulta sibi privilegia nominationibus seu susceptionibus praegraventur. Loquitur autem de nominationibus ad publica officia saecularia, et a muneribus civilibus, a quibus clericos immunes esse voluit, ut clarius explicat in l. 2 eiusdem tituli, et rationem addit, dicens, Ne sacrilego livore quorundam a divinis obsequiis avocentur. Et simile rescriptum Constantini refert Eusebius, per quod clericos Africanae provinciae ab omnibus omnino communibus et civilibus rerum publicarum ministeriis immunes et absolutos vult. blue Rationem vero addit generalem omnibus clericis, ut nullo modo per errorem, vel per sacrilegium ac profanam prolapsionem, quae in huiusmodi negotiis accidere solent, a cultu divinae maiestati debito abstrahantur. Idemque privilegium supponit, et quomodo servandum sit declarat idem Constantinus in l. 6, eodem tit., in Theodosiano codice.
spacer 4. Quia vero in his legibus non fit expressa mentio privilegii fori, licet cum aliis connexum esse videtur, addenda est lex 7 eodem tit. et cod., in qua sic dicit idem Constantinus, Clerici, qui per iniuriam haereticorum ad curiam devocati sunt, absolvantur, et de caetero ad similitudinem orientis ad curias minime advocentur, sed immunitate plenissima potiantur. Ubi oportet advertere, licet de haereticis in illo rescriptio mentio fiat, quia per occasionem persecutionis Donatistarum datum fuit illud privilegium, nihilominus ipsum privilegium latum fuisse absolute, supponiturque antea fuisse concessum in oriente, et ad occidentalem ecclesiam extenditur. blueImo, quod maxime notandum est, tantum aliquando Constantinus detulit iudicio episcoporum, ut omnibus etiam laicis in causis civilibus ad episcopos provocare concesserit, eoramque sententias magistratuum saecularium sententiis praetulerit, ut constat ex l. 1 de episcopali iudicio in codice Theodosiano et ex Sozomeno, lib. I Histor., c. 9.
spacer 5. Praeterea in eodem codice Theodosiano, tit. de episcop. et cleric., habentur variae leges Constantii imperatoris in quibus similia privilegia clericis concedit. Nam in l. 9 clericos eximit a curialibus muneribus, et ab omni inquietudine curialium functionum, et in leg. 10 concedit eis immunitatem ab exactioniius munerum sordidorum, et a negotiatorum dispendiis, quae videtur fuisse exemptio a tributis solvendis ex iis, quae sua industria lucrabantur. Hoc enim significat in ratione quam subdit, dicens, Cum certum sit quaestus quos ex tabernaculis atque ergasteriis colligunt pauperibus profuturos. Et additur, Parangariarum quoque pari modo cesset exactio, et infra, A censibus etiam iubemus perseverare immunes. Et similiter in l. 11 eximit clericos a muneribus curialibus. Addit vero notandam restrictionem, dicens, Clerici, qui in totum nihil possident, ac patrimonio inutiles sunt, quia fortasse tunc clerici illum statum profitebantur.
spacer 6. Verumtamen in his non satis explicatur privilegium fori, quamvis interdum per generalia verba insinuari videatur. In lege autem 12 prohibet idem imperator episcopos in iudiciis publicis accusari, ne libera sit (inquit) ad arguendos eos animis curialibus copia, et ideo subiungit, causas episcoporum ad episcopos esse deferendas. Coniectatque Baronius hoc privilegium concessisse Constantium ad petitionem Hilarii, qui in libro ad eumdem cuius initium est Benignifica natura tua, sic inquit: Provideat et discernat clementia tua ne iudices posthac praesumant et usurpent, ac putent se causas cognoscere clericorum &c., ubi expendo verba praesumant atque usurpent, quibus non tam novum privilegium quam ne antiquum violaretur postulare visus est. Atque ita Constantius antiquum potius privilegium confirmavit quam novum concesserit, eodemque modo in l. 13 eiusdem tituli simul cum Iuliano confirmat privilegia clericis urbis Romae concessa; et, l. 44, itidem confirmat exemptiones clericorum a tributis a Constantino concessas.
spacer 7. Praeterea haec immunitas a posterioribus imperatoribus confirmata est, licet interdum eam restringere vel mutare tentaverint. Valentinianus enim, ut refert Ambrosius, lib. II, ep. 43, alias ep. 32, non solum sermone respondit, verum etiam legibus suis sanxit in causa fidei vel ecclesiastici alicuius ordinis, eum iudicare debere, qui nec munere impar sit, nec iure dissimilis. Haec enim verba rescripti sunt (ait Ambrosius), hoc est, sacerdotes de sacerdotibus voluit iudicare. Quin etiam si alias quoque argueretur episcopus, et morum esset examinanda causa, etiam hanc voluit ad episcopale iudicium pertinere. Postea vero quia multi causa vitandi onera curalia atque potiendi ecclesiae privilegiis clerici fiebant, idem Valentinianus de episcopis et clericis statuit ut non nisi qui decennio in clericatu perseverasset clericorum immunitatibus potiretur, ut colligitur ex l. 49 de episcop. et cler. in codice Theodosiano. Postmodum vero Gratian., in l. ult. de episcopal. iudic, statuit ne clerici ad iudicia saecularia pertrahantur. Et deinceps Honorius absolute idem privilegium fori clericis restituit, ut constat ex l. 41 de episc et cler. in codice Theodos., dicens de clericorum causis, Huiusmodi causas dumtaxat episcopi sub testificatione multorum actis audire debent, et in l. 29, 30 et 38, confirmat privilegia omnia a suis praedecessoribus clericis concessa, inter quae sine dubio priviiegium fori continetur. Expressiusque colligitur ex l. 45, 46 et 47 eiusdem tituli. Unde idem servatum esse sub Theodosio iuniore colligi potest ex epist. 54 Augustini, cuius verba paulo post referemus. Postea vero Valentinianus III clericos privilegio fori omnino privavit, ut constat ex libro novellarum eius, tit. 12.
spacer 8. Refert item Baronius, ann. 455, n. 25, Marcianum, Valentiniani successorem, personas ecclesiasticas pristinae restituisse libertati, revocatis legibus contra illam a praedecessoribus promulgatis. Solum tamen allegat novellam eiusdem imperatoris, quae est ultima in lib. III novell. in cod. Theodos., et in l. Generali, c. de sacros. eccles.; in illa vero solum revocantur leges quibus prohibebantur clerici ne aliquid ex testamento relictum a viduis caperent, de privilegio autem fori nihil ibi legitur. In quodam vero scholio ad novellam Valentiniani notatur illius revocationem retractasse Maiorianum Augustum, quod etiam notat Baron., ann. Christi 452, n. 52, dicens, Haec quidem Vahwtinianus turpiter Romae promulgat, sed quam inique et impie lata a successore Maioriano his contraria sanctio demonstravit. Non referunt autem hi auctores sanctionem Maioriani, nec inter novellas eius, quae lib. IV novellar. post codicem Theodosianum habentur, continetur. Neque de statu huius privilegii ab illo tempore usque ad Iustinianum aliquid ab imperatoribus clarius statutum, quod certo affirmare valeam, invenio.
spacer 9. Ex dictis autem manifeste falsum esse convincitur quod quidam schismaticorum fautores hoc tempore dixerunt, distinctionem fori inter ecclesiasticos et laicos ante Iustinianum in ecclesia non fuisse. Nam ex dictis ostenditur plures imperatores hanc fori distinctionem concessisse seu admisisse, ut de Constantino, Honorio, et Valentiniano I, et aliis, ostendimus. Item multo antiquior Iustiniano est gravis illa in concilio Aquileiensi Ambrosii sententia, non laicos de sacerdotihus, sed potius sacerdotes de laicis iudicare debere, quam etiam habet in dicta ep. 13 ad Valentinianum Augustum, et in ea distinctionem fori significat. Quam etiam supponit Augustinus in ep. 53 ad Macedonium proconsulem et iudicem saecularem, qui cum Augustinum interrogasset cur sacerdotes in saeculari foro pro reis intercederent, ipse Augnstinus vicissim respondet, Scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito succensebat episcopus, et utique nullum ibi discrimen sanguinis in incruenta disciplina timebatur. In quibus verbis aperte supponit et declarat fori distinctionem quae iam tunc in usu erat. Quin potius concilium Matisconense II, c. 9, distinctionem hanc in ipso pene Christianitatis principio, non solum canonum, sed etiam legum interventu introductam esse asseruit.
spacer 10. Iustinianus ergo non fuit auctor distinctionis fori ecclesiastici a saeculari, nec privilegium fori clericis primus ipse concessit. Quin potius, licet antiqua de hoc foro privilegia concedere aut innovare visus fuerit, ea tamen ad civiles causas limitavit. Nam in criminalibus, quando crimina non ecclesiastica sed communia sunt, ut furta, homicidia &c., voluit clericos a laicis iudicari el puniri, ut constat ex novella 83, alias Authent. Ut clerici apud proprios episcopos &c., et ex Authent. Cassa, et Authentica Clericus, c. de episcop. et cleric. Aliqui vero existimant privilegium fori iterum fuisse plene restitutum per Carolum Magnum, per quamdam legem qua renovavit aliam Constantini et Theodosii, quam supra retulimus, qua statuebatur ut omnes causae etiam laicorum possint per episcoporum sententiam terminari, prout refert Gratian. in c. Omnes, 11, q. 1, et latius Baronius, tom. IX, ann. 801, circa medium. Sed imprimis lex illa non de criminalibus causis, sed de civilibus loquebatur. Valde enim alienum esset ab episcopali munere in criminalibus causis laicorum sententiam dicere. Deinde per illam legem non concedebatur clericis privilegium fori, sed potius facultas dabatur laicis ut coram episcopis possent suas civiles causas tractare ac definire. Denique hoc ipsum privilegium vel receptum non fuit, vel certe non multum duravit, sed usu abrogatum est, ut notant Glossa, Hugo, Turrecremat., et alii doctores, in dicto c. Omnes, et c. Quicumque, 11, q. 1, et latius notat Glossa, in c. Relatum, eadem causa et quaest. Quocirca, licet ex historiis constet Carolum Magnum multa beneficia et privilegia clericis et sacerdotibus contulisse, an vero singulare aliquid circa hoc privilegium fori statueri scriptum non invenio, neque de aliis imperatoribus, qui post illum usque ad Fridericum II fuerunt.
spacer 11. Hic autem Fridericus sub Honorio III plenissimum privilegium fori, tam in criminalibus quam in civilibus causis, clericis contulit, ut constat ex eius constitutione, quae habetur in volumine post libros feudorum, et ex Authentic. Statuimus. Cod. de episcop. et cleric, ex Authent. Cassa, Cod. de sacrosanct. eccles. Quas leges acceptavit papa in fine dictae constitutionis his verbis: Nos Honorius episcopus, servus servorum Dei, has leges a Friderico, Romanorum imperatore, filio nostro charissimo, pro utilitate omnium Christianorum editas laudamus, approbamus, et confirmamus tanquam in aeternum valituras. Atque ita receptum fuit hoc ius in toto orbe Christiano, ex quo satis constat privilegium hoc iure communi civili stabilitum esse. Quod etiam imitatae sunt leges particularium regnorum, praesertim Hispaniae, tam in antiquioribus legibus, Partita I, tit. 6, l. 51, et sequentibus, quam in nova recopilatione, lib. I, tit. 3, a principio, praesertim leg. 11 et 12; et Lusitaniae, l. II Ordinationum per varias leges, idemque de legibus aliorum catholicorum regnorum arbitramur.

CAPUT 13
13. DIFFICULTATI QUAE EX PRAECEDENTI CAPITE ORITUR OCCURRITUR, ET QUOMODO ECCLESIA DIVERSIS TEMPORIBUS PRIVILEGIO FORI USA FUERIT EXPLICATUR

SUMMARIUM

1. Primum dubium circa usum privilegii fori. Rationes dubitandi.spacer2. Secundum dubium, an clerici ab imperiali potestate fuerint exempti. Ratio dubitandi pro negativa parte. spacer3. Ratio pro parte affirmante. spacer4. Ad resolutionem duo tempora distinguuntur. spacer5 - 6. Prima conclusio. spacer7. In usu privilegii fori prudenter semper se gessit ecclesia. spacer8. Principes ethnici nunquam habuerunt veram iurisdictionem in clericos. spacer9. Clerici inter fideles semper privilegio fori gavisi fuerunt. spacer10. Sententia patrum de senioribus locum Pauli intelligentium traditae resolutioni non adversatur. spacer11 - 13. Ecclesia semper potuit cogere fideles ad exemptionem clericorum servandam. spacer14 - 17. Secunda conclusio: cum imperatoribus Christianis exemptione gaudere clerici coeperunt. Probatur. spacer18. Solvuntur rationes dubitandi in primo dubio positae. spacer19. Satisfit rationibus in dubio secundo positis. spacer20. Evasio quaedam praecluditur. spacer21. Ad facta Caroli V.

X dictis in praecedenti capite circa usum huius privilegii fori dubium nascitur. Nam videtur sequi, aut ecclesiam non fuisse usam hoc privilegio plene et constanter ante Frederici II tempora, aut multis temporibus, renuentibus imperatoribus, illud observasse. Primum autem videtur magnum esse inconveniens, secundum vero difficile creditu est: quid ergo dicendum est de istius usus antiquitate et modo? Nam quod pastores ecclesiae contra imperatorum voluntatem privilegium hoc non exercuerint, sed dissimulaverint, eorumque voluntati ac potentiae cesserint, colligi potest, tum quia frequenter in suis decretis imperatorum aut regum consensum seu iurium civilium concordiam allegant; tum etiam quia non legimus censuras fulminasse contra aliquem imperatorem qui ante Fredericum II privilegium fori vel omnino vel ex parte clericis abstulerit, ut de Valentiniano et Iustiniano retulimus. Imo ipsimet imperatores, qui maxime videntur clericis in hoc privilegio favisse, interdum in aliquibus causis, etiam ipsismet episcopis et clericis postulantibus, hanc iurisdictionem assumebant, quibus pontifices non resistebant, sed potius videndo et tacendo consentire videbantur.
spacer 2. Atque hinc nascitur alia difficultas, quam Barclaius, c. 35 apud Bellarminum tetigit, quia, licet muiti imperatores concesserint clericis hanc exemptionem a suis iudicibus et magistratibus, non tamen legimus eos a sua propria et imperiali potestate exemisse. Nunquam enim id declararunt, quod tamen in tam speciali privilegio necessarium videbatur. Et factis oppositum ostendebant, ut dixi. Ipseque allegat modernum factum Caroli V, qui Hermannum archiepiscopum Coloniensem in ius ad se vocari iussit, ut de criminibus sibi obiectis se purgaret. Possetque allegare difficilia verba Iustiniani, in Auth. Nullus episcopus, c. de Episc. et cleric., quae sic habent: Nullus episcopus invitus ad civilem vel militarem iudicem in qualibet causa producatur, vel exhibeatur, nisi princeps iubeat. Ubi constat concedi exemptionem ab inferioribus, non ab ipso principe. Et idem sumi potest ex Auth. Sed hodie, eodem tit., ibi, Nisi cum ex iussione principis ad alias provincias vocantur.
spacer 3. In contrarium vero est, primo, quia hoc repugnat multis conciliis asserentibus hanc immunitatem esse antiquissimam, et a principio Christianitatis observatam. Quod etiam ratio suadet, quia videtur incredibile ecclesiam tanto tempore caruisse usu et observantia immunitatis, ad bonum religionis et decentiam ecclesiastici status prorsus necessaria, praesertim cum ex divino iure proprie et immediate sit, vel saltem adeo illi propinqua ut sine illa non possit conservari. Secundo, quia inde sequeretur etiam nunc non gaudere clericos integra exemptione, quia saltem erunt subiecti iurisdictioni imperatoris, regum, et quorumcumque supremorum principum, quia nec Fredericus II aliter in hanc exemptionem consensit quam sui praedecessores, sed quod ipsi fecerant instauravit, innoravit et servari mandavit, neque etiam alii imperatores vel reges post Fredericum magis se sua iurisdictione abdicarunt; consequens autem intolerabilis error est, quamvis Barclaius illud insolenter admittat.
spacer 4. In hoc puncto breviter duo tempora distinguenda sunt: unum est a principio ecclesiae usque ad Constantinum, quando principes temporales ethnici erant; aliud est a Constantino usque ad Fredericum II. Omittimus autem tertium tempus a Frederico usque ad nostra tempora, quia de his quadringentis annis nullus dubitat quin ecclesia catholica plene ac integre hoc privilegium servaverit iuxta sacrorum canonum dispositionem, sine contradictione alicuius principis Christiani qui haereticus vel schismaticus habitus non fuerit. Praeterea circa duo prima tempora praemittenda est alia distinctio supra data, de iure utendi hoc privilegio, et de facto seu de ipso usu cum effectu: saepe enim privilegiatus suo privilegio non utitur, licet iure possit, quia de facto non valet, Haec autem impotentia facti esse potest vel in singulis privatis personis ecclesiasticis, si ad saecularia iudicia ire cogantur, vel in summo pontifice, si cum effectu vel fructu non possit saeculari potestati hanc vim inferenti resistere.
spacer 5. De primo ergo tempore dicendum est hoc privilegium non potuisse ab ecclesia plene observari seu vindicari, non ex defectu iuris, sed ex defectu potentiae, facti, seu executiva (ut sic dicam). Haec assertio in superioribus insinuata est, et quoad priorem partem de iure sufficienter probata est, quia hoc privilegium et immediate est iure divino concessum, et licet non esset, data est ecclesiae potestas et imposita obligatio inducendi illud. Est autem notanda differentia inter hos duos modos, quibus hoc privilegium potuit esse de iure divino, quia iuxta illos distingui etiam poterit duplex modus habendi ius circa hoc privilegium. Nam priori modo erit ius illud in re respectu omnium et singulorum clericorum; posteriori autem modo erit tantum ius ad rem. Si enim privilegium priori modo est a Christo concessum, omnes clerici in quocumque tempore fuerunt actu exempti a iurisdictione principum ethnicorum, et hoc vocamus ius in re, et consequenter principes etiam fuerunt privati iurisdictione in clericos, quia haec duo connexa sunt. Ex quo etiam sequitur potuisse illo tempore clericos in conscientia non parere legibus vel sententiis principum vel iudicum ethnicorum et, si ab eis cogerentur, vim vi repellere, si viribus valerent, quia si infideles iurisdictionem non habebant in ipsos, iniuriam ab eis patiebantur clerici, et in conscientia non tenebantur illam sustinere, nisi fortasse propter vitandum scandalum,vel aliam similem extrinsecam rationem.
spacer 6. At vero si privilegium tantum posteriori modo, id est per pontifices, in vi potestatis ac praecepti iuris divini, est concessum, sic solum habuerunt clerici in illo primo tempore ius quoddam ad illud privilegium, non tamen ius in illo, quia non fuerunt actu exempti donec ecclesia illud instituit et actu concessit. Et consequenter principes infideles eo tempore non fuerunt privati iurisdictione sua quam habebant in personas clericorum, quia non legimus ecclesiam eo tempore usam esse potestate seu iure quod habebat ad eximendos clericos seu privandos principes iurisdictione in ipsos. Unde ulterius fit obligatos fuisse clericos eo tempore in conscientia parere legibus et sententiis magistratuum etiam ethnicorum, quia ex vera iurisdictione procedebant. Et eadem ratione tenebantur subesse vi coactivae illorum, si alioqui iuste illa uterentur.
spacer 7. Inter hos autem duos modos explicandi hoc ius, licet prior sit probabihor, tamen in utroque optime declaratur morem quem in usu talis privilegii ecclesia servavit semper fuisse rationi ac prudenti gubernationi ecclesiae consentaneum. Nam, licet pontifices eo tempore haberent potestatem et praeceptum eximendi clericos omnino a iurisdictione saecularium principum, nihilominus prudenter se gerebant, non utendo illa potestate, quia ecclesiae non expediebat, quia sine fructu, et cum scandalo et impedimento fidei id agere tentarent, ideoque ius divinum non transgrediebantur, quia praeceptum illud affirmativum erat, cuius natura est non obligare pro semper, et ita pro illo tempore non obligavit. Et similiter, licet privileginm fori fuerit priori modo immediate a Christo concessum, probabilissime et prudentissime explicatur datum esse cum tali dependentia ab ecclesiae pastore et gubernatore ut sine illius consensu et determinatione non liceat singulis privatis personis illo privilegio suo arbitrio uti. Nam haec dependentia negari non potest, ut iam dixi, tum quia ipso usu et experientia probatur, tum etiam quia erat valde necessaria ad pacem et bonum ecclesiae regimen. Unde fit absolute dicendum esse non potuisse clericos eo tempore in conscientia resistere iurisdictioni principum saecularium, quia ecclesia nihil in hoc declaraverat aut statuerat, et alioqui illi principes suo iure bona fide existimato utebantur, licet alioqui infideles essent. Et hic modus explicandi hoc ius est consentaneus Paulo, ad Rom. 13, et sententiis patrum, praesertim Chrysostomi et Graecorum illum exponentium.
spacer 8. Ex quibus colligere licet an dicendum sit clericos illo tempore fuisse exemptos iure, licet facto non essent, et (quod perinde est) fuisse subiectos iurisdictioni principum facto, non iure, ac subinde usurpato iudicio, non vero; vel potius aliquo modo fuerint vere et iure subiecti. Dicendum enim censeo clericos ex parte sua iure fuisse exemptos, quia iure divino hoc potiebantur privilegio, ut dictum est, et consequenter saeculares principes ethnicos non habuisse iurisdictionem propriam in illos, per ignorantiam vero a formali tyrannide excusari potuisse. Et nihilominus ad vitanda maiora mala, et ne per ignorantiam daretur bellum iustum ex utraque parte, permisisse tunc pastores ecclesiae ut ecclesiasticae personae regibus et magistratibus temporalibus parerent, volueruntque illos haberi ut legitimos iudices et superiores in rebus temporalibus et honestis, quia minus malum erat illos tolerare et quasi eis committere vices suas quam vel statum ecclesiasticum perturbare vel clericos sine legitimis iudicibus in ipso usu relinquere. Hoc ergo modo, non obstante immunitate iure divino concessa clericis, potuerunt illo tempore iudicari a laicis, non proprie usurpato iudicio, sed vero, si alioqui causa erat temporalis et legitime tractabatur.
spacer 9. Addendam vero ulterius est habuisse clericos illo tempore aliquo modo usum huius privilegii intra ipsam ecclesiam respectu aliorum fidelium, ita etiam disponente ecclesia, quantum status illius temporis permittebat. Probatur et declaratur in hunc modum, quia semper ecclesia prohibuit fidelibus ne clericos ad laicos iudices deferrent, sed ad ecclesiasticum forum. Quam legem inveniraus, non solum a multis conciliis post tempom Christianorum principum coactis, et supra, in fine capitis 3, allegatis, sed etiam a nonnullis pontificibus antiquioribus latam, praesertim ab Alexandro, Caio et Marcellino, in suis epistolis decretalibus quas in eodem loco citavi. Quamvis enim eo tempore infideles principes suam exercerent iurisdictionem, et ideo eorum magistratus possent esse veri iudices in causis clericorum modo declarato, clericusque accusatus vel citatus coram iudice laico infideli teneretur comparere ad iussionem talis iudicis, nihilominus potuit ecclesia episcopale forum erigere in quo causse clericorum, quantum fieri poterat ex parte ecclesiae, tractarentur. Nam ad hoc semper habuit et potestatem a Christo datam, et illam exequendi opportunitatem. Ideoque a tempore apostolorum usum etiam eius habuit ut aperte sumitur ex illo primae ad Timot. 5, Adversus presbyterum accusationem non recipias, nisi sub duobus vel tribus testibus, quae verba supponunt iam tunc fuisse episcopale tribunal pro clericorum causis diiudicandis erectum.
spacer 10. Estque attente considerandum Paulum non loqui de solis causis ecclesiasticis, sed de querelis contra clericos in causis criminalibus, nam in illis fit propria accusatio. Et cum Paulus indefinite et simpliciter loquatur, non est restringenda illius sententia ad crimina ecclesiastica. De quocumque ergo crimine poterat et debebat tunc presbyter accusari in tribunali ecclesiastico. Nec refert quod Chrysostomus, Theophylact. et Graeci nomen presbyteri, non ad dignitatem sacerdotii, sed ad aetatem senectutis accommodant; non, inquam, hoc obstat, tum quia etiam in illo sensu probatur ex illo loco tribunal ecclesiasticum pro causis fidelium et maiori ratione pro causis clericorum: non enim esse poterant peioris conditionis, si alii admittebantur, quod nunc non examinamus, quia ad causam praesentem parum refert. Tum etiam quia probabihor est expositio Ambrosii, si eius sunt commentarii, et Hieronymi, cum eadem correctione Anselmi, d. Thomae, et Latinorum, qui de sacerdotibus locum illum interpretantur. Nam de illis loquebatur Paulus in verbis proxime praecedentibus, dicens, Qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni simt, maxime qui laborant in verbo et doctrina, et statim subiungit, Adversus presbyterum noli accusationem recipere &c. Eratque maior ratio erigendi tribunal ecclesiasticum pro clericis quam pro aliis senioribus laicis fidelibus, quia specialiori ratione sunt clerici sub cura et regimine praelatorum quam communis plebs fidelium, eo quod specialius sunt ad ecclesiastica ministeria destinati, ut dictum est. Atque hoc modo fuit ab initio in ecclesia aliqua distinctio fori ecclesiastici a civili, non solum pro causis ecclesiasticis, sed etiam pro aliis, et pro criminibus saltem clericorum, ut supra etiam notatum est.
spacer 11. Hac ergo distinctione supposita, optime potuit ecclesia illo tempore prohibere ne clerici accusarentur vel deferrentur ad tribunalia laicorum per alios clericos vel fideles. Quamvis enim hoc prohibere non potuerit infidelibus, inter quos fideles tunc vivebant, quia neque erant subditi ecclesiae, neque illos cogere valebat, et ita poterant movere litem vel accusationem contra clericum coram suo iudice, quem solum ut legitimum recognoscebant, nihilominus fidelibus subditis potuit ecclesia praecipere ut, si presbyterum accusare vellent, id facerent in tribunali ecclesiastico, quia ita erat valde conveniens ac necessarium ad servandum divinum ius, et ad honorem Christianae religionis et decentiam ecclesiastici status, quam in omni tempore, quantum illius conditio et status patiebatur, ecclesiae praelati procurare debuerunt.
spacer 12. Prohibitio autem illa erat iusta illo tempore, quia. licet principes saeculares suam exercerent iurisdictionem, fideles eorum subditi non tenebantur aliquo iure ad movendam accusationem vel litem coram ipsis, sed poterant quocumque alio honesto modo suas controversias vel lites componere. Ergo licite ac prudenter potuit ecclesia praevenire ac praecipere fidelibus ut adversus clericum in ecclesiastico iudicio agerent, non in saeculari, et consequenter potuit etiam graviter punire per ecclesiasticas censuras transgressores huius praecepti. Eo vel maxime quod, licet per hoc praeceptum aliquo modo subtraherentur huiusmodi causae iudicibus laicis, eorumque iurisdictio ex parte impediretur vel tolleretur, id totum licebat, non solum ex vi divini privilegii, sed etiam quia indirecte saltem cadebat sub potestatem spiritualem ecclesiae propter bonum religionis et supernaturalem finem, et usus talis potestatis exerceri tunc potuit sine scandalo infidelium aut impedimento vel perturbatione fidei. Merito ergo ecclesia, sicut de iure potuit, ita de facto prohibuit ne clerici ad tribunalia saecularia deferrentur. Quod Alexander papa confirmat, quia si Paulus Christianorum causas ad ecclesias deferri et ibidem terminari praecepit (1 ad Corint. 6), etiam potuerunt pontifices praecipere ut sacerdotes coram solis episcopis accusarentur, quo argumento usum etiam est concilium Carthaginense III, c. 9. et de illo videri potest divus Thomas super locum Pauli.
spacer 13. Sic igitur coepit ecclesia illo tempore, eo modo quo potuit, clericos a saecularium iudicio eripcre, eodemque modo coepit eorum immunitatem tueri, non quidem plene et omni ex parte, quia tunc non erat opportunum, sed, ut dixi, quantum fieri poterat ex parte fidelium. Unde merito potest illa prohibitio quoddam privilegium fori clericorum appellari, sicut prohihitio sub speciali censura, ne quis in clericum violentas manus iniicere audeat, est magnum privilegium clericorum, quod canonis appellatur. Sicut enim haec prohibitio canonis facta est in gratiam status ecclesiastici, ita etiam illa antiqua posita fuit, ut clerici, tanquam res sacrae et religiosae, iudicio etiam quodammodo sacro, quoad fieri posset, reservarentur. Auctumque fuit hoc privilegium illo tempore per aliam ecclesiasticam legem qua concessum est clericis ne possent a laicis, sed tantum a clericis accusari; vel e converso prohibitum erat laicis ne clericos accusare auderent, de qua prohibitione multa decreta refert Gratianus 2, q. 7, ex quibus antiquiora sunt Evaristi, in epist. 2. Fabiani, epist. 1 et 2; Eusebii, epist. 1 et 2. Haec tamen prohibitio postea magis declarata vel limitata est, ut in tota illa quaestione videri potest. Et haec de illo primo tempore sufficiunt.
spacer 14. De secundo tempore, dicendum est fere ab initio imperatorum Christianorum clericos fuisse exemptos a foro saeculari, tum iure proprio, et in re obtento per privilegium actu concessum, tum etiam facto, nisi quando per iniuriam vel tyrannidem impediebantur seu cogebantur. Haec assertio ex dictis in capite praecedenti facile probari potest. Et prima quidem pars nota est, quia hoc privilegium ab ipso Christo immediate collatum est. Imo, quamvis esset necessaria applicatio aliqua per pontificem, probari posset in hunc modum. Nam ecclesia seu pontifices semper, quantum in ipsis fuit, voluerunt immunitatem hanc clericorum conservare, quia ad hoc ex lege divina tenentur, et quia ad bonum religionis est maxime conveniens. In tempore autem ethnicorum principum propter incapacitatem illorum hoc perficere non tentarunt. Ergo, eo ipso quod Christiani principes huic immunitati faciles se praebuerunt, pontifices usum illius introduxerunt ac perfecte statuerunt. Ostendimus autem Constantinum, factum Christianum, immunitatem hanc vel recognovisse et admisisse, vel, si opus erat, donasse. Ergo statim etiam pastores ecclcesiae et donationem acceptarunt et, si quid amplius ex parte sua necessarium erat, addiderunt. Ergo ex tunc cooperunt clerici habere non solum ius ad immunit at em, sed etiam privilegium ipsum et usum eius actu concessum.
spacer 15. Unde facile persuadetur secunda pars assertionis, quia ut observantia huius privilegii non solum iure sed etiam facto introduceretur, solus consensus et auctoritas Christianorum principum desiderabatur. Sed Constantinus, ut diximus, statim praebuit consensum, et ut executioni mandaretur auctoritate sua statuit. Ergo nihil obstare potuit quominus haec immunitas facto et usu executioni mandaretur, Idemque credendum est de aliis, qui Constantino simul cum imperio in fide et pietate successerunt, paucis exceptis qui vel per ignorantiam vel per ambitionem aliquid contra hanc immunitatem attentarunt. Quod satis confirmant caetera quae de aliis imperatoribus usque ad Fredericum adduximus. Et in dicto titulo de episcopis et clericis inveniuntur multae leges imperatorum, in quibus reprehenduntur magistratus civiles aliquid agentes contra hanc clericorum immunitatem, et si quae contrariae consuetudines paulatim erant introductae, reprobantur ac retractantur. Ergo signum est ordinarie et iustis iudicibus servatam esse exemptionem etiam facto. Unde imperator Fredericus, qui clarius et generalius hoc confirmavit, non quasi rem novam illam decernit, sed ut iam stabilitam per imperiales et canonicas sanctiones, ideoque in citata lege statuit ut nullus praesumat clericum ad saeculare iudicium adducere, contra imperiales (inquit) et canonicas sanctiones. Ergo iam ante illud factum erat praesumptuosum et iniquum, ac subinde contrarium erat legitimum, et illo tempore debitum.
spacer 16. Et hinc aperte sequitur ultima assertionis pars. Nam quod ad usum attinet, negare non possumus in discursu illorum temporum multa esse facta et tentata contra hanc immunitatem non solum ab inferioribus magistratibus, sed etiam ab ipsis imperatoribus. Inde vero non licet inferre facta illa aut valida aut licita fuisse, nam saeculares iudices sunt clericis infesti, ut de laicis dicitur in c. Laici, cum similibus, 2, q. 7, semperque suam iurisdictionem amplificare student, vel humana ambitione propria, vel affectu placendi temporalibus principibus, vel interdum quidem ex zelo iustitiae, non tamen secundum scientiam. Quidquid ergo eo tempore contra immunitatem fiebat a quocumque magistratu vel principe Christiano, non minus erat iniquum et tyrannicum quam quod posterioribus temporibus usque ad hodiernum diem factum est vel fit. Quia post concessum et firmatum privilegium exemptionis, quidquid contra illud fit est opus usurpatae iurisdictionis ac potestatis, ac subinde iniustum et tyrannicum. Atque in hoc ordine ponenda est quaelibet privilegii prius concessi retractatio, per saecularem potestatem etiam imperatoriam facta, quia non potest imperator auferre quod Christus donavit, sive immediate per se ipsum sive per vicarium suum. Neque refert quod privilegium non fuerit datum sine consensu imperatoris, quia non fuit ille consensus causa propria et per se talis privilegii, imo nec conditio ad illius valorem simpliciter necessaria, sed tantum ad usum fuit ex benigna et prudenti ecclesiae providentia expectata, ideoque retractatio illius consensus postea subsecuta privilegium auferre aut immutare non poterat. Imo, licet hoc privilegium fuisset principaliter ab imperatoribus datum, ab eisdem postea revocari non potuisset, ut infra latius ostendam.
spacer 17. Quapropter, non obstante revocatione a Valentiniano vel quolibet alio facta, locum semper et veritatem habuit haec pars assertionis, quod omnia quae in illo tempore postea fiebaut iniqua erant et tyrannica, quia semper subsistebat privilegium, cui erant contraria, et quia, cum ipsa revocatio per tyrannidem facta esset, quidquid in virtute illius fiebat eamdem iniquitatem participabat. Loquor autem semper de ipso opere secundum se spectato, non de personis quae forte per ignorantiam interdum excusari potuerunt. Nam certe imperatores illo tempore non videntur propriam originem et excellentiam huius privilegii cognovisse, ideo enim ita de illo loquuntur ac si esset proprium ipsorum imperatorum donum, ab eorum nimirum arbitrio pendens, atque ita aliqui eorum per ignorantiam humanam, et absque haeresi, cogitare potueruut se posse privilegium semel datum auferre. Sed quidquid de eorum culpa vel excusatione sit, factum ipsum, in se spectatum, et iniustum et nullius valoris vel efficacitatis fuit. Et ideo patres concilii Andegavensis, qui post revocationem a Valentiniano III factam in Gallia congregati fuerunt, nulla ratione legis Valentianae habita, pro defensione immunitatis statuerunt ut clericis contra episcopale iudicium resilire non liceat, neque inconsultis sacerdotibus saecularium iudicia expetere, ut refert Baron., ann. 453, n. 53; illud enim concilium in tomis conciliorumnon habetur. Et concilium Chalcedonense, quod proxime post Valentinianum III celebratum fuit, c. 9, similiter distinctionem fori servandam a clericis praecepit. Et, licet haec concilia solis sacerdotibus ne ad iudices sfficularcs accedant praecipere videantur, tamen concilium Matisconense I, post 130 annos celebratum, c. 6, etiam iudices ab ecclesiae liminibus arcendos disponit, qui clericos iudicare praesumpserint. Ex quibus satis intelligitur revocationem illam nullius valoris vel momenti ab ecclesiae patribus reputatam esse. Quod postea etiam imperatores melius intellexerunt; et ideo ad pristinum statum immunitatem ecclesiasticam restituerunt.
spacer 18. Ad primam ergo difficultatem in principio positam facilis est responsio. Dicimus enim semper ecclesiam usam fuisse ecclesiastico foro pro suis clericis, non tamen semper potuisse aequaliter illos eximere a saeculari, quia tempore infidelium imperatorum, ut dixi, respectu illorum immunitatem non exercuit. Quod licet sine incommodo fieri non potuerit, patienter sustinendum fuit, quia vel sine maiori incommodo vitari non poterat, vel certe quia simpliciter et cum effectu executioni mandari non poterat. Post tempora vero Christianorum imperatorum semper ecclesia retinuit integrum privilegium suum, expectavit autem in principio, ad usum eius, consensum Christiani imperatoris, ut res suavius et efficacius fieret ad imitationem divinae sapientiae et prudentiae. Et ob eamdem causam pontifices in suis decretis legum civilium consensum allegant. Et ob eamdem rationem, licet alioqui imperatores in illis antiquis temporibus tergiversarentur et aliquid contra hanc immunitatem agerent, non statim a pontificibus damnabantur aut puniebantur, quia nondum satis illis erat notum et explicatum ius et fundamentum exemptionis, nec fortasse tunc erant illius capaces, et ideo non poterant sine maiori detrimento violenter cogi, sed magis opportunum patres iudicarunt interdum aliquid dissimulare, et paulatim veritatem docere usumque immunitatis introducere. Nunquam vero episcopi vel pontifices in causis ecclesiasticis vel clericorum iudicium saeculare ab imperatoribns postularunt, nisi fortasse haeretici aut schismatici; catholici autem solum ad iudicium legitimum et ecclesiasticum sine impedimento obtinendum auctoritatem principum interponebant. Quod paucis verbis recte explicatur in concilio Milevitano, cap. 19: Placuit vt quicumque ab imperatore cognitionem publicorum iudiciorum petierit, honore proprio privetur. Si autem episcopale iudicium ah imperatore postulaverit, nihil ei obsit. blue Et idem declaratum est in concilio Carthaginensi III, c. 38, et habetur in cap. Petimus, 11, q. 1, et simile ibidem habetur in capite sequenti, et sumitur ex cap. Christianis, 11, q. 1, quod est Gelasii papae scribentis ad quemdam comitem, ut quosdam clericos a violentia cuiusdam principis saecularis tueretur: Sublimitatis (inquit) tuae tuitione vallentur. De qua re videri etiam potest epist. 68 Augustini.
spacer 19. Ad alteram difficultatem quam Barclaius movit respondetur, licet fortasse aliqui imperatores ita per ignorantiam vel errorem hoc privilegium intellexerint, ut per illud a sua suprema potestate clericos non eximi existimaverint, nihilominus ipsos deceptos esse, quia ecclesia aliter exemptionem hanc introduxit aut declaravit. Nam in d. c. Christianis Gelasius papa contra immunitatem ecclesiae esse censet per auctoritatem regiam contra clericum procedere, et Gregorius papa, lib. IV, ep. 31, alias c. 75, ad Mauritium imperatorem scribit, ne terrena potestate ita dominetur clericis ut debitam reverentiam eis non impendat. blue Ubi tacite eum reprehendit, quoniam tunc tyrannice in sacerdotes imperare studebat, ut ipse Gregorius deplorat, in psal. 4 poenitentiae (ut supra retuli), moderate autem ad illum loquitur, ne fortasse ad maiorem saevitiam provocaretur. Non omisit tamen illi proponere exemplum Constantini, qui episcopis inter se dissidentibus respondit: Ite, et inter vos causas discutite, quia dignum non est ut iudicemus deos. blue Praeterea in multis aliis decretis absolute dicitur laicos non habere iurisdictionem ullam in clericos, ut expresse dicitur in concilio Constantiensi, sess. 31, et concilio Lateranensi, sub Leone X, sess. 9, et aliis quae supra retulimus. Manifestum autem est laicorum nomine etiam imperatores comprehendi, nam cum non sint clcrici, laici profecto sunt.
spacer 20. Denique ipsi etiam imperatores, licet de se ipsis in speciali non loquantur, saepe tamen loquuntur generaliter, et cum tanta dcclaratione, ut satis eundem sensum significent. Constantinus enim, in dicta l. VII Codicis Theodosiani, de episc. et cleric, statuit ut clerici, in occidente sicut in oriente, immunitate plenissima potiantur, et Theodosius, in lib. ult. eiusdem tituli confirmans hoc privilegium, dicit causas clericorum reservari episcopali audientiae. Eximuntur ergo ab omni laicali, etiam imperiali. Neque potest dici hoc solum intelligi in prima instantia, per modum vero appellationis semper licuisse ad imperatorem provocare. Hoc enim et gratis dicitur et falsum esse probatur, tum quia ab episcopis nunquam fuit in ecclesia appellatum ad imperatorem, sed vel ad metropolitanos aut patriarchas, vel tandem ad summum pontificem, ut expresse in conc. Chalcedonensi, c, 9, traditum est. A summo autem pontifice nunquam licuit ad aliud tribunal, sive ecclesiasticum sive laicum, appellare, ut dixit Gelasius papa ad episcopos Dardaniae., et ad Faustum, et concilium Sardicense, canon. 4 et 7, et tradunt multa alia decreta pontificum et conciliorum quae superiori libro ad probandam supremam pontificis auctoritatem retulimus. Igitur causae clericorum, eo ipso quod reservatae sunt episcopis, intra forum ecclesiasticum terminandae sunt, ac subinde extra totum forum laicum usque ad ipsum imperatoris tribunal, constitutae sunt. Et certe ratio, quam illa lex ultima reddit, hoc satis confirmat: Fas enim (inquit) non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam profecto potestas imperatoria temporalis etiam est. Ergo etiam illa sub indefinita voce, quae universali aequivalet, comprehenditur. Ac denique eodem modo indefinita et generali locutione idem privilegium concessit Fredericus II, illudque Honorius III confirmavit.
spacer 21. Ad facta vero imperatorum quae in contrarium allegantur vel allegari possunt, generatim respondemus fortasse multa illorum non fuisse exercendo actum iurisdictionis, sed intercessionis vel auxilii, quod solet brachium saeculare ecclesiastico tribuere, ut in superioribus de Constantino et aliis diximus. Vel certe interdum excusari possunt, quia non propria auctoritate, sed petentibus ipsis praelatis, et quasi arbitri inter illos iudicabant, vel potius dissidia componebant; denique si aliqua ex his vel aliis rationibus excusari non possunt, respondendum est, excessisse iurisdictionem usurpando, ut de Mauritio dixit Gregorius paulo antea citatus, et de Valentiniano III iam diximus, et late ostendit Baronius, ann. 452 et 453. Ad novissimum autem exemplum Caroli V, quem scimus fuisse insignem ecclesiasticae libertatis protectorem et observatorem, respondemus Carolum potuisse ad se vocare Hermannum archiepiscopum, non ut archiepiscopum, sed ut principem imperii. Item potuisse vocare non ut iudicem, sed ut protectorem cleri et academiae Coloniensis. Nam Surius, qui factum illud refert anno 1545 in Commentario, simul dicit, Huius anni mense Iunio Caesar clerum et academiam Coloniensem in suum patrocinium recepit. Ut ergo afflictis patrocinaretur, potuit vocare episcopum ut veritatem agnosceret, et ecclesiae nocumenta vitaret donec papa causam ad se traheret. Quod paulo post fecit, in sequenti mense initio Hermannum citando, quem postea etiam pontifex deposuit, cooperante Carolo, ut idem auctor, in initio ann. 1547, refert. Denique ad verba Iustiniani in illis authenticis nihil invenio a Glossis vel iurisperitis dictum; mihi autem videtur excessisse in his legibus circa res ecclesiasticas condendis, et non satis perspectam habuisse vim et originem ecclesiasticae immunitatis, et ideo multa per errorem et sine legitima potestate circa illam disposuisse, ut iam supra tactum est, et in sequentibus iterum atque iterum occurret.

CAPUT 14
QUALIS STT CLERICORUM EXEMPTIO IN CAUSIS CIVILIBUS

SUMMARIUM

1. Causa formalis privilegii fori. Materia privilegii fori, duplex. spacer2. Prima conclusio: clerici in causis civilibus a iudicio saeculari exempti sunt. Probatur. spacer3. Ratione idem suadetur. spacer4. Praedicta exemptione solum quando sunt rei gaudent clerici. spacer5. An ecclesia potuerit privilegium fori absque limitatione concedere. Prima ratio pro negativa parte. Prima confirmatio. spacer6. Secunda confirmatio. Tertia confirmatio. spacer7. Prima conclusio. Ecclesia potuit clericum etiam actorem eximere. spacer8. Probatur assertio. spacer9. Solvuntur rationes in contrarium factae. spacer10. Ad Bartolum. spacer11. An praedictum privilegium fori exceptionem admittat. Prima exceptio ab aliquibus assignata. Reiicitur praedicta exceptio. spacer12. Secunda exceptio. spacer13. Tertia exceptio. spacer14. Quarta exceptio. spacer15. Qui bona ecclesiae iniuste rapit, coram iudice ecclesiastico conveniri debet. Obiectio quaedam refellitur. spacer16. Quinta exceptio. spacer17. Nulla consuetudine potest clericus reus ad saeculare iudicium trahi. spacer18. Sexta exceptio. Declaratur exceptio. spacer19. An propter ecclesiasticiiudicis negligentiam possit clericus reus ad saeculare iudicium trahi. Ratio dubitandi. spacer20. Resolvitur dubium. spacer21. Cur negligentia iudicis saecularis possit suppleri per ecclesiasticam, non vero a converso. Exponuntur iura in contrarium adducta.

ACTENUS solum ostendimus immunitatem clericorum ipsis convenire, seu privilegium fori illis esse concessum, simulque originem huius privilegii explicavimus et rationem eius reddendo, efficientem et finalem causam eiusdem privilegii declaravimus. Consequenter igitur sequitur ut quid sit hoc privilegium explicemus, quod fieri non potest nisi inquirendo quid per huiusmodi privilegium conferatur. Nam tota ratio et essentia cuiuscumque privilegii in iure, seu potestate quae per illud datur, secundum suam generalem rationem consistit. speciem autem sumit ex materia in qua vel circa quam versatur. Atque ita etiam fiet ut quidquid de causa veluti materiali huius privilegii desiderari potest simul explicetur. Nam de formali quidem nihil est quod dicamus, quia ipsa libertas seu immunitas est quasi moralis et interna forma, in qua privilegium ipsum consistit; forma autem externa non est nisi concessio ipsa, quae per verba scripturae aut canonum fit, quae verba in his quae hactenus diximus, et in discursu totius libri saepius tractantur et expenduntur. Ex materia igitur immunitatis illius cognitio maxime pendet. Haec autem materia in duo membra distingui potest: in uno continentur res, actiones, vel passiones aut munera, aliaque similia a quibiis datur exemptio; sub alio, personae quibus haec exemptio datur comprehenduntur. De his igitur sigillatim dicendum est, atque ita non solum essentiam et causas, sed simul etiam effectus huius privilegii explicabimus.
spacer 2. Prima ergo et (ut sic dicam) antiquissima materia huius privilegii est forum civile, seu tribunal saeculare, in quo temporales lites ad externa bona fortunae pertinentes tractantur. Certum ergo est clericos exemptos esse a saeculari foro in causis civilibus. Probatur primo ex iure canonico, c. 2, de Foro compet., ubi in generali sermo est, sicut etiam 11, q. 1, c. 1 et 3, cum multis aliis, similiter indefinite praecipitur ut clerici ad saecularia iudicia non pertrahantur, et in cap. Nullus clericus additur distributio, Omne negotium clericorum in episcopi sui &c.; et in cap. Nullus episcopus in specie dicitur, Neque pro civili causa; et in cap. Placuit, Quicumque ab imperatore cognitionem publicorum iudiciorum petierit; et in cap. Placuit 2, ibi, Vel civilis causa fuerit commota, et similia multa in ea quaestione leguntur; eos iudices saeculares, qui personas ecclesiasticas ad solvenda debita, audita et iudicata causa compellere praesumunt, quae causa sine dubio civilis est.
spacer 3. Idem praeterea certum et constans est in iure civili antiquorum imperatorum, qui de toto foro indefinite loquuntur. Et, licet imperator Leo cum sociis in leg. Omnes, codice De episcopis et clericis, in certis casibus et cum quibusdam conditionibus, concesserit ut clerici conveniri possent in foro saeculari, etiam in civilibus causis, postea hoc revocatum cest, tum per Iustinianum, qui de causis civilibus absohite locutus est in Auth. Ut clerici apud proprios episcopos &c., collat. 6, alis novella 83, tum maxime per Fridericum, qui in sua constitutione de utrisque causis, civilibus et criminalibus, in specie locutus est. Et notavit Gloss., in Auth. Statuimus, verb. Vel civili, in his quae hactenus c. De Episc. et Cleric. Et ita haec pars indubitata est inter catholicos doctores. Ratio vero seu congruentia est, quia in hac materia eadem vel maior necessitas huius exemptionis est, quae in quavis alia invenitur, tum quia lites civiles frequentiores esse solent, tum etiam quia maius erat periculum ne circa haec temporalia saeculares iudices minus favorabiles clericis essent, vel saltem in exhibenda illis iustitia in iudicio essent remissi, ut dicitur in c. Cum sit generale, de Foro comp.
spacer 4. Huic vero regulae addenda est declaratio, nimirum clericos esse exemptos in causis civilibus quando sunt rei seu ad litem provocati. Nam si sint actores, sequi debent forum rei, ut statuit Pelagius papa relatus in c. Experientia, et c. Si quisquam, 11, allegans generalem regulam utriusque iuris, quod actor sequitur forum rei, cap. Neminem, cum multis aliis, 3, q. 6, l. ult., c. Ubi in rem actio, et in l. 2, et in l. 4, de Iurisdict., et ubi quis convenire debeat, in Codice Theodosiano. Unde regula haec non solum procedit quando clericus provocat clericum diversi episcopatus seu distincti fori ecclesiastici, sed etiam quando clericus a laico postulat. Tunc enim non potest uti privilegio fori, quia sequi debet forum rei.
spacer 5. Ut autem huius declarationis rationem reddamus, quaeri potest an ecclesia ita limitaverit hoc privilegium quia non potuerit maius concedere, vel solum quia noluit. Videtur enim illud prius asserendum, nam si ecclesia potuisset clericos abstrahere a iudiciis saecularibus etiam quando sunt actores litium civilium, profecto fecisset. Nam eadem necessitas tunc intercedit, quia non minora nocumenta possunt clericis provenire ex communicatione cum laicis in saecularibus iudiciis, sive actores sive rei existant, idemque periculum erit perdendi causas et infestos habendi iudices saeculares, iuxta regulam c. 2 de Imm. Eccl., in 6. Ergo si ecclesia id non fecit, ideo est quia non potuit. Et confirmatur, quia pontifex non potest usurpare iurisdictionem laicorum, iuxta c. Novit, de Iudic., et alia supra tractata. Sed si clericum etiam actorem eximeret a saeculari iudicio, usurparet iurisdictionem laicorum. Ergo non potest id facere. Probatur minor, primo, quia iudices laici privarentur iurisdictione quae ad eos pertinebat. Secundo et melius, quia reus cogeretur comparere coram non suo iudice, nimirum ecclesiastico. et ita ecclesia usurparet iurisdictionem in laicum.
spacer 6. In quo est notanda differentia inter actorem et reum: nam actor non coactus venit ad iudicium, sed voluntarie movet illud, et ideo quando agit contra clericum, mirum non est quod ad iudicem per se non suum, sed clerici ire compellatur, quia melioris conditionis esse debet is qui cogitur quam qui cogit. At vero quando laicus est reus, cogitur comparere, et ideo compelli non potest nisi coram directo suo iudice, alias usurparetur iurisdictio in ipsum. Ergo eadem ratioue non potuit concedi clerico actori privilegium trahendi laicum ad suum forum, seu (quod idem est) extra forum illius. Et confirmatur ex Bart., in dict. l. 3 De Iurisdict. Omnium Iudic., ubi quaerit an possit fieri statutum ut reus sequatur forum actoris, et respondet pro subditis posse principem huiusmodi facere statuta, non autem posse statuere ut homo non suae iurisdictionis teneatur sequi forum actoris, quia nemo potest statuere de his quae suae iurisdictionis non sunt. Quae decisio Bartoli et ratio eius aeque videtur in praesenti procedere, quia laicus in temporalibus ecclesiae iurisdictionem non subest. Potestque amplius confirmari: nam si fidelis litem civilem moveret contra infidelem ecclesiae non subditum, non posset ecclesia cogere reum infidelem ad sequendum forum actoris fidelis. Ergo idem erit in praesenti casu.
spacer 7. Nihilominus dicendum est non deesse in ecclesia potestatem ad eximendum clericum etiam actorem a foro saeculari, licet ex suavi providentia et prudenti gubernatione id non fecerit, propter quamdam naturalem aequitatem, cui consentaneum est ut is, qui impetitur et invitus trahitur ad iudicium extraforum suum ire non cogatur ne duplex incommodum sustineat. Nam propter hanc etiam aequitatem, cum sunt partium iura obscura, reo favendum est potiusquam autori, ut habet regula 11 iuris, in sexto. Prior pars assertionis sumi potest ex Glossa in c. Si clericus, verb. De consuetudine, et in capite Ex transmissa, in principio, de Foro Competent., quatenus dicit non solum posse papam, sed etiam frequenter concedere rescripta et privilegia clericis, ut in quacumque causa, etiam agendo contra laicum, ad suum forum illum venire compellant. Quam sententiam sequitur ibi Panormitan., et refert Archidiac. et Speculatorem. Hostiensis vero iu Summa, tit. De Foro Compet., § Quibus ex causis, vers. Ex praemissis, dicit in curia Romana indistincte clericum contra laicum impetrare huiusmodi favorem.
spacer 8. Ex hac ergo consuetudine et sententia communi probatur assertio, quia privilegium favorabile, quod papa potest concedere multis clericis ut singulis, potest etiam omnibus clericis in favorem totius communitatis et status clericalis concedere, si iudicet expedire. Sed saepe concedit multis personis ecclesiasticis ut etiam agendo sint exempti a foro saeculari. Ergo potuit etiam idem concedere toti statui clericali. Maior probatur primo quia eadem est ratio totius et partis, quod ad potestatem attinet, si causa proportionata subsit. Secundo, quia illa consuetudo sufficienter ostendit huiusmodi privilegium ex suo genere et forma non esse intrinsece malum nec contra naturalem iustitiam. Ergo nec respectu totius cleri potest talis iniquitas probabili ratione ostendi. Ergo non est cur tale privilegium excedat pontificiam potestatem. Quae ratio absolute probat assertionem, et ostendit consuetudinem illam concedendi talia privilegia personis aliquibus esse iustam et rationi consentaneam, quod magis respondendo ad argumenta comprobabitur. Accedit quod cum ostensum sit privilegium hoc exemptionis esse immediate concessum iure divino, difficilius videtur ad explicandum quomodo potuerit ecclesia hanc limitationem facere quam utrum possit illam non facere, quia, stando in iure divino, privilegium absolutum omnino est, et sine limitatione concessum. Ergo potuisset ecclesia ita illud exequi, et plenum illius usum conservare. Quia vero, ut diximus saepe, hoc privilegium ita fuit datum a Christo, ut dispositioni pontificum quoad moderationem, extensionem, vel particularem mutationem commissum sit, ideo potuit ecclesia praedicto modo illud moderari et ex parte cedere iuri suo propter congruentes rationes, quae solvendo argumenta magis explicabuntur, et altera pars assertionis confirmabitur.
spacer 9. Ad primam ergo coniecturam respondemus negando consequentiam. Non enim omnia quae fieri possunt vel licent expediunt. Unde, licet verum sit non deesse congruentias, ob quas posset ecclesia hunc favorem concedere clero, nihilominus voluerunt pontifices conformari legibus civilibus in hac regula, ut actor sequatur forum rei, ut dicitur in dicto cap. Si quisquam 11, q. 1, tum quia hoc est valde consentaneum aequitati naturali, ut dixi, tum etiam quia huiusmodi actiones et motiones litium pro rebus temporalibus ordinarie proeedunt ex nimio affectu divitiarum, qui personas ecclesiasticas non decet, ideoque, regulariter loquendo, vitare debent clerici huiusmodi actiones, praesertim pro suis saecularibus bonis, nisi evidens et gravis ratio cogat. Ne igitur ecclesia huiusmodi lites fovere videretur, noluit clericos eximere agendo, sed tantum respondendo, quia tunc solum se defendunt, quod et iustum et honestum est. Potuit etiam id facere ecclesia ne iudicia ecclesiastica tot litibus laicorum gravarentur, et ne laicos etiam offenderet et forensem iurisdictionem nimium affectare videretur. Ideoque quando privatae exceptiones vel favores ab illa regula fiunt per specialia privilegia, non propter solas generales rationes decentiae aut commodi clericalis status, sed adiunctis aliis specialibus, iuxta varias occurrentes circumstantias, conceduntur.
spacer 10. Ad secundam confirmationem et ad Bartoli doctrinam respondetur posse in contrarium retorqueri: nam si princeps potest inter subditos statuere vel privilegium dare ut reus sequatur forum actoris, etiam papa poterit idem privilegium dare clericis respectu aliorum fidelium, quia omnes sunt eius subditi. Neque obstat quod fideles laici non sint directe subditi papae in temporalibus, nam satis est quod indirecte subdantur. Nam, sicut spiritualis potestas sufficit ad disponendum circa temporalia quando spiritualis ratio et finis id requirit, quod est indirecte disponere, ita eadem potestas sufficit ad concedendum iilud privilegium inter directe subditos in spiritualibus, et indirecte in temporabbus. Quam ob causam, quando papa concedit huiusmodi specialia privilegia, non usurpat iurisdictionem saecularis iudicis, sed potestate sua superiori illam alteri committit. Neque etiam reus cogitur comparere coram iudice non suo, sed ab uno iudice in alium causa transfertur per eum qui legitimam potestatem habet. Quod ergo in particularibus privilegiis dicimus in generali etiam dicendum esset, si de absoluta potestatc pontificis concederetur. Unde ultimam ampliationem addo, potestatem hanc pontificiam de se etiam extendi ad concedendum hoc privilegium respectu infidelium, si ad bonum fidei et vitanda moralia pericula necessarium esset, ut in superioribus dictum est. Usus tamen huius potestatis in effectu non ita potest executioni mandari circa infideles, quia non possunt spiritualiter cogi sicut fideles, et ad cogendos illos corporaliter saepe vires non suppetunt.
spacer 11. Interrogari autem potest an praedicta regula eiusve declaratio aliquam exceptionem patiatur. Ad quod breviter afiirmando respondemus. Advertendum est autem exceptionem hanc assignari posse vel ex parte personarum quibus hoc privilegium conceditur, vel ex parte causarum seu materiarum de quibus tractatur. Nunc ergo priorem modum excipiendi omittimus, nam infra agendum est de personis, ibique dicemus quaenam simpliciter hoc privilegio gaudeant, quae vero cum aliqua limitatione. In posteriori ergo genere, prima exceptio ab aliquibus assignatur de causis realibus, id est, fundatis in re mere temporali, non interveniente actione aliqua personali ipsius clerici in qua lis seu causa fundetur, quia tunc persona non est obligata, nec trahitur ad iudicium, sed res, quae mere temporalis est. Privilegium autem fori solum eximit personas clericorum, ne conveniri possint civiliter. Haec autem exceptio vera non est, et multum derogat privilegio clericorum, et ideo communiter reiicitur, ut bene notavit Abbas, in c. Qualiter, De Iudic., n. 8, et in c. Ecclesia, De Constitut., n, 22, et usu ipso satis improbatur. Ratio est quia generalis regula iurium eximit clericos, ne conveniri possint civiliter in iudicio saeculari. At vero causa realis civilis est, nec potest tractari sine citatione personae ad quam bona pertinent. Ergo, si talis causa pertinet ad iudicem laicum, etiam si dominus bonorum sit clericus, necessarium erit clericum ipsum conveniri civiliter coram iudice saeculari Haec autem est exceptio a regula, quae nullo iure probatur. Ergo admittenda non est, praesertim quia est parum consentanea aliis iuribus, ut in Panor. supra, Felin., et aliis videri potest.
spacer 12. Alia igitur exceptio vera et communis est de feudis seu bonis feudalibus, nam in causis quae ad haec bona pertinent, licet clericus sit reus, et conveniatur a laico, coram domino feudi conveniri debet, etiamsi laicus sit, cuius ratio non est alia, nisi quia in favorem feudorum ita in iure dispositum est, c. Ex transmissa, et c. Verum, De Foro Compet., ubi late expositores. Vel certe ratio etiam reddi potest, quia res quae in feudum dantur a principio sub hoc onere vel conditione conferuntur, et ideo servanda est.
spacer 13. Unde alia est generalis exceptio, quae sub his verbis interdum per leges civiles traditur, scilicet ut clericus conveniendus sit in causa civili coram ecclesiastico iudice, nisi bona, super quibis lis movetur, regalia sint, nam sub hac conditione data censentur. Idemque est, quoties bona a principio data fuerunt clericis vel ecclesiae sub ea conditione ut semper sub eodem foro maneant, sub quo tunc existebant. Nam talis conditio non est per se mala, et voluntarie potuit apponi, et ideo servanda est iuxta regulam communiter a iurisperitis receptam, quando aliqua bona dantur ecclesiae sub aliqua conditione, onere, aut pacto non illicito, servandum esse, quia servare pactum est de iure naturae, cui ius canonicum non contradicit; imo expresse et in propria specie id confirmat c. Verum, De Condic. Appositis, ubi id notant Panorm. et alii doctores, Ioan. Andr. et Hostiens, in c. Verum, De Foro Comp.; Felin.,in c. Ecclesia S. Mariae, De Constit.; et Ancharran., cons. 223. Praeter has exceptiones solent addi aliae, quas attigit Navarr., in cap. Novit, De Iudiciis, Notabih 6, ex Stephano Aufrerio, decisi. 126 et 167, et ex Gulielmo Benedicto in repetition., c. Rainutius, De Testam.. Illas tamen omitto quia incertae sunt, et quia materia haec non tam ad theologos quam ad iurisperitos pertinet. Unde alias exceptioues late prosequitur Gregor. Lopez, in l. 57, tit. 6, partit. 1.
spacer 14. Circa declarationem autem assertionis notari possunt exceptiones aliae. Una est si bona, de quibus lis movetur, sint ecclesiae vel clerici, nam tunc clericus potest trahere laicum coram ecclesiastico iudice. Ita tenet Panorm., in cap. Ecclesia S. Mariae, n. 22, iibi dicit esse casum singularem, in c. Si clericus laicum, De Foro Compet., ubi idem ipse docet, ita interpretans illum textum. Addit etiam ita servari in curia, ut refert (inquit) et sequitur Collector., in c. Qualiter, et in c. Clerici, De Iudiciis. In contrariam tamen sententiam inclinat Felin., in dicto c. Si Clericus Laicum, n. 4. Fundamentum eius est quia hoc non statuitur directe in dict. c. Si clericus, ut constat ex verbis eius: Si clericus laicum de rebus suis vel ecclesiae impetierit, et laicus res ipsas, non ecclesiae aut clerici, sed suas proprias asseverat, debet de rigore iuris ad forensem iudicem trahi. In quibus verbis solum disponitur, quando laicus negat res esse ecclesiae vel clerici. non posse trahi ad iudicium ecclesiasticum. Hiuc autem non potest inferri, quando id non negat posse trahi, nisi ad summum a contrario sensu. Quod argumentum non est efficax, quando talis sensus est contra has generales regulas iuris, prout est in praesenti, quod reus non est trahendus ad forum actoris, sed ad suum. Et haec sententia mihi magis placet.
spacer 15. Potest autem notari aliqua differentia inter bona ecclesiae et bona clericorum. Nam si certo constet bona ecclesiae rapta esse, vel iniuste ablata vel retenta, tunc ratione sacrilegii potest conveniri laicus coram ecclesiastico iudice; secus vero erit, si non constet iniuste detineri, et laicus contendat aliquo iusto titulo se illa possidere. Et hoc tantum probatur in dict. cap. et in cap, Similiter, 16, q. 1, sumpto ex concilio VI Romano sub Symmacho. Bona autem clericorum non sunt ita sacra sicut res ecclesiae, et ideo accipi possunt etiam iniuste siue sacrilegio, ideoque licet de illis propter hanc causam lis moveatur, coram laico iudice conveniendus erit reus laicus, nisi allegetur vis aliqua clerico facta, quae sacrilegium involvat, ut sensit Innocent., in capit. Cum sit, De Foro Compet. Obiici autem potest, quia indicta synodo sub Symmacho res episcoporum aequiparantur in hoc bonis ecclesiae. Sed consideranda est ratio pontificis, quia episcoporum res non dubitantur esse ecclesiae. Et ita intelligo textum illum secundum consuetudinem illius temporis, in quo dominium bonorum episcopi apud ecclesiam esse censebatur. Nunc autem satis nota est distinctio dominiorun, et ideo alia est ratio.
spacer 16. Alia exceptio est quod ex consuetudine interdum actor ecclesiasticus potest reum trahere ad forum suum, et ita fit exceptio in hac materia circa illam regulam, quod actor sequitur forum rei, nisi ubi aliud sit consuetudine introductum. Haec exceptio colligi solet ex c. Si Clericus, De Foro Comp., ubi postquam Alexander III dixit actorem de rigore iuris debere sequi forum rei, addit, Licet in plerisque partibus aliter de consuetudine habeatur. Quae verba duobus modis intelligi possunt: primo, ut praedicta regula et rigor iuris servetur, etiam si contraria consuetudo allegetur, quia est contra omnia iura, ut ibi ait Glossa; secundo, ut regula illa et rigor iuris servetur^ nisi ubi fuerit illi per consuetudinem derogatum. Et hic posterior est legitimus sensus, ut ibi Hostiensis, Ioannes Andreas, Panormitanus et alii expositores agnoscunt, et in illo fundant praedictam exceptionem. Quam aperte indicant ipsa verba pontificis, quae in ipso concilio Lateranensi, sub Alcexandro III, p. 8^ cap. 1, sic leguntur: Licet in plerisque partibus aliter de consuetudine fiat, quod factum non reprobat, sed potius tacite approbat. Et ratio est quia illa consuetudo non est mala, nec contra ius naturale, ut ex proxime dictis constat. Ergo ex hac parte potest derogare iuri positivo; aliunde vero est etiam favorabildis religioni et ideo merito approbanda et servanda est.
spacer 17. In quo est notanda differentia inter hanc consuetudinem et aliam (si alicubi introducatur), ut actor laicus ad suum forum trahat clericum provocatum. Nam, licet prior valida sit, haec est invalida quia prior favet ecclesiasticae libertati illamque auget, posterior vero est immunitati contraria, multumque divino iuri derogat. Ideoque in iure esse reprobatam et iidem interpretes in eodem c. notant, et infra suo loco latius dicemus. Dicit tamen Glossa, in d. cap. Si clericus, hanc consuetudinem per occasionem negligentiae iudicum saecularium introductam esse, quia clericis iustitiam non exhibebant, argumento c. Cum sit generale, et c. Licet, et cap. Ex tenore, De Foro Compet. Verumtamen hoc ad factum pertinet: potest enim illa consuetudo ex pietate laicorum vel ex quadam incogitantia introduci. Et quacumque occasione introducatur, exceptio locum habet, quia et textus ille simpliciter loquitur, et ratio eadem procedit. Similisque exceptio esse potest, ut actor sequatur forum rei, nisi aliud ei sit speciali privilegio legitime concessum, quae satis constat ex dictis, nihilque addere oportet, nisi quod tenor privilegii iuxta communes privilegiorum regulas observetur.
spacer 18. Hinc vero addi potest alia exceptio, nimirum ut etiam, seclusa consuetudine vel privilegio, si iudex laicus negligat iustitiam exhibere clerico actori, possit laicus coram ecclesiastico iudice conveniri. Ita videtur sentire Glossa in c. Cum sit generale, verbo Remissi, et in c. Licet, verbo Vacante, De Foro Comp., quam ibi approbant doctores, et in illis textibus fundant, quamvis ex eis non satis colligatur, nisi in casibus in illis expressis, videlicet in quibusdam causis criminalibus, de quibus in capite sequenti dicendum est, vel quando imperium aut magistratus ita vacat, ut clerici iudicem saecularem non inveniant ad quem recurrant ut iustitiam ipsis exhibeat. Nihilominus tamen ex paritate rationis admittenda est exceptio. Intelligenda tamen videtur hoc modo, ut quando laicus iudex est negligens, recurrere possit clericus ad iudicem ecclesiasticum, qui potest laicum per censuras compellere ut suo munere iuste utatur, argumento c. Adminisiratores, 23, quaest. quinta, quia illa est gravis culpa et clericis iniuriosa, et ideo ad iudicem ecclesiasticum pertinet remedium adhibere. Unde si iudex laicus contumax fuerit, merito potest iudex ecclesiasticus causam ad se advocare, partim in poenam iudicis negligentis et contumacis, partim in clerici defensionem. Et ita etiam facile possunt intelligi aliae exceptiones quas ponit Glossa in dicto cap. Licet, de quibus ibi etiam expositores videri possunt.
spacer 19. Quaeri autem potest an haec exceptio de negligentia iudicis laici similiter habeat locum, quando iudex ecclesiasticus est negligens respectu actoris laici rem suam a clerico postulantis. Videtur enim esse admittenda, quia Iustinianus, in Authentica de sanctissimis episcopis, collat. 9, alias novel. 123, capit. 21, § Si quis autem pecuniaria, statuit in casu negligentiae iudicis ecclesiastici licitum esse actori laico coram saeculari iudice clericum vocare. Et in novell. 83, seu Authent. Ut clerici apud proprios episcopos &c., hoc ad alios casus extendit. Et refertur in cap. Si quis cum clerico, 11, quaest. 1. Et favet cap. Filiis, 16, quaest.7, ubi Glossa, verb. Regis, idem sentit. Verumtamen in hoc nulla ratio habenda est decisionum Iustiniani, qui non potuit exemptionem clericorum limitare, quia materia haec non iuris civilis est, sed canonici, ut infra generalius dicam.
spacer 20. Dicendum ergo est non licere propter negligentiam iudicis ecclesiastici clericum conveniri coram saeculari. Ita statuit Innocentius III, in c. Qualiter et quando, de iudiciis, ubi praelatis praecepit ut laicis, de clericis conquerentibus, plenam faciant iustitiam exhibere, ne hac occasione clerici a laicis trahantur ad iudicium saeculare, quod (inquit) omnino fieri prohibemus. Quae prohibitio ita intelligenda est ut non solum vetet simpliciter clericos trahi ad saecularia iudicia, quod iam antea prohibitum erat, sed etiam prohibeat ut propter illam causam, vel occasionem, aut sub illo colore non fiat. Et ita intellexerunt textum illum Glossa ibi, et optime Panormitan., n. 1, et idem tenet Glossa, in c. Placuit, 1, 11, q. 1, verbo Petierit; et Archidiacon,, in dicto capite Filiis. Ratio autem est, quia iudex saecularis nullam habet iurisdictionem in clericum reum, nec imperator illam dare potest, aut rex, nec propter negligentiam iudicis ecclesiastici ipso facto illam acquirit ex vi iuris naturalis, divini, aut canonici. Ergo non potest sine iurisdictione talem causam suscipere. Deinde iudex laicus est inferior ecclesiastico; inferior autem non potest supplere defectum superioris. Ergo.
spacer 21. Et hinc facile colligitur differentia inter iudices saecularem et ecclesiasticum. Nam saecularis est inferior, et ideo negligentia eius potest suppleri per ecclesiasticum, utique in virtute iuris canonici, quod est supra civile, et ita statuit per potestatem quam pontifex habet ad corrigendos defectus iudicum saecularium. Iudex autem ecclesiasticus est superior, et ideo saecularis non potest per se, et (ut ita dicam) virtute sua eius defectum supplere, neque etiam virtute iuris civilis, quod etiam potestatem in clericum non habet, nec directam nec indirectam. Neque ius canonicum talem potestatem ei dare voluit neque id permittere, propter decentiam clericorum et praelatorum ecclesiae. In illo ergo casu remedium postulandum est a superiori praelato. Quod autem in dicto cap. Filiis dicitur, si praelatus sit negligens, implorari posse regem, vel intelligitur tantum in speciali casu, quando bona ecclesiae per clericos dilapidantur, in quo loquitur ille textus; vel intelligitur adiri posse regem non ut iudicem sed ut protectorem et defensorem, ut auctoritate sua moneat praelatum, et sua potentia res ecclesiae interim tueatur ac defendat, donec summus pontifex consuli possit. Quomodo intelligenda et concilianda sunt multa iura, quae a Gratiano referuntur ,11, q. 1, cap. Si quis clericus, cap. Placuit, cap. Christianis, et 23, q. 3, cap. Ab Imperatoribus, et q. 5, cap. Regum, et cap. Administratores. De quibus infra, capite ultimo, aliquid addemus.

CAPUT 15
QUALIS SIT EXEMPTIO CLERICORUM IN CAUSIS CRIMINALIBUS

SUMMARIUM

1. Prima assertio. Iura canonica exemptionem a foro saeculari absolute concedentia. spacer2 - 4. Lectiones diversae cap. Clericum, 3. spacer5 - 6. Quid de criminibus clericorum Gratianus statuerit. spacer7 - 8. Praedictae leges Iustiniani nullae fuerunt. spacer9. An assertio tradita exceptionem patiatur. spacer10. Ratione confirmatur assertio. spacer11. An regula posita amplietur. spacer12. Responsio. Etiam in criminalibus actor debet sequi forum rei. spacer13. Malefactores ecclesiarum et clericorum percussores in iudicio ecclesiastico conveniri possunt. spacer14. An privilegium fori ad crimina ante illud commissa extendatur. Ratio dubitandi pro parte negativa. spacer15. Ratio pro parte affirmativa. spacer16. Vera resolutio. spacer17 - 18. Quorundam limitatio reiicitur.

EGULA generalis est, personas ecclesiasticas gaudere immunitate seu privilegio fori in causis criminalibus, non solum in crimininus ecclesiasticis, sed etiam in civilibus, ut verbis utamur Iustiniani ita distinguentis loco statim citando. Assertio haec certissima est et ab omnibus scriptoribus catholicis recepta, et negari non potest nisi negando aliquod priucipium fidei. Tam evidenter enim traditur in iure canonico ut nemo qui magna ignorantia non laboret, negare possit assertionem, nisi qui negaverit esse in ecclesia potestatem ad huiusmodi exemptionem vel tuendam vel concedendam, quod repugnat principiis fidei, ut ostendimus. Decreta autem canonica de hac re antiqua habentur 11, quaest. 1. Ex quibus aliqua iudefinite prohibent ne clerici ad iudicium saeculare deferantur, ut capit. 1, cap. Placuit, cum similibus; quae, ut supra dixi,omnem causam, tam civilem quam criminalem, comprehendunt; alia prohibent laicis accusare, distringere, comprehendere, vel punire clericum, ut c. 2, cap. Nullus clericus, c. Si quis clericos, cum aliis. Illa autem verba propria simt criminalium causarum. Alia loquuntur expresse et in specie de criminali causa, c. Nullus episcopus, c. Clericus nullus, capit. Placuit, 2, ex concilio Carthag., cap. 9, et c. Clericum, 3, ex concilio Agath., c. 3.
spacer 2. In quo canone advertendum est aliter legi in ipso concilio quam a Gratiano citetur. Gratianus enim in casu accusandi ait, Clericum nullus praesumat apud saecularem iudicem pulsare &c.in concilio vero legitur in casu nominandi, Clericus non praesumat apud scecularem iudicem quemquam pulsare. Et eodem modo legitur simile decretum, in epist. 2 Marcellini papae, unde videtur concilium illud sumpsisse. Ilae autem lectiones sensus multum diversos reddunt, ut constat. Unde verisimile est vel Gratiani codices fuisse corruptos, vel ipsum Gratianum usum fuisse aliquo concilio male conscripto, quia nec praesumi potest Gratianum ex industria verba concilii mutasse, neque ita probabile est in epistola pontificis et in concilio mendum accidisse. Sed hoc nihil obstat, tum quia alia decreta sufficiunt ad coufirmandam veritatem. tum etiam quia ibidem adduntur alia verba quae eamdem exemptionem significant. Nam Marcellinus, postquam dixit Clericus nullum praesumat ad saeculare iudicium attrahere, addit, nec laico quemlibet clericum liceat accusare. Quod si absolute, ut sonat, intelligatur, maius certe privilegium clericorum est; si vero referatur ad iudicium saeculare tantum, ut est probabile iuxta verba proxime praecedentia, ibi continetur exemptio clerici in criminali causa a iudicio saeculari. Nam ideo accusari non potest, quia iudicari non potest. Quod si a laico accusari non debet, multo minus a clerico, quod ibi tanquam notum supponitur.
spacer 3. Concilium etiam postquam prohibuit clericum ne alium pulset, addit, Sed si pulsatus fuerit (utique clericus, de illo enim sermonem prosequitur), non respondeat, nec proponat, neque audeat criminale negotium in iudicio saeculari praeponere, vel potius proponere, ut legit Gratianus. Iuxta quem sensum, utrumque in illo canone continetur, scilicet, ut clericus non accuset laicum coram iudice saeculari, praesertim criminaliter, inconsulto suo episcopo, et ut accusatus seu pulsatus non respondeat. In quo privilegium fori quoad criminalia continetur; ideo enim clericus respondere non debet, quia non in suo foro pulsatur. Et ita quoad sensum in idem redit Gratiani lectio, ordine commutato. Nam priori loco, cum ait Clericum &c., declarat privilegium clerici; in fine vero cum dicit, Nec criminale negotium audeat in saeculari iudicio proponere, alteram prohibitionem factam clerico accusandi laicum criminaliter sine licentia episcopi insinuat. Quam prius tradiderat Fabianus papa, epist.2, et habetur in c. Si quis sacerdotes 2, q. 7. Et similis canon habetur in conc. Aurelianeusi III, c. 31.
spacer 4. Decreta etiam posteriora eamdem immunitatem in criminalibiis decernunt, capit. Clerici, et cap. Qualiter et quando, De Iudiciis, et cap. 2, ct cap. Si diligenti, cum similibus, De Foro Competenti. Et in dicto capit. Clerici dicit Alexander III, in hoc ius civile cum canonico concordare, quia leges tradunt generaliter ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico iudice conveniri. Quod est verum de moderno iure civili: nam Fridcricus in sua constitutione id specialiter expressit, et habetur in Authent. Statuimus, De Episcop. et Cleric.; et Honorius III illud acceptavit, et per omnia posteriora iura regnorum catholicorum confirmatum est.
spacer 5. Iure vero antiquiori civili contrarium statuerat Iustinianus, dicta novell. 83, ubi distinguit duplicia crimina, quaedam ecclesiastica, ut error in fide, sacrilegium, delicta in administratione ordinum aut beneficiorum, et de his concedit ut clericus ad solum ecclesiasticum forum deferatur, quae non est concessio (quidquid ipse existimasse videatur) sed recognitio et confessio divini iuris. Alia vocat delicta civilia, et de his voluit iudicium etiam in personis clericorum ad saeculares iudices pertinere. Addit vero limitationem his verbis: Illud palam est, si reum esse putaverit eum, qui convenitur, provinciae praeses, et poena iudicaverit dignum, prius hunc spoliari ab episcopo sacerdotali dignitate, et ita sub legum fieri manu. Quod videtur intellexisse quantum ad executionem poenae: nam ad inchoandam et prosequendam causam, et ad cognitionem illius sumendam, nulla requirebatur facultas vel diligentia episcopi. Et ita sentit Glossa ibi.
spacer 6. Addit tamen eadem Glossa, ad sententiam condemnatoriam ferendam, praemittendam fuisse spoliationem illam seu privationem sacerdotii, quamvis sententiam absolutoriam posset iudex saecularis proferre sine cooperatione episcopi. Sed non video quomodo possit episcopus aliquem degradare (hoc enim est spoliare sacerdotio) ante latam sententiam de crimine, et de poena propter illud inferenda. Unde verba ipsa hoc indicant, ibi: Si reum esse putaverit, et poena iudicaverit dignum. Oportebat ergo antecedere hoc iudiicium, utique forense et authenticum, quod per sententiam condemnatoriam profertur. Cum ergo subiungit, prius hunc spoliari, subintelligendum est prius quam poena infligatur, non prius quam sententia feratur. Et ita declaratur in Authent. Clericus, c. De Episcop. et Cler., ibi: Nec tamen puniatur, etiamsi reus fuerit inventus. Ac praeterea non videtur id posse intelligi red generaliter de omni sententia condemnatoria, nec de omni poena, sed de poena sanguinis, vel corporali adeo gravi aut contumeliosa ut privationem sacerdotii praerequirat. Hanc enim non omnis poena praexigit, ut patet in exilio, perpetuo carcere, pecuniaria, et similibus. Igitur ex vi illius legis omnino privabantur clerici privilegio fori in criminibiis non canonicis quoad totum negotium et causam, praeterquam in executione quarumdam poenarum, quae postulant degradationem per episcopum faciendam. Postea vero idem Iustinianus, in Authentico De Sanctissimis Episcopis, cap. 21, hoc limitavit, fecitque haec crimina clericorum misti fori, et quando ad saeculare prius deferuntur, alium ordinem constituit, qui ibi videri potest. Et ante Iustinianum prius hoc fuerat statutum a Valente et sociis, in l. XXIII De episcop. et Cleric, in Codice Theodosiano.
spacer 7. Verumtamen hae leges non solum revocatae sunt per constitutionom Friderici (ut notavit Glossa, in dicta Auth. Statuimus), sed etiam per iura canonica; imo a principio fuerunt invalidae et nullius effectus, quia et erant contra ius divinum et contra iura canonica, et contra priorum imperatorum concessiones, praesertim Constantini, l. VII, c. De Episc. et Cleric., quam cum aliis similibus innovaruntTheodosius et Valentinianus, in l. XLVI et XLVII eiusdem tituli, ubi prius generaliter omnia privilegia a piis imperatoribus antea clericis concessa innovantur, postea vero additur, Clericos etiam, quos indiscretim ad saeculares iudices debere deduci infaustus praesumptor (utique Iulianus apostata) edixerat, episcopali audientiae reservamus. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur ariitrio.
spacer 8. Solum unus superest scrupulus in iure canonico ex concilio Matisconensi I, cap. 7, ubi prius regula generalis his verbis traditur: Nullus clericus de qualibet causa extra discussionem episcopi sui a saeculari iudice iniuriam patiatur, aut custodiae deputetur. Postea vero additur exceptio, in qua est difficultas: Quod si quicumque iudex cuiuscumque clericum absque causa criminali, id est, homicidio, furto, aut maleficio, hoc facere fortasse praesumpserit, quamdiu episcopo loci illius visum fuerit, ab ecclesiae liminibus arceatur. Ubi dicens absque causa crimniali videtur exceptionem constituere regulae a nobis positae contrariam. Unde videtur illud concilium, quod paulo post tempora Iustiniani celebratum est, ius civile illius temporis fuisse imitatum, vel fortasse in Gallia fuisse tunc illam consuetudinem. Adverto tamen ibi non excipere concilium omne iudicium criminale, alias esset exceptio regulae contraria, sed excipere quaedam peccata quae per antonomasiam crimina vocat, qualia sunt quae ibi numerat. Et hoc modo potuit esse exceptio tolerabilis eo tempore, et solum pro illa provincia, in qua forte tunc episcopi poterant similem facultatem laicis dare, ut infra videbimus. Nunc autem neque episcopis hoc licet, ut infra etiam ostendam, nec similis exceptio admittenda est, ut mox dicam.
spacer 9. Dubitari ergo potest an regula posita aliquam admittat exceptionem. Quae interrogatio, ut capite praecedenti dixi, intelligi potest vel ex parte personarum vel ex parte materiae, seu criminum. De personis dicam infra, nunc autem suppono nullas personas excipi, nisi quae vel per legem canonicam, vel per iustam sententiam ecclesiasticam, vel per pontificis delegationem iudici laico factam hoc privilegio privantur. De criminibus autem dico, nullum omnino a pradicta regula excipi ex vi iuris communis. Probatur, quia ita est in iure expressum, in c. Cum non ab homine, De Iudic., ibi: Sive in furto, sive in homicidio, sive in periurio, sive in alio crimine &c. Et in c, At si clerici, eodem tit., prius absohite dicitur clericos non solum non posse pro crimine a iudice saeculari condemnari, verum etiam acta coram tali iudice, etiam si in eis clericus convictus sit vel confessus, nihil ei nocere. Et ex illo textu, cum § sequenti constat tam maiora quam minora crimina clericorum ad ecclesiasticum iudicem pertinere. Et in c. Clerici dicitur sacros canones imitari leges generaliter statuentes, ut de omni crimine clericus debeat coram ecclesiastico iudice conveniri. Denique in communi iure nulla talis exceptio invenitur, neque etiam consuetudine introduci potest quae legis vim habeat, ut expresse dicitur in dicto cap. Clerici. Ergo non potest talis exceptio cum fundamento affirmari.
spacer 10. Addi etiam potest ratio satis congrua, quia si exceptio admittenda esset, vel id foret propter gravitatem criminis vel propter levitatem: hoc posterius nullus dicet, quia leviora peccata facilius possunt per proprium ecclesiasticum iudicem cognosci et puniri. Crimina vero graviora clericorum magis necessarium est non tractari a laicis, imo neque cognosci aut sciri, si fieri posset, et praeterea per ecclesiasticum iudicem possunt sufficienter vel curari vel iudicari. Quod si ad hoc fuerit necessaria potentia saecularis, non propterea debuit iudicium talium criminum saecularibus committi. Multo enim convenientius est ut ipsi non se intromittant donec vocentur, et ut requisiti ab ecclesiastico iudice auxilium suum impendere teneantur. Iuxta cap. Ut famae, De Sentent. Excommunicat. Dixi nihilominus hoc intelligendum esse de iure communi, nam ex privilegio solent in aliquibus regnis excipi aliqua crimina clericorum de quibus magistratus civiles cognoscere possunt, ut crimen laesae maiestatis, fabricationis falsae monetae &c.; oportet tamen ut privilegium illud pontificium sit, quia nullus rex vel princeps saecularis potest hoc privilegium dare, ut infra dicetur.
spacer 11. Secundo quaeri potest an regula haec aliquam ampliationem admittat. Ad quod breviter respondeo ex parte materiae seu criminum non posse ampliari, quia extenditur ad omnia crimina, quibus nullum addi potest. Ex parte vero iudicii seu iudicis notari potest duplex ampliatio. Una est ut neque directe neque per modum reconventionis possit laicus iudex de crimine clerici cognoscere, ut notavit Ioannes Lup., tract. De Libert. Eccles., p. 2, q. 1, n. 2, ex cap. Qualiter et quando, De Iudiciis, in quo expendo particulam illam, omnino prohibemus. Nam perinde fuit dicere omnino quod quocumque modo. Item ampliatur ab eodem auctore, ut etiam in casu negligentiae iudicis ecclesiastici non possit saecularis de quocumque crimine clerici cognoscere: hoc enim a fortiori probant supra dicta in fine capitis praecedentis. Quid vero possit interdum agere saecularis potestas circa clericum malefactorem per modum defensionis vel auxilii, infra videbimus.
spacer 12. Tertio quaeri potest an in materia criminali locum habeat declaratio de actore et reo, capite praecedenti data in materia civili. Respondeo sine dubio esse eamdem vel maiorem rationem de criminibus quam de causis civilibus. blue Ita docent auctores allegati praecedenti capite. Et eisdem iuribus probari potest, nam praeter ea quae generaliter loquuntur, in c. Si quisquam, 11, quaest. 1, dicitur canones imitari leges in dicta regula, quod actor sequi debet forum rei. Haec autem regula expresse traditur pro causis criminalibus in l. In criminali, cod. De Iuris. Omni. Iudic., in 1. ult., cod. Ubi in rem actio. Rationes etiam supra factae non minus de criminalibus causis procedunt quam de civilibus. Imo maior quaedam ratio in rebus criminalibus intercedit, quia minus decet magisque periculosum est clericum contra laicum actionem criminalem intentare quam civilem, quia in criminali intercedit quaedam vindicta et periculum odii, et ita potest facilius scandalum generare. Quod adeo verum est ut ob hanc causam antiqui canones prohibuerint clericum, inconsulto episcopo, laicum accusare.
spacer 13. Nihilominus tamen in hac materia additur quaedam exceptio in cap. Cum sit generale, De Foro Compet., his verbis: In favorem ecclesiae est introductum ut malefactore ssuos, qui sacrilegi sunt censendi, venerabilium locorum rectores possint sub quo maluerint iudice convenire, ubi solum adverto non excipere omnes malefactores clericorum, alias exceptio destrueret regulam. Excipit ergo malefactores ecclesiarum, quales sunt raptores et similes, ut ibi Glossa notat. Verum est tamen etiam percussores clericorum posse ad ecclesiaticum iudicium deferri, non ratione personae accusantis, si sit clericus, quasi ipsa trahat reum ad suum forum, sed ratione sacrilegii, quod est ecclesiastici vel saltem misti fori. Reliqua de hac declaratione videri possunt in Glossa et doctoribus ibi. Et quae de alia moderatione fundata in negligentia iudicis laici supra diximus, hic applicanda sunt, ut constat.
spacer 14. Tandem inquiri hic potest an hoc privilegium seu exemptio extendatur ad praeterita, id est, ad crimina ante clericatum commissa, seu eo tempore quo aliquis non gaudebat privilegio fori quacumque ex causa, etiamsi alias clericus esset. Ratio dubitandi est, quia qui deliquit in statu clericali, licet postea relinquat statum clericalem (ut contingere potest in clericis non ordinatis in sacris et in religiosis non professis, vel professis qui per dispensationem statum mutarunt), ille (inquam) semper gaudet privilegio quoad illud delictum durante statu commissum, ut docent Covarr., in Pract., c. 31, numero octavo; Iuli. Clar., § final., q. 36, numero undecimo; Barbosa, in l. Titia, ff. Solut. matrim., qui alios referunt. Et fundamentum est quia ad gaudendum privilegio attenditur status temporis, in quo delictum committitur, iuxta l. 2, ff. de Poenis. Item quia quando commissum est delictum, fuit immune a iurisdictione saeculari. Ergo etiam si relinquatur status, non subiicitur illi. Quia nullum est ius canonicum quod talem poenam imponat, vel quod declaret amissionem privilegii per dimissionem status retrotrahi ad tempus praeteritum, in quo durabat status, seu ad delictum hunc commissum. Non est autem sine iure vel evidenti ratione irritandum privilegium, neque asserendum aliquid quod poenale est et odiosum. Ergo simili modo qui in statu laici deliquit et postea accipit ordinem vel statum ecclesiasticum, non gaudebit privilegio pro his delictis quae antea commisit cum esset in statu laici. Probatur consequentia tum quia sequitur ex eodem principio quod ad gaudendum privilegio attenditur temus delicti. Ergo qui non erat clericus, vel, si erat, non vivebat in statu clericali, et tunc commisit delictum, licet postea ordinetur, vel accipiat insignia clericalia, erit subiectus sa3eculari iudicio quoad illud delictum. Tum etiam quia illud delictum a principio pertinuit ad forum saeculare, et nullum est ius quod extrahat illud, vel quod retro trahat privilegium ad illum effectum. Ergo. Et ita videntur sentire Covarr. et Barbosa in locis allegatis.
spacer 15. In contrarium vero facere videtur primo, quia privilegia amplianda sunt, quantum proprietas verborum patitur, maxime in favorem religionis. Sed iura concedentia hoc privilegium simpliciter eximunt personas ipsas insignitas charactere, vel dicatas Deo tali modo, et non limitant ad delicta commissa post clericatum vel ante. Ergo non est limitandum, sed extendendum privilegium. Secundo, quia etiamsi delictum praecesserit, non potest non cedere in ignominiam clericatus, quod ille, qui iam est clericus, puniatur a laico vel iudicetur. Ergo, cum privilegium magis respiciat decentiam clericatus quam commodum personae, habere debet locum etiam quoad delictum praecedens. Sicut is, qui antea erat servus, si ordinetur, per ius eximitur a servitute propter honorem clericatus, licet non semper eodem modo, ut ex materia de irregularitate constat. Ergo etiam in praesenti licet quis ratione delicti sit obnoxius foro saeculari, per ordinationem liberabitur saltem a foro, licet non a debito alicuius poenae, Tertio, qui post delictum confugit ad ecclesiam materialem, gaudet immunitate. Quid ergo mirum quod illa gaudeat qui confugit ad spiritualem gradum ecclesiasticum?
spacer 16. De hoc puncto disputat Panormitanus late, in cap. unic. De Obligatis ad Ratiocinia, et plures alii ibi, et in locis quos refert copiose Felin., in cap. ultimo De Constitut., numero decimoquarto, circa finem; et ex modernioribus Avendan., in tractat. De Mandat. Reg. Exequend., cap. 22; et Covarr., in Pract., cap. 32, num. 4. Qui varias referunt sententias et multis distinctionibus utuntur, quas hic referre et discutere prolixum esset et alienum a nostro instituto, maxime quia non afferunt iura canonica quae in hoc aliquid clare disponant. Quocirca, loquendo in generali, et coniectura utendo, mihi placet sententia dicens ordinem subsecutum post delictum eximere personam clericia iurisdictione saeculari, etiam pro illo dilicto, primo propter rationes factas. Deinde a simili vel a fortiori, ex I. Hos accusare, ff. De Accusat., quatenus ait legatum provinciae accusandum non esse de illo crimine quod ante legationem commisit. Ergo eadem vel maiori ratione clericus qui in statu laici deliquit non est de illo crimine in iudicio saeculari accusandus.
spacergreen 17. Solent autem iuristae adhibere limitationem: Nisi mala fide assumpserit clericatum. Per malam autem fiem intelligunt assumere clericatum ad fugiendum saeculare forum, unde ipsi clerico imponunt onus probandi non habuisse malam fidem. Sed certe non videtur pertinere ad dolum vel malam fidem, quod quis ex intentione se eximendi ab illo foro et custodiendi suam personam, illum statum assumat, sicut non est mala fides confugere ad ecclesiam post delictum ad se tuendum. Illa enim intentio non est mala, unde si in caeteris bona fides servetur, non videtur obstare. Malam ergo fidem ego intelligerem, si quis ficte vel simulate et ad tempus assumpsisset illum statum ad evitandum forum. Quapropter quoad hoc censeo aliter esse iudicandum, si quis ordinatur in sacris, vel tantum in minoribus. Nam ille prior assumit statum perpetuum et immutabilem, et ideo non potest de illo praesumi fictio nisi evidenter appareat, ideoque censeo illum manere immunem, etiam si constet occasione delicti et ad mutandum forum id fecisse, quia id nec est malum, nec grave incommodum reipublicae affert.
spacer 18. At ille qui tantum minores ordines assumit potest facile mala fide id facere, id est, non quia velit se vere cultui Dei dicare, sed solum ad tempus, ut facilius liberetur et postea mutet statum, et tunc censeo procedere priorem limitationem. Multoque magis in clerico iam ordinato in minoribus, qui tempore delicti habitum et tonsuram non gestabat, et postea assumit, et vult gaudere privilegio. Merito enim timeri potest dolose incedere. Tunc ergo non gaudebit privilegio nisi contrarium animum probet, quod difficillimum est. Addunt vero iidem doctores aliam limitationem, nimirum posse clericum bona fide ordinatum gaudere pruvilegio, si ecausa esset integra. Nam si esset iam inchoata coram iudice saeculari, alia esset ratio, iuxta capit. Proposuisti, De Foro Comp. Item addunt in illis casibus, in quibus hic clericus iudicatur a saeculari iudice de priori crimine, non posse ab illo corporaliter puniri, sed aliis modis. De quibus et aliis punctis similibus ad praedictos auctores lectorem remitto.

CAP. 16
AN PRIVILEGIUM FORI EXEMPTIONEM A LEGIBUS CIVILIBUS INCLUDAT, ET QUALIS ILLA SIT

SUMMARIUM

1. Laici suis legibus nullatenus ecclesiasticas personas ligant. spacer2. An privilegium fori clericorum exemptionem a legibus civilibus includat. spacer3. Vis legis civilis duplex: directiva et coactiva, et utraque quid. spacer4. Plures alii effectus legum civilium ad praedictam vim directivam et coactivam reducuntur. spacer5. Distinctio legum civilium ex parte personarum, et ex parte materiae. spacer6. Leges civiles pro solis laicis latae clericos non obligant. spacer7. Leges civiles in materia ecclesiastica statuentes nullae sunt. spacer8. Obiectio. Confirmatio. spacer9. Ad confirmationem. spacer10 - 11. Leges civiles circa ecclesiarum vel clericorum bona disponentes nullae sunt. Ratio prioris partis. spacer12. Ratio posterioris partis. spacer13. Prima opinio. spacer14 - 15. Secunda opinio. spacer16. Auctoris opinio. spacer17. An clerici sint a vi directiva legum civilium exempti. spacer18. Variae sententiae. Auctoris iudicium. spacer19 - 20. Leges civiles etiam non noxiae non obligant clericos quoad vim coactivam. spacer21. Obiectio. spacer22. Solutio. spacer23 - 24. An leges civiles clericorum contractus irritare valeant.

UPPONIMUS ecclesiasticam immunitalem inclu dere exemptionem ab obligatione et vinculo civilium legum, quatenus a potestate et iurisdictione humana vim aliquam habent. Hoc certissimum est ini ure canonico, licet fortasse in civli express eet in particulari non inveniatur. Quod nihil obstat, quia ius canonicum sufficit, ut supra dixi. Hoc autem canonicum ius habetur in c. ecclesia sanctae Mariae, de Constitut., et dist. 96, per multa capita, in quibus locis etiam dicitur laicos nullam habere potestatem seu iurisdictionem in ecclesias vel ecclesiasticas personas. Quod etiam multa concilia testantur, ut in superioribus probatnm est. Constat autem neminem posse sua lege obligare eum in quem iurisdictionem non habet. Ergo neque legislatores laici possunt suis legibus clericos ligare, quia, ut dictum est, nullam iurisdictionem in eos habent. Iurisdictio autem legislativa magna est. Cum ergo concilia nullam dicant, etiam hauc negant. Iuvatque Authent. Cassa, Cod. de Episcop. et Cleric., ubi cassa et irrita dicuiitur esse omnia statula laicorum ecclesiasticae libertali contraria. Nam, eo ipso quod leges civiles fiant ad ligandos clericos, libcrtati ecclesiasticae rcpugnant. Hoc igitur in genere certum est. Quomodo autem sit intelligendum, ampliandum vel limitandum, explicandum superest.
spacer 2. Prius autem adverto aliquos dubitare an, sicut immunitas ecclesiastica, ita etiam privilegium fori clericorum hanc exemptionem a vinculoc ivilium legum includat. Dico tamen quaestionem hanc esse de solo nomine. Nam si nomen fori stricte sumatur, solum comprehendere videbitur exemptionem a iudiciis fori saecularis, tam in causis civilibus quam criminalibus, quia forum proprie significat locum ubi iudicia exercentur, et consequenter etiam ipsum iudicium vel iurisdictionem per quam exercetur. Unde si privilegium fori ita stricte sumatur, non comprehendet totam clericorum libertatem. Nam immunitas seu exemptio clericorum, de qua tractamus, plura comprehendit, ut in principio huius libri dixi, scilicet immunitatem ab aliquibus oneribus, muneribus, tributis, et legibus saecularibus, quae omnia libertas ecclesiastica comprehendit. Potest tamen privilegium fori in tota hac amplitudine accipi. Sic enim duo solent distingui privilegia clericorum, scilicet, canonis et fori, ex quibus prius solum significat specialem immunitatem a violenta manus impositione, et ideo sub privilegio fori, ut adaequata sit numeratio, reliqua libertas tota personarum ecclesiasticarnm comprehendenda est. Et ita loquitur expresse Sylvest., verb. ecclesia, i, quaest. 5, vers. Primum. Nec sine fundamento, nam privilegium fori, ut dixi, non solum eximit clericum a iurisdictione temporali inferiorum magistratuum, sed etiam a suprema regum et imperatorum iurisdictione. Quia ergo ab illa eadem iurisdictione manant omnes leges civiles, et omnia onera quae per huiusmodi leges possunt imponi, ideo privilegium fori extensum est ad exemptionem ab his omnibus significandam. Quapropter, explicata exemptione a iudiciis, ut hoc privilegium integre declaremus, superest ut exemptionem a legibus exponamus. Nam sub hac omnes aliae immunitates includuntur.
spacer 3. Ad hoc autem explicandum, oportet supponere multiplicem esse vim legis humanae, id est, civilis, de qua specialiter loquimur. Duo tamen sun praecipua capita ad quae alia reduci possunt, scilicet vis directiva et coactiva. Et ne sit in verbis aequivocatio (ut esse solet), per vim directivam intelligimus potestatem praecipicndi sub obligatione non solius poenae sed etiam conscientiae. Vis autem coactiva est vis cogendi per poenam, nam, licet haec coactio ordinarie fiat in executione per homines, scilicet, per iudicem et ministros eius, tamen etiam fit suo modo per legem, idque dupliciter, scilicet vel imponendo tantum debitum seu reatum certae poenae transgressoribus legis, vel infligendo etiam ipsam poenam, quando talis est ut executione hominis non indigeat, sed per legem ipsam fieri possit, si sufficienter in ea exprimatur.
spacer
4. Praeter has duas potestates legis numerari possunt aliae, ut taxare pretia rerum, quod optime potest ad vim directivam reduci, quia ratio iustitiae obligans in conscientia inde resultat. Item irritare contractus, vel illos cum eo rigore prohibendo, vel instituendo formam sine qua validi non sint, quod aliquibus visum est poenale, et ideo ex virtute coactiva proficisci. Sed hoc non semper ita est, nam interdum fit propter solam directionem morum et bonum regimen reipublicae, et tum magis pertinet ad vim directivam, Item habet lex vim imponendi tributum reale vel personale, et huc etiam spectat impositio cuiuscumqne oneris vel saecularis muneris, praesertim sordidi et vilis seu onerosi, magis quam honorifici. Et ex hac parte reputatur haec virtus legis quasi coactiva, quamvis revera proprietatis non sit, quia per se haec non imponuntur per modum poenae propter culpam vel legis transgressionem, sed directe et per se, quia in humana republica necessaria sunt. Declarandum est ergo quomodo per privilegium fori clerici ab his omnibus eximantur. In hoc vero capite solum dicemus de legibus ut praecipientibus vel prohibentibus, sive pure sive adiecta poena. In capitibus vero sequentibus de aliis legibus, praesertim onerosis, dicemus.
spacer
5. Prius vero iterum distingnendae sunt leges civiles ex parte personarum et ex parte materiae. Nam communiter hae leges generaliter feruntur pro omnibus civibus, abstrahendo a laicis et clericis. Utrique enim cives sunt et civitatem componunt. Aliquando vero feruntur pro solis laicis; possent etiam aliquando ferri pro solis clericis: possent (inquam) facto; quid vero de iure dicendum sit, videbimus. Deinde materia legis aliquando esse potest propria clericorum, quae potius erit ecclesiastica quam civilis. Aliquando est propria laicorum, saepius vero est commnnis utrisque. Item aliquando materia vel dispositio legis, sive in specie sive generatim factae, est onerosa clericis, vel eorum statui minus decens, aliquaudo vero est favorabilis, interdum vero est indifferens. Quia licet respectu communitatis utilis sit, nihilominus respectu singularum personarum interdum affert incommodum, licet frequentius omnium commodis prospiciat. Iuxta hanc ergo legum varietatem, varie etiam de hac exemptione iudicandum est.
spacer 6. Nonnulla vero ex dictis colligere possumus quae clara et extra controversiam sunt. Primum est leges civiles latas pro solis laicis clericos non obligare. Hoc enim verum est non solum ratione exemptionis, sed etiam propter formam talis legis,. Nulla enim lex obligat, nisi personas ad quas loquitur seu dirigitur. Secundum est leges etiam civiles, quae disponunt in materia mere laica et seaculari, licet cum laicis personis in particulari non loquantur, sed indefinite ferantur, clericos non obligare, ut leges civiles ordinantes iudicia saecularia non obligant in foro ecclesiastico, et sic de aliis. Ratio est clara, tum propter exemptionem, tum etiam quia materia legis restringit eius obligationem ad eas personas quarum propria est talis materia, ut est per se clarum.
spacer 7. Tertio dicendum est, leges civiles, si in materia ecclesiastica disponant, nullam obligationem inducere propter exemptionem talis materiae. Haec assertio constat ex dictis supra, cap. 2, ubi ostendimus res ommes et cansas ecclesiasticas a iurisdictione laicorum exemptas esse. Ergo leges latae a laicis circa huiusmodi materias sunt ipso iure nullae ex defectu iurisdictionis. De qua re plene dixi in tomo de Legib., lib. IV, c. 11. Unde quarto addendum est leges civiles disponentes circa personas clericorum in particulari, etiam si in materia civili disponere videantur, non obligare clericos, ratione exemptionis illorum. Haec assertio simul cum praecedenti expresse traditur in cap. Ecclesia S. Mariae, de Constitut., et c. Quae in ecclesiarum eodem tit., et cap. ult. de Rebus Eccles. non Alien., etin c. Bene quidem, cum multis sequentibus, 96 dist., quibus locis late hanc materiam tractant auctores, praesertim Panormitanus, et Felinus, et Barthol., in leg. Cunctos populos, Cod. de Summ. Trinitat. Ratio autem ibidem redditur, quia super ecclesiis et ecclesiasticis personis nulla est laicis attributa potestas, quos ohsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi. Hinc enim fit ut huiusmodi leges non obligent clericos, non quia sint validae, et ad illos non extendantur, sed potius quia nullae sunt ex defectu iurisdictionis in personas ad quas diriguntur.
spacer 8. Dices hoc ad summum procedere, quando tales leges civiles detrimentum vel onus aliquod afferunt clericis, secus vero esse debere si sint favorabiles clericis, quia privilegium quod in favorem datum est non debet ita extendi ut privilegiato noceat. sed quod huiusmodi leges sint nullae, etiamsi sint favorabiles clericis in nocumentum eorum caderet. Ergo non est verisimile privilegium exemptionis ad hunc eigfectum extendi. Et confirmatur, nam princeps laicus potest clerico privilegium validum conferre, ut sumitur ex cap. Novit., De Iudiciis, et ex multis aliis canonibus et legibus in superioribus allegatis, in quibus imperatores ecclesiis et praelatis vel ministris earum privilegia conferunt. Privilegium autem quaedam lex favorabilis est. Ergo.
spacer 9. Nihilominus dicendum est quarto tales leges, etiamsi favorabiles videantur, non posse obligare. De hi enim etiam loquitur dict. c. Ecclesia S. Mariae, ut bene ibi Panormitanus exponit in principio et in fine. Et ratio textus ibi convincit, quia talis lex revera non est lex, etiamsi videatur favorabilis, quia a iurisdictione non procedit. Ergo non potest obligare. Item est optima ratio, quia, eo ipso quod lex prohibet vel praecipit clericis in particulari, supponit et exercet potestatem superiorem in illos. Ergo supponit potestatem quae non est, ac proinde nulla est. Imo, eo ipso non potest censeri favorabilis, quia magis nocet usurpando iurisdictionem quam prosit aliquid commodi afferendo. Et ita responsum est ad contrariam coniecturam. Ad confirmationem respondetur aliud esse de privilegio, nam privilegii concessio non est actus iurisdictionis, sed dici potest actus liberalitatis et dominii illius rei, vel iuris quod per privilegium datur, et ideo potest quispiam dare privilegium non subdito, imo et superiori, et sic etiam potest laicus concedere privilegium clerico. Nec privilegium habet propriam rationem legis respectu privilegiati, quia per se non imponit illi obligationem, et ita non datur prohibendo vel iubcndo privilegiato, sed concedendo. Aliis vero solet praecipere observantiam privilegii, et sic habet privilegium propriam rationem legis, ut in materia de legibus latius declaravi. Atque ita leges civiles concedentes privilegia clericis favent quidem clericis, non tamen ligant; obligant autem laicos, ut clericis talia privilegia observent.
spacer 10. Quinto addere possumus ampliando superiorem assertionem, leges etiam civiles in particulari disponentes circa bona ecclesiarum vel clericorum non esse validas, nec posse ecclesias aut clericos obligare. Ita docent Glos. et doctores, praesertim Abbas, in d. c. ecclesia, n. 20 et 21. Et quod attinet ad ecclesiarum bona, habetur expresse in illo textu et in d. c. Bene quidem, cuius decisionem Innocentius III in priori capite allegat. Nam ibi statutum cuiusdam Basilii laici, quia in particulari statuebat circa bona ecclesiae, etiam in eorum favorem, irritum censetur, quia non fuit auctoritate apostolica confirmatum. Idem sumitur ex cap. Quae in ecclesiarum, eodem tit., et cap. ultim. de Reb. Eccles. non Alien., et ex cap. Decernimus, de Iudic., ubi negotia omnia ecclesiastica exempta dicuntur a saeculari foro. Ratio autem est, quia bona ecclesiastica inter res sacras computantur, et ideo prorsus sunt exempta a iurisdictione laicorum, non solium humano, sed etiam divino iure, iuxta ea quae in decretis traduntur, tota distinct. 96, et quae supra, capit. 2, tractata sunt.
spacer 11. In bonis autem propriis seu patrimonialibus clericorum non militat ratio dicta, quia bona propria clericorum non sunt sacra, sicut bona ecclesiarum, et ideo necesse non est ut eadem vel tanta exemptione gaudeant quanta bona ecciesiastica seu ecclesiarum. Ratio autem differentiae reddi potest, quia ecclesiastica bona videntur esse sub immediato dominio Dei, et ideo nemo potest circa illa disponere nisi vel Deus ipse, vel dispensatores suorum mysteriorum et bonorum ab ipso constituti. Bona autem clericorum immediate sunt sub dominio talium hominum, quod illis convenit, non ut clericis, sed ut cives vel homines sunt, et ideo circa talia bona videntur posse disponere leges civiles.
spacer 12. Sed nihilominus etiam in his bonis clericorum veram esse censeo sententiam Panormitani, quanquam iura quae allegat non directe hoc disponant, sed per argumentum a simili vel a paritate rationis afferantur. Ratio vero illam convincit, quia non potest lex civilis aliquid in particulari disponere circa bona clericorum, nisi obligando clericos ad talis legis observationem, quia bona adhaerent personae, et lex disponens circa bona non potest nisi per aliquam personam observari. Sed lex civilis non potest in particulari obligare personas clericorum. Ergo nec circa illorum bona in particulari disponere. Item lex non fertur sine iurisdictione. Nemo autem habet iurisdictionem seu potestatem iuridice disponendi circa bona alicuius, nisi habeat iurisdictionem supra personam. Cum ergo rex temporalis iurisdictionem non habeat circa personam clerici, neque habere potest circa bona quae adhaerent personae tanquam accessorium principali. Ergo lex facta a potestate civili circa bona clericorum in particulari est nulla tanquam sine iurisdictione facta. Ratio autem in contrarium solum probat non ita certum esse bona clericorum esse iure divino exempta a potestate civili, sicut est certum de ecclesiasticis bonis, quia non sunt ita immediate et quasi per se exempta. Nam res sacrae et bona ecclesiae exempta sunt propter sanctitatem quamdam, quam participant per immediatam habitudinem ad Deum. Bona autem clericorum exempta sunt propter habitudinem ad tales personas exemptas. Hoc autem non obstat quominus illarum exemptionem participent.
spacer 13. Sexto addendum est leges civiles, quae generaliter loquuntur ad cives, abstrahendo a clericis vel laicis, et disponentes in materia temporali omnibus communi, ad eorumque mutuam societatem et uniformitatem pertinente, obligare clericos quoad vim directivam. In hac assertione conveniunt omnes catholici quos in superioribus retuli, et late tractavi in lib. III de Legibus, c.34. Et ratio ex parte causae finalis est, quia uniformis observantia talium legum est necessaria ad reipublicae pacem et ad servandam inter cives aequitatem. Ergo et obligatio directiva debet esse generalis omnibus. Ex parte autem principii efficientis seu potestatis talis obligationem imponentis, non omnes eamdem reddunt rationem. Multi enim putant id provenire ex vi potestatis et iurisdictionis principis temporalis: quoad has leges ferendas, dicunt retinuisse iurisdictionem in omnes, etiam clericos, quia ita erat necessarium ad convenientem totius reipublicae gubernationem, et ideo non oportuit clericos eximi quoad hanc partem, cum usus talis exemptionis non esset futurus utilis reipublicae Christianae, ac proinde non esset in illa observandus. Unde, sicut supra diximus, clericum ut actorem contra laicum esse obnoxium iudicio saeculari in causa temporali, ac subinde quoad hunc actum non esse exemptum, ita non est inconveniens clericum, ut civem communicantem cum laicis in huiusmodi actionibus communibus, non esse exemptum a virtute et iurisdictioue legis civilis, quoad vim directivam. Atque hunc modum dicendi avide arripiunt haeretici et schismatici, illumque approbant multi catholici doctores quos in loco citato retuli, et non est improbabilis, secluso schismaticorum spiritu et errore circa totam exemptionem clericorum.
spacer 14. Aliorum tamen sententia est clericos non obligari ad observandas huiusmodi leges ex vi ipsarum legum, id est, ex vi iurisdictionis quam legislatores civiles habeant in clericos, sed ex vi rationis, id est, quia, posita tali lege iusta de re ad omnes pertinente, et quae a clericis decenter et sine speciali gravamine servari potest, ratio naturalis dictat esse servandam etiam a clericis, vel quia sunt partes talis communitatis, et turpis est pars quae non concordat toti in his quae commode potest, vel quia non servabitur aequitas debita inter clericos et laicos, si laici huiusmodi leges servent et non clerici. Quae posterior ratio maxime locum habet in legibus definientibus medium iustitiae, quales sunt illae quae valorem et pretium rerum taxant. De quibus propterea nemo dubitat servandas esse a clericis ex vi iustitiae naturalis, sive obligentur vi talium legum sive non. Eademque ratio procedit de legibus disponentibus circa quasdam actiones humanas, quas reciprocas, et quandam mutuam habitudinem inter ipsos cives includentes, quia tales leges non possunt vel cum securitate vel cum aequitate servari a laicis quin serventur a clericis, ut sunt leges prohibentes talia arma, vel ne tali tempore aut loco ferantur, vel prohibentes ne tales res aut merces extra regnum trahantur, et similes. Prior vero ratio habere poterit locum circa leges disponentes de aliis actionibus civium, in quibus non invenitur hic mutuus respectus aequitatis aut securitatis, conservationis aut rerum abuudantiae ad omnes pertinentis, sed solum pertinent ad convenientem vivendi modum uuiuscuiusque secundum politicum statumi, ut sunt, verbi gratia, leges prohibentes ludum alearum et similes, quibus regulariter adiungitur ratio scandali si a clericis non serventur.
spacer 15. Atque hanc sententiam, quod leges huiusmodi non obligent clericos ex vi iurisdictionis laicae, sed ex vi rationis, defendit Bellarminus in suis Controversiis, praesertim in ultima editione, et saepius illam inculcat in his posterioribus opusculis, scilicet, in libro Recognitionum et in libro contra Barclaium, et in apologiis contra regem Anglice. Et ideo rex ipse saepius circa hunc articulum ipsum mordet, ut in Praefatione, pag. 25, et in catalogo mendaciorum sub titulo Noxa Dogmata, ut in fine Apologiae. Verumtamen neque sententia haec nova est nec peculiaris Bellarmini, sed antiqua, et multorum gravium auctorum, ut in citato de Legibus ostendi, et ideo immerito rex vel illam novitatis accusat vel de Bellarmino specialiter conqueritur. Neque etiam rationem aliquam vel testimonium alicuius momenti affert, sed solum Bellarminum, vel odii vel affectus in reges temporales minus propensi insimulat, quod valde frivolum est, nisi forte apud illos, qui veritatem suis inordinatis afiectibus repugnantem odium reputant.
spacer 16. Aliunde vero illa sententia optime fundatur in divino iure concedente simpliciter hoc privilegium. Additis testimoniis conciliorum et canonum dicentium laicis supra clericos nullam esse attributam potestatem vel iurisdictionem, sine qua non possunt directe et ex vi legis illos obligare. Item hac ratione non possunt reges obligare clericos legibus illis peculiariter impositis. Ergo eadem non possunt eos obligare ex vi sui praecepti per leges communes, quia lex quoad vim suam non transcendit potestatem ferentis illam. Et ita sententia haec quoad hanc partem negativam probabilior est, et vera; quoad aliam vero partem, explicandi obligationem ex sola vi rationis, est quidem probabilis; tamen, si nude et praecise intelligatur, saepe invenietur insufficiens ad gravem obligationem convincendam. Et ideo libenter addere soleo obligationem illam etiam niti in virtute canonum disponentium, ut huiusmodi leges a clericis serventur, quos in citato loco retuli cum auctoribus qui obligationem talium legum hoc modo declarant, et rationibus qute hunc modum dicendi confirmant. Quae non repuguat sententiae dicenti has leges obligare ex vi rationis, quia illa non excludit acceptationen canonum aut virtutem eorum, nec prohibet recursum ad illam, quando sola vis rationis gravem obligationem in clericis ad huiusmodi leges civiles servandas non ostenderit.
spacer 17. Sed quaeres, supposita hac sententia quod clerici non obligentur ad observationem harum legum ex vi illarum, sed aliunde, an clerici simpliciter dicendi sint exempti vel potius non exempti a vi directiva talium legum. Et ratio dubitandi est, quia si non obligantur in virtute illarum, non potest esse nisi ratione exemptionis a iurisdictione qua feruntur tales leges, ut declaratum est. Ergo simpliciter dicendi sunt exempti a talibus legibus. Item qui non tenetur ex obedientia legi parere, profecto exemptus est ab illa. Clerici autem, si non obligantur talibus legibus ex vi illarum, non tenentur illas servare ex vi obedientiae auctoribus earum debitae. Ergo sunt exempti a talibus legibus. In contrarium vero est, quia clerici absolute tenentur observare tales leges. Ergo absolute non sunt ab illis exempti, quia exemptio absolute dicit libertatem, et carentiam obligationis: quomodo ergo obligatus manens potest dici exemptus?
spacer 18. Propter quas rationes varie solent loqui auctores. Aliqui enim, licet dicant clericos non obligari his legibus virtute illarum, negant nihilominus esse exemptos ab illis. Alii vero consequenter putant dicendum illos esse exemptos etiam a vi directiva talium legum, quandoquidem non vi illarum obligantur, sed rationis vel canonici iuris. Mihi tamen videtur controversia solum de modo loquendi, existimoque proprie dici posse illos non esse exemptos ab observantia talium legum, neque ab obligatione faciendi id quod per ipsas praecipitur et vitandi quod prohibetur. Et nihilominus posse etiam dici esse exemptos a virtute seu proprio vinculo earumdem legum, nam haec duo non repugnant, et utrumque probant rationes pro utraque parte factae. Et ita potest de clericis dici, observare has leges ut liberos a iugo illarum, quia non sunt liberi a iugo rationis naturalis et iuris canonici, quod ad perfectam exemptionem pertinet, et ipsorum statui consentaneum est.
spacer 19. Ultimo dicendum est leges civiles, etiam communes omnibus civibus, et clericis non noxias, neque indecentes, non obligare clericos quoad vim coactivam, ac subinde exemptionem ab huiusmodi vi talium legum ad plenam ecclesiasticorum libertatem maxime pertinere. Assertio est certa, in qua conveniunt omnes doctores catholici quos loco supra citato allegavi. Sequiturque manifeste ex praecedenti: nam si verum est has leges non obligare clericos virtute sua etiam obligatione directiva, multo minus poterunt cogere illos vi coactiva. Declaratur autem simpliciter in hunc modum, quia lex in tantum ligat vi coactiva in quantum poenam imponit, quod duobus modis potest efficere, scilicet vel ipso facto inferendo poenam, vel praescribendo per iudicem inferendam. Priori modo nou potest lex civilis per se ipsam punire clericum, quia exemptus est in criminalibus a foro saeculari, ut supra probavimus, quod verum est non solum de foro inferioris iudicis, sed etiam supremi regis, ut etiam ostendi. Ergo lex civilis seu regia non procedit a potestate coactiva clcrici. Ergo non potest per se ipsam illum punire, quia virtus eius commensuratur potestati a qua procedit. Et confirmatur, quia non potest princeps temporalis in actuali seu personali iudicio sententiam (quam ab homine vocant) contra clericum proferre. Ergo nec potest per legem sententiam latam in clericum dicere, seu sub tali sententia clericum comprehendere, quia extra forum suum ius diceret.
spacer 20. Neque etiam leges imponentes poenam posteriori modo possunt exercere vim suam in clericos, quia non exercent illam nisi mediante iudice. Aut ergo iudex ille erit laicus aut clericus. Si sit iudex laicus, non solum non potest exequi talem poenam in clericum, verum etiam nec condemnare illum, nec cognoscere de causa vel de peccato eius, etiamsi legem civilem fuerit transgressus, quia non est iudex competens eius in aliqua causa, sive civili sive criminali, ad quam clericus ut reus trahatur, sicut ostensum est. Ergo per iudicem saecularem non potest lex civilis suam vim coactivam in clericum exercere. Si autem iudex sit ecclesiasticus, non tenetur poenam legis civilis clerico imponere, tum quia sepe non erit vel decens vel accommodata statui clericali, tum maxime quia iudex ecclesiasticus non tenetur secundum leges ciiviles iudicare aut poenas imponere, sed secundum ius canonicum. Quod si in illo nulla lex sit designans poenam pro tali delicto inferendam, iudex ecclesiasticus arbitrio suo illam imponet. Et poterit quidem, si opportunum et absque inconvenienti fieri posse iudicaverit, leges civiles imitari (nam canones ipsi hoc non dedigr.antur, ut ipsimet dicunt), non tamen tenetur. Nam lex civilis, designando poenam per iudicem imponendam, instruit obligando iudicem saecularem, non ecclesiasticum, super quem iurisdictionem non habet. Et quamvis lex illa ut imponens poenam in communi loquatur abstrahendo a iudice saeculari vel ecclesiastico, nihilominus sub ea ratione non est ex illis legibus communibus quas clerici observare tenentur. Quia uniformitas in supphciis et poenis in omnibus membris reipublicae non pertinet ad bonum regimen eius, ideoque nec canones illam praecipiunt, nec ratio naturalis illam dictat, sed potius postulat ut pro diversitate statuum diversis modis transgressores puniantur. Definire autem poenas clericis accommodatas pro quocumque delicto non pertinet ad leges civiles sed ad ecclesiasticas, et ubi illae defuerint, arbitrio ecclesiastici iudicis merito relinquuntur, quia ipse etiam melius iudicabit de qualitate poenae clerieo imponendae quam civilis potestas, sive per sententiam sive per legem loquatur. Ergo nullo modo lex civilis sub vi sua coactiva clericum comprehendit.
spacer 21. Dices, ergo clericus puniri non poterit propter transgressionem legis civilis, vel saltem iudex ecclesiasticus non tenebitur illum propter tale delictum punire. Consequens est valde absurdum, quia inefficax valde esset vis directiva sine ulla coactiva, et delicta publica contra commune bonum manerent impunita. Prior sequela probatur, quia clericus exemptus est a vi coactiva legis civilis. Ergo exemptus est non solum a tali specie poenae, sed etiam simpliciter a poena, quia alias lex illa aliquam vim coactivam exerceret in clericum, ligando illum ad poenam seu debitum poenae inferendo. Et a fortiori non tenebitur iudex ecclesiasticus tale delictum punire, quia vel reus ex vi talis legis simpliciter non subiicitur poenae, vel certe iudex ipse non tenetur secundum talem legem iudicare, et ideo sicut non tenetur reum puniro tali modo, ita nec simpliciter punire.
spacer 22. Respondetur negando sequelam quoad utramque partem: nam transgressor talis legis quamvis sit clericus, eo ipso quod transgreditur legem quam quocumque titulo servare tenetur, fit reus poenae, non ex vi legis civilis, sed ex vi iuris naturalis et gentium, quo peccator fit reus poenae, non solum apud Deum sed etiam apud homines, quando crimen rempublicam offendit. Et ita cessat ratio in contrarium, quia hic reatus poenae non oritur proprie ex vi coactiva legis civilis tanquam ex causa, sed ex lege naturali. Lex autem civilis solum fuit quasi remota occasio, quia, non posita illa lege, actio illa non fuisset mala, et consequenter nec poena digna. Similiter ad alteram partem dico teneri iudicem ecclesiasticum punire simile delictum clerici, si ad iudicium suum deferatur, non ex vi legis civilis, ut probat argumentum, sed ex vi legis iustitiae et officii sui, quo tenetur vindicare et emendare delicta subditorum suorum, contra quamcumque legem commissa. Eo vel maxime quod illud crimen magis est contra legem canonicam vel naturalem quam contra legem civilem, etiamsi existentiam talis legis praerequirat.
spacer 23. Quaeri tandem hic potest, an haec exemptio clericorum respectu civilium legum extendatur ad vim irritandi aliquos actus seu contractus humanos quam hae leges interdum exercent, quod est quaerere an lex civilis irritans contractus, qui tam a clericis quam a laicis fieri solent, irritet etiam illos factos a clericis, ut, verbi gratia, an testamentum factum a clerico sine solemnitate requisita iure civili sit validum, &c. Respondeo breviter distinguendum esse de irritatione: quaedam enim est poenalis, ut quae in poenam imponitur vel quae resultat ex inhabilitate aliqua ipso iure imposita per legem in poenam alicuius criminis; alia vero est irritatio quae per se fit propter bonum commune, etiam si culpa operantis non intercedat. Dico ergo legem civilem irritantem si proprie poenalis sit, non comprehendere clericos quoad vim seu actum irritandi. Probatur, quia lex civilis non ligat clericum quoad vim coactivam, nec quoad poenam ipso facto impositam, quaecumque illa sit, ut probatum et. Sed talis irritatio fit per vim coactivam legis et per modum cuiusdam poenae imponitur. Ergo non ligat clericum irritando actum eius, sicut etiam si imponat aliquam inhabilitatem ad similem actum, non inducit illam in clericum, quia omnes rationes factae de caeteris pcenis etiam in his procedunt.
spacer 24. At vero si lex civilis per se directe irritet actum propter bonum commune, dicendum est comprehendere clericos quoad vim irritandi, quia tunc non pertinet ad vim coactivam, sed ad directivam. Essetque hoc manifestum, si verum esset leges huiusmodi obligare clericos ex vi legis et iurisdictionis, quia tunc nihil est quod eximat clericum a tali effectu legis, cum ab eadem iurisdictione directiva morum procedat. Verumtamen etiam tenendo has leges solum obligare clericos vi rationis, id asseruit Vasquez l. II, disp. 167, c. 5A, quia talis (inquit) irritatio necessaria est ut pax et bona reipublicae gubernatio constet. Quod non caret difficultate, quia irritatio haec positiva, seu per hominem inducta, non fit sine iurisdictione et potestate supra personam vel voluntatem, cuius actus irritatur. Et ideo merito addere possumus leges civiles habere hunc effectum, quia per ius canonicum simpliciter quoad vim directivam acceptantur, atque itai rritatio illa fundatur in iurisdictione potius ecclesiastica quam civili. Unde etiam praedicta assertio limitanda est ut non procedat, quando ius canonicum alia via sustinet actum vel in favorem clerici, vel (ut sic dicam) in favorem ipsius actus; tunc enim praevalet ius canonicum respectu clericorum. Ut, verbi gratia, testamentum clerici valet sine solemnitate civili, quia ius canonicum minori eontentum est in favorem ultimae voluntatis, c. Cum esses, de Testament., et ideme st in similibus.

CAP. 17
QUALE SIT ECCLESIARUM PRIVILEGIUM QUOAD SUAM SUORUMQUE BONORUM EXEMPTIONEM AB ONERIBUS ET A POTESTATE SAECULARI

SUMMARIUM

1. Introductio. spacer2. Aliquae ecclesiae acceptiones praemittuntur. spacer3. Quae ex dictis acceptionibus praesenti inserviat instituto declaratur. spacer4 - 5. Variae ecclesiarum immunitates. spacer6. Bona ecclesiastica duplicia, quaedam specialiter consecrata, alia non ita. spacer7. Res divinas cultui dicatae ab humanis usibus eximuntur. spacer8. Omnia ecclesiarum bona gaudent priviligio fori. spacer9. Ratio dictae exemptionis. spacer10. Bona ecclesiastica etiam a legibus civilibus sunt exempta. spacer11. Bona ecclesiastica exempta sunt a iudiciis saecularibus.

UPEREST dicendum de alia virtute legis humanae, quae est ad imponendum onera vel tributa subditis. Et quoniam haec interdum personis, interdum rebus ipsis solent imponi, ideo de illis sigillatim dicendum est. Quia vero non solum clerici, sed etiam ecclesiae ipsae hac gaudent immunitate, dicemus prius de ecclesiis ipsis et ecclesiasticis bonis, postea vero de clericis et eorum bonis. Distinguimus ergo in primis bona ecclesiastica a bonis clericorum. Nam priora, ut supra dixi, sunt magis sacra et religiosa, quia ad divinum cultum et ad opera pietatis per se ordinantur, bona autem clericorum de se mere temporalia sunt, quamvis personis ecclesiasticis quasi adhaereant, et ideo de his postea dicemus.
spacer 2. Nunc circa bona ecclesiastica est ulterius advertendum, multa s&ub illis comprehendi posse, inter quae primum locum tenent ipsamet ecclesiae, a quibus reliqua bona sacrae cclesiastica denominari videntur. Quaeri autem potest quid nomine ecclesiarum vel ecclesiae hic intelligamus. Potest enim intelligi vel templum ipsum, quod ad usum sacrificii, sacrameutorum, et ut in eo fideles ad orandum et verbum Dei audiendum conveniant, dedicatum et consecratum est, vel potest nomine ecclesiae particularis intelligi collegium clericorum qui unicuique ecclesiae seu templo ad servitium eius et divini cultus et fidelium curam, caeterarumque rerum sacrarum et bonorum custodiam et administrationem deputati sunt. Vel tertio nomine ecclesiae particularis intelligi potest tota congregatio fidelium ad eamdem ecclesiam seu templum pertinentium, quatenus in illa recipiunt sacramenta, et illius pastori, in his quae ad animam pertinent, proxime subsunt, et secundum eam rationem peculiarem unionem spiritualem habent.
spacer 3. Et quamvis verum sit vocem illam in omnibus his significationibus esse usitatam, praesertim in prima et tertia, nihilominus haec ultima praesenti instituto non inservit., quia ecclesia illo modo sumpta non habet peculiarem exemptionem seu libertatem ecclesiasticam, praeter eam, quae ad spirituale regimen spectat, de qua diximus in c. 2. Neque illa congregatio habet alia ecclesiastica bona, praeter ea quae ad clerum vel templum spectant. Ecclesia etiam secundo modo accepta, quae frequentius dicitur clerus, vel capitulum, si consideretur ut persona quaedam ficta, eamdem rationem exemptionis habet quam clericii et ideo sub illis comprehenditur; si vero spectetur quoad bona ad usum sacrum et templi deputata eiusque curae commissa, sic non habet exemptionem aliam praeter illam quam de bonis ecclesiasticis explicaturi sumus. Superest ergo ut de ecclesia loquamur, ut est locus sacer, ad cuius servitium vel ornatum, et ad ministeria sacra quae in illa fiunt, caeteraque opera pietatis alia bona ecclesiastica ordinantur.
spacer 4. Potest item ecclesia hoc modo sumpta considerari, vel sub generali ratione rei sacrae, et sic habet exemptiones seu immunitates caeteris rebus sacris, cum quibus in illa generali ratione convenit, communes, de quibus statim dicemus. Vel etiam considerari potest ecclesia sub ratione propria loci seu domus quae ad custodiendas vel protegendas personas quae in ea existunt vel ad eam confugiunt, vel ad custodiam rerum quae in ea collocantur, ordinatur. Et sub hac ratione habent ecclesiae et loca sacra, quatenus talia sunt, privilegia quaedam propria et sibi specialiter accommodata. Quae privilegia in generali sumpta ex ratione naturali resultant, in particulari vero aliqua sunt per leges canonicas determinata vel declarata. Supposita enim institutione et benedictione vel dedicatione sacra talis loci, ratio ipsa naturalis dictat, ut ab omni actione indecente vel quae sit contra reverentiam tali loco debitam, servetur immunis. Quae autem actiones cedant in iniuriam vel irreverentiam loci sacri, si per legem ecclesiasticam non definiatur, prudeuti arbitrio relinquendum erit.
spacer 5. Magna autem ex parte hoc determinavit ecclesiastica lex, privilegia aliquarum immunitatum ecclesiis conferendo: primo, definiendo per quas actiones ecclesia polluitur iuxta ecclesiasticam institutionem, easque vetando; secundo, prohibendo ne ecclesiae ut laicae domus tractentur, in eis communia supellectilla sine magna necessitate recipiendo seu admittendi, c. 2 de Custodia Eucharistiae; tertio, praebendo ecclesiis immunitatem et exemptionem ab actionibus forensibus, quae ad saecularia iudicia vel ad tractanda negotia politica aut bellica, vel ad mercaturam pertinent; quarto, tribuendo ecclesiae peculiarem vim custodiendi bona in eis deposita, vel quovis modo collocata, ut sine speciali sacrilegio per iniuriam inde subtrahi non possint. Denique, ut alia omittam, datum est templis privilegium tuendi reos ad ea confugientes, ita ut a ministris saecularis iustitiae sine iniuria et gravi sacrilegio inde non possint per violentiam extrahi. De quibus immunitatibus dixi late in tract. 2 de Relig., toto lib. III et praesertim de hac ultima, a c. 8 usque ad finem, et ideo illam nunc praetermittimus. Solum enim ea tetigimus ut constet quomodo ecclesia, prout est locus sacer, ab oneribus seu actionibus et (ut ita dicam) passionibus profanis et ab ecclesia prohibitis exempta sit. De exemptione autem a tributis respectu ecclesiae sic acceptae nihil dicere necesse est, quia, licet sit res immobilis, non est res (ut ita dicam) fructifem temporalium bonorum seu fructuum, et ideo non est capax tributi praeterquam quod quatenus ecclesia est res sacra, habet, ut dixi, omnem exemptionem communem aliis bonis et rebus sacris, de quibus iam dicendum est.
spacer 6. Praeter ecclesias ergo caetera ecclesiastica bona in duo membra distingui possunt: quaedam sunt quae proprie dicuntur res sacrae, quia vel per specialem benedictionem consecratae sunt, vel sunt instrumenta divini cultus; aliae vero sunt quae generale nomen retinent, et proprie dicuntur bona ecclesiastica, sive mobilia sive immobilia, quae, quatenus ad Dei cultum sustentationem ministrorum, subsidium pauperum, et alias templorum expensas destinata sunt, inter res sacras computantur, teste D. Thom. 2. 2, q. 99, art. 4, et q. 185, art. 7. De rebus sacris prioris ordinis, certum est gaudere multis immunitatibus a communibus usibus vel ministeriis, et ab omni iniuria et iniqua alienatione. Nam hoc genus immunitatis ratione naturali fundatum est, quia sancta debent sancte tractari. Ea vero, quae Deo dedicata sunt quamdam sanctitatem participant. Ergo ipsa ratio dictat non esse ad usus profanos transferenda. Et ita in lege veteri vasa templi in magna erant veneratione, et ideo specialiter consecrabantur, ut lit d. Thomas 4. 2, q. 402, art. 4, ad 9, et propterea non poterant ad alios usus profanos vel communes applicari. Unde, Daniel. 5, Balthasar rex Babyloniae, qui vasa templi in quodam suo convivio profanare ausus est, statim divinam sensit vindictam, ut ibi Hieronymus et Theodor. notant, et Stephanus papa I, ep.4, ad Hilar., c. 3, et habetur in c. Vestimenta, de Cons., dist. 4. Quin etiam inter gentiles suo modo fuit hoc ius rebus sacris conservatum, ut colligimus ex l. Inter stipulantem, § Sacra, ff. de verb. obligat.. Nunc autem maxime iure canonico confirmatum est, ut constat ex c. Ligna, cum multis sequent., de Cons., dist. 4, et cap. Quae semel, cum sequent., 49, quaest. 3, et ex reg. Semel, de Regulis Iuris, in 6; et novo etiam iure civili declaratum hoc est in l. Sancimus, Cod. de Sacrosanct. Eccles.
spacer 7. Pertinet autem haec immunitas ad quamdam venerationem seu honorarium cultum huiusmodi rerum sacrarum, et ideo in materia de adoratione explicata est. Et propter eandem causam non ita convenit haec immunitas aliis bonis ecclesiasticis secundi ordinis, quia illa non sunt proxima instrumenta divini cultus. Ideoque priora bona dici solent exempta ab humano commercio et usu;, haec vero posteriora esse possunt in humano commercio et ad ordinarios usus applicari, dummodo debito modo et cum pietate fiat. blue Ut sumitur ex c. Sine exceptione, c. Aurum, et cap. Gloria, cum aliis multis, 12, quaest. 2. Nam quia haec etiam posteriora bona aliquo modo sacra sunt, hoc saltem ex vi suae institutionis requirunt, ut solum in religiosos vel pios usus proxime consumantur, quia ad hunc finem ecclesiae data sunt, ut multi canones tradunt in dicta 42, quaest. 2, Quod si bona sint immobilia vel pretiosa, peculiare habent privilegium ut alienari non possint, nisi modo et ratione iure canonico praescriptis, cap. Nulli, cum aliis, de Rebus Ecclesiae non Alienandis.
spacer 8. Praeterea omnia ista bona ecclesiastica dici possunt gaudere privilegio fori seu, quod idem est, esse exempta ab omni iurisdictione seu potestate saecularium principum seu magistratuum. Primo, quoad administrationem: nam per ecclesiae ministros custodiri, conservari, transferri, aut permutari, distribui vel, quando oportuerit, alienari debent, non per laicos, quibus nullla super haec bona est attributa potestas iuxta supra dicta in cap. 2 et 15, et ex dictis ibi constat, immunitatem harum rerum quoad hanc partem ex iure divino descendere, supposita institutione ecclesiae et potestate data Petro et successoribus eius, ad universas res ecclesiasticas per se vel per ministros suos administrandas. Unde in concilio Lateranonsi, sub Leone X, in bulla de Reformatione Curiae, § Et cum fructuum, dicitur prohibitum esse iure divino ne laici ius administrandi bona ecclesiastica usurpent.
spacer 9. Ratio vero est quia haec bona, si considerentur ut sacra, per se ordinantur ad spiritualem et supernaturalem finem, et ideo ex vi iuris divini administratio eorum ad spiritualem potestatem pertinet. Si vero considerentur ratione materiae, sic, eo ipso quod tradita sunt ecclesiae, facta suut extra dominium et potestatem laicorum, et divino cultui dicata sunt, et sub speciali ratione sub dominio Dei constituta, ut significavit concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 4, de Refor., prohibens episcopis ne res ecclesiasticas, quae Dei sunt, consanguineis donent, qui modus loquendi est frequens in sacris canonibus, ut videre licet in multis decretis, 42, quaest. 4 et 2, 46, q, 4 et 7, et in cap. Cum secundum apostolum, de Praebend., ubi haec bona vocantur patrimonium Christi, quod etiam habetur in cap. Cum ex eo, de Elect., in 6, et in c. Tua nobis, de Praeben. decimae peculiari titulo et modo dicuntur esse bona Dei. Ergo administratio talium bonorum ad eos pertinet quos Deus dispensatores suorum bonorum constituit. Huiusmodi autem dispensatores sunt praecipue Romanus pontifex et sub illo episcopi in suis dioecesibus, iuxta mensuram potestatis sibi concessae, ut pontifices et varia concilia docuerunt, quae apud Gratianum videri possunt, dist. 96, praesertim cap. 1 et ultimo, et dicta 12, q. d et 2, et 17, q. 4 et 7. Et optime Ambrosius, in cap. Convenior. 23, q. 8, ex epist. 33, ad sororem. Et propterea sacrilegi appellantur qui per potestates saeculares huiusmodi bona ecclesiastica usurpant, tanquam rerum sacrarum violatores.
spacer 10. Secundo dici possint haec bona gaudere privilegio fori, quia exempta sunt a legibus civilibus, ita ut nihil circa illa in particulari disponere possunt, ut ex dictis in capite praecedenti satis notum est, et sumitur ex cap. Ecclesia, et cap. Quae in ecclesiarum, de Constitut., et cap. ult., de Rebus Ecclesiae non Alienandis. Et traditur apertissime in concilio Romano, sub Symmacho, quod allegavit Innocentius III in dicto cap. Ecclesia, et refertur in cap. Bene quidem, 96 dist., ubi lex quaedam super ecclesiastica bona lata a quodam Basilio, homine laico et urbis Romae praefecto, licet esset favorabilis ecclesiae, nulla declaratur ex defectu potestatis, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis, vel potentibus, in quacumque civitate quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Ratio ergo es, quia tales leges sunt nullae, utpote sine iurisdictione factae: nam sicut civilis magistratus aut princeps non habet potestatem administrandi ecclesiastica bona, ita nec iurisdictionem habet ad ferendas leges per quas circa eadem bona aliquid disponat. Tum quia eadem ratio versatur, videlicet, quod haec bona, eo ipso quod speciali titulo facta sunt divina et spiritualia, per specialem habitudinem ad supernaturalem finem constituta sunt extra obiectum et materiam iurisdictionis temporalis. Tum etiam quia dispositiones legnm circa aliqua bona continent (ut sic dicam) principalem dispositionem et administrationem talium bonorum quasi eminenter, seu virtute, quia huiusmodi leges sunt regulae per quas dirigi debet talium bonorum administratio. Ergo qui talia bona administrare non possunt, multo minus poterunt leges circa illa condere. Quapropter non minus iuris divini est haec exemptio a lege civili quam ab administratione laicorum. Est tamen variis modis determinata haec exemptio per ecclesiasticos canones, praescribentes modum circa alienationes, translationes, et alios modos dispensandi vel administrandi haec bona, ut videre licet in decretis antiquis allegatis, praesertim 12, q. 1, et toto titulo de Rebus Eccles. non Alien., et in cap. pastoralis, de his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli. Uude per easdem leges canonicas aucta est haec exemptio per varia privilegia ecclesiis concessa circa bona sua, ut circa alienationes, praescriptiones, et similia, de quibus hic non est dicendi locus, sed videri possunt doctores canonistae in cap. Nulli, de Rebus Ecclesiae non Alienandis, et summistae, praesertim Sylv., verb. Alienatio, et verb. Ecclesia, 2 et 3.
spacer 11. Tertio, eadem ratione gaudeut haec bona exemptione ab onere iudicii saecularis. In quo breviter advertendum est duobus modis posse haec bona considerari: primo, praecise quatenus res sacrae sunt, et ut sic manifestum est non posse circa illa versari saecularia iudicia, nam si dubitatio aliqua vel lis circa illa, ut sacra sunt, moveatur, ex ipsa rei natura et divino iure ad ecclesiasticum iudicium pertinet, quia est materia sacra et spiritualis, ut si tractetur, an ecclesia sit polluta necne, vel an calix sit recte consecratus, et similia. Alio modo possunt haec bona considerari ratione materiae, secundum quam temporalia bona sunt et de illarum dominio, vel in re utendi aut fruendi illis litigari potest, et hoc modo etiam constat haec bona esse exempta a iudicio saeculari, ut notant Glossa, Panormit., et doctores, in cap. Ecclesia Sanctae Maricae, de Constit., per illum textum, et per cap. Si clericus, cum similibus, de Foro Comp., et cap. Decernimus, de Iudiciis, cum aliis quae cap. 13 adduximus. Haec enim pars fere coincidit cum his quae ibi diximus de exemptione clericorum in causis civilibus. Nam si clerici eximuntur quoad propria bona a saeculari iudicio, multo magis quoad bona ecclesiastica. Unde hoc intelligendum est cum declaratione ibi addita, nimirum, ut procedat, quando ipsa ecclesia est rea seu in iudicium vocatur a laico, vel (quod perinde est) quando laicus praetendit talia bona esse sua, vel aliquod in eis ius habere. At vero si e converso ecclesia seu pastor eius pro huiusmodi bonis, quae ecclesiastica esse praetendit, laicum conveniat, tunc non habet locum exemptio a saeculari iudicio, quia reus in foro suo conveniri debet, nisi fortasse sacrilegium intercesserit, ratione cuius potest reus immediate trahi ad iudicium ecclesiasticum, ut in praedicto capite satis explicatum est.

Perge ad partem alteram huius libri



 

 

 



spacer