Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

LIBER TERTIUS

DE SUMMI PONTIFICIS SUPRA TEMPORALES REGES EXCELLENTIA ET POTESTATE

ACTENUS ostensum est in quas haereses gravcsque errores, contempto catholicae fidei fundamento, Anglia tandem inciderit. Superest ut de totius lapsus origine, id est, de negata pontificis summo debita obedientia, et usurpato a temporali rege falso nomine supremi capitis in spiritualibus sui regni, disseramus. Hoc enim fuit totius schismatis initium, et de schismate ad haeresim perventum est, ut supra vidimus. Non est autem necesse iterum miseram et turpem causam commcmorare, quaa tantae mutationi et horrendo schismati occasionem praebuit. Nam historiae veritas satis perspicue in principio primi libri describitur; argumentum vero cevidens, quod inde sumitur, mutationem illam Anglicanam non a Deo vero, sed a principe tenebrarum ortam esse satis etiam in eodem libro inculcatum manet, ideoque his, quae ad praeteritum factum spectant, omissis, de iure legis et pontificis in hoc libro tractandum superest. Et quamvis dc absoluta temporali regis potestate nulla lis aut controversia mota sit, sed solum dc illius ad Romanum pontificem subordinatione, dependentia, ac debita obedientia, nihilominus ut exactius res tota intelligatur, et regi Angliae plenius satisfaciamus (qui in Praefatione sua conqueritur pontificem tantam in reges potestatcm inique usurpasse, ut se posse contendat pro libito regna mutare, dare et auferre), ideo prius quid de regum temporalium munere et iurisdictione fides doceat, postea vero de Romani summique pontificis primatu et potestate quam, pro ratione sui muneris, in quosvis temporales principes exercere valeat disseremus. Observato autem, pro uniuscuiusque loci opportunitate, ordine doctrinae, simul errores varios ad hoc punctum pertinentes, quos sparsim rex in Praefatione et in Apologia profert, animadvertemus et refutabimus, obiectionibusque quas indicat satisfaciemus. Ad alia vero multa, quae in hoc puncto dici possent, non digrediemur.

bar

INDEX CAPITUM LIBRI TERTII

CAPUT 1 UTRUM PRINCIPATUS POLITICUS LEGITIMUS ET A DEO SIT

CAPUT 2 UTRUM PRINCIPATUS POLITICUS IMMEDIATE A DEO SIT, SEU EX DIVINA INSTITUTIONE

CAPUT 3 FUNDAMENTIS ET OBIECTIONIBUS REGIS ANGLIAE CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT

CAPUT 4 UTRUM INTER CHRISTIANOS SIT LEGITIMA POTESTAS CIVILIS, CUI CHRISTIANI PARERE TENEANTUR

CAPUT 5 UTRUM REGES CHRISTIANI IN CIVILIBUS SEU TEMPORALIBUS SUPREMAM POTESTATEM HABEANT, ET QUO IURE

CAPUT 6 UTRUM SIT IN ECCLESIA CHRISTI SPIRITUALIS POTESTAS IURISDICTIONIS EXTERNAE ET QUASI POLITICAE A TEMPORALI DISTINCTA

CAPUT 7 POTESTATEM REGENDI ECCLESIAM IN SPIRITUALIBUS SEU ECCLESIASTICIS REBUS IN TEMPORALIBUS REGIBUS SEU PRINCIPIBUS NON EXISTERE AUCTORITATE PROBATUR

CAPUT 8 EADEM VERITAS RATIONIBUS CONFIRMATUR

CAPUT 9 SOLVUNTUR ALIQUAE OBIECTIONES CONTRA VERITATEM IN SUPERIORIBUS CAPITIBUS PROBATAM

CAPUT 10 UTRUM CHRISTUS DOMINUS SUPREMAM ECCLESIAE SPIRITUALEM POTESTATEM PETRO CONTULERIT

CAPUT 11 OBIECTIONIBUS CONTRA SUPERIORIS CAPITIS DOCTRINAM SATISFIT

CAPUT 12 AN PRIMATUS PETRI PERPETUO ET PER SUCCESSOREM IN ECCLESIA PERSEVERET

CAPUT 13 ROMANUM EPISCOPUM VERUM PETRI SUCCESSOREM ESSE, ET IN EO PETRI POTESTATEM PERSEVERARE EX DIVINA SCRIPTURA CREDENDUM ESSE OSTENDITUR

CAPUT 14 ROMANUM PONTIFICEM SUCCESSOREM ESSE PETRI TESTIMONIIS SANCTORUM PATRUM OSTENDITUR

CAPUT 15 PONTIFICEM ROMANUM IN DIGNITATE ET POTESTATE AC PRIMATU ECCLESIAE SUCCESSOREM ESSE PETRI, EORUNDEM PONTIFICUM AUCTORITATE COMPROBATUR

CAPUT 16 OCCURRITUR PROTESTANTIBUS, ARGUMENTUM EX PONTIFICUM TRADITIONE SUMPTUM ELUDENTIBUS, ET AUCTORITATE CONCILIORUM CONFIRMATUR

CAPUT 17 EADEM TRADITIO PATRUM AUCTORITATE CONFIRMATUR

CAPUT 18 DUABUS OBIECTIONIBUS CONTRA PRIMATUM PONTIFICIS EX SCRIPTURA ET CONCILIIS DESUMPTIS SATISFIT

CAPUT 19 EXPLICANTUR QUAEDAM LOCA GREGORII QUAE REX OBIICIT, ET VERI TITULI ROMANI EPISCOPI DEFENDUNTUR

CAPUT 20 ALIIS OBIECTIONIBUS EX FACTIS IMPERATORUM ET CONIECTURIS DESUMPTIS RESPONDETUR

CAPUT 21 UTRUM PERSONAE PRINCIPUM SEU REGUM TEMPORALIUM SPIRITUALI POTESTATI SUMMI PONTIFICIS SUBIECTAE SINT

CAPUT 22 REGES CHRISTIANOS NON SOLUM QUOAD PERSONAS, SED ETIAM QUOAD REGIAM POTESTATEM, ID EST, NON SOLUM UT HOMINES, SED ETIAM UT REGES CHRISTIANOS, POTESTATI PONTIFICIS SUBIICI

CAPUT 23 PONTIFICEM SUMMUM POTESTATE COERCIVA IN REGES UTI POSSE, USQUE AD DEPOSITIONEM ETIAM A REGNO, SI CAUSA SUBSISTAT

CAPUT 24 OBIECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORUM CAPITUM EX SCRIPTURA PETITIS OCCURRITUR

CAPUT 25 ALTERI OBIECTIONI, EX FACTIS REGUM QUAE IN VETERI TESTAMENTO NARRANTUR SUMPTAE, SATISFIT

CAPUT 26 ARGUMENTO SUMPTO EX COMPARATIONE REGIS ET PONTIFICIS SATISFIT

CAPUT 27 ALIIS OBIECTIONIBUS EX CONCILIIS SUMPTIS SATISFIT

CAPUT 28 PATRUM TESTIMONIIS QUAE REX OBIICIT SATISFIT

CAPUT 29 OBIECTIONES EX REI NOVITATE, ET FACTIS IMPERATORUM REGUMQUE DESUMPTIS SATISFIT

CAPUT 30 OBIECTIONIBUS EX NONNULLIS RATIONIBUS DESUMPTIS SATISFIT

SUMMA PRAECEDENTIS LIBRI CUM APOSTROPHE AD REGEM ANGLIAE

bar

CAPUT 1
UTRUM PRINCIPATUS POLITICUS LEGITIMUS ET A
DEO SIT

SUMMARIUM

1 - 2. Error aliquot Iudaeorum nullum principatum humanum agnoscentium. spacer3. Prima assertio. Principatus politicus debito modo introductus iustus est. spacer4. Probatur ratione. spacer5. Ad principatum politicum unum caput mysticum sufficit. spacer6. Secunda assertio. Potestas politici principis a Deo dimanat. spacer7. Probatur ratione. spacer8. Diluitur fundamentum erroris in principio huius capitis.

OTEST hoc loco referri antiquus error quorumdam Iudaeorum, qui dicebant solum Deum esse tanquam principem et dominum recognoscendum, illi enim videntur omnem principatum humanum, ac subinde regnum etiam politicum tanquam humanae libertati contrarium respuisse. Ita refert Iosephus, libro XVIII De Antiquit., cap. 1, ubi auctorem huius erroris vocat Iudam Gaulanitam, fortasse enim ex origine hoc cognomen habebat. Nam c. 2 vocat Iudam Galilaeum, forte ex patria, lib. autem II De Bello Iudaico, cap. 2, vocat Simonem Galilaeum, tamen in Actibus apostolorum, c. 5, illius videtur fieri mentio sub nomine Iudae Galilaei, de quo dicitur, In diebus professionis avertit populum post se, et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt. Cuius seditionis meminit etiam Ioseph., loco citato et lib. VII De Bello Iud., cap. 29 et 31, et aliqui existimant hos esse Galilaeos, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, ut refert Lucas, c. 13, et exponit ibi Oecumenius, et Anastasius Nicaenus, q. 67, in scripturam. Et quoniam Christus dominus Galilaeus erat, et ex Galilaea discipulos congregaverat, ideo fortasse Iudaei calumniam illi huius erroris moliebantur quando illum interrogaverunt, Licetne censum dare Caesari an non?, ut sensit Augustinus enarrans verba illa Psalmi 118: Principes persecuti sunt me gratis, et Hieronymus ad Titum 3, in princ.
spacer 2. Non constat autem mihi an Iudas ille Galilaeus de universis hominibus, an de solis Iudaeis sententiam suam protulerit. Potuit enim specialiter de Iudaeis sentire non potuisse ab imperatoribus ethnicis in subiectionem redigi, vel ad solvenda tributa cogi, neque debere illos ut dominos recognoscere, quia populus ille sub peculiari Dei regimine susceptus erat. Et ideo fortasse postea etiam apostoli et Christiani in principio de hoc errore suspecti fuerunt gentibus, ut ex Iustino, Apolog. 2, et Clement. Alexandri., lib. IV Stromat. accipi potest, et latius c. 3 dicam. Quod si Iudas ille absolute de omnibus hominibus et principibus humanis locutus est, fundari forte potuit in naturali hominis dignitate. Nam homo factus ad imaginem Dei sui iuris, solique Deo subditus creatus est, et ideo non videtur posse iuste in alicuius hominis servitutem vel subiectionem redigi. Ergo non potest unus homo iuste compelli ut alium tanquam principem et dominum temporalem recognoscat; ac subinde principatus politicus, qui hunc dominatum usurpat, nec legitimus nec a Deo est.
spacer 3. Nihilominus veritas catholica est politicum principatum, debito modo introductum, iustum et legitimum esse. Dico debito modo introductum ut excludam potestatem per tyrannidem usurpatam, quia de illa constat esse violentiam <et> iniquam, non veram et iustam potestatem, cum iusto titulo dominii careat. Quis autem hic titulus iustus sit capite sequenti attingam. Sic ergo explicata, dicta resolutio habetur expresse in sacra scriptura, Proverb. 29, Rex iustus erigit terram, et iterum, Rex qui iudicat in veritate pauperes, thronus eius in aeternum firmabitur, Sapient. 6, Rex sapiens stabilimentum populi est. In his enim locis et similibus aperte supponitur temporales reges esse veros ac legitimos principes seu dominos. Et ideo Petrus, 1 canon., cap. 2, praecipit, Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tanquam praecellenti &c. Et infra, Regem honorificate, et Paulus ad Roman. 13, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et infra, Non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Non tenetur autem aliquis propter conscientiam obedire, nisi legitimam potestatem ad praecipiendum habenti. Praeterea ex patribus docuerunt veritatem hanc Clemens, libro quarto Constit., cap. 12, dicens, Estote subiecti omni regi et potestati in iis quae Deo placent, tanquam ministris Dei, et impiorum iudicibus. Et ulterius, Exhibete eis omnem metum debitum, omne vectigal, omne tributum &c. Et concludit, Haec enim est Dei lex. Idem habet lib. I, c. 17, et Basilius in Moralibus Regul. 79, ubi etiam adducit illud ad Titum 3, Admone illos principatilus et potestatibus sbiditos esse. Hieronymus, epist. 4, post medium, ubi exemplis etiam ex brutis animalibus sumptis id confirmat, dicens, Etiam muta animalia et ferarum greges ductores sequuntur suos. In apibus principes sunt, grues unum sequuntur ordine litterato, imperator unus, iudex unus provinciae &c. Et sumpsisse videtur ex Cypriano, libr. De Idolorum Vanitate.
spacer 4. Atque ex his testimoniis colligi imprimis potest ratio huius veritatis, quae ex necessitate huius principatus et potestatis eius, et consequenter ex fine illius, qui est conservatio humanae ac civilis reipublicae, sumitur. Homo enim natura sua propensus est ad civilem societatem, eaque ad convenientem huius vitae conservationem maxime indiget, ut recte Aristoteles docuit, 1 Politicorum, cap. 1 et 2;. Quod etiam a Deo esse sic ordinatum ad conciliandum inter homines concordiam et charitatem, longo discursu expendit Chrysostomus, homil. 34 in 1 ad Corinth. Non potest autem communitas hominum sine iustitia et pace conservari, neque iustitia et pax sine gubernatore qui potestatem praecipiendi et coercendi habeat, servari possunt. Ergo in humana civitate necessarius est princeps politicus, qui illam in officio contineat. Propter quod dicitur Proverb. 11, Ubi non est gubernator, populus corruet, et Ecclesiast. 10 additur, Vae tibi terra, cuius rex puer est, quia non satis est habere principem, nisi sit etiam aptus ad gubernandum. Et ideo in poenam comminatur Deus Isaiae 3, Dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis. Cum ergo humana natura non possit esse destituta mediis ad suam conservationem nccessariis, dubitari non potest quin ex natura rei, et attento iure et iustitia naturali, possit esse princcps politicus in civili societate, habcns in eam legitimam et sufficientem potestatem. De quo discursu videri potest Augustin., lib. Propos. in Epistol. ad Roman., prop. 72, quem imitatur Anselm., Roman. 13, et ibidem Primas, et Laur. Iustin., De Triumphali Christi Agon., cap. 12.
spacer 5. Potestque idem declarari naturali exemplo corporis humani, quod sine capite conservari non posset, Est enim humana respublica ad modum unius corporis, quod sine variis ministris et ordinibus personarum, quae sint instar plurium membrorum, subsistere non potest. Unde multo minus conservari poterit sine gubernatore et principe, ad quem totius corporis conmune bonum procurare pertineat. Idem explicari potest exemplis ab arte (ut ita dicam) desumptis, ut est de navi, quam necessse est perire si gubernator desit. Item de exercitu, si desit dux, et similibus. Atque huc etiam tendunt exempla ex aliis animantibus e Cypriano et Hieronymo desumpta, quibus (quod notandum est) non solum intendunt concludere necessarium esse principem in republica, sed etiam unum tantum esse debere. Nunquam enim regni societas (dixit Cyprianus) aut cum fide coepit, aut sine cruore desiit. Loquuntur autem de supremo principatu, nam sub illo esse possunt plures gubernatores in diversis provinciae partibus; necesse est autem ut omnes uni subordinentur, in quo sit suprema potestas. Nam si plures essent, nec inter se nec alteri subordinati, fieri nullo modo posset ut unitas seu concordia et obedientia cum iustitia et pace conservarentur, ut per se satis notum est. Intelligendum vero etiam hoc est de uno principe non quoad personam propriam, sed quoad potestatem, et consequenter quoad personam aut veram, aut mysticam, seu politicam. Nam ad regimen et conservationem civilis societatis humanae non est absolute necessarius unus monarcha (sunt enim alii modi regiminum sufficientes, licet fortasse non ita perfecti, ut infra attingemus), et ideo cum de uno principatu politico loquimur, unum tribunal seu potestatem unam intelligimus, sive illa in una naturali persona, sive in uno consilio, seu congregatione plurium tanquam in una persona ficta, ut in uno capite existat.
spacer 6. Praeter rationem sumptam ex fine et ex necessitate huius potestatis, iustitiam eius ex illius origine ostendere necesse est. Propter quod addimus, principem politicum potestatem suam a Deo ipso recipere. Quod etiam, absolutc loquendo, de fide est: nam expresse Paulus (Rom. 13) pro ratione obedientiae debitae tali principi adiunxit, Non est enim potestas nisi a Deo. Quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. Et infra, Dei enim minister est; et Proverbiorum 8, dicit divina sapientia, Per me reges regnant; et Sapient. 7, Audite, reges &c, quoniam data est a domino potestas vobis, et virtus ab altissimo; et ita 3 Reg. 10 de rege Salomone dicitur, Sit dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel; et Daniel, cap. 2, ad Nabuchodonosor dixit, Deus coeli regnum, et fortitudinem, et imperium dedit tibi. Et idem simitur ex Ieremia 27. Eadem est communis doctrina patrum exponentium prasdicta loca Pauli, praesertim Chrysostomi, hom. 23; et Origen., lib. 9 in epistol. ad Roman., et Oecumen., ibidem, qui ait, Quia aequalitas in omnibus seditiosa res erat, ideo Deus potestatem adiunxit. Homilia in Psal. 148, circa verba illa, Reges terrae, omnes populi, principes, et omnes iudices terrae, inter alia dicit, fuisse opus Dei providentiae in eos qui magistratus gerunt, et in eos qui illis parent, universum divisisse. Nazianzen., orat. 17, et Epiphanius Contra Archontic. et Haeres. 40, ubi inter alia de potestate principis ait, Non aliunde est, sed ex Deo; et Isidorus Pelusiota, lib. II, ep. 206, imperium a Deo formatum atque institutum dicit; et Theophilus Antiochen., lib. I Ad Autolyc., Deum (inquit), non Caesarem adorabo, sciens Caesarem ab ipso esse ordinatum, et infra dixit regem sive Caesarem esse honorandum, et pro illo ad Deum esse orandum: Nam regnum (ait) seu imperium, rerumque administratio ipsi a Deo commissa seu demandata est. Idem late docet Irenaus, lib. V Contra Haeres., cap. 24, ubi loc ascripturae, praesertim Pauli, in hunc sensum exponit, et alias interpretationes refellit, et optime Tertullianus, libro Ad Scapulam, cap. 2. Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum esse velit. Denique Augustinus, libr. V De Civitat., cap. 21: Non tribuamus (inquit) dandi regni et imperii potestatem, nisi Deo vero &c. Idemque confirmant patres in priori assertione allegati, et alii quos in sequenti capite referam.
spacer 7. Ratio huius assertionis multum pendet ex modo quo credendum est Deum dare huiusmodi principatum seu potestatem, quod sequenti capite tractandum est. Et ideo nunc breviter probatur, primo, quia omnia quae sunt de iure naturae sunt a Deo ut auctore naturae. Sed principatus politicus est de iure naturae. Ergo est a Deo ut auctore naturae. Et ita haec assertio fundatur in praecedente;. Nam cum hic principatus iustus et legitimus sit, non potest non esse consentaneus iuri naturali, et cum sit necessarius ad conservationem humanae societatis, quam ipsa humana natura appetit, etiam hoc titulo est ex iure naturali talem potestatem exigente. Igitur, sicut Deus, qui est auctor naturae, est etiam auctor iuris naturalis, ita etiam est auctor huius primatus et potestatis. Nam, ut philosophus dixit, qui dat formam, dat ea quae consequuntur ad ipsam. Deinde potest eadem illatio fieri hoc modo, quia omne bonum dimanat a Deo ut a principali auctore, iuxta ilud Iacobi 1, Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est. Sed principatus politicus est bonus et honestus, ut ostensum est. Ergo est a Deo. Denique hac ratione terreni reges ministri Dei vocantur in scriptura, ut vidimus. Ergo eorum potestas ministerialis est respectu Dei. Ergo ipse est principalis auctor huius regiminis. Declaratur autem maxime ex potestate quam princeps politicus habet ad vindictam de malis sumendam, etiam illos vita privando, si oportuerit. Nam hoc sine divino nutu fieri non potuisset, cum solus Deus sit dominus vitae hominis, et hoc significavit Paulus dicens, Non sine causa gladium portat, Dei enim minister est, vindex in iram, ei qui malum agit. Unde etiam est illud Augustini, lib. De Natura Boni contra Manichaeos, Et iam nocentium potestas non est nisi a Deo, et citat illud, Per me reges regnant, et similia.
spacer 8. Atque hinc facile patet responsio ad fundamentum contrarii erroris intellecti in posteriori sensu supra declarato, in quo est propositae veritati catholicae contrarius. Quamvis enim homo liber creatus sit, non tamen sine capacitate et aptitudine, ut iusta causa et rationi consentanea possit alteri homini subiici. Imo subiectio aliqua est homini naturalis, vel supposito naturali modo generationis, ut est subiectio filii ad patrem, vel supposito aliquo pacto ut est subiectio uxoris ad virum. Sic ergo, supposita societate civili, subiectio singularum personarum ad publicam potestatem seu principatum politicum naturalis est, tanquam consentanea rectae rationi naturali, et ad convenientem humanae naturae conservationem necessaria. Et ideo neque conditioni hominis haec subiectio repugnat, neque etiam in aliquam Dei iniuriam redundat, quia, licet princeps politicus in gradu suo sit rex, legislator et dominus, longe tamen diverso et inferiori modo quam Deus. Nam de homine solum per participationem quamdam tanquam de ministro Dei haec dicuntur, soli autemDeo per essentiam et principaliter conveniunt. Quod si error ille in priori sensu intelligiiur, non opponitur assertioni catholicae nobis propositae, quia licet Iudaicus populus ex peculiari Dei privilegio esset exemptus ne iure principibus ethnicis subiici posset, nihilominus in ipsa Iudaeorum republica legitimus principatus politicus inveniri potuit, sicut revera suis temporibus fuit, et similiter in aliis regnis et provinciis gentium esset idem principatus, et in unoquoque principe supremo esset similis potestas in populos sibi subiectos. Verumtamen etiam in illo sensu non habuit sententia illa fundamentum solidum. Non vacat autem nunc illud expendere, neque etiam examinare an Iudaei iure et legitime, vel per iniuriam et tyrannidem fuerint Romanis subiecti, et adsolvendum imperatori tributum coacti, nam huiusmodi quaestiones nihil ad praesens institutum referunt.

CAPUT 2
UTRUM PRINCIPATUS POLITICUS IMMEDIATE A
DEO SIT, SEU EX DIVINA INSTITUTIONE

SUMMARIUM

1. Rex Iacobus opinatur principatum politicum esse immediate a Deo. spacer2 - 4. Quaenam requirantur ut aliqua potestas immediate concedatur a Deo. spacer5. Suprema potestas civilis soli communitati perfectae immediate a Deo confertur. Probatur primo prima pars assertionis.spacer6. Probatur secundo.spacer7. Probatur altera pars assertionis.spacer8. Obiectio. Solutio.spacer9. Quomodo democratia dicatur esse de iure naturae. spacer10. Nullus principatus politicus est immediate a Deo.spacer11 - 12. Confirmatur ex patribus.spacer13. Probatur conclusio ex ratione. spacer14. Ostenditur exemplis eadem conclusio. spacer15. Obiectio. spacer16. Duplici modo potest intercedere voluntas hominis in collatione potestatis a Deo manantis. Primus modus. spacer17 - 20. Secundus modus.

UAESTIO tractata in praeccdenti capite, propter hanc, quam nunc propono, declarata est. In illa enim nulla est nobis contcntio cum rege Angliae, sed necessario praemittenda fuit, ut haec possitintelligi. In qua rex serenissimus non solum novo ct singulari modo opinatur, sed etiam acriter invehitur in cardinalem Bellarminum, blue eo quod asseruerit non regibus auctoritatem a Deo immediate, perinde ac pontificibus, esse concessam. Assceit ergo ipse regem non a populo, sed immediatc a Deo suam potestatcm habere, suam vero sententiam quibusdam argumentis et exemplis suadere conatur, quorum efficaciam in sequenti capite expendemus.
spacer 2. Sed quanquam controversia haec ad fidei dogmata directe non pertineat (nihil enim ex divina scriptura aut patrum traditione in illa definitum ostendi potest), nihilominus diligenter tractanda et explicanda est, tum quia potest esse occasio errandi in aliis dogmatibus, tum etiam quia praedicta regis sententia, prout ab ipso asseritur et intenditur, nova et singularis est, et ad exaggerandam temporalem potestatem et spiritualem extenuandam videtur inventa, tum denique quia sententiam illustrissimi Bellarmini antiquam, receptam, veram ac necessariam esse censemus. Quod ut ostendamus, declarare prius oportet quid sit potestatem aliquam esse immediate a Deo, seu (quod perinde est) Deum esse immediatam causam et auctorem alicuius potestatis. Imprimis enim requiritur ut Deus sit causa proxima, sua voluntate conferens talem potestatem. Non enim satis est ut Deus, tanquam prima causa et universalis potestatem tribuat. Nam licet illo etiam modo possit Deus aliquo modo dici immediate efficere vel donare quidquid ab ipso tanquam a prima causa pendet, sive ratione proximse virtutis, sive ut immediatum suppositum, ut philosophi distinguunt, nihilominus hic modus immediatae effectionis in praesenti non satis est, quia nulla est potestas quae hoc modo non sit a Deo, ut a prima causa, ac proinde immediate in illo genere, atque ita potestas etiam data immediate ab hominibus, a rege vel pontifice, datur etiam a Deo, ut prima causa immediate influente in illum effectum, et in actu voluntatis creatae, per quam proxime donatur. At vero talis potestas non dicitur simpliciter esse immediate a Deo, sed solum secundum quid. Nam proxime ab homine datur, et ab illo pendet. Tunc ergo dicitur potestas absolute data immediate a Deo quando solus Deus per voluntatem suam est causa proxima, et per se donans talem potestatem, et hoc modo in praesenti loquimur, alioqui frivola et inutilis esset disputatio.
spacer 3. Imo ulterius duos modos distinguere oportet, quibus Deus potest et solet immediate, id est, sola sua potentia et voluntate aliquam potestatcm conferre. Unus modus est dando potestatcm, ut ex natura rei necessario connexam cum aliqua natura rei, quam Deus ipse condit, quod in physicis facultalibus facile potcst considerari. Nam Dcus creando animam dat illi immediate intellectum et voluntatem, quia licet huiusmodi potentiae ex anima ipsa naturaliter fluant, tamen, quia solus Deus animam immediate creat, dicitur etiam immediate conferre potentias quae illam consequuntur. Idem ergo est, servata proportione, in morali potestate, nam potestas patris in filium moralis est, et a Deo ipso ut auctore naturae immediate confertur, non ut peculiare donum a natura omnino distinctum, sed ut necessario consequens illam, supposito generationis fundamento, sicut e contrario subiectio filii ad patrem naturalis est, et a Deo immediate, non ex peculiari institutione addita naturae, sed ut necessario consequens ad talem naturam rationalem sic productam. Alio modo datur a Deo immediate potestas per se (ut ita dicam) et peculiari donatione, non ut necessario connexa cum alicuius rei creatione, sed ut voluntarie a Deo superaddita alicui naturae vel personae. Cuiusmodi possumus exempla quasi physica et moralia adhibere. Nam potestas proxima faciendi miracula quasi physica est, et tamen Deus illam immediate confert cui vult, non ex aliquo debito, sed ex consilio voluntatis suae. Potestas quoque iurisdictionis Petro, verbi gratia, data moralis fuit, et tamen Deus illam immediate, directe, ac per se contulit. Ratio autem distinctionis non est alia, nisi quia potestates ipsae possunt esse diversarum rationum vel ordinum, et Deus potens est ad operandum, et connaturali et praeter, vel supernaturali modo.
spacer 4. Quamobrem cum rex adstruat Deum immediate dare regibus principatum et potestatem temporalem, videndum est an illa assertio aliquo ex praedictis modis vera esse possit. Prius vero declarandum est subiectum, cui dicitur Deus immediate dare hanc potestatem, et ad quod vel quale regimen illam dare censeatur. Nam haec potestas considerari potest, vel prout est, seu esse potest, in toto corpore politico communitatis seu civitatis humanae, vel prout in his aut illis membris eiusdem communitatis existit vel existere potest. Item considerari potest eadem potestas vel praecise et abstracte, vel ad certam speciem politicae gubernationis determinata. Nam (ut est moralis doctrina philosophis communis) triplex potest esse regimen reipublicae humanae, monarchicum unius principis supremi, qui sit una singularis personae; aristocraticum, unius supremi consilii seu tribunalis ex pluribus optimatibus coacti; et democraticum, per totius populi suffragia. Qui tres modi simplices sunt, ex illis autem possunt alii componii qui vel duos illorum, vel etiam omnes participent, quae gubernationes mistae solent appllari. Potest igitur principatus politicus vel per se et praecise considerari, ut potestas quaedam suprema regendi civiliter rempublicam, abstrahendo ab hoc vel illo modo regiminis, tam simplici quam mixto, vel prout determinatus ad aliquam regiminis speciem ex his quas numeravimus. Quibus sic propositis et distinctis, sine ulla prorsus ambiguitate evidentique ratione statui potest quomodo principatus politicus sit immediate a Deo, et nihilominus regibus et senatibus supremis, non a Deo immediate, sed ab hominibus commendatus sit.
spacer 5. Primo enim suprema potestas civilis, per se spectata, immediate quidem data est a Deo hominibus in civitatem seu perfectam communitatem politicam congregatis, non quidem ex peculiari et quasi positiva institutione, vei donatione omnino distincta a productione talis naturae, sed per naturalem consecutionem ex vi primae creationis eius, ideoque ex vi talis donationis non est haec potestas in una persona, neque in peculiari congregatione multarum, sed in toto perfecto populo seu corpore communitatis. Heec resolutio quoad omnes partes communis est non solum theologorum, sed etiam iurisperitorum, quos statim referam. Nunc ratione ostendo singulas partes. Primam quidem et secundam, quia haec potestas politica naturalis est, quia nulla etiam interveniente supernaturali revelatione aut fide, ex dictamine rationis naturalis agnosceretur haec potestas in humana republica, ut illius conservationi et aequitati omnino necessaria. Signum igitur est esse in tali communitate ut proprietatem consequentem naturam seu creationen, et naturalem ipsius institutionem. Nam si praeter hanc esset necessaria specialis Dei donatio et concessio non connexa cum natura, non posset sola naturali ratione de illa constare, sed opus esset ut per revelationem hominibus manifestaretur, ut de illa certi esse possent, quod tamen falsum est, ut ex dictis constat.
spacer 6. Quod autem saltem hoc modo necessario dicendum sit, hanc potestatem esse immediate a Deo, facile ex eisdem principiis concluditur, quia quae consequuntur naturam immediate dantur a proprio et immediato auctore eiusdem naturae, ut declaravi. Sed haec potestas est proprietas quaedam consequens humanam naturam, ut in unum politicum corpus congregatam, ut etiam ostensum est. Ergo datur immediate a Deo, ut est auctor et provisor talis naturae. Deinde probari hoc potest, quia haec potestas est a Deo, ut capite praecedenti probatum est, et respectu talis communitatis non intercedit medium (ut sic dicam) inter Deum et ipsam, per quod tribuatur. Nam, eo ipso quod homines in corpus unius civitatis vel reipublicae congregantur, sine interventu alicuius creatae voluntatis resultat in illa communitate talis potestas, cum tanta necessitate ut non possit per voluntatem humanam impediri. Signum proinde est esse immediate a Deo, interveniente solum illa naturli resultantia seu consecutione ex natura, et dictamine rationis naturalis, ostendentis potius quam eiusmodi potestatem exhibentis. Neque immediatam emanationem huius potestatis a Deo, hoc modo declaratam, negavit unquam cardinalis Bellarminus, sed illam potius supposuit, quia non inter populum et Deum medium posuit, sed inter regem et Deum voluit populum esse medium per quod rex talem accipit potestatem, quod longe diversum est, ut iam declarabitur.
spacer 7. Atque hinc evidens etiam est (quod in ultima parte assertionis dicebamus) potestatem hanc praecise spectatam, ut est ab auctore naturae quasi per naturalem consecutionem, non esse in una persona, neque in aliqua peculiari communitate, sive optimatum, sive quorumcumque ex populo, quia ex natura rei solum est haec potestas in communitate, quatenus ad illius conservationem necessaria est, et quatenus per dictamen rationis naturalis ostendi potest, sed ratio naturalis solum ostendit esse necessariam in tota communitate, et non in una persona vel senatu. Ergo prout est immediate a Deo, solum intelligitur esse in tota communitate, non in aliqua parte eius. Quod intelligo de parte communitatis non solum individue seu materialiter (ut sic dicam) designata, sed etiam formaliter seu indeteminate aut vage concepta, id est, non est immediate in una certa persona, verbi gratia, Adamo, Iacobo, vel Philippo, nequc etiam ex natura rei postulat esse in una singulari persona, et idem est cum proportione de senatu, sive spectetur materialiter, ut constans ex talibus personis, sive formaliter, ut est congregatio ex tali vel tanto personarum numero. Et ratio est manifesta, quia ex vi rationis naturalis nulla potest excogitari ratio cur haec potestas determinetur ad unam personam, vel ad certum numerum personarum infra totam communitatem, magis quam ad alium. Ergo ex vi naturalis concessionis solum est immediate in communitate. Declaratur denique, quia ex vi solius rationis naturalis non determinatur principatus politicus ad monarchiam vel aristocratiam simplicem vel mistam, quia nulla est ratio quae definitum modum regiminis necessarium esse convincat. Quod usus ipse confirmat: nam propterea diversae provinciae vel nationes diversos etiam gubernationis modos elegerunt, et nulla il;arum contra rationem naturalem aut contra immediatam Dei institutionem operatur. Quare signum est potestatem politicam non esse a Deo immediate donatam uni personae, principi, regi, aut imperatori, alioqui llla esset monarchia immediate a Deo constituta, vel uni, vel alicui particulari senatui, aut particulari congregationi paucorum principum, alioqui illa esset aristocratia a Deo immediate instituta; idemque argumentum de quacumque mista gubernatione fieri poterit.
spacer 8. Dices, si haec ratio efficax esset, etiam probaret Deum non dedisse immediate toti communitati hanc politicam potestatem, quia alias democratia esset immediate ex divina institutione, sicut de monarchia et aristocratia nos inferebamus. At hoc non minus est falsum et absurdum in democratia quam in aliis speciebus regiminum, tum quia sicut ratio naturalis non determinat ut necessariam monarchiam vel aristocratiam, ita nec democratiam. Imo multo minus istam, quia omnium imperfectissima est, ut Aristoteles testatur, et est per se evidens. Tum etiam quia si illa institutio esset divina, non posset per homines immutari. Respondetur negando primam illationem, nam potius ex eo quod haac potestas non est data a Deo instituente monarchiam vel aristocratiam, necessario concluditur datam fuisse toti communitati, quia non relinquitur aliud subiectum humanum, ut sic dicam, cui dari potuerit. Ad alteram vero illationem, scilicet hinc sequi democratiam esse ex divina institutione, respondemus, si hoc intelligatar de institutione positiva, negandam esse consecutionem; si vero intelligatur de institutione quasi naturali, sine ullo inconvenienti admitti posse et debere. Est enim valde notanda differentia inter has species politicae gubernationis, nam monarchia et aristocratia introduci non potuerunt sine positiva institutione divina vel humana, quia sola naturalis ratio nude sumpta non determinat aliquam ex dictis speciebus ut necessariam, sicut dixi. Undc cum in humana natura, per se spectata absque fide seu revelatione divina, non habeat locum positiva institutio, de illis speciebus necessario concluditur non esse immediate a Deo. At vero democratia esse posset absque institutione positiva, ex sola naturali institutione, seu dimanatione, cum sola negatione novae seu positivae institutionis, quia ipsa ratio naturalis dictat potestatem politicam supremam naturaliter sequi ex humana communitate perfecta, et ex vi eiusdem rationis ad totam communitatem pertinere, nisi per novam institutionem in alium transferatur, quia ex vi rationis neque alia determinatio locum habet, neque immutabilior postulatur.
spacer 9. Quocirca potestas haec, prout a Deo immediate datur communitati, iuxta modum loquendi iurisperitorum, dici potest de iure naturali negative, non positive, vel potius de iure naturali concedente, non simpliciter praecipiente. Quia nimirum ius naturale dat quidem per se et immediate hanc potestatem communitati, non tamen absolute praecipitutin illa semper maneat, neque ut per illam talis potestas immediate exerceatur, sed solum quamdiu eadem communitas aliud non decreverit, vel etiam ab aliquo potestatem habente mutatio legitime facta non fuerit. Exemplum est de libertate hominis, quae servituti opponitur: est enim de iure naturali, quia ex vi solius naturalis iuris homo nascitur liber, nec potest sine legitimo aliquo titulo in servitutem redigi. Ius autem naturae non praecipit omnem hominem semper manere liberum, seu (quod perinde est ) non simpliciter prohibet hominem in servitutem redigi, sed solum ut id non fiat vel sine libero illius consensu, vel sine iusto titulo et potestate. Sic ergo perfecta communitas civilis iure naturae libera est et nulli homini extra se subiicitur, tota vero ipsa habet in se potestatem, quae si non mutaretur, denocratica esset, et nihilominus, vel ipsa volente, vel ab alio habente potestatem et titulum iustum, potest tali potestate privari, et in aliquam personam vel senatum transferri.
spacer 10. Ex quibus tandem concluditur nullum regem vel monarcham habere vel habuisse (secundum ordinariam legem) immediate a Deo, vel ex divina institutione, politicum principatum, sed mediante humana voluntate et institutione. Hoc est egregium theologice axioma, non per irrisionem, ut rex protulit, sed vere, quia recte intellectum verissimum est, et ad intelligendos fines et limites civilis potestatis maxime necessarium. Non est autem novum, aut a cardinali Bellarmino inventum, ut praedictus rex illi attribuere videtur. Nam multo antea illud docuit cardinalis Caietanus in Apologia, seu Tract. 2 de Auctoritat. Papae, p. 2, c. 10; et Castr., lib. I De Leg. Poenal., c. 1; et Dried., lib. I De Libertat. Christ., c. 19; et Victor., in Relcct. de Potestat. Civil., n. 8 et sequent.; et sumitur ex eodem, in relect. 2, De Potestat. Eccles., concl. 3, et ad 1; Soto, lib. IV De Iustit., q. 2, art. 1, in discursu conclusionis 1, et latius quast. 4, art. 1; quos secutus estLudovic. Mohna, Tractat. 2 De Iustit., disp. 21. Et insinuat d. Thom., 4.2, q. 90, art. 3. et quaest. 97, art. 3, et clarius 2.2, quaest. 10, art. 10. Nec solum a theologis, sed etiam a iurisperitis doctrina haec tradita est communiter, in lib. 3, ff. De Constitut. Princip. et in lib. II ff. De Origin. Iuris; et ex modernis, a Navarro, in cap. Novit. De Iudiciis Notab. III, praesertim num. 41, et 85, et 94, et num. 112 et sequentibus, usque ad 121, et num. 147; Covarruv., in Practicis Quaestionibus, c. 1,n um. 6, qui alios etiam referunt.
spacer 11. Praeterea sumi potest haec veritas ex sanctis patribus, primo, quia saspe asserunt hominem Deo fuisse creatum ingenuum et liberum, solumque accepisse a Deo immediate potestatem dominandi brutis animalibus et inferioribus rebus; dominium autem hominum in homines per humanam voluntatem, propter peccatumaut adversitatem aliquam, fuisse introductum. Quod tradidit Ambrosius, ad Coloss. 3, in fine; et latius August., XIX De Civit., c. 15, et lib. Quaestion. in Genes., q. 153; et Gregorius, lib. XXI Moral., cap. 10, alias 11, et in Pastorali, p. 2, c. 6. Quod enim illi de libertate uniuscuiusque hominis et servitute illi opposita dicunt, eadem ratione in persona mista seu ficta unius communitatis seu civitatis humanae verum habet. Nam, prout a Deo immediate regitur iure naturae, libera est et sui iuris, quae libertas non excludit, sed includit potius potestatem regendi seipsam, et imperandi membris suis, excludit autem subiectionem ad alium hominem, quantum est ex vi solius naturalis iuris, quia nulli hominum dedit Deus immediate talem potestatem, donec per institutionem vel electionem humanam in aliquem transferatur. Deinde hoc egregie confirmat sententia Augustini, lib. III Confess., c. 8, dicentis, Generale pactum csi societatis humanae obedire regibus suis. Nam per haec verba significat regium principatum, et obedientiam illi debitam, fundamentum habere in pacto societatis humanae, ac subinde non esse ex immediata institutione Dei, nam humanum pactum humana contrahitur voluntate.
spacer 12. Et fortasse hoc pactum nomine legis regiae significatur in lib. I ff. De Constitut. Princip., ubi Ulpianus ait ideo principis placitum legis habere vigorem, quia lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne suum imperium et potestatem transtulerit. Quae verba probavit et transcripsit Iustinianus imperator in § Sed et quod principi, Institut. de iure natur. genti. et civili. Illa enim lex non dicitur regia, quia ab aliquo rege lata sit, sed quia de imperio regis lata est, ut in eadem lib. I dicitur, ubi etiam significatur constitutam esse a populo creante et instituente regis dignitatem, transferendo in illum suam potestatem, ut ibi etiam glossae et doctores exponunt. Non potuit autem illa lex ferri per modum solius praecepti, cum per illiim populus se abdicaverit a suprema iurisdicendi potestate. Ergo intelligi debet constituta per modum pacti, quo populus in principem transtulit potestatem sub onere et obligatione gerendi curam reipublicae et iustitiam administrandi, et princeps tam potestatem quam conditionem acceptavit, ex quo pacto firma et stablis permansit lex regia seu de regali potestate. Non ergo immediate a Deo, sed a populo reges hanc habent potestatem. Unde etiam dicitur in 1. 2, § Novissime, ff. De Origi. Iuris, quia senatus non omnes provincias prob regere poterat, constituto principe, datum esse ei ius, ut quod constituisset ratum esset.
spacer 13. Ratio autem assertionis ex dictis facile colligitur: nam illa potestas dicitur esse in aliquo immediate a Deo, quae vel per solam Dei voluntatem, vel ex vi solius rationis naturalis, aut alicuius divinae institutionis ad illum pervenit. Sed potestas de qua tractamus nullo ex his modis data est regibus a Deo, loquendo secundum ordinariam legem, quia nec per specialem voluntatem Dei immediate data est (talis enim voluntas Dei nec revelata, nec nota facta est hominibus), neque etiam solum ius naturale per se dictat hanc potestatem debere esse in regibus, ut ostensum est. Institutio denique seu determinatio aut translatio huius potestatis ad reges non a Deo immediate facta est, ut ex usu ipso constat. Item quia alias talis institutio immutabilis esset, et omnis mutatio in ea facta per homines fuisset iniqua, imo omnes civitates, regna, vel respublicae deberent eamdem institutionem servare, quia non est maior ratio de una quam de alia, neque una magis accepit ex divina revelatione talem institutionem quam alia. Est ergo haec humana institutio, quia per homines immediate facta. Ergo per homines immediate datur potestas regibus, quorum dignitas per illam institutionem creata est. Mediate autem dicitur Deus dare hanc potestatem regibus, tum quia immediate dedit illam populo, qui in regem illam transtulit, tum quia Deus huic etiam translationi, proxime a populo factae, consentit et cooperatur tanquam prima et universalis causa, tum denique quia illam approbat et servari vult. Sicut etiam lex humana immediate quidem obligat ex voluntate principis humani ferentis illam, mediate vero etiam obligat ex vi voluntatis Dei volentis, ut legitimis principibus obediatur, iuxta illud Petri, Subiecti estote &c., quia sic est voluntas Dei.
spacer 14. Potest denique hoc exemplo dominii humani circa res inferiores declarari. Simpliciter enim loquendo, omnes res quarum homines habent dominium, ipsis a Deo donatae sunt, non tamen eodem modo. Nam immediate non dedit Dcus (ordinarie loquor) alicui homini proprium et peculiare dominium alicuius rei, sed immediate omnia fecit communia. Privata autem dominia partim iure gentium, partim iure civili introducta sunt, et nihilominus illa etiam privata dominia sunt mediate a Deo, tum quia ducunt originem ex prima donatione Dei, tum etiam quia per suam generalem providentiam ad illa concurrit, tum denique quia illa servari vult, postquam sunt constituta. Sicque dixit Augustin, tract. 6 in Ioan. in fine: Unde quisque possidet quod possidet? Nonne iure humano? Nam iure divino domini est terra, et plenitudo eius, iure tamen humano dicit, Haec villa mea est, haec domus mea, hic servus meus est. Et infra concludit, Ipsa iura humana per imperatores et reges saeculi Deus distribuit generi humano. Ita ergo, proportione servata, Deus est qui distribuit regna et principatus politicos, sed per homines, seu consensus populorum, vel aliam similem institutionem humanam.
spacer 15. Dicet vero fortasse aliquis hoc discursu solum probari potestatem regis non dari a Deo alicui personae sine interventu voluntatis vel actionis humanae, id tamen non satis esse ut non detur immediate a Deo, nam etiam dignitas apostolica data est Matthiae mediante actione aliorum apostolorum, et nihilominus data illi est immediate a Deo. Et similiter summus pontifex a cardinalibus eligitur, et tamen immediate a Deo accipit potestatem. Et similiter qui succedit in maioratu per generationem, a proximo parente ius illud tandem consequitur, et nihilominus immediate censetur habere illa bona a primo institutore maioratus, quia ex vi solius voluntatis eius, etiamsi proximus parens maxime nolit, maioratum consequitur. Sic ergo, licet temporales reges per successionem dignitatem regiam obtineant, a Deo immediate illam recipiunt ex vi primae institutionis.
spacer 16. Verumtamen haec obiectio non enervat, sed confirmat potius discursum factum, tum quia exempla non sunt similia, tum etiam quia non asseruimus quamcumque interpositam hominis voluntatem vel actionem sufficere ut potestatis donatio a Deo immediate non sit, sed solum id fuit dictum de peculiari mutatione et translatione facta per novam institutionem humanam. Duobus itaque modis potest actio aut voluntas humana intervenire in collatione potestatis a Deo ipso ducentis originem: primo solum designando vel constituendo personam quae succedat in dignitate a Deo instituta, eodem prorsus modo quo instituta est, et sine auctoritate vel potestate illam mutandi, augendi, vel minuendi. Atque hic modus quoad pontificiam dignitatem servatus est in lege veteri secundum successionem carnalem. In lege autem nova fit per legitimam electionem qua persona designatur. De hoc ergo modo successionis, nihil obstare quominus potestas a Deo immediate conferatur, et hoc tantum probant exempla adducta. Et ratio est, quia semper confertur potestas ex vi primae institutionis et solius voluntatis Dei, cuius signum est, quia integre et immutabiliter, prout instituta est, confertur, et quia successio etiam in eadem potestate ab eadem institutione originem habet. Ideo enim in lege veteri per generationem carnalem in pontificatu succedebatur, quia ita a Deo ipso institutum erat. Nunc autem designatio personae alio magisque spirituali modo fit, quia ecclesiastica traditio docet ita esse a Christo institutum, qui modum electionis seu designationis personae vicario suo definiendum commisit.
spacer 17. Alio ergo modo potest fieri collatio potestatis ab homine per novam donationem vel institutionem ultra designationem personae, et tunc etiamsi talis potestas fundamentum habeat in aliqua priori donatione divina alteri facta, nihilominus collatio illa quae postea fit, simpliciter est de iure humano et non divino, et immediate ab homine, non a Deo. Exemplum est in servitute: nam si aliquis homo se vendat in servum alteri, servitus illa simpliciter est de iure humano, et potestas quam dominus in servum accipit ab ipso servo immediate data est per potestatem et libertatem naturalem quam ipse immediate habuit ab auctore naturae. Ita ergo est in praesenti de subiectione totius communitatis humanae ad unum principem, nam immediate procedit a voluntate communitatis, et ideo immediate est ab homine et de iure humano, licet originem trahat a potestate naturali, quam eadem communitas supra se ipsam a suo auctore accepit. Et ratio clara est, quia in his et similibus casibus nec sufficit designatio personae, neque est separabilis a donatione vel contractu, aut quasi contractu humano, ut habeat effectum conferendi potestatem, quia sola naturalis ratio non inducit translationem potestatis ab uno homine in alium per solam designationem personae, sine consensu et efficacia voluntatis eius a quo potestas transferenda seu conferenda est. Unde intelligi non potest collatio potestatis, quae a Deo immediate fiat, media generatione, electione, aut simili designatione humana, nisi ubi successio est ex divina institutione positiva. Potestas autem regia non ex divina institutione positiva, sed solum ex ratione naturali ducit originem media libera voluntate humana, et ideo necessario est ab homine immediate conferente, et non tantum personam designante.
spacer 18. Et hinc etiam oritur (quod est clarum iudicium huius veritatis) ut haec regia potestas non sit aequalis in omnibus regibus, neque cum eisdem proprietatibus durationis, perpetuitatis aut successionis, et similibus. In quibusdam enim potestas est simpliciter monarchiae, in aliis vero cum mistione aristocratiae, seu cum dependentia ab aliquo senatu, etiam quoad suffragia decisiva, et interdum tantum in certis casibus, interdum in omnibus gravioribus, vel aliquando in multis, aliquando in paucioribus. Item quibusdam regibus data est potestas non solum personae, sed etiam eius generationi (ut sic dicam), id est ut possint ad filios vel nepotes dignitatem transferre; aliis vero interdum datur pro persona, et sine carnali successione, ut, uno rege mortuo, alter eligatur, sicut modo in regno Poloniae et in ipso imperio Romano fit. Imo etiam posset rex ad certum tempus eligi, si ita fuisset alicubi in principio introductum, quia ex natura rei hoc non repugnat. Ergo signum manifestum est hanc esse immediatam institutionem humanam, et ideo recipere posse totam illam varietatem quae rationi non repugnet, et sub humano arbitrio cadere possit.
spacer 19. Atque hinc tandem fit ut haec regia potestas seu dominatio variis modis obtineri possit, quos hic etiam adnotare oportet, ut plenius resolutio tradita intelligatur. Primus enim modus conferendi uni principi hanc potestatem in primaeva institutione est per voluntarium populi consensum. Hic autem consensus variis modis intelligi potest: unus est ut paulatim et quasi successive detur, prout successive populus augetur. Ut, verbi gratia, in familia Adae vel Abrahae, aut alia simili in principio obediebatur Adamo tanquam parenti seu patrifamilias, et postea, crescente populo, potuit subiectio illa continuari, et consensus extendi ad obediendum illi etiam ut regi, quando communitas illa coepit esse perfecta Et fortasse multa regna (et in partculari primum regnum Romanae civitatis) ita inceperunt. Et in hoc modo (siquis recte consideret) regia potestas et communitas perfecta simul incipere possunt. Alius vero modus esse potest, quando communitas iam perfecta voluntarie regem eligit, in quem suam transfert potestatem. Qui est modus per se maxime conveniens et rationi consentaneus. Postquam vero haec translatio semel facta est firma et perpetua, tunc non est ulterius necessaria nova electio vel novus populi consensus, Sufficit enim ille qui in primordio regni datus est, ut ex vi illius eadem regia dignitas et potestas per successionem transferatur. Et hoc modo in regnis successivis reges etiam dici possunt habere potestatem immediate a populo, non per novum consensum, sed ex vi antiqui. A parentibus enim habent filii eadem regna in virtute primae institutionis magis quam parentum voluntate. Nam, etiamsi pater nolit, primogenitus succedit in regno, et ideo pater solum se habet quasi applicans seu constituens personam in quam eadem potestas ex vi eiusdem priimi contractus transferatur.
spacer 20. Praeter hunc autem voluntarium modum solent interdum provinciae seu populi liberi involuntarie subiici regibus per bellum. Hoc autem contingit et iuste et iniuste fieri. Quando ergo bellum iustum habuit titulum, tunc revera privatur populus potestate quam habebat, et princeps, qui contra illum praevaluit, verum ius et dominium talis regni acquisivit, quia, supposita iustitia belli, illa est iusta poena, sicut capti in iusto bello privantur libertate a natura concessa, et efficiuntur vere servi in poenam iustam. Et ideo supra dixi, potestatem regiam fundari in contractu vel quasi contractu. Nam iusta punitio delicti vicem contractus habet quoad effectum transferendi dominia et potestates, ideoque aequaliter servandus est. Saepius vero contingit occupari aliquod regnum per bellum iniustum, quo fere modo clariora orbis imperia amplificata fuere, et tunc quidem in principio non acquiritur regnum, nec vera potestas, cum titulus iustitiae desit, successu vero temporis contingit ut populus libere consentiat, vel a successoribus regnum bona fide praescribatur, et tunc cessabit tyrannis et incipiet verum dominium et regia potestas. Atque ita semper potestas haec aliquo humano titulo, seu per voluntatem humanam immediate obtinetur.

CAPUT 3
FUNDAMENTIS ET OBIECTIONIBUS REGIS ANGLIAE CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS SATISFIT

SUMMARIUM

1 - 2. Primum fundamentum regis desumptum ab inconvenienti.spacer3. A redargutione regis vindicatur illustrissimus Bellarminus. Quando possit populus in regem insurgere, seque ab eius potestate eximere.spacer4. Potestatem semel in regem translatam populus restingere nequit, nec iustas eius leges abrogare. spacer5 - 6. Secundum fundamentum regis. Solutio. spacer7 - 8. Probabilius est Saulem acceopisse potestatem suam a populo. spacer9. Mathias apostolatum suum accepit immediate a Deo. spacer 10. Exempla quae adduxit rex Iacobus non convincunt principatum politicum esse immediate a Deo. spacer11. Tertia obiectio. spacer12 - 13. Solutio.

UO videntur esse praecipua fundamenta regis Iacobi, ut existimet reges non a populis, sed immediate a Deo suam habere potestateh Primum proponit redarguendo Bellarminum, et quaedam incommoda inferendo. Primum incommodum est, quia contraria sententia est, seditionum fundamentum, factiosis ac rebellibus avidissime arripiendum. Quia si princeps a populo suam potestatem haberet, posset populus in principem insurgere, seque in libertatem vendicare quandocumque ipsi videretur, nimirum fretus eodem iure et potestate quam in regem transtulit. Praesertim cum Bellarminus dicat populum nunquam ita suam potestatem in regem transferre, quin illam sibi in habitu retineat, ut in certis casibus etiam actu recipere possit. Atque eodem modo inferre posset rex integrum esse subditis potestatem principis restringere, et leges eius abrogare, et alia similia facere, quae superioris sunt potestatis. Nam si rex a populo habet potestatem, ab illo semper pendet. Ergo potestas populi superior est. Ergo potest omnia, quae intulimus, efficere. Illa autem sunt absurda, nam seditionibus occasionem praebent, et principum potestatem enervant, ut severitatem, et integritatem iustitiae servare non valeant.
spacer 2. Respondemus nullum ex his incommodis sequi ex resolutione sententiave proposita. Nam imprimis negamus ex ea occasionem rebellionum aut seditionum contra legitimos principes populo dari. Nam postquam populus suam potestatem in regem transtulit, non potest iuste, eadem potestate fretus, suo arbitrio seu quoties voluerit se in libertatem vendicare. Nam si potestatem suam regi concessit, quam ille acceptavit, eo ipso rex dominium acquisivit. Ergo quamvis rex habuerit a populo illud dominium per donationem vel contractum, non ideo licebit populo dominium illud regis auferre, nec libertatem suam iterum usurpare. sicut particularis persona quae suae libertati renunciavit et se in servum vendidit aut donavit non potest postea suo arbitrio se a servitute eximere. Idem ergo est de persona ficta seu communitate, postquam se alicui principi plene subiecit. Item postquam populus suam potestatem regi contulit, iam se illa privavit. Ergo non potest illa fretus iuste in regem insurgere, quia nitetur potestate quam non habet, et ita non erit usus iustus, sed usurpatio potestatis.
spacer 3. Quod vero Bellarminus ex Navarro dixit populum nunquam ita suam potestatem in principem transferre quin eam in habitu retineat ut ea in certis casibus uti possit, neque contrarium est, neque fundamentum populis praebet ad se pro libito in libertatem vendicandum. Quia Bellarminus non simpliciter dixit retinere populum potestatem in habitu, ad quoscumque actus pro libito, et quoties velit exercendos, sed cum magna limitatione et circumspectione dixit in certis casibus &c. Qui casus intelligendi sunt vel iuxta conditiones prioris contractus, vel iuxta exigentiam naturalis iustitiae, nam pacta et conventa iusta servanda sunt. Et ideo si populus transtulit potestatem in regem, reservando eam sibi pro aliquibus gravioribus causis aut negotiis, in eis licite poterit illa uti, et ius suum conservare. Oportebit autem ut de tali iure, vel antiquis et certis instrumentis, vel immemorabili consuetudine sufficienter constet. Et eadem ratione, si rex iustam suam potestatem in tyrannidem verteret, illa in manifestam civitatis perniciem abutendo, posset populus naturali potestate ad se defendendum uti, hac enim nunquam se privavit. Extra hos vero et similes casus, nunquam licet populo a legitimo rege sua potestate fretus deficere, et ita cessat omnis seditionis fundamentum aut occasio.
spacer 4. Atque eadem ratione non licet populo semel subiecto potestatem regis magis restringere quam in prima translatione seu conventione restricta fuit, quia id non permittit lex illa iustitiae quae docet legitima pacta servanda esse, et donationem absolutam semel valide factam revocari non posse, neque in totum neque ex parte, et maxime quando onerosa fuit. Imo nec leges principis iustas potest populus sua potestate nixus abrogare, sed solum tacito vel expresso eiusdem principis consensu fretus, ut d. Thomas supra docuit, et nos alibi latius diximus. blue Unde non est simpliciter verum regem pendere in sua potestate a populo, etiamsi ab ipso eam acceperit, quia poterit pendere in fieri, ut aiunt, et postea non pendere in conservari, si plene et absolute illam accepit. Quocirca, postquam rex legitime constitutus est, supremam habet potestatem in his omnibus ad quae. illam accepit, etiamsi a populo illam habuerit, quia lex iustitiae hoc exigit, ut declaravimus.
spacer 5. Secundo loco inducit rex exempla Saulis et David, qui non a populo, ut Bellarminus contendit, sed a Deo immediate principatum acceperunt. Quod specialiter de Saule confirmat, quia per sortes nutu divino electus est, quod dicit esse signum certum potestatis immediate a Deo acceptae. Quod et suadet exemplo electionis Matthiae, de quo inde scimus apostolicam dignitatem immediate a Deo accepisse, quia per sortes ad illam electus est, Actor. 1. Respondemus circa exempla Saulis et David, in utramque partem disputari posse an illi duo reges a Deo vel a populo immediate acceperint potestatem. Neutrum enim aperte ex scriptura sacra colligitur. Nam, licet ex eadem scriptura certo constet utriusque personam divino nutu, voluntate ac revelatione fuisse in regem designatam, non tamen inde sequitur Deum etiam immediate illis potestatem dedisse, Haec enim duo diversa sunt, et ex uno non recte aliud colligitur. Nam, sicut Deus interdum concedit hominibus facultatem designandi personam cui daturus est ipse immediate potestatem, ita e converso Deus potuit sibi reservare potestatem designandi personam cui populus daret immediate potestatem.
spacer 6. Atque ita in facto illorum regum contigisse satis verisimiliter coniectat cardinalis Bellarminus ex verbis Deuter. 17: Cum ingressus fueris terram, quam dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in ila, et dlxeris, Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes, eum constitues quem dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum. tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus. In quibus verbis duo tanquam distincta ponuntur, scilicet eligere eum qui futurus est rex, et constituere eum regem, et illud prius rescrvat sibi Deus, secundum autem populo concedit seu relinquit, ut patet ex illis verbis, Eum constitues, quem dominus Deus tunc elegerit, et ex cap. 8, ibi: Ducet te dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem quam ignoras &c. Constituere autem regem non significat tantum petere rcgem, sicut postea ille populus petiit, 1 Reg. 8, sed significat facere regem., tum quia ita exponitur in dicto c. 17 Deuter., ibi: Non poteris alterius gentis hominem regem facere; tum etiam quia ibidem praecipitur populus constituere regem eum quem Deus elegisset. Petitio autem regis non poterat esse particularis personae electae a Deo, nam praecessit talem electionem. Ergo illa regis constitutio non erat nisi creatio regis, et immediata collatio regiae dignitatis ac potestatis. Ergo electio personae, quam Deus sibi reservavit, nihil aliud erat nisi personae designatio. Supponitur ergo in illo loco populum ex natura rei habere potestatem constituendi sibi regem. Non enim eam ibi peculiariter illi populo Deus concessit, sed supposuit tanquam communem aliis gentibus, et illum ea uti permisit, vel aliquando usurum praedixit, sicut impletum est, 1 Reg. 8 et sequentibus. Et quamvis potestas etiam designandi personam naturaliter cuilibet populo conveniat, nihilominus in peculiarem favorem illius populi, ut aptior persona semper designaretur, potestatem eligendi personam sibi Deus reservavit.
spacer 7. Ex illo ergo loco optima coniectura fit, ita observatum esse in creatione primi regis illius populi, qui fuit Saul, quod etiam ex historia electionis eius colligi potest. Nam 1 Reg. 10, postquam sors cecidit super Saul, dixit Samuel ad populum, Certe videtis quem elegit dominus, quasi petens et expectans populi consensum, et tunc clamavit populus dicens, Vivat rex. Postea vero, rege iam constituto, subiungitur scripsisse Samuelem legem regni, &c. Neque refert quod prius, in eodem capite, ante sortes missas dicitur Samuelem unxisse Saulem: Ecce unxit te dominus super haereditatem suam in principem, quia (ut Bellarminus ait, et est probabile) non fuit illa collatio potestatis aut regni traditio, sed certa promissio et praedictio more prophetico futuri effectus, et veluti praeparatio quaedam animi Saulis ad futuram dignitatem. Quin potius, quia post Dei electionem et populi acclamationem adhuc mulli repugnabant, additur in cap. 11, Samuelem convocasse iterum populum in Galgala ad innovandum regnum, et subditur, Perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram domino. Quibus verbis non significatur nova rcgni electio, sed fuit confirmatio prioris, ut firmior apud populum maneret, et ut omnium subditorum animi magis acquiescerent, omnisque divisio et dissensio tolleretur, ut recte dixit Abulensis ibi, quaest. 12 et 13, et confirmat Iosephus, lib. VI Antiquit., cap. 6, et addit ibi, spectante tota multitudine, iterum Samuelem unxisse Saulem sacro oleo, quod tamen scriptura non refert, Inde vero intelligi potest unctionem similem non semper fuisse cum regni traditione simul coniunctam, sed potuisse etiam esse signum iam factae vel futurae.
spacer 8. Unde eodem lib. 1 Reg., cap. 16, simili modo secrete fuit unctus David a Samuele cum promissione regni, quod postea per multos annos pacifice possedit Saul, Quod est apertum signum per illam unctionem non fuisse Davidem factum regem, sed in successorem regni designatum. Et ideo postea. lib. 2, cap. 2, iterum unctus est a tribu Iuda, ut regnaret super domum Iuda, et ibi etiam refertur dixisse David, Licet mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iuda in regem sibi, significans promissionem Dei per populi consensum fuisse completam. Ideoque super alias tribus regnare non coepit, donec (ut refertur cap. 5) venerunt seniores Israel ad David in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hehbron coram domino, unxeruntque David in regem super Israel.
spacer 9. Est ergo probabilis haec sententia, contra quam parum valet argumentum regis de sortibus, nam electio per sortes speciali Dei providentia directas per se solum probat designationem personae a Deo ipso fuisse immediate factam. Neque inde fit Matthiam per sortem electum non recepisse immediate a Deo apostolicam dignitatem et potestatem. Quia, licet ex solo modo electionis per sortes id sufficienter non colligatur, ex qualitate et excellentia talis dignitatis et potestatis id colligitur. Erat enim dignitas apostolica supernaturalis et immediate a Christo instituta, et ideo solus ipse poterat illam immediate donare. Unde quamvis apostoli sine sortibus solum Matthiam elegissent (quod facere potuissent, si illum digniorem esse certo cognovissent, ut frequentius patres insinuant), nihilominus ab ipso Christo immediate accepisset dignitatem et potestatem. Ergo non ex sortibus, sed ex qualitate potestatis colligendum est, an immediate a Deo conferatur.
spacer 10. Iuxta hanc ergo expositionem, illis locis et exemplis potius confirmatur communis sententia tradita. Quia vero expositio illa de fide non est, neque omnino necessaria, concedamus regi ut probabile Saulem et David regnum et potestatem immediate a Deo accepisse: facile enim poterit quisque, si velit, scripturae verba ad hunc sensum accommodare. Et de David id aperte affirmat Soto, lib. IV De Iust., et q. 2, art. 1, et de utroque Navarr., dict. c. Novit, notabil. 3, n. 33 et 147, et idem sentit Abulens, supra. Nihilominus hoc non solum non obstat resolutioni positae, sed potius inde non minus efficaciter confirmari potest. Primo, quia exempla specialia parum valent ad inferendam universalem regulam, imo solent esse exceptiones a regula, et ideo ex illis sumi solet argumentum quod iuristae vocant ab speciali, ad inferendam regulam in contrarium. Deinde quia in eisdem locis supponitur manifeste esse in populo libero potestatem constituendi sibi regem, imo et eligendi et designandi personam cui ius regni tribuat, quod probant aperte testimonia scripturae quae supra ponderavi. Et ideo Deus peculiariter sibi reservavit electionem personae in regem illius populi constituendae, quia, seclusa Dei revelatione et praecepto, totum hoc erat in arbitrio populi constitutum. Igitur neque inde inferri potest generalis regula pro omnibus regnis, videlicet quod ad Deum pertinuerit immediate designare aut eligere personam in throno regni constitutam, sive in initio talis regni, sive in eius progressu (alias ostendat rex Angliae quando Deus peculiari revelatione, aut singulari signo elegerit vel ipsum, vel aliquem ex progenitoribus suis in Britanniae regem). Neque etiam potest inde inferri Deum ordinarie dare aut dedisse principatum regibus temporalibus, etiamsi fortasse in initio Israelitici regni, propter specialem quam assumpserat illias curam, semel atque iterum id fecerit. Quod tandem colligi etiam potest ex alia prohibitione facta illi populo, dicto c. 17 Deuter., Non poteris alterius gentis hominem regem facere. Illa enim prohibitio absque dubio non fuit naturalis, sed positiva. Constat enim alias gentes et nationes potuisse creare sibi reges ex quacumque provincia vel natione, et in ipsis etiam imperatoribus Romanis ita observatum esse sine ulla iniustitia vel violatione iuris naturalis. Fuit ergo illa prohibitio positiva et specialis. Ergo supposuit potestatem in illo populo creandi sibi regem ex qaacumque gente, nisi divinitus prohiberetur, et consequenter ante illam prohibitionem in populo Israel, in aliis vero populis, quos illa prohibitio non pertinebat, semper hanc liberam potestatem fuisse, et per illam reges incepisse concluditur.
spacer 11. Tertio, possumus in regis favorem eiusque sententias confirmationem urgere loca scripturae et sanctorum, quibus supra probavimus reges esse ministros Dei, et ab ipso habere potestatem. Nam in illis locis soli Deo tribuitur huius potestatis donatio. Ergo intelligenda sunt de Deo immediate donante, quia haec est purior et simplicior interpretatio. Nam quidquid illi additur praeter scripturam dicitur. Item minister alicuius, ordinario et meliori modo immediate solet ab eo constitui cuius est minister, Denique hac ratione nos dicimus pontificem habere potestatem suam immediate a Deo, quia Christus ipse illam contulit, et ex vi iliius primae donationis ad alios transfertur, licet per ministerium seu electionem hominum transferatur. Ergo eadem ratioue potestas regia erit immediate a Deo.
spacer 12. Ad haec vero imprimis respondemus ipsam regiam potestatem esse iramediate a Deo auctore naturae, ut diximus. Quia vero non est per specialem revelationem seu donationem, sed per quamdam naturalem consecutionem, quam ratio naturalis ostendit, ideo immediate solum datur a Deo illi subiecto, in quo ex vi solius rationis naturalis invenitur. Hoc autem subiectum es populus ipse, et non aliqua persona eius, ut declaravi. Quia vero hanc eamdem potestatem populus in rcgem transfert, ideo potestas regia dicitur esse data a Deo, et praeterea quia ipsamet regis electio non fit sine divina cooperatione, nec sine peculiari providentia eius. Quod egregie declaravit Chrysostomus, homil. 23 in epist. ad Rom., ubi tractans verba illa, Non est potestas, nisi a Deo, sic inquit: Quid dicis? Omnis ergo princeps a Deo constitutus est? Istud (inqnit) non dico. Nec enim de quovis principe mihi sermo nunc est, sed de ipsa re, id est de ipsa potestate. Unde subiungit, Quod enim principatus sint, quodque hi quidem imperant, illi vero subiecti sunt, quodque non simpliciter ac temere cuncta feruntur, divinae sapientiae opus esse dico. Propterea non dicit, Non enim princeps est, nisi a Deo, sed de re ipsa disserit, dicens, Non enim potestas est, nisi a Deo. Ubi Theophylact. idem docet. Neque vero necessarium est ut haec omnia ita distincte in scriptura explicentur. Nam constat varios effectus eisdem fere verbis Deo in scriptura attribui, et ex materia subiecta secundum rectam rationem colligendum esse modum quo a Deo esse dicantur. Nam etiam dicitur saepe Deus dare regna propter specialem permissionem, licet per iniuriam et seditionem usurpentur, ut rex ipse Angliae de Ieroboam sentire videtur, et in aliis multo est certius, ut notavit Augustinus, lib. V De Civit., cap. 21, et Origen., Homil 4 in libr. Iudicum. Ut autem reges dicantur ministri Dei, satis est quod ab illo habeant potestatem, licet mediante populo, quia ille est modus maxime connaturalis et optimus qui intra latitudinem naturalis rationis cogitari potest.
spacer 13. Ad comparationem autem, seu aequiparationem quae in hoc fit inter pontificem et reges, respondeo esse rationem longe dissimilem. Nam imprimis pontificia monarchia in universam ecclesiam ab ipso Deo immediate est instituta et praecepta, ita ut mutari non possit. Modus autem regiminis teraporalis non est a Deo definitus nec praeceptus, sed hominum dispositioni hoc relictum est. Deinde spiritualis potestas nunquam fuit in communitate totius ecclesiae, quia Christus non contulit eam corpori ecclesiae, sed capiti seu vicario suo, ideoque non potest ecclesia in electione pontificis concurrere tanquam dans potestatem, sed tanquam personam designans. Potestas autem civilis ex natura rei est in ipsa communitate, et per illam in hunc vel illum principem translata est, voluntate ipsius communitatis, eam (ut ita dicam) tanquam rem suam alteri donantis. Unde etiam fit ut spiritualis iurisdictio suprema pontificis ita sit iure divino collata ut limitari non possit, nec minui nec augeri, etiam pcr universalem ecclesiae consensum, imo nec per ipsiusmet pontificis voluntatem. Quamdiu enim dignitatem retinet, non potest illam in se minuere vel mutare. Potestas autcm regia, vel cuiusvis supremi tribunalis temporalis, potuit a principio maior vel minor constitui, et successu temporum poterit mutari aut minui, prout ad bonum commune expediens fuerit, per eum qui ad hoc habuerit potestatem.

CAPUT 4
UTRUM INTER CHRISTIANOS SIT LEGITIMA POTESTAS CIVILIS, CUI CHRISTIANI PARERE TENEANTUR

SUMMARIUM

1 - 2. Antiquorum haereticorum error. Primum fundamentum huius erroris. spacer3. Secundum fundamentum. spacer4. Reiicitur praedicta haeresis ex scripturis et patribus. spacer5. Ratione sumpta ex divo Thoma eadem haeresis reiicitur. spacer6. Declaratur vis rationis divi Thomae. Regem infidelem sibi denovo voluntarie creare fidelibus non licet. spacer7 - 8. Rex gentilis iusto bello civitatem Christianam occupans verum etiam dominium in illam consequitur. Quando subiecito ad principem in detrimentum vergit fidei, possunt fideles se ab ea eximere. spacer9. Quando dissolvi possit matrimonium inter infideles propter alterius conversionem in fidem. spacer10. Conclusio: de fide certum est, inter Christianos esse veros reges ac principes.spacer11 - 14. Evasio. Reiicitur. spacer15. Ratione probatur assertio.spacer16 - 17. Tacitae evasioni occurritur. spacer18. In quo constat libertas Christiana. spacer19. Solvitur primum fundamentum primi erroris. spacer20. Exponitur locus Matthaei cap. 17. spacer21 - 22. Solvitur secundum fundamentum.

UAMVIS in quaestione hac non sit nobiscum adversariis controversia, quia vero multi ex illis (ut audio, et ut rex Angliae in sua Praefatione saepe inculcat) Romanum pontificem eius doctrinae insimulant, quae iura et dominia principibus debita evertat, quid de hac re vel fides catholica statuat, vel sanior doctorum sententia tueatur, explicandum existimavi, ut hoc etiam modo ad praecipuam controversiam de summi pontificis primatu clarior et aptior sternatur via. Duobus ergo modis existimatum est et affirmatum, Christianos reges non habere supremam potestatem civilem ad leges ferendas, punienda delicta, et ius politicum dicendum. Unus eorum fuit, qui dixerunt in ecclesia Christi non posse esse talem potestatem, neque usum eius legitimum, quia Christiani nulli temporali dominio possunt esse subditi. Alius est eorum qui, licet fateantur esse in ecclesia temporalem potestatem, negant tarmn esse supremam in regibus temporalibus, sed in solo pontifice, a quo regum potestas per concessionem vel tolerantiam derivatur. De hoc secundo puncto in capite sequenti dicemus, quia vero supponit primum, illud hic breviter expediemus, quia etiam novi sectarii in illo non recte sentiunt.
spacer 2. Multi ergo ex antiquis haereticis, veluti sequentes aut imitantes Galilaeorum errorem in cap. 1 relatum, dixerunt Christianos non esse subiectos principibus temporalibus, praesertim ethnicis. Quod aliqui solum de perfectis Christianis, et maxime spiritualibus dixerunt, ut Beguardi; alii de omnibus iustis, alii de omnibus Christianis, quos errores hic latius recensere superfluum duco. Hinc effutierunt Anabaptistae et alii similes principatum politicum non esse Christianis licitum, praesertim in Christianos. Horum autem errorum diversa cogitari possunt fundamenta. Primum et peculiare respectu principum ethnicorum est, quia indignum et periculosum est, infidelem dominare fidelibus. Ideo enim Paulus monet, 2 ad Cor. 6, Nolite iugum ducere cum infidelibus. Et rationem variis modis explicat dicens, Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras, quae autem conventio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infideli, qui autem consensus templo Dei cum idolis? Cum ergo primatus politicus a Deo sit, non debet intelligi concessus contra ordinem debitum et cum periculo fidei, nam quae a Deo sunt, ordinatissima sunt. Ergo, eo ipso quod aliquis <qui> in Christo baptizatur et fidem eius recipit, fit immunis ab ethnicorum principum subiectione. Et confirmari hoc potest ex verbis illis Matth., c. 17, ubi cum Christus Petrum interrogasset, Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis, an ab alienis? et Petrus respondisset ab alienis, conclusit dominus, Ergo liberi sunt filii, utique a tributis, et consequenter etiam a potestate, nam haec duo correlativa sunt. Nomine autem filiorum Christus omnes fratres suos, ac subinde omnes fideles, comprehendit, quia omnes sunt filii regni illius, sub quo sunt omnia regna terrena, ut dixit divus Augustinus, lib. I Evangelicarum Quaestionum, quaest. 23. Vel alio titulo illi eandem libertatem participant, quia omnes sunt speciali et excellenti modo de familia Christi, qui est filius naturalis. Cum autem filius liber esse dicitur, cum illo comprehenditur eius familia, ut dixit Lyran. in eum locum quem alii imitantur, et sensit Hieronymus dicens, Ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidlt. Nos pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vectigalibus immunes sumus. Quae verba non possunt restringi, ut quidam volunt, ad solos sacerdotes vel clericos. Seque enim illa duo coniunxit, pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit. Subiit autem crucem pro omnibus simpliciter, tam laicis quam clericis. Ergo pro omnibus solvit tributa. Ergo omnes a tributis solvendis temporalibus regibus liberavit. Ergo et ab illorum dominatu et iurisdictione illos exemit, quia una libertas aliam comitatur.
spacer 3. Secundum et generalius fundamentum huius erroris est quia Christiani liberi etiam a potestate Christianorum principum, quia hoc postulat Christiana libertas, quam in hoc sensu intelligunt, et maxime exaggerant Lutherus et alii huius temporis sectarii, ad hunc sensum detorquentes varias scripturas, quibus abunde satisfecimus lib. I De Legib., c. 18 et 19, et lib. III, cap. 31, et ideo illas nunc omittimus. Ex hoc autem principio, seu libertate Christiana sic intellecta, recte infertur, in principibus etiam Christianis non esse potestatem civilem aut politicam in homines fideles, quasi isti non tenentur parere, illi non habent ius praecipiendi, quia haac duo correlativa sunt et, uno ablato, alterum auferri necesse est. Unde inducunt etiam testimonia novi testamenti, in quibus Christianis et dominari et subiici dicunt esse prohibitum. Nam de dominatu dicitur Luc. 22, Reges gentium dominantur eorum, &c., vos autem non sic; vel, ut Matthseus ait, c. 20, Non ita erit inter vos, ubi d. Chrysostomus, hom. 56, dixit Christum voluisse discrimen hoc inter gentiles et Christianos consistere. De subiectione autem ait Paulus, 1 ad Cor., cap. 7: Nolite fieri servi hominum, et indicat rationem, praemittens, Pretio empti estis, quasi dicat indignum esse redemptos a Christo terrenis subiici potestatibus.
spacer 4. Haec vero sententia tota sine dubio haeretica est. Nam imprimis apostoli docuerunt fideles iam ad Christum conversos ut regibus et potestatibus obedirent, non tantum propter vitandam poenam, nec quia tunc resistere non poterant, nec solum propter scandalum vitandum, sed etiam propter conscientiam, et quia ministri Dei sunt, ut ex Petro et Paulo in cap. 1 probavimus. Loquebantur autem hi apostoli eo tempore quo imperatores et reges, ac praefecti eorum seu potestates infideles erant et idololatrae. Ergo ex eorum doctrina habemus, Christianos esse subiectos principibus, etiam ethnicis, et consequenter veros reges infideles potestatem habere in Christianos in suis terris degentes. Deinde ita intellexerunt illa loca et docuerunt antiquissimi patres, ut d. Chrysostomus, Ambrosius, Origenes, Epiphanius, et alii in cap. 1 allegati, et expresse Iustinus, Apologia 2 ad Antoninum Pium imperatorem ethnicum, aliquantulum a principio, ubi ex professo Christianos ab hac calumnia liberat, dicens, Tributa vero et census iis, qui a vobis constituti sunt, ubique imprimis conamur pendere, quemadmodum ab eo instituti sumus, et affert verba Christi, Matth. 22: Reddite ergo quae sunt Caesaris Casari, et quae sunt Dei Deo, et concludit: Hinc Deum solum adoramus, vobis autem in aliis rebus laeti servimus, regesque vos et principes hominum esse profitemur, rogamusque ut vos cum regali potestate sanam bonamque mentem habere inveniamini. In quibus verbis nomine omnium Christianorum profitetur esse infideles veros reges et principes Christianorum, ut homines sunt, et posse in eos habere potestatem, etiam si sanam mentem non habeant. Idem sensit Ignatius, Epist. 40 ad Smyrnens., et Optatus, lib. III Contra Parmenian., ubi expresse dicit, etiam si talis esset imperator, qui gentiliter viveret. Possumus denique ad hoc afferre verba Ambrosii, libr. IV in Luc, capite 5, in fine, ubi expendens verba Christi, Matth. 17 dicit, Magnum quidem est et spiritale documentum, quo Christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subiecti, ne quis constitutionem regis terreni putet esse solvendam, ubi etiam alludit ad verba Pauli, ad Rom. 31. Unde manifeste loquitur de legitimo rege, etiamsi Christianus non sit, nam ita locutus est Paulus, et Christus de Caesare, imperatore ethnico, loquebatur, et in eodem sensu loquuntur alii patres quos statim referemus.
spacer 5. Rationem vero huius veritatis attigit d. Thomas 2. 2, quaest. 10, art. 10, quia, dominium (inquit) vel praelatio introducta sunt ex iure humano, distinctio autem fidelium et infidelium est ex iure divino. Ius autem divinum, quod est ex gratia, non tollit ius humanum, quod est ex naturali ratione, et ideo distinctio fidelium et infidehum secundum se considerata non tollit dominium et praelationem infidelium supra fideles. Quae ratio est optima, et potest in hunc modum explicari: nam quando subditi alicuius regis gentilis convertuntur ad fidem, non eximuntur ipso facto, aut ex vi iuris divini, a iurisdictione temporali sui legitimi principis, quia non possunt auctoritate propria privare alterum dominio et iure suo. Neque etiam eis datum est ut id faciant auctoritate Dei, quia hoc neque illis est revelatum, nec ratio naturalis id dictat, imo contrarium docet scriptura, et rccta etiam ratio. Tum quia, non interveniente concessione divina, illud esset, per se loquendo, contra iustitiam, tum etiam quia cederet in scandalum infidelium, et quamdam ignominiam Christianae religionis, cuius propagatio maxime posset illo modo impediri. Confirmatur et explicatur exemplo de matrimonio inter infideles, quia non dissolvitur ipso facto per conversionem, verbi gratia, uxoris ad fidem, sed adhuc manet uxor subdita viro infideli, quia retinet potestatem in ipsam, teste d. Paulo, 1 ad Corinth. 7, ut late explicat d. Augustinus, lib. I De Adulterin. Coniugiis, in cap. 48. Ratio autem est quam d. Thomas tetigit, quia matrimonium inter infideles consistit iure naturae, professio autem fidei per se non mutat ius naturae vel humanum contractum in illo fundatum. Quam rationem indicavit etiam Innocentius in cap. Gaudemus, De Divortiis. Ergo eadem ratione non amittitur legitima potestas civilis propter conversionem subditorum ad fidem.
spacer 6. Est autem valde notandum circa doctrinam d. Thomae in citato loco, rationem factam solum procedere quando dominium et potestas principis ethnici praeexistit ante fidem subditorum, in quo etiam casu videntur maxime procedere testimonia Petri, Pauli, et traditio patrum. Unde addit divus Thomas, si sermo sit de instituenda vel tribuenda de novo potestate infidelibus supra fideles, hoc nullo modo esse permittendum: Cederet enim (inquit) hoc in scandalum et fidei periculum, nam subditi, nisi sint magnae virtutis, facile sequuntur imperium principis et religionem. Et similiter (ait) infideles contemnent fidem, si fidelium defectus cognoscant. Haec vero doctrina intelligenda est quando nova subiectio fidelium ad principem infidelem ex fidelium consensu et voluntate pendet. In eo enim casu procedunt efficaciter rationes divi Thomae et testimonium Pauli, quod inducit 4 ad Corinth. 6: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos (id est infideles, ait divus Thomas), et non apud sanctos (id est fideles), ut paulo inferius ipsemet apostolus declarat, dicens, Frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles. Si enim ad privata etiam iudicia inter fideles non sunt infideles voluntarie in iudices eligendi, multo certe minus potest aliqua Christiana plebs infidelem principem sibi praeficere, et ideo, ut d. Thomas ait, nullo modo id permittit ecclesia.
spacer 7. At vero si contingeret plebem fidelem involuntarie subiici denuo principi infideli iusto titulo, tunc procederet etiam assertio posita, et ratio facta. Ut, verbi gratia, si rex gentilis iusto bello civitatem Christianam occuparet, tunc verum dominium acquireret, nam hoc etiam est de iure gentium a naturali derivatum, quod fides non tollit. Nec ecclesia, per se loquendo, hoc impedit, quando princeps infidelis ethnicus est, et ipsi ecclesiae non subditus, prout modo loquimur. Idemque esset, si contingeret regem infidelem, legitimo iure successionis, Christianum populum principi Christiano antea subiectum obtinere, quia tunc etiam fides subditorum non impedit acquisitionem dominii, nec pendet ex illius populi voluntate, sed necessario venit ex aliqua priori et iusta institutione. Haec autem intelligenda per se sunt, id est, praecavendo scandala et pericula fidelium quae sequi etiam possunt ex subiectione fidelium ad antiquos principes infideles, ideoque in utroque casu si talia incommoda probabiliter timerentur, et vitari non possent nisi vel non ferendo vel non acceptando talem principem, fieri posset et deberet, quia ius et potestas ad id faciendum ecclesiae non deest. Atque hac ratione generaliter dixit d. Thomas, citato loco, posse ecclesiam de iure instituere, ut infideles priventur dominio et praelatione super fideles, qui transferuntur in filios Dei, quamvis propter vitandum scandalum ecclesia non utatur hac potestate circa principes infideles, alias sibi non subditos.
spacer 8. Unde ulterius considerandum est aliquos infideles esse subditos ecclesiae temporaliter tantum, ut sunt Iudaei habitantes in terris principibus Christianis subiectis, et de illis infidelibus non agimus, quia non sunt supremi principes, de quibus maxime nunc loquimur. Tamen de illis certum est posse ecclesiam vel Christianos principes illos ita gubernare in temporalibus, et maxime in his quae spectant ad libertatem et securitatem fidelium, prout ad bonum fidei expedire iudicaverint, quod alterius considerationis est. Alii vero sunt infideles subditi ecclesiae spiritualiter, etiamsi alias sint supremi principes temporales, quales sunt haeretici baptizati, qui nomine Christiani sunt, re tamen vera sunt infideles quia vera fide carent, subditi vero ecclesiae sunt ratione baptismi characteris. Et de his vera est dicta resolutio, non solum propter vitandum periculum fidelium, sed etiam propter directam potestatem quam habet ecclesia ad puniendos haereticos, etiamsi reges sint, ut infra videbimus. Alii vero sunt infideles nullo modo subditi ecclesiae neque temporaliter neque spiritualiter, neque iure neque facto. Et in his solum procedit illa doctrina d. Thomse de potestate indirecta, per quam potest ecclesia suos fideles subditos a moralibus periculis et occasionibus amittendi fidem liberare ac defendere. Nam per se non habet ecclesia iurisdictionem in hos reges infideles, iuxta illud Pauli, 2 ad Cor. 5, De his qui foris simt, nihil ad nos, et ideo sicut non potest illos ad fidem cogere, ita nec propter infidelitatis crimen eos punire Quapropter neque hoc titulo potest illos privare dominio et iurisdictione quam super Christianos habuerint. Solum ergo id potest facere ecclesia propter spiritualem gubernationem et necessariam providentiam circa suos subditos fideles. Quod autem hoc titulo possit verissimum censeo, quia qui dat gubernandi potestatem, consequenter tribuit quidquid ad illius convenientem usum necessarium est, ut in sequentibus latius ostendendum est.
spacer 9. Potestque in praesenti optimum argumentum sumi ex doctrina recepta et approbata ab ecclesia, et sumpta ex Paulo, 1 ad Cor. 7, dicente coniugem prius infidelem, ad fidem conversum, si alter neque converti ad fidem velit, neque cohabitare sine iniuria creatoris, posse dimittere illum, et matrimonium dissolvere. Ergo eadem vel maiori ratione data est potestas ecclesiae ad liberandum fideles a iugo infidelium quorumcumque, quando ex tali subiectione fides periclitatur. Hic enim aeque urget ratio Pauli dicentis, Non enim servituti suhbectus est frater vel soror in huiusmodi. Quin potius notari potest in hoc discrimen, nam, quia vinculum matrimonii indissolubile est natura sua, et inter duas tantum determinatas personas consistit, ut illo titulo dissolvi possit, necesse est ut in particulari de periculo coniugis fidelis constet. At potestas regia in multitudinem hominum cadit, et de se non est adeo immutabilis, ideoque satis est generale et commune periculum, in quo fideles principibus infidelibus subditi moraliter loquendo versantur, ut ecclesia possit omnes a tali subiectionc liberare, etiamsi de singulorum periculo in parliculari non constet, quia leges morales, quae in universali feruntur, considerant ea quae ut plurimum eveniunt, etiamsi in particulari cessare contingat. Nihilominus tamen raro ecclesia utitur hac potestate, et licite id facit, etiamsi fideles suos in aliquo periculo relinquat, quia vel non habet vires cum effectu et fructu potestatem suam exequendi, vel quia maiora scandala probabiliter timet. Et nihilominus tunc singuli fideles subditi licite poterunt vel fugere vel alio medio uti ad evadendum periculum, si de illo moraliter constet, tum quia magis tenentur consulere animae suae quam iuri alterius, tum etiam quia tunc a tali principe iniuriam et violentiam patiuntur, et ideo parere non tenentur.
spacer 10. Ex quibus ulterius certissimum ac de fide est in ecclesia Christi esse Christianos principes ac reges veram potestatem politicam seu civilem habentes in subditos suos, etiam Christianos et fideles. Haec assertio non est sub his terminis, fidelium et Christianorum principum, in toto novo testamento expressa, fortasse quia quo tempore scriptum est nondum erant temporales reges ad fidem conversi, et ita non occurrit occasio de illis loquendi. Adducta tamen testimonia sufficienter illam probant, tum ex similitudine, vel certe ex maiori ratione, tum etiam quia verba apostolorum valde indefinita et universalia sunt. Ait enim Petrus , Subecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti. Et infra, Regem honorificate. Et deinde praecipit servis subditos esse dominis, non tantum bonis, sed etiam discolis. Ergo idem a fortiori intelligit de omniibus fidelibus subditis principibus, sive bonis sive malis. Non possunt autem dici boni principes nisi sint fideles. Denique admonitio Pauli, ad Titum 3, Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, quam latius tradit ad Roman. 13, non fuit ab eo data pro solo illo tempore primitivae ecclesiae, sed ut perpetuo in ea duraret. Ergo nunc etiam habet locum respectu principum Christianorum. Potestqure idem confirmari testimoniis veteris testamenti, quibus constat principes fideles habuisse politicum regimen subditorum fidelium, quorum imperio isti obedire tenebantur, ut de Moyse, Iosue, et aliis iudicibus usquc ad Samuelem, et postea de Saule, Davide, et successoribus eorum colligitur ex Deuteronom. 1 et 17, et ex libris Iudicum et Regum, et 2 Paralipomen. 19, ubi etiam fit mentio inferiorum iudicum et magistratuum. Ergo multo magis illa subordinatio et subiectio servanda est in lege gratiae, quia non spectat ad caeremonialia legis veteris, et in generali loquendo, non pertinet ad propria iudicialia iliius legis, sed ad legem moralem iuris naturalis, vel immediate vel mediante aliquo iure humano, quae iura in lege gratiae durant et perfectius obligant.
spacer 11. Dicet vero fortasse aliquis hoc fundamentum recte concludere ex hypothesi, quod in ecclesia Christi sint veri reges et principes temporales verum dominium et iurisdictionem in Christianos habentes. Nam, hoc posito, lex naturalis iustitiae et obedientiae evidenter obligant subditos ad parendum. Adversarii autem qui contrarium errorem defendunt hoc principium negant, dicentes repugnare institutioni Christi et libertati Christianae seu perfectioni legis gratiae. Contra hoc vero probari potest illa suppositio ex perpetua ecclesiae traditione, ab eo tempore quo imperatores et reges ad Christum converti et baptizari coeperunt. Semper enim pro veris regibus et principibus habiti sunt, non minus, imo perfectius et excellentius quam antea essent. Hoc constat ex historiis ecclesiasticis Eusebii et aliorum, praesertim de Constantino, Theodosio, et similibus. Item hoc saepe profitentar concilia generalia, ut patet ex Niceano I, cui Constantinus adfuit, et aliis. Praeterea summi pontifices scribentes ad reges et principes Christianos, illos ut veros principes et dominos temporales recognoscunt, ut patet ex multis epistolis d. Leonis et d. Gregorii, et ex aliis quos capite sequenti referemus. Nunc solum notamus verba Symmachi papae, Apolog. ad Anastasium Imperatorem: Nos (inquit) potestates humanas suo loco suscipimus, donec contra Deum suas erigunt voluntates. Concilium etiam Toletanum XII, c. 1, sub excommunicatione declaravit Eringium esse verum regem Hispaniae, et concilium Meldense, capit. 15 et 16, anathema fert in eos qui regiae potestati contradicere praesumpserint, et loquitur de regibus Christianis, et de illis ait, habere potestatem a Deo iuxta sententiam apostoli, quam proinde etiam de regibus Christianis intelligit.
spacer 12. Atque eodem modo intellexerunt apostolica testimonia Chrysostomus, Ambrosius, et alii patres, et optime d, Augustinus, libr. Quarumdam Propositionum in Epist. ad Romanos, prop. 72, circa illa verba, Omnis anima potestatihus suhlimiorihus suhdita sit: Rectissime (inquit) admonet ne quis, ex eo quod a domino in libertatemi vocatus est factus Christianus, extollatur in superbiam, et non arbitretur in huius vitae itinere servandum esse ordinem suum, ut potestatibus sublimioribus, quibus pro tempore rerum temporalium gubernatio tradita est., existimet non se esse subdendum. Et infra, Si quis ergo putat, quoniam Christianus est, non sibi esse vectigal reddendum aut tributum, aut non esse exhibendum honorem debitum eis qui haec curant potestatibus, in magno errore versatur. Ubi loquiturAugustinus de suo tempore, quando in ecclesia iam erant principes Christiani, et ita verba Pauli accommodat ad omnes principes pro tempore regnantes. Et verba illa Augustini mutuatus est Anselm. in Paul., et brevius Primasius. Idemque Augustinus, lib. III Contra Crescon., cap. 51, declarat quam necessarium sit regis officium etiam inter Christianos, et quanto melius et salubrius per bonos, id est pios et fideles reges, quam per malos et infideles exerceatur.
spacer 13. Praeterea hoc confirmant honorifici tituli quibus antiqui patres ad fideles principes scribunt, ut Cyrillus Alexandrinus, in libro De Recta Fide ad Theodosium, ubi prius Christianissimum regem illum appellat, et postea ad eundem ait, Vos estis summarum dignitatum fontes, ei supra omnem eminentiam, humanaeque felicitatis principium ac origo. Et infra, Tam pii et praeclari vestri imperii summum praesidium est dominus noster Iesus Christus. Nam per illum reges regnant &c. Et infra se ostensurum promittit, quod gloriosa in Deum pietas regiis honoribus immobile sit fundamenium. Similia videri possunt in Ambrosio, in epist. ad Gratianum Augustum quam ad libros De Fide praemittit, ubi etiam illum vocat Christianissimum principem et principum Christianissimum. Item in eiusdem concionibus in obitu Theodosii et in obitu Valentiniani, et in variis epistolis ad sui temporis imperatores Christianos. Idemque agnovit Gregorius Nazianzenus, Orat. 17, cuius verba optima inferius commodiori loco referam.
spacer 14. Addo praeterea antiquius testimonium Martialis episcopi Lemovicensis, qui prope tempora apostolorum vixit, et in epist. 2 ad Tolosanos, cap. 8, refert convertisse ad fidem principem quendam Galliae, quem regem appellat, eiusque fidem valde commendat, et addit, Cui obedire debetis in omnibus, quia princeps vobis a Deo est constitutus &c. Notari etiam potest locus Tertulliani, libr. De Idololatria, c. 15, ubi prius ait reddenda esse Caesari quae sunt Caesaris et quae suut Dei Deo, sicut Christas docuit. Unde postea subinfert, Igitur, quud attinet ad honores regum et imperatorum, satis prascriptum habemus in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum, subditos magistratibus et principiibus, et potestatibus. Sed intra limites disciplinae quoad usque ab idololatria separamur. Ubi licet loquatur de tempore imperatorum gentilium, tamen generaliter doctrinam intelligit. Unde c. 17 addit Christianos eo tempore potuisse ab imperatoribus dignitatem et administrationem potestatis civilis accipere, dummodo sine ulla idololatriae labe illam exercerent. Unde tandem recte scripsit Prosper in lib. Epigrammaton, cap. 34:

Reddendum est quidquid mundi bene postulat ordo,
spacer Propositumque piae non violat fidei,
Mitibus et sanctibus nulla esl spernenda potestas,
spacerAequum servire est regibus et dominis,
Ut Chrisli famulis ad verum prosit honorem,
spacerDilexisse bonos et tolerasse malos.

spacer 15. Ratione facile etiam persuaderi potest haec veritas, quia Christiana fides aut baptismus non facit aliquem incapacem regiae dignitatis vel principatus, aut potestatis politicae. Ergo si quisa nte fidem illam habebat, non amittet illam propter baptismum aut fidem, si ad illam convertatur, vel si iam Christianus per legitimam electionem vel alio iusto titulo ad illam assumatur, vere illam acquirit, verusque rex, princeps aut magistratus constituitur. Ergo subditi etiam fideles et Christiani illi parere tenentur. Illationes quidem per se et ex dictis evidentes sunt. Antecedens autem probatur, quia vel illa incapacitas esset ex peculiari Christi institutione, vel ex natura rei seu naturali aliqua repugnantia. Nullum enim aliud fundamentum cogitari potest; utrumque autem illorum omnino falsum est et irrationabile.
spacer 16. De primo patet, tum quia nullibi legimus Christum prohibuisse fidelibus regium principatum, ut facile infra ostendetur, fundamentis contrariae sententiae satisfacicndo. Tum etiam quia potius de Christo et de tempore gratiae praedictum erat, reges terrae fuisse in Christum credituros, ipsumque adoraturos, Psal. 71, Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Sana dona adducent, et adorabunt eum omnes reges terrae &c. Unde Psal. 2 prius dicitur adstitisse rcges terrae adversus Christum, et postea subditur, Et nunc, reges, intelligite, erudimini qui iudicatis terram, servite domino in timore &c. Et Isaiae 49: Erunt reges nutritii tui, vultu in terram demisso adorabunt te, et scies quia ego dominus, super quo non confundentur qui expectant eum. Et cap. 60: Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui &c. Neque dici aut cogitari potest reges venientes ad Christi fidem eo ipso amittere regna et reges esse desinere, quia, ut ecclesia canit, non eripit mortalia, qui regna dat coelestia. Neque alia fuisset suavis vel conveniens providentia, nam si reges ad Christum conversi statim ab ipso privarentur regnis iuste possessis, pauci profecto essent ita regnorum contemptores qui Christiani fieri vellent. Non est ergo credibile Christum, qui omnium ordinum homines ad se vocat, et sapienter ac suaviter media ad illorum conversionem apta disposuit, tam magnum impedimentum conversioni principum temporalium posuisse, talemve institutionem in ecclesia sua reliquisse.
spacer 17. Maxime quia neque ad ecclesiae splendorem, neque ad bonum temporale regimen, neque ad spiritualem perfectionem talis institutio pertinebat. Primum patet, quia multo magis illustrat Christi fidem et ecclesiam, quod imperatores, reges ac principes terrae Christo eiusque vicario subiiciantur, et hoc sine dubio est quod in suprapositis promissionibus commendatur. Secundum etiam patet: nam ratio supra facta de necessitate politici principatus ad conservationem societatis humanae non minus habet locum in ecclesia Christi quam extra illam, quia etiam Christiani indigent communitate politica in qua pax et iustitia serventur, et ad hoc etiam Christiani indigent directione et coactione civili, ut per se notum est. Ergo cum Christus nec suam ecclesiam in temporalibus male gubernari voluerit, neque etiam miraculose illam regere decreverit, non debuit quasi connaturale regimen ab ipsa tollere, et consequenter nec principatum politicum auferre. Tertia denique pars probatur, quia principatus politicus non est contra essentialem ecclesiae perfectionem, quae in vera et viva fide per charitatem operante consistit. Cum enim ille principatus sit iustitiae et rationi naturali consentaneus, non potest esse charitati contrarius. Neque etiam est contra perfectionem consiliorum, nam ad hanc non spectat ut carentia temporalis dominii aut iurisdictionis sub necessitate constituatur, sed solum sub consilio liberae voluntati relinquatur, iuxta illud, Si vis perfectus esse &c. Atque ita perfectio evangelica, et efiicacia gratiae Christi in hoc potius ostenditur, quod multi imperatores et principes voluntarie imperia et regna abdicarunt.
spacer 18. Ex quibus salis probatum manet alterum membrum, nimirum Christianos non esse incapaces principatus politici ex natura rei vel ex aliqua naturali repugnantia. Tum quia potius ostensum est ex natura rei esse hoc regimen necessarium Christianis, quibus multo etiam melius est per principes Christianos gubernari quam per non Christianos, ut obiter etiam ostensum est, satisque est per se notum. Ergo potius ex natura rei necessarium fuit Christianos esse capaces regnorum et magistratuum temporalium. Tum etiam quia si esset aliqua repugnantia vel esset cum libertate Christiana, vel cum fide. At libertas Christiana non consistit in exemptione a iustis legibus humanis, neque in immunitate a iusta coactione aut vindicta peccatorum, quando contra pacem et iustitiam committantur, sed consistit in exemptione vel a lege Moysi, vel a timore servili, seu (quod perinde est) consistit in libera servitute ex amore et charitate, cui humanum regimen non repugnat, sed potius illam iuvat si adsit; si vero desit, illius defectum per coactionem supplet. Fidei etiam nihil repugnat praedicta potestas vel subiectio illi respondens, quia utraqua est conformis rationi naturali, quae non est fidei adversa. Quod certe satis confirmat Paulus in epist. ad Philemonem, in qua manifeste supponit, propter fidem quam Philemon habebat et Onesimus servus eius susceperat, nec illi fuisse ablatum ius dominii, nec huic servitutem esse ademptam. Ergo a fortiori idem dicendum est de iurisdictione poli rtica, et illi corespondente subiectione.
spacer 19. Ad primum ergo fundamentum contrarii erroris respondemus verba illa Pauli, Nolite iugum ducere cum infidelibus, ad litteram intelligi de infidelibus, ut infideles sunt, id est, nolite cum infidelibus in propriis eorum operibus, quae ut infideles operantur, communicare. Et hunc sensum probant omnes rationes Pauli. Ex hac autem sententia solum concluditur fideles non debere obedire principibus infidelibus, si aliquid contra fidem aut contra veram religionem praecipiant. Atque in hunc modum intellexerunt ibi locum illum Ambrosius, Theodoretus, et d. Tbomas et Augustinus, lib. Contra Donatistas post collationem c. 6 et 21. Hieronymus autem, lib. IV Contra Iovinian., et ep. 11 ad Ageruchiam, per iugum intelligit matrimonium, sentiens ibi prohiberi feminae Christianae cum gentili contrahere. Sed sine dubio apostolus ibi non loquitur specialiter de vinculo matrimonii, quia neque de illo mentio ibi fit neque in toto illo contextu occurrit occasio de illo specialiter tractandi. Probabile sane est quod Chrysostomus ibi ait, homil. 6, admonere Paulum fideles generatim ut nimiam consuetudinem et familaritatem cum infidelibus evitent, utique propter periculum, ne in fide aut moribus ab eis corrumpantur. In quo sensu non tradidit Paulus ibi novum preeceptum positivum, sed explicat naturale, quo unusquisque tenetur vitare periculum ne in illo pereat. Atque hoc modo etiam respublica Christiana tenetur vitare principem infidelem, et non acceptare illum si ex ipsius consensu pendeat, vel etiam repellere si ex illius imperio morale periculum eversionis timeatur, quod tamen non privata, sed publica auctoritate facere debet, quando alioqui princeps ius ad regnum legitimum habet. Atque ita servatur debitus ordo et vitatur periculum.
spacer 20. Ad locum Matt. 17, quoniam tractando de immunitate ecclesiastica latius expendendus est, nunc breviter dico, nomine filiorum non comprehendi ibi omnes fideles, neque etiam omnes iustos, quia Christus ad litteram loquitur de filiis naturalibus, ut ex contextu, et ex omnium expositione constat. Ad Augustinum vero respondet d. Thomas 2. 2, q. 104, art. 6, ad primum, locutum esse in sensu spirituali, et ita filios regni liberos esse a servitute peccati, et a tributo quod ratione illius pendere debebant. Quod non placet Caietano ibi, et ideo exponit sub filiis regni, sub quo subsunt regna terrena, intellexisse Augustinum non omnes iustos, sed eos qui praesunt quasi filii, ut sunt episcopi et alii ecclesiastici. Verumtamen etiam isti filii naturales non sunt, et ideo sub nomine et ratione filiorum (si modo verborum proprietati stetur) non comprehenduntnr. Et ideo Iansenius putat Augustinum esse locutum de solo Christo, etiam si in plurali de filiis loquatur, quia Christus dominus generatim de filiis naturalibus loquebatur. Neque etiam comprehenduntur sub illa libertate omnes Christiani propter alium titulum, quod sint de Christi familia, ut satis explicuit Paulus, ad Roman.13, quia illa coniunctio cum Christo in eadem familia, id est, ecclesia, et valde ampla et alterius ordinis, scilicet spiritualis, quae non tollit corporalem servitutem seu subiectionem, et consequenter nec tollit ordinem iustitiae qui ex illa nascitur. An vero ratione illius tituli immunitas illa ad omnes ecclesiasticas personas extendatur ex vi verborum Christi postea videbimus, et verba Hieronymi, quae hoc attingere videntur, exponemus.
spacer 21. Ad aliud fundamentum iam responsum est, veram Christianam libertatem non excludere honestam subiectionem ad legitimos principes temporales, non solum Christianos, sed etiam infideles, ut ex doctrina apostolorum satis declaratum est, et latius in dicto lib. De Legibus. Ad verba demum Christi domini respondemus, Christum non intendisse per illa tollere iustum principatum inter Christianos, sed solum eos docere ne gentilium principum ambitionem et tyrannidem imitentur. Et ideo non simpliciter de regibus, sed cum determinatione dixit, Reges gentium dominantur eorum, ubi etiam verbum dominandi indicat nimium affectum et ambitiosum gubernandi modum, sicut Petrus, 1 Can., c. 5, dixit, Non dominantes in clero. Atque ita exposuit Chrysost., Homil. 56 in Matth., et in alia brevi narratione in Matth. cap. 20. Et ex occasione in qua dominus ad reprimendam discipulorum ambitionem et de primatu contentionem locutus est et ex verbis quae subiunxit, Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis fiat sicut minor, manifestissime constat Christum non exclusisse ordinem, et gradus maioris et minoris, sed affectum discipulorum moderari voluisse.
spacer 22. Ad Paulum autem respondetur, cum ait, Nolite fieri servi hominum, non loqui de civili subiectione, imo nec de servitute poenali, seu rigorosa: neutra enim repugnat vel derogat pretio redemptionis Christi, nam ibidem paulo antea dixerat, Servus vocatus es? Non sit tibi curae. Imo addit posse servitutem praeferri libertati, utique propter humilitatem, ut cum Ambrosio et Gregorio d. Thomas exponit. Igitur, cum ait, Nolite fiieri servi hominum, intelligit de servitute qua homo Christo praefertur, serviendo homini in iis quae Dei servituti opponuntur. Et quia hoc contrarium esset effectui redemptionis Christi, idcirco optimam rationem Paulus praemisit, dicens, Pretio empti estis. Hoc ergo modo servire hominibus alienum esse debet a redemptis a Christo. Subiici aulem legitimis principibus in iis quae Deo non repugnant non est indignum, sed potius debitum iuxta eiusdem redemptoris verba, Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo.

CAPUT 5
UTRUM REGES CHRISTIANI IN CIVILIBUS SEU TEMPORALIBUS SUPREMAM POTESTATEM HABEANT, ET QUO IURE

SUMMARIUM

1. Quid potestas suprema.spacer2. Duplex est subiectio, directa et indirecta, et quid utraque. spacer3. Sensus quaestionis aperitur. spacer4. Prima sententia negans. spacer5. Primum fundamentum. spacer6. Vera sententia statuitur. spacer7 - 8. Imperator non habet supremam potestatem temporalem in universam ecclesiam. spacer9 - 10. Probatur assertio auctoritate summorum pontificum. spacer11. Eadem conclusio. spacer12 - 13. Suprema potestas civilis non competit summo pontifici iure humano.spacer14 - 16. Idem probatur de iure divino. spacer17 - 18. Obiectio. Solvitur. spacer19. Obiectio. Prima responsio. spacer20 - 21. Secunda solutio. Reiicitur responsio. spacer22. Solvuntur fundamenta contrariae sententiae.

OTESTAS aliqua tunc suprema dicitur quando superiorem non cognoscit. Nam vox illa suprema negationem superioris denotat, cui alter qui supremam potestatem habere dicitur, obedire teneatur. Intelligitur autem de superiore in terris, seu humano. Nam cum Deo nulla fit comparatio. Quis enim humanus princeps, nisi atheus vel amens sit, divinae se subtrahere potestati vel conari praesumat? Excluditur ergo per negationem illam subiectio ad superiorem hominem mortalem. Potest autem illa negatio variis modis sumi, et ideo ut quaestionis titulus intelligatur, et ab aliis quaestionibus, quae hic esse possunt, discernatur, modum ac sensum illius negationis declarare necesse est, Primo enim negare potest simpliciter omnem subiectionem ad superiorem hominem tam inspirituali materia quam in civili. Secundo potest negare subiectionem in eadem materia temporali ac civili. Et quamvis in priori quaestione maxima sit dissensio inter nos et regem Angliae, ipse enim nemini in terris subesse vult, etiam in spiritualibus, quod nos contra fidem et obedientiam Christianam esse credimus, nihilominus quaestionem illam nunc non tractamus, quia nondum de spirituali potestate diximus, sine cuius cognitione illius resolutio intelligi nullo modo potest;, deoque in ultimam huius libri partem illam remittimus, et in praesenti illam potestatem temporalem supremam vocamus, quae in eodem ordine seu materia alteri subiecta non sit.
spacer
2. Deinde solet in praesenti distingui duplex subiectio, directa scilicet et indirecta. Directa vocatur quae est intra finem et terminos eiusdem potestatis, indirecta quae solum nascitur ex directione ad finem altiorem, et ad superiorem ac excellentiorem potestatem pertinentem. Propria enim potestas civilis de se solum directe ordinatur ad convenientem statum et temporalem felicitatem humanae reipublicae pro tempore vitae praesentis, et ideo etiam potestas ipsa temporalis appellatur. Quamobrem tunc civilis potestas dicitur in suo ordine suprema, quando in eodem, et respectu sui finis ad illam fit ultima resolutio in sua sphera, seu in tota communitate quae illi subest, ita ut a tali principe supremo omnes inferiores magistratus, qui in tali communitate vel in parte eius potestatem habent, pendeant, ipse vero princeps summus nulli superiori in ordine ad eumdem finem civilis gubernationis subordinetur. Quia vero felicitas temporalis et civilis ad spiritualem et aeternam referenda est, ideo fieri potest ut materia ipsa potestatis civilis aliter dirigenda et gubernanda sit, in ordine ad spirituale bonum, quam sola civilis ratio postulare videatur. Et tunc, quamvis temporalis princeps eiusque potestas in suis actibus directe non pendeat ab alia potestate eiusdem ordinis, et quae eundem finem tantum respiciat, nihilominus fieri potest ut necesse sit ipsum dirigi, adiuvari, vel corrigi in sua materia, superiori potestate gubernante homines in ordine ad excellentiorem finem et aeternum, et tunc illa dependentia vocatur indirecta, quia illa superior potestas, circa temporalia non per se aut propter se, sed quasi indirecte et propter aliud interdum versatur.
spacer 3. Hinc fit ut negatio illa subiectionis in temporalibus, quam praerogativa suprema potestatis temporalis includere creditur, in duos praeterea sensus subdistinguenda sit. Potest enim negare vel omnem subiectionem, tam directam quam indirectam, vel tantum directam, et ita duplex alia suboritur quaestio. Prior est an potestas regis Christiani sit priori modo suprema, id est, nec directe, nec indirecte recognoscens superiorem in materia civili et temporali; altera est an posteriori saltem modo sit suprema, id est directum superiorem in temporalibus non recognoscens. Inter quas quaestiones tanta est diversitas, ut prior ad dogmata fidei pertineat, et in illa fere punctum totius controversiae inter nos et regem Angliae versetur; posterior autem neque ad materiam fidei pertineat, nec in ea sit inter nos dissensio. Nihilominus tamen praesens quaestio non in priori sensu, neque de indirecta subiectione, vel potius exemptione accipienda est, quia (si attente consideretur) ad quaestionem de spirituali potestate pertinet, quia indirecta illa subiectio solum ad spiritualem potestatem esse potest, vel (quod perinde est) si qua potestas excogitari potest, cui temporalis suprema indirecte subiiciatur, sola spiritualis esse potest, ut de ipsa disputando videbimus, ideoque in illum etiam locum hanc quaestionem reiicitur. Titulus ergo praesentis quaestionis solum de suprema potestate, quae in eodem ordine superiorem directe non recognoscat, intelligendus est. Nam licet, ut dixi, in hoc puncto non sit nobis cum rege contentio, quia tamen saepe ipse de catholicis conqueritur, quod Christianorum principum iurisdictionem et obedientiam eis debitam abnegemus, ideo quaestionem illam non esse hoc loco praetermittendam censui, ut regiam potestatem Christianorum principum in his omnibus, quae iuri naturali consentanea sunt, sartam tectam iuxta catholicam doctrinam servari ex illius resolutione manifestum fiat.
spacer 4. Fuit itaque quorumdam catholicorum, praesertim iurisperitorum, sententia in ecclesia Christi non solum spirituale regimen, sed etiam temporale, esse monarchicum, ac proinde in universa ecclesia catholica unum tantum esse supremum principem temporalem, habentem per se et directe supremam potestatem civilem in universam ecclesiam, eumque esse summum pontificem ex Christi institutione. Unde consequenter collegere nullam rempublicam nullumve regem aut imperatorem habere supremam potestatem in temporalibus, quia non possunt esse duo suprema capita in eodem ordine. Igitur si pontifex habet supremam potestatem temporalem directe ac per se, necesse est ut in reliquis omnibus principibis temporalibus non sit suprema potestas, quia nullus erit qui superiorem in temporalibus non recognoscat. Imo aliqui etiam addunt omnia iura regnorum et dominia Petro collata esse tanquam Christi vicario, et ita Romanum pontificem in illo iure succedere, ideoque supremam potestatem civilem in habitu (ut ipsi loquuntur) solum esse in pontifice, quamvis per alios reges ex tacita vel expressa concessione illam administret. Ita loquuntur praecipui ex antiquis iuris ponti CII interpretibus, Glossa, Innocentius, Hostiensis, Ioan. Andreas, Panormitanus, Felinus, et Decius, in c. Novit. de iudiciis, et in c. Causam quae, 2, et in c. Per venerabilem., qui fil. sint legit., et in c. Solitae, de Maior. et obed., et in cap. Quod super his, de Voto, et alii in cap. Quoniam, d. 10, et in c. Cum ad verum, 96 d.; et, ex interpretibus iuris Caesarei, Barthol., Oldrad., Paulus de Castro, et alii, quos Navarr. et Covarr. infra citandi referunt. Quibus accessit d. Anton., 3 p., tit. 22, c. 5, § 43 et 17, Alvarus Pelagius, et August. de Ancona, cum multis aliis a praedictis relati.
spacer 5. Fundantur primo in multis decretis summorum pontificum, qui hoc affirmare videntur, quae infra referemus cum eorum mentem explicabimus. Secundo, in usu, et variis effectibus ostendentibus hanc potestatem. Huiusmodi sunt transferre imperium a Graecis ad Germanos, et instituere modum eligendi imperatorem, et confirmare illum, et interdum etiam deponere, qui omnes sunt actus superioris potestatis temporalis. Si autem imperator non est supremus, multo minus alii reges. Unde interdum etiam reges fuerunt a pontificibus depositi. Tertio, ut scripturas etiam ad hoc probandum inducant, supponunt Christum habuisse directam potestatem non solum spiritualem sed etiam temporalem. Tum quia ipse dixit, Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra, tum etiam quia erat filius Dei naturalis. Unde inferunt utramque potestatem vicario suo aequaliter commisisse, tum quia ipse nihil distinxit, sed absolute dixit Petro, Pasce oves meas, sub quo verbo pascendi non minus comprehenditur civile regimen quam spirituale. Nam de David dicitur, 2 Reg. 5, Tibi dixit dominus, tu pasces populum meum Israel. Tum etiam quia ad bonum ecclesiae regimen, eiusque unitatem et pacem ita expediebat. Unde additur quarto naturalis ratio, quia in uno corpore tantum esse debet unum supremum caput, a quo omnes actiones vitae, sive corpori, sive spiritui servientes, tanquam a primario fonte procedant. Sed ecclesia est unum corpus mysticum, ut iam supra declaratum est. Ergo postulat unum supremum gubernatorem in utroque ordine, imo utramque potestatem in una persona, quasi in personis diversis sint, infinitae dissensiones el lites orientur, quae vix possunt humana diligentia et ratione componi, ut experientia ipsa ostendit.
spacer 6. Nihilominus dicendum est reges Christianos habere potestatem civilem in suo ordine supreniam, nullumque alium recognoscere directe superiorem intra eundem temporalem seu civilem ordinem, a quo in actibus suae potestatis per se pendeant. Unde fit non dari in ecclesia unum supremum principem temporalem totius ecclesiae,seu omnium regnorum eius, sed tot esse quot sunt regna seu respublicae supremae. Haec est magis recepta et probata sententia inter catholicos, quos statim referemus. Probatio autem prioris partis ex posteriori pendet: nam si non est unum caput temporale, consequens necessario est ut sunt multi reges supremi, ut a nobis propositum est. Nunc enim non intendimus in particulari expendere an hic vel ille rex supremus sit, nec principes ipsos temporales inter se conferre, id enim a praesenti instituto satis esset alienum.
spacer
7. Et ob eandem causam non tractamus nunc quaestionem illam, an imperator sit superior iurisdictione in omnibus Christianorum provinciis et regnis, et consequenter sit supremus monarcha in universa ecclesia. Quia, licet ad posteriorem partem assertionis posset pertinere, tamen nihil fere pertinet ad dogmata fidei explicanda, ideoque breviter supponimus imperatorem non habere hoc dominium aut supremam iurisdictionem temporalem in universam ecclesiam (quidquid Bartholus et nonnulli alii iurisperiti censeant), quia vel nunquam illam habuit, vel, licet habuisset, maiori ex parte illam amisit. Quod autem nunquam illam habuerit probabilissimum est, quia neque supernaturali aut extraordinario modo a Christo domino vel Romano pontifice illam habuit, ut ex dicendis a fortiori constabit, neque etiam aliquo humano iure illam acquisivit, quia nunquam vel per electionem vel per iustum bellum unus imperator totum orbem vel totam ecclesiam sibi subiecit. Ut enim demus antiquos imperatores Chiristianos fuisse legitimos principes totius ditionis suae, non tamen inde fit fuisse etiam supremos principes omnium Christianorum, quia extra illorum territorium multi populi potuerunt esse Christiani. Nam (ut recte dixit Prosper, lib. 2 De Vocat. Gent., c. 6), Gratia Christiana non contenta est eosdem limites habere quos Roma, multosque populos sceptro crucis subdidit quos armis suis ipsa non domuit. Unde et est illud quod Leo papa, in serm. 1 apostolorum, de Roma dixit, Ut latius praesideres religione divina quam dominatione terrena. Accedit illud ipsum Romanum imperium in orientale et occidentale fuisse divisum, et deinde occidentale imperium (quod solum in Christianis permansit, orientali a paganis occupato), licet quoad dignitatem in una persona daret, quoad iurisdictionem in multos principes et reges divisum esse. Ex quibus licet aliqui sint imperatori subiecti, plures censentur legitime exempti iure praescriptionis, accedente simul populorum consensu vel titulo iusti belli. Ac proinde praeter imperatorem plures esse reges temporales ab illius iurisdictione omnino liberos, ut sunt rex Hispaniae, Galliae et Angliae nuuc supponimus.
spacer 8. Solum ergo superest probanda assertio de summo pontifice, nam si ille non habet proprium dominium iurisdictionis temporalis supremae in universa regna ecclesiae, nullus alius fingi potest qui talem primatum habeat, ac subinde plures erunt reges temporales supremi. Quod ergo pontifex talem iurisdictionem temporalem in universa ecclesia non habeat tenuerunt ex theologis, praecipue Maior, Caietan,, Victor., Soto, et Bellarminus, qui plures alios refert. Et ex iurisperitis Covarru., in Regul. Peccatum, 2 p., §9, n. 7; Navarr., in c. Novit, notab. 3, latissime, et plures alios referendo, n. 41; et PeItus Bertrand., Tract. De Orig. Iurisdiction., q. 3. blue Et (quod caput est) ipsimet pontifices summi multis in locis hanc veritatem simpliciter recognoscunt.
spacer 9. Unde illorum iuribus imprimis probanda est assertio. Nicolaus enim papa ad Albinum archiep. ita scribit: Sancta Dei ecclesia gladium non habet, nisi spiritualem; nomine autem gladii significari solet in iure canonico potestas temporalis. Ergo maxime id debet intelligi, et de directa potestate et de iurisdictione quam s. ecclesia per se et, ut sic dicam, ex intrinseca sua ratione habet. Nam in proprio territorio alio titulo comparato habere potest ecclesia, seu ecclesiasticus praelatus, gladium temporalem, sicut Romanus pontifex in sua peculiari ditione illum habet. Praeterea idem Nicolaus, in epist. ad Michaelem imperatorem sic ait: Nec imperator iura pontificatus arripuit, nec pontifex nomen imperatorium usurpavit, quoniam Christus sic actibus propriisb et dignitatihus distinctis officia potestatis utriusque discrevit &c. Idem nobis tradidit Gelasius papa cum epist. 10 ad Anastasium imperatorem scribit duo esse, quibus principaliter mundus regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potesias; et Gregor. papa I, lib. II, indict. 11, ep. 61, alias c. 100, ad Mauritium imperatorem ait, Ad hoc potestas super omnes homines dominorum meorum pietati data est, ut terrestre regnum coelesti regno famuletur: et Ioannes papa I, in epist. ad Iustinianum imperatorem, quae habetur in lib. Inter Cleros, c. de sacra trinit., eius supremum principatum et regiam potestatem recognoscit.
spacer 10. Praeterea Innocentius III, in c. Novit. de iudiciis, aperte sentit regem Francorum supremam habere iurisdictionem temporalem quam papa perturbare aut minuere nolit, et ideo infra dicit, Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, aperte significans ad se non pertinere utique directe, ut recte Glos. et Innocentius adnotarunt. Quod amplius declarat, dum addit, Nisi forte iuri communi per speciale privilegium vel consuetudinem sit derogatum. Nam per hanc exceptionem declarat per ius divinum non esse iuri regio derogatum. Idem praeterea Innocentius, in c. Per venerabilem, Qui fil. sint leg., de rege Francorum expresse dicit superiorem in temporalibus non recognoscere. Et de apostolica sede dicit in patrimonio b. Petri libere (id est directe et absolute) posse disponere, in quo et summi pontificis auctoritatem exercet, et summi principis (utique temporalis) exequitur potestatem, plane sentiens in aliis regnis non ita libere posse circa temporalia disponere. Idem in c. Solitae de maior. et obed., imperatorem fatetur in temporalibus praecellere in ditione sua, et de regali potestate dicit, in carnalibus praeesse, et in c. Causam, 2, qui fil. sint legitimi, Alexander III expresse dicit ad regem, non ad ecclesiam pertinere de temporalibus possessionibus iudicare, et loquitur in particulari de rege Angliae. Satis ergo constat ipsosmet Romanos pontifices nunquam sibi huiusmodi potestatem arrogasse, quod amplius ex sequenti discursu constabit.
spacer 11. Secundo, principaliter veritas haec demonstratur, quia nullus potest iustus titulus assignari, quod directum dominium iurisdictionis temporalis in omnia ecclesiae regna summo pontifici conveniat. Ergo illam non habet, neque enim sine iusto titulo obtineri potest. Assumptum probatur, quia vel ille titulus esset iuris divini positivi vel iuris humani. Manifestum est enim, ex supra dictis, non posse esse immediate ex iure naturali. Nam probatum est ex immediato naturali iure solum communitatem humanam perfectam, et politice in corpus unius reipublicae congregatam, habere supremam iurisdictionem temporalem in se ipsam. At congregatio ecclesiae, licet sit unum corpus spirituale seu mysticum Christi, et in hoc genere habeat fidei, baptismatis et capitis unitatem, non tamen est unita in ratione unius politicae congregationis, sed in se continet varia regna et respublicas quae in politico genere nullam inter se habent unitatem. Ergo ex vi iuris naturalis non est in tota communitate ecclesiae immediate una suprema iurisdictio temporalis et universalis super totam ecciesiam, sed tot sunt iurisdictiones temporales supremae quot sunt politicae communitates, quae non sunt membra unius regni seu reipublicee civilis.
spacer
12. Et hinc non minori evidentia concluditur talem potestatem non esse in aliquo ecclesiastico principe aliquo titulo humano, qao mediante potestas illa naturalis in ipsum translata fuerit. Quia hic titulus vel est electio et consensus populorum, et hic in praesenti locum non habet, ut per se manifestum est. Nunquam enim omnes populi Christiani propria voluntate et consensu uni homini tanquam supremo principi temporali se submiserunt. Vel est titulus iusti belli et de hoc etiam clarum est non habere locum in aliquo ecclesiastico principe. Vel est titulus legitimae successionis, et hic etiam esse non potest, praecise sistendo in iure humano, quia supponit legitimum titulum et dominium in praedecessore, et ita ascendendo necessario sistendum est in aliquo qui alio priori titulo humano tale dominium sine successione obtinuerit, qui non potest esse nisi vel consensionis populorum vel belli, quod aut a principio fuerit iustum, aut per tacitum consensum subditorum per legitimum tcmpus iustum fuerit factum. Nihil autem istorum habet locum in aliquo pontifice cuiuscumque temporis vel superioris saeiculi cogitetur. Vel denique hic titulus est alicuius donationis ab homine factae, et de hoc fere eadem est ratio quae de titulo successionis. Quia nemo potest donare nisi quod habet. Nullus autem princeps etiam temaporalis habet unquam supremam iurisdictionem temporalem directam in omnes provincias et regna Christiana, ut supra tetigi. Ergo nullus est, qui ecclesiae vel pontifici talem donationem facere potuerit.
spacer 13. Quae omnia recte confirmant illa iura canonica quae tradunt pontificem Romanum legitimum ius et temporale dominium habere Romani regni, seu patrimonii (quod vocant) s. Petri, per donationem a Constantino imperatore factam, ut patet ex c. Constantinus, 1 et 2, 96 dist., et ex c. Fundamenta, de Elect., in 6, et c. Futurum, 12, q. 1. Nam hinc aperte colligitur titulo donationis solum habere directe temporalem iurisdictionem in regnum et civitates quae sunt de patrimonio Petri, sub quo patrimonio comprehendimus omnem ditionem temporalem quam nunc possidet Romanus pontifex, sive totius patrimonii donatio facta fuerit a Constantino, sive ab illo fuerit inchoata, et ab aliis regibus e tprincipibus aucta.
spacer 14. Superest dicendum de titulo iuris divini positivi, qui solum potuit incipere per Christi domini donationem, et perseverare per legitimam successionem. A Christo autem domino nulla talis donatio facta est, et consequenter nulla potest esse in tali iurisdictione temporali legitima successio. Ergo neque hoc titulo convenit pontifici huiusmodi iurisdictio. Quod autem Christus illam iurisdictionem non dederit ecclesia probatur imprimis quia, si dedisset alicui, maxime <fuit> Petro, ut nunc suppono, ex his quae inferius de primatu Romani pontificis dicenda sunt. Petro autem non donasse satis colligitur ex Matth. 16, ubi ante illa verba, Quodcumque ligaveris, et quodcumque solveris, praemittit Christus promissionem, Tibi dabo claves regni coelorum. Non ergo promisit Christus Petro claves regni terreni, ac proinde non promisit temporale dominium vel iurisdictionem temporalem directam, sed spiritualem potestatem. Quocirca, quod statim Christus addit, Quodcumque ligaveris, vel quodcimque solveris, sccundum potestatem quam nomine clavium promiserat, sine dubio intelligendum est. Et similiter verbum, Pasce oves meas, secundum eandem potestatem intelligendum est, nam ibi promssionem prius factam Christus adimplevit. In nullo autem alio loco indicavit Christus se dare temporale dominium aut regnum proprium directum Petro vel ecclesiae suae, neque etiam ecclesiastica traditio hoc ostendit, sed potius oppositurm ut visum est. Ergo nulla supernaturali via nobis constare potest de tali iurisdictione temporali et directa pontificis. Ergo non potest cum fundamento illi attribui, cum non nisi supernaturaliter possit illam habere.
spacer 15. Deinde est optima coniectura, quia ipse Christus sibi in humanitate sua non assumpsit regnum terrenum seu temporale cum dominio et iurisdictione temporali directa, qualis est in imperatore vel aliis principibus humanis. Ergo neque illam tribuit vicario suo in terris. Antecedens supponimus ex his quae in I tomo tertiae partis blue de regno Christi diximus, et nunc breviter ostenditur ex his quae scriptura dicit de paupertate Christi domini, ut est illud 2 ad Cor. 8, Scitis gratiam domini nostri Iesu Christi, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Unde Ioannes II in Extravagant, Cum inter nonnullos, de verbor. signifi., docens habuisse Christum, non obstante paupertate, quarumdam paucarum et usualium rerum dominium, manifeste supponit non accepisse regnorum dominium vel aliarum rerum quarum proprietas homines divites constituit. Et hoc significavit ipse dominus, cum Matth. 8, et Luc. 9 dixit, Filius hominis non habet ubi caput reclinet. Et de temporali iurisdictione idem significavit Luc. 12, ubi cuidam petenti, Dic fratri meo ut mecum dividat haereditatem, respondit, Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? quasi diceret non assumpsisse illud iudicium, nec ad temporalem iurisdictionem exercendam in mundim venisse, ut recte Ambros., Theophylact. et Euthym. adnotarunt.
spacer 16. Et hoc etiam confirmavit idemmet dominus, Ioan. 18, dicens, Regnem meum non est de hoc mundo, id est, non est temporale et terrenum quale est regnum Caesaris, ut ibi exponunt Cyrillus, lib. XII in Ioan., cap. 10 et sequentibus; et Chrysostomus, hom. 82 in Ioan., et optime Augustinus, tract. 115, dicens, Audite omnia regna terrena, non impedio dominationem vestram in hoc mundo, regnum meum non est de hoc mundo. Unde omnes patres docent assumpsisse Christum regnum spirituale, quod veram paupertatem non excludit. Ideoque Zachar. 9 praedicitur venturus salvator qui esset rex et pauper, quod in Christo impletum esse declaravit Matth., cap.21, et Ioannes, c. 12. Et in Psal. 2 de Christo dicitur, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, et statim additur, praedicans praeceptum eius, ad significandum regnum illud esse spirituale, non terrenum. Unde Augustinus, supra, montem illum super quem Christus est rex constitutus non esse de hoc mundo dixit, quia credentes in Christum, qui sunt regnum eius, non sunt de goc mundo. Hilarius autem dixit non esse Ierusalem terrestrem, sed coelestem. Et hoc etiam modo praedictum est ab angelo de Christo, Dabit illi dominus sedem David patris eius, et statim subiungit, Et regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis, quia non temporale, sed spirituale futurum erat, ut adnotarunt Epiphan., Haeres. 29, et Hieronymus, Ieremiae 22 et Zachar. 6. Ratio vero est, quia temporale regnum non fuit Christo necessarium ad honorem vel maiestatem suam, et ad exemplum ac redemptionem nostram fuit magis expediens ut illud non assumeret.
spacer 17. Atque hinc facile probatur prior illatio, quia Christus non contulit vicario suo potestatem quam non ipse assumpsit. Dices, quamvis Christus non habuerit temporale regnum caducum et imperfectum, habuisse tamen etiam in humanitate sua propter gratiam unionis dominium quoddam excellentius, per quod poterat sua voluntate uti quibuscunque rebus vel regnis temporalibus, et consequenter per illud etiam potuisse dare vicario suo temporalia regna et directam iurisdictionem temporalem. Respondemus non negari quin id facere potuerit, sicut etiam potuit sibi assumere, sed colligimus non dedisse, cum illud non assumpserit, quia non reliquit in terris, nisi vicarium illius regni quod ipse de facto assumpsit quod regnum spirituale est, ut ostendimus, et perfecte quidem consummatur in gloria, in hoc vero mundo inchoatur in ecclesia militante., item quia Christus habuit perfectam spiritualem potestatem sine iurisdictione temporali directa. Ergo etiam potuit communicare vicario suo perfectam seu sufficientem iurisdictionem spiritualem sine altera directe temporali. Ac denique quia sicut fuit expediens Christum ipsum non assumere temporalem iurisdictionem, ita etiam conveniens fuit ut vicario suo illam non communicaret, ne aut reges terrae perturbaret aut spiritualia saecularibus miscere videretur.
spacer 18. Unde possumus ultimo ratione argumentari, quia dominium temporale cum iurisdictione directa et civili in universam ecclesiam non erat necessarium ad spirituale regimen ecclesiae, ut per se manifestum est, neque etiam ad eumdem finem erat utile, imo potius magno impedimento esse potuisset. Ergo non est verisimile a Christo fuisse datum. Minor probatur primo, quia temporale regimen est longe diversum ab spirituali, et implicat homines negotiis saecularibus, quae maxime avertunt ab spiritualibus, propter quod dixit Paulus, 2 ad Timoth. 2: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Ergo incredibile est Christum dominum coniunxisse has duas supremas et universales potestates in uno supremo pontifice ecclesiae, cum moraliter impossibiie sit unum hominem sufficere utrique ponderi universalis sgubernationis.
spacer 19. Dices, hac ratione probaretur summum pontificem vel alios episcopos non posse nec debere esse simul temporales principes. Respondetur imprimis verum esse Christum dominum id non instituisse neque praecepisse, neque alicui ex suis ministris seu pastoribus temporalem principatum dedisse. Et hoc probat discursus factus, et confirmant quae de Christi domini regno diximus, quia ille nec totius orbis nec alicuius partis eius principatum temporalem aut saeculare iudicium sumpsit, unde nulli etiam episcopo vel vicario suo illud communicavit. Quod ergo ipse de se dixit: Quis me constituit iudicem inter vos, ununumquemque episcopum convenit. Quod etiam aliis testimoniis et longo discursu ostendit Bernar., lib. I De Considerat, ad Eugenium, c. 6, et lib. II, cap. 6. Addo nihilominus non prohibuisse Christum ne pontifex aut episcopus possit esse simul temporalis dominus, quia nec talis prohibitio ostendi potest, ut supra tactum est, et ex dicendis magis constabit. Neque etiam sequitur ex ratione proposita, quia non est per se malum eundem esse ecclesiasticum pastorem et principem temporalem. Quin potius, licet temporalis cura nimis ampla et universalis non recte conveniat cum spirituali sollicitudine, nihilominus principatus aliquis temporalis moderatus potest non solum esse licitus, sed etiam expediens ad ecclesiae splendorem et auctoritatem conservandam, et ad neccssarios sumptus, et alios similes honestos fines, ut recte dicitur in cap. Fundamenta, de Elect., in 6. Et ideo Christus dominus hoc non prohibuit, sed humanae dispositioni, recta ratione regulatae, et pro temporum opportunitate, id reliquit.
spacer 20. Aliter vero responderi posset rationi factae, illa solum probari exercitium utriusque iurisdictionis universalis non debuisse simul eidem personae committi, nihilominus tamen in habitu potuisse utramque iurisdictionem dari pontifici, datamque esse ea lege et conditione, ut spiritualem per se, temporalem vero per alios ordinarie exerceret. Sed hoc etiam facile impugnatur, non solum quia etiam illa iurisdictio in habitu nullo titulo aut probabili modo ostenditur, ut probatum est, sed etiam quia vel est impertinens, vel odiosa valde. Aut enim qui illam habet nunquam per se ipsum uti illa debet, et sic erit otiosa et inutilis, quia nunquam poterit quis illa uti per alios, nisi prius per se illa utatur, saltem illam delegando, vel ordinariam committendo. Si vero ad hunc usum data dicatur, interrogo ulterius an pontifex, verbi gratia, committendo hanc iurisdictionem illam omnino a se abdicet, et omnem illius curam prorsus relinquat, an vero ita illam committat ut semper maneat temporaliter superior, et cum potestate revocandi commissionem, vel saltem limitandi eam, vel etiam sub arbitratu corrigendi aut emendandi acta per illam. Si priori modo haec iurisdictio in habitu cogitetur, est sine fructu et otiosa. Quid enim refert quod pontifex habeat hanc potestatem in habitu, si neccssario debuit illam dare aliis per quos exercetur, et postquam dedit iam non potest actum superioris exercere in illo ordine? Imo potius sequitur iam nunc illam non habere, et solum fingitur aliquando habuisse, ut emanatio huius potestatis ad principes saeculares pontifici attribuatur, quod invidiae satis plenum ducitur odiosumque nimis, et alias est etiam sine fructu et fundamento.
spacer 21. Si vero posteriori modo cogitetur haec potestas ita in habitu ut possit exire in actum quando libuerit, vel quando oportuerit, sic augetur odium et invidia, quia iam principcs temporales non erunt supremi reges, falsumque erit Sedulii carmen ab ecclesia receptum, et celcbratum satis,

Non eripit mortalia,
Qui regna dat coelestia.

Poteritque pontifex pro libito suo regna temporalia auferre vel mutare, et iudicia tcmporalium rerum, dispensationes, et similia, sibi etiam ad libitum vindicare, saltem valide, nam licet fortasse non bene faceret propter perturbationem ordinis, factum nihilominus teneret, quia esset ex suprema iurisdictione, a qua inferior pendet. Hoc autem non solum odiosum est, et regum animos perturbare potest non sine causa, verum etiam est per se incredibile, quia est contra universalem pacem ecclesias, et contra universalem ac perpetuum usum eius. Unde etiam iurisperiti, qui dicunt summum pontificem habere supremam iurisdictionem temporalem, id non admittunt. Imo in multis actibus iurisdictionis temporalis absolute negant posse pontificem extra ditionem suam temporalem illos usurpare, etiam valide, ut communiter tradunt doctores, in c, Per venerabilem, Qui filii sint legitimi. Ac denique si hoc modo haberet pontifex iurisdictionem temporalem totius ecclesiae, non minus oporteret ipsum esse solhcitum de bono temporali regimine omnium regnorum ecclesiae, quam de regimine spirituali omnium episcopatuum; nam est eadem ratio et obligatio, servata proportione, et ita procedit ratio facta, quod illa duplex sollicitudo universalis humanas vires et capacitatem moraliter excedat, sitque contra omnem rationem et usum.
spacer 22. Ex fundamentis contrariae sententiae, primumet secundum procedunt tantum de potestate indirecta. Et profecto multi ex auctoribus pro illa sententia relatis de eadem tantum superiori potestate loquuntur, ut in fine huius libri declarabimus. Tertium autem fundamentum procedit ex falso principio, quia Christus dominus dominia temporalia non assumpsit, ut dictum est. Simili modo deficit quartum fundamentum, quia ecclesia non est una respublica temporalis, sicut est spiritualis., et ideo non indiget una temporali potestate directe suprema, sed una spirituali quae ad temporalia extendatur, ut infra etiam videbimus.

CAPUT 6
UTRUM SIT IN ECCLESIA CHRISTI SPIRITUALIS POTESTAS IURISDICTIONIS EXTERNAE ET QUASI POLITICAE A TEMPORALI DISTINCTA

SUMMARIUM

1. Potestas ecclesiastica alia est ordinis, alia iurisdictionis. spacer2. Item iurisdictio ecclesiastica est duplex. Sensus quaestionis. spacer3 - 4. Marsilii haeresis et fundamentum schismatis Anglicani.spacer5. Fundamentum huiusce haeresis.spacer6 - 8. Prima assertio de fide. Probatur ex scriptura. spacer9. Evasio regis Angliae, eiusque rationes. spacer10. Reiicitur evasio regis. spacer11. Satisfit primae probationi regis. spacer12. Dissolvitur secunda regis ratio. spacer13 - 14. Spiritus sanctus non potest proprie dici vicarius Christi. spacer15 - 16. Christus dominus veram spiritualem iurisdictionem Petro contulit. spacer17. Distinctio inter spiritualem et temporalem potestatem. spacer18 - 19. Solvuntur fundamenta errorum, quos in principio huius capitis retulimus.

IXIMUS hactenus de potestate temporali, ut constet nullum principem Christianum iure posse catholicam ecclesiam vel doctrinam arguere, quod debitam potestatem illi pro libito eripiat. Nunc dicendum est de spirituali potestate, ut etiam ostendamus quid reges schismatici in hoc genere indebite usurpent, et in quibus ecclesiasticae potestati contra divinum ius obedire et subiici recusent. Quia vero potestas ecclesiastica multiplex est, ideo in titulo restringimus quaestionem ad potestatem iurisdictionis spiritualis et externae. Duplex enim distingui solet potestas ecclesiastica, scilicet ordinis et iurisdictionis. Ad haec enim duo membra, alia, quae adnumerari solent, reducuntur, ut recte Navarrus adnotavit. De potestate ergo ordinis hic non tractamus, non enim pertinet ad praesentem controversiam, quia illa non est potestas superioris in subditos, sed est facultas quaedam moralis ad cultum Dei religiosum ordinata, vel per oblationem sacrificii vel per administrationem aut dispensationem sacramentorum, quae ad sanctificationem fidelium sunt instituta, vel denique per quascumque alias caeremonias quae, ad ornatum sacrificii aut sacramentorum convenienter et ordinate fieri debent. Unde etiam protestantes non omnino videntur hanc potestatem negare, quamvis ita illam interpretent ut nomine potius quam re illam confiteantur. Sed hoc in tractatu de sacramentis examinandum est.
spacer 2. Potestas item iurisdictionis subdistinguitur in iurisdictionem interni fori poenitentiae et externi fori ecclesiastici. Prior proxime constituit sacerdotes, superiores et iudices in quodam divino et secreto foro, quod in sacramento poenitentiae exercetur. Et quamvis de hac etiam sit magna contentio haereticorum huius temporis contra ecclesiam catholicam, illam nunc praetermittimus, quia neque rex Iacobus illam attigit, neque ad exteriorem politiam, etiam ecciesiasticam, spectat. His ergo potestatibus omissis, sermo est de potestate iurisdictionis externae datae gubernandam ecclesiam, quatenus est quaedam spiritualis respublica, et corpus Christi mysticum, quam spiritualem vocamus ut a temporali eam distinguamus. Unde iuxta intentionem nostram idem est quaerere an haec iurisdictio sit, et an sit a temporali distincta.
spacer 3. In hac ergo quaestione fuit haeresis Marsilii Paduani, qui fere ante quingentos annos inter alias haereses dixit Christum nullam iurisdictionem ecclesiae suae, aut episcopis vel Romano pontifici dedisse, vel in laicos vel in clericos, vel ad praecipiendum seu obligandum, vel ad cogendum seu puniendum, sed solum dedisse sacerdotibus potestatem ministrandi sacramenta et praedicandi verbum Dei, et in reliquis omnibus dispositioni et iurisdictioni temporalium principum eos subiectos reliquisse. Ita errorem hunc referunt plures auctores, sed distinctius quam caeteri Albertus Pighius, lib. V De Eccles. Hierarc. Et in hoc errore videtur fuisse fundatus Henricus VIII rex Angliae ad schisma contra ecclesiam Romanam excitandum. Ut enim pontifici obedientiam negaret, consequenter etiam negavit se habere in terris superiorem tam in spiritualibus quam in temporalibus, et consequenter asseruit in suo regno se habere totam potestatem supremam quae in ecclesia respective esse potest. Idemque de quocumque rege temporali Christiano censuisse videtur, quia non potuit maiorem rationem aut titulum talis potestatis in se quam in aliis suprerais regibus invenire, idque diserte ac frequenter vel affirmat vel supponit rex Iacobus in sua Ad Christianos Principes Praefatione.
spacer 4. Ex quo manifeste convincuntur non agnoscere in ecclesia aliam potestatem iurisdictionis praeter eam quae est in regibus temporalibus, vel quae ab illa manat, quia nullum alium titulum ad illam usurpandam praetendere possunt. Unde, sicut supra diximus, regiam potestatem a populo ad reges manasse ita referunt Anglicanae historiae, regem Henricum ex consensu regni in parlamento hanc sibi arrogasse potestatem, idemque in simili conventu fuisse in Eduardo, proximo successore, declaratum, posteaque in Elizabetha innovatum. Ergo signum est non aliter de hac potestate quam de politica sentire. Idemque satis ostendit Iacobus rex, cum iure haereditario et titulo carnalis successionis illam habere profiteatur. Neque ab hoc errore alienus fuit Calvinus aut Lutherus, nam, licet Calvinus primatum Henrici non approbaverit, nihilominus ex alio principio huiusmodi spiritualem potestatem negare cogitur. Ille enim cum Luthero et aliis omnes Christianos pares in sacerdotio faciunt, et distinctionem cleri a populo laico e medio tollunt, atque ita nullam potestatem specialem ponunt in ecclesia ad gubernandam illam praeter eam quae est in magistratu politico, vel quae in aliqua communitate ad servandum rectum ordinem ex natura rei existit.
spacer 5. Fundamenta huius erroris diversa sunt. Nam isti quos ultimo loco retuli fundari poatuerunt, quia crediderunt in ecclesia nullum esse verum ac proprium sacrificium, et consequenter nec verum ac proprium sacerdotium sed tantum spirituale ac metaphoricum quod omnibus Christianis commune est, de quibus dicitur 1 Petr. 2, Et ipsi tanquam lapides viri superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Ieum Christum. Et infra, Vos autem, genus electum, regale sacerdotium. Marsilius autera, licet sacerdotium non negaverit et clerum seu presbyteros a populo distinxerit, negavit tamen in clero hierarchicum ordinem, dixitque omnes presbyteros esse aequales episcopis, et episcopos papae, unde intulit non habere inter se, vel respectu populi, subiectionem aut praelationem, sed omnes dixit esse subiectos politico magistratui. Afferebatque illud Lucae 22, Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic, quibus verbis arbitratus est prohibitum esse clericis omnem dominatum seu iurisdictionem. Inducebatque alia testimonia scripturae quae a saecularibus curis clericos abstrahunt, ut est illud, Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, 2 ad Timoth. 2, et illud, Saecularia iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum, 1 ad Corinth 6. De regibus autem Anglae non mihi constat quo alio fuadamento nitantur, nisi quia, detorquendo scripturas ad alios sensus, negant in eis esse fundatam spiritualem potestatem, et exaggerant quod scripturae praecipiunt omnibus Christianis principibus et magistratibus temporalibus subesse, Unde in hoc se aequiparant ecclesiam Christi synagogae aut reipublicae fideli quae in lege naturae esse poterat, in quibus putant non fuisse aliam potestatem gubernativam praeter eam quae vel regibus data est in lege veteri, vel in alio statu ex natura rei esse poterat in tali communitate ordinata per fidem ad veri Dei cultum et religionem, et a populo in principcs, vel (quod perinde est) ex consensu populi in primogenitos transferebatur, tanquam una et eadem potestas connaturalis.
spacer 6. Nihilominus veritas catholica est, dari in ecclesia spiritualem potestatem verae et propriae iurisdictionis, per quam possit Christianus populus in ordine ad salutem animae convenienter gubernari. Haec assertio de fide certa est, ut communi consensu catholici docent, et probatur primo apertissimis scripturae testimoniis. Praecipua sunt illa duo: Quodcumque ligaveris &c., Matth. 16, et Pasce oves meas, Matth. 21, quae inferius ex professo tractanda sunt. Simile etiam est illud Matth. 18: Si ecclesiami non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, et adiungit, Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram erunt ligata et in caelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt et soluta in caelo. Ligare enim et solvere manifeste sunt actus iurisdictionis, et ibi non est tantum sermo de iurisdictione in foro interno seu secreto poenitentiae, ut per se constat, nec de iurisdictione temporali. Nam excommunicatio, de qua ibi sermo est, censura est ecclesiastica, quam etiam ipse rex Iacobus interdum spiritualem appellat in Praefatione. Sunt etiam expressa verba Pauli, 2 Corinth. 13, Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem quam domimus dedit mihi in aedificationem, non in destructionem. Potestas autem spiritualis erat, nam temporalis vel regia in Paulo non erat. Item ad eamdem potestatem pertinet quod idem apostolus ait, Actor. 20, Attendite vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo, ubi aperte dicit episcopis datam esse a Deo potestatem regendi ecclesiam; regimen autem et gubernatio idem sunt. Unde, nisi magna vis fiat verbis, de potestate iurisdictionis apostolus loquitur, ut autem significet illud regimen esse spirituale, addit de ecclesia, Quam acquisivit sanguine suo. Non enim acquisivit Christus suo sanguine temporale regnum, sed spirituale.
spacer 7. Unde optima ratione simul cum scripturae testimoniis potest haec veritas confirmari. Habemus enim ex scripturis, Christo Deo homini promissum esse a patre regnum aeternum, iuxta illud Psal. 131, De fructu ventris tui ponam super sedem tuam, et Isai .9, Super solium David, et super regnum eius sedebit. Et addit angelus, Lucae 1, Dabit illi dominus sedem David patris eius, regnabit in domo Iacnb in aeternum, et regni eius non erit finis. Hoc autem Christi regnum non in coelo tantum; sed in terra etiam tradendum seu inchoandum promissum est, ut patet ex Daniel 7, Aspiciebam in visione noctis, et ecce cum nubibus coeli quasi filius hominis veniebat. Et infra, Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient, potestas eius potestas aeterna, quae non aufertur, et regnum eius quod non corrumpetur. Illum autem filium hominis esse Christum, qui in evangelio saepe filius hominis appellatur, omnes intelligunt, illiusque regnum post alia imperia fuisse in terra inchoandum et perpetuo esse duraturum, tum illo loco, tum etiarm Daniel. 1 aperte praedicitur, et concordat illud Ezechiel. 37, Faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex summus erit dominus imperans, et non erunt ultra duae gentes. Quae verba de Christo et eius ecclesia evidenter intelliguntur, ut ex toto contextu usque ad finem capitis constat. Hoc autem regnum Christi corporale seu temporale non est, sed spirituale et aeternum, ut cap. 4 diximus, et colligitur ex verbis eiusdem Ezechielis, salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt &c., et ex Ierem. 13, Ecce dies veniunt, dicit dominus, et suscitabo David germen iustmn, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra, in diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus iustus noster. Et hoc ipsum confirmant alia testimonia ex scriptura et patribus dicto cap. 4 adducta.
spacer 8. Ex quo ulterius concludimus hoc regnum Christi non esse nisi ecclesiam eius, in qua ipse spiritualiter regnat, ut dixit Gregorius, lib. I, in 1 Reg,, in ultimis verbis. Et Augustinus, tractat. 115 in Ioan., Quod est regnum eius nisi credentes in eum? Quibus dicit, de mundo non estis. Et infra, Unde non ait, Regnum meum non est in hoc mundo, sed, Non est de hoc mundo. Nec dicit, Non est hic, sed, Non est hinc. Hic est enim usque ad finem saeculi. Ergo sicut regnum spirituale est, ita per spiritualem potestatem regi debet. Hoc autem regnum perpetuum est non solum in caelo, sed etiam in terra, quamdiu mundus durabit, ut ex Augustino retuli, et in libro etiam primo, tractando de ecclesia, ostendi. Ergo etiam potestas spiritualis ad regendum illud ita est a Christo huic ecclesiae concessa, ut in ea perpetuo duret, quia non potest regnum sine potestate gubernatrice illi proportionata conservari. Unde recte dixit Epiphan., Haer. 29, Thronus David et regia sedes, est sacerdotium in s. ecclesia, quam dignitatem regiam, simulque pontificiam simul coniunctim largitus est dominus s. ecclesiae suae, translato in ipsam throno David non deficiente in aeternum. Et infra, A domo carnali Iuda er Israel regia dignitas translata est, firmitera utem sedet thronus in s. Dei ecclesia in aeternum.
spacer 9. Ad hanc autem rationem tacite respondet rex Iacobus in Praefatione, pagin. 5, 7, his verbis: Nec si regna terrestria a monarchis terrestrilus regi debent, idro ecclesiam sequitur a terrestri quoque monarcha debere gubernari. Cur autem non sequatur, duas rationes indicat. Prior est, quia neque unus est aliquis totius orbis regnorumque omnium moderator ac monarcha; altera est, quia Christus ecclesiae suaemonarcha est, Christique vices explet, quem venturum promiserat, spiritus sanctus. Et hic illud adiungit, Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic. Sed in his verbis attingit rex aliam quaestionem de monarchia infra tractandam, quae diversa est a praesenti. Nunc enim solum tractamus de spirituali potestate suprema ad regendum regnum Christi, quod est ecclesia, necessaria, et hanc dicimus esse debere in ipsa ecclesia, prout in terris versatur, sive sit in una persona, sive in multis, seu in congregatione ex illis composita, quod postea videbimus. Verba autem regis eo tendunt, ut nulla sit necessaria in hoc regno Christi potestas quae vices Christi gerat, ut maxime patet ex posteriori ratione quam de munere spirltus sancti affert, ideoque hic praetermitti non potuerunt.
spacer 10. Circa primam ergo aequiparationem spiritualis regni ecclesiae cum regno terreno dicimus, si cum proportione fiat comparatio, non minus esse necessarium in ecclesia supremum aliquem gubernatorem terrestrem, id est, visibilem hominem et mortalem, quam sit in regno terrestri. Quia ecclesia Christi universa non minus est una, seu regnum unum in suo ordine, quam sit regnum quodlibet temporale in suo. Et licet ecclesia quoad finem et praecipua media spirituale regnum sit, nihilominus, quoad personas ex quibus constat, etiam est terrestris, et actiones in quibus regi vel dirigi et corrigi debet terrestres etiams unt, id est externae et sensibiles, et illis mediantibus servanda est pax, unitas, religio, et caetera omnia quae ad convenientem huius corporis gubernationem sunt necessaria. Ergo non minus est in hoc regno necessaria potestas suprema, quae humano et sensibili modo membra eius et actiones eorum in ordine ad aeternam salutem dirigat et gubernet. Et ideo recte Bonifacius II, ep. 1, et Gregorius, libro quarto epist., c. 96, alias epist. 52, ind. 3, de eadem ecclesia loquentes dixerunt, Ad hoc divinae dispensationis provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut una concordiae fieret ex diversitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim universitas poterat alia ratione subsistere, nisi huiusmodi magnus eam differentiae ordo servaret. Quia vero in hac graduum diversitate et ordine in infinitum procedi non potest, nec in eis esse divisio, ideo necesse est in aliquo supremo capite uniri seu terminari. Unde subiungit Gregorius, Tunc unumquodque salubriter impletur officium, cum fuerit unus, ad quem possit recurri, praepositus. Quod profecto sicut in unaquaque congregatione spirituali seu ecclesiastica, et in unoquoque episcopatu vel particulari ecclesia seu provincia verum est, ita in universali ecclesia multo maiori ratione est necessarium. Et ideo dixit Anastasius papa, in Apolog. adversus Anastasium Imperatorem, Si omnis poteslas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta divinis, quam nos nunc spiritualem potestatem vocamus. Optima ergo est illatio quam rex improbat: si terrenum regnum a terrestri monarcha regi debet, etiam ecclesia suum monarcham seu supremum gubernatorem in terris habere necessarium fuit.
spacer 11. Prior autem regis ratio non solum hoc non expugnat, sed potius comprobat, si alia diversitas inter ecclesiam et totum orbem quoad regna terrena consideretur. Nam in universo orbe terrarum non est una tantum respublica vel unum temporale regnum, sed varia et plurima, quae inter se non componunt unum politicum corpus, et ideo neque unus monarcha neque (generalius loquendo) una praefectura vel unum supremum tribunal politicum et humanum pro toto universo esse oportuit. Imo neque moraliter vel humano modo potuit. At vero ecclesia Christi est unum corpus mysticum perfectum, et unum (ut sic dicam) simplex regnum per universum orbem diffusum, ut in libro primo, tractando de ecclesia catholica, dictum est. Et ideo una suprema potestas, quae toti illi praesit, necessaria cest. Quocirca si supponamus ecclesiae regimen esse monarchicum, ut infra ostendetur, comparatio eius cum temporali regno non est cum universo orbe facienda, sed cum singulis orbis regnis, ita ut sicut unumquodque regnum temporale ab uno monarcha terreno regitur, terreno inquam quoad personam, quoad potestatem, quoad materiam et proximum finem, ita totum ecclesiae regnum ab uno regatur monarcha, terreno quidem quoad personam, coeleste vero quoad potestatem materiam, et proximum ac principalem finem. Hac enim ratione Christi ecclesia militans, licet terrenum regnum dici possit, propterea quod ex mortalibus hominibus in terra degentibus constat, nihilominus in scriptura saepe regnum caelorum appellatur, et Christus de illa dixit, Regnum meum non est hinc. Ubi Augustinus notat, non dixisse, Non est hic, quia revera in hoc mundo est, sed Non est hinc, quia, licet sit in mundo, non est de mundo, sed de coelo venit, ideoque tale regnum gubernatore indiget, terrestri simul et coelesti.
spacer 12. Ad alteram rationem, concedimus quidem Christum dominum esse principem ecclesiae suae monarcham. Idceoque quamdiu in terris deguit et cum apostolis suis conversatus est, illam per se ipsum tanquam supremus illius rex et pontifex gubernavit, apostolos elegit, sacerdotes et episcopos consecravit et ad praedicandum misit, eisque discipulos adiunxit, et pro illius temporis et status ecclesiae opportunitate aetera necessaria providit. Quia vero nunc est absens ab ecclesia militante quoad visibilem praesentiam, ideo non potest, sicut antea, per se ac proxime pastoris munus ecclesiae praestare, et idcirco ad compensandam visibilem praesentiam suam vicarium seu praefectum providit, cui ecclesiae suae regimen commisit. Quod quidem non negat rex Angliae, sed (quod mirabile est) ait hunc vicarium esse spiritum sanctum, quia ad dirigendos et docendos apostolos non Petrum ait, sed spiritum sanctum relicturum Christus pollicitus est. Sed hoc, vel non proprie, vel non vere neque ad rem et causam de qua tractamus dictum est. Scio quidem Tertullianum aliquando vocasse spiritum sanctum Christi vicarium, libro De Praescription. Haereticor., c. 13 et 28, impropria tamen et metaphorica locutione, solum quia Christus dixit Ioan. 14, Alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis. Et infra, Haec locutus sum vobis, apud vos manens. Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. Per quae verba promittit Christus spiritum sanctum, qui internam virtutem, illustrationem et suggestionem per gratiam suam fidelibus conferat.
spacer 13. Haec autem operatio non potest spiritui sancto attribui tanquam vicario alterius, si proprietas verbi servetur, quia vicarius proprie est alterius principalis auctoris minister, qui vices eius gerit et eius potestate sibi commissa utitur. At vero spiritus interius docet et inspirat tanquam principalis et proxima causa gratiae et internae virtutis, quomodo Paulus dixit, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Non potest ergo in proprietate sermonis spiritus sanctus dici vicarius Christi. Lato autem et improprio modo Tertullianus ita locutus est, quia spiritus sanctus missus fuit ut loco Christi apostolos consolaretur, et doceret vel explicaret multa quae pro temporis brevitate et opportunitate Cbristus ipse vel tradere non potuerat vel non oportuerat. Unde dixit, Ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ac si diceret, In me habebatis consolatorem, quamvis autem discedam, eo non carebitis, nam pater alium dabit vobis, qui loco mei vos consoletur. Et in eodem sensu (ut Euthymius significat) dixit de spiritu sancto, Quem mittet pater in nomine meo, id est, ut ea perficiat quae ego incepi, suggerendo et declarando vobis quae docui, et addendo quae non potestis portare modo, et testimonium de me perhibendo. Hac ergo ratione dici aliquo modo potest spiritus sanctus vices Christi gessisse seu explevisse, non per vicariam aut ministerialem virtutem, quod inferioris esset, sed ut principalis causa perficiens quod Cbristus absolvere in brevi tempore vitae suae non potuit. Unde hoc modo quicumque alteri in officio succedit, vel perficit quod alter inchoavit et perficere non potuit, dici potest vices eius supplere, etiamsi vicarius eius proprie non sit, nec per potestatem inferiorem et participatam, et ab altero dependentem operetur.
spacer 14. Quod si hoc tantum modo rex Angliae intellexit spiritum sanctum vices Christi explevisse, immerito sentit illam spiritus sancti operationem sufficere ad externum et hominibus accommodatum ecclesiae regimen, quia illa virtus et operatio spiritus sancti invisibilis est, et mere spiritualis ac interna. Homines autem indigent etiam externo et visibili rectore. Deinde si ille invisibilis influxus spiritus sancti sufficiens esset pro ecclesia visibili, non tantum spiritus sanctus, sed etiam Christus ipse absens et nunc nobis invisibilis dici posset sui ipsius praesentis seu visibilis vicarius, quia de se etiam promisit, Ecce ego vobiscum sum omnihus diebus usque ad consummationem saeculi, utique invisibili protectione et auxilio, ut in superioribus explicavi. Praeterea si Christus, quia est principalis monarcha ecclesiae, illi non contulit rectorem visibilem qui loco ipsius eam gubernaret, cur rex Angliae, in sua Praefatione se et alios reges vicarios Dei appellat? Nam (iuxta suam opinionem, qua se credit esse caput ecclesiae in regno suo, etiam in spiritualibus) necesse est ut cum se appellat vicarium Dei, intelligat non solum quoad regnum temporale, sed etiam quoad ecclesiam Britannicam. Ergo repugnat sibi ipsi cum dicit Christum non reliquisse vicarium sui praeter spiritum sanctum.
spacer 15. Denique falsum est Christum non promisisse Petrum, qui alios dirigeret aut doceret. Non enim solum promisit, sed etiam dedit: nam promittendo ei claves, et clavem regiminis et clavem scientiae promisit. Item quando illi dixit, Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, statim addidit, Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ac denique cum illi dixit, Pasce oves meas, et doctrinam et regimen seu directionem manifeste comprehendit, ut infra videbimus. Et ultra haec in multis aliis locis significavit Christus futuram esse in ecclesia praefecturam spiritualem, et aliquem, vel aliquos ministros suos, qui tanquam proprii et visibiles vicarii vicem eius gerant. Ita intelligunt patres illud Lucae 10: Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Ambrosius ibidem, et Hilarius, Can. 27 in Matth. Idem colligit Chrysostomus, lib. II De Sacerdot. ex Lucae 12. Nam cum Christus sub parabola patris familias, qui vult magna vigilantia et sollicitudine a suis subditis expectari ct obediri, declarasset quomodo sit domino serviendum, Petrus eum interrogavit, Domine, ad nos dicis hanc paraholam, an ad omnes? Rcspondit autem Christus, Quis putas est fidelis dispensator et prudens? significans apostolos specialiter vocatos fuisse ut essent tanquam praecipui servi, quibus aliorum cura demandanda erat, et praecipue Petrum, qui super totam familiam Christi erat constituendus, non solum ad communem vigilantiam, sed etiam ad specialem fidelitatem et prudentiam obligari. Quam curam et obligationem commemorabat Petrus, cum dicebat, Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum. Et consonant verba Pauli, 1 Cor. 4, Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur &c.; et c. 3 dixerat, Quid igitur est Apollo, quid vero Paulus? Ministri eius cui credidistis, id est, vicarii eius, et loco illius ecclesiam regentes. Et ad Rom. 13, temporalem principem, vel iudicem Dei ministrum appellavit.
spacer 16. Nam quod illud ministerium apostolicum fuerit, etiam cum potestate et iurisdictione ad ferendum iudicium, satis declarat idem Paulus in fine dict. c. 4, dicens, Quid vultis? In virga veniam ad vos? et cap. 5, Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu iam iudicavi, ut praesens eum., qui sic operatus est, in nomine domini nostri Iesu Christi, &c., tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus eius salvus fiat &c. Et 2 ad Cor. 13, Si venero iterum, non parcam &c. Et expresse ad Hebr. 13, Obedite praepositis vestris, et subiacete illis, ipsi enim pervigilant &c. Et 1 ad Timoth. 5, Qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur. Et ad Titam 1, Oportet episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem &c. Et c. 2, Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Denique huc spectant loca Pauli in quibus describit unitatem corporis ecclesiae, et varia membra eius, ut ad Roman. 12, ubi inter alia ait, Qui praeest in sollicitudine, et 2 ad Cor. 12, et ad Ephes. 4, ubi ponit, Apostolos, prophetas, evangelistas, pastores et doctores in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Quem modum gubernationis dicit esse duraturum usque ad consummationem sanctorum, id est, usque ad mundi finem, ut in superioribus explicatum est.
spacer 17. Atque ex his constat manifeste hanc potestatem spiritualem esse omnino distinctam a temporali primo quidcm et principaliter in fine: nam temporalis potestas ordinatur ad servandam reipublicae pacem et moralem honestatem, iuxta illud Pauli, 1 ad Timoth. 2, Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Potestas autem ecclesiastica ad aeternam salutem consequendam ordinatur, iuxta illud Pauli ad Ephes. 4, Ad consummationem sanctorum &c., et illud ad Hebraeos 13, Obedite praepositis vestris, ipsi enim pervigilant, tanquam rationem pro animabus vestris reddituri. Alia differentia est in origine, quia potestas temporalis trahit originem a Deo auctore naturae media ratione naturali, et ita per se spectata est de iure naturali. Prout vero est in rege vel senatu est de iure humano, potestas autem ecclesiastica est de iure divino positivo et speciali promissione et concessione Christi, Tibi dabo claves, Pasce oves meas, Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Sicut enim finis ad quem ordinatur haec potestas, et actus ac media quae illi subsunt sunt supra naturam et vires humanas, ita et potestatem ipsam habere originem supra ius naturae vel humanum necesse est. Et ideo tandem hae potestates differunt tanquam materialis et spiritualis, naturalis et supernaturalis, terrestris et coelestis. Atque ita explicant distinctionem hanc Gelasius papa, De Vinculo Anathematis, et Nicolaus I in epistol. ad Michaelem imper. circa finem, dicens, Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in inferno demergi, ut Christiani imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio carnalibus distaret incursibus. Easdem differentias attingit Gregorius VII, lib. IV Epistol., ep. 2 ad Herimanum, easque ex Anastasio papa in ep. ad Anastasium imperatorem, et Gregorio in pastorali confirmat. Idem docet Symmachus in Apologia contra eumdem Anastasium imperatorem, dicens, Conferamus honorem imperatoris cum honore pontificis, inter quos tantum distat quantum ille humanarum rerum curam gerit, iste divinarum. Et infra, Tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Idem Symmachus in synodo Romana, et refertur late in cap. Bene quidem, 96 dist., et plura alia in duobus capitibus sequentibus referemus.
spacer 18. Neque huic doctrinae catholicae obstant fundamenta aliorum errorum quae in aliis haeresibus fundantur, quas non possumus hoc loco ex professo refutare. In fundamento ergo primi erroris haereticum est dicere non esse in ecclesia Christi verum et visibile sacrificium aut verum et proprium sacerdotium. Et similiter haereticum est dicere omnes fideles esse in sacerdotio aequales, quae omnia alibi sunt a nobis disputata et probata. Marsilius etiam Paduanus in fide errat dum supponit omnes clericos seu sacerdotes et episcopos iure divino esse aequales. Nam quoad potestatem ordinis ex institutione Christi episcopus excedit presbyterum, et presbyter diaconum &c., ut in tractatu De Sacramento Ordinis late ostenditur. In potestate autem iurisdictionis est de apostolis certissima differentia, quae ex adductis testimoniis facile colligi potest, et quoad Petrum,et successores eius late in sequentibus ostendetur. praeterea quod ait Christum prohibuisse pontificibus temporaliter regnare imprimis omnino falsum est et erroneum, ut cap. 8 ostendemus. Deinde ad id quod nunc agimus nihil refert, quia etiam si illud admitteretur, solum inde posset inferri episcopos aut pontifices per potestatem quam habent, ut tales sunt, non temporaliter regnare, sed spiritualiter, quod nos omnino contendimus, cum dicimus potestatem illorum non temporalem esse, sed spiritualem.
spacer 19. Et hoc ad summum probat testimonium illud, Reges gentium dominantur eorum, vos autem non sic (quod etiam rex Angliae non omisit), nam etiam in illo sensu non prohibet Christus apostolis regnare, sed sic regnare sicut reges gentium, id est, temporaliter. Necesse est autem ut spiritualiter regnent saltem illi, qui supreram in illo ordine potestatem habent. Nisi velimus dicere etiam supremum pontificem non tam proprie regnare spiritualiter quam vice regnare, quia non tanquam supremus rex, sed tanquam vicarius summi regis ecclesiae praeest. Veritas autem est non prohibuisse dominum regnare, sed gubernare dominando personis per elationem se illis praeferendo, aut inhumaniter subditos tractando, ut dixit Gregorius, in Pastoral, II p., cap. 6, qui verba Christi exponit per illa Ecclesiast. 32, Ducem te constituerunt, alias, rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis, et per illa 1 Petr. 5: Non dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo, et per illa Pauli 2 ad Cor. 1, Non quia dominemur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri. Et similia habet Gregorius, XXXVI Moral., cap. 19, alias 22, et lib. I Registri; etBernard., lib. II De Consider., in principio. Et ita per haec etiam responsum est ad fundamenta quae in hoc puncto attingit rex Angliae. Ad alia vero quae obiicit contra primatum pontificis et contra verum sensum scripturarum quibus ille probatur, in sequentibus dicendum est.

CAPUT 7
POTESTATEM REGENDI ECCLESIAM IN SPIRITUALIBUS SEU ECCLESIASTICIS REBUS IN TEMPORALIBUS REGIBUS SEU PRINCIPIBUS NON EXISTERE AUCTORITATE PROBATUR

SUMMARIUM

1 - 2. Quomodo sese habent potestas spiritualis et temporalis in ordine ad subiectum. Error Anglicanae sectae circa subiectum spiritualis potestatis. spacer3 - 5. Prima conclusio: regibus temporalibus, ut tales reges, nulla spiritualis potestas competit.spacer6. - 11. Probatur assertio ex summis pontificibus.spacer12. Ex imperatoribus stabilitur eadem veritas.

RAETER differentias inter potestatem spiritualem et temporalem in praecedenti capite traditas, intercedit alia, quam, quia origo est et praecipuum Anglicani schismatis fundamentum, in hoc caput examinandam reservavimus, quanquam ex principiis positis in praecedenti capite manifeste concludatur. Consistit autem hoc discrimen in hoc, quod potentia temporalis et spiritualis per se non respiciunt easdem personas quibus convenire debeant, sed potius sunt subiecto separabiles, quod plane supponit distinctionem inter illas, et eam indicat. Duobus autem modis extreme contrariis circa discrimen hoc errari potest. Primo, asserendo potestates has non solum esse distinctas, sed etiam esse adeo repugnantes ut in eadem persona coniungi divino iuri contrarium sit. Et ita videtur errasse Marsilius dc Padua, quanquam ille vel spiritualem potestatem cum temporali confundat, vel non in quocumque subiecto, sed solum in sacerdotibus neget posse simul convenire. Verumtamen hic error hoc sensu intellectus fundamentum non habet, et in capite sequcnti breviter impugnabitur, quoniam ad praesens institutum parum refert. Alius ergo modus errandi est proprius Anglicanae sectae, cuius principium ct fundamentum est potestatem spiritualem non separari a temporali, sed regio sceptro esse annexam. Ita voluit Henricus VIII, quem successores eius Eduardus et Elizabetha secuti sunt, ut late refert Sander., in tribus primis libris De Schismate Anglicano, ubi etiam varias leges ad huius potestatis amplificationem in illo regno a dictis principibus latas describit.
spacer 2. Denique in hoc errore persistit rex Iacobus, ut ex factis eius satis constat, et in Praefatione sua saepe profitetur, praesertim pag. 5 Praefationis, dicens, Nam neque me pontifice ulla ex parte inferiorem esse credam. Et in eodem sensu dicit pag. 2, de temporalibus regibus, quos Deus in altissimo dignitatis gradu, quasi suos vicarios et legatos ad exercenda iudicia in suo solio collocavit. Et iterum ad reges, pag. 40. Quos Deus praecipuos sibi in terris vicarios in administratione iustitiae esse iussit. Et in eodem sensu dicit, pag. 14, controversiam quam cum suis subditis catholicis habet, non aliunde esse motam quam ab amhitiosa pontificum tyrannide, quam illi contra auctoritatem scripturarum, contra conciliorum antiquorumque patrum mentem, sibi in temporalia regum iura iniuste usurparunt. Tandemque ibidem concludit, in hac regum auctoritate asserenda (utique in hoc sensu) totam suam apologiam impendisse. Huius autem erroris fundamentum solum videtur esse quia non agnoscit distinctionem inter potestatem spiritualem et temporalem, et quia negat primatum Petri et successorum eius, de quibus in sequentibus capitibus dicemus.
spacer 3. Veritas ergo catholica est reges temporales, ut tales sunt, seu ratione suae iurisdictionis supremae in principatu politico, nullam habere in ecclesia spiritualem potestatem. Haec assertio probari potest auctoritate scripturae duobus modis. Primo, quia in testamento novo haec potestas promissa et data est a Christo illis personis qui reges temporales non erant. Secundo, quia non invenitur data regibus temporalibus, et ex utroque capite, tam sigillatim quam simul sumpto, rccte concluditur non esse in regibus temporalibus, quia non potest esse nisi in illis quibus a Christo data est, et eorum legitimis successoribus. Prior pars sufficienter probatur testimoniis adductis capite praecedenti, quibus constat Christum singulariter promisisse et dedisse hanc potestatem Pctro. Deinde aliunde etiam monstratur, dcdisse illam omnibus apostolis, Ioan. 20, quibus, et successoribus eorum sub nomine ecclesiae eam promiserat, Matth. 18. Alia etiam testimonia ostendunt Paulum saepe esse usum hac potestate, eamque in episcopis et ecclesiae praepositis inveniri, et ab eisdem exerceri. Nullus autem istorum rex erat aut iurisdictionem temporalem administrabat. Unde etiam sumitur efficacissimum argumentum: nam, priusquam in ecclesia essent reges temporales, erant in ecclesia pastores cum vera iurisdictione spirituali ad regendam ecclesiam, ut ex usu eiusdem potestatis et ex allegatis testimoniis manifeste colligitur. Ergo potestas haec de se non pendet ex regia potestate, neque cum illa ex vi illius coniuncta est; tunc enim reges temporales illam non habebant, neque ab eis illam receperant qui legitime illa utebantur.
spacer 4. Et hinc etiam aperte probatur ex scripturis (quod etiam capite superiori attigimus), hanc potestatem alterius esse originis quam temporalem: nam temporalis potestas, prout invenitur in rege vel alia simili persona, vel proxime, vel per successionem aut alium humanum titulum, provenit a multitudine populi, qui suam auctoritatem principi contulit; haec autem potestas illam orginem non habuit. Nam in primitiva ecclesia apostoli illam habuerunt, non a populo Christiano, sed ab ipso Christo, et aliis episcopis illam communicarunt auctoritate sua, et independenter a populo, ut patet ex illo Pauli, ad Titum 1, Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Et 1 ad Tim. 4, Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi. Et c. 5 ostendit fuisse cum iurisdictione episcopali, dicens, Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus &c. Cum ergo ex praecedentibus capitibus constet totam potestatem regiam a populo proxime manasse, consequens profecto est ut ex vi regiae potestatis nulla sit in rege spiritualis iurisdictio vel potestas.
spacer 5. Tandem altera probatio ab auctoritate quam vocant negativa scripturae in praesenti efficax est ex eodem principio et fundamento. Nam, ut recte dixit d. Thomas, blue In his quae sunt supra naturam, soli auctoritati creditur, et quae ex sola Dei voluntate proveniunt supra omne debitum creaturae, nobis innotescere non possunt nisi quatenus divinitus revelata sunt. Sed spiritualis potestas ecclesiae donum est superans naturam et ex divina voluntate et institutione pendet, tam ut sit quam ut in tali person vel per talem modum aut successionem sit. Nulla est autem divina revelatio vel auctoritas quae ostendat Christum potestatem hanc regibus temporalibus dedisse. Ergo, ut d, Thomas supra dicit, ubi auctoritas deficit, sequi debemus naturae conditionem. Quae quidem conditio naturae in praesenti est ut temporalis rex solum eam potestatem habeat quam homines naturali ratione ducti illi conferre potuerunt, ac subinde nudam ac praecisam habeat temporalem potestatem. Quod autem divina auctoritas maiori potestati regum testimonium non praebeat manifestum est. Nam imprimis extra scripturam adversarii non admittunt verbum Dei, et quamvis admitterent, nulla est sacra seu apostolica traditio quae talem potestatem in regibus indicet, sed contrarium potius, ut ex discursu huius capitis et totius libri praesentis constabit. De scriptura vero sufficienter id probamus postulando testimonium ubi Christus hanc potestatem regibus contulerit, quod sine dubio ostendi non poterit neque in veteri neque in novo testamento. Nam testimonia quae afferri solent, in quibus regibus obedire praecipimur, frivola sunt, cum nihil de nova potestate a Christo regibus concessa contineant, sed illius tantum obligationis naturalis nos moneant, qua regibus, in his quae ad eorum iurisdictionem pertinent, praecipientibus obedire tenemur, ut latius inferius respondendo ad obiectiones declarabimus. Hic vero ponderari potest, Paulum, ubicumque ecclesiasticam hierarchiam describit eiusque fundamenta, structuram, ministeria et gubernationes distinguit, numerare quidem apostolos, prophetas, pastores et doctores, regum autem et imperatorum nullam facere mentionem, non quia illi non essent in ecclesia futuri, sed quia, quod ad ordinem hierarchicum ecclesiae spectat, illi proprium gradum non constituunt sed cum laico populo computantur, nec inter eos qui ad aedificandum in rebus spiritualibus Christi corpus usque ad consummationem sanctorum positi sunt, sed inter eos qui aedificandi sunt et consummandi tantum recensentur. Denique expendi potest quod Christus dominus, interrogatus an liceret censum dare Caesari, accurate respondit, Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, indicans profecto Caesari, id est, imperatori vel regi, solum illud esse reddendum quod ex vi Caesareaaseu regiae potestatis debetur. Christus ergo, ut graviter Salmeron notavit, sicut potestatem regiam non abstulit, ita neque illam auxit, neque peculiare ius pascendi oves suas ei commisit. Addit etiam Chrysost., homil. 71 in Matth., Cum audis reddenda esse Caesari quae sua sunt, illa solum dici non dubita quae pietati ac religioni nihil officiunt. Nam quod fidei ac virtuti obest, non Caesaris, sed diaboli tributum ac vectigal est. Clarius Ambrosius in epist. 14, alias 33, ad Marcellinam sororem, Allegatur (ait) imperatori licere omnia, ipsius esse universa. Respondeo, noli te gravare, imperator, ut putes te in ea quae divina sunt imperiale aliquod ius habere, noli te extollere, sed si vis divinitus imperare, esto Deo subditus. Scriptum est, quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari. Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesia. Publicorum tihi moenium ius commissum est, non sacrorum.
spacer 6. Tertio probanda eat assertio pontificum et iuris canonici testimoniis, quae, licet in propria causa dari videantur, maximam etiam in illa auctoritatem habent, tum propter clavem scientiae quam habent ad docendam ecclesiam, ut in lib. 1 monstravimus, tum etiam quia certam et immutatam ecclesiae traditionem ostendunt. Non enim soli moderni sed etiam antiquissimi pontifices, sancti, et martyres huic veritati testimonium praebuerunt. Primoque possemus afferre omnia quae de primatu Romanae ecclesiae scripserunt, sed haec postea commemoranda sunt, et ideo nunc tantum ea afferemus in quibus utramque potestatem inter se conferunt, vel in quibus obedientiam etiam ab imperatoribus et regibus exigunt, quod, si in principibus temporalibus esset suprema spiritualis potestas, facere non possent. Huiusmodi est illud Anastasii II pontificis. ad Anastasium imperatorem: Illud vero pecularius pro amore imperii vestri et beatitudine quae consequi poterit regnum, pro apostolico officio praedicanus ut, sicut decet et spiritus sanctus dictat, monitis nostris obedientia praebeatur. Et infra: Haec me suggerentem frequentius non spernat pietas tua, ante oculos tuos hahens domini in evangelio verba, Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit, qui autem me spernit spernit eum qui me misit. Et Gelasius papa in epist. 10 ad eundem Anastasium eandem potestatem sibi et non imperatori convenire constantissime docet, ubi inter alia habet illa verba, Duo sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic rcgitur, auctoritas sacra pontificum, ct regalis potestas &c. Symmachus papa ad eumdem imperatorem, Si Christianus princeps es, qualiscumque praesulis apostolici debes vocem patienter audire. Et infra, Conferamus honorem imperatoris cum honore pontificis &c. Et infra, Si omnis potestas a Deo est, magis ergo quae rebus est praestituta divinis. Defer Deo in nobis, et nos deferemus Deo in te. Ubi aperte negat potestatem spiritualem esse in imperatore, sed in pontifice, et postea subdit: Omnes catholici principes, sive cum imperii gubernacula susceperunt, sive cum apostolicae sedi novos agnoverunt praesules institutos, ad eam protinus sua scripta miserunt, ut se docerent eius esse consortes. Quod scripsit Symmachus ante mille centum annos, et usque ad nostra tempora servatum videmus.
spacer 7. Praeterea hoc confirmat definitio eiusdem Symmachi papae in concilio Romano III, non licere laicis, quamvis religiosis vel potentibus in quacumque civitate, quolibhet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatihus, quarum solis sacerdotihus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Quae ratio et definitio in quacumque causa ecclesiastica locum habet. Multa etiam ad hanc veritatem confirmandam congerit Gratian., 96 dist. Et praesertim eam late confirmant Nicolaus papa in epistola ad Michaelem imperatorem, ubi inter alia multa inquit, Cum ad verum ventum est (id est, ad evangelicam veritatem), neque imperator iura pontificatus arripuit, nec pontifex nomen imperatorium usurpavit, quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus sic actihus propriis et dignitatihus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, ut et Christiani imperatores pro aeterna vita pontificihus indigerent, et pontifices pro cursu temporalium tantummoclo rerum imperialibus legibus uterentur. Idem tradit late Gregorius VII in epistola ad Herimanum Metensem episcopura, lib. IV Epistol. 2, et in alia ad eundem, lib. VIII, epist. 21, ubi dictis et factis aliorum pontificum et imperatorum, eandem veritatem confirmat. Item Innocentius III, cap. Solitae, imperatorem ait in temporalibus, pontificem autem in spiritualibus antecellere. Et Bonifacius VIII, in Extravag. unic, de maiorit. et obed., dicit in ecclesia esse gladium spiritualem manu sacerdotis exercendum, et gladium temporalem manu laicorum pro ecclesia, et ad nutum et patientiam sacerdotis exequendum. Quod tacite confirmat Clemens V in Extravag. meruit, de privileg., licet declaret per Extravagantem Bonifacii, regem, aut regnum red Galliae non magis esse subiectum apostolicae sedi quam antea esset. Denique hoc confirmat quod Gratian., dist. 63, cap. 1, refert ex Adriano papa, Ut laici principes vel potentes non intersint ecclesiasticis electionibus, quia in ecclesiasticis nullam habent potestatem. Habeturque in concilio Constantinop. IV, alias synodo VIII, c. 22, ubi etiam c. 12, non solum negatur principibus temporalibus potestas creandi episcopos, sed etiam deponendus dicitur qui per eorum tyrannidem fuerit intrusus. Item in septima synodo, c. 3, irrita dicitur electio episcopi a principe temporali facta: refertur a Gratiano supradicta dist. 63, cap. Omnis. Sic etiam dixit Innocentius III, in cap. ecclesiae, de constitut.: Laicis super ecclesiis et personis ecclesiasticis nulla est attributa facultas quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi. Et similia habet in c. Tua 1, de decimis. Quae sumpta sunt ex concilio 4, sub Symmacho III. Multaque alia iura canonica possent afferri, in quibus exemptio causarum ecclesiasticarum a potestate laicorum praescribitur. In illis enim supponitur non esse in magistratibus temporalibus spiritualem potestatem, sed illa omnia in librum De Immunitate Ecclesiastica reservamus.
spacer 8. His testimoniis adiungi possunt aliorum patrum sententiae, qui, licet summi pontifices non fuerint, episcopi tamen, archiepiscopi et patriarchae, aut sancti ecclesiae doctores, et in prioribus ecclesiae saeculis fuerunt. Inter quos egregie Chrysostomus, homil. 4 et 5 de Verbis Isai., inter alia multa dixit: Quanquam admirandus videtur thronus regius, tamen rerum terrenarum administrationem sortitus est, nec praeter potestatem hanc praeterea quidquam habet auctoritatis, Et homil. 88 in Matth., ad diaconum dici,t Maiorem illo (id est, saeculari principe) potestatem habes, utique in ecclesiastica administratione. Idem plura in lib. III De Sacerdotio. Et Cyrillus Hierosolym., Nonne (inquit) habet ecclesia vitulum et leonem simul pascentes, sicut ad hodiernum uque diem cernimus mundanos principes regi et instrui ab ecclesiasticis. Ubi alludit ad locum Isai. 75, Lupus et agnus pascentur simul; leo et bos comedent paleas, et sub verbo pascendi duo illa includit, regi et instrui. Cyryllus red etiam Alexandrinus, in epist. 31 ad Ioaunn. et synodum Antiochenam, et refertur in synodo Ephesina, tom. V, cap. 9, in fine, ubi admonet episcopos ut audiant eos qui alios de haeresi accusare volunt, ne apud extera tribunalia tumultuentur, et subdit, Est autem multo melius ac iustius ut ecclesiasticae quaestlones in ecclesiis agitentur ac formentur, et non apud alios externos, quibus sane huiusmodi causarum traciatio prorsus non convenit.
spacer 9. Celebris etiam est sententia Nazianzeni, orat. 17 ad cives gravi timore perculsos, ubi postquam ad subditos concionem habuerat, subiungit, Quid autem vos, principes et praefecti? Ad vos enim nostra se convertit oratio. Et infra, An me libere loquentem aequo animo feretis? Nam vos quoque lex Christi imperio meo ac throno subiicit, imperium enim nos quoque gerimus. Addo etiam praestantius ac perfectius, nisi vero aequum est spiritum carni fasces submittere, et coelestia terrenis cedere. In quibus verbis illa praecipue pondero, lex Christi subiicit. Ex quibus constat, iuxta sententiam Nazianzeni, institutionem hanc et potestatum distinctionem divinam esse, et ex lege Christi. Multaque similia ex eodem sumi possunt orat. 1, quae est apologia pro absentia sua, et ex orat. 27, circa finem. Optime etiam Damascenus, orat. 1 de imaginibus, circa finem, Neque enim, ait, piorum est regum ecclesiastica statuta convellere. Et infra, His de rebus statuere atque decernere non ad reges pertinet &c. Et orat. 2, parum a principio, Regum (inquit) partes non sunt ut ecclesiae leges praescribant, quod confirmat testimoniis Pauli, 2 ad Cor. 12, et ad Hebr. 13, supra tractatis. Et apud Theodoretum, libr. IV Histor., cap. 16, est egregia sententia Eulogii presbyteri, qui cum a praefecto imperatoris Valentis haeretici moneretur, Communica cum imperatore, ait Theodoretus, Dissimulanter, sed valde facete, respondit: Numquid cum imperio est etiam sacerdotii dignitatem consecutus? Cumque praefectus, ironia cognita, in iram provocaretur, ipse iterum respondit se habere pastorem cuius nutum sequeretur. Simile factum narrat Suidas, verbo Leontius, Tripolis Lydiae episcopus. Cum enim Constantius in conventu episcoporum praesideret et multa praescriberet, aliis annuentibus, ipse tacebat, cumque ab imperatore interrogaretaur cur taceret, respondit, Miror qui fiat ut, aliis curandis destinatus, alia tractes, qui cum rei militari et reipublicae praesis, episcopis ea praescribas quae ad solos pertinent episcopos.
spacer 10. Ambrosius praterea in epist. superius allegata ad sororem Marcelliuam, 14, alias 33, expresse negat imperatorem in ea quae divina sunt imperiale aliquod ius habere. Idemque late et constantissime docet in orat. seu conc. 1 contra Auxentium, ubi inter alia inquit, Scitis et vos ipsi, quod imperatoribus soleam deferre, non cedere, suppliciis me libenter offerre, non metuere quae parantur. Et infra, Respondi ego quod sacerdotis est, quod imperatoris est faciat imperator. Et infra de Arianis qui ab imperatore petebant ecclesiam, inquit, Videte quanto peiores Ariani sunt quam Iudaei: illi quaerebant utrum solvendum putaret Caesari ius tributi, isti imperatori volunt dari ius ecclesiae. Et infra, Imperator bonus intra ecclesiam non supra ecclesiam est. Bonus enim imperator quaerit auxilium ecclesiae, non refutat. Haec ut humiliter diciimus, ita constanter exponimus. In actis etiam concilii Aquiliensis, cum Palladius haereticus damnationem episcoporum fugiens ad praesentes laicos provocaret, sic respondit Ambros.: Sacerdotes laicos iudicare debent, non laici de sacerdotibus. Et infra. Et si in multis impietatibus deprehensus sit, erubescimus tamen, ut videatur, qui sacerdotium sibi vendicat, a laicis esse damnatus. Ac per hoc quoniam et in hoc ipso damnandus est, qui laicorum expectat sententiam, cum magis de laicis sacerdotes deheant iudicare, eum pronuncio sacerdotio indignum.
spacer 11. Confirmat optime veritatem hanc Athanasius referens prius, et commendans verba Hosii ad Constantium, in epist. ad solitariam vitam agentes, Desine, quaeso, et memineris te mortalem esse, reformida diem iudicii, serva te in illam diem purum ne te misceas ecclesiasticis, neque nobis in hoc genere praecipe, sed potius ea a nobis disce. Tibi Deus imperium commisit, nobis quae sunt ecclesiae concredidit. Et quemadmodum qui tuum imperium malignis oculis carpit, contradicit ordinationi divinae, ita et tu cave ne quae sunt ecclesiae ad te trahens magno crimini obnoxius fias. Date (scriptum est) quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. Neque igitur fas est nobis in terris imperium tenere, neque tu thymiamatum et sacrorum potestatem habes imperator. Et inferius sic ex propria scntentia scribit Athanasius: Si istud est iudicium episcoporum, quid commune cum eo habet imperator? Sin contra ista minis Caesaris conflantur, quid opus est hominibus titulo episcopis? Quando a condito aevo auditum est ? Quando iudicium ecclesiae auctoritatem suam ab imperatore accepit? Vocat autem titulo episcopos quos Constantius sua auctoritate creaverat, qui titulo tenus, ut infra dicit, erant episcopi, non veritate, quod mirum in modum in episcopos Anglicanos convenit. Denique Augustinus, in epist. 48 et 162, Donatistas reprehendit quod in causa ecclesiastica ab episcoporum iudicio ad Constantinum imperatorem appellare ausi fuerint: Neque ausus est (inquit) Christianus imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de iudicio episcoporum, qui Romae sederant, ipse iudicarit. Et infra, Qua in re illos quemadmodum detestetur audistis. Et quoniam Constantinus, tandem haereticorum importunitate victus, sententiam dixit, eum tacite excusat Augustinus, dicens, Eis ipse cessit, ut de illa causa post episcopos iudicaret, a sanctis antistitibus postea veniam petiturus, dum tamen illi quod ulterius dicerent non haberent. Et consonat quod eadem de causa refert Optatus Milevitanus, lib. I Contra Parmen., circa finem: Donatus (inquit) appellandum esse ab episcopis credidit, ad quam appellationem Constantinus imperator sic respondit: O rabida furoris audacia, sic in causis gentilium fieri solet, appellationem interposuerunt.
spacer 12. His addere possumus ipsorummet imperatorum confessiones seu testimonia. Iustinianus enim imperator, in authent. Quomodo oporteat episcopos &c., in principio, sic ait: Maxima quidem in omnibus sunt dona Dei a superna collata clementia, sacerdotium et imperium: illud quidem divinis ministranis, hoc autem humanis praesidens aut diligentiam exhibens, ex uno eodemque principio utraque procedentia, humanam exornant vitam. Intellexit ergo Iustinianus imperator non habere imperatorem spiritualem potestatem circa rcs divinas. Idemque sensisse Constantinum Magnum, qui iudicium inter episcopos in Nicaeno concilio recusavit, agnoscens, et ad se non pertinere dicens, Deus vos constituit sacerdotes, et nobis a Deo dati estis iudices, et c0nveniens non est ut homo iudicet deosm sed ille solum, de quo scriptum est, Deus stetit in synagoga deorum, in mcdio autem deos diiudicat. Refert Rufin., lib. I Histor. Additae ad Euseb., c. 2. Et Adrian. papa, in epist. ad Michaelem imperatorem, ubi etiam refert Theodosium, in epist. ad synodum Ephesinam scribentem, Illicitum est eum, qui non sit ex ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis immisceri tractatibus. Refert etiam Sozomenus, lib. VI Histor., c. 7, cum episcopi quidam legatum ad Valentinianum imperatorem mitterent, potestatem petentes ad conveniendum in concilio pro rebus fidei, ipsum respondisse, Sibi, 1ui unus e laicorum numero erat, non licere se eiusmodi rebus interponere quod etiam refert Nicephor., lib. XI, c. 40. Atque de eodem Valentiniano refert Sozomenus, lib. VI Histor., c. 21, Pie admodum in Deum affectum fuisse, adeo ut neque sacerdotibus quidquam imperare, neque novare aliquid in institiitis ecclesiae quod sibi deterius videretur, ut melius omnino aggrederetur, nam quamvis esset optimus sane imperator, eta d res agendas valde accommodatus, tamen haec suum iudicium longe superare existimavit. Et in red Hist. Tripartita, lib. 7, c. 8, de eodem Valentiniano refertur cum, Mediolani mortuo Auxentio haeretico, ordinari cuperet episcopum catholicum, ad episcopos dixit, Nostis aperte, eruditi quippe divinis eloquiis, qualem oporteat esse pontificem. Et infra, Talem itaque in pontificali constituite sede, cui et nos, qui gubernamus imperium, sincere nostra capita submiittamus, et eius monita, dum tanquam homines deliquerimus, necessario velut curantis medicamenta suscipiamus. Cumque episcopi peterent ut ipse decerneret tanquam pius et sapiens, respondit ille, Super nos est talis electio. Extat praeterea inter epistolas Innocentii I quaedam Honorii Augusti ad Arcadium, in qua scribens in causa Chrysostomi, ait, Cum, si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse iudicium, ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis spectat ohsequium. Et infra, Rebus denique ipsis docetur quid de his senserit divina maiestas &c. Denique inter acta octavae synodi generalis refertur a Surio oratio Basilii imperatoris, in qua pie admodum et fideliter ad laicos loquitur: De vohis quid amplius dicam, non habeo quam quod nullo modo vobis licet de ecclesiasticis causis sermonem habere. Haec enim investigare et quaerere patriarcharum, pontificum et sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt, qui sanctificandi, ligandi atque solvendi potestatem hahent, qui ecclesiasticas et coelestes adepti sunt claves, non nostrum, qui pasci dehemus &c., quae late, et sapienter ac pie prosequitur.

CAPUT 8
EADEM VERITAS RATIONIBUS CONFIRMATUR

SUMMARIUM

1 - 2. Prima ratio. spacer3. Secunda ratio. Evaso protestantium. Reiicitur. spacer4. Praecluditur altera evasio, et ecclesiae caput supremum unum esse debere ostenditur.  spacer5 - 8. Obiectio. Solvitur. Instantia. Responsio. spacer9. Evasio quaedam refellitur.  spacer10. Tertia ratio. spacer11. Responsio haereticorum. spacer12. Eadem responsio refellitur maxime ex principiis protestantium. spacer13. Impugnatur eadem responsio ab incommodis. Primo. spacer14. Secundo. spacer15. Evasio. Reiicitur. spacer16. Ipsi regi Iacobo huiusmodi evaiso repugnat.

UM catholica veritas sufficienter auctoritate fundata sit, ratione ex eisdem principiis facile potest demonstrari, quia potestas regendi in nullo homine inveniri potest sine iusto titulo, ex quo principio supra probavimus, in pontifice non esse directam temporalem potestatem supremam. Ex eodem ergo plane convincitur, in temporali rege non esse potestatem ad spirituale regimen. Unde qui primum libenter audiunt, necesse est ut secundum admittant, nisi velint ad libitum voluntatis suae sine ratione loqui, quia multo minus invenitnr iustus titulus spiritualis potestatis in temporali principe quam temporalis potestatis in spirituali pastore. Assumptum autem principium probatur breviter, quia vel titulus ille esset iuris naturalis, vel positivi divini vel humani, Haec autem omnia facile ex dictis excluduntur. Nam de iure naturali esse non potest, tum quia potestas ipsa naturalis non est, ut iam est probatum, tum etiam quia nulla potestas dominandi vel regendi alios est in particulari persona immediate ex iure naturali, sed in communitate. Haec autem potestas spiritualis non est in communitate humana tanquam ab illa naturaliter fluens, neque, prout est in particulari persona, proxime fundari potest in voluntate eiusdem communitatis tanquam conferentis seu transferentis in alium talem potestatem, quia est longe altioris ordinis, Ergo non potest esse in rege de iure naturali. Et eadem ratione convincitur non esse ex iure humano, quod in solo naturali fundetur, vel ab illo ducat originem, quale est ius gentium vel civile, quia si ius ipsum naturale non attingit talem potestatem, multo minus alia inferiora iura quae in illo fundantur.
spacer 2. De iure autem divino res est manifcsta ex dictis, quia tale ius auctoritate divina probandum est, Nulla est autem auctoritas, non solum divina, verum nec probabilis humana, quae tale ius regibus datum esse ostendat. Imo, licet interdum possit ratione suaderi aliquid esse de iure divino, oportet ut ex principiis revelatis suflicienter colligatur, vel saltem ut, supposita institutione ecclesiae, magis consentaneum divinae providentiae ostendatur. Nihil autem horum in praesenti intervenit, quia nullum est revelatum principium ex quo talis potestas spiritualis in regibus verisimiliter comprobetur. Quin potius omnia principia revelata illi dogmati repugnant, ut ostensum est. Ac denique omnis ratio convenientis providentiae et ecclesiasticae disciplinae ostendit non debuisse coelestem hanc potestatem temporalibus regibus committi, tum quia temporalibus curis et negotiis saecularibus sunt implicatissimi, tum etiam quia litteris sacris et divinae scientiae vacare non possunt, quae tamen doctrina maxime necessaria est in ecclesiasticis pastoribus. Propter quod Paulus dicebat Timotheo, Attende tibi et doctrinae. Ubi etiam indicat aliam rationem, quia cum haec potestas ad spiritualem finem et salutem animarum conferatur, requirit in eo cui confertur statum vitae spiritualis et perfectae, ut possit non minus verbo et exemplo quam potestate subditis prodesse. Reges autem temporales, moraliter loquendo et ex vi status hoc vitae genus non habent vel profitentur, et ideo ad hoc munus apti non erant. Denique ob hanc causam in ecclesia Christi cum regno non est per se coniunctum sacerdotium, non enim assumpti sunt reges ut pro hominibus constituantur in iis quae sunt ad Deum. Ergo eadem ratione neque regimini spirituali apti erant. Atque hinc consequenter excluditur omnis titulus fundatus in iure canonico, tum quia ius canonicum a iure positivo divino derivatur, tum etiam quia rationes factae non minus in illo procedunt, tum denique quia ostensum est ius canonicum tali regum praesumptioni omnino repugnare. Atque hic discursus evidentior fiet ex capite sequenlt, in quo quam sint levia quae rex sui iuris adducit fundamenta ostendemus.
spacer 3. Aliam rationem in hunc modum formare possumus, quia si potestas spiritualis esset in temporalibus regibus, tot essent in ecclesia supremi principes spirituales quot sunt supremi principes temporales, quod et absurdum est et principiis fidei multum repugnat. Consecutio manifesta est. Primo quia, si potestas regendi ecclesium in spiritualibus intrinsece coniuncta est cum potestate regia, ergo non reducitur in superius principium infra Deum, neque ab alia mortali potestate pendct. Secundo, quia non est maior ratio cur unus rex alteri in spiritualibus subdatur quam e contrario. Sed forte protestantes Anglicani non solum hoc concedunt, verum etiam praecipue intendunt. Neque existimant esse ullum iuconveniens, quia non admittunt plura capita in spiritualibus totius ecclesiae universalis, sed plurium particularium ecclesiarum quae sunt in diversis regnis tanquam partes ecclesiae universalis, atque ita similiter habere poterunt plura capita partialia. Quam vero hoc sit absurdum et monstrosum in ecclesia Christi militante in hoc mundo facile intelliget, qui ex scripturis consideraverit ecclesiam Christi esse unum corpus mysticum perfectissime institutum. Nam tale corpus requirit unam supremam potestatem quae supra omnia membra eius efficaciam habeat, sive illa potestas siti n una persona vera, sive in una congregatione (quod postea videbimus), quia sine tali potestate non potest esse debita unio et conformitas inter membra talis corporis.
spacer 4. Dicent fortasse satis esse quod omnes ecclesiae particulares in uno capite Christo uniantur. Sed contra hoc est, quia ecclesia militans, ut est in hoc mundo, est unum spirituale regnum et corpus mysticum pcrfecte unum in suo genere. Ergo requirit etiam in hoc mundo unum supremum tribunal sub quo gubernetur, alias non potest dici habere unitatem, prout in hoc mundo versatur. Quod declaratur a simili, nam plura regna quae sub diversis rcgibus aut imperatoribus militant, non sunt unum regnum vcl imperium, quia non habent unum supremum regimen in terris, quamvis omnia uniantur in uno rege Deo, qui est supremus rex etiam temporalis omnium regum. Unde ex illa sententia sequitur aperte plures ecclesias quae sunt in mundo non magis constituere universalem ecclesiam, quae sit proprie una, quam plura temporalia regna sint una rcspublica temporalis vel unum imperium aut regnum. Et declaratur amplius alio exemplo accommodato: nam si in diversis provinciis vcrsentur duo exercitus regis Hispaniae sub duobus ducibus supremis, et inter se nullo modo subordinatis, non possunt dici esse unus exercitus, etiamsi in eodem regc remote uniantur et ab eo alterius rationis influxum recipiant. Ita ergo dicendum essct de diversis regnis quatenus sunt ecclesiae distinclae, si sub supremis capitibus ecclesiasticis militarent.
spacer 5. Accedit tandem quod unitas ecclesiae sine unitate fidei et sacramentorum conservari non potest, Haec autem unitas fidei in diversis regnis et provinciis conservari non posset sine magno miraculo, si partes ecclesiae et capita earum in terris essent inter se omnino divisa et sine subordinatione ad aliquam supremam potestatem, cui omnes in terris obedire teneantur. Nam hoc satis ostendit experientia, hinc enim orta sunt omnia schismata et ecclesiarum divisiones. Et ratio est clara, quia si duo reges temporales sunt supremi in spiritualibus, et unus eligat in suo regno talem modum religionis et alius alium, unus unam fidem suo iudicio ex scriptura sumat, alius contrariam, quomodo poterunt ad unitatem reduci? Atque hinc tandem concluditur moraliter fieri non posse ut duae ecclesiae supremaem id est non recognoscentes in spiritualibus superiorem in terris, sint unitae etiam in Christo, quia non uniuntur Christo nisi per veram fidem, ac subinde per unam et eamdem fidem, quia vera fides non est nisi una. Sed tales ecclesiae non possent in una fide conservari, ut ostensum est. Ergo neque unionem in Christo retinere possent.
spacer 6. Dices, discursum hunc eodem modo procedere de episcopis vel apostolis, etiamsi in eis dicatur esse suprema potestas spiritualis. Respondeo verum esse etiam illos reducendos esse ad unum supremum caput, ut possit ecclesiae unitas conservari. Quod autem et quale sit hoc caput infra videbimus Nam ex vi praedicti discursus solum sequitur debere esse unum, sive illud sit unus episcopus sive una episcoporum congregatio. Instabis similiter ab Anglicanis dici posse quod, licet rex temporalis sit etiam in suo regno supremus in spiritualibus, comparatione facta ad quamcumque aliam singularem personam, nihilominus possit ex omnibus regibus Christianis concilium seu conventus congregari, in quo sit spiritualis potestas superior singulis regibus, cuius auctoritate possit unitas ecclesiae conservari. A qua responsione non videtur alienus rex Angliae, Nam et auctoritatem legitimi concilii recognoscere videtur, quandoquidem primis quatuor conciliis fidem adhibet, et quod iam in usu non sint conqueritur, regibusque potestatem illa congregandi,et non pontifici convenire contendit.
spacer 7. Verumtamen evasio haec non solum rem non expedit, sed potius magis involvit. Nam imprimis si ante illius concilii vel conventus convocationem nullus rex habet superiorem in spiritualibus, quis habebit potestatem illud congregandi? Nam si aliqui repugnent, nemo illos cogere poterit. Quodsi etiam episcopi convocandi sint, nullus rex poterit episcopos sibi non subditos ad conveniendum compellere vel authentice vocare. Erit ergo res moraliter impossibilis, et ab auctore ecclesiae insufficienter provisa. Sicut in rebus politicis, si ad disponendum ea, quae ad bonum regimen totius universi sunt necessaria, oporteret reges omnes et principes supremos in temporalibus ad comitia convenire, profecto impossibilis esset talis convocatio, et ab omni prudente providentia aliena. Deinde quis futurus esset praesidens in tali conventu? Nullus enim alteri cedere volet, cum sit aeque supremus, et praesertim si agendum esset de rebus fidei, Nam si in illis inter se dissentirent, unusquisque potius suo spiritui quam aliorum opinionibus credendum putaret. praesertim si vera esset regis Angliae regula, qua propriam uniuscuiusqae scientiam pro fundamento suae fidei omnibus regibus proponit.
spacer 8. Praeterquam quod, admisso illo monstroso conventu vel concilio, si illud esset supra singulos reges, iam nullus temporalis rex esset supremus in spiritualibus, prout rex Angliae pertinaciter contendit. Et ideo existimo mentem illius non esse admittere potestatem alicuius concilii tanquam superiorem, sed solum deservire ad quandam prudentem consultationem, et magis publicam rerum examinationem. Ideo enim de ipsis conciliis constanter non loquitur, sed quae vult approbat, et quae non placent reiicit, iudicem se illorum constituens. Imo, in quodam loco Praefationis suo arbitrio discernit inter convocandos ad concilium generale, si nunc congregandum esset.
spacer 9. Tandem, si reges supremi in temporalibus habent etiam in suis regnis spiritualem potestatem supremam respectu aliorum regum, nullum relinquitur fundamentum ad asserendum, congregationem talium regum habere in ecclesia potestatem supra totam ipsam et supra omnes principes eius, quia ex sola rei natura hoc non sequitur, neque affirmari potest. Sicut in temporalibus, licet congregatio rcgum fieret, non haberet supremam iurisdictionem supra singulos illorum nisi sponte unusquisque renunciaret iuri suo, mutando prius regimen, et ex pluribus monarchiis unam aristocratiam constituendo, quod voluntarium esset et cogitatione potius confictum quam in re subsistens. Idem ergo erit in potestate spirituali, si ex natura rei esset cum temporali coniuncta. Quod si quis fingat Christum ex peculiari institutione voluisse singulos reges esse in spiritualibus subiectos ipsorum congregationi, oportet ut vestigium aliquod huius institutionis ostendat. Eo vel maxime quod omnia quae contra potestatem singulorum regum diximus, aeque contra quamcumque multitudinem seu congregationem illorum procedunt. Est ergo commentitia et plane monstrosa haec spiritualis potestas suprema temporalium principum, quomodocumque fingatur aut cogitetur.
spacer 10. Tertiam denique rationem ab incommodis conficere possumus. Nam imprimis ex tali positione sequitur posse reges Christianos, si velint, per se ipsos omnes actiones proprias sacerdotum et episcoporum exercere, quales sunt offerre Deo sacrificium, vel (si hoc non admittunt) ministrare sacramenta, ligare per excommunicationes et censuras, et absolvere ab eis aut a peccatis, et alia quae ad publicum Dei cultum pertinent. Haec autem inaudita sunt in ecclesia Christi. Imo etiam in Iudaeorum synagoga dictum est regi, Non est officii tui, Ozia, ut adoleas incensum domino, blue et quia non cessavit, percussus est lepra. Quod non minus habere locum in rege Christiano recte docuit Chrysostomus, hom. 5, de verbis Isai. Et praeterea si rex temporalis, eo ipso quod est rex, potest has actiones per se ipsum legitime administrare, licebit etiam mulieri easdem per se exercere, nam est capax regiae potestatis, et cum illa, iuxta protestantium opinionem, eamdem supremam potestatem spiritualem habet. At Paulus bluemulieres in ecclesia nec loqui permittit, ne dum actiones sacras exercere, sed iubet tacere et subditas esse.
spacer 11. Possunt vero adversarii, distinguendo inter actiones quae potestatem ordinis requirunt vel solam iurisdictionem, respondere posse regem omnem actum iurisdictionis ecclesiasticae per se exercere, et ad hoc habere supremam potestatem, idque satis esse ut primatum in spiritualibus habeat, etiamsi actiones alias quae potestatem ordinis rcquirunt per se non valeat exercere. Sed hoc imprimis alienum est ab institutione Christi: nam ipse pcr illos voluit ecclesiam regi quos principales ministros verbi Dei et sacramentorum esse voluit, nimirum per episcopos, in quibus potestas ordinis pcr excellentiam existit. Deindc satis absurdum est ut supremus ecclesiae gubernator non possit exercere praecipuos actus, tam ad divinum cultum quam ad sanctificationem fidelium ordinatos. In republica enim civili nihil efficere possuut inferiores magistratus in ordine ad finem suae potestatis quod non possit rex aut imperator altiori potestatein ordine ad eumdem finem praestare. Ergo multo magis in Christiana republica, cum potestas ecclesiastica sive ordinis sive iurisdictionis ad spiritualem finem et sanctificationem animarum referatur, ita debuerunt illae duae potestates inter se ordinari et institui ut in supremo principe ecclesiae cum omni perfectione et excellentia coniungerentur, ideoque nihil per inferiores fieri quod non possit a superiori vel supremo perfici, quantum est ex vi potestatis.
spacer 12. Possumus etiam protestantes ex ipsorum principiis convincere. Nam apud illos potestas ordinis nihil est nisi deputatio ministrorum a rege vel magistratu temporali facta. Nam si fortasse in Anglia (ut ferunt) aliae caerimoniae in constituendis ministris adhibentur, non reputantur necessariae, nec a Christo institutae, sed propter quemdam ornatum exteriorem humano arbitrio excogitatae aut servatae. Ergo sine illis posset rex ministros ad easdem actiones instituere. Ergo multo magis posset per se ipsum ormes illas actiones exercere. Idemque regina Elisabetha ex vi eiusdem dignitatis potuisset, eademque ratione feminas posset in ministros ecclesiae suae constituere. Quis enim credat feminam posse esse caput ecclesiae, et non ministrum? Absit autem ab ecclesia Christi tam absurda gubernatio et hierarchia.
spacer 13. Quin potius si suprema spiritualis iurisdictio temporalem consequitur, et potestatcm ordinis nullo modo postulat, profecto etiam in rege ethnico esse poterit supra omnem ecclesiam ditionis suae, quia tam perfectam potestatem iurisdictionis habet sicut rex Christianus, et ex scriptura non magis probari potest ad usum talis iurisdictionis esse necessarium baptismum quam episcopatum seu clericalem ordinem. Et declaratur hoc amplius: nam in ecclesia Romana Constantinus, verbi gratia, priusquam ad fidcm converteretur, habcbat supremam potestatem temporalem, vel ergo iam etiam habebat spiritualem, et sic admittitur inconveniens illatum, quo nihil potest esse absurdius. Vel si Constantinus illam non habebat, profecto apud Sylvestram erat. Ergo etiam post baptizatum Constantinum eamdem potestatem Sylvester retinuit, non Constantinus. Quis enim illam transmutationem seu translationem potestatis a Sylvestro in Constantinum effecerit? Aut quo verbo Dei factum est ut Constantinus per solum baptismum ex ove factus sit pastor, et ex spirituali filio in supremum parentem et gubernatorem transierit? Sunt profecto haec incredibilia et absurda. Quod si Constantinus baptizatus solam potestatem temporalem retinuit, eamdem profecto solam ad posteros transmisit, eademque in alios reges vel principes qui nunc extant divisa est. Vel si qui sunt alii reges postea facti Christiani, inde non trahentes originem, eadem ratio ad illos cum proportione applicari potest. Et simili modo, si post baptismum Constantini Sylvester in suo pontificatu cum eadem spirituali potestate perseveravit, eadem ad successores usque ad hodiernum diem pervenit. Idemque est cum proportione de Anglia et de quocumque Christiano regno.
spacer 14. Aliud etiam absurdum inferre possumus. Nam si cum potestate suprema temporali coniuncta est similis potestas spiritualis, cur non similiter in quolibet inferiori magistratu vel principe temporali, etiam si superiorem recognoscat, non est coniuncta utraque potestas cum debita proportione et subordinatione ad superiorem? Est enim eadem ratio, neque ex vi iuris naturalis discrimen constitui potest. Et scriptura non magis dat spiritualem potestatem supremis principibus quam inferioribus. Ubi autem scriptura de obedientia principibus temporalibus debita loquitur, generaliter tam de regibus quam de aliis magistratibus loquitur. Sic enim illud Pauli intelligitur, Omnis anima potestatibus superioribus subdita sit, blue ut magis Petrus exposuit, dicens, Sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis. blue Si autem hoc absurdum concedatur, totam hierarchiam ecclesiasticam quoad regimen externae gubernationis everti necesse est. Nam ubi rex temporaliter creditur supremus gubernator in spiritualibus, eo ipso summus pontifex inde excluditur. Ergo si praefectus regius uuius civitatis ibi etiam habet spiritualem praefecturam, excludendus cousequenter erit episcopus ab spirituali regimine, quia non possunt esse duo capita eiusdem ordinis. Sed a fortiori excludentur omnes alii praefecti, seu ecclesiastici gubernatores, et ita, velit nolit rex Angliae, in puritanorum anarchiam, quod attinet ad regimen ecclesiasticum, incidemus.
spacerg15. Responderi potest non esse eamdem rationem de supremo rege et inferioribus magistratibus, quia rex per se et quasi ex necessitate habet utramque potestatem coniunctam, inferiores vero a rege habent suam potestatem, et ideo potest rex sua voluntate illas potestates dividere,et temporalem communicare praefecto civili, spiritualem autem episcopo. Sed imprimis hoc totum non transcendit voluntatem et institutionem humanam, quam rex suo etiam arbitrio poterit mutare, sicut illam constituit. Ergo potest totam hierarchiam ecclesiasticam evertere quoad ecclesiae regimen. Deinde rex in sua opinione non consequenter loquitur, si hoc concedat. Iam enim admittit potestates spiritualem et temporalem esse distinctas, et subiecto separabiles, vel etiam separatas in inferioribus magistratibus. Cur ergo non separabuntur in utriusque ordinis capite, aut quo titulo ostendere potest se utramque potestatem habere?
spacer 16. Alia etiam ratione non potest hoc constare cum dictis regis, Nam ipse reprehendit Bellarminum eo quod negaverit episcopos immediate a Deo suam potestatem accepisse: sentit ergo ipse episcopos immediate a Deo iurisdictionem suam habere. blue Quomodo ergo potest nunc dicere se illis dare iurisdictionem, et in voluntate sua esse positum, illam non ipsis, sed suis magistratibus temporalibus conferre, nisi forte se ipsum faciat iure etiam divino superiorem? punct. . lib Deinde rex Angliae in eodem loco fatetur se a puritanis dissentire circa iurisdictionem episcoporum. Puritani autem affirmant iurisdictionem ecclesiasticam conferri a magistratu temporali. Ergo si rex dicit se conferre iurisdictionem episcopis, non differt a puritanis in puncto iurisdictionis episcopalis, quidquid de differentia in ordinis dignitate sentiat. Ut ergo gubernatio ecclesiae per episcopos, et non per temporales magistratus, firma et stabilis sit, hanc institutionem esse divinam, et iurisdictionem etiam episcoporum a Christo descendere oportet, sive mediante papa, ut Bellarminus probabilius sentit, sive immediate, ut alii etiam catholici probabiliter volunt. Ad praesentem enim causam non refert. Nam quomodocumque sit a Christo per positivam institutionem, non potest esse a temporali rege, neque ab illo per se dependere, et consequenter non potest regia potestas esse directe ac per se supra episcopalem, ac subinde neque suprema in latitudine ecclesiasticae iurisdictionis. Quam repugnantiam in dictis et opinionibus suis, ductus fortasse spiritu contradicendi Bellarmino, rex non consideravit, cum tamen satis clara sit, ut in sequenti capite iterum declarabimus.

CAPUT 9
SOLVUNTUR ALIQUAE OBIECTIONES CONTRA VERITATEM IN SUPERIORIBUS CAPITIBUS PROBATAM

SUMMARIUM

1. Triplex quaestio circa potestatem regendi ecclesiam. spacer2 - 3. Prima obiecito. spacer4. In lege naturae nulla fuit potestas ordinis supernaturalis. Nec ulla iurisdictio spiritualis. spacer5. Obiectio. Solutio.spacer6. Secunda obiectio. spacer7. Tertia obiectio ex novo testamento. spacer8. Solutio ad duo prima atestimonia. spacer9. Ex tertio testimonio 1 ep. ad Timoth. c. 2 nihil colligi potest contra statutam veritatem. spacer10. Testimonium Matth. c. 22 oppositum concludit. Testimonia etiam Ioann. 18 et Luc. 12 et 22 doctrinam traditam confirmant. spacer11. Quarta obiectio. spacer12. Solutio. Immerito citatur Augustinus pro contrario errore. spacer13. Ad verba Isidori respondetur. spacer14. Quinta obiectio ex patribus. spacer15. Solutio. Verus sensus patrum aperitur. spacer16. Germana expositio concilii Arelatensis.

ULTA sunt quibus rex Angliae suadere conatur iusto titulo spiritualem potestatem et supremi capitis seu gubernatoris spiritualis nomen in regno suo sibi arrogare, et omnia quae adducit obiectiones sunt contra veritatem a nobis probatam, quas, licet difficiles non sint, praetermittere non possumus, ut omnibus satisfaciamus. Quia vero plures illarum ex factis regum vel imperatorum sumuntur et ad praesens punctum non pertinent, ut clarius singulas suis locis propositse percipiantur, oportet hic tres quaestiones distinguere. Una est quam nunc tractamus, an spiritualis potestas sit in principe necessario coniuncta cum potestate temporali. Altera est, supponendo has potestates esse in divcrsis personis, an sit una altera superior et quae illa sit, de quo puncto a capite vigesimoprimo dicturi sumus. Tertia est gcneralis quaestio de exemptione clericorum a potestate temporali etiam in causis civilibus, criminalibus et tributis, quae sine dubio est longe diversa ab aliis duabus, et ex aliis principiis in libro sequenti tractanda. Igitur si quae sunt exempla aut facta catholicorum principum quae contra iurisdictionem ecclesiasticam obiici aliquo modo possint, ad quaestionem tertiani de immunitate clericorum maxime pertinent, ut ibi videbimus, et pauca etiam circa secundam quaestionem attingemus. In praesenti vero puncto vix, credo, invenietur ante Henricum VIII exemplum principis vel solo nomine Christiani, licct haeretici, qui ex vi propriae et innatae potestatis actum iurisdictionis spiritualis usurpare, nedum supremam iurisdictionem et primatum spiritualis potestatis sibi arrogare tentaverit. Et ideo, his exemplis omissis, breviter alios titulos expendemus, quibus rex ius suum firmare aut apparenter defendere tentat.
spacer 2. Primus est, quia iure naturae hae duae potestates coniunctae sunt, regia et sacerdotalis. Ergo hoc ius naturae manet integrum in lege gratiae, quia gratia non destruit naturam, neque lex Christi data est ad tollendam legem naturae, sed perficiendam. Assumptum probatur quia ante legem Christi et Moysi ius tantum naturale observatum est. Nam ideo tempus illud naturalis legis vocatur. In illo autem tempore iidem erant reges et sacerdotes, ut constat de Melchisedech, Abraham, Isaac, Iacob, et generaliter ex recepta regula, qnod eo tempore primogeniti et regni haeredes, erant simul sacerdotes, ut sumitur ex Hieronymo, epist. 126 ad Evagr., et Ruperto, lib. V in Genes., c. 12. Unde Paulus, ad Hebr. 12, Esau profanum vocat, eo quod primogenituram vendiderit, quae sacra erat ratione sacerdotii.
spacer 3. Hunc titulum non invenio a rege expresse propositum; propter complementum autem doctrinae, et quia rex, allegando in favorem suum quaedam testimonia novi testamenti, illum supponere videtur, omittendum non duxi, quamvis revera frivolus sit. Nam imprimis, admissa illa antiqua consuetudine quae non solum inter fideles, sed etam inter gentiles viguisse videtur, negamus illam esse de iure naturali. id est, lege naturali praeceptam, licet, mediante ratione et voluntate humana. a generalibus principiis iuris naturalis originem duxerit. Quia licet sacrificium sit aliquo modo de iure naturali, et consequentcr etiam sacerdotium, quod autem tali modo sit institutum et his vel illis personis attributum non est iure naturae praescriptum, sed iure aliquo positivo definiri necesse est. Et hoc modo ante legem Moysi vel iure gentium vel moribus populorum introductum est, ut dignitas sacerdotalis praecipua cum regali esset coniuncta. Qui nos sicut in legc veteri mutatus fuit, etiam in lege nova mutari potuit. Imo ita factum esse, et ad perfectonem legis gratiae hoc pertinere, docuit Nicolaus papa ad Nicolaum imperatorem, dicens, Fuerunt haec ante adventum Christi, ut quidam typice reges simul et sacerdotes existerent, quod sanctum Melchisedech fuisse, sacra prodit historia &c. Et infra, Sed cum ad verum ventum est, eumdem regem atque pontificem ultra nec imperator nec pontifex usurpavit.
spacer 4. Deinde si sermo sit de sacerdotio quoad potestatem ordinis, manifesta est differentia: nam in lege naturae non erat propria et supernaturalis potestas ordinis, sed erat solum ministerium sacriificandi et intercedendi pro populo, ad quod poterat ali1uis sua sponte vel per consensum populi deputari, quia Deus eo tempore nihil in particulari de sacerdotio vel sacrificio praescripserat. Et sic Anacletus papa, epist. 2, negat Melchisedech, vel Abraham, vel alios illius temporis viros sacrificium obtulisse sacerdotali auctoritate, utique a Deo peculiariter instituta. In lege autem veteri, sicut determinavit Deus sacrificia, ita et sacerdotium seu pontificatum, absque interventu populi vel consensu eius. Quod etiam altiori et excellentiori modo in nova lege Christus instituit. Si autem sit sermo de sacerdotio quoad potestatem iurisdictionis, supponit imprimis illa obiectio vel falsum vel valde incertum, nimirum, sacerdotem vel pontificem in lege naturae habuisse iurisdictionem spiritualem, quod vel falsum vel incertum est. Quia talis potestas neque a Deo specialiter data est in ullo statu, ut per se notum est, nec ex iure naturali potest hominibus convenire, quia potestas gubernativa humana non transcendit ordinem humanum, et principaliter instituitur ad ordinandam homines ad invicem, ita ut, licet curam etiam habere possit divini cultus, semper in modo ac determinatione illius respiciat commune bonum reipublicae humanae, ut in simili dixit d.Thomas 1. 2, quaest. 99, art. 3. Quapropter non recte fit comparatio inter legem naturae et gratiae, quia in lege naturae omnis potestas gubernativa sub temporali sufficienter comprehendebatur, nam illa eadem posset disponere de iis quae pertinent ad cultum Dei, prout expediret communi bono humanae reipublicae; secus vero est in lege gratiae, quae est lex dvina quae principaliter ordinat homines ad Deum, et bonum ipsius reipublicae refert ad amicitiam hominum cum Deo. Ideoque sacerdotalis potestas in hac lege spiritualis est et altioris ordinis, et non potest esse ab ipsis hominibus vel eorum communitate, sed ab ipsomet Christo manare debuit, sicut de facto manavit, ut supra ostensum est.
spacer 5. Dices illud esse verum de hominibus tantum ut homines sunt consideratis: sic enim manifestum est, in eis esse non posse nisi potestatem naturaleml secus vero esse de hominibus Christianis ut Christiani sunt, et ut componunt civitatem, non tantum politicam sed etiam Christianam. Nam sicut talis communitas fundatur in fide et religione supernaturali, ita ex ea habet potestatem altioris ordinis connaturalem ipsi gratiae ad disponendum ea quae spectant ad divinum cultum, consentanee ad veram fidem et amicitiam Dei. Ergo talis censenda nunc est potestas ecclesiastica, et consequenter potuit a tota communitate regi suo temporali conferri. Respondeo antecedens potuisse habere locum, si Christus dominus ecclesiam suam et regimen eius non instituisset peculiari modo, et longe excellentiori quam ex sola rei natura possit esse in communitate hominum, etiam ut Christiani sunt. Nunc autem Christus sua peculiari institutione praevenit (ut sic dicam) et sublimavit spirituale regimen ecclesiae. Primum instituendo illam per modum unius corporis mystici per totum orbem diffusi, in quo unitas fidei et concordia in substantiali ritu religionis, ad Dei cultum et sanctificationem hominum ordinato, conservari posset, Hoc autem sine suprema spirituali potestate fieri non posset, ut supra ostendi. Universalis autem potestas supra universum mundum non potuit ab ipsis hominibus ubique etiam dispersis procedere, debuit ergo esse a Christo. Item instituit Christus quamdam ecclesiam quae in fide esset columna veritatis et in moribus semper esset sancta, ideoque talem ei dedit potestatem spiritualem ut per illam ad utrumque finem recte et sine defectu substantiali posset dirigi. Talis ergo potestas necessario esse debet plus quam humana. Denique ex sola rei natura, etiam si homines ecclesiae spectentur ut Christiani sunt, non esset necessaiium regi per episcopos vel alios similes pastores, quibus specialis cura animarum incumbat. Nunc autem ecclesia necessario regi debet per episcopos et sacerdotes, quorum institutio et distinctio ex divino iure sine dubitatione descendit. Ergo potestas gubernativa ecclesiae Christi in spiritualibus non est a populo Christiano, etiam fide illuminato, sed est ab ipso Christo, vel immediate vel per participationem ab illo, cui Christus ipse immediate illam communicavit.
spacer 6. Secunda obiectio sumitur ex aliquibus locis veteris testamenti, in quibus significatur pontifices legis veteris fuisse inferiores et subiectos regibus. Sed hanc obiectionem nunc omitto, quia, quod ad praesentem locum spectat, manifestum est ex veteri testamento pontificiam dignitatem et potestatem regiam in diversis fuisse personis, quod nunc tantum tractamus. De comparatione autem harum potestatum infra dicendum est, et ibi melius videbimus an sit necessarium eamdem habitudinem seu relationem inferioris et superioris habere, seu habuisse in utraque lege, veteri scilicet et nova.
spacer 7. Est ergo tertia obiectio sumpta ex testimoniis novi testamenti, in quibus praecipitur Christianis omnibus regibus temporalibus obedire, ut sunt in superioribus allegata, et a rege accumulata in Apol., pag. 129, scilicet Roman. 43, 1 Petri 2, ubi etiam adiungit illud 1 ad Tim. 2, ubi Paulus praecipit orari pro omnibus, sed praecipue pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, et illud Matth. 22, Reddite quae sunt Caesaris Caesari &c, et illud Ioan. 48, Regnum meum non est de hoc mundo, et illud Luc. 12, Quis me constituit iudicem inter vos? et illud Luc. 22, Reges gentium dominantur eorum, &c.
spacer 8. Sed nullum ex his testimoniis ad causam facit, et nonnulla illorum contra regis intentionem probare possunt. Nam imprimis in nullo illorum est sermo in particulari de spirituali potestate, neque in eis insinuatur fuisse regibus temporalibus concessam, aut quod illis in materia talis potestatis praecipientibus obediendum sit. Cum ergo Paulus inquit, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, generatim loquitur de omnibus superioribus, ut ex tenore verborum constat. Unde recte intelligi possunt cum partitione accommoda, scilicet unicuique in eo, in quo superior est, obediendum esse ab iis qui ei sunt subiccti. Nam ita etiam inferius dicit, Reddite omnihbus dehita, cui tributum tributum, cui honorem honorem &c. Est ergo generalis distributio singulis accommodanda iuxta mensuram potestatis. Quae autem haec sit in singulis potestatibus ibi non explicatur. Dcmus autem ibi loqui Paulum in particulari dc potestate temporali, de qua paulo post dicit, Non sine causa gladium portat. Quid aliud ex illo loco sic intellecto colligi potest, nisi obediendum esse principibus temporalibus in his quae iuste et recte praecipiunt? Quis autem hoc negat? Aut quomodo inde colligi potest etiam in spiritualibus et ecclesiasticis esse illis parendum? Certe Paulus non tantum de principibus Christianis, sed etiam eo maxime tempore de regibus ethnicis loquebatur, quibus tanquam dominis temporalibus Christiani etiam obedire tenebantur, nec propterea prudens aliquis dicet fuisse tunc illos capita ecclesiarum in regnis suis. Omnia ergo quae ibi Paulus et Petrus in sua epistola dicunt ad eumdem sensum referuntur. Nam vel intelliguntur respective, ut unicuique reddatur ius suum vel obedientia debita iuxta gradum potestatis suae, vel, si definite de dominis temporalibus intelligantur, etiam sunt in eorum foro et materia intelligenda prout ratio ipsa iustitiae postulat. Ibi enim apostoli non condunt novum ius, sed ius ipsum naturale observari praecipiunt. Simili enim modo servos monent subditos esse dominis et mulieres subditas esse viris &c.
spacer 9. Ad tertium autem testimonium fatemur Paulum obsecrare fieri orationes pro omnibus hominibus, et deinde in speciali addere, pro regibus et omnihus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus. Quid vero hoc pertinet ad primatum spirituaulem regis temporalis? Num quid quia reges in primo loco posuit, ideo dixit illos esse capita ecclesiarum in spiritualibus? Vana profecto est collectio, et longe aliam rationem reddit Chrysostomus ibi, homil. 6, videlicet, ideo addidisse pro regihus, quia neque tunc reges Deum colebant et multis postea temporibus in infidelitate, quam per seriem successionis acceperant, persisterunt. Et infra, Quoniam vero consequens esse cernebat ut Christiani ad ista torpescerent, neque huiusmodi admitterent monita, siquidem pro gentili, et sacramentorum tempore preces oporteret offerre, vide, quid secutus adiunxit, ut ex consideratione lucri admonitionem facilius libentiusque reciperent, Ut quietam (inquit) et tranquillam vitam agamus. Ergo ex mente Chrysostomi non ideo designavit reges quia ipsi sint spiritualia capita ecclesiarum (quod maxime tunc esse non poterant, cum essent gentiles), sed potius ne propter hanc causam fideles putarent non esse pro eis publice orandum. Neque Paulus dixit, praecipue pro regibus, illam enim particulam praecipue, rex de suo addldit, sed simpliciter locutus est ac si diceret etiam reges ethnicos sub omnibus comprehendi. Nam, licet essent gentiles, orandum pro eis erat ut ad fidem converterentur. Et hoc magis significavit Paulus in ratione quam subiunxit, Hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omncs homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ac denique, quamvis Paulus addidisset particulam praecipue, nihil referret, nam quia conversio regum et difficilior erat et ad commune bonum ecclesiae magis est necessaria, ideo etiam potuit specialiter ac praecipue commendari.
spacer 10. De verbis autem Christi, Reddite quae sunt Caesaris Caesari, iam supra ex mente Chryostomi, Ambrosii et Athanasii ostensum est potius probare contrarium, scilicet Caesari, id est regi temporali, reddenda esse quie sunt Caesaris, id est, temporalis potestatis, quae praecisa responsio vim habet exclusivam ut significavit Theophyl., dicens, Iesus autem, per hoc quod figuratum erat numisma imagine Caesaris, persuadet illis deberi Caesari quae eius sunt, hoc est, quae habent eius imaginem, nam in corporalibus et externis obediendum est regi, in internis autem et spiritualibus Deoutique vel immediate praecipienti vel per pastores suos, iuxta verbum Pauli, Obedite praepositis vestris et subiacete eis, ad Hebr. 13. De aliis etiam Christi verbis, Regnum meum non est de hoc mundo, dicimus etiam probare contrarium, quod ex dictis non difficile colligitur. Tria enim ex doctrina Augustini et aliorum patrum ex illis verbis adnotavimus, scilicet, Christum habere regnum, etiam in hoc mundo, licet non de hoc mundo; unde merito colligimus reges huius mundi, ex eo quod tales sint, non habere potestatem in regno Christi, quatenus altioris originis est. Et pari consecutione inferimus hoc regnum Christi non carere suis gubernatoribus, qui, licet non sint reges huius mundi, id est temporales, sunt spirituales pastores et regale sacerdotium. Eademque ratio est de aliis verbis Christim Quis me constituit iudicem et divisorem inter vos? Probant enim temporales causas per se non pertinere ad Christi regnum seu vicarium eius, unde potius a contrario, seu a commutata proportione inferendum erat causas spirituales ad temporalem regem non pertinere. Denique idem dicimus de ultimis verbis, Reges gentium dominantur eorum. Nam Christus non addidit, Vos autem non gubernetis. vel, Non praecipiatis aut corrigatis subditos, sed potius supponit illos futuros fuisse rectores seu pastores, et ideo dixit, Vos autem non sic, quasi praesupponendo regimen et distinguendo illud a regno temporali, et modum diversum in illo postulando, quem verbis declaravit Petrus, priori epist., c. 5, ut in superioribus adnotatum est.
spacer 11. Quarta obiectio sumi potest ex nomine vicarii Dei, quem rex Angliae cuivis regi temporali attribuit. Et ne videatur novus loquendi modus, ante Iacobum illo usus est Eduardus rex Angliae, ut ex suis legibus, c. 19, relatum invenio, qui tamen in numero sanctorum ponitur. Possumusque idem confirmare auctoritate Augustini, lib. Quaestionum Veteris et Novi Testamenti, p. 2, q. 91, ubi de rege dicit, Adoratur in terris quasi vicarius Dei. Eleutherius etiam in quadam epistola ad Lucium Britanniae regem sic scripsisse fertur: Suscepistis nuper miseratione divina in regno Britanniae legem et fidem Christi, habetis vos in regno vestro utramque paginam, ex illis Dei gratia perc onsilium regni vestri sumite legem, vos enim in regno vestro vicarius Dei estis. Ergo praeter hunc vicarium non est alius necessarius qui immediate sub Deo sit, ac subinde in rege est tota potestas vicaria divinae potestatis, sive illa spiritualis sit sive temporalis. Augereque possumus hanc obiectionem ex Isidoro, lib. III Sentent., seu De Summo Bono, cap. 49, dicente: Dedit Deus principibus praesulatum pro regimine populorum. Praesulatus autem nomen est spiritualis potestatis: nam praesul non dicitur nisi qui spiritualibus praeest.
spacer 12. Respondeo breviter consecutionem esse nullius momenti, quidquid de modo loquendi in antecedente sumpto sentiatur, de quo non est contendendum, quamvis ea, quae pro illo allegantur apocrypha sint. Nam, liber ille Quaestionum Novi et Veteris Testamenti, iudicio omnium doctiorum, non est Augustini, quia nec stylus est nec doctrina in multis locis est Augustiniana. Quanquam illa sententia bene explicata vera sit, regem, nimirum adorari, id est coli et venerari propter dignitatem in qua Deum quodammodo repraesentat cuius vicem gerit. Epistola etiam illa, quae ex Eleutherio citatur, commentitia est, quia neque inter epistolas pontificias, neque in tomis conciliorum, neque apud catholicos auctores mentio illius invenitur, sed ab aliquo haeretico conficta est, ut notavit Sander., lib. V De Clave David, cap. 6. Et illamet verba quae ex illa referuntur id satis ostendunt; est enim phrasis propria Novatorum, et a pontificibus Romanis prorsus aliena.
spacer 13. Non negamus autem posse regem in bono et sano sensu vicarium Dei appellari. Nam Paulus, ad Rom. 13, reges vocat ministros Dei, quod perinde fere est. Unde Ambrosius ibi ait principem vicem Dei agere, et ideo subiectionem esse illi servandam. Idem autem est vicem agere, quod vicarium esse. Hinc autem non recte infertur reges esse vicarios Dei in spiritualibus. Nam Deus primarius rex est tam in regno temporali quam in spirituali ecclesiae, et in utroque suos vicarios posuit, in temporali reges, in spirituali episcopos, et praesertim summum pontificem. Unde ex eo quod rex in uno regno vicarius sit, male infertur esse in utroque. Nam etiam reges gentiles, de quibus etiam Paulus loquebatur, sunt ministri Dei, ac subinde vicarii, non tamen in spiritualibus, sed in temporalibus tantum. Idem ergo dicendum est de regibus Christianis, quamvis illi possint etiam dici peculiari titulo vicarii Dei ad defendendam ecclesiam et protegendum praelatos, ut possint in pace et cum fructu spiritualia ministrare. Et in hoc sensu s. Eduardus locutus est. Isidorus autem lato quodam modo praesulatum vocavit praefecturam seu quamcumque regendi potestatem, sicut etiam c. 49 antecedente, sub titulo de praelatis ponit reges et quascumque seculi potestates, non solum fideles, sed etiam infideles. Unde clarum est non loqui de praelatis in eo rigore, quo iam communi usu vox illa pro ecclesiastico antistite sumitur, sed prout generaliter a verbo praefero derivatur, et quemcumque supcriorem vel primarium gubernatorem significare potest.
spacer 14. Quinto, obiici possunt nonnulla patrum testimonia, qui regi vel imperatori primatum tribucre solent. Sed ex his quaedam pertinent ad comparationem utriusque iurisdictionis, quae infra, ut dixi, tractabuntur. Alia vero sunt huius loci propria, quia in eis videntur proprios actus spiritualis potestatis regibus tribuere. Tales enim actus sunt veritatem docere, errores depellere, et similes. Et tamen Epiphanius, Haeres. 40, dicit reges datos esse ut omnia ex Deo bene disponantur et administrentur, et ad bonam (inquit) ordinationem terrae, ubi caedes, et pugnae, ignorantiaeque, ac doctriae bonae &c., significans haec omnia cadere sub regis curam. Et sic etiam Alcuinus, in praefat. ad lib. De Trinit., ad Carolum dicit, sapientiam illi datam esse, ut regat et doceat pia sollicitudine subiectos. Et infra ad illum pertinere ait, iusta decernere, rata praecipere, sancta admonere, ut quisque laetus cum perpetuo salutis praecepto domum redeat. Et infra subdit, Principem populi Christiani cuncta scire et praedicare quae Deo placent necesse esse notissimum est. Neque enim quemquam magis decet vel meliora nosse vel plura quam imperatorem, cuius doctrina omnibus prodesse debet subiectis &c. Quin potius concilium Arelatense, sub eodem Carolo Magno, capite ultimo, post decreta omnia subiungit, Haec domino imperatori praesentanda decrevimus, poscentes eius clementiam, ut si quid hic minus est, eius prudentia suppleatur; si quid secus quam se ratio habet, eius iudicio emendetur; si quid rationabiliter taxatum est, eius adiutorio, divina opitulante clementia, perficiatur. Addi etiam hic possent obiectiones ex actibus congregandi generalia concilia, vel praesidendi in illis, item creandi, vel deponendi pontifices, Hi enim actus et similes proprii sunt ecclesiasticae iurisdictionis, et tamen illos saepius exercuisse imperatores, rex Angliae in sua Praefat. contendit.
spacer 15. Ad priorem partem respondeo, patres nunquam tribuere regibus proprios actus iurisdictionis spiritualis, sed interdum per modum exhortationis, vel laudis, aut honoris, illos excitare ad exercendos actus aliquos qui sine iuridictione exerceri possunt, vel ad procurandum ut alii in ecclesia cum fructu fiant per pastores, a quibus legitime exerceri possunt. Unus ex illis actibus esse potest curare ut ignorantia ab ecclesia tollatur, et ut bona et sana doctrina conservetur et augeatur, de quo loquitur Epiphanius. Habetque locum etiam in politica republica intra limites suos, ut per se notum est, et sic pertinet ad regem ex vi propriae potestatis. Respectu vero ecclesiae, et quoad doctrinam fidei, pertinere potest ad regem, non quidem praedicando publice per se ipsum, neque dando auctoritatem praedicandi, sed praebendo auxiliam catholicis praelatis et praedicatoribus, et sacrarum litterarum studia fundando, suaque potestate seminatores malae doctrinae coercendo. Et hunc sensum declararunt patres concilii Turonensis sub Carolo Magno, in principio: postquam enim commendarunt pietatem et sapientiam imperatoris, subiungunt, His igitur intentus, pios ac religiosos Dei sacerdotes ecclesiae gubernacula in regno sibi divina largitate collato tenentes saluberrimis exhortationibus admonuit, ut operam darent, et actibus eminerent, quibus et se bene operando, et sibi commissos verbis et exemplis instruendo regerent. Et idem supra indicat Alcuinus, dicens, Multa est omnibus fidelibus in vestra pietate gloriandi facultas, dum clementiae vestrae sollicitudo sacerdotalem, ut decet, habet in praedicatione verbi Dei vigorem.
spacer 16. Reliqua vero quae retulimus laudis sunt et honoris verba, nam etiam imperator Christianus esse potest doctus et bene instructus in doctrina sacra, et privatim iuxta occurentes occasiones potest veritatem docere. Simili etiam modo verba patrum concilii Arelatensis eo tendunt, ut protectionem et adiutorium ad executionem suorum decretorum ab imperatore petant, ut ex ultima clausula verborum constat, Reliqua autem sunt verba modestiae et urbanitatis, ex quibus nullum iudicium vel subiectionis in spiritualibus ex parte concilii, vel spiritualis potestatis in imperatore, sumi potest. Ad aliam etiam partem obiectionis uno verbo dicimus, illos actus proprie non esse imperatoriae potestatis, posse tamen, vel aliquando potuisse aliquam cooperationem, seu praeparatoriam dispositionem, aut conditionem, quasi spiritualem potestatem non requirit, in eis exercere, ut in sequentibus latius declarabimus.

CAPUT 10
UTRUM CHRISTUS DOMINUS SUPREMAM ECCLESIAE SPIRITUALEM POTESTATEM PETRO CONTULERIT

SUMMARIUM

1 - 2. Pontifex Romanus habet hanc potestatem. spacer3. Conclusio de fide. Probatur ex promissione Christi.spacer4 - 7. Praedicta promissio facta est Petro in propria persona. spacer8. Confirmatur eadem veritas ex summis pontificibus. spacer9 - 12. Ostenditur item ex patribus.spacer13. Petrum, Matth. cap. 16, designatus fuit fundamentum ecclesiae. Probatur ex patribus. spacer14. Probatur item ratione. spacer15. Christus per claves contulit Petro supremam potestatem spiritualem. spacer16. Confirmatur ex cap. 21 Ioannis. Reiicitur quaedam haereticorum expositio. spacer17. Quid verbum pascendi significet in scriptura. spacer18. Potestas Petri ad totam extenditur ecclesiam. spacer19 - 20. Confirmatur ex petribus tradita expositio verborum Christi. spacer21. Ostenditur eadem veritas ex epithetis Petri. spacer22. Ratio institutionis primatus Petri. spacer23. Regimen ecclesiastiocum debet esse monarchicum.

RIUSQUAM spiritualem potestatem cum temporali conferamus, ex qua praesens controversia maxime pendet, inquirere oportet an haec potestas sit in pontifice Romano, cum quo lis et contentio tota regis Angliae versatur. Quia vero Romanus pontifex non potest habere hanc potestatem nisi per legitimam successionem, et successio ab origine et institutione pendet, quae a solo Christo fieri potuit. Ideo de hac institutione prius videndum est. In quo puncto duae quaestiones distingui possent, una abstracta (ut sic dicam) seu generalis, an Christus in sua universali ecclesia monarchicum regimen in aliqua persona quae vices eius gereret reliquerit. Altera quaestio est contracta seu particularis, an tali personae, scilicet Petro, Christus vices suas et potestatem supra omnes fideles commiserit. Simul tamen illas tractabimus, quia quod ad fidem et auctoritatem attinet, non possumus melius ostendere institutionem, quam ex singulari Christi facto, et rationem illius ex generali causa institutionis postea investigabimus.
spacer 2. Neque oportet in recensendis erroribus. qui in hac materia fuerunt et nunc a Lutheranis et Calvinistis caeterisque protestantibus pertinaciter defenduntur, immorari, quia et notissimi sunt, et nunc solum de Anglicana secta tractamus, cuius caput et defensor eiusdem Angliae rex saepe in sua Praefatione contendit Christum non dedisse Petro maiorem quam caeteris apostolis potestatem, et p. 22 et 24, et praesertim 58, in alios sensus verba scripturae detorquere conatur. Sed illius fundamenta postea expendemus. Nunc prius catholica veritas stabilienda est. Et quoniam quamplurimi catholici et eruditissimi viri in hac veritate confirmanda diligentissime laborarunt, operaepretium non erit omnia quae illi dixerunt transcribere et in hunc locum congerere, sed pauca quaedam, quae iudicio nostro selectiora et efficaciora videbuntur, ex illis mutuabimaur, et qua poterimus brevitate et perspicuitate proponemus.
spacer 3. Dicimus ergo Christum dominum instituendo ecclesiam suam militantem, priusquam quoad visibilem praesentiam corporalem eam relinqueret, illam Petro tanquam vicario suo ac supremo pastori commendasse, ac subinde supremam spiritualem potestatem ad gubernandam illam ei contulisse. Conclusio est certa de fide, quam praecipue probabimus gemino illo testimonio, quo non solus Bellarminus, quem in hoc rex Angliae reprehendere ausus est, sed omnes pontifices et patres eamdem veritatem confirmarunt. Primum est illud Matthaei 16, ubi Christo quaerenti, Quem dicunt homines esse filium hominis? cum Petrus respondisset: Tu es Christus filius Dei vivi, Christus dixit illi, Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meiis, qui in coeli est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi daho claves regni coelorum, et quodcumque ligavcris super terram erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram erit solutum et in coelis. Haec fuit Christi promissio, qui fallere non potest in promissis, et ideo dubitari non potest quin postea impleverit quod tunc promisit. Videamus autem cui promiserit et quid promiserit. Nam si haec duo plene et fideliter intelligantur, hoc solum testimonium ad assertionem confirmandam sufficit.
spacer 4. Primo ergo evidens est ex tenore verborum promissionem esse factam Petro in sua propria persona. Tot enim circumstantiis designata est, ut de hoc dubitari non possit. Primo enim evangelista retulit Simonem Petrum confessionem divinitatis Christi fecisse. Neque existimo vacare mysterio, quod evangelista utrumque nomen coniunxit Simon Petrus. Nam prius Petrus vocabatur Simon, ut constat Ioan. 1 Unde quia hoc erat quasi proprium et primaevum nomen Petri, in negotio tam gravi omitti non debuit. Nomen autem Petri a Christo fuit illi positum Ioan. 1, et hic adiunctum est, tum propter tollendam omnem ambiguitatem, quia alius etiam apostolus Simon vocabatur, tum propter mysterium quod statim Christus declaravit. Deinde addit evangelista Christum ad eumdem esse locutum. Et ut hoc magis esset testatum, Christus iterum eodem nomine illum appellat, dicens, Beatus es Simon, et quia nomen Petri ad mysterium explicandum reservabat, ne nomen Simonis videretur ambiguum, addidit aliam circumstantiam propriam illius personae, dicens, Bar Iona, id est filius Ionae seu Ioannis, sicut idem dixerat Ioan. 1, Tu es Simon filius Iona. Nominavit autcm Christus Simonem in dicto loco, simul laudando illum, ut inde etiam intelligi posset qualis esset promissio, et cui fieret. Erat enim rcmunerativa, et illi facienda erat, qui laudem in confessione meruerat. Sicut Hilarius ibi, canon. 26, dixit, Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est, quia Dei filium in homine vidisset. Et Hieronymus ibid., Testimonio de se apostoli reddit vicem. Petrus dixerat, Tu es Chrlstus filius Dei vivi, merrcedem recepit vera coufessio, Beatus es, Simon Bar Iona. Volens ergo Christus non sola laude, sed etiam mirabili promissione Petrum remunerare, subiungit, Et ego dico tibi, ubi recte Hieronymus, Quia tu mihi dixistit Tu es Christus, &c., et ego dico tibi, non sermone casso et nullum habente opus, sed dico tibi, quia meu, dixisse, fecisse est. Illa ergo particula tibi eamdem personam Simonis designat. Ad illam ergo verba Christi diriguntur. Illi ergo fit promissio. Maxim., homil. 1 in natali Petri et Pauli, et Prosp., lib. II De Vocat. Gent., c. 28.
spacer 5. In verbis autem Christi considero quaedam esse tantum affirmativa per modum indicativi: Tu es Petrus, alia praedictionem et promissionem continentia, scilicet Super hanc petram aedificaho ecclesiam meam, et tibi dabo &c. Prima ergo affirmaiio eo etiam tendere potuit, ut magis exprimeretur persona de qua futura erat praedictio, et cui fiebat promissio. Commemorare ergo voluit Christus hunc Simonem esse illum, cui multo antea dixerat, Tu es Simon filius Iona, tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Simulque (ut existimo) indicare voluit Christus quam ob causam nomen Petri Simoni imposuerit, nimirum propter firmissimam et immobilem fidem quam recepturus erat, cuius primam et insignem confessionem tunc fefecit, et ideo audire meruit, Tu es Petrus. Unde recte Ambrosius, serm. 6 de variis actionibus, Cum vocaretur (inquit) Simon, pe rhanc devotionem vocatus est Petrus. Imo addit, quia Christus est petra, cum fideli Simone nomen suum communicasse. Quod etiam attigit Chrysostomus, hom. 10 in Marcum. Optime vero Cyrillus, lib. II in Ioan., c. 12,ad notat praevidisse Christum futuram Petri fidem, et ideo illi dixisse, Vocaberis Cephas, id est Petrus, vocabulo ipso commode significans quod in eo tanquam pctra, lapideque firmissimo suam esset aedificaturus ecclesiam. Denique addit Chrysostomus, hom. in Psalm. 50, in prima eius parte paulo post principium, propterea Petrum a Christo appellatum, quia saxea fide praeditus erat. Ubi etiam bis illum appellat basim fidei. et hom. 3 de poenit., Cum Petrum dico, petram nomino indebilem, crcpidinem immobilem, &c., significans Christum vocasse Simonem Petrum propter immobilitatem, non quam in se aut ex se haberet, sed quam in fide accepturus erat, et ideo alibi fidei petram firmam et solidam illum appellat. Quae omnia elcganter complexus est Leo papa, sermone de transfigur., c. 1, dicens de Petro, Tantumque in hac fidei sublimitate complacuit, ut beatitudinis felicitate donatus, sacram inviolabilis petrae acciperet firmitatem, super quam fundata ecclesia portis inferi et mortis legibus praevaleret.
spacer 6. Unde ulterius clare intelligitur quid designaverit Christus, cum dixit, Et super hanc petram acedificabo ecclesiam meam. Nam sine dubio eumdem Petrum designavit, ut frequentius antiqui et gravissimi patres intellexerunt, et ex contextu aperte constat. Ideo enim Christus prius illi dixit, Tu es Petrus, ut ad eundem statim diceret, super ipsum se aedificaturum ecclesiam, et ad hoc munus illum per suam gratiam petram effecisse. Deinde ostensum est illa verba cum sequentibus continere promissionem remunerativam. Ergo eidem fit qui propter bonam confessionem beatificatus est et nomen Petri meruit. Ergo idem per vocem hanc petram designatur. Quod fiet evidentius si consideretur, Christum non esse usum voce Petri, vel petrae, tanquam diversi generis. Unde si Christi verba hoc modo evangelista retulisset, Tu es petra, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, nemo dubitaret quin illae particuleae, tu et hanc, eandem petram atque adeo eamdem personam designarent. At Christus ita locutus est, et Matthseus etiam Hebraice vel Syriace ita scripsit, nam in illis linguis vox feminina et masculina Petri aut petrae non distinguuntur, et ita utroque loco habet petra Syriaca versio. Graecus autem et Latinus interpres personae Petri, quia vir erat, masculinum nomen accommodarunt, fundamentum autem aedificii feminino nomine petram appellarunt, quia in his linguis ita solet cum proprietate vocari.
spacer 7. Praeterea per illud signum hoc vel hanc designari solet res singularis praesens. Ibi autem non erat alia res nomine petrae significata, et cui iam nomen petrae tanquam proprium et sine metaphora esset impositum, nisi persona Petri. Ergo illum sine dubio designavit Christus, dicens, Super hanc petram. Nam, ut omnis occasio errandi, imo et dubitandi tolleretur, praemisit, Tu es Petrus, quasi prae oculis ponens eum quem designare volebat. Praeterea, cum Christus proxime subiunxit, Et tibi daho claves regni coelorum, quis dubitet per pronomen tihi Petrum designasse et ad illum esse locutum, cum ad illum a principio sermonem suum direxerit, et eodem tenore semper cum eodem fuerit locutus? Ergo etiam cum dixit, Et super hanc petram, de eadem persona locutus est. Denique quia non est credibile in tam claro et continuo contextu Christum nunc ad Petrum loqui, deinde rem aliam per pronomen hanc, designare, et statim ad Petrum redire. Sic enim incerta et ambigua esset tota sententia et primissio, et supervacanea fuisset diligentia tot modis et circumstantiis determinandi personam,cui promissio fiebat.
spacer 8. Atque ita intellexerunt hunc locum quoad hanc partem de persona cui fit promissio imprimis omnes pontifices Romani qui hoc punctum attigerunt, praesertim Clemens, ep. 1 ad Iacobum, et Anacletus, ep. 2 et 3, Leo supra, et ser. 2 et 3 in die assumptionis suae, et epist. 89, cuius alia verba in sequentibus referemus; et multa ex Gregorio adduximus, libro primo, cap. 6, et plura congerit Gratianus in suo decreto, dist. 12, 21 et 22, et in sequentibus plura referemus, in quibus Ponfifices suum primatum non in humano, sed in divino iure fundant, ob successionem Petri, ad quem dominus promittendo in hoc testimonio locutus est.
spacer 9. Et eodem modo haec verba intellexerunt alii sancti episcopi et antiquissimi doctores ecclesiae: Cyprianus, epist. 55 ad Cornelium, dicens, in Petro fundatam esse ecclesia, et eodem modo loquitur epist. 69, 71 et 73, et aliis locis, quae supra lib. I, cap. 5 et 6, adnotavimus. Item Hilarius, canon. 16 in Matth., ubi post verba supra citata, Dignum plane confessio Petri praemium consecuta est, subiungit, in nuncupatione novi nominis felix ecclesiae fundamentum &c. Idem habet libr. VI De Trinit., et Psalm. 131. Ambros., lib. IV De Fide, cap. 3, Habes (inquit) in evangelio quod Petro dixit, Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua; eidem autem supra dicenti, Tu es Christus filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram &c., et subiungit verba valde notanda, Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, huius fidem firmare non poterat? Quem cum petram dicit, firmamentum ecclesiae indicavit. Idem optime Psal. 40, circa finem, Ipse (inquit) est Petrus, cui dixit, Tu, es Petrus, et super hanc petram &c.; et addit, Ubi Petrus, ibi ecclesia. Idem late sermone 9 supra citato, et serm. in cathedram s. Petri, et sermone 11 de sanctis. Late etiam Augustinus, sermone 29 de sanctis, qui est quintus S. Petri et Pauli, Solus inter apostolos meruit audire, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Dignus certe qui aedificandis in domo Dei populis lapis esset ad fundamenium, columna ad sustentaculum, clavis ad regnum, et multa similia habet in serm. 16, qui est de cathedra Petri. et ser. 49 de verb. dom., c. 3, et lib. II de Baptism., c. 1, referens haec verba Cypriani, Petrus, quem primum dominus elegit, et super quem aedificavit ecclesiam suam, adiungit, Ecce ubi commemorat Cyprianus, quod etiam nos in scripturis sanctis didicimus, apostolum Petrmn, in quo primatus apostolorum tam excellenti gratia praeeminet, a posteriori apostolo Paulo esse correctum &c.
spacer 10. Optime etiam Pacianus, epist. 3 ad Sympronianum, Sempronianum? circa medium, Ipso (inquit) referente Mattheo ad Petrum locutus est dominus, ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno, et statim refert verba, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Supra etiam retuli Cyrillum Alexandrinum, et Chrysostomum, quibus addi potest Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 18, dicens, Ordinavit salvator nostram sanctam ecclesiam Christianam, de qua dixit Petro, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et Nazianz., orat. 26, Vide (inquit) quemadmodum ex Christi discipulis, magnis utique omnibus et excelsis, atque electione dignis, hic petra vocetur, atque ecclesiae fundamenta in fidem suam accipiat. Item Basilius, in c. 2 Isai., cum dixisset ecclesiam fuisse aedificatam in prophetis et apostolis, subdit, Quorum unus erat Petrus, super quam petram pollicitus fuerat suam se aedificaturum ecclesiam, et lib. II Contra Eunomium, circa principium, de Petro ait, Qui quoniam fide praestabat, ecclesiae commissam sibi aedificationem suscepit, et hom. 29, quae est dc poenitentia, Petrus tertio abnegavit, et collocatus est in fundamento. Et infra, Petrus dixerat iam antea, et beatus pronuntiatus fuerat. Dixerat, Tu es filius Dei excelsi, et vicissim audierat se esse petram, ita laudatus a domino. Licet enim petra essct, non tamen petra erat ut Christus, ut Petrus petra erat. Nam Christus vere esi immobilis petra, Petrus vero propter petram. Axiomata namque sua Iesus largitur alii, largitur autem ea non evacuatus, sed nihilominus habens. Lux est. Vos estis lux mundi, inquit. Sacerdos est, et facit sacerdotes. Ovis est, et dicit: Ecce ego mitto red vos sicut oves in medio luporam. Petra est, et petram facit. Quae sua sunt, largitur servis suis. Similiter Epiph., in Anchorato, non longe a principio, de Petro loquens sub nomine principis apostolorum, subiungit, Ipse autem dominus consiituit eum primum apostolorum, petrami firmam, super quam ecclesia Dei aedificata est &c.
spacer 11. His patribus accedunt alii exponentes Matthaeum, Theophylact. et Euthymius, sequentes Chrysostomum, sed praecipue Hieronymus, dicens, Simoni, qui credebat in petram Christum, Petri largitum est nomen, ac secundum metaphoram petrae recte dicitur ei, Aedificabo ecclesiam meam super te. Non potuit sane litteralis sensus verius aut clarius explicari. Unde aliis locis saepe dicit ecclesiam Christi super Petrum fuisse fundatam: dialog. 1 Contra Pelagian., aliquantulum a princ, et ep. 54 et 57; et lib. I Contra Iovinian., prius Petrum petram Christi appellat, postea vero tacitae occurrens obiectioni et rationem declarans, inquit, Super Petrum fundatur ecclesia, licet id ipsum in alio loco super omnes apostolos fiat, et cuncti claves coelorum accipiant, et ex aequo super eo secclesiae fortitudo solidetur, tamen propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto, schismatis tollatur occasio. Ubi est attente considerandum, inter apostolos et aequalitatem quamdam et caput nihilominus constituere. Aequalitas enim est in apostolatu, in certitudine doctrinaa, super quam fortitudo ecclesiae solidatur, et in universali clavium potestate; caput autem unum, quod propter tollenda schismata positum est, auctoritatem et iurisdictionem Petri in alios etiam apostolos indicat, et perpetuitatem potestatis, sine qua concordia, schismatibus contraria, perpetua in ecclesia esse non posset.
spacer 12. Similemque sententiam habet Leo papa, ep. 89, c. 1, dicens, Huius muneris sacramenium ita dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro, apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ui ab ipso quasi quodam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim, in consortio individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari, dicendo, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificaho ecclesiam meam, ut aeterni templi aedificatio, mirabili munerc gratiae Dei, in Petri soliditate consisteret. Denique apud alios patres frequens est ut Petrum hac ratione vocent ecclesiae catholicae fundamentum, petram ecclesiae, pontificem ecclesiae primum, ut videri potest in Isidoro, lib. II De Offic. Eccles., c. 5, et lib. De Vit. et Mor.Sanctor., c. 69, et aliis locis, qum lib. I, c. 6, indicavimus. Et Petr. Chrysolog.;, sermone 107, Laurent. Iustinian., lib. De Obed., c. 12, Tertull. saepe, antequam in haeresim incidisset, eisdem modis de Petro locutus est, ut in lib. De Praescrip., c. 22, et lib. De Monogamia, c. 8. A qua sententia etiam factus haereticus non discessit, quamvis illam aliquo modo corruperit, lib. De Pudicitia, c. 25, ut c. 17 commodius animadvertemus.
spacer 13. Nemo igitur dubitare potest quin Petro facta sit illa promissio, Superest iam explicandum quid illi promiserit. Duplex enim in verbis videtur esse promissio: una de fundamento ecclesiae, alia de potestate ligandi et solvendi. Existimo tamen esse eamdem, prius per metaphoram, et postea per verba magis propria explicatam. Cum ergo Christus dixit fundaturum <se> ecclesiam super Petrum, promisit Petro, effecturum ipsum ecclesiae fundamentum adeo firmum et immobile ut et totam ecclesiae molem sustinere posset, et cum tanta firmitate ut cadere nunquam aut ruere posset. Hinc Ambrosius, indicto lib IV De Fide, c, 3, dicens in verbis supra allegatis, cui propria auctoritate regnum dabat, significat Christum ibi promisisse Petro regnum ecclesiae, et quia hoc regnum et fide constituitur et perpetuum esse debet, ideo addit Ambrosius potuisse etiam Christum firmare fidem Petri, et illum firmamentum ecclesiae constituere, indicans hoc totum in illis verbis fuisse Petro promissum. Quod etiam declaravit serm, 2, ex variis, qui est de cathedra Petri, dicens, Petro esse promissum,ut tanquam saxum immobile totius orbis Christiani compagem molemque contineat. Et similia fere habet Augustinus, dicto serm. 16 de sanctis. Hieronymus vero, dicto lib. Contra Iovinianum, sentit ibi esse promissum Petro futurum fuisse caput apostolorum, Cyprianus autem cum Augustino, dicto lib. II De Baptism., c. 1, primatum ecclesiae sentiunt ibi esse Petro promissum. Chrysostomus etiam, homiL 55 in Matthae., dicit promissum esse Petro fore ecclesiae pastorem. Haecque omnia in idem recidunt.
spacer 14. Ratio denique metaphorae est quia singularis aliqua dependentia ecclesiae a Petro per illam metaphoram significata est, quae non potest in alio consistere, nisi quia danda erat Petro singularis potestas ad instruendam et regendam ecclesiam in fide et moribus, a qua tam aesdificatio quam conservatio ecclesiae perpetuo penderet. Ut si navis dicatur fundata in aliqua persona, statim per metaphoram intelligitur pendere ab illa tanquam a gubernatore et nauclero, et sic etiam regnum dicitur in rege fundari, et e converso rex dicitur fundamentum regni. Quocirca licet metaphora fundamenti vel petrae alios etiam possit habere usus et significationes, tamen accommodata ad hunc locum et has circumstantias, nulla praeter hanc potest esse accoramodata, et ideo patres et ecclesia ita illam intellexerunt.
spacer 15. Ut vero rem apertius explicaret Christus, addidit aliam metaphoram et explicationem eius, dicens, Tibi dabo claves regni coelorum. Solet enim nomine clavis potestas regia seu regendi significari, ut patet Isai. 22: Dabo clavem domus David super humerum eius, id est, principatum vel potestatem, de qua paulo antea dixerat, Potestatem tuam dabo in manu eius. Christus ergo promittens claves regni coelorum Petro, nihil aliud promisit quam potestatem regendi ecclesiam, quae in terra est regnum spirituale tendens ad regnum coelorum consequendum, et ideo per potestatem quamdam coelestem gubernanda est. Quam potestatem per verba satis propria statim explicavit Christus, dicens:, Et quodcumque ligaveris super terram &c., His enim verbis expresse promisit Petro singularem potestatem ligandi atque solvendi, quae potestas non est alia nisi potestas leges ferendi quae homines ligent seu obligent, vel etiam puniendi, aut censuras ferendi, aut similia onera imponendi vel auferendi, ut patet tum ex communi usu talium verborum, tum ex similibus verbis Matth. 18: Quaecumque ligaveritis &c. et ex aliis Ioan. 20, Quorum remiseritis peccata &c. Ergo claves illae non aliud per metaphoram significant nisi potestatem spiritualem ad regendam Christi ecclesiam in ordine ad regnum coelorum consequendum. Ex hoc ergo loco manifeste probatur primatus Petri, quamvis haeretici variis obiectionibus et evasionibus illum obscurare nitantur, quibus in sequenti capite respondebimus, ne veritatis positae confirmationem intermittamus.
spacer 16. Omnia igitur quae de praedicta Christi promissione diximus ex aliis Christi verbis, Ioan. 21, maxime confirmantur, et ex utroque loco simul sumpto, et inter se collato, evidentissima fit veritatis testificatio. Nam quod Christus promiserat, ad patrem ascensurus implevit, dicens Petro semel et iterum, Pasce agnos meos, et tertio, Pasce oves meas, per quae verba curam et gubernationem totius ecclesiae illi commisit et vicarium suum illum constituit, et tunc plane claves regni coelorum et potestatem ligandi atque solvendi, proprio et peculiari modo illi tribuit, sicque super humeros eius tanquam super firmum fundamentum et saxum immobile ecclesiae aedificium imposuit. Quae omnia facile persuaderi possunt, si totum Christi factum eiusque verba pura intentione et mente considerentur. Prius enim quam Christus Petrum pontificem summum crearet, ter illum interrogavit, Simon Ioannis, diligis me plus his? et Diligis me? Seu amas me? per quod imprimis significare voluit aliquid magnum et excellens, et sibi maxime charum voluisse Petro commendare, suam nimirum ecclesiam, quam ipse maxime diligebat, pro qua seipsum tradidit, et patrem ac matrem reliquit, ut ostendit Paulus ad Ephes. 5. Deinde, manifestato amore Petri erga ipsum, dixit illi Christus, Pasce oves meas. Per quae verba contendunt haeretici nullam potestatem esse datam Petro, sed solum praeceptum praedicandi verbum Dei, quod est animarum cibus. Sed est vana et ridicula expositio, nam de missione ad praedicandum iam Christus dixerat, Ioan. 20, Sicut misit me pater, et ego mitto vos, et dicturus erat postea in discessu suo, Euntes docete omnes gentes. Quid ergo necesse erat pro solo munere praedicationis tam singularitcer cum Petro agere, tantumque pondus verborum et interrogationum praemittere?
spacer 17. Deinde verbum pascendi, eo modo quo ibi a Christo usurpatum est, non solum significat actum (ut sic dicam) ministrandi cibos, sed etiam munus et sollicitudinem procurandi omnia quae et ad nutriendas oves et ad illas regendas, luendas, et in vita consorvandas pertinent, denique omnia quae sunt pastoralis muneris comprehendit. Perinde enim fuit Pctro dicere, Pasce, ac dicero, pastorem mearum ovium te relinquo. Bonus autem pastor, ut ipsemet Christus dixit, Ioan. 10, intrat per ostium, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas, et ante eas vadit, et eum oves se1uuntur, quia sciunt vocem eius. Et infra, Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis, et ut ibidem significat, non se gerit sicut mercenarius, qui cum non sit pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. Ergo ex Christi sententia ad munus pastoris intrantis per ostium, id est, per ipsummet Christum, ut ipse explicuit, seu (quod idem est) ab ipso super gregem suum constituti, pertinent non solum cibum ministrare, sed etiam custodire, et regere, et omnia alia quae pastoralis cura requirit. Non ergo solam verbi praedicationem, sed totam hanc curam gregis sui Christus Petro commendavit. Et sine dubio haec est maxime usitata significatio illius verbi in ea metaphora usurpati, non solum in communi loquendi modo, sed etiam in scriptura sacra, ut patet ex iho 1 Petr. 5: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee, secundum Deum, ubi pascere sine dubio non significat tantum praedicare. Nam per solam concionem non solet fieri coactio, sed significat regimen seu gubernationem, quae interdum nimis violenta esse solet, et ideo subiungit, Non dominantes in cleris. Similiter, verbum providentes, manifeste ostendit Petrum esse locutum de providentia et sollicitudine pastoris in regendis et custodiendis ovibus, et non de sola verbi praedicatione. red Sic etiam 2 Reg. 5, Tu pasce populum meum Israel, in cuius explicationem additur, Tu eris dux super Israel, et c. 7, Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, quod statim declaratur per illa verba, Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum Israel. Et de Christo dicitur Isai. 10, Sicut pastor gregem suum pascet. Et infinita similia sunt in prophetis. Ergo hoc ipsum significavit Christus Petro, cum illi oves suas pascendas commisit.
spacer 18. Ac denique cum oves indefinite posuit, omnes absque dubio sine discrimine comprehendit, quia in similibus locutionibus indefinitus sermo aequivalet universali, et quia nulla est maior ratio de his quam de illis ovibus talia verba interpretandi. Imo, quia ibi nominatim distincti sunt agni et oves, Euthymius existimat significatum esse non solum imperfectos, sed etiam perfectos Petri curae fuisse subiectos. Bernardus autem, lib. II De Considerat. ad Eugenium, exponit non solum communem plebem, sed etiam praelatos et episcopos usque ad ipsos etiam apostolos Petro commendatos et subiectos fuisse. Unde sic ait c. 8, Non modo ovum, sed et pastorum tu unus omniiim pastor. Unde id probem quaieris. Ex verbo domini. Cui enim, seu dico episcoporum, sed etiam apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si me amas, Petre, pasce oves meas. Quas? Illius, vel illius populos civitatis aut regionis, aut certi regni ? Oves meas, inquit. Cui non planum, non designasse aliquas, sed adsignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil. Et forte praesentes caeteri condiscipuli erant, cum committens uni, unitatem omnibus commendaret, in uno grege et uno pastore, secundum illud, Una est columba mea, formosa mea, perfecta mea. Ubi unitas, ibi perfectio. Quibus verbis egregie Bernardus praedictum sensum confirmavit et locupletavit.
spacer 19. Neque nova est aut recens haec interpretatio, eodem enim modo veteres patres dicta Christi verba intellexerunt. Nam Leo papa, sermone 3. assumptionis suae, in eamdem sententiam dixit, De toto mundo unus red Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur. Quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Chrysostomus, homil. 87 in Ioann., Quid tandem, ait, aliis omissis, de his duntaxat Petrum affatur? Os erat apostolorum et princeps, et vertex ipsius coetus, propterea et Paulus eum praeter alios visurus ascendit, simiu ut ei ostenderet iam sibi fiduciam habendam. Tanquam enim negationis oblivisceretur, fratrum curam ei committit. Et infra, Ter autem interrogat, et saepe idem praecipit, ut demonstret quanti ovium suarum curam faciat, et quod hoc maximum sit amoris argumentum. Cyrillus item, lib. XI Ioan. c. 64, In singulis, inquit, confessionibus, variatis parumper verbis, audivit, rationalium ovium curam sibi esse habendam. Et similiter Augustinus, tract. 123, Nec aliud toties audit a Petro quam se diligi, nec aliud toties commendat Petro quam suas oves pasci. Quid autem sit pascere oves Christi paucis verbis in fme eiusdem tractatus declarat, dicens, debere eos usque ad sanguinem pro veritate certare, quibus oves ipsas pascendas regendasque committit. Et sermon. 62 de verb. domini, explicans eadem verba, Pasce oves meas, Pertineat (inquit) ad nos cura, ad vos obedientia, ad nos vigilantia pastoralis, ad vos humilitas gregis &c., ubi verbo pascendi verbum obediendi opponit. Intellexit ergo pastoralem curam non consistere tantum in docendo, sed etiam in regendo et praecipiendo, et hanc esse commissam Petro super totam ecclesiam. Sicut etiam dicit sermone 49 de verb. domini, Dicit dominus Petro, in quo format ecclesiam, Petre, amas me? Respondet: Amo. Pasce omnes meas.
spacer 20. Et item Ambrosius, sermone 48 de tempore, in feriam 3 hebdomadae sanctae, eumdem locum tractans, ait: Qui ante lachrymas praevaricator extitit, post lachrymas pastor assumptus est, et alios regendos accepit, qui prius seipsum non rexit. Et in dict. sermone primo de sanctis, seu de cathedra Petri, Tanquam bonus pastor (inquit) tuendum gregem accepit, ut qui sibi infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum. Ubi ad utrumque testimonium alludit, et alterum cum altero coniungit. Et ad Galat. 1, declarat, per verbum pascendi delegatam esse Petro curam ecclesiarum, dicens de Paulo, Dignum fuit ut cuperet videre Petrum, qui primus erat inter apostolos, cui delegaverat salvator curam ecclesiarum. Deinde lib. X in Lucam, c. 24, in fine, Dominus (inquit) non dubitabat, qui interrogabat non ut disceret, sed ui doceret quem elevandus in coelum amoris sui nobis velut vicarum relinquehat, sic enim habet: Simoni Ioannis, diligis me? Utique tu scis, domine, quia amo te. Dicit ei Iesus, Pasce agnos meos. Et infra, Iam non agnos ut primo, nec oviculas ut secundo, sed oves pascere iubetur perfectiores, ut perfectior gulernaret. Et lib. V De Fide, in prooemio, late eumdem locum in eodem sensu explicat, dicens Petrum esse servum illum prudentem et fidelem, quem constituit dominus super familiam suam. Idem fere habet lib. De Dignitate Sacerdotali, c. 2. Utrumque vero testimonium optime connectit Cyprian., lib. De Unit. Eccles., circa principium, dicens, Loquitur dominus ad Petrum: Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificaho ecclesiam meam &c. Et iterum eidem post resurrectionem suam dicit, Pasce oves meas. Super illum unum caedificat ecclesiam suam, et illi pascendas mandat oves suas, et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat, Sicut misit me pater &c. et, Quorum remiseritis peccata, &c., tamen, ut unitatem manifestaret, unam cathedram constituit et unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Et infra, Primatus Petro datur ut una Christi ecclesia et cathedra una monstretur. Et infra, Qui cathedram Petri, super quam fundata est ecclesia, deserit, in ecclesia se esse confidit?
spacer 21. Denique veritatem hanc confirmant varia epitheta quae solent patres Petro tribuere ad illud munus explicandum, et potestatem quam a Christo in dictis locis recepit. Sic enim vocatur caput apostolorum a Hieronymo, libro primo Contra Iovinian., et Optat., libro secundo et septimo Cont. Parmeni., Cyril. Alex., lib. XII in Ioan., c 64, caput et principem, et lib. XIII Thesaur., c. 2, apicem apostolorum vocat. Dicitur etiam constitutus pastor pastorum ab Eusebio Emisseno in sermone de s. Ioanne evangelista, et rationem reddit, quia regit subhditos et praelatos. Omnium igitur pastor est, quia praeter agnos et oves in ecclesia nihil est. Unde Isidorus, De Vita et Morte Sanctor., c. 69, Petrum vocat pastorem humani gregis. Item Origenes, lib. V, in c. 6 ad Roman., circa finem, ait, Petro cum sunma rerum de pascendis ovibus traderetur, et super ipsum velut super terram fundaretur ecclesia, nullius confessio virtutis alterius ab eo, nisi charitas exigitur. Vocatur item Petrus Christi vicarius in concilio Nicaeno, c, 39, de quo canone plura dicemus inferius. Et Anselm., Matt. 16, illum vocat principulem vicarium, quia etiam alii episcopi omnes qui potestatem ligandi et solvendi accipiunt, sunt modo suo vicarii Christi, Petrus autem est principalis. Quem ob eamdem rationem ibi vocat principem apostolorum, quod est frequens in aliis patribus. Et sic etiam frequenter dicunt accepisse primatum ecclesiae, ut est apud Ambros., 2 ad Cor. 12 et ad Galat. 2, et optimc Beda ex dictis verbis, Pasce oves meas, in homil. de vigilia apostolor. Petri et Pauli. Idemque voluit Chrysostomus, hom. 80 ad populum, dicens, ei per totum terrarum orbem ecclesiae praesidentiam traditam esse, seu orbis terrarum curam esse demandatam, ut ait hom. 87 in Ioan., vel totius ecclesiae gubernacula suscepisse, ut ait Damascenus, orat. de transfigurat., ubi ad Petrum ita de ecclesia loquitur: Hanc Christus suo ipse cruore comparavit, tibi autem ut fidissimo famulo in fidem tradidit. Et infra: Qui te coelestis regni clavicularium instituit. Et infra, dicit voluisse Christum Petrum adesse suae transfigurationi, ut antistitem qui totius ecclesiae gubernacula suscepisset. Unde tandem dixit Ephrem, sermone de transfiguratione, sicut unus Moyses Hebraeorum princeps fuit, ita Petrum ecclesiae Christianorum fuisse principem constitutum. Et plura videri possunt in Gregorio, hom. 21 in evange., et lib. III Epistolar., ep. 3, alias cap. 67, et lib. I, ep. 24.
spacer 22. Tandem si velimus aliquam rationem huius divini consilii reddere, oportet institutionem regiminis ab electione personae separare. Electionis enim nullam possumus propriam reddere causam praeter divinum beneplacitum. Nam, licet Deus ea fide et charitate Petrum disposuerit, quae ad tale ministerium suscipiendum dignum illum redderet, ut ex verbis Matthaeei et Ioannis supra tractatis manifestum est, nihilominus fides Petri non fuit prima ratio electionis eius, sed voluntas Dei. Nam quia illum elegerat, ideo illum ita vocavit, ut cooperando vocationi vicarius Christi fieri posset dignissime. Institutionis autem primatus propria ratio fuit, quam Cyprianus, Leo papa, et alii patres tetigerunt, unitas ecclesiae et optimum regimen eius, quia si in ecclesia non fuisset unum caput ad quod diversa ecclesiae membra recurrerent, facile per diversa schismata rumperetur, ut etiam Anselmus supra recte dixit.
spacer 23. Ut autem optimum esset regimen, oportuit caput hoc unum esse monarcham, nam monarchia forma regiminis est omnium optima, ut ex patribus, theologis, philosophis et historiis erudite ostendit cardinalis Bellarminus, lib. I De Roman. Pontif., c, 2 et sequentibus. Quod si in aliis communitatibus aut regnis humanis hoc verum est, multo certe magis in regimine totius ecclesiae fuit necessarium, quia cum respublica ecclesiastica sit amplissima, et pro universo mundo sit instituta, non posset convenienter per unam potestatem supremam guhernari nisi talis potestas in uno homine resideret. Nam si esset in congregatione multorum, non esset in mundo talis potestas apta ad regendum, nisi quando tales personae in unum concilium essent congregatae. Quomodo ergo posset difficultatibus occurrentibus subveniri, quando talia congregatio deesset, vel a quo posset cum efficacia cogi, si nullum esset in ecclesia caput ad quod huiusmodi generalis providentia, et cura ecclesiae perpetuo pertineret? Profecto haec ratio convincit primatum Petri fuisse moraliter necessarium, eademque convincit fuisse illum principatum non pro sola persona Petri, sed perpetuum, ut convincunt etiam illa verba, Et portae inferi non praevalehunt adversus eam, sicut in libro primo late probatum est, et sequentibus amplius confirmabitur.

CAPUT 11
OBIECTIONIBUS CONTRA SUPERIORIS CAPITIS DOCTRINAM SATISFIT

SUMMARIUM

1 - 3. Primatum Petri nemo potest arguere novitatis. Petrus dici nequit princeps apostolorum nisi ratione supremae maiestatis. spacer4. Obiectio regis ex scripturis contra probationem primatus Petri. spacer5. Solutio obiectionis. Catholici probant ex scripturis immediate solum primatum Petri in spiritualibus. spacer6. Quando possit pontifex adimere regna principibus temporalibus. spacer7. Secunda obiectio. spacer8 - 9. Responsio. Verba Ioannis cap. 21, Pasce oves meas ad solum Petrum dicta sunt. spacer10. Prima expositio verborum Matthaei cap. 16, Et super hanc petram &c. Secunda expositio. Etiam auctores praedictarum expositionum constituunt Petrum fundamentum ecclesiae. Fundamentum ecclesiae quomodo in Petrum et fidem quadret. spacer11. Expenditur et explicatur expositio Augustini. spacer12. Potestas ligandi atque solvendi fuit in Petro perpetua et independens, in aliis vero dependenter ab illo. spacer13. Exponuntur quaedam loca Augustini. spacer14. Comprobatur expositio verborum Augustini ex Christi verbis. spacer15. Instantia regis in Praefatione p. 58. Refellitur. spacer16. Praelatus inferior potest in censura sua addere, se id facere ex potestate a pontifice accepta. Addere vero in virtute papae non ita congruit. spacer17. Ultima obiecito ex variis indiciis. Quatuor huiusmodi indicia.  spacer18. Petrus in omnibus congressibus tanquam caput primum locum obtinuit. Ad primum indicium. spacer19. Ad secundum. spacer20. Ad tertium. spacer21. Ad quartum.

ONTRA primatum Petri intellectum in sensu a nobis superiori capite declarato, nonnulla in transcursu et quasi obiter attingit rex Iacobus, quibus satisfacere necesse est. Dicit enim ille in pag. 60 suae Praefationis, verum quidem esse Petrum, et aetatis, et temporis quo a Christo vocatus est, ratione, unum ex primariis apostolis fuisse, principem ordine illorum duodecim, quos primos Christus elegit, et de tribus illis unum, quos ordinis servandi gratia caeterus praeposuit. Et p. 59, doctrinam quam catholicam esse ostendimus, nuperam et novitiam vocare veritus non est. Quod apud me argumentum efficax est protestantes vel sanctos patres non legisse vel regem suum turpiter decepisse. Nam ex dictis luce clarius constat doctrinam traditam de primatu Petri cum ipsa ecclesia ortam esse, et in verbis Christi, eo modo intellectis quo ab antiquissimis patribus exposita sunt, esse fundatam. Nullus ergo qui non ex industria fallere et falli velit (quod de serenissimo rege credendum non est). doctrinam hanc nuperam aut novitiam vocare potest. Locutus est ergo ex deceptione et veritatis ignoratione, non tamen probabili, vel quae illum a gravi lapsu et culpa excuset, cum possit facile ignorantiam et errorem depellere, si velit. Praeterquam quod si Petrum fatetur esse principem duodecim apostolorum, quid, quaeso, est quod addit, principem ordine, aut ordinis servandi gratia? Aut quis est iste ordo, vel in qua excellentia aut dignitate personae fundatus est? Omnis enim ordo, ut iuste ac prudenter inter aliquas personas constituatur, fundamentum aliquod excellentiae seu excessus, aut inaequaliiatis in eis requirit, quod constituendo ordini proportionatum et accommodatum sit.
spacer 2. Si ergo Petrus nullam dignitatem vel potestatem habet maiorem quam caeteri apostoli, nec iurisdictionem in ilios, secundum quem ordinem princeps illorum appellatur? Nam excessus aetatis vel antiquitas vocationis apud Deum parvi momenti sunt, apud quem sicut non est personarum acceptio, ita neque est aetatum differentia; imo in conspectu ililus saepe sunt novissimi primi et primi novissimi. praesertim quia non constat Petrum fuisse seniorem caeteris apostolis aut ante omnes vocatum, cum saltem Andreas illum praecesserit, ut de vocatione sumitur ex Ioannis 1, et de aetate probabile censet Epiphan., Haeres. 51. Neque etiam fundari potest ille ordo in gradibus sanctitatis, nam hoc iudicium Deo reservatum est, neque hactenus est nobi srevelatum quis apostolorum in vera sanctitate apud Deum caeteris maior fuerit. Neque item satis est quod Christus familiarius cum illo egisset, et in nonnullis actibus, quibusdam aliis eum praetulisse videatur. Nam hac ratione etiam Ioannes dici poterit princeps ordine;, imo et Iacobus, nam fuit unus ex illis tribus quos in aliquibus negotiis Christus peculiares socios habere voluit, praesertim quia sola illa peculiaris favoris aut amoris Christi ostensio non erat sufficiens fundamentum alicuius ordinis inter apostolos permansuri post Christi discessum. Accedit quod rex semper loquitur de ordine politico in hierarchia ecclesiastica, ad quam praeteritus ille favor seu benevolentia parum referebat, neque prudens aliquis Paulum reputabit ordine minorem, quia ex illis tribus non erat, vel quia Christo in mortali corpore viventi familiariter non adhaesit.
spacer 3. Denique eo modo quo Petrus inter apostolos princeps censetur, non ab hominibus, sed a Christo, ac proinde iure divino illum principatum habuit. Ergo si fuit princeps ordine, necesse est talem ordinem ab ipso Christo creatum et institutum esse. At non legimus Christum in ecclesia sua instituisse dignitates aliquas, quae, propter solum ordinem politicum, specialem honorem, aut sedes primas in sedendo aut loquendo sibi vendicent, sed legimus tantum, 1 ad Cor. 12, Christum posuisse in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, alios pastores et doctores, ac denique alias gratias vel ministeria distribuisse. In his autem omnibus non potest dici Petrus princeps inter apostolos ratione ordinis. Ut ergo quod verum est asseramus, cogitatio talis ordinis politici in ecclesia Christi, ut at ipso institutae, nupera est et novitia, nam ordo ille inter Petrum et alios apostolos in superiori potestate ad regendum et gubernandum tam illos quam universam ecclesiam in perpetuum fundatus est. Et hoc docuit nos Christus, et legimus in antiquis patribus. Reliquae vero adinventiones et novitates humanae sunt.
spacer 4. Sed imprimis invehitur rex contra duplicem illam probationem primatus Petri ex locis illis, Tu es Petrus &c., et Pasce oves meas. Et prius quidem quasi Bellarminum irridens, pag. 22 ait, Nec posterius disputationis meae caput aliis machinis adoritur, quam illis Christi verbis, Pasce oves meas, et, Tibi dabo claves regni coelorum. Postea vero, pag. 24, sic (ait) novum et egregium, scilicet sensum his Christi verbis affinxit: Pasce &c., quasi hoc significarent tolle, proscribe, abdica Christianos principes atque reges. His quoque quodcumque solveris, &c. Ac denique pag. 128, eo progreditur ut inverecundam ac impudentem vim appellet illam, quam sensui illorum duorum locorum cardinalis attulit, ut ex eis supremam in temporalibus pontificis potestatem supra reges ac principes astrueret. In his autem verbis nulla ratio nullumve testimonium obiicitur, sed solum convicia et protestantium calumniae, quibus rex fidem adhibet, proferuntur, ideoque possemus facile illa praeterire. Ne autem aliquem ob rerum confusionem et veritatis ignorationem moveant, falsa a veris discernere et rem totam explicare necessarium est.
spacer 5. Bellarminus ergo, et nos omnes qui in hac causa unum sumus, ex illis locis non probamus proxime et immediate primatum Petri in civilibus seu temporalibus, sed in ecclesiasticis seu spiritualibus. An vero haec potestas spiritualis ad temporalia extendatur, alia quaestio est tractanda et decidenda, et auctoritate ecclesiasticae traditionis, et vi rationis, ex priori fundamento supremae spiritualis potestatis, praedictis testimoniis comprobato. At rex ita refert Bellarmini probationem ac si testimoniis illis pontificem absolutum temporalem dominum regnorum omnium esse, et suo arbitriio posse illa dare vel auferre, probare voluerit, quod a vera illius mente longissime distat. Unde in sua responsione modeste prudenterque interrogat, Ubi, quaeso, expositionem illam, tam incivilem et inverecundam in libello meo vidisti? Non igitur ipse affinxit sensum illum Christi verbis, qui nunquam in libris eius extat, sed qui te decepit (o rex), eum sensum sine ulla specie verisimilitudinis affinxit. Igitur sensus quem Bellarminus illi testimoniis affinxit, idem est cum illo, quo primatum Petri in spiritualibus probavimus, qui vere quidem egregius est, et non novus, sed communi patrum antiquorum consensu probatus.
spacer 6. Ex hoc vero sensu, per illationem et necessariam consecutionem, recte potuit Bellarminus eisdem testimoniis convincere Petri abdicandorum regum potestatem, non quidem omnium arbitratu suo, ita ut ad libidinem condonare et adimere regna possit, ut rex pag. 23 loquitur, sed haereticorum et incorrigibilium, vel ad illorum dignum supplicium, vel ad suarum ovium necessariam defensionem, ac proinde non ex dominio absoluto vel directa (ut vocant) potestate, sed ex indirecta. Non dicat ergo rex Angliae verba Pasce oves meas ita a nobis exponi ac significarent tolle, proscribe, abdica Christianos principes: hoc enim nullus catholicus dixit. Si autem, quod verum est, sincere testatum cupit, dicimus, inter alia multa, quae in his verbis et potestate per ea data continentur, etiam illud esse, tolle, proscribe, abdicare haereticos reges qui emendari nolunt, et subditis suis, in rebus ad fidem catholicam pertinentibus, perniciosi sunt. Hic autem sensus nullam vim verbis Christi affert, sed necessaria consecutione ex eis elicitur. Nec est novus, sed perpetua ecclesiae traditione comprobatus, neque ex illo directa potestas Petri in temporalibus, sed tantum indirccta colligitur, quam a suprema spirituali potestate separari non posse ostendemus.
spacer 7. Pergit autem rex obiiciendo contra expositionem illorum locorum, quatenus ad probandam singularcm Petri spiritualem potestatem afferuntur. Et primo argumentari videtur ab auctoritate doctorum etiam catholicorum, qui variis modis loca illa sunt interpretati, unde Bellarminum allocutus, pag. 58, ait, Sed neque est inscius quam rationem veteres afferant, cur sancto Petro potissimum oves pascere Christus mandaverit. Dcinde ipse approbare videtur expositionem dicentimn, utrumque, scilicet Tibi daho claves, et Pasce oves. Petro quidem dictum esse, sed ad omnes pertinuisse apostolos, quorum ipse personas sustinebat. Quod inde confirmat, quia alibi potestas clavium in plurali numero concessa est, Matth. 18, Quacecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Ex quibus verbis colligere vult clavium potestatem non minus caeteris apostolis quam Petro fuisse collatam, ac proinde non habuisse primatum. Imo multi sunt ex protestantibus, qui non solis apostolis, sed toti ecclesiae potestatem clavium collatam esse velint, quia in dicto loco Matthae. 18 Christus dixerat: Dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, et statim quasi rationem reddens subiungit, Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo. Signum ergo est locutum fuisse Christum ad apostolos vel discipulos, prout ecclesiam repraesentabant, vel virtute continebant.
spacer 8. Sed quia haec obiectio utrumque testimonium involvit, et non est in utroque eadem omnino ratio, sigillatim de illis dicere necesse est. Et imprimis de verbis, pasce oves meas, non invenio apud veteres patres dissentientes sententias aut expositiones, neque circa personam, cui singulariter dictum est pasce, neque circa significationem verbi pascendi., neque circa personas nomine ovium et agnorum comprehensas. Quamvis enim in exponendis his duabus vocibus ultimis sit aliqua varietas, an illae duae voces agni et oves easdem vel diversas personas significent, re tamen vera nulla discrepantia est quae ad praesentem causam referat. Omues enim catholici conveniunt totum Christi gregem cunctasque oves fuisse Petro commissas, sive sub singulis vocibus agnorum et ovium, sive sub utraque simul propter diversas proprietates omnes significatae fuerint. Et hinc necessario sequitur, verba illa ad solum Petrum pertinuisse, eique, non ut gerenti aliorum personam, sed propriissime et speciatim propter singulare munus ipsi commissum, dicta fuisse. Quod ex communi consensu patrum in praecedenti capite satis probatum est, et ex contextu ipso satis probari potest, tum quia Christus interrogando Petrum, Diligis me plus his? satis distinxit illum a caeteris, ut tantum cum propria eius persona non ut repraesentante caeteros, sed ut ab illis distincta, negotium transigeret; tum etiam quia sub nomine ovium alios apostolos comprehendit, ut supra probatum est. Ergo verbum pasce necessario dictum fuit Petro ut soli, seu ut pastori sub aliqua ratione unice constituto, quia non poterant singuli apostolorum simul esse pastores eorumdem universorum, neque ipsorum aliquis factus est pastor Petri, sicut Petrus caeterorum omnium est pastor constitutus.
spacer 9. Neque aliquis veterum patrum, ut dixi, aliter quoad hanc partem verba illa intellexit. Quamvis enim nonnulli patres dicant quod tunc Christus Petro dixit, caeteris etiam episcopis et pastoribus ecclesiae dictum esse, intelligunt dictum esse in Petro tanquam in exemplari, et convenire aliis secundum convenientem proportionem. Nam, licet solus Petrus sit universalis pastor ecclesiae constitutus, non excluduntur particulares pastores, quorum singulis non omnes, sed quaedam ex ovibus committantur, iuxta illud 1 Petri 5, Pascite, qui in vobis est gregem Dei, ubi particula, qui in vobis est, particularem gregem determinat, et Act. 20: Attendite vobis et universo gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus regere ecclesiam Dei. Sicut ergo alii pastores ad partem sollicitudinis cum Petro assumuntur, ita intelligere debent sibi esse dictum, Amas me? Pasce oves meas. Non quia quando Christus similia fere verba protulit, ad omnes particulares pastores formaliter loqueretur, vel ad Petrum in persona omnium, sed quia virtus et ratio verborum Christi in omnibus pastoribus cum proportione locum habent. Non enim possunt esse recte dispositi ad pascendum gregem Christi, nisi ipsum ament Christum. Et hoc sensu dixit Augustinus, libro De Agone Christiano, Cum Petro dicitur, ad omnes dicitur: Amas me? Pasce oves meas. spacer 10. Venio ad alium locum Matth. 16, in quo nonnulla maior est expositionum varietas, praesertim quoad illa verba, Et super hanc petram. Nam interdum patres exponunt illam particulam hanc designare fidem Christi Dei et hominis, super quam dicunt fundatam esse ecclesiam, ut indicat Chrysostomus ibi, hom. 55, et Hilarius. Frequenterque alii dicere solent fidem esse fundamentum ecclesiae. Alii vero exponunt Christum dicendo, super hanc petram, se ipsum designasse, quia, ut dicitur 1 ad Cor. 3, fundamentim aliud nemo potest ponere praeter illud quod positum est, quod est Christus Iesus, de quo c. 10 dicitur, Petra autem erat Christus. Quam expositionem habet Augustinus, tract. 27 et 124 in Ioan., et serm. de verbis domini. Verumtamen nullus ex his patribus, qui aliter hunc locum exposuit, negavit Petrum esse peculiari modo petram et fundamentum ecclesiae, ut supra de Hilario et Chrysostomo ostensum est. Et idem est de Ambrosio et aliis qui solent pro expositione priori allegari. Nam eisdem locis utrumque dicunt, scilicet, et Petrum, et fidem Christi, seu confessionem eius, esse fundamentum ecclesiae. Utrumque enim sub diversis rationibus verum est, quia Petrus tanquam Christi vicarius, locum ipsius absentis tenens, ecclesiae fundamentum est, eamque suo modo post Chiistum sustinet. Fides autem dicitur fundamentum, tanquam ratio fundandi (ut sic dicam). Nam propter fidem singularem Petrus factus est ecclesiae fmidamentum, et per fidem constitutus est firma petra ad ecclesiam fundandam accommodata. In hoc ergo sensu dicti patres locuti sunt, et Chrysostomus, hom. 2 in Psal. 50, recte dixit, Ob robur confessionis vocatus est Petrus, dicente domino, Tu es Petrus, et super hanc petram, &c. Quod si non de fide Petri in spceie, sed de fide in genere sermo sit, illa etiam dicitur fundamentum ecclesiae, quia est prima ratio, et quasi forma, ecclesiae membra constituens et uniens. Et hoc modo solent interdum illa verba per accommodationem et in sensu mystico ad totam ecclesiam et singulos fideles applicari, ut fecit Origenes, tract. 4 in Matth. Qui tamen non negat in proprio ct litterali sensu solum Petrum ibi esse a Christo nomine petrae significatum, et in fundamentum ecclesiae promissum, ut ex eodem constat, homilia quinta in Exod.
spacer 11. Altera vero sententia Augustini, quod petra sit Christus, quoad doctrinam per se spcctatam vcerissima est, quoad sensum autem verborum Christi difficile accommodari potest. Nihil enim verius dici potest quam Christum esse lapidcm angularem, et petram in qua principaliter ecclesia fundata cst, imo solum Christum per se et virtute sua ecclesiae fundamentum esse .Quod vero in dicto loco Matthaei de se fuerit Christus locutus, aut dicendo, Super hanc petram, se ipsum signaverit, revera non potest litterali ac proprio verborum sensui accommodari, ut ex dictis in superiori capite manifestum est. Unde vel expositio Augustini non ut litteralis, sed ut mystica ab ipso est tradita, vel ad praecedentem expositionem reducenda est. De Christo enim loquitur, ute st obiectum fidei, quam confessus est Petrus, et ita eo modo dicitur, per hanc petram, Christus indicari, quo fides, utique ut ratio propter quam Petrus factus est ecclesiaer fundamentum. Sic autem loqui Augustinum de Christo ex eius verbis sumi potest. Nam lib. I Retract., c. 21, sic ait: Postea sic exposui quod a domino dictum est, Tu es Petrus, et,super hanc petram &c., ut super hunc intelligeretur, quem confessus est Petrus dicens, Tu es Christus &c.. Adde, Augustinum proponere sensum illum non ut certum, sed ut probabilem, et ad illum motum fuisse ex diversitate vocabuli Petri et petrae, quae in re nulla fuit, ut iam dixi. Denique Augustinus alium sensum non excludit, multoque minus de veritate ipsius sententiae dubitat, quod Petrus etiam fuerit petra in qua fundata sit ecclesia. Id enim saepe docet in locis capite superiori allegatis. In dictoque c. 21, lib. I Retract. ait sensum illum ore multorum cantari in versibus b. Ambrosii, Hoc ipsa petmra cclesiae canente culpam diluit.
spacer 12. Denique quod rex obiicit de verbis, Quaecumque ligaveris, quod alibi in plurali dictum sit, Quaecumque ligaveritis, difficultatem non habet, nam certum est et Petrum et apostolos potestatem ligandi et solvendi recepisse, verumtamen ipsa verborum differentia ostendit aliter Petro, aliter omnibus apostolis potestatem illam fuisse promissam. Nam Petro promissa est ut ordinaria et universalis ac perpetuo in ecclesia permansura, aliis vero apostolis data erat, vel solum quasi delegata pro eorum personis, vel, si considcretur ut in episcopis eorum successoribus permansura erat, data est dependenter a Petro et per Petrum, ut Leo papa, Anselmus, et alii patres supra allegati adnotarunt. Et ex circumstantiis utriusque loci id manifeste colligitur, ut ex dictis in superiori capite satis constat, sicut Ioan. 20, generaliter Petro et aliis dixerat Christ. Sicut misit me pater, et ego mitto vos, et nihilominus cap. 21 specialiter dicit Petro, Pasce oves meas, utique tanquam supremus pastor, omnibus, etiam ipsis apostolis superior.
spacer 13. Neque contra veritatem hanc obstant nonnulla testimonia Augustini, quae hic obiici solent, quia dicit Petrum, quando claves accepit, ecclesiam significasse, Intelligit enim significasse ecclesiam, quia ut ecclesiae princeps potestatem clavium accepit, non pro sua persona tantum, sed ut in Christi ecclesia et in successoribus et aliis pontificibus et episcopis, adiutoribus suis, perpetuo durarent. Et ita dixit, tract. 50 in Ioan., Si hoc Petro tantum (id est, pro sua tantum persona) dictum est non facit hoc ecclesia, quia nimirum cum Petro potestas extincta fuisset. Unde quia nunc ecclesia etiam ligat et solvit, infert: ergo Petrus, quando claves accepit, utique ecclesiam sanctam significavit. Quae illatio nulla fuisset, si intellexisset Petrum repraesentasse ecclesiam tanquam vices eius gerentem, quia id neque necessario sequitur, neque verum est. Cum neque ecclesia hanc repraesentationem seu delegationem Petro commiserit, nec Christus sua potestate illam fecerit, cum verbis suis illam non significaverit. Ergo intellexit Augustinus Petrum ecclesiam tunc repraesentasse ratione sui primatus et sedis:. Sic enim quod datur capiti propter corpus, censetur dari ecclesiae in suo capite, sicut quod datur regi ad regendum regno dari existimatur. Et sic dixit idem Augustinus, tract. 124 in Ioan., Petrum propter primatum suum personam ecclesiae gessisse. Quod apertissime explicat dicens, ecclesia, quae fundatur in Christo, claves regni coelorum accipit in Petro.
spacer 14. Denique hic etiam fuit modus loquendi Christi, Matth. i8: Dic ecclesiae, id est ecclesiae pastoribus, ut omnes exponunt, et res ipsa clamat: non enim potest peccatum fratris toti coetui ecclesie denunciari, sed pastores nomine ecclesiae significantur, quia ecclesia est in episcopo tanquam in capite. Simili ergo modo dicitur Petrus in dictis locis ecclesiam repraesentasse. Et ita etiam solutum relinquitur quod ex eodem loco Matthaei obiiciebatur, quia quod subiunxit Christus, Si ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, simili modo pastores ecclesiae intellexit. Eisdem ergo, seu ratione illorum dixit: Quaecumque alligaveritis, ibique in plurali locutus est, quia peccata non erant denuncianda soli supremo pastori, sed etiam caeteris, ideoque, ut diximus, sine praeiudicio singularis potestatis Petri illud dictum est. Nam si quid cum eo commune caeteris voluitesse principibus, nunquam nisi per Petrum dedit, quod aliis non negavit, ut egregie LeoPapa, serm. 3 assump. suae.
spacer 15. At vero contra responsionem hanc urget rex ulterius in haec verba: Quod ni esset (id est, si non apostoli omnes, vel Petrus, nomine omnium, aeque a Christo claves accepisset), qui potuit, qaueso, Paulus Corinthiorum ecclesiae auctor esse incestum illun excommunicandi, blue cum spiritu suo? Dicendum sane fuerat cum spiritu Petri. Qui potuerunt omnes apostoli censuris suis in nomine Christi uti, nec ullibi eius vicarii meminisse? Verumtamen haec coniectura parvi momenti est. Nam imprimis licet Petro claves singulariter datae sint, nihilominus etiam Paulo et aliis apostolis immediate Christus contulit ligandi et solvendi potestatem, et ideo recte potuerunt censuras ferre in nomine et virtute Christi, cuius erant proximi ministri, nulla Petri facta mentione. Deinde etiam si a Petro immediate potestatem accepissent (sicut nunc episcopi accipiunt, iuxta probabiliorem sententiam), non oporteret in ferenda excommunicationis sententia vicarii Christi meminisse, sicut neque nunc episcopi catholici, licet episcopum Romanum ut Christi vicarium recognoscant, cum excommunicationis sententiam ferunt, non dicunt in nomine vel virtute papae, sed vel simpliciter utuntur sua ordinaria potestate, vel dicere etiam possunt in virtute Christi, vel per potestatem sibi a Christo concessam. Et ratio est, quia licet Petrus sit universalis pastor ecclesiae, non est tamen principalis auctor et dominus, sed illius vicarius. Unde etiam ipse Petrus, ferendo censuram, dicere poterat in nomine domini nostri Iesu Christi, id est, vice et auctoritate eius. Idem ergo facere possunt inferiores praelati, quia, licet mediante Petro tanquam dispensatore, principaliter a Christo habent auctoritatem et in virtute illius operantur. Sicut prorex alicuius regni vel provinciae saepe auctoritatem a rege accipit constituendi per civitates gubernatores et magistratus, et nihilominus illi omnes in publicis sententiis, et praesertim quando gladio utuntur, se auctoritate regia, non proregis, id facere profitentur.
spacer 16. Nec tamen nego posse ministrum vel legatum pontificis excommunicando dicere se id facere potestate a pontifice accepta. Nam verum dicerent, et sine iniuria Christi, quia per illa verba non attribuitur effectus pontifici ut principali causae simpliciter, sed tantum in genere ministri, seu vicarii communicantis iurisdictionem suam. Quod secus fortasse esset, si diceretur in nomine aut virtute Petri aut papae, quia haec verba videntur significare auctoritatem principalis domini, ut sensit d. Thomas, 1 ad Corinth. 5. Et ideo talis modus loquendi non est in usu. Alio vero, scilicet, auctoritate mihi a papa concessa, vel alio simili, uti solent interdum ecclesiastici iudices, praesertim delegati. Dico tamen etiam illum modum loquendi non esse necessarium neque usitatum ab ordinariis pastoribus, ut sunt episcopi, qui post acceptam potestatem ad modum causae proximae suo iure utuntur. In apostolis vero, ut dixi, intercessit maior ratio, quia non a Petro, sed immediate a Christo habuerunt auctoritatem. Unde constat merito dixisse Paulum, et spiritu meo, nec debuisse, imo nec potuisse dicere, et spiritu Petri, tum propter rationem datam, quia Paulus non habebat potestatem a Petro, quia erat apostolus non ab hominibus, neque per homines, sed per Iesum Christum, ut ipse dicit ad Galat. 1, tum etiam quia ibi particula illa, et spiritu meo, non significat virtutem seu potestatem operandi, sed conditionem necessariam ad iudicandum, nimirum, notitiam sufficientem causae, ut patet ex illis verbis, Absens corpore, praesens autem spiritu, iam iudicavi ut praesens eum, qui sic operatus est. Nam in eodem sensu subiungit, congregatis vobis, et meo spiritu, id est, mea notitia et spirituali praesentia. Haec autem conditio non poterat attribui Petro, imo neque proprie Christo, quia est propria et personalis conditio requisita ex parte ministri, praeter quam rcquiritur auctoritas principalis domini, ideoque Paulus addidit, cum virtute domini nostri Iesu Christi.
spacer
17. Tandem obiicit rex indicia quaedam directe contra Petri primatum. Unum est, quia in omnibus apostolorum congressihus Petrum, ut e multis unum, legimus inter illos consedisse, ut in concilio, cuius fit mentio Actor. 15. Ubi etiam ad nuncios mittendos solum dicitur, Visum est apostolis et presbyteris, totique ecclesiae mittere electos viros. Sed merum (ait rex) de ecclesiae capite silentium. Sic in eorum litteris, apostolorum, seniorum et fratrum fit mentio, de Petro nec verbum. Alterum indicium est, quia Paulus, 1 ad Cor. 1, aeque reprehendit dicentes: Ego sum Cephae, ac dicentes: Ego sum Pauli. Ego autem Apollo, cum tamen si Cephas esset caput ecclesiae, damnandi potius essent qui ab eo non stabant, tanquam a fide catholica recedentes, et soli Petri sectatores habendi essent fideles. Tertium indicium est, quia Paulus, ad Galat. 2, cum Petro tam parum comiter egit, ut illi non se aequaret modo, sed etiam anteferret. Quartum indicium, licet per irrisionem positum, addit, quia Paulus, ad Galat. 1, dicens se profectum Hierosolymam, ut Petrum viseret et certis de rebus cum eo ageret, non addit, eo quoque se ad sacra pedum oscula esse profectum.
spacer 18. Haec vero et similia digna non sunt quae contra totius ecclesiae auctoritatem, et verba Christi satis expressa proponantur, illis tamen satisfaciendum est, ne aliquid omisisse videamur. Ad primum imprimis dicimus falsum esse quod sumitur, nam Actor. 4 refertur quidam apostolorum congressus, et tamen non solum Petrus tanquam caput primo loco ponitur, sed etiam ipse, tanquam caput, totum coelum allocutus est, et de creando duodecimo apostolo loco Iudae decrevit, quod alii secuti sunt. Ubi recte Chrysostomus, homil. 3, inquit, Quam est fervidus, quam agnoscit credtum a Christo gregem, quam in hoc choro princeps est! Ergo, teste Chrysostomo, quem alii sequuntur, in illo conventu Petrus ut superior caeteris et universalem curam gerens proponitur. Quod etiam notavit Leo papa IX, ep. ad Michaelem, c. 16, dicens, ibi Petrum auctoritate sua red usum fuisse. Unde non sine causa fere semper ubi numerantur apostoli primo loco ponitur Petrus tanquam dux et princcps caeterorum, quod non casu, neque ob aliam excellentiam aut praerogativam factum esse, erudite Bellarminus ostendit, lib. I De Summo Pontif., c. 18. Quocirca etiam in Hierosolymitano concilio primus est qui loquitur et magna auctoritate suam sententiam profert, quod etiam ad primatum et (ut sic dicam) ad praesidentiam eius in concilio pertinuisse, multi adnotarunt. Unde necessarium non fuit postea in decernenda legatorum missione, vel in forma decreti, specialem mentionem Petri facere, tum quia Petri et sententiae eius iam facta sufficienter fuerat, tum etiam quia non specialiter nomine Petri, sed nomine totius concilii epistola et definitio scribebatur. Addi etiam potest in auctoritate et spiritu non errandi in fide habuisse tunc apostolos quamdam aequalitatem, et ideo quoad hoc omnes in primo ordine positos fuisse.
spacer 19. Ad secundum indicium respondemus nihil ad praesentem causam pertinere: nam, ut notat Cbrysostomus, orat. 3 in 1 ad Corinth., inter Corinthios non erant schismata eo quod in fide dissiderent, sed ex eo quod humana contentione divisa esset sententia. Quod satis explicuit idem Paulus, tum blande et leniter eos obsecrando ut sint perfecti in eodem sensu et in eadem sententia, tum explicando quales essent contentiones, quia de privatis magistris aut baptizatoribus gloriabantur, et ab eis nominabantur, dicentes: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae. Posuit autem Paulus suum, et Petri, et Apollinis nomen, non quia revera sub his nominibus divisiones et contentiones fierent, sed illa ponendo loco illorum, qui erant capita factionum, vel ne illos nominando magis exacerbaret, vel ut rem magis exaggeraret. Nam si sub nominibus principum apostolorum non licebat contentiones et divisiones facere, multo minus aliorum nominibus. Cum ergo contentiones solum essent quod unusquisque de proprio magistro seu ministro gloriabatur, ac si melius ab eoe sset baptizatus aut instructus, non oportebat vel damnare eos, qui a Cepha non nominabantur, vel eos laudare, qui de illius baptismo gloriabantur, sed illos tantum commendare, qui dicebant, Ego sum Christi. Quia neque illi, qui dicebant: Ego sum Pauli, vel Apollo, a Petro visibili capite in fide dissidebant, sed solum in speciali affectu, vel aestimatione baptismi aut magistri sui. Nec qui Cephae se esse dicerent in hoc essent tolerandi, quia, licet Petrus esset visibile caput, non tamen ut princeps supremus, sed ut vicarius principis, qui est solus Christus, a quo solo nominandi sunt Christiani. Nec per privatos affectus etiam circa Petrum et Paulum dividendus est Christus, seu Christianorum nomen, quia nec baptismus est melior, eo quod a meliori ministro detur, neque similes contentiones in ecclesia movendae sunt.
spacer 20. De tertio indicio, sumpto ex facto Pau;o resistentis Petro, dici possent multa, nisi nuper in libro nono De Legibus a nobis dicta fuissent, ideoque breviter dico etiam antiquos haereticos inde sumpsisse argumentum contra dignitatem, vel potius contra doctrinam, Petri. Quibus uno verbo respondet Tertullianus, libro De Praescrip. Haeret., dicens, Caeterum si reprehensus est Petrus, conversationis fuit vitium, non praedicationis. Falsum ergo est Paulum aut parum comiter egisse cum Petro, aut illum sibi aequasse, nedum antetulisse. Quid enim? Si rex Angliae minus considerate et cum scandalo suorum subditorum aliquid ageret, et aliquis familiaris vel consiliarius suus eum moneret id non recte fieri, vel esse iniustum , aut aliis esse offendiculo, ideo se regi anteferret, aut illum ut regem non recognosceret? Minime vero, alioqui nunquam licebit subdito fraterne corripere praelatum suum, aut illi cum debita reverentia resistere ut scandalum publicum tollatur, quod dici non potest. Igitur ex illo facto Pauli colligi non potest se anteposuisse Petro in potestate vel praelatione. Nam, licet esset inferior, poterat illo charitatis officio uti. Et ita intellexit locum illum Augustinus, ep. 49, et d. Tbomas, 2.2, q. 33, art. 4, ad 2.
spacer 21. Ad quartum, de profectione Pauli ad videndum Petrum, Galat. 1, certe Hieronymus ibi dicere non dubitavit ascendisse studio honoris priori apostolo deferendi; et Ambrosius, Dignum fuit ut cuperet videre Petrum, qui primus erat inter apostolos, cui delegaverat salvator curam ecclesiarum. Et alii etiam patres ita saepe loquuntur. Et quamvis fateamur ex solo illo facto Pauli non colligi necessario praelationem Petri, tamen suppositia aliis testimoniis dignitatem Petri commendantibus, magnum indicium inde sumitur Paulum recognovisse Petrum ut caput suum et universalem ecclesiae pastorem, ideoque quamprimum commode potuit ascendisse Hierosolymam invisere illum et debito prosequi honore. Nec dubitandum est quin Paulus pro humilitate sua pedes Petri osculari cuperet. Verumtamen nec id modestia et submissio Petri permisisset, nec denique necesse fuit Paulum eo loco referre modum honporis ac reverentiae quam Petro exhibuit. De consuetudine autem venerandi pontificem per pedum oscu]a, cui tacite rex Angliae hic detrahere voluit, non est hic dicendi locus. Legat cui placuerit Iosephum Stephanum, opusc. De Adorat. Pedum, in tom. XIII Tractatuum.

CAPUT 12
AN PRIMATUS PETRI PERPETUO ET PER SUCCESSOREM IN ECCLESIA PERSEVERET

SUMMARIUM

1. Haereticorum error. spacer2 - 3. Conclusio de fide. Primatus Petri cum sius vita non fuit extincta. Probatur ex Matth. cap. 16. spacer4. Probatur ex Ioan. c. 21.  spacer5 - 6. Evasio. Reiicitur. spacer7 - 8. Probatur etiam ratione. spacer9. Obiectio. Diluitur et retorquetur. spacer10. Episcopi Romani non in omnibus privilegiis Petro succedunt in primatu.

ON desunt ex huius temporis haereticis qui non solum absolute negent Petrum vel pontificem Romanum esse totius ecclesiae pastorem Christive vicarium, sed etiam ex hypothesi, licet Petrus illam praerogativam habuisset, cum illo extinctam fuisse dicant, ut hoc modo facilius in pontifice Romano perseverare abnegent. Ut ergo errorem hunc funditus evertamus et per eosdem gradus ad veritatem intentam perveniamus, prius ostendemus hoc capite Petrum non extraordinario iure, seu singulari vel (ut sic dicam) vitali privilegio, sed iure ordinario et ratione ecclesiae perpetuo duraturae vicarium Christi creatum fuisse, postea vero ad Romanum pontificem in sequenti capite gradum faciemus.
spacer 2. Principio igitur statuimus primatum Petri non illi soli pro sua persona fuisse collatum, sed, ut perpetuo in ecclesia duraret, in eo fuisse institutum. Hoc facile probari potest ex dictis in duobus capitibus praecedentibus. Nam hac ratione, postquam Christus dixit Petro, Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, statim adiungit, Et portae inferi non praevalebunt adversus eam, promittens perpetuam ecclesiae durationem in Petro fundatam tanquam in petra firmissima, et perpetuo duratura, ut supra, lib. I, late comprobatum est, et confirmatum ex alia Christi promissione, Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Et hac etiam ratione dixit Augustinus, ut praecedenti capite explicuimus Petrum repraesentasse ecclesiam, quando illi claves datae sunt, quia non pro illius tantum persona, sed pro illius sede, ut perpetuo cum ecclcsia duraret eamque regeret suoque modo sustentaret, illi datae sunt. Unde sicut ex illis verbis, Tu es Petrus &c., intulit Ambrosius, Psal. 40, ita nos inferre possumus, ubi ecclesia, ibi Petrus, et quamdiu durat ecclesia, tamdiu durat Petrus. Quod etiam significavit idem Ambrosius, subiungens, Ubi ecclesia, ibi nulla mors, sed vita aeterna, et ideo addidit, et portae inferi non praevalebunt ei. Recte quidem dixit, Ubi ecclesia, ibi nulla mors, quia, licet singuli in ecclesia moriantur, ecclesia non moritur et, licet Petrus defecerit, sedes Petri non deficit.
spacer 3. Alia praeterea verba Christi, Pasce oves meas, blue si eius intentio et institutionis ratio prudenter considerentur, non minus efficaciter dictam veritatem confirmant. Nam imprimis ratio ex patribus supra adducta, quod Christus indefinite Petro commendans oves suas universas oves illius curae commisisse intelligitur, seque in totius temporis ac in cuiuscumque loci ovibus procedit, quia sicut futurae erant oves Christi in diversis locis, ita in diversis temporibus, et in quolibet tempore oves indigebant supremo aliquo pastore, sicut et in omni loco. Denique cum Christus dixit, Pasce oves meas, certum est non fuisse locutum de solis ovibus quae iam tunc erant in ovile suum congregata: pauca namque illae erant, Christus autem futurae ecclesiae suae ex omnibus gentibus congregandase providebat. Igitur non tantum praesentes, sed etiam futuras oves suas Petro commendavit, cumque limitationem temporum non adhibuerit omnium temporum oves Petro commisit, sicut de loco diximus, vel de numero dici potest. Dicet aliquis, recte hinc probari, commendatas fuisse Petro oves etiam futuras dum ipse viveret, non vero postea futuras. Quomodo enim futuras post se oves pascere posset? Respondetur illud esse incredibile, quia alias non satis Christus ovibus suis providisset, cum tamen non minorem curam gereret ovium post mortem Petri futurarum quam ipso vivente. Unde recte Chrysostomus, hom. 55 in Matt., Aperte (inquit) hic praedixit magnam eorum, qui credituri et erant et sunt, multitudinem fore, et sublimiora sapcre ipsum facit, et ecclesiae pastorem constituit, utique futurae, ex omnibus qui erant et sunt credituri. Neque est difficile ad explicandum quomodo Petrus post mortem suam potuerit pascere oves Christi in hoc mundo relictas. tum quia hinc intelligimus Christum non tantum Petro in persona sua, sed sedi Petri, seu Petro ut continenti in se tanquam in semine et fundamento omnes successores suos, oves suas commendasse., tum etiam quia propter hanc causam ad pastorale munus Petri pertinuit providere modum quo sibi succederetur, ut oves Christi sine Petro pastore non relinquerentur, etiamsi persona Petri deficeret, et ita usque hodie Petrus pascit oves Christi per successores suos.
spacer 4. Atque hoc confirmant optime verba Christi, Ioan. 10, Alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor. Nam ex illis colligimus in ecclesia Christi tam esse futurum semper unum pastorem sicut unum ovile, ac subinde pastorem illum a Christo datum et institutum duraturum esse donec totum ovile Christi congregetur. Significavit etiam Christus in illis verbis pastorem unum in ecclesia sua necessarium esse propter ovilis unitatem. Haec autem unitas ovilis omni tempore servanda erat, quia in omni tempore una est ecclesia. Ergo et unus pastor a Christo constitutus pro omni tempore datus est, non in eadem persona sed in eodem throno, sicut ecclesia una est, non in eisdem personis sed in eiusdem populi successione. Unde Augustinus, lib. De Pastorib., c. 13, Hic invenio (inquit) omnes pastores honos in uno pastore. Non enim vere boni pastores desunt, sed in uno sunt. Multi sunt qui divisi sunt. Hic unus praedicatur, quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastores, quia non invenit domimis cui commendet oves suas. Tunc autem ideo commendavit quia Petrum invenit. Imo vero in ipso Petro unitiatem commendavit. Mult erant apostoli, et uni dicitur, Pasce oves meas.
spacer 5. Sed dicent forte adversarii illum unum pastorem esse Christum, nam statim Augustinus addit, Omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt, illi pascunt, Christus pascit. Respondetur Christum quidem esse principalem pastorem, in quo omnes alii pastores simul etiam cum Petro nituntur et uniuntur, nihilominus tamen etiam in terris necessarium esse unum pastorem Christi vicarium, in quo inferiores pastores proxime uniantur et nitantur. Quia. sicut ecclesia militans visibilis est, ita Deus in ea posuit visibiles pastores et doctores, cum quibus plebs uniri debet, et ut ipsi pastores inter se uniantur. Necessarius etiam est unus pastor visibilis qui locum Christi absentis teneat. Unde Augustinus supra subiungit. Nam et ipsum Petrum, cui commendavit oves suas, quasi alter alteri unum secum facere nolebat, ut sic ei oves commendaret ut esset ille caput ille figuram corporis portaret, id est ecclesiae, et tanquam sponsus et sponsa essent duo in carne una. Et serm. 24 de sanctis, cap. 2, in eodem sensu dixit, In uno Petro figurabatur unitas omnium pastorum.
spacer 6. Multo vero clarius et copiosus Cyprianus, libro De Unit. Eccles., circa principium, Ut unitatem (inquit) manifestaret, unam cathedram constituit, et unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Ubi manifeste institutionem et dispositionem unius cathedrae, ad unitatem ecclesiae conservandam institutae, distinguit ab ipsomet Christo instituente. Et similiter praeter Christum designat unum alium pastorem, in quo illa cathedra et institutio incepit, ut ab illo originem duceret, non ut cum illo finiretur. Unde subiungit, Exordium ab unitate proficiscitur. Primatus Petro datur ut una Christi ecclesia et cathedra una monstretur, sentiens tantum durare cathedram illam quantum ecclesia durat. Et hoc ipsum multis aliis locis significavit idem Cyprianus, praesertim epist. 40: Deus unus est et Christus unus, et una ecclesia, et cathedra una super Petrum domini voce fundata. Et epistol. 55, ubi habet illam celebrem sententiam, inde oriri haereses et schismata, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, neque unus in ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus iudex vice Christi cogitatur. Et similia fere habet epistol. 69 ad Florentinum, et epistol. 73 ad Iuvaianum: Petro (inquit) primum dominus, super quem aedificavit ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, potcstatem istam dcdit, ut illud solveretur in coelis quod ipse solvisset in terris. Quem locum recognoscens Augustinus, lib. III De Baptismo, cap. 17, dicit, Quia in typo unitatis Petro dominus dedit potestatem, manifestum est quod illa unitas etiam una columba perfecta sit dicta. Ex ratione ergo illius institutionis manifestum est non fuisse solum specialem favorem vel gratiam personse Petri factam, sed dispositionem regiminis perpetuo in ecclesia duraturi.
spacer 7. Unde etiam sumitur ratio moralis, in optima ecclesiae gubernatione fundata. Est enim Christus dominus supremus rex, quem dedit Deus caput supra omnem ecclesiam, ut ad Ephes. 1 dicitur, id est, supra triumphantem et militantem, quae una est, et unum corpus Christi, quasi ex illis duabus partibus constitutum, ut ibidem, et ad Colossen. 1, dicitur. Sunt ergo illae duae ecclesiae quasi duo regna partialia unius integri regni Christi, ideoque ad ipsum tanquam ad proprium regem pertinet utriusque regni gubernatio. Fieri non poterat sine ingenti et extraordinario miraculo ut simul esset Christus visibiliter praesens in utraque huius regni parte, et alioqui coelestis locus post resurrectionem ratione status illi debitus erat, et ad fidem credentium non expediebat ut inter eos Christus visibiliter permaneret, sicut ipse dixit, Expedit vobis ut ego vadam, ideoque coeleste regnum per se ipsum nunc immediate regit. Ergo cum non possit eodem visibili modo partem hanc militantem sui regni gubernare, ad illius sapientiam pertinuit modum regiminis hominibus accommodatum in eo providere. Ergo sicut regnum hoc duraturum est quamdiu mundus duraverit, ita modus regiminis eius non potest esse alius nisi quem Christus instituit, et e converso institutio regiminis eius ita facta est ut non minus quam regnum ipsum sit duratura, alioqui imperfecta fuisset et insufficiens. Fuit autem illa institutio monarchiae in Petro, ut vidimus. Ergo non tantum pro Petro, sed etiam pro successoribiis eius facta est. Quod his fere verbis declaravit Cyprianus, epist. 27: Dominus noster ecclesiae suae rationem disponens in evangelio loquitur, et dicit Petro. Ego dico tbi, quia tu es Petrus, et super istam petram aefificabo ecclesiam meam. Etinfra, Inde per temporum et successionum vices episcoporum ordinatio et ecclesiae ratio decurrit, ut ecclesia super episcopos constituatar, et omniis actus ecclesiae per eosdem praeppositos guhernetur. Ubi non solum pontificatus Romani, sed etiam omnium aliorum episcoporum successionem ab illa primaria et quasi radicali institutione derivari significat, quod libro etiam De Unit. Ecclcs. latius prosequitur.
spacer 8. Deniquc non solum Petro, sed etiam successoribus eius datam esse potestatem et pastoralem curam, et ita primatum eius esse perpetuum aperte dcclarat Leo papa in serm. 2 de assumpt. sua, dicens, Et si multis pastoribus curam suarum ovium delegavit, ipse tamen dilecti gregis custodiam non reliquit. De cuius principali aeternoque praesidio etiam apostolicae opis munimen accepimus, quod utique ab opere suo non vacat, et firmitas fundameuti, cui totius ecclesia superstruitur altitudo, nulla incumbentis sibi templi mole lassescit. Soliditas enim illius fidei, quae in apostolorum principe est laudata, perpetua est, et sicut permanet quod in Christo Petrus credidit, ita permanet quod in Petro Christus instituit. Et infra, Manet ergo dispositio veritatis, et caetera quae prosequitur. Et simili modo Chrysostomus, lib. II De Sacerdot., ubi tractans locum Ioan. 21, inter alia inquit, Quanam de causa Christus sanguinem effudit suum? Certe ut pecudes eas acquireret, quarum curam tum Petro, tum Petri successoribus committebat. Et adiungit, Iure igitur ac merito sic loquebatur Christus: Quisnam fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? Et infra dicit aperte successores Petri ea nunc agere, quae cum Petrus ageret, inquit, illum Christus auctoritate praeditum esse voluit, ac reliquos item apostolo slonge praecellere. Similiter d. Augustinus, libro De Utilit. Credendi, c. 16, per successiones episcoporum ab apostolica sede hanc perpetuitatem declarat, et lib. XI Contra Faustum, c. 2, Vides in hac re quid ecclesiae catholicae valeat auctoritas, quae ab ipsis fundatissimis sedibus apostolorum usque ad hodiernum diem succedentium sibimet episcoporum serie, et tot consensione firmatur. Et eodem modo hanc veritatem declarant Optatus, Pacianus, et alii, quos in sequenti capite commodius referemus.
spacer 9. Sed obiicere possunt haeretici, quia alii apostoli pro suis tantum personis legationem seu dignitatem apostolicam acceperunt, ideoque post mortem non habuerunt in illa dignitate successores: ergo nec Petrus in suo apostolatu successorem habuit, quia, licet inter apostolos fuerit primus et inter eos principatum aliquem vel potestatem acceperit propter servandum ordinem et concordiam, nihilominus nulla maior ratio successionis in eo quam in aliis reperitur. Respondetur contrarium posse eodem argumento probari, nam in apostolis duo considerari possunt a Christo domino illis collata, scilicet potestas ordinis et dignitas apostolica. Prior nihil aliud in eis fuit praeter ordinationem seu consecrationem episcopalem, quae ad fundamenta ecclesiae pertinet, et ideo cum illis cxtincta non est, sed in illa habent episcopos succcssores, ut sentit Cyprianus, lib. De Unit. Ecclesiae et aliis epistolis citalis, Augustinus, enarrat. in Psalm. 44, et Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium. Et ideo de hac potestate iutelligendun est, quod ibidem ait, omnes episcopos esse aequales. Posterior vero, id est apostolica dignitas, multa includebat privilegia, nimirum potestatem immediate a Christo delegatam ad praedicandum per universum orbem cum auctoritate et speciali potestate ab ipso Christo concessa iuxta illud, Sicut misit me pater, et ego mitto vos. Item multas gratias et praerogativas tali muneri accommodatas, ut fuerunt abundantia spiritus cum confirmatione in gratia et in fide, cum quadam scientiae plenitudine, ita ut in rebus fidei nec falli nec fallere possent vel docendo vel scribendo. itemque ut praeter donum linguarum quod ad docendum habebant, haberent etiam directionem spiritus ad canonice scribendum, In hac ergo dignitate veru,m est apostolos non habuisse successores: erat enim extraordinaria et solum pro initio disseminandi evangelium et plantandi ecclesiam requisita, non vero ad ordinarium regimen eius necessaria.
spacer 10. Unde etiam in hac parte, quoad multas ex dictis praerogativis Petro non succeditur. Praeter haeec autem duo, aliquid singulare tributum est Petro, nimirum ius supremi pastoris et vicarii Christi in eius ecclesia, simpliciter et absolute pro quocumque loco et tempore spectata. Et in hoc non est comparandus Petrus cum caeteris apostolis, alias nihil singulare accepisset, et ideo quoad hanc partem illatio est nullius momenti, et potius (ut dixi) oppositum inferre licet ex singulari concessione, et ex ratione muneris. Potest autem in caeteris apostolis peculiari modo auctoritas episcopalis quoad iurisdictionem considerari, quatenus ordinarium regimen et sedem alicuius ecclesiae receperunt, sicut Iacobus, frater domini, Hierosolymis constitutus est episcopus, quod tamen de aliis non est certum, quamvis eadem ratione fieri potuerit. Quoad hanc ergo episcopalem auctoritatem, quia ordinaria est in ecclesia, etiam succeditur apostolis, sicut Iacobo Simeon successit. Et ita quoad hoc potest aliqualiter admitti comparatio, longe tamen diversa ratione, tum quia haec ordinaria dignitas episcopalis non est data alicui apostolo extra Petrum iure divino, sed mediante Petro, ut de Iacobo refert Eusebius, lib. II Histor., cap. 4, et de Ioanne Ephesi commorante verisimile fit ex Irenaeo, lib, III, c. 3, in fine, ut omittam quae de Andrea, Barnaba, et aliis historiae referunt. Ubi ergo apostoli ut proprii episcopi particulares ecclesias regebant, iurisdictio illa certis limitibus continebatur et intra illos tantum eis succedebatur. Petri autem iurisdictio, quam a Christo immediate recepit, fuit universalis pro tota ecclesia; et ita fuit etiam illi proprium in hac dignitate successorem habere. (Vide Baron. tomo primo Annal., anno 44, numero 29 et seq.; et anno 51, numero 54.)

CAPUT 13
ROMANUM EPISCOPUM VERUM PETRI SUCCESSOREM ESSE, ET IN EO PETRI POTESTATEM PERSEVERARE EX DIVINA SCRIPTURA CREDENDUM ESSE OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Prima assertio. spacer2. Prima ratio conclusionis. spacer3. Secunda ratio. spacer4. Tertia ratio. spacer5. Secunda assertio de fide. spacer6. Vicarius Christi debet esse visibilis et in determinata sede. spacer7. Probatur conclusio. spacer8. In Romana sede solus Petrus potuit habere successorem primatus. spacer9 - 10. Refellitur evasio quorundam haereticorum. spacer11. Alia evasio haereticorum. spacer12 - 13. Reffellitur. Successor Petri in Romano episcopatu successit etiam necessario in primatu.

UPPONIMUS id quod satis in superioribus probatum est, semper in ecclesia requiri aliquem Petri in eius universali regimine successorem. Nunc vero addimus illum in unoquoque tempore unum tantum supremum. episcopum unamque personam esse posse, quia ostensum est ecclesiasticam rempublicam eiusque spirituale regimen ita semper conservari debere, sicut a Christo est institutum. Est autem monarchicum ex institutione Christi. Ergo ita debet per successionem conservari. Ergo unus tantum simul seu quovis tempore potest esse Petri successor, licet per successionem in diversis temporibus multiplicari necessarium sit. Declaratur amplius, quia si plures episcopi simul Petro succederent, tribus modis id posset intelligi.
spacer 2. Primo, ut unusquisque eorum succederet tantum in parte pastoralis muneris, quasi primatum inter se dividendo, ita ut totus quidem esset in omnibus simul, non tamen in singulis, neque in omnibus collective, sed divisus in singulis per partes. Et hunc modum asseruisse referuntur aliqui ex protestantibus, allegantes illud Cypriani, De Unit. Eccles.: Episcopatus unus est, cuius a singulis in solidum pars tenetur. Verumtamen hoc nihil aliud est quam veram successionem in primatu Pctri negare. Nam eo ipso quod primatus eo modo divideretur inter multos, nullus eorum esset universalis pastor ecclesiae, sed tantum eius partis quae illi contingeret. Ergo nullus eorum esset verus et (ut sic dicam) adaequatus successor Petri. Nullus enim esset supremus simpliciter, quem caeteri recognoscerent quod habuit Petrus. Et consequenter nullus esset petra fundamentalis ecclesiae, et ad nullum eorum pertinerent verba Christi, Pasce oves meas, quatenus per illa omnes oves uni pastori commendatae sunt. Denique in nullo eorum unitas ecclesiae servaretur, sed potius in illis multis ecclesia scinderetur, sicut occidens et oriens in diversa imperia divisa fuerunt, quod quantum repugnet unitati ecclesiae supra ostensum est. Nec sensus verborum Cypriani est ille, quem protestantes fingunt, cum idemmet Cyprianus, tum in eodem libro, tum aliis locis iam saepe allegatis, unam cathedram maxime commendet, et unum episcopum ecclesiae catholicae, sine quo eius unitas subsistere non potest. Sensus ergo est, episcopatum totius ecclesiae unum esse, sub illo tamen particulares esse episcopos qui in partem sollicitudinis vocantur, non ut supremi pastores in suis dioecesibus, sed sub uno qui supremus est. Quem sensum satis declaravit Cyprianus, subiungens, ecclesia quoque una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur. Et post varia exempla sumpta ex multis radiis, ramis, vel fluminibus, qui unitatem habent in origine, de unitate ecclesiae ita concludit: Unum tamen caput est, et origo una, et una mater foecunditatis successibus copiosa, quam matrem alibi in particulari designat, ut mox videbimus.
spacer
3. Secundo modo cogitari potest successio plurium simul in primatu Petri, non divisim sed collective, et per modum unius tribunalis seu congregationis. Et hunc modum excogitare potuerunt qui, non obstante primatu Petri, dixerunt generale concilium esse supra papam. Quanquam illi fortasse dicere cogerentur, etiam tempore Petri, apostolorum vel episcoporum concilium fuisse supra Petrum, quia eadem est servanda proportio, neque est maior ratio de uno tempore quam de alio, imo nec potest aliter doctrina subsistere, ut statim ostendam. Ita vero sentire de Petro et de eius primatu non solum fundatum non cst in evangelio, verum etiam verbis Christi repugnat, ut constat ex his omnibus, quae de primatu Petri diximus. Nam Christus Petro commendavit simpliciler oves suas, sive sigillatim singulas, sive simul totum earum gregem, et supra illum Petro tribuit potestatem, et ideo totius corporis ecclesiae fundamcntum illum constituit. Ipsis autem ovibus, sive divisim sive simul toti gregi, non solum potestas supra Petrum data non est, verum etiam neque ulla omnino potestas legitur immediate a Christo collata. Sed de hoc alias, nunc enim satis a nobis probatum est Petro simpliciter datam esse potestatem supra totam ecclesiam, non pro eius persona tantum, sed ut ei succederetur. Hoc ergo supposito, dicimus successorem in ea potestate quam Petrus habuit, unam tantum personam esse posse, et non plurium congregationem, alias mutata fuisset Christi institutio ex monarchica in aristocraticam, quod esse non potest sine eiusdem Christi auctoritate, quae revelata non est, neque per scripturam neque per traditionem. Et deinde illa non esset successio, sed esset nova creatio seu alterius regiminis institutio, cuius originem ostendere oporteret. Nam Petri primatus ex vi primae institutionis per solam successionem perseverat, ut ostensum est. Denique abstrahendo a quaestione de comparatione papae et concilii, certum est Petrum habuisse primatum in tota ecclesia quamdiu actu non erat congregatum concilium, cuius congregatio ex voluntate Petri pendebat, cum solus ipse in tota ecclesia esset superior. Ergo successor etiam Petri in hac eadem potestate debet esse una persona, unum episcopatum gerens, quidquid indec irca illius cum concilio comparationem subsequatur, quod praesenti instituto nihil refert.
spacer 4. Tertio tandem modo cogitari potest habere Petrum simul et pro eodem tempore plures successores, divisim et in solidum habentes integrum primatum, et universalem curam pastoralem. Et hic modus a nullo etiam haeretico assertus aut excogitatus est. Nam imprimis repugnantiam involvit, quia si plures essent primi, nullus eorum esset positive primus, id est superior omnibus, sed ad summum negative, id est non habens alium supra se. Utrumque autem repugnat, quia ex priori membro sequitur nullum eorum successisse Petro in primatu, quia Petrus positive fuit omnibus superior, et simpliciter fuit pastor omnium ovium Christi extra ipsum, quod nullus illorum haberet. Ex altero vero membro, et unitas ecclesiae destruitur et corpus monstrosum fingitur, utpote habens simul duo capita aequalia, quasi nec pacem nec concordiam inter se habere potuissent. Et ideo ipsa etiam natura universa hanc potentatuum multitudinem abhorret, ut dixit etiam philosophus in fine Mctaphysicae, et melius Cyprianus, De Idolor. Vanit., et Athanasius, Contra Idola. Unde ipsa etiam bruta animalia ducem unum sequi solent, ut late Hieronymus, epist. 4. Denique si alii apostoli non habuerunt cum Petro similem aequalitatem, qui fingi potest aliquem postea fuisse episcopum, successori Petri in iurisdictione aequalem? Aut quae fingi potest institutio vel necessitas plurium simul in unius potestatis adsequate et in solidum successione? Est ergo certum Petri successorem unam tantum personam, seu unum episcopum esse posse. Quo semel legitime creato, ut recte dixit Cyprianus, epist. 52: Quisquis iam episcopus fieri voluerit, foras fiat necesse est, neque habet ecclesiasticam ordinationem, qui ecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, multum de se licet iactans et sibi plurimum vindicans, profanus est, alienus est, foris est. Et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum, qui solus esse debeat, factus est, non iam secundus ille, sed nullus est. Sit igitur constans in una sede episcopali, seu in una episcoporum serie, successionem hanc constituendam esse.
spacer 5. Hinc ergo concludimus solum Romanum episcopum esse verum successorem Petri, et potestatem Petro datam ad oves Cbristi pascendas in illo perseverare. Haec assertio certa et catholica fide tenenda est, nam, licet expresse et in propriis terminis in sacra scriptura non legatur, in principiis in illa revelatis virtute continetur, quod per ecclesiam sufficienter declaratum est; imo, quadam rerum evidentia et experimento constat. Declaratur imprimis, nam ex scriptura habemus Petro datum esse primatum ecclesiae ut perpetuo in illa duraturum, ut satis probatum est. Haec autem duratio, cum non esset futura in una et eadem persona, necessario futura erat per plurium personarum in eadem dignitate successionem, et hoc etiam sufficienter in scriptura continetur, non per additionem aliqua, sed per legitimam eiusdem scripturae interpretationem. In qua autem sede vel episcopatu relicta fuerit haec successio, et personarum series in hac dignitate succedentium, scriptura non retulit, quia historia canonica novi testamenti usque ad mortem Petri non pervenit. Ideoque ut ecclesiae certo constet in tali sede impletam esse, et hactenus impleri institutionem a Cbristo factam et inscriptura revelatam, satis est ut applicatio (ut sic dicam) illius institutionis et dignitatisa d talem episcopatum per evidentem traditionem et continuum ac notissimum usum eidem ecclesiae sufficientissime proponatur.
spacer 6. Nam sicut in primo libro ex ratione, institutione et fine ecclesiae Christi necessarium esse ostendimus illam in individuo et in particulari esse visibilem, ita ex institatione et fine muneris vicarii Cbristi necessarium est illum esse visibilem ecclesiae in particulari ac determinata sede et successione. Quid enim prodesset ecclesiae confuse credere esse in terris aliquem episcopum seu episcopatum cum potestate et munere vicarii Christi, si in particulari non agnosceret ac certo crederet quisnam talis episcopatus esset? Aut quomodo possent oves suum pastorem sequi, vel ad illum recurrere, vel vocem eius audire et recognoscere, nisi in particulari talem episcopum in tali sede vel episcopatu sedere crederent? Sicut ergo ecclesia visibilis non tantum fide humana, sed etiam divina creditur esse ecclesia, quia sensibilia signa per quae videtur, non sunt ratio credendi, sed proponunt ut evidenter credibile illam esse veram ecclesiam quam Deus semper in mundo esse futuram revelavit, ita non solum fide humana, sed etiam divina, credendum est Romanum pontificem esse caput visibile huius ecclesiae vice Christi, quia signa illa, quibus hoc caput ostendimus, faciunt credibile evidenter, illum esse quem Christus ex vi suae institutionis vicarium suum constituit. Hoc ergo modo dicimus, assertionem positam esse de fide et in scriptura, ecclesiae traditione adiuncta, sufficienter contineri.
spacer 7. Superest ut signa et testimonia huius evidentis credibilitatis afferamus. Primumque et quasi fundamentale sit, d. Petrum in episccpatu Romano ultimo tempore vitae suae sedisse, ibique mortuum fuisse. Nam hinc fit consequens ut successores eius in eadem sede permanserint. Ut antecedens melius intelligatur, tria tempora seu status in Petro post Christi ascensionem distinguere possumus. In primo, praesedit universali ecclesiae Christi sine determinatione ad propriam et specialem curam alicuius particularis episcopatus, nimirum per quinque vel sex annos priusquam Antiochiae sedem figeret, ut ex Eusebio in Chronico et ex aliis antiquis historiis constat. In secundo, sedit Petrus Antiochiae ab ultimo Tiberii anno per septem annos. Quibus finitis secundo, vel, ut alii volunt, tertio Claudianno, et 44 vel 45 adventus Christi, ecclesiam Romanam fundavit, ac sedem suam in eam transtuiit, ibique usque ad mortem sedit, quam in eadem urbe Roma per martyrium passus est.
spacer 8. Hinc ergo fit successionem in cathedra Petri non potuisse in Hierosolymitana vel Antiochena ecclesia contingere. Quia in priori nunquam sedit, sed in ea Iacobum primum omnium sedere fecit, cui Simeon successit, ut diximus, et est in historiis notum. In posteriori autem non permansit, sed ad tempus tamen ia ea sedit, et consequenter adhuc vivens ibi successorem habuit, quem ipse sua auctoritate coastituit, vel Evodium, vel Ignatium, de quo videri potest Turrianus, in Constitutiones Clementis, lib. VII, c. 46, et Baronius, in Martyrolog., die 1 Februarii. Successit autem Evodius Petro in particulari episcopatu Antiocheno, non vero in primatu seu episcopatu universali. Nam Antiochenam sedem non a Christo immediate seu divino iure, sed arbitrio suo et humano iure Petrus sibi assumpserat, et ideo facile potuit illam relinquere et alteri tradere. Pontificiam autem dignitatem immediate a Christo et divino iure habuit, ideoque quamdiu vixit illam non reliquit, neque, ut existimo, relinquere potuit, quia ex immediato electione et collatione ac praecepto ipsiusmet Christi ecclesiam universalem habuit sibi commendatam. Relinquitur ergo ut in Romana sede Petrus habuerit sui pontificatus successorem, tum quia in nulla alia potest esse vestigium vel ratio huius successionis, etiamsi sit Alexandrina, quia nunquam Petrus in ea sedit, vel Constantinopolitana, quae vivente Petro fundata non fuit, tum etiam quia Petrus in morte habere debuit successorem. Ergo in episcopatu in quo mortuus estm scilicet Romano, illum habuit.
spacer 9. Non defuerunt nihilominus haeretici qui, ut vim huius argumenti fugerent, Petrum Rormae sedisse, aut in ea mortuum esse, negaverint. Sed supervacaneum duco contra eos dispututionem longiorem texere, tum quia neque rex Angliae hoc insinuat, neque, ut opinor, protestantes Anglicani in hac sententia permanent, licet fortasse aliquando illam tentaverint, tum etiam quia evasio illa nullum habet veritatis vestigium, neque probationem cui respondere necesse sit. Aliunde vero Petrum Romae fuisse ipsiusimet verba indicant epist. 1, c. 5: , Salutat vos ecclesia, quae est in Babylone collecta. Ibi enim nomine Babylonis Romam significari omnes catholici interpretes et doctores interpretati sunt, quos moderni ibi congerunt, et ideo eos referre non est necesse; nam inferius etiam tractando de Antichristo aliquid de hoc puncto attingemus. Ac denique in eadem Roma Petrum usque ad mortem pontificatum gessisse, et ibi mortuum esse, omnes patres antiqui, tam Graeci quam Latini, communi consensu trndiderunt, quos late refert Sander., lib. VI De Visibili Monarchia, cap. 10, et Bellarmin., lib. II De Romano Pontifice, a principio per plura capita. Nunc sufficit nobis auctoritas Hieronyni, lib. De Scriptoribus Ecclesiast., et ad Galat. 2, et Eusebii in Chronico, cuius fere verba Hieronymus mutuatus est, et cum eis alii tam Latini quam Graeci historici consentiunt, praeter testimonia ipsorummet pontificum successorum Petri, quae statim referemus.
spacer 10. Addunt denique nonnulli catholici blue licet haereticis daremus Petrum non fuisse Romae, nihilominus potuisse pontificem Romanum esse successorem Petri. Nam potuit Petrus alibi existens aut sedens, vel Romae vel alibi, successorem sibi deligere. Quod quidem vere dictum est, et ex abundantia, ad confusionem haereticorum, procedit tamen solum de possibili seu de potestate. Ut autem de facto constet, multum refert quod Petrus episcopus Romanus fuerit usque ad mortem. Nam si Petrus alibi sedem habuisset usque ad mortem, ut Romanus episcopus in pontificia sede illi succederet, oporteret illam institutionem ostendere ex peculiari Petri ordinatione, quae revera non existit, quia non alibi sed in Romana sede et urbe mortuus est. Quo posito, non fuit necessaria nova institutio aut voluntas Petri, nam ex natura rei, supposita priori institutione divina, qui in Romana sede Petro successit primatum etiam eius consecutus est, et ita per successionem ad reliquos Romanos pontifices derivatus est.
spacer 11. Aliter vero fugere possunt adversarii, etiamsi vel inviti fateci cogantur Petrum fuisse episcopum Roraanum usque ad mortem, videlicet inde solum sequi, uccessorem Petri fuisse episcopum Roraanum, non tamen recte inde colligi eundem successorem fuisse etiam totius ecclesiae catholicae episcopum et pastorem, quia hae duae dignitates seu episcopatus distincti sunt et separabiles. Nam potest esse pontifex ecclesiae universalis, licet non sit episcopus alicuius dioecesis particularis, sicut in Petro in initio sui pontificatus vidimus. Potest praeterea universalis illa dignitas prius coniungi cum particulari episcopatu, et postea ab illo separari, sicut factum vidimus in sede Antiochiae, ubi Petrus habuit successorem in Antiocheno episcopatu, qui non successit in papatu. Ergo potuit idem contingere in morte Petri et Romano episcopatu; quia in ipso etiam Petro coniunctio talis episcopatus cum primatu non erat de iure divino sed humano, utique ex voluntat ePetri, et ita potuit red facile per mortem cessare. Imo, eo ipso quod successor Petri a Romana tantum, et non ab universali ecclesia electus est videtur consequens, ut in particulari episcopatu, non in universali, successerit.
spacer 12. Respondemus non minus certum esse primum successorem Petri, et consequenter reliquos, in episcopatu ecclesiae catholicae quam in episcopatu Romanae ecclesiae successisse. Hoc probamus, quia una tantum persona semper Petro successit, ut ex historiis constat, et ex patribus quos capite sequenti referemus. Ergo vel illa persona simul cum episcopatu Romano primatum ecclesiae habuit, quod intendimus, vel primatus sine successione relictus est, et periit. Hoc autem posterius est impossibile, quia est contra ius divinum et contra promissionem Christi. Ergo prius est omnino certum. Quocirca ex quo Petrus sedem suam Romae collocavit et pontificalem digniitatem illi episcopatui coniunxit (sive illa coniunctio fuerit ex divina institutione, per speciale praeceptum ac revelationem, ut aliqui volunt, sive fuerit ex humana voluntate Petri, licet divinitus inspirata), eo ipso quod a Petro vivente mutata non est, rata mansit, ideoque qui Petro in episcopatu suffectus est, illi in utraque dignitate necessario successit. Et quidquid sit de illa quaestione quae a theologis disputatur, an possit summus pontifex separare primatum a Romana sede, et illum vel in alio episcopatu collocare, vel ab omni particulari episcopatu separatum relinquere, certum esse existimo, dum aliquis summus pontifex id non fecerit, non posse universam ecclesiam, vacante papatu, id efficere, quia non potest inferior potestas mutare quod per superiorem constitutum est, et quia, sicut Petro soli datus est primatus, pro ipso et successoribus eius, ita ad solum illum seu ad summum pontificem spectat determinare sedem pontificalem, et modum electionis et successionis eius praescribere. Sic ergo cum Petrus suam sedem Romse collocaverit, et in illam totum suum primatum et potestatem contulerit, illamque institutionem vivens non mutaverit, non potuit postea ecclesia acephala per mortem Petri illam institutionem mutare, ideoque successor Petri in episcopatu Romano ex necessitate simul in primatu successit.
spacer 13. Neque obstat quod illius successoris electio a clero Romano, et non ab universa ecclesia facta fuerit, nam (ut dixi) determinare modum successionis non ad corpuse cclesiae, sed ad ipsum Petrum pertinebat, ideoque sicut voluit Petrus pontificatum in sede Romana stabiliter collocare, ita etiam statuit electionem successoris a clero Romano fieri. Vel certe Petrus ipse Clementem sibi successorem designavit, ut auctor est ipse Clemens, epist. 1 ad Iacobm fratrem domini, et lib. VII Constitut., c. 45, licet (ut probabilior sententia fert) ipse Lino et Cleto prius cesserit, et postea illis successerit. Atque ita omnes illi in pontificatu, simul cum episcopatu Romano successerunt, eodemque modo successio ad omnes sequentes episcopos Romanos derivata est.

CAPUT 14
ROMANUM PONTIFICEM SUCCESSOREM ESSE PETRI TESTIMONIIS SANCTORUM PATRUM OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Probatur ex Irenaeo. spacer2. Ex Augustino et Optato Milevitano. spacer3. Ex Epiphanio et Tertulliano.  spacer4. Ex Heironymo et Cypriano.

UM ad confirmanda omnia fidei dogmata magnam vim habeat ecclesiaslica traditio, maximam profecto in praesenti articulo habere debet, quia veluti in quodam facto et rerum concursu continuaque successione consistit. Ideoque necessarium duximus omni testimoniorum genere veritatem hanc confirmare. Et primo utemur testimoniis antiquorum patrum, qui non solum affirmant episcopos Romanos Petro in pontificatu successisse, sed etiam inter praecipua fundamenta et signa verae et catholicae ecclesiae hanc enumerant successionem, ult in libro primo saepe insinuatum est, et nunc breviter recensebimus. Primo enim Irenaeus, lib. III,c. 3, sic inquit: Quoniam valde longum est omnium ecclesiarum enumerare successiones, maximae, et antiquissimae, et omnilus cognitae, a gloriosissimis apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae ecclesiae indicantes &c. Et infra, Fundantes igitur et instruentes beati apostoll ecclesiam, Lino episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt. Et postea enumerat saccessores usque ad Eleuterhium. red Et in illis verbis adverto simpliciter dicere, Episcopatum administrandae ecclesiae tradiderunt, et sine restrictione ad Romanam ecclesiam, quia non poterat una ab altera separari, et ideo de Romana ecclesia praemisit, Ad hanc ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undiqne, conservata est ea quae est ab apostolis traditio.
spacer 2. Secundom Augustinus, Contra Epist. Fundamenti, cap. 4, inter certa indicia catholicae ecclesiae hoc ponit: Ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem dominus commendavit, usque ad praesentem cpiscopatum successio sacerdotum. Et in Psal. Contra Partem Donati: Numerate sacerdotes vel ab ipsa Petri sede. Et in ordine illo patrum, quis cui successit videte. Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae, ubi clarissime ostendit successionem esse in ipsa pontificali dignitate, quae per Petram signiticatur. Et ita lib. II Contra Litter. Petilian., c. 51, eamdem dicit esse cathedram ecclesiae Romanae et cathedram in qua tunc Anastasius sedebat. Ac denique, ep. 165, successionem omnium pontificum a Petro usque ad Anastasium enumerat. Simili modo Optatus, lib. II Contra Parmenian., Videndum est (ait) qui, et ubi prior cathedra sederit. Et infra: Negare non potes scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, in qua una cathedra unitas ab omnihus servaretur. Ubi clare loquitur de cathedra episcopali supra totam ecclesiam. Unde addit inferius, Ergo cathedra unita, quae est prima de dotibus (scilicet ecclesiae catholicae), sedit prior Petrus, cui successit Linus, usque ad Siricium.
spacer 3. Eamdcm succcssionem accurate refert Epiphan., Haeres. 27, circa finem, et post illam subiungit, Et ne quis miretur quod singula ita exacte recenseamus, per haec enim semper claritas ostenditur, sentiens ad claritatem verae et catholicae doctrinae necessriam esse huiusmodi successionem, eiusque notitiam, quia, ut de Petro ipse dixit in Ancorato, circa principium, Haec est pctra firma, super quam ecclesia aedificata est, et portae inferorum, quae sunt haereses et haeresiarchae, non valebunt adversus illam. Iuxta enim omnem modum in ipso firmata est fides, qui acccpit claves coelorum, et solvit in terra, et ligat in ccelo. Quam petram et potestatem usque ad sua tempora per successionem deducit, ut ostendat in ea esse firmatam fidem, contra quam haereses non praevalent. Eamdem pontificum seriem descripsit versibus Tertullanus, libro V Contra Marcionem, cap .ultim., ubi loquens de apostolorum discipulis, qui successere per orbem, subiungit,

Ex quibus electum magnum, plcbique probatum,
Hac cathedra, Petrus qua sederat ipse, locatum.
Maxima Roma Linum primum considere iussit &c.

quae prosequitur usque ad Thelesph., de cuius tempore dicit:

Constabat pietate vigens ecclesia Romae,
Composita a Petro, cuius successor et ipse.
Namque loco nono cathedram suscepit Higinus.

Et postea Pium et Anicetum recenset. Et lib. De Praescript., c. 30, mentionem facit Eleuterii, red qui post Anicetum, imo et post Soterum sedit. Sic enim ait: Constat catholicam primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem, donec (supple, relegatus est Marcion) sub episcopatu Eleuterii Benedicti, et cap. 36, Habes Romam, unde nobis quoque auctoritas praesto est. Stat felix ecclesia, cui totam doctrinam apostoli cum sanguine suo profuderunt, ubi per totam doctrinam intelligo etiam firmitatem et doctrinae incorruptionem.
spacer 4. Denique d. etiam Hieronymus breviter successionem hanc declarat, lib. De Scriptor. Eccles., in Clemente. Et saepe Cyprianus, agens de electione et ordinatione Cornelii, praesertim epistol. 45 ad Cornelium, ubi prius ecclesiam Romanam vocat ecclesiae catholicae radicem et matricem. Postea vero dicit, Nunc episcopatus tui et veritas pariter et dignitas apertissima luce, et manifestissima et firmissima comprobatione fundata est. Ut te (sicut prius dixerat) universi collegae nostri, et communicationem tuam, id est, catholicae ecclesiae unitatem, pariter ac charitatem probarent firmiter ac tenerent, ubi clare docet episcopum Romanum rite electum ita esse Petri successorem, ut in iilo universalis fundetur et uniatur ecclesia, sicut in Petro fundata et unita fuit. Unde loquens de eodem Cornelio, epist. 52 ad Antonianum, Factus est (inquit) Cornelius episcopus, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus, id est, cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis vacaret. Atque hi quidem patres de ipsa successione pontificum in sede et dignitate Petri expressius loquuntur. Sunt vero alii plurimi, qui dignitatem ipsam in episcopo Romano recognoscunt et exaggerant, quos infra capite decimo septimo referemus.

CAPUT 15
PONTIFICEM ROMANUM IN DIGNITATE ET POTESTATE AC PRIMATU ECCLESIAE SUCCESSOREM ESSE PETRI, EORUNDEM PONTIFICUM AUCTORITATE COMPROBATUR

SUMMARIUM

1 - 16. Varii modi quibus pontifices suam dignitatem adstruunt. spacer17 - 20. Posteriores etiam pontifices aeque constanter tutati sunt suum primatum.

UAMVIS hoc probationis genus protestantes parum moveat, ut infra dicam, nihilominus illud omittendum non censui, tum quia revera est gravissimum et pro catholicis utilissimum, multaque argumentorum genera in se complectitur, tum etiam quia rex Iacobus, in sua Praefatione, pag. 60, cum dixisset Petrum esse primum vel principem apostolorum aetate, vocatione, vel ad summum ordine, non potestate, subiungit, Nec aliquid sibi amplius trecentis post Christum annis Romancae sedis episcopus arrogavit. Ut igitur testimonium hoc per errorem et deceptionem a rege datum esse convincam, non solum per trecentos, sed etiam per sexcentos vel plures Christi annos discurram, et evidenter ostendam Romanos pontifices a principio nascentis ecclesiae primatum ecclesiae non tantum quoad ordinem politicum, sed multo magis quoad superioris auctoritatem et potestatem, et Petro et sibi arrogasse.
spacer 2. Ut autem verborum et testimoniorum vis percipiatur, oportet advertere varios esse modos quibus pontifices suam dignitatem astruunt. Unus est expresse in Petro declarando excellentiam potestatis, seque appellando successores Petri et verba de Petro dicta sibi applicando. Alius est eos dignitatis titulos assumendo, qui non nisi ratione talis primatus eis convenire possunt. Alius est sibi attribuendo vel reservando actus supremae iurisdictionis et spiritualis potestatis supra totam ecclesiam. Cum enim existimari non possit iniuste iurisdictionem usurpare voluisse, supponunt in illa sede successionem in hac suprema dignitate conservari. Ultimus denique est ex professo pro hac veritate pugnando, et contra errores illi repugnantes disputando. Ex quibus loquendi et probandi modis, et ex variis actibus supremae potestatis, quos Romani pontifices semper exercuerunt, varia genera argumentorum ad confirmandam veritatem sumi possunt. Ut tamen perpetua ecclesiae traditio evidentius pateat, commodius visum est, servato temporum ordine, quid singuli pontifices in omnibus saeculis de suo primatu docuerint proponere.
spacer 3. Primo ergo Anacletus papa, epist. 1, apostolicam sedem esse dicit super quam Christus fundavit ecclesiam, et ideo maiores causas ad ipsam pertinere, Epist. 2. Ecclcsiae (inquit) gubernacula tenemus, et epist. 3 ex professo hanc veritatem confirmat et declarat, dicens Romanam et apostolicam ecclesiam ab ipso salvatore primatum obtinuisse, et eminentiam potestatis super universas ecclesias. Secundo, Evaristus, epist. 1, Romanum episcopum caput vocat, ad quod in dubiis recurrendum est. Alexander I, epist. 1, vocat apicem et caput. Tertio, Sixtus I, epist. 1, omnium ecclesiarum caput. Quarto, Anicetus, epistola unica, ad se pertinere, ait, terminare omnia episcoporum iudicia. Qninto, idem habet Eleutherius in sua epistola, c. 2. Sexto,Victor, epist. 1 ad Theophilum, dicens, contrarium agere nihil aliud esse quam apostolorum successorumque ipsorum terminos transgredi, ac decreta violare.
spacer 4. Zephirinus, epist. 1, ex loco Matth. 16, ubi caput totius ecclesiae vocat Romanam ecclesiam, et ad eam caeteras apostolica auctoritate instruere, pertinere dicit, et in fine, Memor enim sum me sub illius nomine ecclesiae praesidere, cuius a domino Iesu Christo est glorificata confessio, et cuius fides omnes semper destruit errores. Octavo, idem supponit Anterus ad episcopos per Baeticam et Toletanam provinciam constitutos, respondens ad eorum consultationem de mutatione episcoporum, et prius per occasionem dixit, Petrum, quem sanctum magistrum nostrum et principem apostolorum vocat, de Antiochia utilitatis causa translatum esse Romam. Idemque fieri posse declarat in aliis episcopatibus apostolica auctoritate. Subiungit, Haec ut petistis, licet vobis incognita non sunt, tenenda mandamus. Et in fine: State itaque, fratres, et tenete traditiones apostolorum et apostolicae sedis. Nono, Fabianus, in epist. 4. pontificiam auctoritatem statim ostendit, tum in titutulo ad omnes comministros ubique catholicae ecclesiae, tum in exordio, Divinis praeceptis et apostolicis monemiur institutis, ut pro cunctarum ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Unde consequens est debere vos scire quae apud Romanam in sacro aguntur ritu ecclesiae, ut eius sequentes exempla, eius veri filii inveniamini, quae vestra est mater vocata. Ubi certe supponit appellationem hanc iam tunc fuisse ubique pervulgatam et receptam. Idemque eodem modo colligitur ex epist. 3, quae ad omnes orientis episcopos, et ex epist. 3 ad Hilarium, ubi de se dicit, ob hoc divina gratia fuisse ad fastigium sacerdotale provectum, et in quadam sacerdotum Dei specula constitutum ad prohihbendum illicita et docendum sequenda. Et deinde servandum ordinem ecclesiasticis iudiciis praescribit, salva (inquit) in omnibus apostolica auctoritate, utique Romanae ecclesiae.
spacer 5. Decimo, Cornelius, epist. ad Cyprianum, quae est 46 inter epistolas Cypriani, refert quosdam per ignorantiam deceptos schisma contra ipsum fecisse, postea vero, veritate agnita, resipuisse per verba sequentia, quae illorum propria esse affirmat: Nos Cornelium episcopum sanctissimae catholicae ecclesiae electum a Deo omnipotente et Christo domino nostro scimus. Et infra, Mens nostra semper in catholica ecclesia fuit, neque enim ignoramus unum Deum esse, unum, Christum esse dominum, quem confessi sumus, unum spiritum sanctum, unum episcopum in catholica ecclesia esse debere. Quam confessionem ita ipse approbat ut dicat, Ista eorum professionie non moveremur? Et infra, Has litteras existimo te debere ad caeteras ecclesias miitere. Undecimo Lucius, in epistola ad occidentales, sic incipit: Litteras dilectionis vestrac, quas ad beati Petri apostoli sedem pro vestri causa negotii misistis, libenter suscepimus. Et postea tanquam universalis pastor respondet, et multa disponit. Duodecimo, Sixtus II, in epistol. 1, prius dicit, se illius nomine ecclesiae praesidere, cuius a Christo est laudata confessio, ct cuius fides nullum unquam fallit, sed omnes haereses destruit. Postea vero subdit, licitum esse episcopis ad sedem apostolicam appellare, cuius dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas et episcoporum iudicia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint quam eiusdem sedis papae fieri placuerit.
spacer 6. Decimo tertio, similia habet Dionysius, epist. 2 ad Severum episcopum, Ab initio (ait) tantam accepimus a b. Petiro, apostolorum principe, fiduciam ut habeamus auctoritatem, auxiliante domino, universali ecclesiae subvenire. Et postea parochiarum divisionem fieri praecipit, et normam ab ipso datam omnibus fieri notam, It non specialis fiat (ait), sed generalis haec praeceptio. Decimo quarto, Felix, epist. 1, maiores causas totius ecclesiae sibi reservatas esse confirmat. Decimo quinto, Marcellus, epist. 1 ad episcopos Antiochenae provinciae, sic incipit: Sollicitudinem omnium ecclesiarum, iuxta apostolum circumferentes &c. Quae late prosequitur omnia supra dicta confirmando, et addit, nullam synodum legitime fieriposse sine Romanae sedis auctoritate. Atque haec ad regis asseverationem confutandam sufficere possent, nam Marcellus usque ad annum Christi 310 supervixit. Ad maiorem autem veritatis evidentiam saltem per alia tria subsequentia saecula discurrendum est.
spacer 7. Decimo sexto, Eusebius epistolam tertiam sic incipit: Benedictus dominus Deus noster, qui per misericordiam suam Romanam ecclesiam beati Petri apostoli sacerdolis dicavit, nobisque viam monstrandam circa nos (propter universalem curam, quae nobis est propter privilegium eiusdem ecclesiae) invicem chariiatis indulsit &c. Decimo septimo, Melchiades, in epist. ad episcopos Hispaniae, dicens ad se pertinere de episcopis iudicare, subidit, Hos enim dominus suo iudicio reservavit, hocque privilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit. Quod eius iuste praerogativum succrescit sedi, futuris haereditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter apostolos fuit quaedam discretio potesiatis &c. Dccimo octavo, ex Sylvestro afferre possumus canonem ultimum Romanae synodi sub illo constitutae, qui sic habet: Nemo iudicabit primam sedem, quoniam omnes sedes a prima sede iustitiam desiderant temperari. Neque ab Augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo iudex iudicahitur. Et subscripserunt ducenti octoginta quatuor episcopi cum aliquibus presbyteris et diaconis, et ipse etiam Constantinus Augustus. Decimo nono, Marcus, in epistoIa ad Athanasium et episcopos Aegypti, Haec (inquil) est sancta et apostolica mater omnium ecclcesiarum, Christi ecclesia. Quam etiam esse dicit immaculalam in fide, quia promissio facta Petro in Romanis pontificibus impletur. Vigcsimo, Iulius I, epistola ad orientales, Romanarn sedem primam vocat, et ad illam pertinere dicit iura convocandi synodos, iudicandi episcopos, et maiores causas ad se reservandi, quia omnibus praelata est non solum canonum et sanctorum patrrm decretis, sed domini salvatoris nostri voce. Quod etiam repetit in rcscripto contra orientales pro Athanasio.
spacer 8. Vigesimo primo, Liberius, in rescripto ad Athanasium, in principio, auctoritatem dicit se in Petro super universam ecclesiam accepisse. Vigesimo secundo, Felix II, in rescripto ad Athanasium et Aegyptios, de Romana sede intelligit Christi verba, Matth. 16. Vigesimo tertio, Damasus, in epistola ad episcopos Africaee, prius dicit, Nos qui supra domum domini, hoc est, universalem ecclesiam catholicam, episcopale suscepimus ministerium. Deinde subiungit, Scitis firmamentum a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est., omnium episcoporum, apostolicam sedem esse constitutam, et verticem ecclesiarum. Et subiungit statim verba Christi. Et inter epistolas huius pontificis extat quaedam ad ipsum Aurelii, Carthaginensis episcopi, postulantis ab ipso statuta et decreta in Romana sede a fine Petri usque ad ipsum Damasum, iuxta apostolicae (inquit) sedis auctoritatem. Quae mittens Damasus ait, epist. 5, Ea te custodlre optamus, et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur &c. Vigesimo quarto, Siricius, epist. 1 ad Himerium Tarraconensem episcopum, Portamus (inquit), onera omnium; imo haec portat in nohis beatns apostolus Petrus. Et epistola tertia ad universos orthodoxos, Nobis loqui necessitas imperavit, cui omnium ecclesiarim cura est. Vigesimoquinto, Anastasius cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis sic scribit: Exigit dilectio vestra, ex auctoritate sedis apostolicae vestris respondere consultis. Et postea sub hac verborum forma responde, apostolica auctoritate mandamus.
spacer 9. Vigesimo sexto, Innocentius I variis loquendi modis, et in multis epistolis hanc veritatem docet, et universalem potestatem, quam in evangelio fundat, praecipiendo et decernendo exercet, quae omnia hic referre prolixum esset. Et ideo satis erit loca designare, scilicet, ep. 1 ad Victricium, 2 ad Exuperium, 3 ad Innocentium, et fere per omnes subsequentes. Specialiter vero notanda est epistola decima septima ad Arcadium imperatorem, in qua his verbis illum excommunicat: Ego minimus et peccator, cui thronus magni apostoli Petri creditita est, segrego et reiicio te et illam a perceptione immaculatorum mysteriorum Christi Dei nostri, &., quae ibi prosequitur, potestate ligandi et solvendi utendo in omnes episcopos et patriarchas. Notanda est etiam epistola vigesima septima ad episcopos Macedoniae. Nam cum Innocentius ab eis epistolam accepisset, In eis, ait, multa posita esse pervidi quae stuporem mentibus nostris inducerent. Et infra illa explicans dicit, Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae (ad quam relatio quasi ad caput ecclesiarum missa currebat) fieri iniuriam, cuius adhuc in amhiguum sententia duceretur. In epist. etiam 29, ad Decentium, late idem ostendit. Et optime in epist. 31 et 32 ad concilia Carthaginense ef Milevitanum.
spacer 10. Vigesimo septimo, Zosimus epist. 1 ad Hesich. episcopum, Miramur, ait, ad dilectionem tuam statuta apostolicae sedis non fuisse perlata. Et infra, Si quid auctoritati tuae aestimas defuisse, supplemus. Et infra, Sciet quisquis hoc, postposita patrum et apostolicae sedis auctoritate, neglexerit, a nobis districtius vindicandum. Vigesimo octavo, Bonifacius I, epist. 2 ad episcopos Galliae, de iudiciis episcoporum in gravibus causis ita concludit: Nostra necesse est auctoritate firmentur; et epist. 3 ad Hilarium episcopum ita scribit: Metropolitanae iure munitus, et praeceptionibus nostris fretus accede &c. Vigesimo nono, Coelestinus I, epist. 1 ad episcopos provinciarum Viennensis et Narbonensis, In specula (inquit) a Deo constituti. Et infra, Circa longinqua spiritualis cura non deficit, sed se per omnia, qua nomen Dei praedicatur, extendit. Et in epist. 4 ad ecclesiam. Constantinopolitanam, de Athanasio loquens. inquit, In hac sede quietem communionis invenit, a qua semper catholicis subvenitur. Et epist. 5 ad Nestor., curam fidei et omnium ecclesiarum ad se dicit pertinere, idemque ex caeteris eius epistolis aperte colligitur.
spacer 11. Trigesimo, ex Leone papa multa in superioribus adducta sunt, nam in omnibus fere epistolis se ostendit universae ecclesiae pastorem, ut epist. 4, in initio, verbis etiam expressit, dicens, Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu. Notanda etiam est epist. 47 ad synodum Chalcedonensem, in qua, cum dixisset voluntatem imperatoris fuisse ut congregaretur concilium, addit, beatissimi Petri apostoli iure atque honore servato, et infra dicit per suos vicarios se in universali synodo praesidere. Et epist. 53, in qua reprehendit Anatolium patriarcham Constantinopolitanum eo quod Alexandrinae et Antiochenae ecclesiae praeferri voluisset, quod in duabus sequentibus epistolis repetit, et in posteriori, quae est ad Pulcheriam Augustam, sic inquit: Consensiones episcoporum, sanctoruon canonum in Nicaena synodo conditorum regulis repugnantes, unita nobiscum vestrae fidei pietate in irritum mittimus, et per auctoritatem b. Petri apostoli generali prorsus definitione cassamus. Optima est etiam epist. 84 ad Anastasium, Thessalonicensem episcopum, cui, ut ipse dicit, vices suas delegaverat, ut curam (ait) quam universis ecclesiis principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostraa mansuetudinis effectus adiuvares. Et in epist. 89 ad episcopos Viennensis provinciae ex professo declarat divinam institutionem de ecclesiastica monarchia in Petro et eius successoribus Romanis episcopis. Quam inter alia probat ex consuetudine consulendi eamdem sedem, appellandi ad illam, et quod ab illa fuerint retractata vel confirmata iudicia, quam dignitatem divinitus datam se tueri dicit, non sua quaerens, sed quae sunt Christi. Idem optime tractat in sermonibus de assumptione sua, praesertim in tertio.
spacer 12. Trigesimo primo, idem profitetur Hilarius papa, epist. 3 ad Ascanium episcopum, et in principio concilii Romani sub ipso congregati. Trigesimo secundo, idem supponit Simplicius, epistol. 1 ad Zenonem Hispalensem episcopum, cui apostolicae sedis vices committit. Et in epist. 3 ad Zenonem imperatorem, quem filium vocit, et ad fidem tuendam excitat, diccns inferius, Perstat enim in successoribus suis (id est Leonis papae) haec et eadem apostolicae norma doctrinae, cui dominus totius curam ovilis iniunxit &c. Et in epist. 4 ad Acacium habet illa verba notanda, Quia sanctae memoriae praedecessorum nostrorum ex tanta doctrina, contra quam nefas est disputare, quisquis recte sapere videtur, novis assertionibus non indiget edoceri. Et epist. 9 ad Zenonem Augustum, ecclesiarum (inquit) omnium curam sustinens &c. Quod etiam ostendit in epistola decima tertia ad eumdem, ubi etiam in quodam canone concilii Nictaeni dispensat.
spacer 13. Trigesimo tertio, magnus praeterea huius dignitatis defensor fuit Gelasius I, epist. 2 ad episcopos Dardaniae, et 6 ad episcopos Lucaniae, cap. 11 et 27, et maxime in epistola 10 ad Anastasium imperatorem, ubi veritatem hanc late confirmat, et quantum pontifex imperatorem, quem filium vocat, antecellat, declarat. Et in epist. 11 ad Dardanos testatur apostolicam sedem omnes synodos confirmare, et nullum episcopum posse iudicium eius subterfugere &c. Multaque similia habet in commonitorio ad Faustum, et in tomo De Vinculo Anathematis, et maxime in decreto de apocryphis scripturis, in principio. Trigesimo quarto, Anastasius in epistola ad Anastasium Augustum, illum monet ut suis mandatis obediat, quia sedes Petri ex ordinatione divina in universali ecclesia tenet principatum. Trigesimo quinto, idem latius ostendit Symmachusi in Apologet. contra eundem Anastasium Augustum, ex quo multa in superioribus desumpsimus. Trigesimo sexto, Hormisda, epist. 1 ad Anastasium Augustum, iam aliquo modo correctum, eum laudat, dicens, De orthodoxa concordia cogitatis ecclesiae, in b. apostoli Petri reverentia, divina specialiter praecepta servantes. Et infra, Directis ad vos sacris affatibus, commemorationem sancti concilii facere pietas vestra dignata est. De qua re tunc plenissimum poterimus praebere responsum, dum causam congregationis nos volueritis evidenter agnoscere. In quibus verbis satis ostendit decretum concilii congregandi ad se et causa cognita pertinere, de qua re plures epistolae inter eosdem pontificem et imperatorem videri possunt. Et similia habet idem pontifex in epist. 22 ad Iustinum imperatorem, cum multis sequentibus.
spacer 14. Trigesimo septimo, Bonifacius II, in epist. ad Eulalium Alexandrinum episcopum, in principio, eamdem dignitatem et fiduciam in potestate Petri ostendit. Trigesimo octavo, idem optime Ioannes II, epist. 2 ad Iustinianum imperatorem. Trigesimo nono, Vigilius Papa, epist. 1, cap. 7, sic ait: Nulli vel tenuiter sentienti vel pleniter sapienti, dubium est quod Romana ecclesia forma et fundamentum sit ecclesiarum, &c. Idem sumitur ex epistola eiusdem 2 ad Iustinianum Augustum, quem fihum appellat. Idem ex epist. 4 ad Aurelianum episcopum, et in fragmento Theodori episcopi Caesareae et aliorum, et ex epistola 7 ad universum populum Dei. Quadragesimo, Pelagius I, in epist. 1 ad Vigilium, in fine, post confutationem cuiusdam erroris, addit, Det operam tua dilectio ut omnibus ecclesiae filiis innotescat &c; et subiungit rationem: Memor enim sum, me sub illius nomine ecclesiae praesidere, cuius domino Iesu Christo est glorificata confessio, et cuius fides omnes haereses destruit. Epistola etiam 3 optima est et valde notanda pro his quae in sequentibus dicemus, et epistola 5, in dubitationibus circa universales synodos, ad sedem apostolicam esse recurrendum. Quadragesimoprimo, Ioannes III, in epistola ad episcopos Germaniae et Galliae dicit eos suis litteris apostolicis admonere, antecessorum vestigia sequendo, et iterum versus finem, Monente (inquit) dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat, quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae praesumus, ipsius amore cohortamur &c. Quadragesimo secundo, Pelagius II, epist. 2 contra Ioannem Constantinopolitanum episcopum, qui primatum ambiebat, inquit, Reiecta penitus audacia, quae contra apostolicam sedem et contra ipsam domini salvatoris vocem sumpta est, disputandi contra domini praecepta, vana errantium corda conquiescant, et caetera quae late prosequitur, docens, Romanam sedem, instituente domino, caput esse omnium ecclesiarum, ad ipsamque pertinere concilia congregare, nec posse legitima esse quae illius auctoritate non fulciantur.
spacer 15. Quadragesimo tertio, Magnus tandem Gregorius, qui usque ad sexcentesimum decimum annum domini ecclesiae praesedit, eamdem pontificiam auctoritatem actibus exercuit et verbis confirmavit, ut ex epistolis eius constat, ex quibus aliqua breviter perstringemus. Nam, generatim loquendo, in omnibus fere illis curam universalis pastoris egregie demonstrat, et praesertim notanda est epistola vigesima quarta, libro I, quae est ad omnes orbis patriarchas, in qua onus sibi impositum exaggerat, et quinque generalia concilia veneratur, et quasi denuo confirmat; et epist. 71: Quanto apostolicae sedi (ait) ab ecclesiis caeteris reverentia exhibetur, tanto eam in earum decet esse tuitione sollicitam; et lib. I, indict. 11, epist. 7, cap. 46, potestatem supra omnes episcopos et ad omnes causas arduas terminandas profitetur et exercet. Postea vero libro III, epistol. 32, alias indict. 13, cap. 76, graviter reprehendit elationem Ioannis Constantinop., et minatur coercitionem nisi resipiscat, et per occasionem dicit, Cunctis evangelium scientibus liquet quod voce dominica totius ecclesiae cura et principatus committitur. Quae etiam repetit libro VII, epistola 69, ubi etiam dicit, sine apostolicae sedis consensu et auctoritate nullum concilium vires habere. Et in eodem libro, epist. 64, agens de eodem episcopo Constantinopolitano, ait, In quodam crimine Bysantius primas fuerat accusatus, et piissimus imperator eum iuxta statuta canonica per nos voluit iudicari. Et infra de eodem primate ait, quod se dicit sedi apostolicae subiici si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subiectus non sit. Et lib. VI, indict. 15, cap, 201, ad Eulogium Alexandrinum episcopum, refert illius patriarchae epistolam, in qua recognoscit cathedram Petri in sde Romana, et adiungit, Quis est qui nesciat sanctam ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam? &c. Libro IV, epist. 51, alia scap. 95, pallium mittit cuidam episcopo. Idem, epist. 54. Et saepe episcopos confirmat, et interdum deponit vel excommunicat. Et lib. VII, epist. 125: Quae semel (inquit) apostolicae sedis auctoritate sancita sunt, nihil egent firmitatis &c., et innumera similia in illis epistolis invenientur.
spacer 16. Praecipue vero notandus est insignis locus eiusdem pontificis super quintum psalmum poenitentiae, circa illa verba, Qui laudabant me, adversus me iurabant. Ibi enim, quasi describens huius temporis schismata, inquit, Erroris vesania nostris maxime temporilus malitiae suae virus exercuit, et totius ecclesiae pacem schismatica infestatione turbavit. Concitavit enim adversus ecclesiam Dei non solum innumerabilem populi multitudinem, verum etiam regiam, si fas est dicere, potestatem. Nulla enim ratio sinit ut inter reges habeatur qui destruit potius quam regat imperium, et quotcumque habere potest perversitatis suae socios, eos a consortio Christi efficit alienos. Qui turpissimi lucri cupiditate illectus sponsam Christi efficit captivam, cupit abducere, et passionis dominicae sacramentum ausu temerario contendit evacuare. Ecclesiam quippe, quam sui sanguinis pretio redemptam salvator noster voluit esse liberam, hanc iste potestatis regiae iura transcendens, facere conatur ancillam. Quanto melius foret sibi dominam suam esse agnoscere, eique religiosorum principum exemplo devotionis obsequium exhibere, nec contra Deum fastum extendere dominationis, a quo suae dominium accepit potesitatis. Ipse enim est, qui ait, Per me reges regnant. Sed immanae coecatus cupiditatis caligine, et divino, ut patet, ingratus beneficio, et contra Deum fastuosus, terminos, quos posuerunt patres nostri, contempto divino timore, transgreditur, et contra catholicam veritatem suae furore tyrannidis effertur. In tantum autem suae temeritatem extendit vesaniae, ut caput omnium ecclesiarum Romanam, ecclesiam sibi vendicet, et in domina gentium terrenae ius potestatis usurpet. Quod omnino ille fieri promittit, qui hanc beato Petro apostolo specialiter commisit, dicens, Tibi dabo ecclesiam meam. Obstruatur ergo os loquentium iniqua, et omnis haereticorum acies obmutescat; quia mollas vires habet mendaciim, quod ipsius voce veritatis invenitur destructum.
spacer 17. Sicut his sex primis saeculis Romani pontifices primatus sui testimonium et manifestissima signa dederunt, ita prorsus in omnibus posterioribus saeculis ipsorum successores constantissime docuerunt, et pro hac veritate ad unitatem fidei et ecclesiae conservandam necessaria maxime propugnarunt. Non existimo autem opportunum singulorum sententias sigillatim prosequi, tum quia protestantes de his maxime posterioribus pontificibus hoc non negant, tum etiam quia omnia iura et decreta canonica, quae in Decreto et Decretalibus continentur, plena sunt huiusmodi testimoniis. Quaedam vero insigniora loca, quae praesenti controversiae magis videntur accommodata, designanda breviter censui. Videndae ergo sunt epistolae Honorii I ad Eduinum regem Anglorum et Honorium episcopum, nam ex illis constat tum regem tum episcopos Angliae ab apostolica sede spiritualia iura impetrasse vel accepisse. Nam ibi pontifex ad regis petitionem duo pallia mittit duobus metropolitanis, et utrique, ut auctoritate papae successorem in morte possit sibi subrogare, concedit. Videri etiam potest epistola Leonis II ad episcopos Hispaniae de recipienda sexta synodo, cuius fit mentio in concilio Toletan. 44, eamque integram refert ex vetusto et authentico codice Garcias Loaisa in sua collectione conciliorum Hispaniae. In illa ergo Leo Romanam ecclesiam et apostolicam sedem, sanctam ecclesiam omnium matrem appellat, et de se ait, Nos licet impares vice tamen apostolorum principis fungimur. Et similiter Benedictus II in ep. ad idem concilium in eodem loco relata, Beati (inquit) Petri apostolorum principis licet impares pro commisso, divina ope ministerio locum implemus. Est etiam consulenda ep. Agathonis ad Constantinum imperatorem, quae habetur in sexta synodo, act. 4, ubi loca evangelii supra tractata ad Romanam ecclesiam pertinere ostendit, et in hoc maxime insistit, quod in fide nunquam erravit, nec errare potest.
spacer 18. Est etiam valde notanda epistola Adriani I ad imperatores Constantinum et Irene, quae habetur in septima synodo. Nam in priori parte eius, imperatorem exhortatur ad permanendum in fide Petri et ecclesicae Romanae, et ad honorandam sanctissimam Romanam ecclesiam, principem apostolorum, sicut a superioribus piis imperatoribus factum est, qui ex toto corde vicarium eius dilexerunt. In altera vero parte, quae a Graecis omissa est, tamen in Vaticana bibliotheca servatur et ab Anastasio addita est, de hac sede dicit, In toto orbe terrarum primatu fungens, caput omnium ecclesiarum constituta est &c., reprehenditque patriarcham Constantinopolit. quod auderet universalis episcopi nomen assumere, cum neque in secundo ordine sine auctoritate pontificis Romani unquam potuerit nomen habere. Et addit notanda verba, Quod si super praelatam sibi sanctam Romanam ecclesiam, quae est caput omnium ecclesiarum, describatur, tanquam sanctarum synodorum rebellem atque haereticum se manifestare certum est. Quia si universalis est, etiam nostrae sedis primatum habere dignoscitur, quod ridiculum omnibus fidelibus Christianis apparet, quia in toto orbe terrarum a redemptore mundi b. Petro apostolo principatu sac potestas data est, et per eumdem apostolum ecclesia Romana usque hactenus tenet principatum, potestatem et auctoritatem.
spacer 19. Praeterea Nicolaus I in suis epistolis saepe hanc veritatem profitetur, praesertim ad Photium, et in septima responsione eius copiose vero et efficaciter in epistola 8, ad Michaelem imperatorem, quae est prima ad ipsum, et in altera ad eumdem idem confirmat, et in 10, ad episcopos Constantinopolitanae sedi subiectos, et in 18, 20 et 30, et fere in reliquis. Multa etiam similia habentur in epistolis Ioannis VIII, quae, licet in tomis conciliorum non habeantur, in III tomo epistolarum pontificalium novissime editae sunt, specialiter vcro in epistola 73 ad Lambertum comitem, notari possunt illa verba, Sedem apostolicam, quam Deus omniipotens supra petram sui nominis fundarc dignatus est, non solum reges et principes terrae, verum etiam imperatores Augusti et totius orbis domini suis apicibus, utpote caput omnium ecclesiarum Dei honoraverint, dignisque praeconiis eius pontifices, vicarios scilicet b. Petri apostolorum principis, laudaverunt, votisque supplicibus deprecari studuerunt, et usque in finem saeculi, Petri manente nomine ac memoria, supplicare non desinent. Idem epistola 84 ad Ludovicum regem, Caroli imperatoris filium, quem vice patris suum a secretis consiliarium constituit.
spacer 20. Deinde Leo IX, in Apologia contra Michaelem et Leonem, c. 9, inter haereses orientalium episcoporum ponit praesumptionem assumendi nomen universalis episcopi, quod ait Romano episcopo oblatum esse a synodo Chalcedonensi, et licet post Christum illi maxime convenire possit, propter modestiam et humilitatem illud non acceptasse, et c. 10 decernit de apostolica sede neminem mortalium posse facere iudicium: Beatissimo (inquit) et apostolico pontifice Sylvestro divinitus decernente, spiritualique eius filio Constantino, religiosissimo Augusto, universa Nicaena synodo approbante ac subscribente &c. Videri etiam potest eius epist. ad Petrum episcopum Antiochenum, et epistola ad Constantinum Monomachum imperatorem. Gregorius item VII, in suis epistolarum libris multa habet in huius veritatis confirmationem; specialiter autem videri possunt in lib. I, epist. 63 ad regem Aragoniae, et 64 ad Alphonsum et Sancium, reges Hispaniae, ubi fidelitatem eorum ad apostolicam sedem laudat, et concordiam cum illa commendat; et lib. III, epist.40 ad Henricum regem, ubi in ipsa salutatione ait, Henrico regi salutem et apostolicam benedictionem, si tamen apostolicae sedi, sicut Christianum regem decet, obedierit &c. Et deinceps tota epistola est in confirniationem Romani primatus, et postea excommunicat Sigefredum, Moguntinum archiepiscopum, et alios, propter schisma ab ecclesia Romana. Et tandem ipsum etiam regem excommunicat, et 0mnes Christianos a vinculo iuramenti quod illi fecerunt vel facient absolvit, et ut nullus ei serviat interdicit. Libro autem IV, epist. 42 ad episcopos et principes regni Theutonicorum, refert qualiter idem rex, humiliatus ad poenitentiam, absolutionis veniam impetraverit, recepto ab eo securitatis iuramento. Et in eodem libro, epist. ult. ad regem et principes Hispaniae, eamdem curam universalem profitetur, ut latius ibi videri potest. Innocentius etiam III egregie de primatu ecclesiae Romanae scripsit in sermone 2 de consecr. pontificis, et in variis epistolis decretalibus, tam libro primo quam secundo, saepe idem repetit. Ac denique fere in omnibus bullis, constitutionibus, et extravagantibus eandem supremam potestatem moderni pontifices exercuerunt semper, et exercent. Est ergo evidens in hoc puncto perpetua eorumdem pontificum traditio et consensio.

CAPUT 16
OCCURRITUR PROTESTANTIBUS, ARGUMENTUM EX PONTIFICUM TRADITIONE SUMPTUM ELUDENTIBUS, ET AUCTORITATE CONCILIORUM CONFIRMATUR

SUMMARIUM

1 - 2. Primus evadendi modus. spacer3. Confutatur alia evasio. spacer4 - 8. Ex quatuor conciliis generalibus traditio pontificum roboratur. spacer9 - 11. Ex aliis synodis confirmatur eadem traditio.

LTERO vero e duobus modis solent adversarii ecclesiae Romanae allatis testimoniis pontificum respondere. Prior est non constare praedictas epistolas decretales esse legitimas; imo multa in eis reprehendunt, propter quae earum auctoritatem contemnunt. Verumtamen haec responsio non solum apud catholicos, sed etiam apud quoscumque eruditos et prudentes viros tanquam frivola et incredibilis reiicienda est, ut late ostendit noster Franciscus Turrianus in libris in defensionem illarum epistolarum editis, in quibus omnibus calumniis Magdeburgensium respondet. Nos autem breviter dicimus, imprimis tantam esse epistolarum antiquitatem ut timeri non possit ad confutandos novos errores fuisse confictas. Praeterea de Leonis I epistolis nullus hactenus dubitavit, et tamen ipse, in epist. 2, c. 5, custodire mandat omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii quam omnium praedecessorum suorum. Et clarius Gelasius papa, qui ante mille centum annos fuit, in decreto de libris authenticis, quod Gratianus etiam refert, dist. 45, cap. 3, sic inquit: Decretales epistolae, quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consultatione dederunt, venerabiliter suscipiendae sunt. Idemque post trecentos et quinquaginta fere annos confirmavit Nicolaus I, in epist. 42 ad episcopos Galliae, cuius magnam partem Gratianus inseruit decreto, distinct. 49, cap. 4. d. Item Hieronymus, epist. 14 ad Geruch., testatur aliquando iuvisse Damasum, orientis atque occidentis consultationibus respondentem. Non potest ergo dubitari fuisse consuetudinem pontificum Romanorum per has epistolas ecclesiam gubernandi. Ergo neque verisimile est omnes periisse, neque alias esse, nisi quae in ecclesia Romana receptae et servatae sunt.
spacer 2. Ad haec multae ex his epistolis insertae sunt et connexae cum epistolis aliorum patrum, quae in dubium revocari non possunt sine magna impudentia et temeritate, ut patet ex epistolis Cornelii cum epistolis Cypriani; Innocentii, cum scriptis Chrysostomi et Augustini. Item ex epistola Marci pontificis cum epistola Athanasii ad eumdem; itemque ex epistola Liberii. Item ex multis aliis inter epistolas Hieronymi et Augustini. Item ex epistolaTheodoreti ad Leonem cum responso eius. Quaedam etiam sunt inter alia opera eorumdem pontificum recepta, ut inter opera Gregorii, Leonis &c. Neque est maior ratio de illis quam de caeteris operibus dubitandi. Multae item a gravissimis historiographis referuntur, ut capite sequenti probabo. Extant praeterea antiquissima exemplaria plurium epistolarum in Vaticana bibliotheca, ex quibus summa fide et diligentia novissime editae sunt et correctae. Denique, quanquam de una vel altera epistola vel parte eius posset aliqua ratio dubitationis vel suspicionis oriri, nihilominus quod attinet ad praesentem causam, tantam habemus impositam nubem testium (ut verbis Pauli utar), tantamque concordiam sententiarum et actionum supremae iurisdictionis, ut nullus, nisi nimis pertinax et impudens, dubitare possit quin hic fuerit omnium Romanorum pontificum sensus et consensus, universa item ecelesia cum eis conspirante et consentiente.
spacer 3. Tunc vero occurrit altera responsio dicentium in hoc negotio non esse pontificum testimonium audiendum, quia nemo in propria causa est legitimus testis. Verumtamen haec etiam responsio a viro catholico audiri non potest. Primo, quia revera pontifices Romani in hoc negotio non tam sunt testes in propria causa quam in causa Christi et universali totius ecclesiae. Deinde, quia non tam sunt testes quam iudices in similibus causis, nam ad eos spectat dogmata fidei declarare, et ecclesiae proponere, ut in superioribus visum est. Hic autem articulus ad dogmata fidei pertinet, ut iidem pontificcs eadem certitudine decernunt, et ex divina scriptura in superioribus probatum est. Unde sive iudice, sive testes dicantur, non proprio, sed divino spiritu ducti, veritatem docuisse credendi sunt. Praeterea, etiamsi eorum testimonium ut humanum consideretur, maximae auctoritatis est, et rem facit evidenter credibilem. Nam credibile non est in hoc puncto per ignorantiam errasse, quia aliqui eorum fuerunt sapientissimi, nonnulli vero apostolorum discipuli fuerunt et cum eis familiariter conversati sunt, praesertim Clemens et Anacletus, quos fuisse Petri diaconos Ignatius testatur in epist. 5 ad Trallianos, per illos autem cum Lino, Cleto, et similibus haec traditio ad successores pervenit. Fuerunt etiam illi viri sanctissimi, ut propterea credi non possit ex ambitione et arrogantia potestatem sibi non datam usurpare voluisse. Multi etiam ex illis fidem suam suo sanguine consignarunt. Cum ergo hunc articulum inter dogmata fidei docerent, non solum verbo, sed etiam vita et morte sua illum confirmatum reliquerunt. Denique cum rex Angliae profiteatur se non audere antiquis patribus primorum saeculorum resistere, si constanter loqui velit, necesse est ut in tantorum patrum conspectu taceat, eisque contradicere non audeat. Ut autem illum amplius urgeamus, addemus quatuor concilia generalia, quae ipse veneratur, mire cum dictis pontificibus consentientia.
spacer 4. Concilium itaque Nicaenum I, lib. III, in canonibus sumptis ex Iulio papa I, epist. 2, in canon. 1, sic dicitur: Non debent praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari. Et canon. 2, Episcopi in gravioribus causis libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant &c. Et canon. 3, Dum iterato iudicat apostolicae sedis pontifex causam episcopi, nullus alius in eius loco ordinetur, et redditur ratio, quia inconsulto Romano pontifice non est permissum tales causas omnino definire, cum Petro dictum sit a domino. Quodcumque ligaveris &c. Et in canonibus 80 ex Graeco et Arabico translatis, in can. 39 sic dicitur: Ita praeest patriarcha iis omnibus, qui sub potestate eius sunt, sicut ille qui tenet sedem Romae caput est et princeps omnium patriarcharum, quandoquidem ipse est primus, sicut Pelrus, cui data est potestas in omnes principes Christianos, et omnes populos eorum, ut qui sit vicarius Christi domini nostri super cunctos populos et universam ecclesiam Christianam, et quicumque contradixerit a synodo excommunicatur. De quo canone videnda sunt quae in tom. IV concillorum notantur. Et illi concordat concilium Sardicense, in can. 4 et 7, quae sunt de causis episcoporum a pontifice Romano terminandis.
spacer 5. Deinde in concilio Constantinopolitano I, can. 3, alias 5, dicitur, Constantinopolitanus episcopus habeat honoris primatum post Romanum episcopum. In quo canone unum supponitur, et aliud statuitur. Supponitur quidem summum pontificem habere primatum in ecclesia, et hoc est quod nunc ad nos spectat; nam generale concilium id supponit, quod pro certo et indubitato habuit. Neque fingere potest rex Angliae concilium loqui de primatu solum ratione politici ordinis, quoad aliquem externum splendorem vel honorem. Nam loquitur de primatu eo modo quo ab ipsis Romanis pontificibus gerebatur, iurisdictione nimirum et potestate, et canon, 2, proxime praecedente, constat concilium loqui de primatu in regimine et gubernatione ecclesiae. Altera vero pars illius canonis multis temporibus recepta non est, ut constat ex Leone papa, epist. 53, alias 51, ad Anatolium, cap. 2, et ex duabus sequentibus ad Marcianum et Pulcheriam Augustos. Et ex Gregorio, lib. VI Epistolarum, epist. 31 et 37, et ex Nicolao I et Leone IX locis supra citatis. Sed hoc etiam primatum ecclesiae Romanae commendat: ideo enim statutum illud, neque tunc neque post multa tempora vim habuit, quia Romaba ecclesia illud non probavit; quando vero illa consensit, habere coepit effectum, ut constat ex Innocentio III cum concilio Lateranensi, cap. Antiqua, de privilegiis.
spacer 6. Praeterea concilium Ephesinum I, in epist. ad Coelestinum papam, quae habetur tomo quarto illius synodi, c. 17, illum tanquam supremum pastorem et fidei iudicem alloquitur in hunc modum: Sanctitatis tuae circa pietatem, zelum, eiusdemque circa fidei sinceritatem, curam nostri omnium servatori apprime gratam et placitam cum omni admiratione complectimur. Est enim vobis tam eximiis in more positum, ut in omnibus celebres sitis, studiaque vestra solida ecclesiarum firmamenta constituatis. Ubi certe non tantum de persona Coelestini, sed de more ipsius sedis loquitur, unde subiungit, Quia vero necessitas exigebat ui omnia quae in hac sacra synodo acciderunt, sanctitati tuae declarentur, non potuimus hisce nostris litteris ad tuam sanctitatem non perscribere &c. In quibus verbis etiam ostendunt dependentiam a pontifice Romano. Unde tomo secundo eiusdem concilii, c. 45, cum totum concilium, auditis Coelestini litteris in absentia legatorum eius, acclamasset, et illius instructionem secutum fuisset, cumque legati postea advenissent, et quod factum fuerat intellexissent, Philippus unus ex illis dixit, Gratias agimus sanctae venerandaeque huic synodo quod, litteris Coelestini sanctissimi beatissimique papae vobis recitatis, sancta ecclesiae membra sanctis vestris vocibus, piisque praeconiis, sancto vestro capiti vos exceritis. Non enim ignara est vestra beatitudo totius fidei, caeterorumque omnium apostolorum caput beatum apostolum Petrum extitisse. Quod iterum latius repetit idem Philippus, dicens nulli esse dubium Petrum fuisse Christi vicarium ab ipso constitutum, necnon per successores suos hucusque semper vivere, eiusque successorem et vicarium sanctum esse Romanum pontificem. Quos sermones sacra synodus detestata non est, sed potius consensit legatis apostolicis, et magna conformitate eidem fidei cum illis subscripsit. Et cap. 17, in epist. synodi ad imperatores, inter alia referunt Coelestinum litteras misisse ad Cyrillum, ut suas in hac parte vices subiens, Romae definita perficeret, et postea misisse Philippum presbyterum, qui sanctissimi Coelestini (inquit) personam hic sustinet. Multaque alia similia evidentia signa primatus pontificii in illo concilio leguntur.
spacer 7. Neque pauciora reperimus in concilio Chalcedonensi, in quo fuerunt etiam legati Leonis papae, loco illius concilio praesidentes, ex quibus Paschasius, act. 1, in principio, sic locutus est: Beatissimi atque apostolici viri papae urbis Romae, quae est caput omnium ecclesiarum, praecepta habemus prae manibus, quibus praecipere dignatus est eius apostolatus, ut Dioscorus Alexandrinorum archiepiscopus non sedeat in concilio, sed audiendus intromittatur, et totum concilium Leoni tanquam capiti obedivit. Et in act. 2, lectis Leonis epistolis, omnes concilii patres dixerunt, Ita credimus. Petrus per Leonem ita locutus est. Et in act. 3 Leo saepe vocatur universalis patriarcha, et universalis archiepiscopus, et circa medium Iulianus episcopus dixit ad legatos papae, Nunc vestra sanctitas primatum tenet sanctissimi Leonis. Et infra, Petimus vestram sanctitatem, qui habetis locum sanctissimi papae Leonis, contra eum (id est, contra Dioscorum) proferre sententiam &c., quae omnia partim nomine totius concilii fiebant, partim illis consentiebat. Praeter haec refert Surius, in fine actionis 15 eiusdem concilii, sequentes sententias: Veneramur, secundum scripturas et canonum definitionem, sanctissimum antiquae Romac episcopum primum esse et maximum omnium episcoporum. Item alia: Si quis episcopus praedicatur infamis, liberam habeat sententiam appellandl ad beatissimum episcopum antiquae Romae, quia Petrum habemus petram refugii, et ipsi soli libera potestate loco Dei sit ius discernendi episcopi criminati infamiam secundum claves a domino sibi datas. Item: Alia omnia ab eo definita teneantur tanquam a vicario apostolici throni. Hoe vero sententias non inveniuntur nunc in concilio Chalcedon., sed eas allegat Surius ex d. Thoma,in Opusculo contra Errores Graeecorum, apud quem invenio 2 et3, in c. 32, § Ostenditur etiam quod Petrus. Primam autem ibi non invenio, sed in § Ostenditur etiam quod praedictlus sic inquit: Legitur in Chalcedonensi concilio, quod tota synodus clamavit Leoni papae: sanctissimus apostolicus et universalis patriarcha per multos annos vivat.
spacer 8. Praeter haec vero sunt expressa testimonia eiusdem concilii, act. 16, in epist. ad Leonem, in qua referuntur gesta in concilio, ubi prius ex illo Matth. 16, Ubi sunt duo aut tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, inferunt, quantam circa sacerdotes pecuiiaritatem potuit demonstrare, qui et patriae, et labori, suae confessionis notitiam praetulerunt, quibus tu quidem sicut membris caput praeeras in iis qui tuum tenebant ordinem. Et infra, Eutychetis scelera referens, ait, Et eos quidem, qui ea, quae pastoris sunt, sapiunt, abscidit. Eos vero qui lupi demonstrati sunt super oves imposuit, et post haec omnia insuper et contra ipsum, cui vineae custodia a salvatore commissa est, extendit insaniam, id est, contra tuam quoque apostolicam sanctitatem. Et excommunicationem meditatus est contra te, qui corpus ecclesiae unire festinas. Et inferius petunt confirmationem decretorum ab ipsis, et specialiter circa praeminentiam patriarchae Constantinopolitani. Et quamvis hoc pontifex non probaverit, ut supra diximus, tamen in ipsa petitione confitetur synodus primatum pontificis, et ita exponunt decretum secundae synodi supra relatum: Quae praecepit (aiunt) post vestram sanctissimam et apostolicam sedem honorem habcre Constantinopolitanam, quae est secunda ordinata, confidentes quia, lucente apud vos apostolico radio, usque ad Constantinopolitanam ecclesiam consuete gubernando, illum spargentes, hunc saepius expanditis &c.
spacer 9. Eodem modo confirmari potest eadem traditio ex multis quae habentur in quinta synodo generali, Constantinopolitana II, a Vigilio papa confirmata. Item ex sexta synodo, act. 17 et 18, et ex septima synodo sub Adriano papa coacta, quae sub eius obedientia, et iuxta eius instructionem in omnibus processit, ut ex act. 7, in fine, colligitur. In octava etiam synodo extat canon. 21, in quo primatus tribuitur ecclesiae Romanae, quam vocat sedem Petri, principis apostolorum. Et ut alia omittam, quae, si legitima fuerunt, sub obedientia Romanae sedis semper processerunt, specialiter hanc veritatem docuit concilium Lateranense sub Innoccntio III, c. 5 et 6, et expressius eam definit concilium Florentinum in litteris unionis, Graecis cum Latinis consentientibus, his verbis: Definimus sanctam apostolicam sedem et Romanum pontificem in universum orbem obtinere primatum, et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri, principis apostolorum et verum Christi vicarium, totiusque ecclesiae caput, et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere, et ipsi in beato Petro,pascendi, regendi, et gubernandi univcrsalem ecclesiam a domino Iesu Christo plenam potestatem datam esse &c. Denique concilium Tridentinum a principio et in toto suo progressu pontificis auctoritatem recognoscit, eiusque confirmationem in fine postulat, et specialiter session. 6, cap. 1, de reformatione, eum vocat Dei in terris vicarium habentem supremae sedis auctoritatem.
spacer 10. Ex conciliis etiam provincialibus possent multa congeri, quae brevitatis causa praetermittimus; videri tamen possunt concilium Romanum sub Sylvestro, et Romanum III et IV sub Symmacho, et concilium IV Aurelianense, c. 1; et concilium Carthaginense, et Milevitanum, in epist. ad Innocentium papam, quae suut 90 et 92 inte repistolas Augustini, in quibus auctoritas ecclesiae Romanae ad plenam haeresis damnationem postulatur. Quod etiam confirmant alii episcopi cum eodem Augustino, in ep. 95, ad eumdem Innocentium, quarum facit etiam mentionem idem Augustiuus in epist. 106, diccns, Ex duobus conciliis Carthaginensi et Milevitano, relationes ad apostolorum sedem missae sunt. Scripsimus etiam ad beatae memoriae papam Innocentium praeter conciliorum relationes epistolas familiares &c. Ad omnia nobilis ille rescripsit eodem modo, quo fas erat atque oporterat apostolicae sedis antistitem. Et concordat cum illis concilium Africanum sub Bonifacio, cap. 35.
spacer 11. Praeter haec vero animadverti potest concilium Turonicum II, in cuius c. 21 habentur illa notanda verba: Quis sacerdotum contra decreta quae a sede apostolica processerunt, agere praesumat? red Et fere similia habet concilium Bracharense I, c. 18, ubi omnes episcopi dixerunt conveniens esse ut omnia inter ipsos concordi celebrarentur officio, et adiungunt, Praecipue cum et de certis quihisdam causis instructionem apud nos sedis apostolicae habeamus, quae ad interrogationes suas quondam venerandae memoriae profuturi prudenti ab ipsa beatissimi Petri accepit cathedra. Et addidit Lucretius Bracharensis episcopus, Recte paternitas vestra auctoritatem sedis apostolicae recordata est &c. Et statim 22 et 23 statuunt,ut in ordine missae et baptismi praedictam instructionem Romanae sedis sequantur. Unde concilium Toletanum I, in assertione fidei, in ultimo anathematismo dicit, Si quis in salutaris baptismo contra sedem sancti Petri aliquid faciat, anathema sit. Maxime vero nostrum propositum confirmant verba concilii Toletani III, sati santiqui, can. 1: Permaneant in suo vigore concillorum omnium constituta, simul et synodicae sanctorum praesulum Romanorum epistolae. His enim verbis satis constat quanta fuerit eo tempore auctoritas non solum ecclesiae Romanae, sed etiam epistolarum decretalium eius, de quibus simile decretum habetur in concilio Toletano XIV, capite undecimo.

CAPUT 17
EADEM TRADITIO PATRUM AUCTORITATE CONFIRMATUR

SUMMARIUM

1. Auctoritates ex patribus Graecis eandem traditionem confirmantibus. spacer2. Ex Ignatio et Irenaeo. spacer3. Ex Athanasio. spacer4. Ex Gregorio Nazianzeno.spacer5. Ex Cyrillo Ierosolymitano. spacer6. Colligitur idem primatus ex consuetudine graviores causas deferendi ad summum pontificem. spacer7. Ex Theodoreto. spacer8. Ex historicis Socrate et Sozomeno. spacer9. Auctoritates patrum Latinorum. Tertullianus, Cyprianus, Ambrosius.  spacer10. Hieronymus. spacer11 - 12. Augustinus. spacer13. Prosper. spacer14. Isidorus, Beda. spacer15 - 16. Anselmus et Bernardus. red

UAMVIS ad confirmandam fidem de Romani pontificis primatu satis superque sit auctoritas pontificum et conciliorum, nihilominus non est omittenda auctoritas sanctorum patrum, ex quibus nonnullos supra adduximus, qui successioni pontificis Romani in cathedra Petri expressum testimonium praebuerunt. Nunc vero alii inducendi sunt, qui de excellentia ipsius cathedrae eiusque dignitate testificentur, quibus et concordia traditionis evidentius constabit, et eorum auctoritate fortasse rex Angliae, qui aliquid patribus deferre videtur, magis movebitur. Est autem prae ocuiis habendum eosdem argumentandi modos ex doctoribus posse desumi, quos in pontificibus adnotavimus, nimirum ex verbis et titulis, quibus Romanos pontifices honorant, ex actibus supremae iurisdictionis spiritualis quos illis tribuunt, et ex illustrioribus sententiis quibus eorum primatum profitentur. Prius ergo a Graecis, qui in praesenti causa minus suspecti iudicari possunt, incipiemus.
spacer 2. Primo ergo Ignatius, in ep. 15 ad Romanos, Romanam ecclesiam honorificentissime salutat, et de illa dicit, Quae praesidet in loco Romanae regionis. Polycarpus item cum Romam venit ad Anicetum ecclesiam in urbe regentem, ut eum de Paschae quaestione consuleret (teste Hieronymo, De Scriptoribus Ecclesiasticis, in Polycarpo, et Irenaeo, lib. III, c. 3), satis recognovisse videtur pontificem Romanum ut pastorem et fidei magistrum. Clarius vero et uberius Irenaeus, lib. III, c. 3, Romanam ecclesiam maximam et antiquissimam vocat, et ab apostolis Petro et Paulo fundatam esse dicit. Et subiungit, Ad hanc ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est eo qui sunt undique fideles &c.
spacer 3. Deinde d. Athanasius, in epist. ad Marcum Romanorum episcopum, sic eum salutat: Domino sancto, et apostolici culminis venerando Marco sanctcae Romanae et apostolicae sedis, atque universalis ecclesiae patri, Athanasius et universi Aegyptiorum episcopi, salutem. Et infra, petitionem subiungens, ait, Optamus ut a vestra sanctitate, sedis ecclesiae auctoritate, quae est mater omnium ecclesiarum, &c. Et infra, Vestri sumus, vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis, et sumus, et esse semper volumus. Et in epist. ad Felicem II, quae inter acta eiusdem Felicis in tom. I conciliorum habetur, ipse cum aliis episcopis Aegypti auxilium sedis apostolicae implorat his verbis: Vestro sancto suggerimus apostolatui, ut nostri more solito sollicitudinem gerere dignemini. Et infra, Quia semper antecessores nostri et nos a vestra apostolica sancta sede auxilium hausimus, et nostri vos curam gerere agnovimus, praefatam apostolicam et summam expetimus iuxta canonum decreta sedem, ut inde auxilium capiamus, unde prcaedecessores nostri ordinationes et dogmata, atque sublevationes ceperunt. Ad eam quoque quasi ad matrem recurrimus. Et infra, Quod nequaquam voiis inconisultis agere praesumimus (scilicet de fide definire), canonibus iubentibus, absque Romano nos de maiorilus causis nihil delere decernere pontifice. Et infra, Ob id vos praedecessoresque vestros, apostolicos videlicet, praesules in summitatis arce constituit, omniumque ecclesiarum curam eis habere praecepit. Et infra: Cui omne episcoporum iudicium est commissum Et infra, de hoc primatu exponit locum Matt. 16, et auctoritate concilii Nicaen. omnia confirmat. Huic concordat Basilius, epist. 52, quae est ad eumdem Athanas. dicens, Visum est mihi consentaneum ut scribatur episcopo Romace, ut quae hic geruntur consideret &c.
spacer 4. Gregorius etiam Nazianzenus, orat. 23 in laudem Heronis, commemorat Petrum Alexandrinum, Athanasii successorem, a sede sua pulsum a Lucio Ariano, ad Romanum pontificem confugisse: Ac per tacitam (inquit) accusationem omnibus lachrymas movit, ut calamitatis magnitudinem in oculis, et aspectu defigerent, et auxilium nancisceretur, quemadmodum et nactum esse scimus. In quibus verbis Nazianzenus, simul cum Petro Alexandrino, pontificis auctoritatem ad iudicandas etiam orientis causas recognoscit. Quod etiam ex eodem Nazianzeno colligitur, orat. 52, quae est secunda ad Cledonium, ubi commemorat Vitalium, Apollinaris sectatorem, quemdam fidei libellum fraudulenter edidisse, haeresim occulte profitendo; Damasum autem, fraude cognita, eum ab ecclesiae coetu abdicasse; denique libellum cum anathematismo delevisse. Eodem modo pontificiam potestatem testatus est Chrysostomus in epistolis ad Innocentium I, petens ab illo auxilium contra eos qui iniuste illum deposuerant, tum declarando depositionem fuisse irritam, tum puniendo malefactores, pro quibus tamen pie intercedit ut, si resipiscant, non excommunicentur, in hoc ipso potestatem pontificis recognoscens.
spacer 5. Simili modo Cyrillus, in epistola ad Coelestinum in causa Nestorii, blue rem totam ad ipsum sicut ad caput retulit, et subiungit, At quamvis res ita habeat, non prius tamen illius communionem deserere ausi sumus quam haec ipsa pietati tuae indicaremus &c. Cui Coelestinus rcspondit, blue Nostrae sedis auctoritate ascita, nostraque vice et loco cum potestate usus, eiusmodi non absque exquisita sedulitate sententiam exequeris, nempe ut nisi decem dierum intervallo, ab huius nostrae numerationis die numerandorum, nefariam doctrinam suam conceptis verbis anathematizet. Et infra, Illico sanctitas tua illi ecclesiae prospiciat, is vero modis omnibus se a nostro corpore segregatum esse intelligat. Cui epistolae Cyrillus obedivit, ut constat, blue quae est de excommunicatione, dicens, Quod nisi iuxta tempus in litteris Coelestini, sacratissimi reverendissimique Romanorum episcopi, expressum praestiteris, certo scias nullam tibi deinceps cum episcopis et sacerdotibus Dei consuetudinem, nullum sermonem, nullum denique inter eos locum futurum esse. Et similia habet in sequenti epistola ad clerum populumque Constantinopohtanum. Refert praeterea d. Thomas, opusc. Contra Errores Graeorum, c. 32, § Habetur, eumdem Cyrinum in libro Thesaurorum dicentem, Sicut Christus accepit a patre plenissimam potestatem, sic et Petro et eius successoribus plenissime commisit. Item, Nulli alii quam Petro, quod suum est plenum, sed ipsi soli dedit. Ubi particula soli non excludit successores, sed alios apostolos, nam paulo post dicit dedisse Petro potestatem et ecclesiae. Et inferius ait d. Thomas, Ostenditur etiam quod subesse Romano pontifici sit de necessitate salutis. Dicit enim Cyrillus in libro Thesaurorum,: Itaque, fratres, si Christum imitamur, ut ipsius oves vocem eius audiamus, manentes in ecclesia Petri &c. Nec dubitandum est de his testimoniis, etiamsi nunc in Thesauro non inveniantur, tum propter d. Thomae auctoritatem, tum etiam quia plures libros Thesauri periisse scimus.
spacer 6. Deniquc ex ecclesiasticis historiis a Graecis etiam conscriptis constat antiquissimam ecclesiae praxim fuisse ut in causis gravioribus ex tota ecclesia etiam orientali ad cathedram Petri fieret recursus, ad petendam vel fidei declarationem, vel alicuius haeresis damnationcm, vel synodi congregationem aut confirmationem, vel ad petendum iudicium per modum appellationis aut iustae defensionis, ex quibus manifeste constat potestatem supremam Romani episcopi omnibus Graecis a principio ecclesiae agnitam et creditam fuisse. Huius autem praxis, praeter testimonia adducta, optimum argumentum sumitur ex historia Eusebii, lib. VII, c. 24., ubi de Paulo Samosateno ait: Ubi simul cum orthodoxa fide episcopatum amisisset, et ex episcopi domo eius ecclesiae propria exire nollet, imperator Aurelianus, de ea re rogatus sententiam, sanctissime quid esset agendum decrevit. Prcecepit enim ut domus ecclesiae illis tribueretur, quibus Christiani Italiae et urbis Romae episcopi per litteras tribuendam praescriberent. Tanta enim erat fama publica primatus Romani inter Cbristianos Graecos ut etiam gentiles non lateret, et ideo imperator, licet infidelis, eam sententiam protulit sanctissime, ut ait Eusebius approbans sententiam illam, et consequenter etiam primatum, quia fidei conformis fuit, licet ab infideli lata fuerit.
spacer 7. Eadem traditio sumitur ex Theodoreto, lib. II Hist., c. 22, ubi de conciliabulo Ariminensi ait, Praeiudicii vim habere non debet, praesertim cum formula illa composita sit, neque episcopo Romano, cuius sententia prae caeteris omnibus expectanda erat, consentiente &c. et lib. V, c. 10, refert Damasum, post exortam sectam Apollinaris, illum et discipulum eius Timotheum abdicasse, et per litteras orientalibus significasse, quas ibi refert, earumque initium est: Quod vestra charitas debitam sedi apostolicae reverentiam tribuit, filii honoratissimi, vobis quoque ipsis maximo sane honori est. Nam, licet in sanctae cclesia, in qua s. apostolus sedens nos docuit quo pacto illius gubernacula, quae suscepimus, tractanda sint, nobis primae partes deferuntur, tamen confitemur nos illo dignitatis gradu longe inferiores esse. Et infra significat idem pontifex orientales catholicos ad ipsum recurrisse, dicens, Quid est cur abdicationem Timothei a me rursus requiratis, qui etiam hic iudicio sedis apostolicae, Petro quoque episcopo Alexandrino praesente, abdicatus est una cum magistro Apollinario? red Quibus omnibus Theodoretus assentitur. Imo ipse etiam, cum aliquando in fidei suspicionem venisset, ad Leonem papam per epistolam confugit, dicens: Ad apostolicam vestram sedem currimus, ut ecclesiarum ulceribus medicinam a vobis accipiamus. Vobis enim per omnia primos esse convenit. Multis enim, quibus superiores estis, ornatur vestra sedes. Alias enim urbes ornat vel magnitudo, vel pulchritudo &c. Vestrae autem redundantem honorum copiam dedit is, qui est omnium largitor, ea est enim omnium maxima, et praeclarissima, et quae praeest orbi terrarum, et caetera, quae late prosequitur.
spacer 8. Huic denique traditioni adstipulatur Socrates, lib. II Histor., cap. 5, ubi concilium Antiochenum illegitimum fuisse significat, quia Iulii pontificis Romani auctoritatem non habuit: Cum canon (ait) ecclesiasticus iubeat non oportere absque sententia episcopi Romani decreta ecclesiae sancire. Et c. 11, referens Athanasium et plures alios orientales episcopos ab ecclesiis suis electos Romam pervenisse, ut Iulium episcopum Romanum de suo statu certiorem facerent, inquit: Quoniam ecclesia Romana privilegium praeter caeteras obtinebat. Et lib. IV, c. 3, similia referens de Petro Alexandrino, de illo adiungit: Cum litteris Damasi, episcopi Romani, reversus esset, populus illis confisus expellit Lucium, Petrum autem in locum illius introducit. Et Sozomenus, libro tertio Histor., capite octavo, referens fugam Athanasii et aliorum ad Iulium Romanum episcopum, addit, Quorum criminationes cum episcopus Romanus intellexisset, in communionem recepit. Et cum propter sedis dignitatem cura omnium ad ipsum spectaret, singulis suas ecclesias restituit, scripsitque ad episcopos orientis, eosque incusavit &c. Deditque mandatum ut quidam illorum omnium nomine ad diem constitutum accederent. Et c. 9, alias litteras eiusdem Iulii refert, in quibus praeter alia illud continebatur, legem esse ad sacerdotii dignitatem spectantem, quae pronunciat acta illa irrita esse, quae praeter sententiam episcopi Romani constituuntur. Additque (quod notandum est) cum sius litteris apud rebelles orientis episcopos nihil proficeret, a Constante imperatore quasi a saeculari brachio adiutorium postulasse, atque ita tandem orientales episcopos Romam venire coegisse. Et lib. VI, c. 22, Orta controversia de spiritus sancti dignitate, inquit: Episcopus Romanus, de ea certior factus, scripsit ad episcopos orientis litieras, ut una cum episcopis et sacerdotibus occidentis trinitatem consubstantialem esse, et gloria aequalem crederent. Quo facto singuli rebus ab ecclesia Romana semel iudicatis acquieverunt, sicque illa controversia finem habere visa est. Et haec de patribus Graecis sufficiunt.
spacer 9. Ex Latinis multa in superioribus capitibus et in primo libro adducta sunt, quae hic non sunt repetenda, sed breviter insinuanda et aliqua ex parte locupletanda. Primo ergo Tertullianus, lib. De Praescript., c. 36, Habes Romam, unde (inquit) auctoritas praesto est. Et lib. De Pudicit., c. 1, Episcopum Romanum vocat pontificem maximum et episcopum episcoporum, ubi Pamelius plura eiusdem auctoris loca designat, quae omitto, quia hic auctor cum ab ecclesia Romana defecerit, non recte de primatu illius sensit, quamvis non omnino illum ignoraverit. Magnus igitur et fidelis huius veritatis assertor fuit Cyprianus, qui in suis epistolis saepissime ad unitatem ecclesiae requirit unum supremum caput, illudque esse dicit in ecclesia Romana, ut videri potest epist. 40, 45, 52 et 55, et 70, cuius verba saepe retulimus. Item Ambrosius, orat. de Satyro fratre, et 1 ad Timot. 3, et lib. I Epist., in 7, ad Siricium papam, cum aliis episcopis sic inquit, Recognovimus litteras sanctitatis tuae boni pastoris excubias, qui fideliter commissam tibi ianuam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias, dignus quem oves domini audiant et sequantur. Et epist. 4 ad imperatores Gratianum &c. agens de vitandis Arianis, Quomodo (inquit) fieri potest ut eum quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiae iudicemus? Quid etiam si defuisset? Tamen totius orbis Romani caput Romanam ecclesiam, atque illam sacrosanctam apostolorum fidem ne turbari sineret, obsecranda foret clementia vestra. Inde enim in omnes a communionis iura dimanant &c. Et ep. 9 ad Theophylact. Alexandrinum, Referendum arbitramur ad sanctum fratrem nostrum Romanae sacerdotem ecclesiae, quoniam praesumimus ea te iudicaturum, quae etiam illi displicere nequeant. Et infra, Ut nos quoque accepta vestrorum serie statutorum, cum id gestum esse cognoverimus, quod ecclesia Romana haud dubie comprobaverit, laeti fructum huius examinis adipiscamur. Quibus verbis ad orientalem episcopum scriptis de consuetudine Romani episcopi gubernandi etiam orientales satis testatur Ambrosius.
spacer 10. Eiusdem usus et potestatis testis est Hieronymus, epist. 11, ad Ageruchiam, dicens (ut supra retuli) se aliquando iuvisse Damasum in respondendo ad orientis ct occidenlis synodales constitutiones. Et epist. 16 ad Principiam, referens quod supra tactum est de Athanasio et Petro Alexandrino, qui persecutionem Arianae hiereseos dcclinantes, quadsi ad tutissimum communionis suae portum Romam confugerant. In epist. etiam 8 ad Demetriadem, circa finem, sedem Romanam cathedram apostolicam vocat, idem de primatu eius sentiens quod de primatu Petri, de quo eius sententiam supra retulimus. Idem copiosius in epist. 57 ad Damasum, cuius verba iam in superioribus adducta sunt, ubi etiam docet habere illam sedem privilegium Petri non errandi in fide. Quod etiam sentit Apolog. 2, seu lib. III Apolog. Contra Ruffinum, ubi habet illa verba, Attamen scito Romanam fidem apostolica voce laudatam huiusmodi praestigias non recipere, etiamsi angelus aliter annunciet quam semel praedicatum est. Et infra, Et tamen miror quomodo probaverit Italia quod Roma contempsit, episcopi susceperint quod sedes apostolica condemnavit, tacite negans id fieri potuisse, aut se illud credere.
spacer 11. Ex Augustino etiam recurrente ad Romanum pontificem tanquam ad Christi vicarium, multa supra diximus ex epist. 90, 92 et 95 eiusdem Augustini. Quibus concordat idem Augustinus, lib. II Retract., cap. 50, dicens Pelagianam haeresim ab episcopis ecclesiae Romanae, Innocentio et Zosimo, cooperantibus conciliorum Africanorum litteris, damnatam esse. Et in epist. 157, in principio, se subditum Romani pontificis aperte profitetur dum ait, Me apud Caesaream praesente venerunt, quo nos iniuncta nobis a venerabili papa Zosimo, apostolicae sedis episcopo, ecclesiastica necessitas traxerat. Et infra, relatis verbis eiusdem Zosimi, ad probandam necessitatem baptismi in remissionem peccatorum, subiungit, In his verbis apostolicae sedis tam antiqua atque fundata, certa et clara est catholica fides, ut de illa nefas sit dubitare Christiano. Et epist. 102, de Romana ecclesia inquit, In qua semper apostolicae cathedrce viguit principatus, et ibi etiam refert in causa Donatistarum iudicium apostolicae sedis expectatum fuisse. Idemque repetit lib. I Contra Epist. Parmen., c. 5, et epist. 16, ubi ait, ad cognoscendam ecclesiam catholicam, maxime spectandam esse successionem in sede Petri, sentiens iilam esse petram super quam fundata est ecclesia. Quod expressius declaravit in Psalmo contra partem Donati, tom. VII, dicens, Numerate sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede. Ipsa est petra, quam non vincunts uperbaee inferorum portae.
spacer 12. Praeterea ex eodem fundamento dicit libro I Contra Iulianum, c. 4: Puto tibi eam partcm orbis sufficere debere, in qua primum apostolorum suorum voluit dominus gloriosissimo martyrio coronari. Cui ecclesiae praeesidentem beatm Innocentium si audire voluisses, iam tunc periculosam iuventutem tuam Pelagianis laqueis exuisses. Quid enim potuit vir ille sanctus Africanis respondere conciliis, nisi quod antiquitus apostolica sedes et Romana cum caeteris tenet perseveranter ecclesia? red Qui locus est valde notandus: nam in eo plane docet Augustinus definitionem pontificis facere certam fidem, etiam sine generali concilio. Unde in libro II De Peccato Origin., c. 7, etiam de Coelestio, Pelagii socio, refert non fuisse ausum beati papae Innocentii litteris obsistere, imo se omnia, quae sedes illa damnaret, damnaturum esse promisisse. Denique libro I Ad Bonifacium, in principio, inter alia dicit, Non dedignaris qui non alta sapis, quamvis altius praesideas, esse amicus humilium et amorem rependere impensum. Et infra, Cum communis sit omnibus nobis qui fungimur episcopatus officio, quamvis ipse in eo praeemineas celsiore fastigio speculae pastoralis, facio quod possum pro mei particula muneris &c.
spacer 13. Concordat cum Augustino Prosper, Contra Collatorem, cap. 10, ubi definitiones Innocentii et Zosimi contra Pelagium infallibiles reputans, tanquam absurdum infert contra Collatorem: Secundum, tuam censuram erravit papa Innocentius, Petri sede dignissimus. Et infra, Erravit sacrosancta beati Petri sedes, quae ad universum orbem papae Zosimi ore loquitur. Et cap. 41, iterum inquit, Beatae memoraiae Innocentius nefandi erroris capita apostolico mucrone percussit. Et infra, Africanorum conciliorum decretis beatae recordationis papa Zosimus sententiae suae robur adnexuit, et ad impiorum detruncationem gladio Petri dexteras omnium armavit antistitum. Ubi addit etiam Bonifacium, de quo ait, Contra inimicos gratiae Dei non solum apostolicis, sed etiam regiis utebatur edictis. Et de Coelestino adiungit, Praedecessorum suorum statuta et decreta synodalia inviolabiliter servanda censebat. Et de eodem subdit, Nec segniore cum ab hoc eodem morbo Britannias liberavit &c. Et infra dicit eadem cum Scotiam fecisse Christianam. Et in libro De Ingratis, cap. 2, sic ait:

Sedes Roma Petri, quae pastoralis honoris,
Facta caput mundi, quicquid non possidet armis,
Religione tenet.

Et similiter libro De Vocat. Gentium, blue imitatus Leonem, ait, Roma per apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis quam solio potestatis. Quomodo etiam dixit Fulgentius, lib. De Incarnat. et Gratia, cap. 11, Romanam ecclesiam Petri et Pauli verbis, tanquam splendentibus radiis, illustratam, eorumque decoratam corporibus, mundi cacumen esse. Ex Optato etiam Milevitano, Contra Parmenian., multa relata sunt, specialiter vero libro secundo: Negare (inquit) non potes scire te in urbe Romana Petro primo episcopalem cathedram esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ut iam schismaticus et peccator esset qui contra singularem cathedram alteram collocaret.
spacer 14. Similiter Isidorus, in epistola ad Eugenium, Toletanum episcopum, cum potestatem Petro datam modo a nobis supra tradito explicasset, subiungit, Cuius dignitas potestatis, etsi ad omnes ecclesiarum episcopos est transfusa, specialius tamen Romano antistiti, singulari quodam privilegio, velut capiti, caeteris membris celsior permanet in aeternum. Et in praefatione ad canonum collectionem, quae habetur primo tomo conciliorum, ait, cum conciliis collegisse decreta et epistolas synodicas pontificum, quia in eis pro culmine sedis apostolicae non impar conciliorum extat auctoritas. Et in fine, Synodorum (inquit) congregandarum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum ratam esse legimus quae eius auctoritaie non fuerit congregata vel fulta. Haec canonica testatur auctoritas, haec historia ecclesiastica roborat, haec sancti patres confirmant. Hoc etiam confirmat Beda, in homil. d. Benedicti Angli, tom. VII, de quo ait, Ad beatorum apostolorum limina peregrinaturus advolavit, ut quia rudis adhuc in gente Anglorum fides et ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam sumeret, ubi per summos Christi apostolos totius ecclesiae caput eminet eximium. Et lib. II Histor. Anglor., cap. 1, de Gregorio ait. Cum primum in toto orbe gereret pontificatum, et conversis iamdudum ad fidem veritatis esset praelatus ecclesiis, nostram gentem eatenus idolis mancipatam Christi fecit ecclesiam, &c. Et lib. III, cap. 25, refert regem Angliae et alios illo iam tempore credidisse claves Petro datas in ecclesia Romana permanere. Et in lib. IV, c. 1, et saepe in illa historia, ostendit quanta fuerit semper Romani pontificis circa Anglos providentia, et eorumdem ad eumdem pontificem obedientia.
spacer 15. red Denique omnes etiam posteriores patres eamdem veritatem constantissime docuerunt, ex quibus duos tantum numerabimus, Anselmum et Bernardum, qui gravissime de pontificia dignitate locuti sunt. Anselmus enim, libro De Incarnatione Verbi, sic incipit: Domino, et patri universae ecclesiae in terra peregrinantis, summo pontifici Urbano, frater Anselmus. Et infra: Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam et idem Christianam custodiendam, et ecclesiam suam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem oritur in ecclesia, ut eius auctoritate corrigatur, nec ulli alii tutius, si quid contra errorem respondetur, ostenditur, ut eius prudentia examinetur Et in praefatione ad epistolam ad Romanos dicit illam epistolam primo loco poni, quamvis prima omnium scripta non fuerit, quia et in illo tempore Roma caput totius orbis extitit, etusque hodie Romana ecclesia omnium ecclesiarum obtinet principatum.
spacer 16. red D. autem Bernardus multo copiosius hoc ipsum docet, epist. 125 ad Gaufridum, ubi inter alia dicit, Alemaniae, Franciae, Angliae, Scotiae, Hispaniarum et Hierosolymorum reges cum universo clero et populis favent et adhaerent domino Innocentio, tanquam filii patri, tanquam capiti menhra, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Item epist. 141, fere de eodem argumento ad Mediolanenses, et epist. 183 ad Conradum regem Romanorum, Legi (inquit), omnis anima potestatibus subimiorilus subdita sit. Quam sententiam cupio vos, et omnimodis moneo custodire in exhibenda reverentia summae et apostolicae sedi et beati Petri vicario, sicut ipsam vobis vultis ah universo servari imperio. Et de sublimitate illius sedis egregie loquitur, epist. 137 ad Eugenium, et latius lib. III De Considerat., ad eumdem, cap. 8, ex quo plura verba in superioribus relata sunt, et ideo illa praetermittimus. Addi ctiam hic possent temporalium regum et imperatorum testimonia et exempla, sed ex illis aliqua in superioribus tacta sunt, el pluria in sequentibus afferemus, spiritualem potestatem temporali comparando. Nunc sufficiant notanda verba Constantini imperatoris, in cap. In memoriam, dist. 19, ubi sic inquit: Honoremus sanctam Romanam et apostolicam Ssedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra rationis. Quare servanda est cum mansuetudine humilitas, ut licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur iugum, tamen feramus, et pia devotione toleremus. Praeter auctoritatem autem non est hic specialis ratio postulanda. Sufficiunt enim adductae de perfecto regimine ecclesiae, et de necessitate unius capitis in uno corpore ad unitatem eius et fidei conservandam. Nam quod hoc caput in tali sede sit constitutum, licet plures habeat morales congruentias quae et a patribus insinuantur,et facile cogitari possunt, propria ratio est voluntas Christi et Petri, quae ex adductis testimoniis nobis satis innotuit.

CAPUT 18
DUABUS OBIECTIONIBUS CONTRA PRIMATUM PONTIFICIS EX SCRIPTURA ET CONCILIIS DESUMPTIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Contra spiritualem pontificis potestatem plura obiicit rex Iacobus. spacer2. Prima obiectio. Confirmatio. spacer3. Solutio obiectionis. spacer4. Diluitur confirmatio. spacer5. Instantia. Responsio. Ex scriopturis non regum primatus sed pontificis colligitur. spacer6 - 7. Secunda obiectio. Confirmatio. spacer8. Solutio obiectionis. spacer9. Refellitur quaedam instantia. spacer10. Responsio ad confirmationem. spacer11. Ex concilio etiam Sinuessano primatus pontificis confirmatur. Marcellinus non fuit a concilio depositus. spacer12. Occurritur exemplo de papa haeretico. Papa haereticus ab ipso Deo non ab hominibus deponitur. Ante depositionem pontificis sententia criminis declatoria est praemittenda.

ONTRA pontificis Romani dignitatem et primatum multa sparsim in suo libello obiicit rex Angliae, praeter ea quae contra primatum Petri supra retulimus, ex quibus multa comparationem inter pontificem et reges temporales attingunt, quae melius post dictam comparationem factam in sequentibus examinabimus, ubi etiam de potestate pontificis supra reges in temporalibus dicendum est. Nunc solum his, quae contra supremam spiritualem pontificis potestatem absolute obiici videntur, respondebimus. Haec autem, tam in Praefatione quam in Apologia regis, ad tria capita reduci videntur, his exceptis, quae ex factis regum vel imperatorum desumuntur, de quibus, ut dixi, postea videbimus.
spacer 2. Primum caput est, quia hoc dogma nullum vel debile fundamentum habet in verbo Dei, ut dicit in Apolog., pag. 18, et in Praefatione, pag. 22, 28, 60, et aliis quamplurimis locis, Possumusque in huius obiectionis confirmationcm ponderare, quod Paulus, ad Ephes. 4, ministcria ecclesiastica et ordinem ecclesiae describcns, nullam de vicario Ciuisti mentionem facit, cum tamen ille aptissimus locus videretur ad illum proponendum, si ad hierarcham ecclesiae pertineret. Unde valde miratur rex, dicta pag. 60, et ignorare se dicit quibus artibus pontifices Romani facti sint vicarii Christi, imo vero dii in terra, triplici corona insigniti, coeli nimirum, terraeque ac inferorum reges, totius orbis iudices, et ipsi a nemine iudicandi, fidei capita, et caetera, quae prosequitur concludens, Quibus, inquam, artibus ad tantum fastigium ascenderint equidem nescio.
spacer 3. Verumtamen vel hoc ipso intelligere rex posset, si sapere vellet, hoc non esse humana arte factum, sed in virtute illius verbi, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, ut sancte et catholice antiqui patres intellexerunt. Qua enim arte Sylvester papa Constantinum imperatorem ita sibi subiecit, ut Christi vicarium et Petri successorem, et maiori honore se ipso dignum confiteri non erubuerit, eadem reliqui sancti pontifices eamdem dignitatem et potestatem conservarunt, et contra portas inferi defenderunt. Artes etenim illae non fuerunt aliae praeter verbum Dei, magna virtute spiritus libere praedicatum, et interdum divinis virtutibus et illustrationibus pro temporum, iuxta divinae providentiae dispositionem, opportunitate confirmatum. Errat ergo rex, et verbo Dei contradicit, dum ait primatum papae debile in verbo Dei habere fundamentum, Nam et in verbo Dei scripto Petri primatus perpetuus, et per successionem semper duraturus sufficienter continetur, et per verbum eiusdem Christi non scriptum, sensus verbi scripti cum certitudine traditus est. Et praeterea successionem illam Petri in Romana sede permansisse evidenter est declaratum. Nec possunt rex vel doctores eius protestantes vim huius verbi effugere nisi et negando veritatem verbi non scripti et verbum scriptum sua certa scientia et privato spiritu interpretando. Utrumque autem esse a catholica veritate alienum, imo haeresum omnium et schismatum fundamentum, in primo libro satis demonstratum est.
spacer 4. Ad confirmationem a nobis additam ex loco Ephes. 4, respondere possumus ex doctrina Augustini libro De Fide et Operib., c. 9, ubi, tractans locum Actor. 8, de eunucho quem baptizavit Philippus, licet nihil plus dixerit quam, Credo filium Dei esse Iesum Christum, unde aliqui argumentabantur non esse necessarium aliquid aliud docere catechumenos ut baptizentur, ipse vero respondet, Scriptura tacuit atque intelligenda admisit caetera, quae cum illo spadone baptizando Philippus egit. Sic ergo nos dicimus, licet Paulus tacuerit illo loco de uno Christi vicario, totius ecclesiae pastore, illud intelligendum reliquisse in caeteris quae describit.
spacer 5. Potest autem haec responsio in nos retorqueri: superius enim hoc loco usi sumus ad probandum reges non habere in ecclesia spiritualem potestatem, quia Paulus nullam vel in loco vel in aliis similibus illorum mentionem fecit, quae illatio eodem prorsus modo eludi potest. Respondeo ex verbis eiusdem Augustini loco citato: Atque in eo quod ait (scilicet Lucas) red : for ) baptizavit eum Philippus, intelligi voluit impleta omnia quae, licet taceantur in scripturis, gratia brevitatis, tamen serie traditionis scimus implenda. Pari modo etiam in eo quod scriptum est, evangelizasse Philippum spadoni dominum, nullo modo dubitandum est, et illa in catechismo dicta esse, quae ad vitam moresque pertinent eius, qui credit in dominum Iesum Christum. Ita ergo in praesenti dicimus, Paulum sub illa descriptione ecclesiae comprehendisse omnia quae vel ex traditione vel ex aliis scripturae locis ad ecclesiae ordinem et hierarchiam pertinere perspicuum est. Est autem satis nobis traditum, et in scriptura, et extra illam, ecclesiam visibilem esse unum ovile sub uno pastore visibili, vicem Christi gerente, Hunc ergo pastorem sub generali nomine pastorum Paulus explicuit, quia non assumpsit ibi provinciam in particulari explicandi gradus omnes et ministeria ecclesiastici ordinis. Cuius etiam argumentum est, quia tractans idem argumentum, 1 Corinth. 42, omisit evangelistas, quos sub prophetis comprehendit, et ibi ponit virtutes, et alia quae in loco ad Ephes. omisit, et in neutro loco ponit presbyteros et diaconos, quamvis ad ecclesiasticam hierarchiam pertinere ex aliis scripturae locis manifestum sit. At vero de regibus nulla scriptura vel traditio docet in ecclesiastica hierarchia habere peculiarem locum aut munus ecclesiastici regiminis aut ministerii, ideoque dum illis locis praecipuis tacentur prorsus excluduntur, praesertim quia nec sub specifica nec sub generali verborum forma comprehensi sunt.
spacer 6. Secundam obiectionem paucis his verbis indicat rex in Praefat., pag. 60: Ita interim generalibus conciliis suberant (utique Romani episcopi), ut et nuper Constantiense concilium, tribus pontificibus abdicatis, quartum inauguraverit. Quae obiectio confirmari potest, quia in aliis casibus deponuntur pontifices vel aliter iudicantur ab ecclesia, mediantibus conciliis. Ita enim fieri posse, dictum concilium Constantiense definivit et Basiliense confirmavit, et utrumque id exequi tentavit. Et olim Marcellinus papa depositus fuit a concilio Sinuessano, et in casu haeresis deponi posse traditur in cap. Si papa, distinct. 40, et communiter ab omnibus catholicis receptum est.
spacer 7. Respondeo imprimis obiectionem hanc ad quaestioncm potius de comparatione papae et concilii generalis quam ad quaestionem de primatu pontificis pertinere. Patres enim qui conciliis Constantiensi et Basiliensi interfuerunt, et Gersonius aliique doctores qui generale concilium supra pontificem esse opinati sunt, nihilominus certa fide credebant episcopum Romanum esse supremum et universalem ecclesiae pastorem, supra omnes episcopos et patriarchas, habentem in illos spiritualem iurisdictionem, et in omnes fideles cuiuscumque conditionis existant, etiamsi reges vel imperatores sint, et contra hoc obiectio facta non procedit, ut per se constat, idque instituto nostro sufficiebat, quidquid de altera quaestione comparata sentiatur. Quia tamen omnino verum esse credimus in concilio generali nullam esse iurisdictionem immediate a Christo collatam, ideoque dum legitimus et indubitatus pontifex vivit, ab illo pendere concilii generalis iurisdictionem, ac proinde illi subesse (quod alibi tractandum est), ideo breviter dictis obiectionibus satisfaciendum est.
spacer 8. Ad obiectionem ergo principalem respondemus tempore concilii Constantiensis tres fuisse in ecclesia praetensos pontifices, Gregorius XII, Benedictus XIII, et Ioan. XXIII nominatos. Cum autem certum sit, et supra probatum, non posse simul esse in ecclesia plures veros pontifices, fit consequens ut non omnes illi fuerint pontifices. Unde etiam fieri potuit ut nullus eorum esset certus pontifex, atque adeo nec pontifex, quia nondum erat aliquis eorum sufficienti consensu ecclesiae receptus, nec credebatur legitime electus. In tali autem casu ius habet concilium generale, quamvis acephalum, ad inquirendum de vero et legitimo pontifice, et, si nullum ex praetensoribus legitimum ac certum pontificem esse invenerit, omnes deponere, vel potius nullum eorum verum pontificem essc declarare, ac subinde de vero pontifice ecclcsiae providere. Et hoc ad summum fecit Constantiense conciliua, deponendo dictos tres pontifices et Martinum V eligendo. Ex hoc autem facto nihil contra pontificis dignitatem aut potestatem colligi potest, quia cum pontifices dubii non sint veri pontifices, potestas concilii supra illos nihil derogat veris pontificibus, nam electo postea vero pontifice per tale concilium, in illo erit plena pontificia potestas, ipso concilio superior, quia non ab illo habet potestatem sed a Christo. Quia vero dicere quis potest Ioannem XXIII fuisse pontificem satis certum, quidquid de hoc sit, addere possumus ipsum tandem voluntarie renunciasse papatui, ut ex historiis constat, et similiter cessit Gregorius XII. Benedictus autem XIII, alias Petrus de Luna, licet nunquam cedere voluerit, mortuus tamen est paulo post Martini electionem, et Clemens quidam, qui in locum eius fuerat suffectus, paulo post renuntiavit, et Martinus V tanquam unicus et verus pontifex ab universa ecclesia cognitus et receptus est.
spacer 9. Quod siquis instet Basiliense concilium subsequens depositionis sententiam contra Eugenium IV, unicum et indubitatum pontificem tulisse, et Anadeum, Felicem appellatum, loco illius creavisse, respondetur in hoc errasse concilium illud, quod mirandum non est, quia iam tunc non legitime, nec sub obedientia apostolicae sedis procedebat. Unde etiam erravit in approbanda assertione quod concilium generale sit supra papam, in concilio Constantiensi traditam. Unde consequenter existimavit concilium, semel legitime congregatum, sine suo consensu non posse dissolvi a pontifice, imo posse ipsum pontificem ad assistendum concilio cogere. Quod tamen fundamentum omnino falsum cst, et in eo Constantiense concilium errare potuit, quia nec a vero ac certo pontifice convocatum fuerat, nec illius praesentiam per se vel legatos habebat. Unde solum ad tollendum schisma legitime coactum fuerat, non ad dogmata fidei definienda. Excessit ergo terminos potestatis suae et ideo errare potuit, et consequenter etiam in hoc erravit Basiliensc illud scquens, quia, ut dixi, iam tunc non legitime procedebat. Atque ita praedicta assertio postea a pontificibus et concilio Lateranensi sub Leone X reprobata est. Et Eugenius IV, tam assertionem quam sententiam Basiliensis concilii pro nihilo habuit, ut in eodem concilio refcrtur, sess, 38, et cum Eugenio sensit universa ecclesia quae, non obstante illa sententia, tam Eugenium, quam successorem eius Nicolaum V pro veris pontificibus habuit, antipapa Felice repudiato, qui postea Nicolao cessit, et ita semper pontificia dignitas integra mansit.
spacer 10. Antiquum vero exemplum de Marcellini depositione a rege non obiicitur, qui acta illius concilii non admittit, et contradictionis arguit, blue quia in eis saepe dicitur pontificem a nemine iudlcari, et nihilominus Marcellinus inde iudicatus exivit. Nam sententia anathematis in eum lata est, cuio mnes episcopi subscripserunt, neque enim poterat Marcellinus seipsum excommunicare. Neque desunt etiam ex scriptoribus catholicis qui de illa historia Marcellini dubitent, ut videre licet in Baronio, tom. II ann. 302, numero 95 et seq., et ann. 303, n. 89 et sequentibus. Verumtamen ipsemet admonet non oportere antiquam historiam communiter in ecclesia receptam in dubium revocare. Praesertim cum Nicolaus papa, in epist. ad Michaelem imperatorem, illam ut veram referat, et illa utatur ad apostolicae sedis auctoritatem confirmandam.
spacer 11. Est igitur advertendum peccatum Marcellini cuiusdam infidelitatis fuisse, et ideo ad concilium pertinuisse de illo inquirere, tum propter publicum scandalum in materia fidei, tum propter ecclesiae securitatem, quia tamen culpa solum fuerat contra confessionem fidei et non haeresis, ideo episcopi congregati saepe dixerunt, Tu te ore iudica, nam prima sedes a nemine iudicatur. Ex quibus verbis auctoritas suprema pontificiis confirnatur. Ipse autem Marcellinus videtur in se ipsum sententiam protulisse, dicens, Peccavi coram vobis, et non possum in ordine esse sacerdotum. Per quae verba visam est aliquibus renunciasse pontificatui, eamque renunciationem episcopos acceptasse, et propterea de illis dici, Subscripserunt in eius damnationem et damnaverunt eum, non vi iurisdictionis quam in ipsum, dum fuit pontifex, haberent, sed voluntarie consentiendo illi et renuntiationem acceptando. Atque ita nemo eum dum esset pontifex iudicavit, sed, ut statim subiungitur, ore suo damnatus est. Postquam autem desiit esse pontifex, potuit etiam a concilio censuris ligari, ut per se constat. Vel fortasse papatui non cessit, ut est probabilius, quia hoc ibi expresse non dicitur, nec verba citata renunciationem prae se ferunt, sed poenitentiam, nec Damasus, nec Platina, vel Romanum Breviarium id referunt, sed potius fuisse pontificem, etiam eo tempore quo martyrium passus est, significant, et clare testatur Baronius, anno Christi 304. Hoc autem supposito, dicendum consequenter est, psum non fuisse proprie in ecclesiastico foro damnatum, seu punitum, vel censum ligatum, sed voluntarie ad aliorum exemplum, et in sui peccati vindictam se ipsum separasse, et ab officio quasi suspendisse seu abstinuisse. Quod iudicium concilium illud probavit, et quasi declaratoriam sententiam criminis tulit, ipsomet Marcellino annuente, et in hoc sensu dicitur concilium illud damnasse Marcellinum. Et ita nulla est in dictis illius concilii contradictio.
spacer 12. Ad ultimam partem illius obiectionis de papa haeretico responderaus imprimis, non esse certum an papa, etiam ut persona privata, possit in haeresim pertinaciter labi. Unde si vera est sententia quae negat papam esse posse haereticum, cessat obiectio. Quia vero contrarium videntur canones et concilia supponere, ut patet ex cap. Si papa, dist. 40, et ex concilio Romano, sub Adriano, et ex octava snodo, admisso illo casu, concedendum est papam tunc posse iudicari, et dignitate privari. Quomodo autem id fiat sine praeiudicio dignitatis, varie a doctoribus explicatur. Non est autem in praesenti necessarium singulas sententias referre et examinare. Dico ergo breviter papam haereticum non ab hominibus, sed ab ipso Deo deponi, quamvis non sine ministerio ecclesiae seu concilii ferentis in ipsum sententiam declaratoriam criminis. Sicut enim papa ab hominibus eligitur, et nihilominus non ab hominibus, sed ab ipso Christo immediate dignitatem recipit, ita etiam, licet per sententiam hominum declaretur haereticus, nihilominus non iure humano sed divino statim manet dignitate privatus. An vero ad talem privationem seu depositionem necessaria sit talis sententia, vel ipsummet peccatum haeresis sufficiat, saltem externuma et facto ipso notorium, a doctoribus controvertitur. Mihi autem rationi et recto regimini magis consentaneum videtur necesariam esse sententiam criminis declaratoram, datam a concilio auctoritatem habente, ut omnia ordinate fiant et schismatum pericula tollantur.

CAPUT 19
EXPLICANTUR QUAEDAM LOCA GREGORII QUAE REX OBIICIT, ET VERI TITULI ROMANI EPISCOPI DEFENDUNTUR

SUMMARIUM

1 - 4. Recensentur testimonia Gregorii. spacer5. Legitima testimoniorum Gregorii explicatio traditur, et argumentum regis in eum retorquetur. spacer6. Duplex acceptio nominis episcopi univeralis. Nomen universalis episcopi pontifici congruit, si alios non excludit particulares episcopos. spacer7 - 8. Cur Gregorius hoc nomen devitarit.

ERTIA obiectio principalis sumitur ex Gregorio in variis epistolis in quibus reprehendit Ioannem Constantinopolitanum, eo quod universalem episcopum seu patriarcham se ipsum appellaret et nominari vellet. Et ad illum magis confundendum, adiungit, Nullus unquam praedccessorum meorum hoc tam profano vocabulo uti consensit, lib. IV, indict. 3, cap. 80, alias epist. 39 ad Anastasium Antiochenum, ubi etiam ait, Sicut enim veneranda mihi vestra sanctitas novit, per sanctam Chalcedonensem synodum pontifici sedis apostolicae, cui Deo disponente deservio, hoc universitatis nomen oblatum est, sed nullus &c. Et similia habet, epist. 32 ad Mauricium, 33 et 34 ad Constantiam, et 38 ad eumdem Ioannem, et 36 ad Ananium, et lib. I, epist.69 ad Eusebium Thessalonicensem. Et addit lib. VI, epist. 30 ad Mauricium, alias c. 194, Ego fidenter dico, quia quisquis se universalem sacerdotem vocat vel vocari desiderat, in elatione sua Antichristum praecurrit, quia superbiendo se caeteris praeponit. Aliam etiam rationem reddit Gregorius, quia si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen caeteris derogatur. Et ideo, ait, nullus Romanorum pontificum hoc singularitatis vocabulum assumpsit, nec uti consensit, ne dum privatum aliquid daretur uni, honore debito sacerdotes privarentur universi. Quae ratio aeque in summo pontifice procedit. Unde idem Gregorius, lib. VII, indict. 1, epist. 30 ad Eulogium Alexandrinum, qui ad ipsum scribens eum universalem papam vocaverat, ait, Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur. Quod alteri plus quam ratio exigit, praebetur. Et infra, Si enim universalem me papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse quod me fatetur universum. Ubi significat repugnare unum esse universalem episcopum, et alios esse veros episcopos. Et hanc sententiam tradidit ante Gregorium Pelagius II contra eumdem Ioannem, in epist. 1 ad illegitimum concilium Constantinopolitanum. Et ante hos pontifices legitur in concilio Carthaginensi III, cap. 26, et in concilio Africano tempore Bonifacii, canon, qui sic habet: Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, vel summus sacerdos, aut aliquid huiusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.
spacer 2. Hoc argumentum valde urget rex Angliae in Apologia, pag. 106 et 407, et ex allegatis testimoniis Gregorii multa ex his, quae pro primatu Romani pontificis adduximus, vel certe omnia enervari putat. Maximeque redarguit Bellarminum, eo quod in favorem primatus Romani pontificis alio testimonio Gregorii usus fuerit, in quo apostolicam sedem caput fidei vocat, lib. XI, ep. 42. Nam qui nomen (inquit) universalis episcopi repudiabat, hic caput fidei sese vocari aequo animo laturus erat? Et ideo ipse exponit de capite, seu gubernatore in genere, sive ille sit papa, sive rex intra ditiones et fines suos. Et quia videbat expositionem hanc esse violentam, ut revera est, veniam petit, ut si illa reiiciatur, dicere possit, Gregorium, vel minus caute locutium esse, vel per excessum. Cum eadem tamen regis venia, ipse simul utrumque committit, quia sine ulla ratione vel fundamento, non solum verbis Gregorii, sed omnium etiam antiquorum patrum liberam illam censuram adhibet. Imo addere possumus, etiam in verba Christi redundare. Non est enim minus esse fundamentum ecclesiae, quam esse caput fidei. Christus autem de Petro, id est de Petri sede, ut supra probavi, dixit esse fundamentum ecclesiae. Excessit ergo vel incaute locutus est Christus, si excessit vel incaute locutus est Gregorius, apostolicam sedem caput fidei appellando.
spacer 3. Non enim de sua persona tantum, sed de sede sua loquebatur Gregorius. Sic enim ait: Illud autem admonemus, ut apostolicae sedis reverentia nullius praeeumptione turbetur. Tunc enim status membrorum integer manet, si caput fidei nulla pulsetur iniuria, et canonum maneat incolumis atque intemerata semper auctoritas. Ex hac enim verborum serie constat eamdem apostolicam sedem, cui reverentiam exhiberi monuerat, postea vocare caput fidei, quod a membris nulla est pulsandum iniuria, ut eornm status integre perseveret. Quod ego maxime de fidei statu intelligo, quia qui contra reverentiam apostolicae sedi debitam omnia pcertubant, in vera et integra fide perseverare non possunt. Et ideo fortasse modum loquendi mutavit, et quam prius vocaverat apostolicam sedem, postea vocat caput fidei, ut indicaret magnum periculum imminere contemnendo obedientiam et reverentiam debitam apostolicae sedi, nam facile transit usque ad periculum amittendi fidem. Et confirmatur, quia non excessit certe neque incaute locutus est Christus, cum dixit Petro, Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Hoc autem munus cum illo privilegio, Ego rogam pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, non tantum personae, sed etiam sedi Petri collatum est, ut libro I ostendimus. Ergo nullus est excessus, neque incauta locutio, si pontifex, qui tanquam viva regula fidei ad confirmandos fratres positus est, caput fidei appelletur. Unde patres concilii Chalcedonensis, in epistola ad Leonem papam, firmitatem fidei illum appellant, dicentes, Firmitas tua filiis, quod decet, adimpleat.
spacer 4. Eo vel maxime quod recte potest intelligi, vocari caput fidei, quia est caput omnium fidelium, posito abstracto pro concreto, ad denotandum non esse veram fidem nisi in membris huius capitis vel fidem ipsam esse, quae membra cum capite coniungit. Unde fit ut tam caput quam membra fidei appellentur, quia per fidem in unum corpus coalescunt, quod est ecclesia. Atque ita nihil aliud est esse caput fidei, quam esse caput ecclesiae, in quo capite in suo genere fides ecclesiae nititur. Quapropter ridiculum est verba illa ad reges temporales accommodare, aut tantum de gubernatore politico, et solum ordinis externi causa leges ferente, caput illud interpretari, cum Gregorius aperte loquatur de capite totius ecclesiae, et in spiritualibus. Nam propter hanc etiam causam caput fidei vocat. Et quamvis verum sit in principio epistolae Gregorium tractasse de concedendo Panormitano episcopo usu pallii, qui usus ad quandam ecclesiasticam caeremoniam pertinet, inde sumpta occasione illum postea monet ut disciplinam ecclesiasticam circa reverentiam apostolicae sedis, et circa incolumem et intemeratam canonum auctoritatem et morum integritatem observet et observari faciat, quae omnia ad ecclesiasticum et spirituale regimen pertinent. Igitur de capite huius regiminis loquebatur Gregorius, cum sedem apostolicam caput fidei appellavit.
spacer 5. Retorquendo ergo regis argumentum, ex hoc loco legitimus aliorum sensus erui facile potest. Nam si Gregorius sedem suam caput fidei vocavit, quia firmitas fidei, et cura ac sollicitudo conservandi ac propagandi illam, et consequenter etiam honestos mores qui ex illa pendent, illi sedi commissa est, quando nomen universalis episcopi recusavit, non supremam pastoralem curam suae sedis negare, sed verbi invidiam et elationis vel ambitionis speciem cavere voluit. Neque solum ex citato loco, sed ex aliis etiam innumeris, imo ex eisdem, ubi de nomine universalis tractat, manifeste colligitur Gregorium in se et in sede sua curam supremi et universalis pastoris agnovisse. Nam in eadem epist. 32 ad Mauricium dixit, Cunctis evangelium scientibus liquet quod voce dominica sancto et omnium apostolorum Petro principi apostolo totius ecclesiae cura commissa est. Et infra, Cura ei totius ecclesiae et principatus committitur, tamen universalis apostolus non vocatur. Ecce ubi et principatum agnoscit et nomen abnuit. Et in epist. 36 et 38 simul nomen illud contemnit et universali potestate utitur, dissolvendo et reprobando illegitimum concilium sine auctoritate suae sedis congregatum, et comminando censuras Ioanni nisi resipisceret. Imo, in lib. VII, epist. 64, eundem Ioannem propter idem nomen reprehendit, licet ipse non negaret se apostolicae sedi subiici, ut idem Gregorius refert, qui etiam addit se nescire episcopum qui eidem sedi subiectus non sit. Ergo recusando vocabulum universalis, non intendit suae sedi universalem iurisdictionem negare. Unde etiam epist. 69, tractaturus eandem causam, sic incipit: Suscepti regiminis cum constringimur officii nostri sollicitudinem vigilanter extendere &c. Et infra, eandem curam ostendit, dicens, acta in concilio sine sedis apostolicae auctoritate atque consensu nullas vires habere, et in fine profert generalem censuram contra violantes sua praecepta, ut omittam alia loca supra citata, in quibus Gregorius primatum Romanae ecclesiae et commendat et exercet.
spacer 6. Cur ergo Gregorius nomen universalis episcopi tanquam profanum vetuit et repudiavit? Respondetur cum cardinali Bellarmino, lib. II De Clericis, cap. ult., in fine, duobus modis posse nomen universalis episcopi usurpari. Primo, ad significandum unum episcopum qui sit proprius et proximus pastor totius ecclesiae universalis, et omnium ecclesiarum ac dioecesum particularium, eo utique modo quo, verbi gratia, Conimbricensis est unicus episcopus totius dicecesis suae, in qua potest habere vicarium unum vel plures, non tamen alium episcopum. Hoc igitur modo fingere universalem episcopum totius ecclesiae contra ius divinum est, et ideo vox illa universalis episcopi, in hac significatione usurpata, profana est et sacrilega. Alio modo potest dici universalis episcopus, qui per modum causae universalis iurisdictionem habet in totam ecclesiam, non excludit autem particulares episcopos, qui et veri episcopi sint et quasi causae proximae habentes ordinariam iurisdictionem sub pontifice summo. Et in hac significatione sumpta vox illa in se quidem non est profana, quia rem veram, et maxime sacram, et ecclesiae necessariam significat, tamen ut usurpata a patriarcha Constantinopolitana profana erat et plena superbiae et praesumptionis, quia per eam sibi tribuebat quod non habebat. Et ob contrariam rationem, attributa in eo sensu pontifici Romano non est profana, sed veritatem significat, et ideo in concilio Chalcedonensi Leoni papae attributa est, ut Gregorius papa in dictis epistolis saepe testatur. Et in eodem sensu aequivalentia nomina a conciliis et patribus episcopo Romano sunt attributa, ut esse caput universalis ecclesiae, in concilio Chalcedonensi, act. 16; habere curam universalis ecclesiae, Leo, epist. 82; Euseb., epist. 3; Dionys., epist. 2; rectorem domus Dei, Ambros., 1 ad Timoth. 3; denique episcopum universalis ecclesiae, ut saepe vocatur in epistolis pontificiis supra allegatis, et in concilio Cbalcedonensi, act. 3, et in multis aliis epistolis episcoporum vel principum scribentium ad pontifices Romanos, quae in actis conciliorum et inter epistolas pontificias referuntur, et specialiter videri possunt quae in concilio Chalcedonensi, act. 3, leguntur.
spacer 7. Nihilominus tamen Gregorius nomen universalis episcopi repudiavit, tum propter humilitatis excessum (nam in hoc melius dicere potuisset rex Angliae excessisse Gregorium, non per ambitionem, sed propter humilitatis exemplum), tum etiam ut efficacius superbiam Constantinopolitani episcopi cohiberet, tum denique quia propter vocis ambigintatem posset alios episcopos offendere, et hac ratione saepius utitur Gregorius, et quia hoc periculum in usu aliarum vocum non invenitur, ideo alias detestatus non est. Et per haec etiam responsum est ad Pelagium papam, nam eadem ratione qua Gregorius motus est, ut ex verbis epistolae primae est manifestum, et simul in eadem epistola Romanum episcopum vocat caput omnium ecclesiarum.
spacer 8. De nomine autem summi pontificis nunquam dubitatum est, ut testatur Iustinianus imperator, in Authentico de ecclesia Roman., collat. 1, dicens, Ut legum originem anterior Roma sortita est, ita et summi pontificatus apicem apud eam esse, nemo est qui dubitet. Imo concilium Chalcedonense Leoni, in epistola ad eum, dicit, Summitas tua &c; et Gregorius, lib. I Dialog., c. 4, referens historiam de Equitio, ait, Equitius coepit immensas gratias omnipotenti Deo agere, asserens quod se per summum pontificem visitasset, cum nuncius a pontifice missus ei dixisset, quia pater eius apostolicus pontifex eum videre vellet. Hieronymus vero, in Praefatione ad Evangelia, Damasum vocat summum sacerdotem, quod perinde est. Canon ergo ille concilii Carthaginensis et Africani non intelligitur de Romano pontifice, sed de primate Africano, ut recte Glossa exposuit in cap. III, distinct. 99. Neque enim provincialia seu nationalia concilia, quomodo papa vocandus esset statuere poterant. Imo fortasse, ne papae fieret iniuria, primatum suum summum pontificem appellari patres illorum conciliorum vetuerunt.

CAPUT 20
ALIIS OBIECTIONIBUS EX FACTIS IMPERATORUM ET CONIECTURIS DESUMPTIS RESPONDETUR

SUMMARIUM

1 - 2. Quarta obiectio regis et prima in hoc capite. spacer3. Pontificis primatum convincitur, ab imperatoribus esse non potuisse. spacer4. Ad Phocam. Obiectioni occurritur. Phocas solum pontificis primatum tutatus est. spacer5. Ad Iustinum seniorem. Ad Constantinum iuniorem. spacer6. Ad Constantinum Magnum. spacer7. Ad concilium Nicaenum. spacer8. Alia obiectio ex coniecturis. spacer9. Solvitur. Plures ex pontificibus regimini ecclesiae perfectissime satisfecerunt. spacer10. Criminationes haereticorum refelluntur. spacer11. Pontificis primatus non iniuriam Christi, sed singularem eius erga ecclesiam providentiam prae se fert.

UARTA obiectio insinuatur a rege in Praefatione, pagin. 60, Phocae memoriam faciente, affirmanteque usque ad Phocae tempora pontifices Romanos imperatoribus paruisse. Unde indicat, quod alii protestantes asserere solent, Phocam statuisse ut Romanus episcopus primatum inter alios obtineret. Quibus aliqui ex historicis favere videntur, nam Beda, De Temporib, in Phoca, sic inquit: Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae ecclesieae caput esse omnium ecclesiarum, quia ecclesia Constantinopolitana primam se omnium scribebat. Et eodem fere modo id narrant Paulus Diaconus i n lib. IV De Gestis Longobardorum, c. 11, etAnastasius Bibliothecarius in sua historia, et Antonius Sabellicus, Aeneade 8, lib. VI, et Pomponius Laetus in Compendio Historiarum Romanarum, in Phoca, et plures alii eodem modo historiam referunt. Et propter illa sola verba persuadere volunt protestantes eo anno (qui fuit sexcentesimus septimus, ut Genebrardus cum aliis, vel sex centesimus sexto, ut vult Baronius) incoepisse Romanum pontificem habere primatum in universam ecclesiam, praesertim in orientalem. Quanquam neque in hoc sibi constent, nam Magdeburgenses, centur. 6, dixerunt Romanum pontificem a Iustino imperatore anno 520 factum esse patriarcham, nisi forte isti locuti sint de patriarchatu occidentali, illi vero de primatu qui ad orientalem etiam ecclesiam extenderetur.
spacer 2. Alii dixerunt Romanam ecclesiam a Constantino IV habuisse primatum, quia Platina, in Benedicto II, dicit, Constantinum, Benedicti sanctitate permotum, ad illum sanctionem misisse, ut ille, quem clerus, populus, exercitusque Romanus pontificem deligisset, eumdem statim verum Chdsti vicarium esse omnes crederent, nulla vel Constantinopolitani principis vel exarchi Italiae expectata auctoritate. ut ante fieri consueverat. Alii in Constantinum I hanc Romani episcopi referunt dignitatem, quia in edicto Constantini, in capit. penult., d. 96, sic dicitur: Constantinus imperator, quarta die sui baptismi, privilegium Romanae ecclesiae pontifici contulit ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc caput habeant, sicut iudices regem. Et postea ponuntur late verba privilegii, quae etiam referuntur in I tom. concil., et approbantur a Gelasio cum concilio 70 episcoporum. Et eisdem fere verbis utitur Leo IX Contra Michael., c. 10. Atque hinc alii dixerunt a concilio Nicaeno datum esse privilegium ecclesiae Romanae. Nam Leo IX supra dicit pontificem a nemine iudicari posse, beatissimo et apostolico pontifice Sylvestro decernente, et Constantino Augusto spirituali eius filio, cum universo synodo Nicaena approbante. Similesque locutiones inveniuntur in concilio IV sub Symmacho, et in aliis supra allegatis. Alii denique ad tempora quidem apostolorum hanc referunt institutionem, dicunt tamen apostolicam esse, non divinam, quia interdum dicunt antiqui pontifices Petrum, volentibus aliis apostolis, in principem eorum constitutum fuisse. De quibus et aliis erroribus videri possunt Turrecrem., lib. II De Eccl., c. 39 et seq., et Bellar., lib. II De Pontif., c. 17.
spacer 3. Verumtamen heec omnia neque fundamentum habent, neque verisimilitudinem ullam, quia primatus ecclesiae Romanae antiquior est omnibus imperatoribus Christianis, ut ex traditione antiquissima supra demonstratum est. Praeterquam quod etiam probavimus temporales reges nullam habere spiritualem potestatem vel iurisdictionem qua de rebus ecclesiasticis possint disponere. Primatus autem ecclesiasticus spiritualis et supernaturahlis est, ut probavimus, Quomodo ergo poterant imperatores illum instituere aut conferre? Denique probavimus dignitatem hanc esse ex Christi institutione, et ex vi illius durare per continuam successionem, semperque ex eodem divino iure transire ad Romanum pontificem, supposita determinatione ad talem sedem a Petro facta. Ergo vanum est quaerere institutionem huius dignitatis ab imperatoribus. Quin potius neque a conciliis vel patribus, neque ab apostolis, sed ab ipso domino initium habuit, ut Anacletus et alii pontifices supra relati testantur, et ex evangelio ita a patribus intellecto probavimus. Unde ubicumque scriptum inveniatur ab aliquo ex patribus vel scriptoribus catholicis, Romanam sedem ab aliquo concilio, vel a patribus habere primatum, sensus est habuisse non tanquam ab instituente vel donante, sed ut a declarante vel defendente seu conservante talem dignitatem. Sic enim concilium Nicaenum declaravit Romanum episcopum habere primatum in omnes, et addit semper etiam habuisse. Optime vero Nicolaus I, in epist. ad Michaelem imperatorem, dixit, Privilegia huic sanctae eecclesiae a Christo sunt donata, a synodis non donata, sed celebrata et honorata. Sic dixit Iustinianus imperator in Authentic. de ecclesiast. tit., cap. 1: Sancimus secundum definitionem synodorum sanctissimum senioris Romae papam primum esse omnium sacerdotum.
spacer 4. Quod ergo rex Angliae dixit ante Phocam Romanos pontifices paruisse imperatoribus, ad sequentia capita spectat, ubi de comparatione utriusque potestatis agemus, et id falsum esse ostendemus. Quod vero insinuat, et clarius contendunt alii protestantes, Phocam aliquid potestatis vel iurisdictionis Romano pontifici contulisse, falsum est, et aut ex ignorantia aut (quod verisimilius est) ex malevolentia protestantium introductum. Est enim ex dictis in praecedenti puncto recolendum inter Gregorium et Ioannem Constantinopolitanum fuisse contentionem de vocabulo universalis, quae non tam fuit de re seu de potestate ipsa (nam Ioannes ipse, ut vidimus, subditum se esse Gregorio fatebatur), quam de titulo, qui propter aliorum offensionem, superbiam et periculum transeundi in schisma, Romanis episcopis maxime displicuit. Cum ergo Pelagius et Gregorius, neque suis monitis, neque interventu imperatorum, Ioannem Constantinopolitanum ad suam sententiam et saniorem mentem trahere potuissent, et Cyriacus, Ioannis successor, in eadem dementia perseveraret, Bonifacius III, qui post Sabinianum unius tantum anni pontificem Gregorio successit, apud Phocam obtinuit ut Cyriacum compelleret illum titulum non usurpare, declarando soli ecclesiae Romanae posse competere, ut recte Platina, in Bonifacio III Blondus, lib. IX, decad. 1, Genebrar., in Chronico ann. 607, et Baronius, in Annalib. ann. 606, declararunt. Estque per se evidens, quia multo ante Phocam in concilis Nicaeno et aliis declaratus fuerat sedis apostolicae primatus, et specialiter in concilio Chalcedonensi proclamatus fuerat Romanus pontifex universalis episcopus, quamvis pontificum modestia ac moderatio nomen illud acceptare noluerit. Advertit etiam Baronius Cyriacum non negasse subiectionem et obedientiam Romano pontifici, quia statim post electionem suam responsales suos simul cum epistola synodali ad Gregorium papam misit, ut ex eodem Gregorio habetur, lib. VI, epist. 31. Ex quo etiam constat Gregorium nunquam fuisse conquestum de usurpata iurisdictione, sed de ambitioso titulo, aliis episcopis et maxime sedi Romanae iniurioso. Igitur Phocas auctoritate sua Romanam sedem defendit et superbiam Cyriaci compressit, nihil vero novum Bonifacio contulit.
spacer 5. De Iustino autem nullam invenio historiam quae in auctoritate sit referentem Iustinum seniorem aliquid potestatis Romano episcopo contulisse, non solum in illo anno quingentesimo vigesimo, verum etiam nec in tolo tempore imperii sui. Nam licet cum magna fide et reverentia ad Hormisdam papam saepe scripserit, et ad ecclesiam Romanam munera miserit, nunquam tamen specialia privilegia illi sedi contuiit. Unde igitur errorem illum, vel suspicionem eius, haeretici sumere potuerunt? Praesertim quia ex actis in concilio Chalcedonensi et multis aliis supra adductis evidenter ostensum est primatum ecclesiae Romanae ante Iustinum in universo orbe fuisse notissimum. Atque eodem modo facile confutatur quod de Constantino IV dicebatur, nam hic plus quam ducentis annis post Iustinum imperavit, sed primatus ecclesiae Romanae antiquior fuit Iustino, et ideo ab illo esse non potuit. Ergo multo minus a Constantino noviore oriri potuit. Neque verba Platinae hoc indicant, sed solum imperatorem Constantinum cessisse consuetudini, qua solebat consensus imperatoris vel hexarchi ad consummatam pontificis creationem expectari. De potestate autem summi pontificis nihil Constantinus locutus est, imo ex verbis eius aperte colligitur ipsum sensisse pontificem rite electum statim esse vicarium Christi.
spacer 6. Eadem responsio locum habet in Constantino Magno, nam ante illius conversionem pontifex Romanus ecclesiasticam iurisdictionem in universa ecclesia exercebat non solum in occidente sed etiam in oriente, ut satis in superioribus ostensum est. Nihil ergo ad hanc potestatem pertinens Constantinus ecclesiae Romanae contulit, sed quod invenit id probavit et credidit, imo etiam sua obedientia et subiectione recognovit, et in reverentiam et honorem tantae dignitatis temporalia etiam bona ecclesiae Romanae concessit, ut maiorem honorem et splendorem illi conciliaret. Quod ex verbis eiusdem edicti constare potest. Nam in principio confitetur Deum per apostolos Petrum et Paulum mirabilia erga se operatum esse, interveniente (ait) patre nostro Sylvestro et univeersali papa. Et infra sic inquit: Quantam potestatem idem salvator noster suo apostolo b. Petro contulit in coelo ac terra, lucidissime nohis idem venerabilis pater edixit. Et infra subiungit, Iudicavimus ut, sicut in terris s. Petrus vicarius filii Dei videtur esse constitutus, etiam et pontifices, qui successores sunt ipsius principis apostolorum, principatus potestatem, amplius quam terrena imperialis amplitudo habere videtur. ohtineant. Interponit autem haec verba, concessam a nobis et a nostro imperio, quod intelligendum est de concessione per consensum et recognitionem, non per propriam donationem, nc verba haec repugnent praecedentibus, in quibus Petrum fuisse Christi vicarium et Romanum pontificem esse successorem eius confcssus est, et ideo eius principatum praefert imperiali. Non poterat autem imperator dare potestatem imperiali maiorem. Vel etiam intelligitur concessisse sedi Petri splendorem et principatum temporalem in spiritualis honorem, ut ita in maiori esset honore quam ipsum imperium. Quod significant verba sequentia, in quibus valde notandum est appellare imperium terrenam potentiam et terrenum thronum, pontificatum vero sacrosanctum, et sedem sacratissimani b. Petri &c.
spacer 7. Ad ultimam partem de concilio Nicaeno et aliis, patet etiam responsio ex dictis, et ex verbis Leonis IX ibidem citatis. Prius enim dicit pontificem a nemine iudicari, sancto Sylvestro divinitus decernente, hoc est, non a se statuente, sed ius divinum declarante; Hoc enim verba in rigore indicant, et materia postulat. Non enim poterat ipse auctoritate siua se ipsum eximere, declaravit ergo se divinitus exemptum. Et addit Leo, Constantino Augusto, et Nicaena synodo approbante et subscribente, utique definiendo, declarando et promulgando tale esse divinum privilegium apostolicae sedis. Et nihilominus addit Leo Constantinum contulisse hoc privilegium, quod necessario intelligendum est iuxta superius dicta, contulisse scilicet approbando et ut observaietur statuendo. Et sic etiam dixit Ioannes II in epistola ad Iustinianum imperatorem: Romanae sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta subiicitis, et ad eius deducitis unitatem, ad cuius auctorem, hoc est apostolorum primum, domino loquente, praeceptum est, Pasce oves meas, quam esse omnium vere ecclesiarum caput, et patrum regulae, et principum statuta declarant, et pietatis vestrae reverendissimi testantur affectus. Quibus verbis complectitur quid Christus, quidve patres et principes huic dignitati contulerint, nam a Christo est institutio et collatio potestatis cum praecepto pascendi, a patribus vero est declaratio ac definitio, imperatoribus vero proprie competit recognitio et defensio. Denique idem cum proportione dicendum est de apostolis respectu Petri: non enim alii apostoli contulerunt Petro potestatem, ut ex evangelio constat, sed datam a Christo libentissime acceptarunt.
spacer 8. Praeter has obiectiones, solent a protestantibus aliae fieri ex rationibus seu coniecturis petitae, ut quod unus homo non possit ecclesiam per universum orbem diffusam commode gubernare. Unde ad hoc persuadendum solent exaggerare, vel etiam fingere defectus, aut vitia quae in aliquibus pontificibus notata sunt, et rex Angliae non praetermittit insimulare quaedam, quae in electionibus pontificum committi affirmat. Denique alii addunt vulgarem, et in multis rebus communem eorum obiectionem, quia fit magna iniuria Christo, si praeter ipsum aliud constituatur totius ecclesiae caput.
spacer 9. Sed haec parvi momenti sunt, nam si hoc ecclesiae regimen mere humanum esset et solis humanis viribus, prudentiave morali aut solo naturali arbitrio peragendum esset, non immerito unius hominis capacitatem excedere iudicaretur. Quin potius fatemur neque ordinaria gratiae auxilia ad id sufficere, nisi Deus longe maiora et specialia offerret. Cum autem Christus dominus et singularem providentiae suae praesentiam, et spiritus sancti assistentiam suo vicario promiserit, et pro illius fide peculiariter rogaverit, quamvis humanae fragilitati difficile sit onus spiritualiter gubernandi totum universum, non est tamen impossibile, nec ita moraliter difficile quin plures pontifices, et maiori ex parte, egregie illud sustinuerint, et perfecte ac sancte impleverint. Eo vel maxime quod, licet unus sit supremus pontifex, non tamen solus ubique et immediate gubernat, sed alios etiam episcopos et pastores in partem sollicitudinis ex divina institutione vocat, eisque, quantum expedit, partem suae iurisdictionis communicat, sibique maiora et graviora, omnemque recursum ad conservandam unitatem et concordiam necessarium reservat. Atque hoc modo unius regimen non solum fit possibile, sed etiam ad unitatem ecclesiae conservandam fuit necessarium, ut ostendimus, imo etiam esset suo modo facile, nisi per errores et schismata perturbaretur.
spacer 10. Ad ea vero de quibus personas pontificum eorum hostes criminantur, dicere imprimis possumus cum Augustino, epist. 165, In illum ordinem episcoporum, qui ducitur ab ipso Petro usque ad Anastasium (nos dicamus usque ad Paulum V), qui nunc eamdtem cathedram sedet, etiamsi quisquam traditor per illa tempora subrepsisset, nihil praeiudicaret ecclesiae, neque innocentibus Christianis, quibus dominus praaevidens de praepositis malis ait: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite, dicunt enim et non faciunt, ui certa sit spes fidelibus, quae non in homine, sed in domino collocatur. Deinde addere possumus quod idem Augustinus Donatistis respondit, lib. De Unico Baptismo contra Petilian., c. 16: Quid opus est ut episcoporum Romanae ecclesiae, quos incredibilibus calumniis insectatus est, ohiecta ab eo crimina diluamus? Nam, licet de criminihus arguantur, numquid etiam convincuntur aut convicti aliqua instrumentorum firmitate monstrantur? et caetera, quae eleganter prosequitur. Non negamus tamen aliqua peccata et scandala de aliquibus pontificibus in historiis referri, sed hi et pauci sunt comparatione multitudinis tot illustrium et sanctorum pontificum, et mirum esse non debet quod in tanta multitudine pauci mali inventi sint, cum inter duodecim apostolos unus traditor fuerit. Unde sicut iste apostolicam dignitatem non faedavit, ita neque ullus pontifex pravus apostolicam sedem maculavit, quia nullus in eis fuit haereticus, saltem qui haeresim publice docuerit, et vita mala sanctitatem sedis non diminuit. Et quod de personis pontificum dicimus, de eorumdem electione dictum intelligatur. Nam quod rex Angliae obmurmurat, nostra aetate accidisse ignoramus, et licet fortasse interdum commissum sit, immerito notatur ac reprebenditur ac si frequens vel perpetuum esset, ideoque merito Bellarminus respondit, Solemne est adversariis id in quo unus aliquando peccavit, ad omnes transferre. Ac denique licet in tali electione homines ut homines interdum delinquant, non inde necessario fit ut electio non sit ab spiritu sancto, qui novit malis bene uti, etiam ad dignam personam eligendam. Et, licet interdum propter sua occulta iudicia, permittat ut in electione persona; erretur nihilominus propter ecclesiae bonum et firmam institutionem spiritus sanctus assistit, ut rite electo, quicumque ille sit, suam conferat potestatem, et ita peccata hominum non obstant quominus uno vel alio modo electio ab spiritu sancto sit.
spacer 11. Denique ad ultimam partem negamus in iniuriam cedere Christi quod unum habeat in terris vicarium, qui suo modo caput visibile militantis et visibilis ecclesiae sit, quia hoc est caput ministeriale. Ipse autem Christus solus semper est caput principale. Sicut etiam supra de petra diccbamus, vel sicut Christus etiam in scriptura dicitur, pastor animarum nostrarum, 1 Petr. 2, quod non obstat quominusa his hominibus dicatur, Posuit vos spiritus sanctus episcopos regere ecclesiam Dei, Act. 20. Nam, licet Christus sit princeps pastorum, supremus et principalis, ut dicitur 1 Petr. 5, nihilominus alii etiam sunt pastores tanquam ministri illius principis. Imo isti etiam interdum principes appellantur, iuxta illud. Constitues eos principes super omnem terram, omnes tamen sunt sub illo supremo principe. Ita ergo papa et est pastor, et episcopus, et princeps pastorum et episcoporum, utique mortalium seu ministeralium, sub immortali et absoluto principe. Atque eodem modo est ministeriale et mortale caput sub principali et immortali. Et ideo hoc non solum non derogat dignitati Christi, sed etiam charitatem e tpotentiam eius, et singularem erga ecclesiam suam providentiam commendat.

CAPUT 21
UTRUM PERSONAE PRINCIPUM SEU REGUM TEMPORALIUM SPIRITUALI POTESTATI SUMMI PONTIFICIS SUBIECTAE SINT

SUMMARIUM

1. Potestas spiritualis et temporalis dupliciter inter se conferuntur. spacer2. Variae quaestiones quae ex unius potestatis subordinatione ad aliam oriuntur. spacer3. Error protestantium circa subiectionem regum ad pontifices. spacer4. Fundamentum huius erroris. spacer5. Assertio de fide. Reges temporales in spiritualibus pontifici subiiciuntur. spacer6. Probatur conclusio, primo ex concilio Nicaeno et patribus. spacer7 - 12. Probatur item ex factis imperatorum. spacer13 - 15. Plures reges Angliae amplexati sunt hanc assertionem. spacer16. Ex Anglorum factis eadem regum subiecito stabilitur. spacer17. Alia eorundem gesta praesens institutum confirmantia. spacer18 - 19. Ratione etiam efficaci eadem regum subiectio demonstratur.

UAMVIS in praesenti praecipue agendum sit de subordinatione seu comparatione spiritualis et temporalis potestatis, nam ad illarum perfectam cognitionem hoc praecipue declarandum superest, nihilominus ab ipsis personis in quibus tales potestates insunt initium sumimus, quia fundamentum praedictae subordinationis inde maxime pendet. Quod ut declarem, adverto praedictas potestates, spiritualem et temporalem, posse comparari vel in nobilitate et excellentia, vel in subordinatione et subiectione unius ad alteram;. Haec enim duo adeo diversa sunt ut possint separari, ad eum modum quo in physicis facultatibus potest una esse excellentior alia (ut visus auditu), etiamsi una alteri in actione sua non subiiciatur vel subordinetur. Nunc ergo non comparamus has potestates in absoluta perfectione et excellentia. Nam explicando distinctionem spirtualis potestatis a temporali, satis ostendimus illam esse excellentiorem ista, quod etiam ex professo docui in opere De Legibus, et supposita distinctione utriusque potestatis, vix potest habere dubitationem. Quia spiritualis potestas est altior quaedam participatio divinae potestatis, perfectiores effectus, altiorem finem, nobiliorem originem, et quoddam esse divinoris atque excellentioris ordinis habens, ut variis etiam loquendi modis patres ostendunt, quos in citatis locis adnotavi.
spacer 2. Ergo has potestates in subordinatione ac dependentia unius ab alia, quae vel inter ipsas potestates formaliter (ut sic dicam) cogitari potest, vel solum inter personas in quibus tales potestates existunt. Inquiri enim potest an una ex his potestatibus possit alteram ad suos actus applicare vel ab eis cohibere. vel an persona habens unam potestatem subiiciatur habenti aliam quoad actus ad illam pertinentes, in quo etiam quaeri potest an haec subiectio reciproca vel tantum ex altera parte sit. Quae omnia, ut punctum difficultatis attingamus, de illis personis tractanda proponimus, in quibus hae potestates in supremo excellentiae gradu inveniuntur, ut sunt imperator et pontifex summus. Tres igitur resultant quaestiones. Prima est, an summus pontifex personas regum et principum temporalium habeat sibi spiritualiter subiectas. Secunda, an pontifex habeat sibi subiectam non solum personam regis, sed etiam eius potestatem temporalem, quantumvis supremam, ita ut possit illius actus praecipiendo dirigere, exigere, supplere vel impedire. Tertia his consequens est, an pontifex, ratione suae spiritualis potestatis, possit Christianos principes non solum dirigere praecipiendo, sed etiam cogere puniendo, etiam usque ad regni privationem, si opus fuerit, quod est fere punctum et cardo totius controversise, et ideo accuratius tractandum est. Possuntque tres similes qusestiones e converso moveri, scilicet, an rex vel imperator personas papae vel aliorum episcoporum habeat sibi in temporalibus et civilibus subiectas. Item, an rex sua temporali potestate possit spirituali dominari, in ordine ad suam gubernationem illam excitando aut cohibendo. Tertio, an possit rex praecipere pontifici cum potestate coerciva, etiam usque ad depositionem. Ex his autem tribus posterioribus quaestionibus prima ad disputationem de exemptione clericorum a potestate civili pertinet, cui totum librum sequentem dicamus, et ideo ibi copiose tractabitur. Hic vero solum de persona pontificis aliquid attingemus, quantum ad solvendas aliquas obiectiones fuerit necessarium. Secunda vero quaestio, supposita resolutione priorum quaestionum, nullam habet difiicultatem, et ideo cum illis per quamdam consecutionem expedietur. Tertia vero quaestio annexa est praecedentibus, et quatenus spectare potest ad pontificem ut pontifex est, in sequentibus etiam obiter expedietur; quatenus vero de pontifice ut est homo vel civis, in sequenti libro simul cum prima resolvetur.
spacer 3. In hoc ergo capite prima quastio proposita tractanda est, in qua sententia protestantium est regem temporalem et in universum principem in temporalibus supremum nulli homini in spiritualibus esse subiectum, ac subinde nec potestatem regis a potestate alicuius hominis pendere. Qui error a Marsilio Paduano originem duxit, et illi maxime adhaesit Henricus VIII rex Angliae, quem nunc serenissimus Iacobus imitatur, ut non solum eius facta sed etiam verba, quae in variis locis suae Praefationis posuit, ostendunt. Nam in hoc sensu, pagin. 2, de temporalibus regibus ait, Quos Deus in altissimo dignitatis gradu quasi suos vicarios et legatos ad exercenda iudicia in suo solio collocavit. Et clarius in pagin. 5, Nam neque me pontifice ulla ex parte inferiorem esse credam. Et iterum ad reges, pagin. 10. Quos Deus praecipuos in terris vicarios in administratione iustitiae esse iussit. Et in eodem sensu dicit, pagin. 14, contioversiam, quam cum suis subditis catholicis habet, non aliunde esse motam, quam ah armbitiosa pontificum tyrannide, quam illi contra auctoritatem scripturarum, contra conciliorum antiquorumque patrum mentem, sibi in temporalia regum iura iniuste usurparint. Tandemque ibidem concludit in hac regum auctoritate asserenda (utique in hoc sensu) totam suam Apologiam impendisse. In quibus locis, licet interdum de subiectione in temporalibus loquatur, intelligit tamen de subiectione tam directa quam indirecta; ut enim utramque a regibus excludat, spiritualem etiam negat, ideoque potestatem etiam spiritualem sibi arrogat, et in hoc fundaraento tota eius machina nititur.
spacer 4. Cum haec scriberem, liber illustrissimi cardinalis Bellarmini ad manus meas pervenit, in quo Guillelmo Barclaio, qui pontificis potestatem in rebus temporalibus novo quodam modo negavit, respondet. Profitebatur enim ille habere pontificem supremam potestatem in spiritualibus, etiam supra reges et imperatores, et nihilominus negavit subordinationem potestatis temporalis ad spiritualem, et consequenter etiam negavit posse pontificem in temporalibus rebus ad ius vel dominium regis pertinentibus mutationem aliquam facere, vel in illis aliquid disponere. Et quanquam in praedicto libro multa eius fundamenta referantur, nullum tamen grave vel ab auctoritate vel ab urgente ratione petitum invenio, et qualiacumque illa sint, illis tam plene et erudite cardinalis satisfacit, ut nihil addere necesse sit. Summa itaque omnium est, quia reges Christiani habent supremam potestatem in temporalibu,s repugnat autem esse supremam, et esse alteri subiectam, sive directe, sive indirecte. Ad utrumque autem persuadendum ex scripturis colligit vulgaria testimonia quibus obedientia ad temporales principes commendatur, et adiungit potestatem pontificis quoad temporalia nullum in scriptura habere fundamentum, neque in usu vel traditione ecclesiae. Multa eliam accumulat, in quibus quastionem hanc de potestate spirituali pontificis cum quaestione de exemptione clericorum confundit, cum tamen, ut saepe dixi, distinctae sint et ex principiis longe diversis definiendae;, ideoque omnia, quae ad exemptionem pertinuerit, in sequentem librum remittimus, aliis vero in capite sequenti satisfaciemus.
spacer 5. Principio ergo contra regem Angliae id statuimus, quod Barclaius admittit, pontificem Romanum esse spiritualem patrem et pastorem summum regum et principum temporalium, quantumcumque in suo ordine supremi sint, ac proinde in his, quae ad animam et spirituale regimen spectant, reges esse pontifici Romano subiectos. Haec assertio directe respondet primae quaestioni propositae, estque de fide catholica tenenda. Et nova probatione non indiget. Sequitur enim evidenter ex principiis capitibus praecedentibus traditis. Ostendimus enim papam esse pastorem omnium ovium Christi. At reges Christiani inter oves Christi computantur, alioqui extra ovile et extra ecclesiam Catholicam erunt. Ergo etiam illorum pastor est papa. Ergo e converso ipsi spirituali pontificis potestati subiacent. Nam haec duo corrolativa et inseparabilia sunt. Quapropter scripturae, pontificum, conciliorum et patrum tcstimonia, quae probant pontificem summum succederc Petro in universali potestate regendi ecclesiam, probant etiam reges subdi eidem potestati pontificis, saltem in spiritualibus, Nam potestas data in totum ovile seu corpus, ad singulas oves seu partes extenditur. Et qua ratione illa potestas caeteros baptizatos cuiuscumque inferioris conditionis sub se complectitur, eadem reges etiam et imperatores comprehendit, quia nullo iure exempti sunt, et regia dignitas cum Christiana subiectione non repugnat. Alias etiam cum Christiana fide et professione pugnaret, cum ipsa Christi fides obedientiam hanc a suis cultoribus requirat.
spacer 6. His generalibus rationibus et testimoniis addi possunt specialia verba, imprimis concilii Nicaeni, canon. 39, inter octoginta ex Arabico translata, ubi de pontifice Romano dicit: Ipse est primus sicut Petrus, cui data est potestas in omnes principes Christianos et omnes populos eorum, ut qui sit vicarius domini nostri Iesu Christi super cunctos populos et universam ecclesiam Christianam. Unde Symmachus papa, Apolog. ad Anastasium Imperatorem, sic ad eum loquitur: Tu, si Christianus princeps es, qualiscumque praesulis apostolici debes vocem patienter audire. Et Anastasius papa II, in epist. 1 ad Anastasium imperatorem, obedientiam in his quae illum monebat, ab ipso requirit. Et Gelasius ad eumdem, Licet praesideas humano generi dignitate rerum terrenarum, tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis. Et infra, Subdi te debere cognosce religionis ordine &c. Ex testimoniis etiam supra allatis, quibus primatum Romanae sedis ostendimus, multa expresse declarant inter oves Petro commissas etiam reges et imperatorem numerari. Praesertim Nazianzenus, in oratione ad populum timore perculsum, Suscipe (ait) vocem liberiorem, scito te esse ovem gregis mei. Et Chrysostomus, homil. 83: Si is qui diademate coronatur indigne adeat, cohibe: maiorem illo potestatem hahes. Et Ambrosius, lib. De Dignitat. Sacerdot., cap. 2, ait, reguim colla submitti pedibus sacerdotum.
spacer 7. Multum denique veritas haec ex factis, exemplis ac testimoniis Christianorum imperatorum ac regum manifestatur. Nam imprimis de Philippo primo imperatore Christiano memoriae proditum est obedivisse Fabiano papae praecipienti ut ad commuuionem non prius accederet quam inter publicos poenitentes sedens peccata defleret, ut Eusebius refert, libro sexto Histor., capite vigesimoquinto, alias vigesimo septimo. et Nicephor., lib. V, c. 25. De Constantino etiam nota est historia quod in concilio se ab episcopis iudicandum esse dixerit, non de illis iudicaturum, apud Rufiin., lib. I, c. 2. Satis etiam pie Iustinus imperator;, in lib. IV, c. De Summ. Trinit. et Fide Cathol., Nos (inquit) reddentes honorem apostolicae sedi et vestrae sanctitati, quod semper nobis in voto fuit, et ut decet, patrem, honorantes vestram sanctitatem, omnia quae ad ecclesiarum statum pertinent festinavimus ad notitiam deferre vestrae sanctitatis, quoniam nobis semper fuit magnum studiim unitatem vestrae apostolicae sedis, et status sanctarum ecclesiarum custodire. Et alia quae prosequitur, quibus satis se ostendit spiritualiter apostolicae sedi subiectum, ut recte intellexit, et laudavit Ioannes pontifex in rescripto quod in eadem lege refertur, § Inter claras, ubi inter alia dicit, Romanae sedis reverentiam conservatis, et ei cuncta subiicitis, et ad eius deducitis unitatem, et caetera quae supra retulimus.
spacer 8. Sunt etiam valde notanda verba Caroli Magni imperatoris, In memoria b. Petri honoremus s. Romanam, et apostolicam sedem, ut quae nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat magistra ecclesiasticae rationis, quare servanda est cum mansuetudine humilitas ut, licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur iugum, tamen feramus et pia devotione toleremus. Quae verba ex capitulis Caroli refert Gratian., in c. 3, dist. 19, et Nauclerus, volum. II, generat. 28, dicit esse unum ex viginti tribus legum capitiilis, quae Carolus ad suos subditos misit. Et receptum est a patribus in concilio Triburiensi, canon. 30. Unde etiam dixit Symmachus papa in sexta synodo Romana, Non licet imperatori vel cuiquam pietatem custodienti quidquam, quod apostolicis regulis obviet, agere. Et refert Gratianus, in c. 2, dist. 10, ubi similia verba ex Calixto, Marcellino et Adriano papa referuntur. Imo idem Adrianus papa in ultimo suorum capitulorum, Generali (ait) decreto constituimus, ut execrandum anathema sit, et veluti praevaricator catholicae fidei semper apud Deum reus existat, quicumque regum vel potentum deinceps Romanorum pontificum decretorum censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandam, ut est apud Gratianum, in c. Generali, 25, q. 1.
spacer 9. Possunt praeterea his adiungi plura signa reverentiae et obedientiae sedi apostolicae data ab imperatoribus et regibus in omnibus locis ac temporibus. Nam inprimis fere omnes vocant spiritualem patrem, et addunt beatissimum, sanctissimum, aut aliquid aequivalens, ut videre licet in multis epistolis diversorum imperatorum ad Leonem Papam, Hormisdam, Anastasium, et alios, specialiterque notari possunt verba Ladislai regis Ungariae in oratione ad Nicolaum V, ubi vocat pontificem maximum, unicum Christianorum principem, et regum regem, ac in terris Deum, ut extat apud Cocleum, lib. XI Historiae Husitarum. Deinde confitentur saepe et recognoscunt cathedram Petri in pontifice Romano eiusque universalem iurisdictionem in totam ecclesiam, ut constat ex Constantino et aliis supra allegatis, et ex Valentiniano, epist. ad Theodos., in act. 1 concilii Chalcedonensis, et in alia eiusdem ad Leonem, ubi eum ait, habere principatum sacerdotii, fidei praesidentem, et ipso auctore congregandum esse concilium, et ex aliis quae ibi videri possunt. Item ex Iustiniano in legibus et authenticis in superioribus citatis, et ex litteris ad Bonifacium II, quae inter gesta Bonifacii, tom. II Couciliorum, referuntur, ubi prius de apostolica sede intelligit illud, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et subiungit, Haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Et infra, Anathmatizamus omnes qui contra s. Romanam et apostolicam ecclesiam superbiendo suas erigunt cervices, sequentes in omnibus apostolicam sedem et praedicantes eius omnia constituta.
spacer 10. Et Federicus I, in epistola ad Emmanuelem Graecum imperatorem, prius dicit Romanam ecclesiam omnium ecclesiarum unicam matrem, dominam, et magistram a Deo esse ordinatam. Unde infert, Summo pontifici, quem nomine tenus sanctum appellas, debitam obedientiam exhibeas et honorem. Fertur etiam epistola Leonis Armenorum regis ad Innocent. III, quem Dominum et in Christo patrem et universalem papam appellat, et pastorem, quem Deus ecclesiae suae praeesse voluit. Et subiungit, Vestri luminis gratia informati, omne regnum nobis a Deo commissum, et omines Armenos ad unitatem s. Romanae ecclesiae divina inspirante clementia revocare cupimus et optamus. Similia scripsit Michael Palaeologus ad Gregorium X sub annum 1274. Et plura Andronicus, imperator Graecus, in epistola quae extat in bibliotheca Palatin,i ubi Romanam ecclesiam dicit habere supremum absolutumque principatum super universam catholicam ecclesiam ab ipso domino traditum &c.
spacer 11. Praeterea Carolus rex Franciae, in epistola ad Adrianum II, sic scribit: Sanctissimo patri Adriano summo et universali pontifici, Carolus, Dei gratia rex et spiritualis filius vester &c. Et Hugo rex Franciae ad Ioannem papam XV inter alia dicit, Hoc ex integro affectu dicimus, ut intelligatis et cognoscatis nos et nostros vestra nolle declinare iudicia. Et Ludovicus etiam rex Galliae epistola ad Pium II prius his verbis illum salutat: Beatissimo patri nostro Pio papae II, obedientiam filialem, et deinde subiungit, Te vicarium Dei viventis ea veneratione prosequimur ut sacra tua monita, praesertim in ecclesiasticis rebus, velut vocem pastoris audire, illisque parere prompta mente velimus. Te dominici gregis pastorem profitemur et scimus, teque iubentem sequimur &c. Ita s. Ludovicus rex Franciae, inter documenta ad Philippum filium ante mortem scripta, inquit, Sis devotus et obediens matri Romanae ecclesiae eiusque pontifici tanquam spirituali patri, te morigerum praebeas. Praeterea Sigismundus rex Poloniae, in epistola ad concilium Lateranense sub Leone X, quae habetur in eius act. 1, obedientiam praestat summo pontifici, et addit, Iuxta consuetudinem maiorum meorum.
spacer 12. Et in eodem concilio, sess. 2, in principio, habetur mandatum regis catholici Ferdinandi, in quo inter alia multa illustrissima suai fidei testimonia hoc ponit: Profitemur nos filium sanctae Romanae ecclesiae matris nostrae deditissimum, proque eius honore atque statu animam ponere paratissimum. Et infra red subdit, se mittere legatum ut intersit concilio, Ibique (ait) obedientiam debitam praefato beatissimo domino nostro papae toties, quoties opportunum fuerit, praestandam &c. Et similia fere verba ex Carolo V habentur in edicto Wormaciensi. Neque plura testimonia Hispaniarum regum referre necesse est, quia resecst notissima, et quia rex Alphousus, in suis Legibus, parte prima, tit. 5, l. II, III, IV et V, ex professo non solum profitetur, sed etiam erudite pontificiam dignitatem et potestatem declarat, dicens, ratione illius esse speciali modo, vicarium Christi et successorem Petri, ac propterea per antonomasiam apostolicum appellari, et nominari etiam papam, quia pater patrum et caput episcoporum et aliorum praelatorum. Et propterea (inquit) omncs Christiani totius orbis, quando ad ipsum accedunt, pedem eius osculantur. Addit deinde, in fine legis 4, eum qui negaverit pontificem habere hanc potestatem,vel esse caput ecclesiae, non solum excommunicatum esse, sed etiam haereticum. Et in l. 5 generaliter et sine exceptione dicit omnes Christianos teneri ad obediendum pontifici in spiritualibus &c.
spacer 13. Venio ad reges Angliae, qui a principio suae vocationis ad fidem, usque ad Henricum VIII, Romanum pontificem tanquam supremum ecclesiae pastorem recognoverunt. Primus enim Britanniae rex Lucius, statim ac fidem suscepit, ad Eleutherium misit epistolam, Obsecrans (ait Beda) ut per eius mandatum Christianus efficeretur, et mox effectum piae postulationis consecutus est. Quo facto et exemplo ostendit aperte recognovisse pontificem ut pastorem suum. Quomodo enim sacramentum tam necessarium ab alio quam a pastore suo postulasset? Item professus est illum habere claves totius ecclesiae, et ad illum principaliter pertinere per ianuam baptismi reges et principes intra ecclesiam recipere. Alioqui cur non potius ab aliquo episcopo Britannico (si fortasse aliquis tunc ibi erat ex praedicatione et ordinatione Iosephi succedens), vel saltem ab aliquo vicino episcopo baptismum postulasset? Nam, ut ex Irenaeo, lib. I, c. 8, sumimus, iam eo tempore in Germania, Gallia et Hispania, quae sunt provinciae Britanniae insulae quam Roma viciniores, erant fundatae ecclesiae et episcopi creati. Cur ergo ad nullum illorum nuncios misit, sed ad Romanum solum? Non certe alia ratione nisi quia illum tantum universalem iurisdictionem et superiorem potestatem in ecclesiam habere credidit. Supra etiam retulimus ex Beda blue regem Osuvi, cum audisset Petro principaliter esse datas claves regni coelorum, et illius succcssorem Romanum pontificem esse crederet, dixisse: Ego vobis dico, quia hic est ostiarius ille, cui ego contradicere nolo, sed in quantum novi et valeo, huius cupio in omnibus obedire statutis. Haec dicente rege (ait Beda) faverunt assidentes, et ad ea, quae meliora cognoverant, sese transferre festinabant. Multaque alia de recursu regum Angliae ad apostolicam sedem in rebus et negotiis ecclesiasticis Beda refert.
spacer 14. Item Ioannes papa X Eduardum regem tanquam ovem suam admonuit, ut refert Polydorus, lib. VI. Estque optima epistola regis Eduardi ad Nicolaum II, quam sic inscribit: Summo universalis ecclesiae patri Nlcolao, Eduardus, gratia Dei Angloum rex, debitam subiectionem et obedientiam. blue Et postea in epistola confitetur et postulat ut quod praedecessor papae ipsi iniunxerat sub nomine obedientae et poenitentiae pro quodam voto ratum habeat, et ut quaedam privilegia confirmet, et postea dicit se augere et confirmare donationes et consuetudines pecuniarum quae habet s. Petrus in Anglia, easque mittere collectas cum regalibus donis &c. Similes fere inveniuntur epistolae alterius Eduardi regis Angliae ad Bonifacium VIII, et alterius ad Clementem VI. Et sunt etiam optima verba regis Richardi II ad Clementen III: blue Iustiorem exitum facta principum sortiuntur, cum a sede apostolica robur et favorem accipiunt et sanctae Romanae ecclesiae colloquio diriguntur. Propterea dignum duximus ad notitiam beatitudinis vestrae transmittere quae inter nos et dominum Tancredum, illustrem Sicilae regem, publico nuper et necessario sunt celebrata contractu. Et infra, Sanctitatem vestram et sanctam Romanam ecclesiam ohnixe rogamus ut sancta sedes apostolica fideiussionem pro nobis suscipiat, et ut confidenter id faciat, testimonio praesentium litterarum vobis liberam concedimus potestatem, nos et haeredes nostros, et terram nostram districtius coercere, si contra praefatam pacem venerimus &c.
spacer 15. Praeterea Kenulphus, rex Merciorum in Anglia, epistolam scripsit ad Ioannem IIIpontificem, in qua prius gratias Deo agit quia cum gloriosissimum gregis sui pastorem Adrianum perpetuo remunerandum super aethera duxisset, suis tamen ovibus pia erexit providentia eum, id est, Leonem, qui scit ovile dominicum ad caulas superioris vitae agitare. Et infra, Quapropter opportunem arbitror tuis sanctis iussionibus aurem obedientiae nostrae humiliter inclinari. blue Et postea, humiliter benedictione postulata, subiungit, Hanc benedictionem omnes qui ante me fuerunt Merciorum reges meruerunt ab antecessorihus tuis adipisci, hanc ipse humilis peto, et a vobis, o sanctissime, impetrare cupio, quatenus imprimis adoptionis sorte me tibi filium suscipias, sicut te mihi pantris persona deligo, et totis obedentiae' viribus semper amplector. Refert etiam Petrus Blesensis epistolam quamdam reginae Angliee, quae apud ipsum est 144, in qua contra tyrannidem cuiusdam principis Christiani auxilium Coelestini papae implorat, Quem constituit, inquiens, Deus super gentes, et regna in omni plenitudine potestatis. Et infra, Nec ista dissimulare potestis sine criminis et infamiae nota, cum sitis vicarius crucifixi, successor Petri, Deus etiam Pharaonis. Et cum postea tyrannum claves ludibrio habere retulisset, concludit, Etsi vestram non vultis iniuriam prosequi, vbhis tamen Petri opprobrium et iniuriam Christi dissimulare non licet.
spacer 16. Potest praeterea hoc loco insignum huius spiritualis subiectionis regum Angliae adduci consuetudo illa, cuius supra Eduardus meminit, solvendi tributum Romanee ecclesiae in d. Petri reverentiam, quae consuetudo ab Ina rege initium sumpsit, teste Polydoro, lib. I, et a succcssoribus conservata et aucta est, ut in lib. V et aliis locis prosequitur. Posteaque lege lata a Guillelmo, conquaestore Angliae, confirmata est, et inter eius leges dicitur esse decima, et de denario Petri inscribitur. Atque ita usque ad tempora Henrici VIII tributum illud Romanae ecclesiae persolutum est. Unde optime colligit Sander., d. l. V, c. 6, verisimile non esse, reges Angliae, qui in honorem sancti Petri regnum suum vectigale Romanae sedi fecerunt, spiritualem eiusdem regni gubernationem eidem sedi negasse. Potestque indicium hoe locupletari ex his, quae Azor congerit in 2 p. suarumInstit., lib. IV, c. 35.
spacer 17. Tandem confirmari hoc potest ex antiquo usu et praxi antiquorum catholicorum regum Angliae, qui semper a pontificibus postulaverunt tum dispensationes in votis aut ecclesiasticis legibus, tum episcoporum confirmationes, tum etiam pallium archiepiscopis dari solitum, et saepe ipsos archiepiscopos pro suscipiendo pallio Romam interdum mittebant, aliquando vero reges a pontificibus, ut daretur absentibus, postulabant. Interdum etiam episcopi et reges in controversiis quas inter se habebant, ad pontificem appellebant, de quibus et multis similibus videri possunt Neubrigensis, lib. I Rerum Anglicarum, et Maimesburiensis, lib. I De Gestis Pontificum, et lib. I Histor. Novel, et Petrus Blesensis, epistol. 136, cum aliis multis, et Matthaeus Parisius, in Historia regum Angliae, Baronius, anno 1100 et 1117, et 1174, et quoties de regibus Angliae historia occurit. Aliqua etiam in summam redegit Sanderus, in Clavi David, lib. V, cap. 6. Quae his repetere non est necesse, cum ipse etiam Henricus VHII, rex Angliae (ut supra notavimus), priusquam in schisma incideret, magnum pro sede Romana eiusque auctoritate testimonium scriptum reliquerit in Assertione Sacramentorum contra Lutherum, artic. 2, ubi inter alia dicit, Non tam iniurius ero pontifici, ut anxie et sollcite de eius iure disceptem, quasibres haberetur pro dubia. Ideoque dispensationem a papa postulavit, quia eo tempore se spirituali potestati pontificis subiectum agnoscebat, secundum fidem et traditionem quam non solum a praedecessoribus suis, sed ab universo orbe Christiano acceperat, cui etiam traditioni in suo libro testimonium perhibuit.
spacer 18. Denique veritas haec ex quodam principio in cap. 6 huius libri demonstrato manifeste sequitur. Probavimus enim temporalem regem ex vi suae regiae dignitatis nullam habere potestatem vel iurisdictionem spiritualem. Quod principium non minus verum in regibus Anglicanis est quam in aliis, ut per se notum est, nam propterea rex Iacobus contrarium persuadere nititur omnibus regibus, quia videt causam et rationem esse communem. Ex hoc ergo principio ita concludimus: temporales reges non habent in ecclesia spiritualem potestatem. Ergo necesse est ut in spiritualibas subsint ecclesiasticae potestati. Probatur consequentia, quia in ecclesia non sunt nisi oves et pastores, seu ovile et pastor. Sed qui non habet spiritualem potestatem, non est pastor. Ergo oportet ut sit ovis, alioqui in ovili non erit, neque ecclesiae membrum. Et quidcm contra omnem rationem et rcctum ordincm esset, quod in ecclesia sint aliqui qui nec regere spiritualiter possint ncc regi, alioqui neque papa esset Christi vicarius integre et perfecte, neque res ordinate fierent, nec ecclesia posset in unitate et pace conservari, nec deniquc omnibus fidelibus sufficienter esset ad salutem provisum.
spacer 19. Unde haec ratio non solum probat temporalem regem esse subditum pontifici in spiritualibus, sed etiam iure ordinario unumquemque regem esse subiectum suo episcopo, nisi a pontifice eximatur, et sub protectione seu iurisdictione sua immediate recipiatur. Quod rex Angliae male fert, et in Bellarmino reprehendit, est tamen manifestum, si debitus ordo hierarchiae ecclesiasticae consideretur. Nam reges inter oves nullam iurisdictionem spiritualem habentes computantur. Ergo ex vi sui status, et attento solo iure naturali vel divino, non habent maiorem exemptionem a iurisdictione episcoporum quam csaeteri laici in eadem dioecesi commorantes. Et hoc probat exemplum Ambrosii et similia, et quod dixit Chrysostomus, maiorem illo potestatem habes, blue et nonnulla alia, quae supra retulimus. Clarius vero id traditur a Clemente III, in cap. Omnes Principes, de maiorit. et obedientia, ubi id notat Glossa, Panormitanus et alii doctores, et in cap. Solitae, eodem titul. Ab hoc autem ordinario iure solent eximi reges per privilegia pontificum, ab ipsius autem pontificis obedientia eximi nullo modo possunt, et ideo illi praecipue spiritualiter subiecti dicuntur.

CAPUT 22
REGES CHRISTIANOS NON SOLUM QUOAD PERSONAS, SED ETIAM QUOAD REGIAM POTESTATEM, ID EST, NON SOLUM UT HOMINES, SED ETIAM UT REGES CHRISTIANOS, POTESTATI PONTIFICIS SUBIICI

SUMMARIUM

1. Prima conclusio. spacer2 - 3. Haec assertio est communis inter catholicos. spacer4. Probatur conclusio. spacer5. Ex parte ipsorum regum ostenditur vim directivam eorum inesse pontifici.spacer6 - 8. Idem efficaci evincitur dilemmate. spacer9 - 10. Exemplis declaratur eadem regem a pontifice dependentia. spacer11 - 12. Materia legis civilis et canonicae. spacer13. Leges civiles de rebus ecclesiasticis disponentes ipso iure sunt irritae. spacer14 - 15. Quando possit pontifex indiciis saecularibus se intromittere. spacer16 - 19. Ad defensionem fidei reges possunt compelli a pontifice.

SSERTIONI in praecedenti capite probatae altera subiicienda est ,quae ex praecedenti sequitur, et secundae quaestioni in principio praecedentis capitis propositae respondet, nimirum, pontificem summum, ex vi suas potestatis seu iurisdictionis spiritualis, esse superiorem regibus et principibus temporalibus, ut eos in usu potestatis temporalis dirigat in ordine ad spiritualem finem, ratione cuius potest talem usum praecipere vel prohibere, exigere aut impedire, quantum ad spirituale bonum ecclesiae fuerit conveniens. Per potesiatem enim directivam non intelligimus solam potestatem consulendi, monendi aut rogandi, haec enim non sunt propria superioris potestatis, sed intelligimus propriam vim obligandi et cum morali cfficacia movendi, quam aliqui solent coactivam appellare, sed haec vox magis ad poenas pertinet, de quibus in capite sequenti dicturi sumus. Hic autem de iurisdictione ad obligandum in conscientia loquimur.
spacer 2. Assertio ergo sic explicata communi consensu catholicorum recepta est, quos ex parte in cap. 4 huius libri allegavi. Nam illi auctores qui absolute docent papam habere supremam potestatem, etiam temporalem, in universo orbe, hoc praecipue intendunt, et fortasse vel omnes, vel plures illorum in hoc tantum sensu locuti sunt. Nam, licet interdum indistincte et sine sufficienti declaratione, vel etiam improprie, lcquantur (quia potestas papae temporalis non est, sed spiritualis, quae temporalia sub se continet, et circa illa indirecte, id est, propter spiritualia versatur), nihilominus saepe hunc sensum declarant, et distinctionem vel expresse vel virtute attingunt. Affirmant enim aliqua posse indirecte pontificem, et directe negant. Ut iudicare defendo, sicut dixit Glossa in c. Novit, de iudiciis, verb. iudicare, ubi Innocentius eam sequitur, et Panorm., num. 11 et sequentibus; imo si attente legatur a num. 11 non aliter intellexit habere pontificem supremam potestatem temporalem. Similiter dixit Glossa in regula Possessor. 2 de regulis iur., in VI, papam indirecte posse revocare legem civilem intuitu vitandi peccatum, non tamen directe et per se, id est, cessante ratione pertinente ad salutem animae, ubi licet non utatur formahter his terminis directe vel indirecte, in re tamen et per descriptionem eumdem sensum declarat.
spacer 3. Simile exemplum est in Glossa, cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitim., verb. habeat potestatem, estque de legitimatione ad temporalia, quam pontifex directe dare non potest, licet possit indirecte. De quo exemplo videri possunt Covar., in IV Decretal., 2 p., c. 8, § 8, numer. 13 et sequentibus; et Molin., lib. III De Primogen., cap. 2, num. 10 et sequentibus, et plures alii, quos allegant. Reliqui vero doctores, praesertim theologi, d. cap. 4 allegati, negantes habere pontificem absolutum dominium regnorum omnium, seu directam potestatem temporalem supra omnes reges, unanimi consensu docent veritatem hanc de potestate pontificis directiva regum et principum, et iurisdictionis ac regiminis eorum. Qui plures alios doctores pro hac veritate referunt, et multo plures Bellarminus in principio responsionis ad Barclaium, ex quibus in sequenti assertione aliquos notabimus.
spacer 4. Primum ac praecipuum fundamentum ex illis scripturis sumimus, in quibus pontifici universalis animarum cura commissa est. Nam ad gerendam hanc curam plena et perfecta potestas data est Petro, et consequenter etiam eius successoribus, Romanis episcopis, quia qui succedit in munere, succedit etiam in potestate. Ergo talis potestas data est ad omnia quae ad hoc regimen necessaria sunt. Ergo in illa potestate spirituali includitur vis directiva cuiuscumque potestatis temporalis in regibus vel supremis principibus existentis. Assumptum manifestum est, tum ex verbis domini, Quodcumque ligaveris, et Quodcumque solveris, et Pasce oves meas; tum quia ad sapientem Christi domini providentiam hoc pertinebat. Unde facile etiam prima consequentia ostenditur, quia non solum Christus verus Deus, cuius opera perfecta sunt, sed etiam quilibet prudens gubernator qui vices suas alicui committit, vel suam potestatem delegat, consequenter dat potestatem ad omnia quae ad finem vel effectum talis commissionis seu delegationis necessaria sunt, ut prudens ratio naturalis, et iura tam civilia quam canonica disponunt, 1. 2, ffF. de iurisdict. omnium iudic.: Cui iurisdictio data est, ea quoque concessa esse videntur sine quibus iurisdictio explicari non potuit. Et cap. praeterea, de offic. deleg.: Ex eo quod causa alicui committitur, super omnibus quae ad causam ipsam spectare noscuntur, plenariam recepit potestatem.
spacer 5. Superest ut subsumptam illationem probemus, nimirum in hac spirituali potestate indirecta vim directivam temporalium includi. Hoc enim est quod maxime adversarii negant, expressumque a nobis scripturae testimonium postulant quo talis inclusio doceatur. Nos vero facile respondemus non in omnibus esse necessarium expressum scripturae testimonium, satisque esse si ex scriptis clara et necessaria ratione, vel patrum traditione et interpretatione colligatur. Dicimus ergo hoc contineri in scriptura tanquam particulare in universali, vel tanquam unum ex necessariis mediis in fine, seu in potestate dirigendi ad finem talis potestatis spiritualis. Potest autem hoc dupliciter explicari, scilicet vel ex parte ipsius principis temporalis vel ex parte subditorum eius. Nam, ut dixi, reges temporales spiritualiter subditi sunt Petro et successoribus eius. At vero potestas spiritualis data Petro universalis est ad omnes actus subditorum dirigendos, quibus vita aeterna perdi vel comparari potest, ut probat indefinitum verbum Pasce, et universalis potestas ligandi et solvendi. Unus autem ex his actibus in Christiano principe est debitus usus potestatis gubernativae, nam si illa non iuste utatur, condemnabitur. Ergo ad pastorem spiritualem talis principis pertinet facultas dirigendi illum in usu suae temporalis potestatis, si alicubi a recta ratione, aut a fide, iustitia vel charitate deviet. Sic ergo potestas illa ad temporalia indirecte extenditur, nam usus ipse temporalis potestatis, quatenus animae obesse vel prodesse potest, sub spiritualibus tanquam particulare sub universali continetur, et tanquam medium necessarium sub fine, ad quem potestas spiritualis ordinatur. Et hanc rationem insinuavit optime Gelasius papa ad Anastasium imperatorem, ubi distinguit duas potestates, spiritualem et temporalem, et addit, blue In quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino sunt reddituri examine rationem. Quapropter verba illa Pauli, Obedite praepositis vestris et subiacete eis, ad Hebr. 13, non minus reges comprehendunt quam caeteros, quia et universalia sunt, et ratio a Paulo subiuncta, Ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri, in regibus etiam procedit, ut ex Gelasio dixi. Merito ergo dicere possumus in verbis illis potestatem hanc praepositorum ecclesiae contineri.
spacer 6. Alio etiam modo et non minus efficaci haec inclusio ostenditur ex parte subditorum regis temporalis Christiani, quia si ipse iniqua praecipiat, vel plus quam expedit permittat subditis illicitos usus temporalium actionum vel bonorum, in magnum spirituale detrimentum subditorum ccdet. Sed pontifex tenetur habere curam spiritualem totius populi Christiani subditi tcmporalibus regibus. Ergo in hoc munere includitur potestas avertendi a Christiano populo omnia spiritualia incommoda quae ex abusu potestatis temporalis in illum possunt redundare. Ergo hoc etiam titulo nccesse est ut potestas spiritualis principis ad temporalia indirecte extendatur, dirigendo ubi oportuerit potestatem temporalem, ut illa temporalia disponat quod spiritualibus non noceant. Et haec etiam ratio insinuatur a Gelasio supra, si, ut alia lectio habet, legatur, quanto pro ipsi regiminibus hominum reddituri sunt rationem. Et utrumque etiam significat Nicolaus papa, ad Michaelem dicens, Christianos imperatores pro aeterna vita pontificibus indigere.
spacer 7. Declaraturque amplius haec ratio, nam utraque potestas temporalis et spiritualis, prout in ecclesia existunt, ita conferri et possideri debuerunt ut communi bono et saluti Christiani populi proficiant. Ergo necessarium est ut hae potestates aliquem ordinem inter se observent, alias non posset pax et unitas in ecclesia servari, nam saepe temporalia commoda repugnant spiritualibus, et ideo vel erit bellum iustum inter utramque potestatem, vel necesse est alteram alteri cedere ut omnia recte ordinentur. Ergo vel potestas spiritualis erit sub temporali, vel e contrario. Primum nec dici nec cogitari potest secundum rectam rationem, quia temporalia omnia ordinari debent ad spiritualem finem. Ergo dicendum e contrario est potestatem temporalem subiectam esse spirituali. ut a suo fine non deflectat. Nam ita subordinantur potestates sicut et fines. Ideoque merito dixit d.Thomas, 2. 2, q. 40, art. 2, ad 3, bella subordinari potestati papae, quia potentia, virtus, vel ars respiciens superiorem finem habet sibi subiectas facultates inferiores in ordine ad eumdem finem. Et q. 60, art. 6, ad 3, sic ait: Potestas temporalis subditur spirituali, sicut corpus animae, et ideo non est usurpatum iudicium, si spiritualis praealatus se intromittat de temporalibus. Et in 2, dist. 44., in expositione textus, ad 4, ait, Saecularem potestatem esse sub spirituali in his quae ad salutem animae pertinent, et ideo in iisdem magis esse obediendum spirituali potestati quam temporali, licet in his quae ad bonum civile pertinent magis sit obediendum potestati saeculari. In quibus verbis etiam superiorem distinctionem plane indicat. Addit vero limitationem dicens, Nisi forte potestati spirituali etiam saecularis potestas coniungatur, sicut in papa, qui utriusque potestatis apicem tenet. Quod intelligi posset unius directe et alterius indirecte, iuxta superiora verba. Qiuia vero haec posteriora verba exceptionem continent a prioribus, videtur in eis potius loqui de utraque potestate directa, et consequenter loqui de pontifice, ut simul est pontifex et rex temporalis. Denique habere apicem utriusque potestatis, quia in utroque ordine habet potestatem supremam, licet non aeque universalem, ut etiam dixit Imiocentius III in dicto cap. Per venerabilem.
spacer 8. Atque ad hunc modum intelligenda sunt alia quae de hac potestate idem d. Thomas tradit, lib. I De Regimine Princ, c. 14, et lib. III, c. 10, 11, 12 et 13, si tamen eius est opus. Quibus locis, variis exemplis et similitudinibus ad hanc veritatem declarandam utitur, multisque historiis et gestis summorum pontificum eamdem confirmat. Idem optime et satis copiose Alexand. Alens., 2 p., q. 118, memb. 3, art. 1, et 3 p., q. 40, membr. 5, quaest. penult., et p., q. 10, memb. 5, post art. 2, in tract. De Officio Missae, p. 2, art. 2; Hugo de S. Victor., lib. II De Sacram., p. 2 ,c. 4; Turrecrem. in Sum. de Eccles., lib. II, c. 113; Waldens., tom. I, in Doct. Fid. Antiq., lib. II, c. 76; Caietanus, in Apolog. pro Roman. Pontif., c. 13; Henric., Quodlib. 6, quaest. 23, ubi ait, sacerdotem apostolicum se habere ad reges sicut architectum civilem ad alios artifices in civitate. Bellarminus, De Sum. Pontif., lib. V, c. 6, 7 et 8; Albert. Pigh., lib. V De Eccles. Hierarc, c. 14 et 15; Sander., De Visib. Eccles. Monarch., praesertim c. 4; Victor., Duplici Reiect. de Potest. Eccles., et altera De Potest. Civili, et in Relect. de Indis, p. 1, n. 29; Dried., De Libert. Christ., lib. II, c. 2; Soto, in 4, d. 25, q. 2, art. 5, et lib. IV De Iust., q. 5, art. 4; Navarr.,in c. Novit, de iudic, notab. 3, num. 19 et sequentibus; Almain., De Potestat. Eccles., cap. 8; Molin., referens plures, I tomo De Iustit., disput. 29, et consentiunt iurisperiti quos infra referemus.
spacer 9. Declaratur praeterea haec dependentia et subordinatio optimis exemplis. Primum est de domino et servo. Nam dominus habet peculiarem potestatem in servum, quam sine dubio non habet papa in servum alienum, unde recte dicitur non habere directam potestatem dominativam in illum, et nihilominus certum est quemcumque dominum temporalem subesse potestati pontificis quoad debitum usum sui dominii, ita ut non sit contrarius spirituali saluti, vel domini vel servi, et in hoc sensu recte dicitur pontifex habere superiorem potestatem indirectam in servum alienum. Et simili modo patria potestas directe convenit proprio parenti et non spirituali pastori, et nihilominus illa potestas, quamvis a natura data, subest spirituali potestati, ut ab ea regatur et dirigatur, et ita potest dici spiritualis potestas indirecte extendi ad filiorum Christianorum gubernationem. Pari ergo ratione potestas temporalis regis per spiritualem potestatem pontificis gubernanda et dirigenda est. Possuntque exempla ad principem ipsum temporalem accommodari, ut ex eis a fortiori argumentum desumatur. Nam rex non habet quidem formalem, ut ita dicam, seu directam potestatem patriam in filium alicuius vassalli sui, nec proprium dominium servi alicuius subditi sui, et nihilominus habet eminentem seu indirectam potestatem ad dirigendum vassallum suum in usu patriae potestatis quam habet in filium, et in usu dominii quod habet in servum. Ergo multo magis vicarius Christi habet similem potestatem in reges Christianos in ordine ad spirituale bonum totius populi Christiani.
spacer 10. Explicatur praeterea haec potestas ex usu eius. Multiplex enim esse potest, ad duos tamen praecipue revocatur, qui iuxta duas temporalis principis potestates distingui possunt. Est enim in principe potestas iurisdictionis, quae proprie dicitur civilis et moralis, de qua praecipue tractamus. Ut autem haec timeri possit et conservari, coniunctam habere debet aliam potestatem, non iuris sed facti, ut sic dicam, quae physica est et executiva, seu militaris potest appellari. Iuxta has ergo duas potestates temporalis principis distinguimus duos modos huius spiritualis regiminis seu directionis. Primus pertinet ad actus iurisdictionis civilis. Talis est emendatio seu correctio legum civilium, quando bonis moribus consentaneae non sunt. Potest enim tunc pontifex illas emendare vel contrarias ferendo, vel praecipiendo principibus saecularibus ut eas revocent aut corrigant. Quae est doctrina communis theologorum, cum d. Thoma 1.2, q. 96, art. 5. Eamdemque tradunt copiosus iurisperiti, Barthol., in I Privilegia, c. de sacros. eccles., q. ult.; Alex., in I Captatorias, c. de testam. milit.; Anton. et Imola, in c. At si clerici, de iudiciis; Ioan. Andr., Cald. et Abb., in c. 1 de novi oper. nunciat.; Felin., in c. ecclesia, de Constit., n. 41; Covarr., in Epito., 4 Decret., 2 p., c 8, § 9, n. 6 et sequentibus; Anton. Gomez, in l. IX et X Tauri, n. 37 et 38; Fortun. Garci., in tractat. De Ult. Fin. Utriusque Iur., n, 51, qui alios referunt. Et hic usus frequentissimus est in iure canonico, et communi sensu et more ecclesiae approbatus, ideoque non licet catholico viro de potestate pontificia dubitare.
spacer 11. Est autem advertendum, materiam proximam legis civilis interdum esse per se ac directe omnino distinctam a canonica, ut quando est pure temporalis, et nullo modo sacra, nec ad finem spiritualem de se ordinata, ut est, verbi gratia, definire pretium mercium, ordinem iudiciorum civilium disponere &c. Aliquando vero communicare aliquo modo cum materia legis canonicae ratione rei subtractae utrique legi, ut leges circa matrimonia, circa funera, circa legata pia, et similes. blue Quando ergo leges civiles sunt huius posterioris generis, non solum indirecte, sed etiam directe per potestatem spiritualem emendari et irritari possunt, quia materia illa vel est directe spiritualis, vel est misti fori, et ideo spiritualis potestas directe circa illam versatur, ideoque omnes leges civiles, quae in talibus materiis versantur, si contrariae sint iuri canonico, per illud corriguntur, quia ab excellentiori potestate superantur. Et hoc modo leges civiles circa matrimonia disponentes per leges canonicas auferuntur, si illis repugnent, et illae solae valorem habent quae leges canonicas iuvant, modo ab eis permisso. Ut verbi gratia, leges civiles permittebant matrimonia inter consanguineos in secundo gradu, quibus praevalent canonicae illa irritantes.
spacer 12. Ad hunc etiam ordinem pertinent canonicae leges disponentes circa iuramenta promissoria, ut omnino serventur, non obstante lege civili, et praecipientes iudicibu slaicis ut eas servari faciant. blue Item huc etiam spectant canones statuentes contra civiles leges, ut legata pia valeant cum duobus tantum testibus. Nam piae causae directe sub potestatem spiritualem cadunt. Leges item civiles, quae in multis casibus secundas nuptias prohibent et puniunt, per canones derogantur, ut constat ex titulo de secundis nuptiis, et sic de aliis. At vero quando materia legum civilium est pure temporalis, tunc solum indirecte corriguntur per pontiftices, quando vel peccatis favent vel illis occasionom praebent, ut sunt leges concedcntcs praescriptionem cum mala fide, quae per canones sublatae sunt, ut constat. blue Idemque est de legibus permittentibus usuras, concubinatus &c. Vel etiam quando sunt minus consentaneae aequitati naturali, ut sunt leges negantes alimenta filiis spuriis, quae per canones temperantur. Atque eadem servata proportione, si lex aliqua civilis ad spirituale bonum regni iudicaretur conveniens, et reges in ea ferenda negligentes essent, posset pontifex auctoritate sua illam ferre, ut fecit Pius V dando formam constituendi census, quae materia satis temporalis est. Forma autem visa conveniens ad pericula usurarum vitanda, et ita intervenit eadem ratio indirectae potestatis.
spacer 13. Quibus addi potest alius modus irritationis legum civilium ex vi ecclesiasticae potestatis, nimirum quando disponunt in materia pure canonica, ut sunt illae quae de clericis vel rebus ecclesiasticis in particulari feruntur, et aliae similes quae libertati ecclesiasticae derogant. Hee tamen leges ipso iure naturae irritae sunt, et per canones potius irritae declarantur quam fiunt, red quia in aliena materia et extra sphaeram iurisdictionis temporalis versantur. Possunt tamen dici virtute spiritualis potestatis irritari quasi in radice, quando materia illa per spiritualem potestatem canonica effecta est et pro ecclesiastico foro reservata. Hoc enim etiam potest virtute iurisdictionis spiritualis fieri, quando materia illa divinum cultum vel religionem concernit, ut in materia De Legibus latius dictum est. Extantque de huiusmodi legibus obvia exempla in iure canonico, sub titulis de immunitate ecclesiarum, et sub titulo de constitut., et plura ex illis adducit Gloss., in Extravagant., quia in futurum Ioannis XXII, verb. Torneamenta. Extra ius vero commune optimum sumitur ex epistola Ludovici Galliae regis ad Pium II, in qua, inter alia, sic inquit: Sicut mandasti, pragmaticam red sanctionem sedi infensam a regno nostro, nostroquc Viennensi delphinatu, et omni ditione nostra mper praesentes pellimus, deiicimus, stirpitusqu ahrogemus.
spacer 14. Et quod de legibus dictum est de iudiciis ac sententiis potest cum proportione intelligi, nam directe non potest papa saecularia iudicia usurpare, In casu vero ad spirituale bonum necessario potest vel iniquam sententiam irritare vel causam aliquam temporalem ad se avocare. Praesertim quando inter eos lis versatur qui superiorem in temporalibus non recognoscunt, et ad commune bonum ecclesiae conveniens iudicatur. Sicque dicit Innocentius III, in c. Per venerabilem, Qui fil. sint legit., super patrimonium Petri plenam se exercere potestatem. In aliis autem regionibus, ait, certis causis inspectis temporalem iurisdictionem casualiter exercemus. Et fere idem in sententia dixit Bernardus, lib. I De Consider., nam in c. 6, dicit temporalia iudicia ad pontifices non pertinere, addit vero in c. 7, Sed aliud est incidenter excurrere in ista, causa quidem urgente, aliud vero incumbere istis tanquam magnis. Ratio est, quia ad munus pontificis spectat impedire publica peccata eorumque occasiones morales, praesertim quae cum vi aliqua vel auctoritate inferuntur, auferre, Ergo si leges civiles vel iudicia saecularia fovent peccata, aut illorum occasionem praebent, possunt per pontificem vel irrita declarari, vel etiam irritari, ut recte dixit Victor., Relect. 4 de Potestat. Eccles., q. 3, § Utrum potestas spiritualis sit supra &c., n. 13. Simili etiam modo ad pontificem spectat promovere fidem, religionem et pietatem, et ideo in earum favorem potest aliquid statuere et praecipere ut servetur, non obstante quacumque lege civili.
spacer 15. Alter usus spiritualis potestatis esse potest in dirigenda temporali, quatenus potestatem et vires exequendi seu ministrandi habet. blue Potestque red hic usus esse duplex, unus est cohibendo abusum illius potestatis, alter movendo ad necessarium usum, et, si opus fuerit, in auxilium fidei vel defensionem Christianae religionis illum imperando. Ad utrumque igitur residet in pontifice potestas. Et de priori quidem res est per se evidens, quia, ut dixit Innocentius III, in cap. Novit, de iudiciis, cohibere peccata proprium est spiritualis potestatis, et maxime ad id tenetur, quando sunt publice nociva et contra commune bonum. Sed talis est abusus ille potestatis regiae ad nocendum, et iniustum bellum inferendum. Ergo sine dubio in hoc subditur rex pontifici, qui sic ei possit talem potestatis suae usum prohibere.
spacer 16. Quod autem etiam posteriori modo possit pontifex regibus imperare probatur, quia principes Christiani vel ex officio suo vel ex iustitia quadam legali, qua membrum reipublicae illi subvenire obligatur, vel ex charitate Christiana ecclesiam defendere eique auxilium conferre tenentur. Ergo, necessitate vel causa exigente, potest pontifex, ut spiritualis pastor tam universalis ecclesiae quam ipsorum principum, eos movere ad usum potestatis suae, eos excitando et obligando per imperium. Assumptum ex terminis videtur notum, quia omnes Christiani sunt membra unius corporis ecclesiae, membra autem, ut ait Paulus, 1 ad Cor. 12, pro invicem et maxime pro bono totius corporis sollicita esse debent, unumquodque iuxta suam potestatem et dignitatem. Ergo quando principis potentia necessaria est, haec sollicitudo et cura ei maxime incumbit. Unde Leo papa, ep. 75 ad Leonem Augustum, Debes (inquit) incunctanter advertere regiam potestatem tibi non solum ad mundi regimen, sed maxime ad ecclesiae prasidium esse collatam. Et Gregorius, lib. II, indict. 11, epist. 61, seuc ap. 100, Ad hoc potestas pietali imperatorum data est, ut qui bona appetunt adiuventur, et terrestre regnum coelesti regno famuletur. Et optime Augustinus, epist. 50, tractans illud PsaL 2. Et nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram, servite domino in timore, Aliter (inquit) servit quia homo est, aliter quia etiam rex est. Quia homo est, ei servit vivendo fideliter; quia rex est, servit, leges iusta praecipientes, et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo. Unde concilium Parisiense sub Ludovico et Lothario, libro secundo, c. 2, Rex (inquit) primo defensor esse debet ecclesiae, servorum Dei &c. Ideoque iidem Ludovicus et Lotharius imperatores ad Eugenium papam scripserunt, Veraciter nos debitores cognoscimus, ut his, quibus regimem ecclesiarum, et ovium dominicarum cura commissa est, in omnibus causis ad divinum cultum pertinentihus, opem et auxilium pro qualitate virium nostrarum et intellectus nostri capacitate feramus. Et catholicus imperator Carolus V, in edicto Wormaciensi, Ad honorem, dixit, Dei omnipotentis, Romanique pontificis, et s. sedis apostolicae debitam reverentiam, pro imperialis dignitatis officio debito, nec non zelo et studio, quo nostrorum maiorum more et ingenita etiam nobis vi ad defensionem catholicae fidei, sanctaeque Romanae et universalis ecclesiae honorem, tutelam et protectionem, omnes nostras vires et facultates, imperium, regna, dominium, vitam denique et animam ipsam exponere sumus parati.
spacer 17. Ex his autem illatio superius facta facile monstratur. Nam si rex aut princeps in hoc auxilio ecclesiae praestando sit negligens, sine dubio potest pontifex illum excitare et praecipiendo movere. Primum ex illo principio supra probato, quia papa non solum est pastor regis ut hominis, sed etiam ut regis, quia in utroque munere se recte gerere debet, ut salvari possit et Deo placere. Ergo potcst pontifex curare, et illi praecipere ut regis obligationem in hac parte adimpleat. Deinde, quamvis non ita urgeret ecclesiae necessitas, ut ex lege ipsa charitatis quasi naturalis oriretur obligatio, sufficiente causa interveniente, posset pontifex illam imponere, quia praeceptum esset iustum. Nam in ordine ad spiritualem finem esset rationi consentaneum, ac subinde esset legitima potestate impositum. Quia cum pontifex sit caput, et superior in spiritualibus, potestatem habet imponendi ea pracepta quae in ordine ad spiritualem finem, et bonum ecclesiae, iusta et prudentia sunt.
spacer 18. Atque hac ratione dixit Bonifacius papa, in Extrav. Unam sanctam, de Maior. et obed., tacite approbans sententiam Bernardi, lib. IV De Consider., c. 3, in sede Petri non solum esse spiritualem gladium, sed etiam temporalem. Sed is quidem pro ecclesia, ille vero ab ecclesia exercendus, ille sacerdotis, is manu regum et militum, sed ad nutum et patientiam sacerdotis, quia oportet gladium esse sub gladio. Quod late probat ostendendo debitam ecclesiae institutionem hunc ordinem postulare, et concludit, Romano pontifici omnem humanmn creaturam subesse definimus, et pronunciamus omnino esse de necessitate salutis. Atquo eodcm modo Nicolaus papa II, de Romana ecclesia loquens, inquit, Eam solus ille fundavit, qui beato aeternae vitae clavigero, terreni simul et coelestis imperii iura commisit, utique coeleste per se exercendo, terrenum vero, ipsius potentia utendo, illam per imperium, si opus fuerit, efficaciter excitando. Et hoc modo idcm pontifex, in epistola ad episcopos Galliae, illis eorumque defensoribus mandat ut spirituali simul et temporali gladio malignos quosdam usque ad recuperationem bonorum ecclesiae insequantur. Quod cum partitione accommoda accipiendum est, nam episcopi spirituali gladio, defensores autem, id est patroni vel principes gladio materiali ecclesiam defendere praecipiuntur.
spacer 19. Multa similia sumi possunt ex decreto, dist. 96, c. Si imperator, ubi Ioannes papa ait, Ex Dei ordinatione omnes saeculi potestates ecclesiae debere esse subiectas, et Gelas., cap. Duo sunt, ad imperatorem Anastasium scribens, Nosti (ait inter alia) ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam redigi voluntatem &c. Idem, in c. Quamvis, dist. 22. Innocentius I, in c. Quoties, 24, q. 1. Similia habentur ex Gregorio VII, in c. Quis dubitet, et ex Innocentio III, in c, Solitae, de Maiorit. et Obed., ubi potestatem pontificiam ita ad imperialem comparari ait, sicut animam ad corpus, vel sicut solem ad lunam. Idem in c. Per venerabilem, Qui fil. sint legitimi, in hoc sensu dixit, Certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem in aliis etiam regionibus casualiter exercemus. Id est, non directe sicut in proprio patrimonio ecclesiae, sed indirecte, quando ratio spiritualis finis id postulat. Quod confirmat ex Deuteron. 7, Si quid difficile et ambiguum &c., et ex 1 Cor. 6, Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto inagis saecularia. Sic denique accipiendum est quod Bernard. supra, et epist. 256 ad Eugenium, dixit, Exercendus nunc est uterque gladius: per quem autem, nisi per vos? Petri uterque est, alter suo nutu, alter sua manu, quoties necesse est, evaginandus. Expendenda est enim illa particula suo nutu. Est enim de voluntate iusta et prudenti intelligenda, ut per alteram particulam, quoties necesse, satis declaratur. Supponit autem haec voluntas potestatem, quae eminenti quadam ratione materialis gladius appellatur, quatenus per illam efficaciter moveri potest. Est ergo in pontifice quoad hanc etiam partem potestas directiva in principes temporales. Atque ita satis declarata et probata est assertio posita, quae in capite sequenti amplius confirmabitur.

CAPUT 23
PONTIFICEM SUMMUM POTESTATE COERCIVA IN REGES UTI POSSE, USQUE AD DEPOSITIONEM ETIAM A REGNO, SI CAUSA SUBSISTAT

SUMMARIUM

1. Scopus controversiae cum rege Angliae.spacer2. Potestas iniquos reges coercendi est vere in summo pontifice. spacer3. Idem suadetur ex scripturis.spacer4. In scriptura per virgam significatur potestas coactiva. spacer5. Exploduntur evasiones adversariorum.spacer6 - 9. Potestas ligandi includit potestatem coercitivam.spacer10 - 11. Ostenditur posse pontifices reges temporales punire poenis etiam temporalibus.spacer12 - 13. Ex facto divi Petri apostoli idem colligitur.spacer14 - 16. Usus pontificum eandem confirmat veritatem. spacer17. Ratione idem convincitur.spacer18. Confirmatur. spacer19. Potestas puniendi poenis temporalibus est ecclesiae necessaria. Tacita evasio praecluditur. spacer20 - 21. Non magis eximuntur reges a potestate coercitiva pontificis quam caeteri. spacer22 - 23. Etiamsi nequeat pontifex punire regem ethnicum, potest tamen fideles subditos ab eius dominio liberare.

IC est, ut dixi, cardo et praecipuus scopus praesentis controversiae. Nam rex quidem Iacobus, qui pontificis iurisdictioncm in universam ecclesiam, et praecipue in reges abnegat, de directiva potestate parum sollicitus est, At vero potestatcm coactivam pontificis anxie timet, eam praecipue quae usque ad regni expoliationem protendatur, quia persistendo in errore suo non credit se esse in suo sceptro securum, si a subditis suis talis potestas in pontifice esse credatur. Ut ergo libere possit in sua caecitate persistere, ecclesiam Christi vult omni remedio contra haereticos principes privare. Quod ante illum etiam Marsilius Patavinus et alii ecclesiae hostes commenti sunt. Contrarium autem docent omnes catholici doctores quos supra commemoravi, et latius Bellarminus in novo opusculo allegato eos allegat, estque non minus certum quam caetera quae dicta sunt. Imo, si ea ponderentur attente, et dictum refutare errorem, et veritatem catholicam, usu, auctoritate et ratione comprobatam defendere, difficile non erit.
spacer 2. Primum enim in pontifice esse potestatem ad coercendos temporales principes iniquos et incorrigibiles, et praesertim schismaticos et pertinaces haereticos, evidenter ex dictis sequitur. Quia vis directiva sine coactiva inefficax est, teste philosopho, lib. X Ethic, cap. ult.. Ergo si pontifex habet potestatem directivam in principes temporales, etiam habet coactivam, si iustae directioni per legem vel praeceptum obedire noluerint. Probatur consequentia, nam quae a Deo sunt ordinata sunt, et optime instituta. Ergo si pontifici dedit potestatem directivam, dedit coactivam, quoniam institutio aliter facta esset imperfecta et inefficax. Unde contraria ratione docent theologi non habere ecclesiam potestatem actus mere internos praecipiendi, quia de illis iudicium ferre non potest, et consequenter neque pro illis poenam imponere, quod ad vim coactivam pertinet, ut auctor est d. Thomas, 1. 2, q. 91, art. 4, et 100, art. 9. Ergo e converso, cum pontifex possit imperando efficaciter dirigere potestatem temporalem in actibus suis, potest etiam cogere et punire principes sibi non obtemperantes in iis quae iuste praecipit.
spacer 3. Atque heec ratio sine dubio erat sufficiens. Quia vero adversarii scripturas exigunt, ex illis etiam possumus veritatem hanc non obscure confirmare. Paulus enim, 2 Corinth. 10, prius sic inquit, Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum. Et infra subiungit, In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam. Et infra, Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. In his autem verbis aperte docet apostolus habuisse a Deo potestatem vindicandi et puniendi omnem inobedientiam quorumcumque fidelium, quantum ad ecclesiae aedificationem et bonum oportuerit. Potestas autem ulciscendi seu puniendi coactiva est, ut per se constat. Unde Chrysostomus ibi, homilia 22, sic inquit: Ad hoc potentiam accepimus, ut aedificemus. Quod si quis obluctetur et dimicet, atque ita affectus sit ut nulla ratione sanari possit, tum demum altera quoque facultate utamur, eum diruentes ac prosternentes. Theophylac. etiam ita exponit: In promptu habemus poenam et ultionem. Et infra, Praecipue quidem ad aedificationem accepi (utique potestatem); sin quiscpuam fuerit incurabilis, demolitione utemur. Et infra, Si voluero (inquit) gloriari quod Deus aliquid amplius mihi dederit ut potestatem habeam benefaciendi imprimis, et quando cogor, etiam puniendi, non erubescam, hoc est, non monstrabor arrogans aut mendax. Atque eodem modo ad litteram exponunt Theodoretus et alii Graeci. et ex Latinis, Anselmus et Caietanus ibi, et Augustinus, epistola quinquagesima, dum hoc testimonio utitur ad probandum posse ecclesiam haereticos poenis ad resipiscendum cogere.
spacer 4. Eamdemque vindicandi potestatem nomine virgae significavit Paulus, 1 ad Cor. 4, cum dixit, Vultis in virga veniam ad vos, iuxta scripturae phrasim, Reges eos in virga ferrea, Psal. 2, et locis similibus. Et Psal. 22, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt, ut exponit Hieronymus, Zachariae 1. Idemque sentit de praedictis verbi Pauli, ad Galat. 6. Clarius ita exposuit Augustinus, lib. III Contra Epist. Parmen., cap. 1, dicens, Iam hic apparet eum loqui de vindicta, ad cuius signifirationem virgam nominavit. Et Ambrosius, epist. 18 ad Marcell. sororem, Quem virga sacramentis abdicavit coelestibus, eumdem mansuetudo restituit. Et lib. I De Poenit., c. 12, Quid esset in virga venire, docet invectio fornicationis, accusatio incesti, reprehensio tumoris, postremo condemnatio rei. Idem in sententia habent Gregorius,. lib. I, ep. 4, et Tertullianus, lib. De Pudicit., c. 14, ut expositores in eumdem locum praetermittam.
spacer 5. Nec video quid ad haec loca responderi possit, nisi fortasse vel Paulum loqui ad communem plebem ecclesiae sibi subiectam, non de regibus, qui superiores sunt, vel loqui de potestate specialiter concessa, ex qua non licet ad ordinarium ecclesiae regimen argumentari. Sed utrumque futile est. Cur enim sermo Pauli reges Christianos et inobedientes et pertinaces non comprehendit? Numne quia tunc nulli erant in ecclesia temporales reges? At fortasse tunc etiam non erant in ecclesia Angli. Ergo etiam illos omnes non comprehendet ? Vel forte quia reges sunt in potentia et dignitate temporali altiores? At hoc non obstat quominus iugo Christi et ecclesiasticee potestati subditi sint, ut ostendimus. Ergo si illa potestas coerciva est malorum Christianorum, teste Paulo, est etiam punitiva regum Christianorum, Vel si rex Angliae exemptum se esse gloriatur, aut se non Christianum fateatur, aut privilegium divinum ostendat, et exemptionem verbo Dei factam, alioqui a causa iure cadit, licet facto resiliat. Quamvis autem potestas illa Pauli, quantum spectat ad personam, et apostolicam dignitatem eius, cum illo fuerit extincta, non sequitur in ecclesia non perpetuo manere, quia illa eadem potestas perfectius fuit in Petro ordinario iure, et ut ei succederetur, quia ad munus pascendi et conveniens ecclesiae regimen necessaria erat, ut in superioribus ostensum. est.
spacer 6. Et confirmatur tandem ex potestate ligandi et solvendi singulariter data Petro, nam potestas ligandi etiam potestatem coercendi et puniendi includit. Et si adversarii hoc negaverint, oportet ut exceptionem ostendant, nam Christus universim locutus est, dicens, Qaecumque ligaveris. Accedit quod ipsemet Christus ita potcstatem illam interpretatus est Matth. 18. Nam cum dixisset, Si ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, subiungit, Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis, quasi diccret, Si ecclesiae liganti non obedierit, sit tibi tanquam ethnicus, quia non deerit in ecclesia potestas adligandum ita cfficax, ut quod ipsa ligaverit, in coelo etiam ligatum iudicetur. Et ita, licet Calvinus et sequaces locum hunc, sicut caetera, depravent, ex illo semper ecclesia intellexit esse in pastoribus suis potestatem coercendi, saltem per excommunicationis censuram, quae est spiritualis poena. Quod tempore apostolorum esse in ecclesia usitatum Paulus satis ostendit, 1 ad Cor. 5, et ita esse perpetua traditione servatum, omnia iura, omnia concilia, omnia decreta pontificum, omnia sanctorum patrum scripta, denique omnes historiae testantur, ut ea in medium adducere supervacaneum sit. Maxime vero contra haereticos esse necessarium huiusmodi coercitionem satis ostendit Paulus, ad Tit. 3, dicens, Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita, etillud 1 Ioan. 2, Nec ave ei dixeritis.
spacer 7. Solum id quod ad causam maxime refert non praetermittam, nimirum, hac censura saepe usos esse pontifices contra imperatores et reges compertissimum esse. Innocentius enim I excommunicavit Arcadium et Eudoxiam ob crimina contra sanctum Chrysostomum commissa, ut patet ex ultima epistolaram eius, et ex Nicephor., lib. XIII, c. 34; idemque retulit Gregorius VII, lib. VIII Registr., c. 21. Gregorius II synodico anathemate obstrinxit Leonem imperatorem cum sectatoribus eius in eversione imaginum, ut ex Zonara et aliis refert Baron., anno 726, n. 24. Idemque postea Gregorius III confirmavit, ut Platina refert. Idem Gregorius VI Henricum IV imperatorem, saepius admonitum, excommunicavit in Romana synodo, ut habetur in lib. III Epistolarum eius, epistola 5 et 10. Illamque sententiam a successoribus pontificibus et a conciliis confirmatam erudite defendit cardinalis Bellarminus, Contra Barclaium, c. 9. Idemque Gregorius VII in alio Romano concilio imperatores, reges, et alios temporales principes usurpantes investituras episcopatuum vel aliarum dignitatum ecclesiasticarum vinculo excommunicationis ipso facto astrinxit, ut habetar lib. VII Epistolarum, post epist. 14. Idemque Poloniam propter gravissimum regis delictum in sancti Stanislai occisione commissum interdixit, ut est apud Baronium, anno 1079, n. 40. Praeterea Alexander III Fridericum I imperatorem excommunicavit, ut refert Platina in Alexandro III, ubi etiam multa alia commemorat quae hanc supremam potestatem in pontifice ostendunt. Postea Innocentius III Othonem V imperatorem anathemate notavit, ut ait Platina, in vita eius. Gregorius IX Fridericum II excommunicavit, ut habetur ex c. Ad apostolicae, de sent. et re iud., iu. 6. Ioannes denique XXII Ludovicum Bavarum intrusum imperatorom excommunicavit, ut late rcfert Albert. Pighius, lib. De Visibil. Monar., c. 14. Praeterea potestatem hanc in ecclesia supponit concilium Lateranense sub Innocentio III, c. 3, cum iubet ut, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscumque fungantur officiis, ut pro defensione fidei publicae iuramentum praestent &c. Quae forma ferendi censuras quae reges et imperatores comprehendant frequentissima est, et non est noviter usurpata, sed antiqua satis, cum in privilegio quodam concesso a Gregorio I monasterio sancti Medardi inveniatur, ut post illius epistolas habetur. Eumque Gregorii locum refert alter Gregorius VII, idemque argumentum ex illo sumit lib. VIII Reg., ep. 2f, ad Herimetensem.
spacer 8. Basilius etiam imperator eamdem in pontifice potestatem supra imperatores in octava synodo, act. 6, confessus est dicens, Nicolaus papa, cum s. Romanorum ecclesia, anathema pronunciatit contra resistentes huiusmodi decreto atque sententiae. Hoc aute mnos olim scientes, et paventes iudicium anathematis promulgari, obsecundare synodico iudicio Romanae ecclesiae necessarium duximus. Eamdem recognovit Philippus I rex Galliae, qui excommunicatus ah Urbano II, et postea a Paschali, resipuit, et Romam pro solutione misit, ut videri potest in Baronio, anno 1100 et 1101. Et eamdem agnovit Ludovicus rex Galliae, cum ad Alexandrum III scripsit, enixe postulans ut contra regem Angliae pro morte s. Thomae Cantuariensis potestate sua uteretur. Et Henricus ipse, rex Angliae, resistere non est ausus, et poenitentiam a pontifice impositam humiliter suscepit, ut Platina refert. Simile exemplum refert Petrus Blesens., epist. 145, de Eleonora Angliae regina, quae in defensionen suam et filii sui iniuste a rege Galliae in carcere detenti, auxilium summi pontificis et usum spiritualis gladii contra regem postulavit. Denique eamdem potestatem in pontifice agnoscebat rex Angliae, qui regem Galliae ad Innocentium III detulit, ut eum corriperet et, si ipsum audire nollet, excommunicaret, ut ex cap. Novit, de iudiciis colligimus, ubi pontifex habet illa verba, Non intendimus iudicare de feudo. Et infra, Sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura, quam in quemlibet exercere possumus et debemus. Unde de eodem Innocentio III refert Matt. Paris., anno 1204, Ioannem Angliae regem excommunicasse et regnum ipsum interdixisse.
spacer 9. Quapropter ipse etiam Marsil. Paduanus, ut referunt, blue non est ausus negare posse pontificem coercere principes et reges, praesertim haereticos, per censuras ecclesiasticas excommunicationis vel etiam interdicti, sed negavit posse ulterius contra illos procedere. Et rex Iacobus in defensione sui iuramenti fidelitatis non tam acriter videtur resistere potestati excommunicandi quam temporaliter puniendi, ideoque hoc maxime titulo illud iuramentum defendit, quod per illud non cogat subditos abiurare potestatem papae ad excommunicandum regem, sed solum ad privandum illum regio dominio ac potestate. Existimat enim, ut in Praefatione, pag. 42, dicit, Abdicandorum regum ius nullo legitimo titulo pontifici quaesitum esse. Et hanc, quam vocat, iniustam paparum usurpationem et violentiam saecularem, excommunicationis, quae spiritualis censura est, longe, lateque excedere. Ex quibus verbis satis constat non ita spiritualem censuram sicut temporalem coercitionem aversari.
spacer 10. Superest ergo ut contra ipsum et contra Marsilium et alios ulterius procedamus, eamdemque pontificis potestatem ad coercendos reges temporalibus poenis ac regnorum privationibus, quando necessitas postulat, extendi posse ostendamus. Quod eodem fere discursu ex eisdem scripturae locis sufficienter fieri potest. Nam Christus dominus dedit Petro et successoribus potestatem corrigendi omnes Christianos, etiam reges, et consequenter, si inobedientes atque incorrigibiles sint, eos coercendi ac puniendi. Sed hanc potestatem non limitavit ad censuras ecclesiasticas. Ergo nec potest a nobis vel ab aliquo ecclesiae principe limitari, sed ad ipsummet Romanum pontificem pertinet decernere et determinare poenam convenientem iuxta occasionem vel necessitatem occurrentem. Priorem propositionem satis iam probavimus. Posteriorem autem ex verbis Christi saepe adductis et recte perpensis ostendere possumus. Nam verbum Christi, Pasce oves meas, indefinitum est, unde quatenus in verbo pascendi includitur etiam potestas coercendi, quae in omni pastore necessaria est. Talis potestas non definitur ad censuras, sed relinquitur determinanda ad modum poenae seu coercitionis per prudentiam et iustitiae aequitatem. Nam quilibet pastor habet potestatem ad coercendas oves, non secuidum determinatum modum, sed prout fuerit conveniens et expediens ovibus.
spacer 11. Deinde hoc etiam colligimus ex aliis Christi verbis, Quodcumque ligaveris, nam illa etiam generalia et indifferentia sunt. Quod si quis dixerit Matth. 18 fuisse declarata et determinata ad ligamen censurae, respondemus declaratum ibi esse in illa generali potestate ligandi includi excommunicationis vinculum, non tamen ad illam solam poenam imponendam potestatem illam limitari, tum quia nulla talis limitatio ex illo contextu colligitur, tum etiam quia, licet ibi solius excommunicationis facta sit mentio, nihilominus aliae censurae sub illam potestatem cadunt, ut interdictum, suspensio, et aliae item ecclesiasticae poenae. Imo etiam vinculum praecepti et legis sub illa potestate includitur, et ex vi talium verborum potestas illa, ut directiva est, non determinatur ad hunc modum directionis per personale praeceptum, vel per stabilem legem hoc vel illo modo obligantem, sed omnem convenientem directionem indefinite complectitur. Idem ergo est de coactione. Et ita ex illo loco colligit hanc potestatem Innocentius IV, cum concilio Lugdunensi, in cap. Ad apostolicae, de Sent.et re iud., in 6.
spacer 12. Praeterea potestatem hanc adumbratam esse in facto Petri, ad cuius increpationem Ananias eiusque uxor mortui sunt, indicat Beda, lib. III in Luc., c. 4, dicens verbi sapostoli Ananiam et uxorem eius cecidisse, quia expediebat in novo etiam testamento fieri interdum, licet rarius, tales vindictas ad aliorum correctionem. Et in lib. III De Mirabilib. Sacrae Script., c. ult., dicitur nomine Augustini, id factum esseit ut apostolica auctoritas quanta esset ostenderetur, et quam magnum fuisset peccatum, et ut caeteri illo exemplo castigarentur. Clarius Gregorius, lib. I, ep. 24, tractans de munere pastoris, et de benignitate et severitate, ac zelo iustitiae quem requirit, Petrum in exemplum addncit, dicens, Hinc est namque quod Petrus, auctore Deo, s. ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio immoderatius se venerari recusavit, et cum Ananiae et Saphirae culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excrevisset ostendit. Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu scrutante deprehendit, et summum se in ecclesia contra peccata recoluit. Itaque licet factum illud extraordinarium fuerit, et speciali spiritus sancti instinctu ac virtute factum, nihilominus, ut infra ait Gregorius, Zelus ultionis vim aperuit potestatis.
spacer 13. Et eamdem ostendit Paulus, 1 ad Corint. 5, quando fornicarium illum non solum excommunicavit, sed etiam tradidit Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit inddie domini. Quod enim ait, In interitum carnis, clare indicat, praeter spiritualem censuram, etiam per corporalem vexationem fuisse punitum, et ad poenitentiam agendam coactum, ut spiritus eius salvus fieret. Sicque exponit locum illum Chrysostomus ibi, orat. 15, dicens ita fuisse illum traditum dsemoni ad interitum carnis, sicut Iob, licet non pro eadem causa, ut eum flagellet, ait, malo ulcere, aut morho alio. Theophyl.: Ut morho eum maceret, et tabescere faciat. Anselimus etiam. Licet aliam expositionem adiungat, in hac magis persistit. Nam in fine c. 24, explicans actus virgae, id est, apostolicae potestatis ad coercendum, ait, Alios excommunicando, alios dure increpando, alios corporaliter (u tdecet patrein flagellando. Et postea, c. 5, interitum carnis significare dicit validam corporis afflictionem per diabolum factam. Refertque habuisse apostolum potestatem ut, si quem excommunicasset, statim ille corriperetur a diaholo,et vexaretur, quamdiu et quantum apostolus vellet. Qui modus vexationis singularem virtutem quasi executivam, vel daemoni imperativam requirebat, quae communiter aliis non datur, sed nihilominus supponit iurisdictionem ad cogendum non solae xcommunicatione, sed etiam modis aliis. Eamdemque expositionem significat Pacian. in Parsenesi de Poenit., dum ex illo loco colligit, necessariam esse interdum corporis poenam et afflictionem, et similiter Ambros., lib. I De Poenit., c. 12, quatenus cum afflictionibus Iob illum interitum carnis comparat, sicut fecit Chrysostomus. Igitur iuxta hanc patrum expositionem, ex illo loco habemus ecclesiasticam correctionem et vindictam non in sola spirituali censura sistcre, sed ctiam interdum in corporis afflictione, ac proinde pastores ecclesiae temporali punitione in ordine ad spirituale bonum uti posse.
spacer 14. Secundo, possumus veritatem hanc auctoritate et praxi ecclesiae ostendere. Nam ex his pontificibus, quos imperatores et reges excommunicasse diximus, Gregorius II Romam cum tota Italia a Leonis imperio recedere fecit, ut ex Theophane refert Baron., anno 730, n. 3 et 4. blue Idemque tribuit Gregorio III Sigebertus, in Chronic. ann. 731, dicens Leonem imperatorem erroris redarguit, et populum Ronmnum, et vectigalia Hesperiae ab eo avertit. Gregorius autem VII Henricum IV et imperio et regno privavit, ut constat ex sententia supra citata, cuius haec sunt verba: Beate Petre apostolorum princeps, inclina, quaeso, aures tuas nobis. Et infra, Hac itaque fiducia fretus pro ecclesiae honore et defensione ex parte omnipotentis Dei patris, et filii, et spiritus sancti per tuam potestatem et auctoritatem, Henrico regi, filioHenrici imperatoris, qui contra tuam ecclesiam inaudita superbia insurrexit, totius regni Teutonicorum et Italiae gubernacula contradico, et omnes Christianos a vinculo iuramenti quod subi fecere vel facient, absolvo, et ut nullus ei sicut regi serviat, interdico. Similiter Innocentius III Othonem, quem excommunicavit, imperii titulis privavit, ut ait Platina. Item Innocentius IV in concilio Lugdunensi Fridericum II imperatorem, a Gregorio IX iam excommunicatum, imperio privavit, non solum subditos a iuramento fidelitatis absolvens, sed etiam auctoritate apostolica firmiter inhibendo ne quisquam de caetero sibi tanquam imperatori vel regi pareat et intendat. Et excommunicationis censura ipso facto ligando eos, qui deinceps illi tanquam imperatori vel regi consilium vel auxilium praestiterint seu favorem. Tandem Clemens VI Ludovicum Bavarum, qui inique imperium occupaverat, iam a praedecessoribus suis excommunicatum, imperio deiecit, aliumque legitimumi mperatorem, nimirum, Carolum IV, eligi fecit.
spacer 15. Praeter haec autem quae ad imperium spectant, in regno Galliae Zacharias papa ,in simili casu, titulum regni a Childerico rege in Pipinum transtulit, ut est apud Gregorium VIl, lib. VIII Registri, ep. 21, c. Alius, 14, q. 9; Baron., ann. 751, in prin., et ann. 841, n. 3. Ubi etiam refert mutationem factam in regno Galliae tempore Lotharii imperatoris et Ludovici ac Caroli fratrum, qui auctoritate freti episcoporum, regnum inter se diviserunt, et Lotharium ob scelera sua illo privarunt. Bonifacius etiam VIII Philippum Pulchrum Galliae regem, regno privatum declaravit, et illa occasione Extravagant. Unam sanctam, de Maiorit. et obedient., edidit, et refert Aemilius in vita eiusdem Philippi. Gregorius item VII, quando Poloniam propter Stanislai interfectionem interdixit, regem Bonislaum regno privavit, teste Cromero, lib. IV Rerum Poloniae. Insigne vero exemplum in ipsamet Anglia habemus in Ioanne rege, quem, cum ingentia crimina contra religionem, sacerdotes, et alios innocentes committeret, et ab Innocentio III saepius admonitus, ut inobediens ac pertinax resipere nollet, sed potius quotidie deterior fieret, idem Innocentius post magnam cum patribus consultationem (ut Polydorus ait) regia dignitate abdicavit, populosque illi subiectos iureiurando absolvit, et Christianos principes de ea re certiores factos, ut Ioannem tanquam ecclesiae hostem persequerentur, admonuit. Qua sententia deterritus Ioannes, et imminentis periculi timore perculsus, tandem iuravit se pontificis arbitrio staturum, et diadema capiti ademptum Pandulpho, pontificis legato, tradidit, nunquam id ipse aut haeredes accepturi,nisi a pontifice Romano. Haec Polydorus, libro decimo quinto.
spacer 16. At vero haec omnia et similia non temere, nec in angulo, sed aliqua ex illis in conciliis frequentissimis, et aliquando in generali, ut in Lugdunensi, acta sunt, et in conspectu totius orbis Christiani, a quo approbata et executioni mandata fuerunt. Ergo incredibile est fuisse actus usurpatae, et non verae potestatis. Accedit, concilium Lateranense sub Innocentio III, cap. 3, eamdem potestatem supponere, dicens, Si dominus temporalis monitus ab ecclesia terram suam purgare neglexerit ab haeretica foeditate, per metropolitanum excommunicetur. Et si satisfacere neglexerit intra annum, significetur hoc summo pontifici, ut ex tunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos, et terram exponat catholicis occupandam &c. Ex quibus omnibus tale concluditur argumentum, universalis ecclesia errare non potest in his quae ad fidem et mores pertinent, sed universalis ecclesia consensit in huiusmodi factis, et illa probavit tanquam consentanea divino et naturali iuri, et similiter approbat leges canonicas imponentes huiusmodi poenas principibus temporalibus propter gravissima scelera et contumaciam in illis, maximeque in haeresi. Ergo tam est certum posse pontificem coercere vel punire principes temporales his poenarum generibus, quam est certum non posse ecclesiam in fide et moribus errare.
spacer 17. Tertio, declaratur ratione haec veritas, nam duplici titulo erat necessaria haec potestas in supremo capite et pastore ecclesiae, scilicet et propter ipsos imperatores seu reges ac quosvis temporales principes, et propter populos illis subiectos. Priori titulo necessaria est haec potestas ut possit pontifex vel rebellem principem corrigere et emendare, vel etiam digne punire. Utrumque enim ad pastorem pertinet. Saepe autem contingit ut solae censurae ad illos effectus non sufficiant, ut diuturna experientia satis ostendit. Ergo necessario dicendum est Christum vicario suo hanc potestatem contulisse, cum non minus illum constituerit pastorem Christianorum principum quam caeterae Christianae plebis. Quocirca, quod ad priorem titulum attinet, quando vel solum vel principaliter agitur de emendatione principis qui peccavit, solent maxime pontifices censura uti, quia illa est propria medicinalis poena, de qua locutus est Christus, Matth. 18. Quod si contingat principem per censuram corrigi et emendari, non solet ecclesia ad rigorosam vindictam per graves et publicas poenas contra eos procedere. Potest tamen et solet poenas aliquas iniungere, tum ad resarcienda damna, si quae forte ab eis illata fuerunt, tum etiam ut tam Deo quam universae ecclesiae aliquam satisfactionem tribuant. Nam resarcire damna et illatas iniurias recompensare non tam est poena quam restitutio quaedam et debiti solutio, quamvis coactio ad illam faciendam potestatem superiorem requirat. Praeter hanc vero recompensationem ex iustitia commutativa debitam, ratio communis boni et iustitiae legalis postulat ut aliqua poena in vindictam delicti ad ecclesiae satisfactionem et aliorum exemplum et timorem adhibeatur. Quando vero, non obstante censura, rex contumax est, et incorrigibilis in delicto, tunc graviores poenas adhiberi debent, et huiusmodi sunt fere omnes casus supra enumerati, ut notavit d. Thomas, terltio libro De RegiminePrincip., cap. 10.
spacer 18. Et confirmari potest haec pars, quia circa alios fideles seu Christianos baptizatos habet ecclesia potestatem, non solum ad coercendum illos per censuras ad emendationem dclicti, sed etiam ad vindicanda delicta commissa pcr alias poenas temporales vel corporales, secundum modum accommodatum ecclesiastico iudici et pastori. Ergo eandem potestatem habent legitimi ecclesiae praelati, et maxime summus pontifex in principes temporales, etiam supremos. Assumptum ex perpetuo usu ecclesiae manifestum est: solent enim canones imponere pecuniarias poenas, interdum usque ad bonorum confiscationem. Interdum etiam imponunt poenas corporales citra vitae aut membrorum periculum, ut est flagellationis poena, interdum etiam usque ad damnationem ad triremes, et quando necessaria est poena sanguinis, licet ecclesiastici iudices illam ferre non soleant propter status decentiam, possunt reum committere iudici saeculari, ei praecipiendo ut secundum legum aequitatem illum puniat. Quae omnia maxime possunt in crimine haeresis considerari. Haeretici enim non solum ab ecclesia excommunicantur et aliis spiritualibus afficiuntur poenis, sed etiam bonis omnibus temporalibus privantur, non solum per leges imperatorum, sed etiam virtute canonum. Ac denique si vel contumax fuerit, vel relapsus, per leges imperatorum capite punitur, per canones autem saecularis iudicis arbitrio relinquitur, recepturus pro qualitate facinoris ultionem, iuxta cap. Ad abolendam, de haeret., cum similibus.
spacer
19. Has autem poenas esse iustissimas ecclesiae usus satis convincit, et defendit optime Augustinus, ep. 48 et 50, et lib. III Contra Ep. Parmen., c. 1. Esse autem necessariam in ecclesia Christi, ut ab illo est instituta, hanc potestatem ratio convincit, quia si ecclesiae subditi non possent per huiusmodi poenas coerceri, facile spirituales contemnerent, et plurimum sibi ac aliis nocerent. Nam ut dicitur Prov. 29, Puer, qui relinquitur voluntati suae, confundit matrem suam. Unde non esset res Christiana convenienter instituta, nec illi esset sufficienter provisum, si non haberet potestatem cogendi rebelles qui censuris obtemperare nollent. Nec satisfaciet qui dixerit satis esse quod in Christianis principibus temporalibus sit haec potestas, tum quia etiam ipsi principes possunt delinquere, ut correctione indigere, ut iam dicam, tum etiam quia vindicta malefactorum per se solum pertinet ad civiles magistratus quatenus politico fini et paci reipublicae et iustitiae humanae contraria sunt; coercere autem illa, ut sunt religioni et saluti animae contraria, per se spectat ad spiritualem potestatem, et ideo ad illam maxime pertinere debuit facultas utendi temporalibus poenis ad talem correctionem, vel pe rsese illas inferendo, vel temporalis brachii ministerio utendo, ut omnia decenter, ordinate et efficaciter fiant.
spacer 20. Superest ut priorem illationem probemus, nimirum, si in caeteros fideles inferioris ordinis potestatem istam habet ecclesia, etiam in supremos temporales principes, in Petro maxime, et successoribus eius, eam accepisse. Probatur ergo consecutio ex principio supra posito, quod hi principes tam sunt oves Petri quam reliqui omnes, neque temporalis dignitas vel potentia eos reddit immunes, seu a tali potestate vel poena exemptos, quia neque ex Christi verbis, neque ex alio principio vel ratione colligi potest talis libertas, seu potius peccandi licentia. Quin potius multo magis necessaria est in ecclesia potestas haec ad coercendos huiusmodi principes quam eorum subditos. Primo quidem quia ipsi liberiores sunt et ita facilius labuntur, et semel lapsi difficilius corriguntur. Deinde quia principum peccata, praesertim contraria fidei et religioni, perniciosiora sunt: facile enim subditos ad sui imitationem pertrahunt, vel exemplo, vel beneficiis ac promissionibus, vel etiam minis ac terroribus. Propter quod merito dixit sapiens, Ecclesiastici cap. 10, Rex insipiens perdet populum suum. Nam qualis est rector civitatis, tales et habitantes in ea. Quod etiam ducti ratione et experientia philosophi docuerunt, ut Cicero ex Platone, lib. I Epist. Unde idem Cicero, lib. III De Legibus, recte etiam dixit. Vitiosi principesn on, solum vitia concipiunt ipsi, sed etiam ea infundunt in civitatem. Denique quia principes gravius quam caeteri delinquunt, et ideo etiam per pastores suos gravius puniri debent, ut de ipsismet pastoribus dixit Gregorius, in Pastor., p. 3, cap. 5, et refertur a Nicolao papa contra Lotharium regem Galliae, in ep. ad eumdem, et refertur in c. Praecipue, 11 , q. 3.
spacer 21. Atque hinc tandem facile ostendi potest alius titulus huius potestatis in reges, nimirum, propter defensionem subditorum: nam ad pastorem non solum spectat oves errantes corrigere vel ad ovile revocare, sed etiam lupos arcere et ab hostibus defendere, ne extra ovile trahantur et pereant, Sed iniquus rex, praesertim schismaticus et haereticus, subditos constituit in magno periculo perditionis, ut ex proxime dictis notum factum est, et ideo Claudianus dixit, blue

Regis ad exemplum totus componitur orbis,
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.

Ergo ad pontificis munus spectat, subditos haeretici vel perversi principis defendere, et ab illo evidenti periculo liberare. Ergo Christus, qui bene et optime omnia fecit et instituit, hanc potestatem Petro contulit, eamque sub verbo pasce, et sub potestate ligandi et solvendi comprehendit. Ergo per illam potest et talem principem dominio suo privare et arcere ne noceat subditis, et hos a iuramento fidelitatis solvere vel solutos declarare, quia illa conditio in tali iuramento semper intelligitur inclusa.
spacer 22. Qui titulus d. Thomae et probatis theologis tam gravis et efficax visus est, ut per se solus sufficiat ad privandum regem infidelem dominio et potestate supra fideles, etiam si prior ratio vindictae et iustae punitionis cesset. Nam iuxta Pauli doctrinam, de his qui foris sunt ecclesia non iudicat. Unde colligunt iidem theologi non posse pontificem punire regem ethnicum non baptizatum propter infidelitatem vel alia peccata. Et nihilominus si habeat subditos fideles, potest eos a subiectione illius eripere propter morale et evidens eversionis periculum, ut docet d. Thom. 2. 2, q. 10, art. 10, et colligitur ex Paulo, 1 ad Cor. 6: reprehendit enim fideles quod apud infideles iudices litigarent, supponitque posse ecclesiam creare iudices qui inter fideles etiam in temporalibus iudicent, ne ad infideles ire cogantur, et ad suadendum ait, Nescitis quia et angelos iudicabimus? Quanto magis saecularia? Quae verba allegat Gregorius, lib. VII, ep. 21, et ex illis infert, Cui ergo aperiendi claudendiquecceli data est potestas, de terra iudicare non potest? Absit. Hinc etiam coniux fidelis separari potest a coniuge infideli, si cum illo non possit sine iniuria creatoris habitare, iuxta doctrinam Pauli, 1 ad Corint. 7. Et ex eadem radice filii baptizati a patrum infidelium potestate et consortio liberantur, ne illorum iterum involvantur erroribus, ut dicitur in concilio Toletano IV, c. 59. Ergo simili vel maiori ratione privatur rex Christianus, seu subditus ecclesiae ratione baptismi, potestate et dominio in vassallos suos. Ergo titulus est per se sufliciens, ut possit pontifex in hos principes animadvertere, eosque regnis iure privare, et ad hoc uti gladio aliorum principum, ut ita gladius sit sub gladio, ut ad propugnandam et defendendam ecclesiam mutuo iuventur.
spacer 23. Possem hoc loco alios titulos explicare, confirmare ac defendere, quibus potest Romanus pontifex circa temporalia iustis ex causis disponere, ut fecit in translatione imperii et in instituendo modo electionis imperatoris, et in eius administratione, cum vacat, et in aliis etiam casibus in temporalibus causis ius dicendo. Verumtamen nec huiusmodi operis brevitas haec omnia prosequi permittit, nec intentioni nostrae ac instituto necessaria sunt, et ideo ad alios auctores, qui haec eruditissime disputarunt, lectorem remitto.

CAPUT 24
OBIECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORUM CAPITUM EX SCRIPTURA PETITIS OCCURRITUR

SUMMARIUM

1. Introductio. spacer2. Prima obiectio. spacer3. Respondetur ad testimonia novi testamenti. spacer4. Ad testimonia veteris testamenti. spacer5 - 7. Expenduntur praerogativae a rege Iacobo adductae. Nomen filiorum Dei convenit non omnibus regibus. spacer8. Frequentius sacerdotes quam reges vocantur uncti in scriptura. spacer9. Haec laus specialiter regibus Israel est attributa. spacer10. Sacerdotes multo excellentius vocantur ministri Dei quam reges. spacer11. David non angelus vocatus fuit, sed in aliqua proprietate est aequiparatus. spacer12 - 13. Reges nullibi appellantur angeli, sacerdotes vero maxime. spacer14. Evasio quaedam impugnatur. spacer15 - 16. Ex eo quod reges appellantur lucernae, nulla eis tribuitur spiritualis potestas. spacer17. Reges sunt ecclesiae nutricii in temporalibus, pontifex in spiritualibus. spacer18. Concluditur praerogativas a rege inductas nihil conducere contra supremam pontificis potestatem. Solutio.

T catholica doctrina, quam tribus praecedentibus capitibus ostendimus, magis confirmetur, necessarium duximus in fine huius libri nonnullis obiectionibus, quibus potestas pontificis in temporales principes impugnari ab adversariis soiet, satisfacere. Et quoniam copiose hoc praestat cardinalis Bellarminus in ultimo opere Contra Barclaium, ideo illas tantum obiectiones proponam quae vel a rege Angliae insinuantur, vel nonnullam difficultatem habent, vel quarum resolutio utilitatem aliquam ad maiorem veritatis manifestationem adferre possit. Adverto autem (quod in superioribus etiam monui) saepe in his obiectionibus confundi causam de primatu et potestate pontificis in laicos cum causa de exemptione clericorum a iurisdictione et potestate laicorum, quae controversiae, sicut diversae sunt, ita a nobis (sicut ab aliis catholicis auctoribus) disputatione separantur, et ideo omnia,quae ad exemptionem pertinent in sequentcm librum rcservamus, et ibi obiectionibus peculiariter ad rem illam pertinentibus satisfaciamus. Quia vero exemptio personae ipsiusmet pontificis summi cum eius dignitate divino et naturali iure coniuncta est, omnisque subiectio ad imperatores vel alios reges illius dignitatem obscurare et minuere videri potest, ideo praetermittere aliqua non possumus ex his, quae contra pontificis immunitatem summamque ab omni humano iudicio exemptionem obiici solent. Et quamvis superior potestas pontificis in reges et principes, tam in spiritualibus quam in temporalibus, distinctis assertionibus quasi per partes seu gradus a nobis declarata fuerit, quia tamen rex indistincte contra primatum loquitur, idcirco eodem fere modo obiectiones eius proponemus, respondendo autem quid per unamquamque directe oppugnetur, distincte declarabimus, atque ita singula, quae a nobis dicta sunt, clarius et facilius defendemus.
spacer 2. Prima ergo obiectio ex scriptura sumitur, duasque habet partes: unam scholastico more vocare possumus positivam, alteram negativam. Priorem indicat rex in Praefatione, pag. 14, dum in generali ait auctoritatem et potestatem, quam pontifices sibi in temporalia regum iura usurparunt nihil aliud esse quam ambitiosam tyrannidem contra auctoritatem scripturarum. Et de eadem dicit, pag. 22, potestatem a pontificibus inique usurpatam cum scripturis pugnare. Quae autem sint hae scripturae in illis locis non declarat, sed ad Apologiam remittit, quam totam in auctoritate regum asserenda impendisse dicit. In Apologia vero solum invenio, in pag. 25 et 129, quaedam scripturae testimonia, in quibus obedientia ad saeculares principes, etiam propter conscientiam, commendatur, Romanorum 13 cum aliis quae ex novo testamento in principio huius libri satis a nobis tractata sunt. Quibus ibi adiungit multa ex veteri testamento, quae duplicis ordinis esse adverto. Quaedam enim sunt in quibus obedientia principum etiam iniquorum et infidelium vel permittitur vel laudatur aut praecipitur, vel alio simili modo stabilitur, ut est illud Iosue 1, Quemadmodim Moysi obedimus in omnibus, ita et tibi obediemus, et illud Ierem. 17, Submittite corda vestra subter iugum regis Babylonis, eique et populo eius servite, ut vivatis. Item illud adiungit, quod, Exodi 5, filii Israel veniam abeundi a Pharaone supplicarunt, et quod 1 Esdrae 1 similem veniam a Cyro rege Persarum impetrarunt. Et in hoc ordine annumerari debent alia testimonia scripturae quae postea ipse congerit, in quibus variis honoris titulis rcgis dignitas in veteri testamento declaratur, nam reges vocantur filii altissimi, dii, uncti domini, in Dei solio sedentes, famuli Dei, angeli Dei, facti iuxta cor Dei, lumina Israelis, nutricii ecclesiae. In alio ordine ponit facta quaedam regum Israel, de quibus capite sequenti dicemus.
spacer 3. Verumtamen praedicta testimonia neque ad praesentem causam aliquid conferunt, neque in se spectata difficultatem habent vel controversiam, praeter unum quod peculiaris cuiusdam quaestionis occasionem praebet. Illa vero quaestio eiusmodi est ut tradita veritas ab illius resolutione non pendeat, quod per singula discurrendo, breviter declaro. Nam imprimis loca novi testamenti probant quidem esse in regibus veram iurisdictionem civilem a Deo ipso originem trahentem, ideoque regem convenienti modo honorandum esse, illique esse obediendum, non solum ob timorem poenae, sed etiam propter conscientiam, quae omnia secundum fidei doctrinam vera esse in principio huius libri docuimus. Inde vero nulla verisimilitudine inferri potest reges nullum habere superiorem, a quo in spiritualibus, et consequenter etiam in temporalibus, in ordine ad spiritualia regantur, et ideo dixi testimonia illa nihil ad praesentem causam pertinere. Quin potius neque satis ex illis locis convincitur regum temporalium potestatem ita esse in suo ordine supremam ut in temporalibus directe superiorem non recognoscat. Hoc enim, ut dixi, in rigore ad fidem non spectat, quamvis longe verissimum sit, et scripturae sacrae magis consentaneum, sicut etiam disputando ostendimus.
spacer 4. Neque priora testimonia veteris testamenti aliquid amplius probant, nam ex eis solum habemus, obediendum esse regi vel principi, aut gubernatori communitatis, utique in foro suo validum praeceptum ferenti. Hoc enim et nihil aliud obtulerunt Iosue filii Israel, cum dixerunt, Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi, tantum sit dominus Deu stuus tecum sicut fuit cum Moyse. Verba autem Ieremiae, si intlligantur de absoluta Dei voluntate, qua decrevit dare filios Israel sub verun dominium et potestatem regis Babylonis, ad summum probant obediendum esse temporalibus regibus, sicut de aliis testimoniis dictum est. Si vero solum intelligantur de voluntate permissiva, qua Deus decreverat permittere in poenam peccatorum populi Iudaici, ut rex ille potentia sua, et facto, potius quam iure illum populum sibi subiugaret, sic verba illa ad rem nihil faciunt, quia non de vero rege sed de tyranno in loco illo sermo est, cui monentur Israelitae subiicere colla, non tam propter conscientiam quam propter maiora mala vitanda, ut subiuncta verba indicant, Servite ei et populo eius, et vivetis, quare moriemini tu et pouilus tuus gladi et peste, et fame &c. Et iuvat etiam quod verba illa dicta sunt a propheta priusquam populus in servitutem Nabuchodonosor redactus esset, et ita potius inducebat eos ad non resistendum dominationi et potentiae eius, et consequenter ad serviendum saltem facto, quamvis iure non tenerentur. Eademque ratio est de aliis locis, sive Pharao et Cyrus fuerint veri reges populi Iudaeorum sive non, vel (quod perinde est) sive populus Israel iure teneretur veniam illam petere ad discedendum, sive tantum de facto propter potentiam illorum principum ausi non fuerint sine illorum venia et voluntate discedere.
spacer 5. Multo vero minus urgent testimonia illa, in quibus varii tituli venerationis et honoris regibus tribuuntur, tum quia quidam illorum communes sunt aliis qui non sunt reges, quidam vero non omnibus regibus conveniunt, sed fuerunt praerogativae aliquarum personarum. Quod patet breviter discurrendo per singula. Nam imprimis titulum filii Dei regi temporali tribui, solum colligit rex Angliae ex illis verbis quae de Salomone edixit Deus, 2 Regum 7, Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium. Haec autem verba, ut ibi dicta sunt, profecto non sunt omnibus regibus communia, sed peculiarem promissionem Salomoni factam continent, ut patet, tum ex praecedentibus verbis, Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum, tum ex verbis subiunctis, Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum, misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea &c. Ex quibus verbis aperte constat verba illa, Ego ero illi in patrem &c., in Saulem non convenire, quamvis ille fuerit temporalis rex electus a Deo immediate ac sine successione, auctore Deo, rex creatus. Non est ergo excellentia illa communis omnibus regibus, sed singularis favor promissus Salomoni.
spacer 6. Imo sunt qui putent verba illa neque ipsi Salomoni in proprietate convenire, nec de illo ad litteram dicta esse, sed de solo Christo per Salomonem significato, quia de Christo illa Paulus allegat ad Haebr. primo, et quia in solo Christo impletum est quod statim Deus promisit, Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus erit firmus tuus iugiter. Sed licet verum sit verba illa singulari quodam modo in Christum convenire, et de illo dicta esse, vel in historico vel saltem in mystico sensu, nihilominus negare non possumus de Salomone ad litteram esse dicta; Id enim ex illo contextu, et ex 3 Regum 1, et 1 Paralipom. 22 et 28 aperte colligitur. Dicta autem de illo sunt non propter solam regis temporalis dignitatem vel potestatem, alias de omnibus regibus dicta fuissent et Sauli convenirent, quod falsum esse ostensum est, sed vel propter singularem providentiam, regimen ac protectionem sub qua Deus Salomonem assumere statuerat, vel quia nunquam illum privare regno decreverat, etiamsi peccaret, sed ut filium castigare, ut suis verbis Deus ipse satis declaravit. Vel certe quia sanctum et iustum illum facere decreverat, et nomen filiorum Dei iustorum potius quam regum proprium est. Nam reges, si impii sint, filii Dei non sunt; Ideoquesi verba illa de filiatione Dei adoptiva intelligantur, conditionem habent adiunctam, Si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia, ut expresse additur 1 Paralip. 28, et infra refertur dixisse David Salomoni, Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris eum, proiiciet te in aeternum. Hoc autem modo cuique iusto vere dicitur nomine Dei, Ego ero illi inpatrem, et ipse erit mihi in filium. Quae igitur praerogatliva temporalium regum ex illis verbis colligitur?
spacer 7. Alter titulus regum, quem rex magnifacit est quia interdum dii vocantur, et allegat Psalm. 81, Ego dixi, dii estis. Sed unde ostendit rex verba ista de regibus temporalibus singulariter dicta esse? Certe ostendere id non potest, cum falsum sit. Nam Christus, Ioan. 10, aliter illa verba exposuit cum dixit, Si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est. Nam sermo Dei non est factus ad solos reges, sed magis ad prophetas, vel etiam ad omnes fideles, et maxime ad iustos. Unde Augustinus ibi, tractat. 48, de omnibus hominibus qui per sermonem Dei. filii Dei per participationem fiunt, Christi expositionem intelligit, et praesertim de fidelibus Iudaeis, qui tunc in Deum credebant. Praeterea initium ipsius psalmi, scilicet, Deus stetit in synagoga deorum &c., vix potest ad reges accommodari, ad fideles autem et prophetas optime, vei etiam ad sacerdotes, maxime vero ad iudices eorumque congregationem. Nam subditur, In medio autem deos diiudicat, usque quo iudicatis iniquitatem? ut Eutliymius et alii notant. Sicut etiam Exod. 22, iudices dii appellantur, ibi, Applicabitur ad deos, idest, ad iudices, et infra, Diis non detrahes, quanquam hoc de sacerdotibus intelligit Chrysostomus, Psal. 173, in princ, dicens solere scripturam sacerdotem vocare angelum et deum. Itemque de sacerdotibus et de iudicibus multi intelligunt verba Psal. 49, Deus deorum dominus locutus est, et illa Psal. 46, Dii fortes terrae vehementer elevati sunt. Quae verba possunt quidem reges comprehendere, non tamen solos, sed quoslibet magnates vei potentes terrae, qui dii dicuntur, non quia sint, sed quia ita dominari volunt, ac si essent dii, vel (si in bonam partem accipienda sit appellatio) quia potestatem et praelationem Dei speciali modo participant. Quo quidem modo multo magis sacerdotes quam reges dii per participationem appellari possunt.
spacer 8. Tertia nota regum est, quia uncti appellantur, 1 Reg. 24. At haec appellatio multo frequentius sacerdotibus tribuitur, quia per unctionem consecrabantur, ut est notum Exod. 29, Levit. c. 4 et 8. Unde cum Psalm. 104 dicitur, Nolite tangeren christos meos, non solum reges sed etiam sacerdotes comprehenduntur. Et ideo fortasse (quod notandum est) 2 Machabaeor. 1 utrumque coniungitur cum de Aristobulo dicitur, qui est de genere christorum sacerdotum, vel ad distinctionem christorum regum, vel ad distinctionem eorum sacerdotum, qui christi non erant, ut inter gentiles vel in lege naturae existebant. Denique unctio externa nullam de se confert potestatem, nec aliam indicat dignitatem nisi illam ad quam significandam imponitur. Si ergo rex loquitur de christo vel uncto hac externa unctione, unde probat nobis unctionem regum significasse potestatem eorum supra pontificem, vel in res ecclesiasticas, et non potius per unctionem pontificis ipsius primatum et excellentiam supra reges significari? Nulla profecto ratio rcddi polest. Veritas autem est ex vi solius unctionis neutrum significari aut posse probari, sed ex aliis principiis colligendum esse. Quod si non de sola exteriori unctione, sed de invisibili et interiori sit sermo, cum illa fiat per internam spiritus sancti gratiam, sic non soli reges, sed omnes iusti, et aliquo modo omnes fideles, uncti possunt appellari, et de illis etiam intelligi possint citata verba, Nolite tangere ciiristos meos. Neque etiam omnes reges hoc modo christi dici possunt, et clarum est Davidem, in loco allegato cum de Saule loqueretur, non in hoc sensu christum illum appellasse.
spacerg9. Quarta praerogativa est, in solio Dei sedere, ex 2 Paralip. 9, ibi, Sit tihi dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum. Sed imprimis in verbis illis thronus Dei, nihil aliud significat nisi regimen populi Israel, seu regni sedem in illo populo. Nam sicut populus ille singulari modo dictus Dei, quia illum singulariter elegit ac sanctificavit, et peculiarem illius curam suscepit, iuxta illud Exodi 19, Eritis mihi in peculium de cunctis populis, et regnum. sacerdotale, et gens sancta, ita regnum eius dicitur thronus Dei, et frequentius appellatur thronus David, et thronus Israel, 3 Reg. 1 et 2, ac saepe alibi. Unde, sicut dixit Deus Samuel, 1 Reg. 8, Non te abiecerunt sed me, ne regnem super eos, ita thronus illius regni dici etiam potuit thronus Dei, quia reges illius regni et a Deo facti sunt, et quodammodo in regimen ac curam illius regni pro Deo substituti sunt. Illa ergo laus sic intellecta non communis omnibus regibus, sed propria regum Israel, neque in illis aliam excellentiam vel potestatem, sed solam civilem, illi peculiari populo. speciali modo ac electione a Deo datam, siginificat. Deinde, licet omnes reges dici possint sedere in solio Deic quia ministri Dei sunt et ab eo potestatem habent, quid inde habetur nisi potestas regum temporalis, et ad summum in suo ordine suprema? Nam in hac significatione non unus tantum datur Dei thronus, sed multiplex, quia, uut Nazianzenus dixit, Etiam episcopus thronum suum habet, in quo positus est regere ecclesiam Dei, Act. 20. Datur ergo thronus temporalis et thronus spiritualis, et thronus potest esse sub throno vel in eodem ordine, ut episcopus est sub pontifice, et rex interdum suo modo sub imperatore, vel in diverso, et sic thronus temporalis est sub spirituali, quia, licet uterque sit Dei seu a Deo, tamen quae a Deo sunt ordinata sunt.
spacer 10. Quinta excellentia regum ponitur quod sunt servi Dei, et ita appellantur, 2 Paral. 6. At haec duobus modis potest regibus attribui. Primo eo ipso quod reges sunt, quia sunt ministri Dei, cui praecipue in munere suo serviunt vel servire debent, et hoc quidem modo praerogativa illa regibus omnibus convenit; multo vero magis et nobiliori modo sacerdotibus et pontificibus, quia in rebus maioris momenti et excellentioris ordinis Deo ministrant, et ab ipso immediatius in eo munere constituti sunt, et ideo Paulus sic inchoat epistolam ad Romanos, Paulus, servus Iesu Christi, et epistolam ad Philippenses, Paulus et Timotheus, servi Iesu Christi, et ad Titum, Paulus, servus Dei, apostolus autem Iesu Christi. Et eodem modo loquuntur Petrus, et Iacobus, et Iudas in principio suarum epistolarum, et Ioannes, Apocalyps. 1. Act. vero 4 ac 17, praedicatores evangelii servi Dei appellantur; imo etiam vocantur dispensatores mysteriorum Dei, 1 ad Corinth. 4, imo et adiutores et ministri, 1 ad Cor. 3. Alio vero modo servi Dei appellatio dicitur ratione obedientiae ad Deum et observantiae praeceptorum eius, iuxta illud ad Roman. 6, Nunc autem liberat ia peccato, servi autem facti Deo. In quo sensu absque dubio Salomon patrem suum vocavit servum Dei in dicto loco Paralipomenon, et sic neque omnes reges sunt servi Dei, sed tantum pii Deoque obsequentes, neque soli reges, sed omnes liberati a peccato, sunt servi Dei, ut ex dictis verbis Pauli, et ex frequentissimo usu scripturae manifestum est. Igitur haec appellatio nullam peculiarem excellentiam in regibus denotat.
spacer 11. Sexto ponderat rex nomen angeli interdum regibus tribui, solumque adducit locum 2 Reg. 14, ubi mulier quaedam dixit ad David, Tu, domine, mi rex sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, quae superius etiam dixerat, Sicut angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Possumusque similem locum addere ex 1 Reg. 29, ubi Achis dixit ad David, Scio, quia bonus es in oculis meis, sicut angelus Dei. Verumtamen haec non omnibus regibus, sed uni tantum David, et non propter dignitatem regiam, quam in posteriori loco allegato nondum consecutus fuerat, sed propter peculiares rationes in ipso inventas illi dicta fuerunt, videlicet, propter sapientiam, lenitatem animi, et morum probitatem. Persona ergo illius regis, non ipsa regia potestas inde commendatur. Accedit in illis locis non appellari David angelum, sed in aliqua proprietate angelo comparari, quod longe diversum est, ut per se constat.
spacer 12. Neque illa comparatio secundum aequalitatem, sed secundum quamdam imitationem seu proportionem etiam analogam accipienda est. Sic enim particula sicut frequenter inscriptura accipitur, ut Ioan. 17, Unum sint, sicut et nos unum sumus, et Matth. 5, Estque perfecti sicut et pater vester perfectus est. Estque simillimus locus Act. 6, ubi de Stephano dicitur, Viderunt faciem eius tanquam faciem angeli. Per quae verba neque Stephanus angelus appellatur, neque aliqua potestatis excellentia indicatur, sed sola mirabilis pulchritudo aut fulgor, seu luminis splendor, qui tunc in facie eius apparuit. Est enim illa phrasis Hebraica, qua excellentia alicuius virtutis vel pulchritudinis ad instar angelicae exaggeratur, ut est vulgare. Sic ergo in dicto loco mulier illa voluit laudare sapientiam David, non illum angelum vocare. Unde si vere et in rigore loquamur, nullus est in scriptura locus in quo nomen angeli vel omnibus regibus vel alicui temporali regi tribuatur, cum tamen de sacerdote scriptura sit Malach. 2, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus domini exercituum est, ubi Cyrillus Alexandr., Quia voluntatem Dei perspicue nunciat, et legem sermonis hortatricem habet, et Hieronymus, Sacerdos Dei angelus dicitur, quia Dei et hominum sequester est, eiusque ad populum nunciat voluntatem. Ergo ex angeli appellatione multo magis sacerdotalis dignitas quam regia commendatur. Nam, licet sacerdos per metaphoram seu analogiam angelus dicatur, fundatur tamen proportio in ipso munere seu dignitate saccrdotali, non aliqua proprietate in alicuius sacerdotis persona inventa, sicut de persona regis David explicatum est.
spacer 13. Idem paralogismus committitur cum ex eo quod de David dixit Samuel, Quaesivit sibi dominus virum iuxta cor suum, 1 Reg. 43, infertur reges vocari factos iuxta cor Dei, quae aperta est fallacia, tum quia ibi non dicitur David factus iuxta cor Dci, quando factus est rex, sed dicitur inventus vir secundum cor Dei, et ideo assumptum esse a Deo ut esset dux populi. Ergo non potestas regia fecit illum secundum cor Dei, sed gratia quam Deus illi prius contulit, ut iam factum secundum cor suum, regem etiam faceret. Igitur non recte inde infertur aliqua excellentia potestatis regiae, sed solum ostenditur aequitas electionis Dei et singularis electio gratiae circa personam David. Unde non minorem dignitatem et potestatem regiam Saul contulit Deus, cum tamen illum non invenerit secundum cor suum. Nam Deus, dicens, Inveni David filium Iesse virum secundum cor meum, subdit, quia faciet omnes voluntates meas, ut dicitur Act., c. 13.
spacer 14. Quod si quis dicat regem propter similitudinem et participationem potestatis dici factum secundum cor Dei, et ita convenire omnibus regibus, respondemus imprimis hunc non esse sensum illius loci, ut probatum est; imo neque inveniri locum in scriptura in quo id fundari possit. Deinde addimus, licet id gratis concedatur, nihil amplius inde probari quam regem participare peculiari quodammodo potestatem Dei, aut regiam institutionem esse placitam Deo, et ab eius providentia originem ducere. Sed hoc quid attinet ad comparationem cum dignitate sacerdotali vel pontificia potestate, cum haec multo magis sit secundum cor Dei, quia et illi placet magis, et altiori modo ab ipso ducit originem? Imo si de Israelitico populo loquamur, speciali ratione pontificia dignitas magis quam regia dignitas fuit secundum cor Dei. Nam priorem ex solo suo beneplacito et sapientia Deus invenit et instituit, posteriorem autem quasi coactus ad populi petitionem concessit, ut ex 1 Reg. 8 sumitur. Multoque maiori ratione in Christiano populo pontificatus dici potest secundum cor Dei, quia et est divinior et altioris ordinis, et a Deo etiam ex maiori providentia et benevolentia ecclesiae suae concessus.
spacer 15. Neque est multum dissimile argumentum quod ex octavo titulo regis sumitur, sumpto ex 2 Reg. 21, ubi David appellatus est a suis subditis lucerna Israel. Nam etiam verba illa (ut ibi scnsit Abulensis) intelligi possunt specialitcr dicta de pcrsona David, in quem totius populi oculi tanquam in luccrnam intenti erant propter singularem virtutem et fortitudinem eius, et ideo valde timebant ne extingueretur, id est, intcrficeretur, quia per illum magna Dei beneficia sperabant. Sed demus propter eminentiam dignitatis regiae lucernam appellari, et sub eadem metaphora nomen illud regibus omnibus convenire, quid inde contra pontificiam eminentiam colligi potest? Cum Christus apostolis, et consequenter etiam successoribus suis dixerit, Vos estis lux mundi, quod multo maius est quam esse lucernam, ac subinde, in metaphora persistendo, maiorem dignitatem indicat.
spacer 16. Ultimum titulum sumit rex ex Isaiae c. 49, ubi de ecclesia ex gentibus congreganda praedixit, Erunt reges nuitritii tui, et reginae inutrices tuae, taciteqae interpretatur reges vocari nutritios propter eminentiam potestatis quam in ecclesia Christi et in ecclesiasticis rebus habituri erant. Sed imprimis Hieronymus ibi de apostolis et apostolicis viris locum exponit, sensus autem videtur mysticus. Fatemur ergo ad litteram esse ibi sermonem de regibus gentium ad fidcm Christi convertendis, negamus tamen ibi extolli eorum potestatem, sed futuram pietatem. Qualis fuit in Constantino, Carolo Magno, et fuit etiam et nunc est in nostris catholicis regibus, qui totis suis viribus in adiuvandis fidelibus, et in vera Christi ecclesia tuenda et propaganda incumbunt. Et hoc significavit Augustinus, De Unit. Eccles., cap. 7, cum dixit ab Esaia praedictum esse reges terrae, qui prius persequebantur ecclesiam, postea eius adiutores futuros fuisse. Addit praeterea Cyrillus Alexandrin., lib. IV in Isaiam, et optime, prophetiam illam esse impletam, quia licet videre propter dominorum pietatem, honore affecto, et omni misericordia dignatos eos, qui in Christum crediderunt, adeo ut nihil aliud quam eorum alumni esse videantur. Accedit quod ipsum metaphoricum nomen nutritii nihil aliud significat aut indicat quam curam nutriendi et promovendi prolem, iuxta illud Pauli 1 ad Thessalon. 2, Facti sumus parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos.
spacer 17. Unde non solum reges, sed etiam apostoli et pontifices dici possunt ecclesiae nutritii, prout Hieronymus voluit et Paulus indicavit, sed longe diverso modo: nam reges per se (ut ita dicam) sunt nutritii in temporalibus, apostoli vero in spiritualibus, iuxta illud Pauli, 1 ad Corinth. 3, Tanquam parvulus in Christo lac vobis potum dedi. Et ita pontifices per se nutriunt ecclesiam, ut ecclesia est, reges vero, ut civilis seu politica congregatio est, quia vero id quod spirituale est supponit id quod est animale, ideo per bonum civile regimen, et per temporalia beneficia ecclesia multum in spiritualibus adiuta est, ideoque boni ac pii reges ecclesiae nutritii appellati sunt. Illud enim nomen magis est benignitatis et condescensionis quam potentiae et maiestatis. Sub qua metaphom Deo etiam tribuitur Oseae 2 et aliis locis. Et hunc esse sensum verborum Isaiae declarant verba sequentia, ubi eisdem regibus statim subiungitur, Vultu in terram demisso adorabunt te, id est, ecclesiam, seu Christum in ea, ut patres exponunt. Nam quia Christus est caput ecclesiae, ait Hieronymus, recte Christus adoratur in corpore, et praesertim in vicario suo. Recte ergo intelligimus prophetiam illam ad litteram impletam esse in imperatoribus et regibus osculantibus pedes pontificis, vultu in terram demisso, quod multi praesentes et coram fecerunt, alii per epistolas paratum animum ostendebant, et specialiter rex Angliae Eduardus, in epist. ad Clementem VI. Cui consonat aliud eiusdem prophetae vaticinium, Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum.
spacer 18. Constat igitur manifeste ex huiusmodi notis regiae dignitatis nihil aliud colligi quam regibus deberi honorem et obedientiam intra suam ditionem et in materia illi subiecta, quod nullus est qui neget, non vero licet inde inferre aliquid quod pontificiae dignitatis deroget. Nam omnes illi tituli sacerdoti, et praesertim summo pontifici, excellentiori modo conveniunt, ut obiter declaratum est. Et praeterea sacerdotes et apostoli dicuntur ecclesiae fundamenta, sal terrae, lux mundi, ministri Christi, dispensatores mysteriorum Dei, adiutores Dei, parentes, seu genitores filiorum Dei, ad Galat. 4 et 1 ad Cor. 4; mediatores inter Deum et homines, legati Christi et Dei, 2 ad Cor. 5 et ad Ephes. 6; clavigeri regni coelestis, ac proinde thronum regalem habentes, non terrenum sed coelestem, ut dixit Chrysostomus, homil. 5 de verb. Isaiae. Denique a Christo et apostolis pastores nominantur, utique rationalium ovium, id est, duces et rectores gregis Christi, ut dixit Ambrosius, lib. II in Lucam et lib. I De Dignit. Sacerd., c. 2. Potuissetque rex Angliae nomenclaturam hanc etiam regi tribuere, quia Davidi dictum est, Tu pasces populum meum Israel, 2 Reg. 5, et inde posset contra nos apparentius argumentum sumere, quia nos ex verbo pascendi Petri potestatem colligimus. Sed ad hoc etiam facile respondemus, verbum pascendi, cum metaphoricum sit, diversa posse significare, et iuxta subiectam materiam, et alia scripturae loca, et patrum interpretationem intelligendum esse. His autem modis manifestum est dictum de David solum significasse gubernationem civilem et temporalem, ut ibidem, et c. 7, statim explicatur, cum dicitur, Ut sit dux super populum meum Israel &c. Dictum autem de Petro significat altiorem et spiritualem gubernationem per potestatem ligandi atque solvendi, et claves regni coelorum, quibus necesse est temporales reges subiici, si coeleste regnum consequi velint.

CAPUT 25
ALTERI OBIECTIONI, EX FACTIS REGUM QUAE IN VETERI TESTAMENTO NARRANTUR SUMPTAE, SATISFIT

SUMMARIUM

1. Praefatio. spacer2 - 3. Obiiciuntur variae actiones regum. Responsio ad singiulas. Reges tenentur iure naturae ad idola auferanda. spacer4. Iosaphat per sacerdotes reduxit populum ad Deum. spacer5 - 6. Cur Iosaphat miserit principes cum sacerdotibus. spacer7. Iosapahat solum designavit sacerdotes habentes a Deo potestatem iudicandi. spacer8. Solvitur quarta actio a Iacobo rege adducta. spacer9. Alia adiungitur a rege actio. spacer10 - 11. Regibus suo modo competit tollere abusus. spacer12. David non tetigit arcam Dei. spacer13. Facta Solomonis obiecta a rege: 1 Paralipomenon c. 28, 2. Para. c. 6. Haec facta nullam prae se ferunt potestatem spiritualem. spacer14 - 15. Dedicatio templi quomodo a Salomone fieri potuerit. spacer16 - 18. Alia duo eiusdem ordinis facta. Factum ex 2 Paralip. c. 34 ad causam nihil refert.

RO fundamento huius obiectionis conatur rex ex scriptura ostendere reges in Iudaeorum populo cuncta moderatos esse quae ad ecclesiasticum regimen quoquo modo pertinent. Quia cum credendum non sit eos iurisdictionem a Deo non datam usurpasse (cum reges etiam iusti et sancti actiones illas exercuerint), recte infertur potestate regia omnia fecisse. Unde ulterius etiam efficitur idem posse nunc reges in ecclesia Christi, tum quia neque illi antiqui reges aliam potestatem habebant, praeter regiam, neque nunc minor est regum potesta, quam tunc fuerit.
spacer 2. Ut ergo fundamentum illud suadeat, inducit imprimis locum 2 Paralip. 14, ubi tria de rege Iosaphat referuntur. Primum, abstulisse lucos de terrra Iuda, egressun esse ad populum suum, et revocasse ad dominum Deum patrum suorum. Item, in Ierusalem constituisse Levitas, et sacerdoles, et principes famiiliarum ex Israel, ut iudicium et causam domini iudicarent habitatoribus eius. Ex his autem nihil colligi polest, nam lucos auferre, seu idola, quod et alii reges Israel fecerunt, Asa, 3 Reg. 15, et Ezecliias, 4 Regum 18, hoc (inquam) etiam ad reges temporales ex officio pertinct. Nam colere idola est contra rationem naturalem, et contra commune bonum humanae civitatis seu reipublicae. Unde etiam, seclusa fide, reges gentium ad hoc ipsum tenerentur, si naturali lumine rationis convenienter uti vellent, maiorique ratione ad hoc tenentur reges fideles, sive in lege veteri sive nunc in lege gratiae. Illa ergo actio non est propria spiritualis seu ecclesiasticae potestatis, sed communis utrique seu utriusque fori, ut aiunt, quia ad finem utriusque potestatis conducit. Maxime vero quoad exccutionem eius solet esse necessaria potentia regum, ut erat revera in populo Israelitico propter duritiam eius, et ideo maxime laudantur reges qui idola destruxerunt. Qui vero illa induxerunt, vel in eis evertendis fuerunt negligentes, maxime reprehenduntur et notantur. Ex illa ergo actione nihil colligitur, ut magis statim in alia simili declarabitur.
spacer 3. Et ad hoc genus actionis spectat quod multi ex regibus populi Iudaici reprehenduntur, eo quod excelsa non abstulerint. Sive enim illa excelsa fuerint aliqua idola in excelsis montibus vel collibus ad cultum posita, sive fuerint quaelibet altaria in variis montibus aut locis extra templum seu locum tabernaculi ad immolandum etiam vero Deo erecta, fere semper illa vox in scriptura in malam partem accipitur, et significat locum in quo indebite et superstitiose sacrificabatur, quia vel idolo immolabatur vel, si vero Deo, non secundum voluntatem eius, id est, non in loco ab eo deputato, id est in templo iam aedificato vel antea in loco tabernaculi. De quo videri potest Abulensis, 3 Reg. 3, q. 3. Illo igitur modo quo possunt et debent reges idola evertere, tenebantur etiam reges Israel excelsa auferre, non tanquam pontifices sed tanquam executores et adiutores pontificum. Et ideo in illis contraria negligentia specialiter reprehenditur, quia potestate sua efficacius valebant illa destruere quam pontifices doctrinis vel praeceptis suis, et praeterea quia de regibus ibi praecipue historia texebatur.
spacer 4. Idcm fere in secunda actione considerari potest. Cum enim ibi dicitur, Iosaphat rursum egressum esse ad populum. suum, et revocasse illum ad Deum, non per se ipsum sed per nuncios vel ministros aliquos id fecisse intelligendum est, ut communitcr ibi intcrpretes notant. Nam illa particuIa rursum iam prius iterum egressum fuisse indicat. Non legitur autem alius egressus Iosaphat ad populum suum praeter id quod legitur 2 Paralip. 7, scilicet, tertio anno regni sui misisse de principiiiis suis, ut docerent in civitatibus Iuda, et cum eis Levitas et sacerdotes. Hoc ergo ipsum dicitur in cap. 19 item fecisse, scilicet misisse qui circumirent cunctas civitates ad docendum et erudiendum populum in lege domini. Haec autem actio, licet per se et ex officio pertineat ad pontifices et sacerdotcs, suo tamen modo etiam regum est suum providentiae modum circa illam exhibere. Sic enim etiam nunc reges catholici dicuntur mittere praedicatores ad gentes sibi subditas, quia ad voluntatem, seu petitionem eorum et sub eorumdem protectione atque ipsorum expensis mittuntur. Ita ergo Iosaphat ex providentia regis fidelis ac zelum Dei habentis, potuit per praedicatores et doctores egredi ad erudiendum populum, servato tamen ordine et modo, secundum ritum illius temporis necessario. Et ideo dicitur misisse sacerdotes et Levitas, quos illud munus per se pertinebat.
spacer 5. Quod autem etiam miserit quosdam de principibus suis non obstat, etiamsi fateamur illos principes non fuisse de tribu Levi sed mere laicos, cum a Levitis distinguantur, hoc, inquam, non obstat, tum quia vel illi laici mitti potuerunt, non ad docendum, sed ut Levitas et sacerdotes tuerentur, et rebelles ac idololatras qui tunc erant in officio continerent et, si opus esset, etiam ad audiendum verbum Dei cogerent. Vel certe, licet illi etiam docerent, nullum est inconveniens, quia, licetad laicos non pertineret vel dubia legis resolvere aut doctrinam fidei definire (hoc enim sacerdotibus commissum erat, Deuter. 17), nihilominus poterant esse docti et eruditi in lege ac fide, ut alios instruere et exhortari possent. Hoc enim neque ex natura rei malum est nec invenitur in lege veteri prohibitum, maxime cum id facerent ex consensu sacerdotum. Sicut Actor. 13, cum Paulus et Barnabas ingressi essent quamdam synagogam, principes synagogae miserunt adeos dicentes, Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite, cum tamen Paulus de tribu Levi non esset, et ideo a Iudaeis tanquam mere laicus reputaretur. blue Simileque exemplum de Christo habemus Luc. 4. Sic igitur actio illa Iosaphat recte intellecta non pertinuit ad propriam ecclesiasticam gubernationem, sed ad regiam protectionem, et fidei defensionem ac propagationem, quod munus iura etiam canonica Christianis regibus commendant.
spacer 6. Tertia actio fuit constituere iudices. Et ibi etiam Levitae, sacerdotes et principes numerantur. Ubi etiam duo similia explicanda sunt, scilicet quomodo ad regem pertinuerit Levitas et sacerdotes in eo munere constituere, et quomodo cum eis laicos principes miscuerit. Utrumque autem facile intelligetur, si alia verba quae inferius adduntur considerentur, scilicet, Amasias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Deum pertinent, praesidebit. Porro Zabadias, filius Ismael, qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent. Ubi aperte distinguimtur officium regis et officium pontificis, et hic praesidere dicitur in his quae ad Deum spectant, rex autem vel vicarius eius in his quae ad homines. Ita ergo cum dicuntur constituti sacerdotes, Levitae et principes ad iudicium faciendum, duplex sub illa voce comprehenditur iudicium, ut recte Caietanus ibi notavit, scilicet saeculare, et quasi ecclesiasticum seu ad res sacras pertinens. Et ita facile expeditur posterior interrogatio, Non oportet enim iudicia vel personas miscere, sed cum partitione accommodata red eos intelligere, nam principibus saecularibus saeculare iudicium committi debuit, Levitis autem ecclesiasticum. Et ita plane oportet intelligi, cum alteri iudicio praeesse deberet pontifex, alteri vero gubernator regius, quando et quomodo oporteret.
spacer 7. Atque eadem fere ratione, quamvis rex dicatur constituisse utrosque iudices, non oportet eodem modo de omnibus intelligi, nam iudices laicos constituit per se et virtute sua, eligendo illos et dando illis potestatem. Levitas autem et sacerdotes non ita, sed solum applicando et designando illos ad tale munus, nam potestatem illud exercendi ex institutione divina habebant, vel per pontificem summum. Quod declaratur ex aliis verbis, Amasias, sacerdos et pontifex vester, praesidebit in his quae sunt ad Deum, Zahadias in aliis. Quae licet videantur eodem modo dicta, nihilominus respectu pontificis non efficiebant, ut sic dicam, seu conferebant potestatem, sed declarabant quid iure suo ad pontificem pertineret, ut patet ex Deuteron. 17. Respectu vero civilis praesidis a rege manabat potestas, quia pro rege specialiter constituebatur. Ita ergo, licet uno verbo dicatur constituisse hos et illos iudices, nihilominus cum distributione accommodata, et legi ac debito ordini consentanea, de singulis intelligendum est. Principes ergo per se et vi sua iudices fecit, Levitas vero solum admodum causae per accidens, quasi applicando seu nominando personas, non tamen sine consensu pontificis eos creando. Atque ita haec actio fere eiusdem rationis est cum praecedenti, et non pertinet ad propriam iurisdictionem ecclesiastici regiminis, sed solum ad sollicitudinem quamdam piumque fidelis regis zelum, ut in aliis explicatum est.
spacer 8. Deinde addit rex aliam actionem quam possumus quarto loco numerare, scilicet, corruptelas purgare, et abusus tollere. Ad hanc vero probandam solum adducit locum 2 Reg., vel, ut ipse allegat, 2 Samuel 5, n. 6, ubi nulla fit mentio de corruptelis purgandis aut abusibus tollendis, sed solum refertur, cum David iisset in Irusalem ad Iebusseum ut civitatem expugnaret, dictum esse illi ab habitatoribus civitatis, Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos, et claudos dicentes, Non ingredietur David huc. Haec autem verba non possunt applicari ullo modo ad reformationem morum vel ablationem abusuum, quia nec de hac re ibi agebatur, neque cogitari potest Iebusseos hoc voluisse consulere Davidi sub illa quasi metaphorica locutione. Unde licet illa verba sint obscura, et ideo ab interpretibus varie exponantur, (ut in Glossa, Theodoreto, Abulensi, Carthusiano, Caietano, et aliis ibi videre licet), nihilominus omnes conveniunt illis verbis solum fuisse propositum Davidi, ut medium necessarium ad civitatem capiendam, tollere caecos et claudos. Sive per has voces significentur aliqui inimici David ex Iebusaeis, qui insurrexerunt dicentes, Non ingrediciur David huc, et caeci appellantur propter errorem mentis, et claudi quia non rccte cum David ambulabant. Sive revera fuerint corporaliter claudi et caeci positi supra muros civitatis ad defendendam illam, in ludibrium et irrisionem David (ut videtur probabilius et magis consentaneum textui secundum Vulgatam editionem), in neutro vero sensu quicquam ad praesentem causam refert, quia de purgandis corruptelis nihil ibi agitur. Nam, licet statim subiungatur proposuisse David praemium pro auferentibus caecos et claudos odientes animam David, et inde ortum esse proverbium, caecus et claudus noni intrabunt in templum, non potest inde verisimiliter inferri Davideem auferendo caecos et claudos voluisse significare ad se pertinere abusus tollere et corruptelas purgare: quae est enim haec consecutio, connexio, vel coniectura, profecto esse non potest nisi mera divinatio.
spacer 9. Ad hanc vero actionem pertinet etiam alia quam infra rex ponit, dicens de regibus, reformationes publicas instituere, convocatis eo fine et congregatis promiscue sacerdotibus et laicis. Nam ad reformationem publicam maxime spectat abusus tollere et corruptelas purgare. Ad probandas autem illas reformationes solum adducit locum iam tractatum, 2 Paralip. 17, unde solum habetur Iosaphat ordinasse seu procurasse quamdam reformationem, mittendo principes, sacerdotes et Levitas, qui docendo et instruendo populos in lege domini illos reformarent, Cur autem laici cum Levitis missi fuerint iam declaratum est, neque ibi legitur alia congregatio ex laicis et Levitis promiscue facta. Sicut ergo diximus missionem illam non fuisse actum iurisdictionis, ita de hac reformatione dicendum est.
spacer 10. Quapropter (quidquid sit de probationibus) facile concedimus pertinere ad reges intra ordinem suum et modo sibi accommodato abusus tollere et corruptelas sui regni purgare. Nam imprimis si corruptelae et vitia sint contra naturalem iustitiam vel civiles leges iustas, vel contra pacem reipublicae ad regem directe pertinet subditos suos a talibus vitiis repurgare. Si vero vitia sint in materia religionis vel fidei, postquam per eamdem fidem vel per pontifices (ad quos voluntatem Dei explicare pertinet) illos esse abusus et corruptelas constiterit, etiam ad regem pertinet huiusmodi abusus tollere vel peenis et coercitione in sibi subditos utendo, vel etiam sollicite procurando, ut ecclesiastici pastores simul in hoc suam operam adhibeant, vel denique forti brachio suo occasiones pravarum consuetudinum tollendo, sicut paulo superius de idolorum destructione dicebamus. Nam illa profecto erat in illo populo praecipua pars reformationis morum et purgationis corruptelarum. Quamvis ergo expresse in veteri testamcnto diceretur reges abstulisse abusus et corruptelas purgasse modo praedicto, et sine ulla usurpatione primatus ecclesiaslici intelligi posset et deberet. Sicut etiam nunc catholici et pii reges abusus et corruptelas suarum ditionum auferunt. Imo et inferiores principes in suis territoriis, et privatus paterfamilias in domo sua, potest pro modo suo, et iuxta capacitatem suam corruptelas a domo sua expellere, et omnem vel politicam vel oeconomicam providentiam adhibere quae ab ipso circa suos subditos exerceri valet, et ad illum finem potest deservire.
spacer 11. Atque ad hoc caput spectat exemplum aliud, quod idem rex adducit ex 4 Reg. 18 de serpente aeneo ab Ezechia confracto. Illud enim ad similem reformationem et abusuum ablationem pertinet. Nam (ut lib. II, c. 12 dixi) licet ille serpens Dei iussu fabricatus fuerit et bonam habuerit significationem, propter quam bonum etiam usum in principio habuit, nihilominus postea coepit esse Hebraiis in occasionem scandali et ruinae propter illius populi ignorantiam, mentisque caecitatem ac duritiam cordis ex prava consuetudine generatam. Ideoque recte potuit rex serpentem confringendo illam occasionem ruinae populo tollere. Quamvis enim ex Dei praecepto factus esset, non propterea iusserat Deus illum conservari, sed ad memoriam divini beneficii, prudenti et pio arbitrio praecedentium principum illius populi servabatur. Postquam vero coepit irreligiose coli et adorari, confringi debuit, iuxta legem praecipientem, Confringite statuas, lucosque succidite. Et quia haec lex non solum ad sacerdotes, sed etiam ad reges loquebatur, ideo potuit Iosaphat, non iurisdictionem sacerdotalem exercendo sed legem implendo, serpentem frangere.
spacer 12. Quinto loco ponimus actiones alias recensitas a rege, quae multo minus quam praecedentes ad causam conducunt. Talis quidem est arcam Dei ad constitutum locum perducere, 1 Paralip. 13. Nam David, de quo ibi est sermo, non portabat arcam nec contingebat illam. Primum enim solis Levitis, secundum autem solis sacerdotibus licebat, Numer. 4, 2 Reg. 6, non autem Davidi, licet esset rex. Et ideo tantum honoris divini causa arcam comitabatur quod non solum regi sed cuilibet de populo licebat, ut paulo inferius ibidem dicitur, David et omnis domus Israel ducebant arcam &c. Et simile habetur 3 Reg. 8. Sed additur, regem David arcae praesaltasse. Sed quid tum? Eratne illa actio propria sacerdotum aut regum? Profecto magis propria videri poterat hominum inferioris conditionis. Unde paulo inferius in eodem loco despectus et reprehensus fuit David a Michol, non quia actionem magnae dignitatis exercuisset, sed quia tanquam unus de scurris factus esset. Ipse vero ex magna devotione et gratitudine erga Deum respondit, Ludam, et vilior fiam, plus quam factus sum, et ero humilis in oculis meis. Non ergo censuit David illam actionem fuisse dignitatis sacerdotalis, nedum pontificiae vel supra illam, sed fuisse magnae humilitatis et reverentiae erga Deum, et ad hoc indicandum expressit scriptura personam David; addidit vero, 2 Reg. 6, David et omnis Israel ludebant coram domino.
spacer 13. Eiusdem ordinis sunt facta quaedam Salomonis ex quibus etiam regium argumentum sumptum est, scilicet templum aedificare, aedificatum dedicare, et sua praesentia consecratum honestare. At haec omnia hodie etiam nunc reges faciunt, imo etiam alii inferiores, pii et potentes viri, et non propterea opus ecclesiasticae potestatis, nedum primatus, exercere censentur. Nam aedificare templum de se tantum est actus religionis, qui praeter piam voluntatem solum requirit ex parte aedificantis facultatem ad necessarios sumptus, ex parte vero Dei necessaria est acceptatio per se vel per vicarios suos. Tunc autem Deus speciali revelatione satis voluntatem suam ostenderat, ideoque ex parte Salomonis tantum regia potestas et magnificentia cum pia et fideli voluntate desiderari poterat. Ergo nihil aliud ex illo facto recte colligitur.
spacer 14. Dedicare vero templum duo potest significare. Unum est propria aliqua actione religiosa consecrare illud, aliud est propria voluntate exterius manifestata illud Deo offerre et donare. Priori modo dedicare templa pertinet ad sacerdotes vel pontifices. In illius autem templi dedicatione haec actio non videtur alia fuisse nisi vel ex parte hominum sacrificiorum oblationes, quae ad solos sacerdotes pertinebant, ut iam explicabo, vel ex parte Dei praesentia illa seu descensus sub specie nebulae quae templum replevit, ad significandum Deo placuisse dedicationem illam, et ideo, ut dicitur 3 Reg. 8, implevisse gloriam domini domum domini, quae actio non fuit hominis sed divinae dignationis, cui rex Salomon testimonium dedit dicens, Dominus dixit ut habitaret in nebula. In hoc ergo sensu non potest dici rex Salomon dedicasse templum, neque id de Salomone legitur, nec rex Angliae illi hoc tribuit, cum solum dicat sua praesentia opus consecrationis honestasse. Posteriori autem modo recte dicitur Salomon dedicasse templum. Sed inde nullum sumitur argumentum, nam quilibet potest rem vel domum suam ad divinum cultum offerre., sicut Exod. 35 dicitur, Omnes viri et mulieres mente devota oltulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat dominus per manum Moysi. Et statim subditur, Cuncti filii Israel voluntaria domino dedicaverunt. Sic ergo in dicto loco, 3 Reg. 8, dicitur, Dedicaverunt templum domini rex et filii Israel. Denique quod additur, regem sua praesentia opus consecrationis honestasse, clarum est toti populo fuisse commune, et ita nihil ad rem facere.
spacer 15. Ad discernendum vero modum praesentiae, discernendae sunt actiones quae in illa dedicatione peractae sunt. Prima fuit inferre arcam, tabernaculum, et vasa sanctuarii in templum, et de hac dicitur, Ferebant ea sacerdotes et Levitae, et additur, Rex autem Salomon et omnis multitudo quae cum illo convenerat gradiehatur ante arcam, ubi rex cum populo coniungitur, et a sacerdotali ordine distinguitur. Altera actio fuit sacrificiorum oblatio, et haec fiebat sine dubio a sacerdotibus tanquam a propriis ministris. Tribui autem videtur tam regi quam populo cum de eis dicitur, Et immolabant et oves et boves absque aestimatione et numero. Intelliguntur autem immolasse per sacerdotes, ute st frequens in scriptura, et in communi etiam usu loquendi. Et sic etiam dicitur ibi, Mactavit Salimon hostias pacificas, et iterum, Sanctificavit rex medium atrii, quod erat ante domum domini, fecit quippe ibi holocaustum et sacrificium., utique per sacerdotes, in quo nulla potestas supra illos ostenditur, sed potius inferior status et conditio. Unde etiam nunc reges, sicut ct caeteri laici, solum pcr saccerdotem offerunt. Tertia fuit actio orandi, et haec etiam communis est toli populo. Alia deniquc fuit rationem reddere populo de templi aedificatione et dcdicatione, quam quidem Salomon cum auctoritate rcgia et tanquam singularis (ut ita dicam) illius templi patronus exercuit, nihil tamen pontificium usurpavit, nequc pontifico se superiorem ostcndit. Igitur totum illud factum nihil omnino ad causam de potestate ecclesiastica et regia, aut earum comparatione, pertinet.
spacer 16. Denique ad probandam eamdem regis potestatem duo alia facta eiusdem fere ordinis adferuntur, quae non maiorem vim habent quam praecedentia. Unum est, quod librum legis e tenebris erutum populo recitari red fecerunt, ex 4 Reg. 22. Verumtamen eo loco refertur quidem Eleiam pontificem ad Saphan scribam dixisse, Librum legis reperi in domo domini, et additur dedisse illum Saphan, qui et legit illum et postea regi dixit Eleiam sibi librum dedisse, quem etiam legit Saphan coram rege. Quod autem rex fecerit librum illum populo recitari in eo capite non dicitur, sed solum regem lectione libri valde commotum misisse sacerdotes qui super ea re Deum consulerent. In cap. autem 23 additur sacerdotes renunciasse regi quidpiam quod prophetissa quaedam dixerat, et subiungitur, Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Ierusalem. Ascenditque rex templum domini, et omnes viri Iuda, universique qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae, et omnis populis a parvo usque ad magnum, legitque cunctis audientibus omnia verba libri foederis. Ubi Abulensis exponit legit, id est, fecit legere, putat enim Saphan scribam legisse librum, quod non est alienum ab usu illius locutionis, ut ex alia simili capitis 42 recte ipse probat. Nihilominus tamen, ex 2 Parahp. 34 magis colligitur ipsum regem per se legisse librum, nam ibi expresse dicitur, Quibus audientibus, in domo domini legit rex omnia verba voluminis. In hac vero historia quid, quaiso, est quod in rege pontificiam potestatem vel primatum ostendat? An congregare populurm aut legere librum? Neutrum sane. Nam congregare populum non est de se spiritualis seu ecclesiastica actio, sed indifferens, quae auctoritate regia propter varios fines fieri poterat. Ut autem tunc fieret propter spiritualem finem, non provenit red ex potestate spirituali regis, sed ex sancto zelo et intentione illius. Rex euim fidelis, divina gratia et fide adiutus, potestate sua regia et civili in spirituale bonum sui populi saepe uti potest, quia licet proxime in materia civili vel indifferenti operetur, potest ad dictum finem illam referre. Legere autem lihrum magis fuit opus dignationis, humilitatis ac devotionis. quam potestatis. Et quamvis ipse non legisset sed recitari fecisset, nullam maiorem auctoritatem ostenderet, quia perinde est per se fecisse, vel per Saphan scribam et ministrum suum, et quia, licet liber esset sacer, actio legendi illum sacerdotibus et laicis communis est.
spacer 17. Aliud factum est quod illi reges foedus inter Deum et populum aliquando redintegrarunt. Citaturque in margine Apologiae regis locus Nehem., seu 2 Esdrae 9, in fine. In illo tamen loco non dicitur regem redintegrasse foedus inter Deum et populum, nec dici poterat, quia eo tempore iam non erant reges in Israel. Cum ergo in principio illius capitis dictum fuisset, Convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis, et infra additum esset, Surrexerunt autem super gradum Levitarum Iosue et quidam alii, et dixerunt, Surgite, benedicite domino &c., in fine capitis concluditur, Nos ipsi percutimus foedus, et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri, et sacerdotes nostri. Ex quo contextu plane constat totum populum, vel sua sponte vel Levitarum verbis excitatum, foedus redintegrasse, et ideo principes nomine totius populi cum Levitis et sacerdotibus foedus consignarunt. Quod si quis fortasse ponderet, principes (quos laicos fuisse verisimile est) primo loco poni, advertat, etiam Levitas sacerdotibus anteponi, et inde coniectet posteriorem locum in illo ordine digniorem videri, ut ssepe contingit. Allegatur etiam in eadem margine secundus Regum (nobis quartus), cap. 8, num. 4, sed in toto illo capite nihil invenio. Negare autem non possumus in c. 23, supra tractato, post lectionem libri foederis addi, Stetitque rex super gradum, et foedus percussit coram domino. Et paulo post additur, Acquievitque populus pacto. Sed in hoc etiam facto nihil aliud, nisi pietas et sanctus zelus principis relucet. Nam illa redintegratio seu percussio foederis nihil aliud erat nisi renovatio quaedam fidelitatisa d Deum, seu quasi nova promissio obedientiae ad legem eius. Hanc autem quilibet homo, vel quilibet populus, vel sua sponte vel alterius exemplo aut verbo provocatus facere potest. Ita ergo illam fecit praedictus rex, et in illa facienda alios anteivit, ut suo exemplo et verbo alios provocaret. Unde recte Caietanus ibi notat, Vide quanti boni causa bonus sit princeps.
spacer 18. Ex his ergo omnibus exemplis et testimoniis nulla spiritualis iurisdictio vel specialis potestas in his quae ad Deum pertinent in regibus tempore legis veteris fuisse ostenditur. Optime vero ostenditur bonum ac fidelem regem defensorem esse debere divinae fidei ac verae religionis, et diligenter curaturum ut omnes errores et superstitiones contra veram et ab ecclesia approbatam doctrinam, vel ingressum non habeant, vel ubi inventi fuerint, expellantur. Hanc ergo fidelitatem ad Deum praedicti reges boni ostenderunt, et in lege nova Constantinus, Carolus Magnus, et Quintus, et alii reges catholici summa pietate observarunt, quamvis se non ecclesiae parentes aut praelatos vel praelatis superiores, sed filios, subditos et protectores agnoscerent.

CAPUT 26
ARGUMENTO SUMPTO EX COMPARATIONE REGIS ET PONTIFICIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Obiectio regis ex facto Salomonis. spacer2. Factum Salomonis nullam indicat in eo potestatem spiritualem. spacer3 - 4. Etiam in veteri testamento pontifex rege superior extitit. Rex Ozias punitus fuit quia sacerdotum munus subire tentavit. spacer5. Ratione maioris dignitatis ostenditur red praeeminentia pontificis. spacer6 - 7. Ex facto Salomonis etiam civilis potestas eius supra pontificem non satis colligitur. spacer8. Argumentum desumptum ex veteri pontificatu ad novum est nullum in praesenti causa. spacer9. Instantia haereticorum. Responsio. spacer10. Argumentum adversariorum in ipsos retorquetur.

OST reliqua facta regum Israel, inducit rex Angliae factum Salomonis, qui Abiathar sacerdotem, exauthoravit, ut non esset sacerdos domini, ut ipse refert, indeque colligit regem fuisse pontifice superiorem, ut inde concludat idem in Christi ecclesia servandum esse. Fundaturque hoc argumentum in loco 3 Reg.2 , ubi Salomon quasi in exilium ire iussit Abiathar pontificem, dicens, Vade in Anathoth agrum tuum. Equidem vir mortis es, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam domini &c. Et infra concluditur, Eiecit ergo Salomon Abiathar, ut non esset sacerdos domini. De hoc autem facto nunquam in scriptura reprehenditur Salomon; imo c. 3 additur, Dilexit autem Salomon dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat. Quae exceptio qualicumque illa sit (quod nunc non refert), ostendit Salomonem usque ad illud tempus servasse alia praecepta, et consequenter in facto illo non peccasse. Imo aliqui in eodem facto clementiam Salomonis commendant, quia cum Abiathar esset dignus poena mortis, propter sacerdotis munus quod exercuerat, et quia laborum patris sui particeps fuerat, vitam ei condonavit, et in mitiorem exilii et depositionis poenam commutavit. Ut autem illa eadem poena iuste illata fuerit, necessarium est ut Salomon iurisdictionem et superiorem potestatem in pontificem habuerit. Ergo rex tunc erat pontifice superior. Quod hoc argumento inter alia ducti fatentur ibi Abulensis, quaest. 28 e t31; et fuit sententia d, Bonaventurae, in tractatu De Ecclesiast. Hierarch., part. 2, § 1, in fine, et in 4, distinct. 24, in expositione litterae, quam etiam tradidit divus Thomas, si eius est opusculum 20, lib. I De Regim. Principum, c. 14, in fine, quem multi etiam alii graves auctores secutis unt. Ex hoc ergo facto infert rex Angliae etiam in lege nova regem esse pontifice superiorem, ac subinde habere primatum in regno suo.
spacer 2. Haec vero obiectio fundatur in re valde dubia, scilicet an in lege veteri pontifex esset exemptus a iurisdictione regis quoad delicta et iudicium seu poena minorum, quam hic disputare nolumus, quia non putamus veritatem fidei, quam docuimus, ex quaestione illa inter catholicos controversa pendere. Praesertim quia, ut saepe dixi, quaestio de exemptione clericorum a iurisdictione laicorum in temporalibus diversa omnino est a quaestione de primatu et de potestate in spiritualibus. Ex illo autem facto ad summum colligi potest pontificem in lege veteri non fuisse exemptum a iurisdictione regia, quoad tribunalia saecularia, sive civilia sive criminalia. Inde vero inferre non licet regem Salomonem habuisse iurisdictionem aiiquam in spiritualibus seu pertinentibus ad Deum, quia causa illa temporalis fuit. Nam crimen quod Abiathar commisisse supponitur fuit laesae maiestatis, propter conspirationem cum Adonia contra Salomonem. Poena item exilii temporalis erat. Depositio autem a pontificali munere vel consecuta est ex priori poena exilii, vel solum fuit separatio quaedam ab usu illius muneris, quod facilius tunc fieri potuit, quia duo tunc eo munere fungebantur, scilicet Sadoc et Abiathar, et ita potuit ex iusta causa removeri Abiathar, ut solus Sadoc pontificatum gereret. Et fortasse sicut sacrificia illius temporis carnalia erant, et caeremoniae illae vocantur a Paulo iustificationes culturae, et sanctum saeulare, ad Hebr. 9, ita pontificatus ille non erat adeo spiritualis quin posset quis propter gravissimum crimen laesae maiestatis illo privari ab eadem laesa maiestate, si iurisdictio illi non deerat. Etenim si poterat illum vita privare, ut verba illa indicant, Equidem vir mortis es &c., quid mirum quod pusset illum pontificatu privare?
spacer 3. Addo vero ulterius, etiam hoc concesso seu permisso, non sequi pontificatum eo tempore non fuisse et dignitate et potestate simpliciter superiorem regi. Probatur, quia imprimis illa munera erant omnino distincta, et impermista per se, seu directe. Nam de rege supponimus habuisse supremam potestatemin temporalibus, quod verum simpliciter est de potestate directa, sive extenderetur ad sacerdotes et pontificem sive non, a qua nunc quaestione abstrahimus, ut dixi. Deinde pontifici commissa erat potestas,et administratio spiritualium, seu in his, quae ad Deum et ad fidei doctrinam et legis declarationem pertinebant, ut constat ex Deuter. 17, Si difficile et ambiguum &c., usque ad illud:, Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat domino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille &c. Et ideo 2 Paralip. 19, praesidere dicitur in his quae suut ad Deum. In his ergo non poterat rex se intromittere, ut satis probatur ex facto Oziae regis, qui cum ministerium sacerdotis exercere tentasset adolendo incensum super altare thymiamatis, et sacerdotibus resistentibus comminaretur, percussus est lepra usque ad diem mortis suae, ut refertur 2 Paral. 26. Quod factum late expendens Chrysostomus, homil. 4 de verbis Isaiae &c., sic ad regem affatur: Mane intra terminos tuos: alii sunt termini regis, alii termini sacerdotii.
spacer 4. Quod autem inter illas duas dignitates maior simpliciter fuerit pontificia expressis verbis subiungit idem Chrysostomus, dicens, Hoc regnum, utique sacerdotale, illo maius est, id est temporali. Neqne enim (ait) ex his quae videntur hic declaratur rex, neque e gemmis illi affixis, neque ex auro, quo amictus est, debet aestimari rex. Ille quidem ea quae sunt in terris sortitus erat administranda, caeterum sacerdotii ius e supernis descendit. Quod postea late prosequitur. Et quamvis saepe et in multis de sacerdotio novae legis loquatur, tamen de veteri etiam loquitur, unde inferius ait, Maior hic principatus, propterea rex caput submittit sacerdotis manui, et ubique in veteri scriptura sacerdotes inungebant reges. Unde item Chrysostomus, in Psal. 113, exponcns illa verba, Domus Israel speravit in domino; adiutor eorum et protector eorum est; domus Aaron speravit in domino, adiutor eorum et protector eorum est, excellentiam sacerdotii inde colligit, dicens, Dividit orationem in Israelem et genus sacerdotale, quia non est conferendus privatus cum sacerdote, sed hic eum longe superat. Itaque maioris honoris causa putat sacerdotale genus divisum esse a reliquo populo filiorum Israel, sub quibus reges etiam comprehendi manifestum est. Eamdemque excellentiam multi colligunt exeo quod, Levit. 4, nobilior victima pro pontifice quam pro rege offerri praecipitur. Illud enim fuisse indicium excellentioris dignitatis notavit Pbilo, lib. De Victimis, et sequuntur ibi Theodoret., Procopius, et alii. Et ex 19 Exodi, Numerorum 27 et 35, solent alia iudicia huius excellentiae desumi.
spacer 5. Ratio vero maioris dignitatis sumi potest ex materia utriusque muneris. Nam pontificatus, etiam legalis, proxime ordinabatur ad Deum, et non attingebat homines nisi per ordinem ad Deum; regnum vero e contrario totum versatur circa homines, et quantum est ex se seu ex vi sui obiecti, non attingit Deum, nisi quantum ad hominum et reipublicse bonum expedit. Unde materia pontificatus altioris ordinis, et aliquo modo spiritualis, etiam tunc erat. Ac denique sicut virtus religionis altior est quam iustitiae, ita pontificatus, ad quem munera religionis spectant, dignior est regno, cuius est tractare iustitiam. Haec enim ratio etiam in lege veteri locum habebat. Atque eadem fere proportione ostendi potest excessus non tantum in dignitate, sed etiam in potentia. Nam quod pontifex tunc etiam haberet suam potestatem, non solum ad ministrandum, sed etiam ad praecipiendum et iudicium in controversiis de lege vel doctrina ferendum, negari non potest ex locis citatis Deut. 17, et 2 Paralip. 19. Quod vero eius potestas in suo ordine suprema fuerit probant illa verba Deuter. 17, Qui superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio &c. Et ex eisdem colligi potest etiam regem comprehendere. Nam universalia sunt, ergo etiam rex erat subiectus huic potestati pontificis, tenebaturque stare definitionibus ac decretis ipsius, eiusque praeceptis in sua materia obedire. Ergo ex hac parte erat pontifex rege superior. Quod si fortasse pontifex, quoad temporalia vel civilia crimina subiiciebatur regi, et ideo diversis respectibus et fundamentis mutuam relationem inferioris et superioris inter se habebant, nihilominus propter excessum in materia et fine potestas pontificis maior et superior simpliciter appellari potest.
spacer 6. Addo praeterea ex facto illo Salomonis (quod ad praesens spectat) non satis colligi habuisse regem iurisdictionem supra pontificem in causa temporali seu criminali (quidquid sit, an possit aliunde probari). Probatur primo quia multi censent Salomonem non ut regem, sed ut prophetam, deposuisse Abiathar, ut Theodoretus ibi, q. 9, et Procop. ibidem, et plures ex modernis. Et fundantur in subiectis verbis, Eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos domini, ut impleretur sermo domini, quem locutus est super domum Heli in Silo. Erat enim Abiathar ex semine Heli, cui per Samuelem praedixerat Deus, 1 Reg. 2, fore aliquando ut pontificatus familiae suae auferretur propter peccata filiorum eius, quae fortasse fuerunt in Abiathar completa. Salomon autem, spiritu prophetico id intelligens et divino instinctu permotus, executioni mandavit quod Deus fuerat comminatus. Quod si hoc ita est, nihil ex illo loco colligi potest de potestate seu iurisdictione ordinaria regum supra pontifices, quia illa fuit extraordinaria. Atque haec responsio facile sustineri potest, probari autem difficile, quia verba illa, ut impleretu &c., frequenter dicuntur, etiamsi comminationes Dei per malos ministros et mortes aut violentias iniustas impleantur. Quia per illa verba non redditur ratio quae movet hominem ad operandum, sed quae Deum movit ad permittendum, seu tantum significant consecutionem unius ex alio, non causam. Sicut de militibus crucifigentibus Christum dicitur divisisse vestimenta ut impleretu &c., Matth. 27. Nihilominus tamen illa responsio probabilis est, quam auctoritate Innocentii III, in libro sequenti, confirmabimus, et eam defendit cardinal. Bellarminus, tum ex aliis scripturae locis, tum ex ponderatione verbi Hebraici in c. 15, Contra Barclai.
spacer 7. Alii vero non dubitant dicere Saloraonem in eo facto iniuste egisse, usurpando potestatem quam non habebat. Ego vero id affirmare non audeo propter verba scripturae quae ex c 3 allegavi, et quia apud antiquos patres et expositores non invenio factum illud inter peccata Salomonis numeratum sive in culpam tributum. Quocirca si nec iurisdictionem, nec peculiarem instinctum aut revelationem habuit, potius excusarem illum dicendo relegasse vel separasse Abiathar, qui contra ipsum conspiraverat, non puniendo delictum, sed quasi defensioni suae et conservationi pacis et regni consulendo. Nam si Abiathar contra ipsum conspiraverat et Adonite amicitia coniunctus erat, timere non immerito poterat Salomon ne post Adoniae mortem Abiathar, in pontificatus ministerio et Hierosolymis manens, aliquid in suam perniciem moliretur. Tales ergo circumstantiae tunc occurrere potuerunt ut posset rex prudenter et sine peccato illo modo cogere pontificem, etiamsi iurisdictionem in illum non haberet.
spacer 8. Addo vero ultimo, etiam si daremus (quod nunc non concedimus) pontificem in lege veteri non fuisse exemptum a potestate coerciva regis, nullum inde argumentum sumi ad tempus legis gratiae. Nam potestas regum in lege gratiae in se non est maior quam fuerit in lege veteri. In utraque enim est mere civilis et naturalis ordinis ac originis, quamvis in lege veteri fuerit specialiori modo a Deo collata. Dignitas autem et potestas pontificia est longe maior et altioris ordinis, ut ex hactenus dictis satis constat, et in tractatu De Legibus dictum est. Ideoque nullum argumentum fieri potest a pontifice veteri ad Christi vicarium in his quae ad subiectionem et imperfectionem pertinent. Nam Mosaico pontifici non sunt datae claves regni coelorum, neque illa potestas ligandi et solvendi, cuius actio in terris rata habetur in coelis, quae summo pontifici vicario Christi datae sunt cum suprema ecclesiae gubernatione longe maiori quam haberet vetus pontifex ad regendam synagogam, cui nullibi dictum est, Pasce oves meas, sicut dictum est Petro. Ergo multo magis pugnat cum pontificatu legis novae subiectio ad temporalem principem quam in lege veteri repugnaret, ac proinde ex factis legis veteris nullum argumentum ad legem novam sumi potest, praeterquam quod pontificatus illius legis ad caeremonialia eius pertinebat, quae iam omnino cessarunt, et nova institutio facta est, secundum quam suprema potestas et exemptio vicario Christi data est.
spacer 9. Sed urgent adversarii, postulantes a nobis ut hanc institutionem ex scriptura ostendamus, utunturque altero modo contra nos argumentandi ex scripturis, quod supra negativum vocavimus, nimirum quod nullibi in novo testamento scriptura inveniatur pontificem Romanum haberc primatum seu potestatem in reges, praesertim quae ad temporalia aiiquo modo extendatur. Si autem quae hactenus diximus expendantur, non solum facile huic argumento respondemus, sed etiam plane evidenter in regem Angliae illud retorquemus. Primum enim, quod attinet ad primatum in reges iam constat ex superius dictis, ubi declaravimus quomodo haec potestas ex scriptura et verbis Christi colligatur, neque esse necessarium ut ipsa etiam collectio in scriptura sit expressa, sed satis superque esse, ut traditione et definitione ecclesiae declarata ac firmata sit. Quod vero ad exemptionem pertinet, praeterquam quod ex ipsa superiori potestate manifeste colligitur, ex verbis etiam Christi et simili ecclesiae traditione in libro sequenti probabitur.
spacer 10. Ad argumentum ergo negativum, negamus potestatem pontificis Romani in reges ex scriptura non probari. Retorquemus autem argumentum hoc modo: primatus regis Angliae non probatur ex scriptura et, secundum fidem eius, nihil est credendum quod in scriptura non continetur. Ergo secum repugnat illum asserendo et subditos ad illum credendum cogendo. Maior probatur, quia ex veteri testamento non ostenditur, tum quia omnia testimonia quae afferuntur id non probant etiam de statu legis veteris, ut vidimus. Et, licet probarent de illo tempore, nihil pro statu legis novae efficerent, ut etiam ostensum est. Neque etiam ex novo testamento probari potest. Nam omnia testimonia quae rex adducit nullius momenti sunt, ut ostendimus. Unde sacellanus eius (ut relatum invenio) ingenue fassus est fundamentum illius primatus in solo veteri testamento quaeri oportere, et nullum illius in novo vestigium aut exemplum inveniri, Idemque argumentum fieri potest contra exemptionem regis Angliae a iurisdictione coactiva pontificis. Nam illius fundamentum, si quod esse posset, esset certe in veteri testamento quaerendum. In novo autem nullum habet, sed pugnat potius cum generalibus verbis Christi, Quodcumque ligaveris et Pasce oves meas.

CAPUT 27
ALIIS OBIECTIONIBUS EX CONCILIIS SUMPTIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Prima obiectio. spacer2. Solutio. spacer3. Secunda obiectio ex quibusdam conciliis provincialibus. Solvitur. spacer4. Quoad concilium Turonense. Quoad concilium Cabilonense. spacer5. Quoad concilium Moguntinum.spacer6 - 7. Quoad concilium Rhemense. spacer8 - 10. Solutio.

DDIT praeterea rex Angliae in sua Praefatione, pag. 22, praedictam in reges potestatem, a pontificibus usurpatam, cum conciliis et patribus pugnare, dicitque in sua Apologia id demonstrasse. In ipsa vero Apologia, pag. 29, imprimis inducit concilium Arelatense, tempore Caroli Magni congregatum, quod in fine capitulorum ita concludit: Haec igitur sub brevitate, quae emendatione digna perspeximus, quam brerissime adnotavimus, et d. imperatori praesentanda decrevimvs, poscentes eies clementiam, ut si quid hic minus est, eius providentia suppleatur; si quid secus quam se ratio hahet, eius iudicio emendetur; si quid rationabiliter taxatum est, eius adiutoria divina opitulante clementia perficiatur. Ex quibus verbis colligere vult rex Angliae patres illius concilii recognovisse imperatorem ut iudicem et superiorem suum, et suorum decretorum.
spacer 2. Nihil tamen minus ipsi senserunt aut imperatorem sentire existimarunt. Nam in prologo eiusdem concilii sic de imperatore loquuntur: Ecclesiae Dei statum vigili instantia roborare disponit. Et infra, Omnibus Dei sacerdotibus ohsecrans et obtestans ut ecclesias, quas regendas susceperunt, pia praedicatione instruant &c. Et in fine praedictorum verborum non postulant sua decreta ab imperatore confirmari, sed eius adiutorio perfici, id est, executione mandari. Regimen vero ecclesiarum non imperatori sed sibi creditum esse cognoscunt: duo vero imperatoris officia in huiusmodi rebus indicant, scilicet exhortari et adiuvare pastores ecclesiae in suo regimine, quae, ut saepe diximus, ad iurisdictionem non pertinent, sed ad pietatem et humanam potentiam seu auctoritatem. Est praeterea in verbis illis advertendum in eis non esse sermonem de rebus fidei, sed de decretis pertinentibus ad moralem usum, ut patet ex verbis illis, quae emendatione digna perspeximus, quam brevissime notavimus. Quia ergo in illis multa decreta erant quae laicos simul cum clericis contingebant, ut patet ex cap. 4, 5, 12, 13, 15, 22 et 23, ideo prudenter fecerunt illa imperatori praesentando ut, eius auctoritate adiuti, ea possent facilius executioni mandare. Caetera autem verba urbanitatis, modestiae et humilitatis sunt, ut ex usu similium verborum contat, ideoque vanum est ex illis propriam subiectionem vel iurisdictionem colligere.
spacer 3. Secundo obiicit rex, sex concilia generalia, quae ait, sese penitus Carolo Magno tradidisse. Nominat autem concilium Francofordiense, Arelatense, Turonense, Cabilonense, Moguntinum, ac Rhemense. Sed imprimis non video cur haec generalia concilia vocet, cum fere omnia provincilia sint, et ad summum quaedam sint nationalia, deinde nihil in dictis conciliis reperio propter quod dicantur se penitus Carolo tradidisse. Et imprimis concilium Francofordiense sine dubio generale non fuit, nan, ut ex titulo epistulae eiusdem concilii ad praesules Hispaniae constat, solum episcopi Germaniae, Galliae et Aquitaniae in eo interfueruut, et de legatis apostolicis eiusve confirmatione nulla fit mentio. De Carolo autem Magno in titulo libelli sacrosyllabi solum dicitur, concilium fuisse habitum sub praesentia clementissimi principis Caroli. Ubi Carolus non ut auctor, sed ut exhortator et defensor, neque iut pars concilii, sed ut honorificus testis ponitur. Et quamvis in principio libri sacrosyllabi Carolus necessitatem extirpandi quendam errorem concilio proponat, postea vero solum concilium est quod veritatem docet in discursu illius libri, cuius auctor dicitur fuisse Paulinus, qui in fine libri sic ait: Nos autem domini, et charissimi fratres, sequentes praecedentium patrum sanam fidei doctrinam, respuentes per omnia deliramenta nugacium hominum, corde credamus ad iustitiam, et ore confiteamur ad salutem &c. Postea vero solum orat pro Carolo Magno, ut Deus eum protegat et defendat &c., eumque postea precatur, ut contra visibiles hostes pro Christi amore dimicet. Neque ibi aliud verbum invenio quo illud concilium se penitus Carolo tradiderit. Satiusque fecisset rex Angliae, si in actis illius concilii considerasset eumdem Carolum, in epistol. ad Elipandum et alios Hispanos sacerdotes non patrem aut primatum ecclesiae, sed filium et defensorem s. Dei ecclesiae seipsum appellare. Item potuisset advertere patres illius concilii, cum in fine dicti libri sententiam protulissent, statim addidisse, reservato per omnia iuris privilegio summi pontificis domini et patris nostri Adriani, primae sedis papae. Item notare posset, quod inferius aiunt, et b. Petri, primi pastoris ecclesiae. Ac denique notari potest solam synodum episcoporum scripsisse doctrinam fidei ad Elipandum et alios, postea vero scripsisse Carolum tanquam protectorem, et defensorem synodi.
spacer 4. De concilio Arelatensi iam diximus. In Turonensi autem nihil aliud invenitur nisi quod in eius praefatione illum laudant et saluberrimis eius exhortationibus illuc convenisse fatentur. In fine autem his verbis concludunt: Haec nos in conventu nostro ita ventlivamus. Sed quomodo deinceps piissimo principi nostro de his agendum placebit, nos fideles famuli libenti animo ad nutum et voluntatem eius parati sumus. Quid enim aliud religionsi et prudentes ac modesti episcopi dicturi erant ad pium imperatorum, qui sancto zelo ea tantum quae ad bonum ecclesiae pertinebant procurabat, non tanquam ecclesiae gubernator, sed tanquam filius et defensor? In concilio autem Cabilonensi in principio habentur similia verba supra tractata ex concilio Arelatensi, et ideo item repetere necesse non est. Nam in illo concilio solum agitur de moribus, et inter illius decreta etiam invenientur aliqua laicis communia, ut c. 18 et 21, et maxime 43. Ubi eam ob causam in adhibendo remedio quibusdam publicis et communibus vitiis sententia imperatoris expectanda dicitur. Neque aliud verbum in illo concilio invenio quo se penitus imperatori tradiderit. Sed in c. 66 tantum decretum est ut ab omnibus indesinenter oretur pro rege, quod longe diversum est. Imo ibi additur dixisse concilium scripturarum monita et canonum instituta diligenti indagatione inquirenda, et simili observatione perficienda esse, in quo non imperatoria, sed ecclesiastica auctoritas post scripturas commendatur. Quin potius illi subiectioni concilii ad imperatorem, quam exaggerat rex Angliae, rcpugnant cap. 28 et 37 eiusdcm concilii. Nam in priori dicitur de gradibus propinquitatum, matrimonia utique prohibentium vel irritantium, canones ecclesiasticos consulendos esse, non regem. Posteriori vero dicitur, conciliorum canones a sacerdotibus legendos esse et intelligendos, quia per eos vivere debent et docere.
spacer 5. Idem fere iudicium est de concilio Moguntino, nam licet in praefatione concilii patres eodem honore tractent imperatorem, et omnia ad illum referant sicut praecedentia, nihilominus satis ibidem distinguunt potestates, et laicis controversias mundanarum legum, vulgique iustitias (ut aiunt) committunt, et unicuique personae et statui proprium honorem impendunt. Secundum dictum (inquiunt) b. Petri, primi pastoris ecclesiae. blue Unde inferius subdunt, Insuper etiam congruum nobis esse videbatur ut sacerdotes et ecclesiae Dei iure legitimo et inconvulso honorarentur. De quibus dominus ait, blue Qui vos audit, me audit, et, Reiecit red eum qui me misit. Et apostolus ad Hebraeos: blue Obedite, inquit, praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim pervigilant, quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Inferius vero, in c. 6, cum de filiis exhaeredatis a parentibus quaedam disponerent, quoniam civilem materiam attingere videbantur, addunt, Quantum ad nos, vel ad nostram pertinet potestatem, et ad imperatorem aiunt, Quod si forte extra officium noslrum alicubi inventum fuerit, admonere vestram clementiam audeamus ut emendentur, ubi aperte sua potestate in causis spiritualibus et piis disponunt, ubi autem saeculare auxilium necessarium est, illud ab imperatore postulant. Sicque in c. 7, in causis pauperum aiunt, Hoc omnino emendetur per iussionem vestram. Et in c. 8, optime de utraque potestate loquuntur.
spacer 6. Denique in concilio Rhemensi fit quidem in principio honorifica mentio imperatoris, nihil autem ei tribuitur quod iurisdictionem aliquam in concilio ei concedere videatur. Imo cum in principio dicatur (quod in superioribus etiam quatuor conciliis dictum erat), conventum illum a domino Carolo piissimo Caesare, more priscorum imperatorum, fuisse congregatum, quasi in declarationem illius moris additur, ordinante Ulfario, eiusdem sanctae sedis archiepiscopo. Quod paulo post in conciliis etiam generalibus explicabimus. Nam haec quinque de quibus diximus provincialia tantum sine dubio fuerunt, et ideo convocatio propria, et cum potestate iurisdictionis ad archiepiscopum pertinebat, tribuitur autem imperatori tanquam petenti, et per temporalia subsidia cooperanti.
spacer 7. Tertio, obiicit rex quatuor prima generalia concilia, Imo et alia (inquit) quatuor sic vulgo appellata, imperatoris prudentiae ac pietaii sese in omnihus sulbecisse. Adeo ut Ephesinum illud quater satis distincta inculcet, se accitos coiisse imperatoris oraculo, nutu, sanctione et mandato. Inducit praeterea verba eiusdem concilii in epistola ad Augustos, ubi patres dicunt, universos se supplices ad pietatis eius dominationem confugere, ut quae contra Nestorium et illi consentientes gesta sunt robur suum haberent.
spacer 8. Verumtamen in quatuor primis conciliis dissimulat rex ea omnia, in quibus episcopi Romani primatus et potestas supra imperatores et supra concilia generalia ostenditur, et unum tantum vel aliud verbum arripit quo imperatoria dignitas in suo gradu commendatur, et facilem habet ex aliis locis intelligentiam. Et quoniam de concilio Nicaeno nihil in particulari rex adducit, et multa a nobis in superioribus allegata sunt, nihil hic addere necesse est, praesertim cum sit notum quantum Constantinus imperator in illo concilio episcopis et eorum potestati detulerit.
spacer 9. Ex concilio etiam Constantinopolitano I nihil rex notat, cum tamen ignorare non debeat quid patres illius concilii ad Damasum papam scripserint, nimirum, Mandato litterarum superiore anno a vestra reverentia post concilium Aquileiense ad sanctissimum imperatorem Theodosium missarum., ad iter duntaxat Constantinopolim usque faciendam nos praeparavimus, atque de hoc uno concilio celebrando consensum episcoporum una nobiscum attulimus. blue Ecce quomodo imperatores ad cogenda concilia concurrunt, scilicet, vel impetrando el postulando a pontifice convocationis mandatum, vel illo obtento illius executionem procurand0 vel in virtute illius iubendo.
spacer 10. Ex concilio etiam Ephesino posset rex Theodosii et Valentiniani imperatorum verba, quae in epistola ad concilium posuerunt, notare. Cum enim Candidianum comitem ad concilium mitterent, ut esset quasi concilii protector et pacis conservator, subiungunt, Sed ea lege et conditione ut, cum quaestionihus et controversiis, quae circa fidei dogmata incidunt, nihil quidquam commune habeat. Nefas enim, qui sanctissimorum episcoporum catalogo adscriptus non est, illum ecclesiae negotiis et consultationihus sese immiscere. Habetur haic epistola in tomo primo illius concilii, cap. 32. Et in cap. 29 habetur epistola Cyrilli ad Coelestinum papam, in qua petit ut sententiam suam in causa fidei quae tunc contra Nestorium tractabatur, Macedoniae et totius orientis episcopis perspicue per litteras exponat. Et ex tomo secundo, praesertim a c. 13, constat nihil in illa synodo sine pontificis auctoritate actum esse. Praeterea in actis praeambulis ad concilium Chalcedonense habetur epistola Valentiniani et Marciani Augustorum ad Leonem papam, ad quem ita loquuntur: Tuam sanctitatem principatum in episcopatu divinae fidei possidentem sacris litteris in principio iustum credimus alloquendam, invitantes atque rogantes ut pro firmitate et statu nostri imperii aeternam divinitaiem tua sanctitas deprecetur, et ut tale propositum atque desiderium habeamus, quatenus, omni impio errore sublato per celebrandam synodum, te auctore, maxima pax circa omnes episcopos fidei catholicae fiat. In quibus verbis maxime expendo illam particulam, te auctore: nam ex illa cum praecedentibus optime explicatur, quid imperator quidve pontifex in congregando concilio conferat, scilicet imperator intercessionem, pontifex auctoritatem. Eademque verba sufficiunt ad explicanda verba concilii Ephesini de convocatione illius per imperatorem. Quae vero patres eiusdem concilii post illius definitionem ad Theodosium scripserunt, blue supplicantes ut in illo gesta, ac definita suum robur obtineant, eumdem supra explicatum sensum habent, scilicet petiisse patres illos ut auctoritate sua fidem protegerent ac defenderent. Unde inferius, blue in alia epistola ad Augustos, eos exhortantur ut vestigia maiorum suorum imitentur, ut quemadmodum (inquiunt) singuli eorum sanctorum patrum synodis imperii sui tempore celebratis paruerunt, patrumque sanctiones legibus suis munierunt, et quan illis deferrent observantia, decretis suis ostenderunt, ita et vos, &c. Ubi clare imperatoris esse docent parere et observantiam exhibere decretis synodorum generalium, deinde vero suis legibus ea munire et executionem procurare. De quo puncto legi etiam potest synodus tertia Romana sub Symmacho, ubi non solum patres sed etiam Theodoricus rex pontifici tribuunt potestatem cogendi concilia, licet ad petitionem imperatorum aut regum illa frequenter utatur.

CAPUT 28
PATRUM TESTIMONIIS QUAE REX OBIICIT SATISFIT

SUMMARIUM

1. Primum testimonium ex Augustino. Nihil favet regi. spacer2. Secundum ex Tertulliano. Quod tamen commendat solum supremam regum potestatem in temporalibus. spacer3. Tertium ex Iustino.spacer4. Quartum ex Ambrosio. spacer5. Quintum ex Optato. Versus eius sensus. spacer6 - 7. Sextum ex Gregorio. spacer 8. Alia testimonia patrum iimperatoriam dignitatem commendantia, eorumque explicatio. spacer9. In testimonio Cyrilli, in praecedenti paragrapho iam relato, idem sanctus doctor insinuavit aliam dignitatem regia praestantiorem.

LTERIUS obiicit rex quasdam patrum sententias. blue Prima est Augustini, Psal. 124, ubi ait Iulianum, tametsi iniquum, infidelem et idololatram, nihilominus fuisse verum dominum temporalem, illique fuisse a Christianis obediendum. At quis hoc negat? Superius enim ex professo a nobis probatum est infideles etiam esse posse veros reges et dominos, eisque in rebus iustis et licitis parendum esse. Quod etiam verum esse dicimus de rege haeretico et schismatico, quamdiu per ecclesiam non deponitur seu regno privatur. Atque ita locutus est Augustinus. Quod si rex dicit non posse deponi, oportet ut aliunde id probet, nam Augustinus certe id non dicit, et in aliis locis generaliter docet iustum esse haereticos per cruciatus et poenas ad fidem compelli. Quod si rex argumentum inde sumat quod apostata ille impiissimus per ecclesiam depositus non est, respondemus argumentum nullius esse momenti. Non enim ideo id facere omisit ecclesia quia iure non posset, sed quia otiosum fuisset id tentare quod exequi tunc non poterat.
spacer 2. Secundum testimonium est Tertulliani, lib. Ad Scapulam, c. 2, Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo suo constitui necesse est ut et ipsum diligat et revereatur, et honoret, et salvum velit, cum toto Romano imperio quousque saeculum stabit, tamdiu enim stabit. Colimus ergo et imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo secundum, et quidquid est a Deo consecutum, et solo Deo minorem. Hoc et ipse volet. Sic enim omnibus maior est, dum solo vero Deo minor est. Hoc vcro testimonio et alio Tertuiliani nos etiam supra usi sumus ut potestatem supremum regum temporalium probaremus, nihilque aliud ex verbis illis cum fundamento colligi potest. Nam quod imperatorem vocat hominem a Deo secundum, ideo dictum est quia in ordine temporalis regiminis imperator vel rex supremus immediate sub Deo est, et nullum alium in eo ordine superiorem recognoscit. Atque in eodem sensu accipiendum est, quod illum vocat solo Deo minorem, utique in suo imperio, obedientia, ac regimine pure civili ac temporali. Nam alioqui manifestum est posse unum regem vel imperatorem temporalem esse maiorem alio in potestate et ditione, etiam si unus alteri nou subiiciatur. Maiorique ratione pontifex maior est imperatore,quia non solum dignitate et ditione excedit, sed etiam illi superior est in alio excel lentiori ordine, et in ordine ad altiorem finem. Sicque iocum habet limitatio, quam in eisdem verbis Tertullianus adhibet, Colimus imperatorem sic quomodo et nobis licet et illi expedit, utique in his quae potestati illius subiacent, et Deo eiusque fidei non repugnant. Nam cum in his excedit et delinquit imperator, iam non legitima potestate utitur et, si Christianus sit, ut talis superiorem habet, aquo corrigatur.
spacer 3. Neque plus probant verba, quae tertio loco ex Iustino adducit, Apolog. 1 pro Christianis, quae nos etiam supra tractavimus, et nihil probantnisi imperatorem et regem, quamdiu rex est, esse verum dominum, cui obediendum est in his quae illi subiacent. Nemo autem dubitabit posse regem vel regno renunciare vel illud amittere, et tunc etiam dominium eius ac potestatem, et consequenter etiam obligationem illii obediendi cessare.
spacer 4. Quarto adducit verba Ambrosii, Oratione contr. Auxent. de Basilic. non Tradend, in initio, Dolere potero, potero flere, potero gemere, adversus arma, milites, Gothos, quoque lachrymce meae arma sunt. Talia munimcnta sunt sacerdotis. Aliter neque debeo, nec possum resistere. Quibus verbis videtur velle concludere rex Angliae pontifices non posse iniquis schismaticorum regum conatibus potestate resistere, sed solo verbo, exhortatione ac precatione. Longe vero diversa erat mens Ambrosii, quam satis ostendit quando Theodosio non sola prece, sed imperio et spirituali potestate restitit. Sententia igitur Ambrosii fuit non esse sacerdotis officium arma sensibilia et materialia contra imperatorem tyrannum aut rebellem sumere, et militum castris illi resistere. Et nihilominus non negat habere ecclesiam potestatem qua illi resistat, sed quia haec saepe contra incorrigibiles et contemptores efficax non est, ideo ait ultimum refugium sacerdotis in lachrymis et precibus ad Deum positum esse. Potuisset autem rex Angliae attentius expendere verba quae in fine orationis posuit Ambrosius: Quid honorificentius quam ut imperator filius ecclesiae esse dicatur? Quod cum dicitur sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Imperator enim bonus intra ecclesiam, non supra ecclesiam est. Ergo sicut filius corrigi poterit a patre, et ut inferior a superiore, quia si superior non est, profecto inferiorem esse necesse est;. Nam duo capita aequalia sine schismate esse non possunt. Estque similis locus, eodemque modo explicandus, apud Chrysostomum, Homil. 4 de Verb. Isai., Nam sacerdotis tantum est arguere liberamque praestare admonitionem, non movere arma, non clypeos usurpare, non vibrare lanceam., nec arcum tendere, nec iacula mittere, sed tantum arguere, ac liberam praestare admonitionem. Sub verbo enim arguendi intelligendum est comprehendi quicquid ad correctionem ecclesiasticam pertinet, et tunc etiam locum habet quod idem Chrysostomus praemittit, Ubi sacerdos contemptus est dignitasque sacerdotii conculcata, neque quicquam praeterea potuit sacerdos, dicit Deo, Ego quod erat mei officii praestiti, nihil amplius possum, succurre sacerdotii quod conculcatur &c. Agit autem de Azaria, qui quantum potuit restitit Oziae, et cum proportione red de pontifice novae legis intellegendum est.
spacer 5. Quinto loco adducit verba Optati, lib. III Contra Parmen., Super imperatorem non est nisi solus Deus, qui fecit imperatorem. Sed gaec verba eodem modo quo similia Tertullani exponenda sunt, scilicet imperatorem esse in suo ordine sub Deo supremum, quod non excludit subordinationem ad spiritualem potestatem, quam ut Christianus habet. Et hanc fuisse intentionem Optati ex aliis locis eius in superioribus allegatis, et ex occasione quam tunc habuit imperatoriam dignitatem tuendi satis manifestum est. Agebat enim ibi contra Donatum, qui imperatorum leges despiciebat, dicens, Quid est imperatori cum ecclesia, quae, ut ait, contra praecepta apostoli Pauli meditabatur. De quibus praeceptis inferius ait servanda esse, etiam si imperator gentiliter viveret. Quod ergo, ait, solum Deum esse maiorem imperatore, etiam de imperatore gentili intelligit, de quo cogitare non potuit habere in ecclesia primatum vel spiritualem potestatem. Loquitur ergo de imperatore solum quoad temporalem potestatem.
spacer 6. Sex10, maiorem vim facit in verbis Gregor., lib. II, ep. 61, indict. 2, ahas c, 100, quae est ad Mauricium imperatorem, super legem quam tulerat, ut milites in monasterio non susciperentur, quae erat iniusta et contra supernaturalem finem, et nihilominus non est ausus revocare illam per eam indirectam potestatem quam nos illi tribuimus: non ergo illam in se agnoscebat. Unde postquam Gregorius verbis submissionis et humilitatis imperatorem allocutus fuerat, eum dominum suum seque famulum pietatis suae appellans, deinceps iniquitatem legis ostendens inter alia sic inquit: Ego vero haec dominis meis loquens quid sum, nisi pulvis et cinis? Sed tamen quia contra dominum Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum. Et nihilominus in fine epistolae ita concludit: Ego quidem iussioni subiectus eamdem legem per diversas terrarum partes transmitti feci, et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet, ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nunciavi. Utrobique ergo quae debui exolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui.
spacer 7. Respondemus satis in superioribus ostensum esse quid d. Gregorius de imperatorum potestate in ecclesia senserit, cum in Psal. 5 poenit., alias 101, circa versum illum, Tota die exprobrahant mihi inimici mei, contra eumdem Mauricium imperatorem scriptum reliquerit, In tantum suae temeritatem extendit vesanice, ut caput ecclesiarum Romanam ecclesiam sihi vendicet, et in domina gentium terrenae ius potestatis usurpet. Et infra, in alium versum, Initio tu, domine, terram fundasti, eumdem Mauricium inter ecclesiae persecutores annumerat, dicens, Quid Nero, quid Diocletianus, quid denique iste, qui hoc tempore ecclesiam persequitur? Ex hoc ergo loco alterius intelligentiam recte colligunt cardinales Baronius et Bellarminus. blue Cum enim ille imperator, licet catholicus et alias ecclesiae benefactor, sua potestate abuteretur, prudenter egit Gregorius ad eum submisse scribendo, et blande illum exhortando et instruendo, ut facilius illum ad legis emendationem vel revocationem induceret. Igitur non idcirco statim potestate sua usus non est quia illam non haberet, sed quia non speravit tunc fructum, si rigore uteretur. Et ideo in principio eiusdem epistolae ad hoc insinuandum et ad tuendam sui muneris dignitatem, ait, Ego autem indignus pietatis vestrae famulus, in hac suggestione neque ut episcopus, neque ut servus iure reipublicae, sed iure privato loquor. Et nihilominus providentiam erga ecclesiam eo tempore necessariam non omisit, nam legem illam quam in fine eius epistolae ad varias mundi partes transmitti fecisse dicit, non sine debita correctione et moderatione transmisit, ut constat ex eiusdem epistola ad episcopos diversarum regionum, quae habetur lib. VII, indict. 1, ep.41. Ubi postquam dixit, Legem quam imperator dedit &c., vestrae studui firmitati transmittere &c., subdit, Hoc maxime exhortans &c., ut nisi eorum vita fuerit subtiliter inquisita, suscipiendi non sint. Post sufficientem autem probationem et examinationem, ait suscipiendos esse. In quo manifeste usus est auctoritate quam habebat supra leges civiles, in ordine ad bonum animae et spiritualem finem moderando legem.
spacer 8. Ultimo, possumus addere nonnullas alias patrum locutiones quae nimium potestati seu dignitati civili favere videntur. Ignatius, epistola ad Smyrnenses, Honorare oportet ei regem, neque enim rege quisquam praestantior, aut quisquam similis ei in rebus omnibus creatis. Intelligitur autem de praestantia et similitudine in potestate, utique in suo ordine, ut diximus. Unde ibidem de episcopo etiam ait esse honorandum, ut principem sacerdotum, imagineni Dei ferentem et Christi. Et infra, Nec episcopo, qui Deo consecratus est pro totius mundi salute, quicquam maius est in ecclesia. Quod etiam respective et cum proportione intelligenduin est. Cyrillius etiam Alexandrinus, lib. De Rccta in Deum Fide, ad Tbeodosium in principio sic ait: A Deo, cuius est summa celsitudo, vobis clarissimi reges humanae claritudinis fastigium incomparabilibus excellentiis prae omnibus aliis exurgens, et exaltatum, eximiaque ac honcsta sors sunt data. Vos enim estis summarum dignitatum fontes, et supra omnem eminentiam humanaeque felicitatis principiuin ac origo. Et vestrae quidem maiestatis clementissimis nutibus, quidquid regni soliis substratum est, ut vitam legitimam et admirabilem agat, gubernatur. At qui iugum non ferunt, facile a vestro robore victi cadunt.
spacer 9. Haec autem verba superius dictam intelligentiam facile recipiunt, et tanta moderatione ac prudentia scripta sunt ut non solum verum sensum statim per se prodant, sed etiam esse aliam potestatem excellentiorem et plusquam humanam satis indicent. Ideo enim dixit Cyrihus, datum esse regibus humanae celsitudinis fastigium, quia sacerdotale et pontificale plus est quam humanum. Unde cum postea dixit imperatorem esse summarum dignitatum fonte, et supra omnem eminentiam, statim addidit, humanae felicitatis principium et origo. Nam illa omnia de dignitatibus terrenis ac temporalibus quae ad humanam, id est naturalem seu civilem felicitatem, ordinantur intelligenda sunt. Quod magis declarant illa verba, Quidquid regni soliis substratum est, ut vitam legitimam et admirabilem agat, vestris nutibus gubernatur. Sciebat enim Cyrillus esse multa quae regni soliis non substernuntur, quae tunc clarius explicare non erat necesse, quia non doctrinam ecclesiasticam tradere tunc instituerat, sed tantum imperatorem ad veram de Christo fidem audiendam benevolum reddere.
spacer 10. Ultimo possunt notari verba Symmachi papae, in Apologet. adversus Anastasium Imperatorem, ubi, comparans pontificem cum imperatore in honore eis debito, ait, Ut non dicam superior, certe aequalis honor est. Verumtamen ex antecedentibus constat sensus et modestia pontificis. Dixerat enim, Conferamus honorem imperatoris cum honore pontificis, inter quos tantum distat quantum ille rerum humanarum curam gerit, iste divinarum. Ex quo principio potuisset quidem expresse concludere maiorem honorem pontifici esse debitum, propter modestiam vero noluit. Vocavit autem honorem aequalem non simpliciter sed secundum proportionem, quatenus uterque eorum in suo ordine supremus cst. Postea vero in discursu Apologiae diserte affirmat et probat habere se auctoritalcm superiorem ad cogendum imperatorem, si haereticus sit aut cum haereticis ab ecclesia damnatis communicet.

CAPUT 29
OBIECTIONES EX REI NOVITATE, ET FACTIS IMPERATORUM REGUMQUE DESUMPTIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Primatum pontificis rex arguit novitatis.spacer2 - 3. Quam sit antiquus primatus pontificis. spacer4 - 5. Philippus imperator primus extitit catholicus, in eumque pontifrex sua usus est potestate. spacer6. Argumentum regis desumptum ex imperatoris suffragio in eligendo pontifice.  spacer7. Quo iure imperatores tulerunt aliquando suffragium in electione pontificum. spacer8. Privilegium ab uno concessum ab aliquo aequali revocari potest. spacer9. Altera obiectio regis desumpta ex actis imperatorum in pontifices. Otho Ioannem pontificem non deposuit. spacer10. Ex allegatis pontificibus non omnes fuerunt legitimi. spacer11 - 12. Tertia obiectio ex factis regum. Responsio. spacer13. Sanctus Ludovicus rex. spacer14. Ludovicus XI.spacer15 - 17. Error Gersonis de concilii potestate in pontificem.

ONQUERITUR ulterius rex Angliae quod potestas haec in Christianos principes per ambitionem et abusum sit usurpata, ut in Praefatione ait, pag. 22. Ut autem hoc persuadeat, etiam usum eius novum esse contendit. Sic enim in Praefatione, pag. 24, dicit novum esse et absurdum sensum illorum verborum Christi, Pasce oves meas, et Quodcumque ligaveris, ex quo genus illud potestatis colligitur. Et, pag. 60, cum dixisset Petrum fuisse illorum apostolorum quos Christus elegit principem tantum ordine quodam, subiungit, Nec aliquid sibi amplius trecentis post Christum annis Romanae sedis episcopus arrogavit. Deinde, ut hanc novitatem suadeat, ibidem in generali dicit Romanos episcopos usque ad Phocae tempora imperatoribus subiectos fuisse. Sed hoc quam sit a veritate alienum satis in superioribus ostensum est. Antea vero, pag. 28 et seq., aliqua imperatorum et regum facta recensuerat, quae ad praedictam novitatem usurpatae iurisdictionis et antiquam subiectionem Romanorum pontificum ostendendam induci possunt, de quibus propterea hic nobis dicendum est.
spacer 2. Prius vero ad generalem de novitate querelam refutandam sufficere quidem possent ea quae ad probandam hanc potestatem ex antiquo usu et traditione adduximus. Breviter tamen addimus, si sermo sit de ipsa potestate, tam antiquam esse quam est antiqua monarchiae ecclesiasticae institutio, quae ab ipsomet Christo verbis satis expressis facta est. Nam hunc esse legitimum sensum illorum verborum, eumque non novum sed antiquissimum, imo et perpetuum in catholica ecclesia fuisse, satis demonstratum est. In illa vero institutione ac potestate includi ius hoc ad cogendos Christianos principes haereticos, schismaticos, vel ecclesiae. inobedientes, perniciosos et incorrigibiles, evidentibus rationibus ac testimoniis ostensum est. Quibus cum rex Angliae nihil habeat quod respondeat, fingit catholicos asserere posse pontificem ad libidinem regna tollere et condonare, ut ait in Praefatione, pag. 23; imo etiam pro libidine posse illos ad occisionem ducere, ut pag. 24 adiungit. Ubi etiam addit verba illa Christi, Pasce oves meas, ita a nobis exponi, tanquam hoc significarent: Tolle, proscribe, abdica Christianos principes atque reges.
spacer 3. Sed (ut iterum iam in superioribus dixi) hae sunt evasiones frivolae vanaque portenta a protestantibus inventa ut et regi imponerent, et odium in catholicos et in veritatem ipsam excitarent. Numquid enim, quia rex Angliae potestatem habet ad coercendos subditos suos iustis poenis quando deliquerint contra suas leges, ideo dicendus est ad libidinem suam posse occidere subditos eosve bonis suis privare? Certe neque subditi sui hoc audire vellent, neque ipse tantam tyrannidem sibi attribui permitteret. Cur ergo in Christi vicario fingit quod de se puderet audire? Vera ergo novitas in hac tyrannica potestate fingenda a protestantibus reperta est. Antiquitas autem legitimae potestatis pontificiae ad iustam principum coactionem, etiam usque ad privationem regnorum, si causa sit digna et ipsi rebelles sint, evidenter a catholicis doctoribus, suppositis Christi verbis, ostensa est, nec de ipsa potestate aliud dicendum superest.
spacer 4. Si vero sit sermo de usu, distinguere possumus usum directivae potestatis et coactivae, et de utroque facile confitemur non fuisse in ecclesia erga Christianos imperatores aut reges trecentis post Christum annis, non quia esse non posset, sed quia non erat materia eius. Nulli enim fuerunt illis temporibus Christian iprincipes aut imperatores. Quid ergo mirum si pontifices praeceptis suis ac legibus illos gubernare non possent, nec sua potestate cogere, cum Paulus dixerit, De his qui foris sunt, nihil ad nos? Solum ergo tunc poterant illis fidem praedicare, quamdiu vero illam voluntarie non suscipiebant et per baptismum non profitebantur, efficacius dirigi aut regi non poterant. Ab hoc autem tempore, breve illud excipio in quo Philippus imperator Christlanus fuit, nam in illum Fabianus pontifex sua potestate, quantum occasio iusta tulit, usus est, ut supra ex Eusebio retulimus. Ut hoc exemplo appareat non esse solidam neque simpliciter veram illam regis absolutam locutionem, neque amplius trecentis post Christum annis pontifices Romani sibi arrogarunt, quandoquidem, quantum illius temporis occasio tulit, Fabianus ea legitime usus est. Accedit quod illo etiam tempore ecclesia usa est sua potestate spirituali in materia etiam temporali prout ad suum bonum expediebat, nulla habita ratione civilium legum, sed illas corrigendo aut limitando propter spiritualem finem. Exemplum optimum est in lege facta a quodam concilio Africano, blue ut Cyrillus refert, ep. 66, ne clericus possit in testamento in tutorem nominari, cum leges civiles neminem a tutela eximi posse disponant, ff. de excus. tutor., per plures leges.
spacer 5. Praeterea post illa tempora semper pontifices usi sunt hac potestate in Christianos principes, prius quidem monitis et praeceptis eos dirigendo, et ubi oportuit, eorum leges emendando, ut de Gregorio capite praecedenti vidimus et de aliis supra retulimus, postea vero etiam cogendo quantum necessitas postulabat et ratio temporum permittebat. Usus enim huius potestatis coercivae non est per se necessarius, sed cogente necessitate. Atque utinam necessitas istius usus nunquam fuisset, id est nunquam fuissent quas ad illum exercendum obligarent! Quamdiu ergo talia crimina in principibus Christianis inventa non sunt, sine praeudicio potestatis potuit talis usus in ecclesia non esse. E contrario vero non fuit necesse ut statim ac imperatores Christiani apostatae vel ecclesiae rebelles esse coeperunt, tota sua potestate ecclesias eu pontifices in eos usi fuerint, quia ex tali usu non fructum sed maius ecclesiae nocumentum timere potuerunt. Unde Augustinus, respondens simili argumento Donati, epist .204 ad eumdem, ait, Repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptura est, recessisse a domino septuaginta discipulos, et arbitrio suae malae atque impiae disccssionis fuisse permissos, caeterisque duodecim qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire? Et non attendis, quia tunc primum ecclesia novello germine pullulabat, nondumque in ea fuerat completa illa prophetia, Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum. Iden ergo in illis primis temporibus, Iulani verbi gratia, vel aliorum accidit, qui pcr potentiam et tyrannidem more gentilium ecclesiam persequebantur. Et nihilominus non defuit circa eadem tempora usus huius potestatis, qundo cum fructu adhiberi potuit, ut ex censura Ambrosii in Theodosium, et Innocentii in Arcadium aperte ostenditur, et ita etiam postea successu temporum iuxta occurrentes occasiones usus huius potestatis adhibitus est, ut vidimus.
spacer 6. Sed occurrit rex Angliae ex contrariis factis ostendens contrarium ius imperatoriae potestatis in pontifices, nam imperatoris (inquit) assensus longo annorum decursu eligendis pontificibus intervenit &c., quae late prosequitur, ex quibus argumentum excellentioris potestatis imperatoriae desumere conatur. Quia vero de electione pontificum in propria materia de pontifice tractatur latius, nunc breviter fateraur servatum esse aliquo tempore, ut electio pontificis per consensum imperatoris confirmaretur, ut ex Platina in Firmiano papa et ex aliis historiis constat, et aperte ex Gregorio, lib. I, indict. 1, epist. 1, in fine, ubi voluntate imperatoris se factum esse pontificem illis verbis affirmat: Ecce serenissimus dominus imperator fieri simiam leonem iussit. Et quidem provisione illius vocari leo potest, fieri autem leo non potcst. Unde necesse est ut omnes culpas ac negligentias meas non mihi, sed suae pietati deputet, qui virtutis mysterium infirmo commisit. Addimus vero deinde multis temporibus factos esse pontifices sine consensu imperatorum aut regum, nimirum et ante conversionem imperatorum ad Christianam fidem per trecentos et plures annos, et post conversionem Constantini per alios ducentos annos usque ad Iustinianum Augustum, a cuius tempore imperatores ius illud usurpare coeperunt, ut vulgare est in historiis. Unde colligimus non recepisse imperatores hanc potestatem divino iure, quia alias nunquam sine illorum suffragio pontificis electio valide fieri potuisset. Neque etiam habuisse illam ex vi imperii, tum quia alias a principio illam sibi arrogassent, tum praecipue quia imperium terrenum est et humanum, pontificis autem dignitas suo modo divina et coelestis est.
spacer 7. Exercuerunt ergo illam potestatem vel usurpatam vel ab ipsis pontificibus concessam. Et quidem priori modo illam per vim ac potentiam a Iustiniano usque ad Constantinum IV exercuerunt. Atque hanc vim ac tyrannidem deploravit Gregorius in Psal. 5 poenit. supra allegatum, et notavit Baron., ann. 590, n. 5, ubi etiam commemorat imperatorum violentiam, avaritiam et simoniam in extorquenda pro sua confirmatione pecunia, quae consuetudo usque ad Agathonem papam duravit, ut sumitur ex c. Agatho, d. 36. Quapropter vana est, quam rex sumit ex hac consuetudine, argumentatio, quia ex summa vi et iniuria nullum ius colligi potest. Posteriori autem modo dicunt aliqui usos esse hac potestate Carolum Magnum et Othonem imperatores virtute privilegiorum quae Adrianus I et Leo VIII illis concesserunt, prout Gratianus refert in c. Hadrianus, 2, et c. In synodo, d. c. 63. Verumtamen capita illa Gratiani ex falsis historiis desumpta esse et privilegia illa ab schismaticis fuisse conficta late ostendit cardinalis Bellarminus in sua responsione ad regem, et latius Cardinalis Baron., ann. 774, a n. 10, et ann. 964, a n. 22, ubi inter, alias rationes, inde argumentum sumit quod nulla historia narrat Carolum vel successores eius tali privilegio usos fuisse. Et ita omnino evertitur regium argumentum.
spacer 8. Et quamvis hanc cardinalium sententiam omnino veram esse existimem, ne tamen quis putet solutionem argumenti pendere ex reprobatione historiae, quam nunc examinare non vacat, addendum censuimus (quod etiam Bellarminus non omisit), etiam si vera esset historia et verum privilegium satisque de legitimo illius usu constaret, nihil inde inferri contra eminentiam pontificiae potestatis. Imo in hoc extolli, quod tanta est, ut electio etiam successorum pontificum ex illius institutione et determinatione pendeat, valueritque partem aliquam vel electionis vel confirmationis futuri pontificis imperatoribus ex privilegio communicare. Quod, licet aliquis pontifex concessisset, aliquis etiam successor eius revocare potuisset. Nam semper summus pontifex manet imperatore superior, et privilegium a superiore liberaliter concessum ab eodem vel sequali successore revocari potest, praesertim si tale privilegium parum sit universali ecclesiae utile, quale illud sine dubio, vel potius perniciosum fuisset. Quod autem imperator, non obstante tali privilegio, semper maneat pontifice inferior manifestum est, quia per tale privilegium nulla iurisdictio spiritualis imperatori data esset. Nam ius nominandi, eligendi, vel confirmandi non est iurisdictio, sed auctoritas quaedam, quae (qualiscumque illa sit) versatur circa personam eligendam in pontificem, non tamen circa pontificem iam electum, supra quem neque ipsemet pontifex potest iurisdictionem aliquam vel potestatem concedere aut delegare. Neque etiam propter tale privilegium imperator a iurisdictione pontificis exemptus fuit, quia etiam repugnat pontificem simile privilegium concedere in diminutionem dignitatis et curae sibi a Christo demandatae. Neque ad effectum talis privilegii est talis exemptio necessaria, nam antequam pontifex eligatur, non habet locum exemptio. Postquam vero electus est, etiam qui illum elegerunt illi subiiciuntur, ut in cardinalibus et in aliis electoribus patet. Cursu vero et mutatione temporum privilegium illud sublatum est, meliorque electionis forma instituta, de qua alibi, Deo dante, dicetur.
spacer 9. Pergit rex, obiicitque secundo passim occurrere imperatorum exempla, qui Romanis pontificibus suam potestatem abrogarunt. Adhibetque exempla in Othone imperatore, qui Ioannem XII, pontificem, et in Henrico III imperatore, qui Benedictum IX, Gregorium VI, et Sylvestrem III deposuerunt. Sed imprimis licet haec vera essent, nihil contra veritatem efficerent, Quia ex factis quae iusta et licita non probantur nullum ostenditur ius. Deinde dicimus partim vera non esse, partim non fideliter narrari. Nam Otho non deposuit Ioannem. Aut enim potestate temporali, et hac non potuit legitime in pontificem uti, non solum quia ex vi pontificatus erat exemptus, ut libro sequenti ostendam, sed etiam quia iam tunc pontifex erat rex et supremus in temporalibus, sicut nunc est, vel id fecisset Otho spirituali potestate, et hoc etiam dici non potest, quia nec illam habebat, ut ostendimus, nec legimus illam usurpasse, aut eo errore laborasse Othonem, ut se caput ecclesiae faceret. Imo, tam de illo quam de aliis imperatoribus catholicis legimus, nunquam brachio aut virtute sua, sed alicuius synodi, quam congregari procurubant, auctoritate, de pontificum causis vel abdicatione tractasse.
spacer 10. Unde Platina in vita Ioannis XII, licet prius dicat Othonem, persuadente clero, Leonem VIII loco Ioannis, qui aufugerat, creasse, nihilominus statim id declarat, dicens, cum Romani instarent apud imperatorem ut alium pontificem, abrogato Ioanne, crearet, respondisse electionem ad populum et clerum pertinere, et ita clerum elegisse Leonem, Othonem vero illum suscepisse. Imo etiam indicat Ioannem non fuisse depositum propter solos mores, sed quia Alberici patris potentia pontificatum occupaverat. Nam in his verbis indicare videtur non fuisse recte electum, sed per vim et potentiam intrusum. Et hoc sensit Onufrius in Additionibus ad Platinam, dum sentit Leonem VIII fuisse rite electum vivente Ioanne. Sed quia fortasse verius est nec Ioannem fuisse rite depositum, nec Leonem valide electum, addendum est Othonem excessisse zelo non secundum scientiam, synodumque fuisse privatam et illegitimam, potuisseque errare existimando posse deponi pontificem propter crimina extra haeresim; vel fortasse magis propter violentiam imperatoris et humanum timorem id fecit quam quia sentiret legitime fieri potuisse. Vide Baronium, ann. 964; n. 15. Quod vero ad alios tres pontifices spectat, imprimis falsum est omnes fuisse veros pontifices, nam de Sylvestro certum est fuisse intrusum et schismaticum. De aliis vero nonnulla etiam dubitatio est, licet probabilius credatur legitimos pontifices fuisse. Deinde Sylvester non ab Henrico, sed a Benedicto IX legitimo papa eiectus fuit. Ipse item postea non ab Henrico reiectus, sed sua sponte (vel persuasione cuiusdam sancti abbatis, ut aliqui referunt, vel ut liberius viveret), pecunia accepta, papatui renunciavit. Atque hoc tandem modo Gregorius VI introductus est, quem solum Henricus postea deponendum curavit, in quo potuit idem error qui in Ioanne XII contingere, quamvis illum etiam voluntarie cessisse multi tradant. Vide Baronium, anno 1044.
spacer 11. Tertio rex post imperatores ad reges transitum facit, et prius generatim dicit non minori constantia reges hoc in se ius pontificis temporale aspernatos fuisse. Deinde facta quaedam aliquorum regum Galliae et Angliae refert, ex quibus concludere vult nullum ius in reges ex divina institutione habere, nec praescriptione illud assequi potuisse, cum per similia facta satis fuerit interrupta. Sed non censui nccessarium in examinanda veritate historiarum circa facta huiusmodi immorari, quia, licet omnia ut referuntur admittantur, nihil ad concludendum quod intenditur conducunt. Primo ex illa generali ratione, quod facta regum temporalium parum valent ad ostendendum divinum ius, tum quia illud per se cognoscere vel docere non illorum munus est sed praelatorum ecclesiae, et praecipue summorum pontificum; tum etiam quia nimirum ssaepe potentia sua freti, et vel ambitione dominationis vel turpissimi lucri cupiditate illecti, potestatis regiae iura transcendunt. Secundo et specialius, quia omnia verba et facta quae referuntur ad alias causas seu materias pertinent, ex illisque non solum inferri non potest Romanum pontificem non habere supremam potestatem in spiritualibus, quae ad directionem et correctionem regum, etiam in materia temporali, se extendat, verum etiam nec colligi potest reges illos ita sensisse. Quod brevi discursu, per singula quae afferuntur discurrendo, demonstro.
spacer 12. Primum enim affert inepta quaedam verba Philippi Pulchri Francorum regis, quae in epistola quadam ad Bonifacium VIII, aliquo animi furore aut impetu iracundiae ductus, scripsit, ex quibus argumentum sumere contra rationem est. Sed, omissa contumelia, quid tandem rex ille affirmavit?i Scias, nos in temporalibus alicui non subesse. At quid tandem hinc sequitur? Aut quis hoc inficiatur? Certe qui definite dixit se in temporalibus alicui non subesse, tacite confessus est in spiritualibus subesse: cui autem magis quam pontifici? Quod si ei in spiritualibus subesse fassus est, negare profecto non potuit, si temporalibus contra spiritualia rex abutatur, ratione spiritualium posse etiam in temporalibus vexari et corripi.
spacer 13. Deinde allegat sanctum Ludovicum, qui publica sanctione exactiones omnes curiae papalis intra regnum suum prohibuit. Quam ex Arrestis allegat. Cum illorum tamen copiam non habeamus, non possumus certum illius sensum explicare, nihil enim credimus a tanto ac tali rege sancitum quod iustum ac religiosum non fuerit. In tomo autem VI Bibliothecae Sanctorum, in fine, quamdam pragmaticam sanctionem eiusdem regis typis mandatam invenimus, in qua in favorem ecclesiasticae iurisdictionis et liberae provisionis beneficiorum, et cum observantia sacrorum canonum, multa legimus scripta, de exactionibus autcm curiae Romanae pcnitus nihil. Alii vero prohibitionem illam non absolute, sed cum linitatione referunt, videlicet exactiones et onera gravissima &c. colligi nullatenus volumus, nisi pro rationabili, pia et urgentissima inevitabili necessitate. Itaque si quid sanctus rex sancivit, non fuit spiritu elationis, aut exemptionis ab obedientia papae, sed quatenus existimavit iustae sui regni conservationi esse necessarium, et ad suam iurisdictionem temporalem pertinere. Adeo enim fuit ab usurpatione spiritualis potestatis alienus ut cum eius legatus ultro ecclesiarum cathedralium a papa impetrasset bullam provisionum, rex in ignem illam proiecerit dicens, Gratias non agimus tibi de his quae in periculum animam nostrarum impetrasti, videlicet ut ecclesiis provideamus. Et illa uti noluit. Ita refert Rebuff., in Concordat., in prooemi, § Quaedam nobis, verb. Optamus.
spacer 14. Denique rex Angliae late commemorat factum Ludovici XI regis Galliae, qui Pio II pontifici, petenti revocari quandam pragmaticam sanctionem, non acquievit. Sec hoc etiam nihil ad causam facit, nam tota illa controversia fuit sine schismate, semper enim rex ille obediens papae fuit, ut ex litteris eius ad Pium II supra ostensum est. Nec video cur rex Iacobus potius Pii II Ludovicique XI quam sequentium pontificum et regum usque ad Leonem X mentionem fecerit, cuius tempore lis illa finita est et pragmatica abrogata in concilio Lateranensi, sub eodem Leone X, sess. 11, ubi tota illa historia late refertur. Et ex illa constat pontifices nunquam absoluta potestate fuisse in illo negotio usos, sed suaviter processisse ut, servata concordia, cum fidei unitate tandem res perficeretur.
spacer 15. Deinceps vero post magnam et prolixam exaggerationem, quam rex non probat, ad quaestionem longe distinctam divertit, librumque Gersonis commemorat, in quo graviter quidem lapsus fuit, tribuendo concilio generali potestatem coactivam in pontificem, etiam usque ad depositionem propter alia crimina praeter haeresim. Nullo tamen modo regibus tribuit spiritualem potestatem, nec a subiectione et potestate coerciva pontificum illos eximit. Nec in dubium revocavit ecclesiasticam monarchiam, quam a Christo esse institutam, et auferri aut in alium regimen transferri non posse, in eodem loco confirmat. Supervacaneum ergo est his verborum exaggerationibus et digressionibus veritatem obscurare.
spacer 16. Tandem rex Iacobus sex enumerat reges Angliae, qui vel episcoporum investituram sibi arrogarunt vel ecclesiasticarum personarum libertatem violarunt, vel pontifici obdire noluerunt. Verumtamen haec facta turpia sunt, et occultanda potius quam in medium producenda, et parum ad rem faciunt. Nam investiturae episcoporum aliquando fuerunt concessae vel permissae regibus: unde Richardus, vel alius similis rex Angliae, non iuri divino innixus, sed fortasse consuetudini vel alicui praetenso privilegio, illam potestatem retinere aut exercere audebat. Et licet inobediens esset ac pertinax, pontificum prohibitionibus utique Gregorii VII ac successorum, resistendo, non tamen sibi primatum ecclesiae arrogabat, neque absolute obedientiam pontifici negabat, sed in particulari facto vel practice tantum errabat, vel colore aliquo ius suum defendere fingebat. Tandem vero resipuit et investituras Deo et sancto Petro remisit, ut ait Guilielmus Malmesburiensis, lib. V Histor.
spacer 17. Similiter negare non possumus aliquos reges Angliai pertinaces nimium in usurpanda iurisdictione in personas ecclesiasticas fuisse. Sed ex abusu et tyrannide male colligitur legitina potestas, et praeterea error ille seu peccatum ad aliam controversiam pertinet, ut saepe dixi. Unde iidem ipsi reges prinatum pontificis recognoverunt, eiusque potestatem coactivam timuerunt, ut supra de Henrico II visum est, qui adeo libertatis ecclesiasticae violator fuit ut neci s. Thomse Cantuar. occasiouem dederit, et nihilominus pontifici cervicem submisit et publicam poenitentiam egit. Similiter Eduardus, tam I quam II et III, licet in factis illis errarent, a pontificis obedientia non recedebant, ut ex illorum epistolis supra vidimus, ubi etiam similes litteras Richardi II recensuimus. Quapropter frivolum est quod in hoc puncto rex Iacobus respondet: Satis est iniustam meorum iurium usucapionem, quotiescumque licuit, fuisse interruptam. Potestas enim pontificis non humano iure praescripta, sed divino concessa est, ideoque nulla hominum tergiversatio, nulla inobedientia, nullave multoram annorum consuetudo illam mutare potest vel minuere.

CAPUT 30
OBIECTIONIBUS EX NONNULLIS RATIONIBUS DESUMPTIS SATISFIT

SUMMARIUM

1. Prima obiectio. Instantia. spacer2. Solutio. spacer3. Secunda obiectio. spacer4 - 6. Solutio. Discrimen inter reges baptizatos et non baptizatos. spacer7. Ultima obiectio triplici modo conflata. spacer8. Solutio ad primum. spacer9. Solutio ad secundum. spacer10. Solutio ad tertium.

UAMVIS in libro regis Angliae nullam novam rationem inveniam, qua errorem suum et omnimodam exemptionem a potestate papae, praesertim in temporalibus, suadere nitatur, nihilominus ad huius libri complementum nonnullas quae communiter circumferuntur vel potiores iudicantur, breviter proponere et expedire necessarium visum est. Prima igitur esse solet (et videtur etiam esse regis fundamentum), quia rex est supremus in temporalibus, ut ex scripturis sumitur et supra etiam ratione probatum est. Ergo non potest esse simul in temporalibus subiectus. Probatur consequentia, quia qui est subiectus in aliqua materia habet superiorem in illa, repugnat autem esse supremum et habere superiorem. Dices id esse verum de subiectione et praelatione eiusdem generis, id est, ut utraque sit directa vel indirecta, quod autem idem sit supremus respectu potestatis directsae superioris, quia illam supra se non habet, et nihilominus sit indirecte subiectus alicui, non repugnat. Sed contra, quia, ut iuristae dicunt, quod directe fieri prohibitum est nequit per aliam viam fieri, etiam indirecte, quia alias enervaretur et inutilis fieret prohibitio. Ergo simili modo in praesenti. Quomodocumque enim rex dicatur alteri subiectus (etiam indirecte) in temporalibus, eius excellentia in illo ordine tollitur.
spacer 2. Sed nihilominus responsio est optima, et replica est nullius momenti, quia nullum est ius absolute prohibens subiectionem regis supremi in temporalibus respectu superioris altioris ordinis, et ipsa temporalia excedentis. Quia vel hoc ius est naturale et hoc non, quia haec subiectio indirecta est superioris ordinis, et a iure divino positivo manat, vel est ius humanum, et hoc non potest esse iuri divino contrarium, ncc contra illud praevalere. Quocirca ius naturale in hac parte, sicut est fons et origo principatus civilis et supremae potestatis eius, ita etiam dici potest directe tollere seu prohibere subiectionem ad similem potestatem eiusdem ordinis. Respectu vero subiectionis indirectae ad potestatem alterius ordinis et spiritualem, quasi negative se habet, quia principem civilem in temporalibus supremum nemini quidem subiicit in eisdem temporalibus, etiam indirecte, non tamen repugnat quominus per ius superioris ordinis subiiciatur. Accedit quod haec subiectio indirecta in temporalibus intrinsece coniuncta est cum subiectione in spiritualibus, praesertim rcspectu potestatis spiritualis supremae in suo ordine, et ideo nihil repugnat etiam iuxta principia iuris humani, regem, directe supremum in temporalibus fieri indirecte subditum in eisdem, quatenus haec subiectio intrinsece coniuncta est cum spirituali. Sic enim iura ipsa dicunt id quod est directe prohibitum posse alia via fieri, quando hoc necessario sequitur ex alio, quod eodem vel altiori iure concessum est. Neque propterea tollitur excellentia supremae potestatis temporalis, vel supervacanea aut nullius momenti redditur, tum quia semper retinet negationem directi superioris in eodem ordine, negatio autem indirecti superioris de illius ratione non est, tum etiam quia ille modus negationis seu supremae potestatis sufficit ad omnes morales effectus qui ad rectam gubernationem politicam necessarii sunt et sufficiunt.
spacer 3. Contra hoc vero obiici potest secunda ratio, quia rex infidelis non baptizatus est ita supremus in temporalibus ut in eis nullum recognoscat superiorem, neque directe neque indirecte. Ergo etiam Christiani principes sunt eodem modo supremi. Ergo nulli subsunt in temporalibus etiam indirecte, ac subinde neque pontifici. Probatur consequentia, tum quia non sunt peioris conditionis fideles principes quam infideles, tum etiam quia per baptismum non privantur aliis bonis temporalibus, ergo neque regnis,neque suis temporalibus praerogativis, iuxta illud, Non eripit mortalia, qui regna dat coelestia. Tum denique quia alias hoc esset magnum impedinentum conversionis infidelium regum ad fidem et baptismum, si per illum sua libertate suprema, sive directe sive indirecte, privarentur. Atque ita omnia argumenta quibus hoc supra de subiectione directa in temporalibus probavimus de indirecta etiam urgere videntur.
spacer 4. Respondemus aequiparationem hanc inter fideles et infideles reges non esse cum omni aequalitate admittendam, quia rex non baptizatus non est subiectus directe spirituali potestati ecclesiae, et ideo mirum non est quod potestas eius temporalis non subordinatur spirituali iurisdictioni, neque ab illa pendeat etiam indirecte quoad vim directivam aut coactivam. Rex autem baptizatus est directce subditus spirituali potestati, ut vidimus, et ideo consequenter etiam potestas eius temporalis subordinata manet spirituali potestati, saltem indirecte, in ordine ad illius finem. Quocirca potestas temporalis in utroque rege eadem quidem est, vel aequalis, neque in rege Christiano proprie et intrinsece minuitur (ut sic dicam), sed solum ratione subiecti novam incipit habere regulam, vel proximam et internam, quae est fides et prudentia infusa, vel externam, quare est spiritualis pastor, et lex seu potestas eius, quatenus ad spiritualem finem ordinatur.
spacer 5. Et ita cessant aliae obiectiones, quae solum probant non fieri diminutionem intrinsecam in illa potestate ratione fidei, non tamen probant non addi praedictam subordinationem: haec enim intrinsece sequitur ex fide. Et non est imperfectio, sed potius excellentia illius potestatis, ideoque non addit gravamen vel impedimentum conversioni regum ultra difficultatem intrinsecam, quam ipsa fides, et obedientia ecclesiastica secum afferunt. Hoc autem qualecumque gravamen intrinsece continetur in professione fidei Christianae, blue in qua includitur tacitum pactum et promissio obedientiae ad pastores ecclesiae, et ad perdendum omnia propter Christam, si opus fuerit, iuxta illud, Qui venit ad me, et non odit patrem, matrem, &c., adhic autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, Luc. 14. Et consequenter etiam sequitur obligatio ad perseverandum in fide, et ad defendendum illam pro ratione sui status, ae denique inde eliam oritur ut quilibet Christianus sit subiectus correctioni ac dignae poenae, si contra huiusmodi obligationem deliquerit. Haec ergo obligatio et professio communis est Christianis principibus, et ideo eidem potestati debita proportione subiiciuntur.
spacer 6. Addo vero ultimo etiam reges ethnicos, iuxta sui status capacitatem, spirituali potestati ecclesiasticae esse subordinatos, et e converso potestatem ecclesiae indirecte saltem posse superioris actum in illos exercere. Nam si habeant subditos Christianos, potest ab eorum dominatu eos liberare, vel quando eos conantur a fide avertere, ut limitat Durandus, in 2, distinct. 44, q. 3, vel simpliciter et absolute, ratione periculi, ut vult d. Thomas 2. 2, q. 10, art. 10. Quod est probabilius, quia in rebus ad bonos mores pertinentibus cavendum est morale periculum priusquam expectetur eventus, et ideo potestas extenditur etiam ad vitandum periculum, quamvis in usu eius prudenter caveatur scandalum, ut supra diximus. Si vero reges ethnici nullos habent subditos Christianos, ordinarie non habet ecclesia potestatem super illos, etiam ratione subditorum, nisi in casu quo evangelii praedicationem impedirent vel subditos cogerent ne illam reciperent. Unde fieri videtur potestatem formaliter (ut sic dicam) esse eamdem, seu sub eodem titulo et respectu, licet usus illius circa diversas personas, iuxta varias conditiones et status illarum, rarior aut frequentior, et maior aut minor esse possit. Nonnulla vero intercedit differentia, quia potestas pontificis in principes Christianos est propria iurisdictio, quaelicet spiritualis sit, indirecte ad temporalia extenditur. At vero circa principes ethnicos non est per modum iurisdictionis in ipsos principes, sed in eorum subditos Christianos, propter quos tuendos potest infideles arcere vel in officio continere, et ideo quidquid circa illos operatur, est per modum defensionis fidelium, non per modum vindictae aut punitionis infidelium. Denique addere possumus, sicut potestas regia ex coniunctione ad fidem aliquam recipit subiectionem, ita etiam maiorem quamdam amplitudinem et excellentiam participare, et ita illud qualecumque onus hoc beneficio compensari, Nam rex Christianus ductus regulis fidei multa potest praecipere, dirigendo illa ad fidei defensionem, vel religionis Christianse honorem, vel aliud supernaturale commodum, quae ductus pura ratione naturali praecipere non posset, et similiter multa punit delicta quae ex vi solius rationis naturalis non puniret, ut, verbi gratia, haeresim vel aliud simile.
spacer 7. Ultimo adduntur rationes quaedam minoris momenti. Una est pontifex satis magnam sollicitudinem habet in spirituali cura. Ergo non debet temporalibus immisceri, nam si omnibus qui Deo militant hoc prohibuit Paulus, multo magis hoc videtur supremo pastori prohibitun qui et aliorum exemplar esse debet, et maioribus curis spiritualibus distinetur. Altera ratio est quia in pontifice, per se loquendo et ex vi pontificatus, non invenitur fomaliter (ut sic dicam) regia dignitas. Ergo nec potest regia potestas illi esse subordinata. Probatur consequentia, quia non potest una potestas alteri subordinari et subiici nisi eadem potestas quae est in subordinato inveniatur in eo cui subordinari dicitur. Alia ratio est, quia non potest papa dispensare in iure naturali, nec divinam institutionem mutare. Ergo nec potest aut naturalem obligationem obediendi regi, a subditis, seu vasallis, aut a rege potestatem, quam Deus ipse contulit, auferre.
spacer 8. Haec vero facile expediuntur. Ad primum enim respondemus, illud ad summum procedere de administratione directa rerum temporalium, non vero de indirecta. Tum quia prior est distincta et separabilis ab spirituali potestate, posterior vero non est distincta, sed per se et intrinsece pertinens ad potestatem spiritualem, ideoque non potest illam impedire, cum potius sit usus et exercitium eius. Tum etiam quia administratio directa temporalium per se et ex instituto circa illa vcrsatur, et ideo necesse est ut praecipua intentione, ac subinde vel fere semper, vel maiori exparte circa illa occupetur. At vero administratio indirecta raro et per occasionem tantum (ut supra ex Bernardo attigimus) occurrit. Ideoque nec dici potest saecularis cura, nec spiritualem impedire. Addo denique, quamvis pontifex ex vi pontificatus non habeat directum rcgimen temporale, non fuisse contra munus eius, aut contra consilium Pauli, ut aliunde acceptum utrumque simul coniunctum habeat, quia ad commune bonum ecclesiae, et ad meliorem usum ipsiusmet spiritualis potestatis, fuit ita conveniens. De quo puncto alibi latius diximus, blue et videri potest Gennadius, in expositione pro concilio Florentino, cap. 5, sect. 3 et 4.
spacer 9. Ad secundum respondetur negando consequentiam, nam propositio illa, quae in probatione eius assumitur, simpliciter loquendo falsa invenitur, tam in potentiis physicis quam in artibus, et consequenter etiam in moralibus. Nam voluntas subiacet intellectui, et ab illo pendet, etiamsi formalis potestas voluntatis in intellectu non inveniatur. Item ars fraenefactiva subordinatur equestri, quamvis haec illam formaliter non includat, et patria potestas subordinatur regiae, quamvis in rege formaliter non sit patria potestas circa filios suorum subditorum. Sic ergo potestas regia subordinatur pontificali, etiamsi pontifex temporalis imperator formaliter non sit. Et ralto est, quia haec subordinatio fundatur in potestate altioris ordinis, quasi eminentor alteram continente, Item quia oritur ex subordinatione inter fines utriusque potestatis, quae sufficit ut potestas quae ordinatur ad finem inferiorem subiiciatur potestati respicienti altiorem finem. Illa ergo propositio, quod habens aliquam potestatem non subordinatur alteri nisi habenti eamdem seu similem potestatem, ad summum est vera in potestatibus eiusdem ordinis, quarum una est participatio alterius, ut est potestas delegata et ordinaria, seu potestas vicarii et praelati. Non habet autem locum illa propositio, quando subordinatio fundatur in eminentia superioris potestatis et finis eius, ut declaratum est.
spacer 10. Ad tertium respondemus, licet papa non possit dispensare in iure naturali, posse nihilominus mutare materiam eius, qua mutatione facta ipsum naturale ius cessat, et ita in praesenti potest de subdito facere non subditum. Såubiectione autem ablata, cessat ratio et obligatio naturalis obediendi. Subiectio autem ipsa, sicut et potestas regia, non est immediate de iure naturali, sed de iure humano, ut supra ostensum est, et ideo ex iusta causa per superiorem pontificis potestatem auferri potest. Eo vel maxime quod aliqua bona a natura immediate collata, ut libertas et vita, possunt interdum per superiores potestates humanas iuste auferri, ut ipso usu licito et honesto satis constat, quia Deus ipse, qui illa dona contulit, dedit etiam hominibus publicam potestatem ad auferenda illa ex iusta causa. Sic ergo subordinatio regum temporalium ad spiritualem potestatem ab ipso Deo est, qui talem potestatem contulit, ideoque non est contra ius naturse, sed supra illud et, servata proportione, illi maxime consentanea existit.

bar

SUMMA PRAECEDENTIS LIBRI CUM APOSTROPHE AD REGEM ANGLIAE

UM summi legislatoris, a quo omnis potestas in coelo et in terra derivatur, inviolabili lege sancitum sit, reddenda esse Caesari quae Caesaris sunt, et quae sunt Dei Deo, hanc regulam ita in huius libri doctrina servare studuimus ut nemo, si recte oculis aspiciat, unicuique datum a nobis esse, quod suum est, dubitare possit. Ostendimus enim dupliccm illam, qua mundus hic regitur, potestatem, temporalem et spiritualen, regiam et pontificiam, a Deo datam esse, et utramque in suo ordine supremam esse comprobavimus, Ita vero ilias inter se differre monstravimus, ut regia humanarum ac temporalium rerum curam tantummodo gerat, pontificia vero rerum temporalium fines transcendens, et spiritualis vitae finem ultimum intuens, divinis ac aeternis rebus ordinandis incumbat. Unde tandem conclusimus tantum inter se potestates has distare quantum a corpore anima, a temporalibus aeterna, a corporalibus spiritualia, et a terrenis coelestia dissident. Ac proinde, sicut aequum est, corpus animae subiici, et ad sempiterna temporalia referri eisque subordinari ita necessarium esse ut in Christi ecclesia, in qua omnia recto et optimo ordine constituta esse debent, regia potestas pontificiae subiecta sit, ut ab ea in aeternam beatitudinem dirigatur et, sicubi ab eo fine deflexerit, emendetur ac corrigatur.
spacer 2. Hac itaque iusta et aequissima distributlone servata, pontifici dedimus quae sua sunt, quaeque illi princeps pastorum et totius gregis dux contulit, et tibi, quae tua sunt, rex serenissime, non negavimus. Superest igitur ut eidem Christi regulae ac legi te subiectum esse consideres, ne plus quam oportet de tua potestate praesumendo terminos tibi praescriptos transcendas, et quae divinase sunt potestatis usurpes. Scito te ovem gregis Christi esse, non pastorem, Noli ergo pastores pascere ac regere, aut fines a supremo pastore praescriptos transilire. Audi Nazianzenum, blue alicubi imperium suum terreno imperio praeferentem, et inter oves suas imperatores et reges annumerantem, Ad quas oves alibi hunc in modum loquitur: Oves, pastoresm ne pascite, nec supra fines vestros assurgite. Satis enim vobis est, si recte pascamini. Iudices,ne iudicate, nec legislatoribus leges praescribite. Non est enim dissensionis et confusionis Devs, sed pacis et ordinis. Ne quis igitur caput sit, qui vix, aut manus, aut pes, aut ullius quoddam aliud corporis membrum est, verum quo vocatus est, in eo gradu quisque maneat, etiam si alioqui praestantiori dignus sit, plus utique laudis habiturus ex eo quod praesenti gradu acquiescit, quam si eum quaerat quem non accepit. Ne quis, cum sine pericido alium sequi liceat, praeire cum periculo expetat, nec obedientiae lux, quae tam terrena quam coelestia tuetur atque conservat, infringatur.
spacer 3. Quid, quaeso, rex humanissime, a tuis subditis tam anxie postulas et summo iure exigis, sicut obedientiam principi debitam, illam Pauli sententiam in tuo libro frequenter inculcans, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Imple igitur naturalem illam legem a Christo propositam et commendatam, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis, et quam obedientiam a subditis requiris, eam fideliter praesta illi prudenti ac fideli dispensatori quem Christus super omnia bona sua constituit, tibique ita praeposuit ut rationem pro anima tua redditurus sit. Quod enim Paulus fideles omnes monuit et praecepit, Obedite praepositis vestris et subiacete eis, ipsi enim pervigilant tanquam rationem pro animabus vestris reddituri, non minus ad regem, si Christianus sit, quam ad caeteros fideles pertinet. Quod si fortasse, rex serenissime, verbis meis non dignaris attendere, audi, quaeso, Bernardum ad Conradum regem scribentem et pro me loquentem: Regis dedecus regnive diminutionem nunquam volui, violentos odit anima mea. Legi quippe Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, et, Qui potestati resistit, Dei ordinatiori resistit. Quam tamen sententiam cupio vos et omnimodis moneo custodire in exhibenda reverentia summae et apostolicae sedi, et B. Petri successori, sicut ipsam vobis vultis ab universo vestro servari imperio. Et adiungit, quae non minus libenter usurpo, sequentia verba: Sunt quae non putavi scribenda, praesens ea fortassis opportunius intimarem.

FINIS LIBRI TERTII

Perge ad librum quartum