Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

LIBER SECUNDUS

DE PECULIARIBUS ERRORIBUS IN MATERIA FIDEI CATHOLICAE QUOS REX ANGLIAE PROFITETUR

ACTENUS de veris nostrae fidei fundamentis, quibus sub Deo tota catholica doctrina nitatur, diximus, quibus reliqua superaedificari facillime possunt, ecclesiam siquidem audiens, audit et Deum. Scripturam vero, prout ab illa traditam et explicatam, spernens, eius spernit auctorem. Ecclesia enim colunna et firmamentum veritatis est, quam ut gravissime Paulus Orosius, lib. VII c. 33, qui impugnat, inimicus est, ; et qui illi non sociatur, alienus est. Quia vero serenissimus Angliae rex quae super fundamentum hoc supersedificata sunt maxime concutere molitur, ea nos pro virili et captu nostro defendere et stabilire conabimur, ideoque non de omnibus fidei dogmatibus, sed de illis qua ea, pag. 44 Praefationis in confessione sua rex oppugnat, agendum, neque ex illis omnia, sed quae praecipua, et quae ad causam spectare videbuntur, attingemus; non eo quidem, quo ipse, ordine, sed doctrinae, a praecipuisque ordiemur. Reliqua ordine quem dixi debito prosequemur. Solum ea, quae ad primatum monarchiamque ecclesiasticam, exemptionem clericorum et Antichristum pertinent, quia proprias et prolixiores disputationes postulant, in sequentes libros remittemus.

bar

INDEX CAPITUM LIBRI SECUNDI

CAPUT 1 DE PRAESENTIA CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI IN SACROSANCTO EUCHARISTIA SACRAMENTO

CAPUT 2 SUBSTANTIAM PANIS ET VINI NON REMANERE SUB SPECIEBUS CONSECRATIS

CAPUT 3 DE TRANSUBSTANTIATIONIS VERITATE

CAPUT 4 EUCHARISTIAM LATRIAE ADORATIONE CONVENIENTER ADORARI, ET IN HUNC FINEM ELEVARI ET CIRCUMGESATARI

CAPUT 5 DE LAICORUM SUB UNA TANTUM SPECIE PANIS COMMUNIONE

CAPUT 6 DE MISSIS PRIVATIS

CAPUT 7 DE ERRORIBUS QUI CIRCA CULTUM ET INVOCATIONEM BEATAE VIRGINIS IN REGIS PRAEFATIONE NOTANTUR

CAPUT 8 DE IIS QUAE CIRCA CULTUM SANCTORUM IN REGIS PRAEFATIONE NOTANTUR

CAPUT 9 DE SANCTORUM INVOCATIONE

CAPUT 10 DE SANCTARUM RELIQUIARUM CUSTODIA ET VENERATIONE

CAPUT 11 DE VERA IMAGINUM SANCTARUM VENERATIONE SEU ADORATIONE

CAPUT 12 OBIECTIONIBUS REGIS CONTRA IMAGINUM VENERATIONEM SATISFIT

CAPUT 13 DE IMAGINIBUS DEI UT DEUS EST

CAPUT 14 DE CRUCIS CHRISTI ADORATIONE

CAPUT 15 DE ERRORE CIRCA PURGATORIUM

CAPUT 16 DE ERRORIBUS CIRCA ECCLESIAE RITUS ET BENEDICTIONES

SUMMA ET CONCLUSIO TOTIUS LIBRI, CUM APOSTROPHE AD ANGLIAE REGEM

 

bar

CAPUT 1
DE PRAESENTIA CORPORIS ET SANGUINIS
CHRISTI IN SACROSANCTO EUCHARISTIA SACRAMENTO

SUMMARIUM

1. Quinque errores regis Angliae circa sacrosanctum Eucharistiae sacramentum. spacer2. Prima conclusio.spacer3. Asserrtio ex patribus antiquis ostenditur.spacer4. Occurritur haereticorum evasioni. Quid Ambrosius intelligat per figuram corporis. spacer5. Repraesentare idem est quod repraesentem facere. spacer6 - 7. Augustinus a sinistra interpretatione vindicatur. spacer8 - 10. Per figuratam significationem modum sacramentaliter comedendi Augustinis intelligit. Loca in quibus Augustinus veritatem catholicam simpliciter docet. spacer11 - 15. Idem ostenditur ex patribus Graecis.

ERENISSIMUS Angliae rex titulum defensoris verae fidei, quo gloriari cupit, verum esse, atque in re ipsa fundamentum habere, ostendere cupiens, confessionem fidei suae proposuit, qua evidenter convincitur quantum a veritate catholicae fidei aberret. Nam post illa, quae de fundamentis fidei generaliter dixerat, plures articulos Romanae fidei sigillatim enumerat, eosque tanquam nuperos ac novitios, imo et perniciosos refellit. Et recensitis nonnullis, ad quos postea revertemur, in hunc modum subiungit: In his articulis privatas illas missas numero, in quibus sacrificus simul populi personam et sacerdotis sustinet. In iis quoque est sacramenti mutilatio, qua laicis partem illius mediam subtraxerunt, transubstantiatio, adorandi causa elevatio, in supplicationibus sacramenti circumgestatio. In quibus verbis quinque continentur errores, quos alio ordine recensebo, ut a fundamento ordiamur. Primus est, in eucharistise consecratio ne non fieri transubstantiationem; secundus, eucharistiam non esse adorandam, et ideo pravam esse consuetudinem elevandi illam in sacrificio adorationis causa; tertius, usum in supplicationibus sacramentum circumgestandi potius esse abusum; quartus, consuedinem communicandi laicos in sola specie panis, ut contra ius divinum reprobandam; quintus, missas privatas admittendas non esse. Primus autem ex his erroribus duos alios, vel eorum alterum, in hac materia praecipuum, et aliorum fundamentum, supponit. Hic est, Christum dominum non esse revera et substantialiter praesentem sub speciebus sacramentalibus eucharistise, ut verisimiliter credo hanc esse opinionem regis, qui Calvini sectam praecipua ex parte profiteri dicitur; puduisse autem videtur regem infamiaoe istius, et ideo errorem iam diu pro haeresi damnatum disertis verbis confiteri erubuisse. Alter error in negatione transubstantiationis inclusus est, manere nempe post consecrationem substantiam panis et vini. Nam si substantia panis et vini ibi maneret, etiamsi Christi domini caro et sanguis sub eisdem speciebus praesentes fierent, assertio transubstantiationis falsa proculdubio foret.
spacer 2. Ut ergo primum ac praecipuum huius mysterii fundamentum iaciamus, secundum fidem catholicam credendum esse sub speciebus panis et vini legitime consecratis vere ac realiter corpus et sanguinem Christi domini contineri affirmamus. Haec fides non potest a rege dici novitia vel nupera, neque ex humana, aut sola non scripta traditione venisse. Nam in expressis verbis Christi a tribus evangelistis Matthaeo, Marco et Luca, et a Paulo relatis, fundata est, scilicet, Hoc est corpus meum, et, Hic est sanguis meus, vel, quod perinde est, Hic est calix sanguinis mei, vel in sanguine meo. Neque immorari nos oportet in referendis et refutandis tropis, figuris et metaphoris, quibus protestantes haec clarissima verba corrumpere conati sunt, tum quia, ut dixi, non assumpsi provinciam has controversias ex professo disceptandi; tum etiam quia, ut recte monuit Tertullianusm de sensu alicuius scripturae ex solis verbis et privato spiritu disputare cum haereticis, qui neque ecclesiam neque patres reverentur, inutile est. Quanquam ex hoc maxime loco convinci possunt quam sit vanus privatus spiritus quo in exponendis scripturis ducuntur, ita ut suis opinionibus non contradicant. Nam in his verbis secundum se spectatis nullum est vestigium figuratae locutionis. Nec occasio, in qua Christus illa protulit ad condendum novum testamentum, metaphoram permittit: non enim solent prudentes in similibus occasionibus, praesertim sine sufficienti explicatione, metaphorice loqui et obscure. Accedit Christum dominum potius addidisse verba, quae ad excludendam metaphoram sufficere valerent. Ait enim. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur, et, Hic est sanguis meus, qui pro multis effundetur. Paulus quoque, Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini. Et infra, iudicium sibi manducat, et bibit, non diiudicans corpus domini. Denique concordia et consonantia horum verborum Christi cum promissione ab ipso facta, Ioan. 6, et cum praedictionibus et figuris huius mysterii, et cum aliis verbis Pauli 1 ad Cor. 10, eumdem sensum maxime confirmat et illustrat.
spacer 3. Praetermissa vero, ut dixi, disputatione de solis scripturis, nobis nunc ut regi respondeamus, sufficit hanc fidem non esse novam, neque sensum praedictum verborum Christi inventum esse post quingentesimum Christi annum, sed ab omnibus patribus primorum quinque saeculorum, qui praedicta verba Christi attigerunt, vel mysterium explicarunt, esse traditum. Cuius veritatis testes non omnes qui adduci possent, sed qui sufficiant, afferemus, nam qui eos non audierit, neque si mille afferantur, credat. Primus ergo testis sit Hilarius, lib. VIII De Trinit., ubi prius praemittit: Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum &c. Et postea, adductis verbis Christi, Ioan. 6, concludit. De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus: nunc enim et ipsius domini professione, et fide nostra, vere caro est et vere sanguis est, et accepta atque hausta id efficiunt ut nos in Christo, et Christus in nobis sit. An ne hoc veritas non est? Contingat plane, id verum non esse iis qui Christum Iesum verum Deum esse negant. Calvinus ergo, cui hoc verum non est, Christi veritatem, ac subinde divinitatem, non minus impie quam ignoranter negavit.
spacer 4. Secundus gravissimus et locupletissimus testis est Ambrosius, lib. quarto De Sacramentis, cap. 4, ubi inter alia: Panis iste panis est ante verba sacramenlorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Et deinceps, ut admirationem tollat, et uno verbo ratiunculas infidelium ex vana philosophia depromptas dissolvat, subiungit: Ubi venitur, ut conficiatur venerabile sacramentum, iam non suis sermonibus sacerdos, sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacramentum. Quis sermo Christi? Nempe is, quo facta sunt omnia &c. Et postea in cap. 6 ita explicat verba Christi, et concludit: Numquid debemus de eius fide et testificatione dubitare? Sed non deerit fortasse haereticus,qui etiam clarissimis verbis Ambrosii vim inferre conetur, quia in principio illius cap. 5 refert, sacerdotem in missa dicere sequentia verba, Fac nohis hanc oblationem adscriptam, rationabilem, acceptabilem, quod fit in figuram corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi. Nam quia dixit in figuram, protervus caetera omnia in tropum convertet, quamvis illis aperte repugnet. Verus autem et clarus sensus est per consecrationem vere fieri corpus Christi sub speciebus, per quod etiam fit ut species sint signum corporis et sanguinis quae sub se continent, et hoc vocavit Ambrosius fieri in figuram, id est, in sacramentum corporis et sanguinis ibi latentis, vere tamen ac realiter existentis. Et hoc est obiter notandum ad explicanda, si interdum occurrerint subobscura verba patrum, quae ex aliis eorumdem locis perspicuis et integram doctrinam continentibus explicanda sunt, et non e converso propter unum verbum obscurum tota doctrina alibi satis explicata offuscanda. Idemque sensus et tota veritas mysterii ab eodem Ambrosio explicatur in libro De Initiandis, cap. 9, ecclesia vero catholica ad vitandam calumniam non utitur in canone missae illo modo loquendi, quod fit in figuram &c., sed dicit, ut nobis corpus et sanguis fiat dilectissimi filii tui domini nostri Iesu Christi.
spacer 5. Tertius testis sit Hieronymus, exponens verba Christi, Matt. 26, ubi sic inquit, Postquam typicum pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut quomodo in figuratione eius Melchisedech summi Dei sacerdos panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis et sanguinis repraesentaret. Ubi etiam fortasse prodibit haereticus qui verbum repraesentaret in aliquam fictionem vel metaphoram interpretetur. Vis vero verbi, et mens Hieronymi perspicua est: idem enim est repraesentare quod rem praesentem facere, praesertim quae antea promissa erat, vel futura praedicta, aut desiderata. Quod possumus exponere ex verbis Senecae, epist. 95, in initio: Petis a me ut id, quod in diem suum dixeram debere referri, reprasentem et scribam tibi. &c., id est, impleam scribendo &c. Sunt etiam satis ad rem accomraodata verba Ciceronis, Philip. 5, Ego corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitati posset, id est, recuperari, seu praesens fieri. Sic ergo dixit Hieronymus, Christum repraesentando, id est, praesentem faciendo veritatem corporis et sanguinis sui, illamque sic praesentem patri offerendo, implevisse quod in oblatione panis et vini Melchiscdech, et in immolatione agni Paschalis praefiguratum fuerat. Atque hunc verum sensum explicavit magis idem Hieronymus, ep. 150 ad Hebidiam, quaest. 2, dicens: Nos audiamus panem, quem fregit dominus deditque discipulis suis, esse corpus domini, ipso dicente ad eos: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et infra: Non Moyses dedit nobis panem verum, sed dominus Iesus, ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur; illius bibimus sanguinem, et sine ipso potare non possumus, et quotidie in sacrificiis eius de genimine vitis verae rubentia musta calcamus. Quibus verbis (ait ibi Marianus Victor) illustrius ac clarius de veritate corporis et sanguinis Christi dici nihil potuit. Magis autem id confirmat idem Hieronymus, dicens aliis locis sacerdotes sacro ore Christi corpus conficere, epist. 1 ad Heliodorum, epist. 85 ad Evagrium, et fere idem Malachiae 1, ad Galat. 5, ibi: Alioqui sciebam et in Christi sanguinem vinum consecrari. Et optime ad Titum 1, circa illa verba. Sed hospitalem &c., Tantum (inquit) interest inter propositionis panes et corpus Christi, quantum inter umbram et corpora, inter imaginem et veritatem, inter exemplaria futurorum, et ea ipsa, quae per exemplaria figurabantur.
spacer 6. Quartus testis sit d. Augustinus, qui innumeris in locis hanc docet veritatem; perspicuus autem, et qui nullam tergiversationem patiatur, mihi esse videtur in concione 1 ad Psal. 33, ubi post latissimum sermonem de sacrificio corporis et sanguinis domini, quod fideles norunt, et qui evangelium legerunt, quodque nunc diffusum est toto orbe terrarum, dicit, in illo mutasse Christum vultum suum de humilitate sua, id est, quia verbum, quod est panis angelorum, caro factum, panis factus est hominum, quia in corpore et sanguine suo voluit esse salutem nostram. Post haec (inquan) quae prosequitur multis verbis explicando veritatem huius mysterii, tandem ad hoc mysterium accommodat verba 1 Reg. 21, sicut ipse illa legit, Ferebatur in manibus suis, dicens: Quis portatur in manibus suis ? Manibus aliorum potest portari homo, manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso David secundum litteram non invenimus, in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait, Hoc est corpus meum, ferehat enim illud corpus in manibus suis, ipsa est humilitas domini nostri Iesu Christi, ipsa multum commendatur hominihus. Ubi maxime ponderandum est quod ait, in hoc mysterio, et in solo Cluisto ad litteram impletum esse, se ipsum suis manibus portavisse. Cum enim dicit ad litteram, figuram et tropum excludit. Nam suis manibus se in figura vel imagine portare nullum esset miraculum, nec grande opus, nec proprium Christi. Nam David posset in imagine sua se ipsum manibus portare. Neque etiam per tale opus multum commendaretur humanitas Christi; Fuit autem maxima, quod verbum caro factum, panis etiam vitae fieret, ut vere et realiter manducaretur ab hominibus. Et ita recte hunc locum urget Guitmundus, lib. III de sacramento, in princ. Advertere autem oportet Augustinum, in conc. 2 eiusdem psalmi addidisse particulan, Quodam modo, dicens, accepit in manus suas, quod norunt fideles, et ipse se portabat quodam modo, cum diceret, hoc est corpus meum. Quam particulam aliquis fortasse ex umbraticis hominibus malitiose arripiet, ut totam evertat sententiam. Sed vix potest esse tanta caecitas ut existimetur Augustinus in tam brevi sermone dixisse contraria, aut addidisse aliquid quo totum mysterium quod explicuerat destrueret. Per illam ergo particulam, quodammodo (quae iudicio meo melius disiunctim, et in vi nominis, quam coniunctim, et tanquama dverbium legitur), solum significare voluit Augustinus, Christum non se portasse in manibus corporali modo, id est, visibili et suis manibus gravitatem corporis sentiendo et sustinendo, sed mystico modo, vero tamen et reali, et ita singulari, ut in sola figura vel imagine servari non possit. Et hoc est valde observandum in doctrina Augustini. quia saepe coniungit illa duo, scilicet, veritatem corporis cum modo sacramentali et mystico, et ideo non est unum propter alterum excludendum, aut male explicandum.
spacer 7. Atque ita est optimum eiusdem Augustini testimonium in tract. De Cataclysmo, ubi primum ait, Sanguinem et aquam quae fluxerunt de latere Christi esse matris ecclesiae gemina sacramenta, quae exponens subdit: Hic sanguis inebriat mentem, ut amorem obliviscar mundi, &c. Et clarius infra exponens illud, Nec relinquatis ex eo quidquam usque mane, inquit: Hoc nunc agitur, comeditur enim agnus per noctem huius saeeculi, ut cum mane illud venerit quod vesperum non habebit, non iam offeratur sacrificium imaginis agni, sed ipsum agnum, quem quotidie immolamus, comedimus, et cuius sanguinem bibimus, inveniamus illic eum sacerdotem perfectum, quem constat, hic pro nostra salute occisum. Qui locus potest etiam cavillum pati propter illa verba, sacrificium imaginis agni. Ob quam difficultatem vitandam posset fortasse aliquis verba illa de sacrificio typici agni paschalis intelligere, nam de nostro sunt expressa sequentia verba, ipsum agnum, quem quotidie immolamus, comedimus. Sed expositio non quadrat contextui. Dixerat enim Augustinus, Toc nunc agitur, comeditur enim agnus per noctem huius saeculi. Ubi tempus etiam legis gratiae aperte complectitur, nam etiam addit, saeulum hoc durare usque ad mane illud quod vesperum non habebit, id est, usque ad statum gloriae, ubi inveniemus (ut subiungit) agnum sacerdotem perfectum, quem constat, hic pro nostra salute occisum. Et in illo mane, ait, iam non esse offerendum sacrificium imaginis agni, quod utique, durante hoc seeculo, semper offertur. Ergo etiam sacrificium eucharistiae vocat sacrificium imaginis agni. Per hoc autem non excludit veritatem praesentiae agni, quem quotidie immolari et comedi affirmat, sed quia haec immolatio non est cruenta sed mystica, et quia ita est oblatio agni invisibilis sub specie visibili, ut sit etiam commemoratio eiusdem agni visibiliter immolati, ideo vocat hoc sacrificium mysticum sacrificium imaginis agni, id est, sacrificium repraesentativum agni pro nobis occisi, iuxta verba eiusdem agni, Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.
spacer 8. Similique observatione adhibita, est satis apertum eiusdem Augustini testimonium, lib. II Contra Adversarium Legis et Prophetarum, c. 9, ubi dicit, Mediatorem Dei et hominum, Christum Iesum, carnem suam nobis manducandam, bibendumque sanguinem dantem, fideli corde atque ore suscipimus, quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare quam perimere, et humanum sanguinem potare quam fundere. Quae verba expressissima sunt. Addit vero statim quamdam generalem regulam, qua possunt Calvinistae abuti, dicens, In omnibus sanctis scripturis secundum sanae fidei regulam figurate dictum vel factum si quid exponitur, de quibuslibet rebus, et verbis quae sacris paglnis continentur, expositio illa ducatur, non aspernanter, sed sapienter audiatur. Attendant vero et intelligant verba illa, secundum sanae fidei regulam, quae est catholica ecclesia, unanimis patrum consensus, et cum aliis scripturis et fidei mysteriis concordia, retenta proprietate verborum ubi sine inconvenienti fieri possit. Atque ita in praedictis verbis manducandi corpus et bibendi sanguinem domini, admittit Augustinus figuratam seu mysticam significationem quoad modum manducandi et bibendi, utique sacramentalem, quo tollitur horror, qui in tali manducatione aut potu esse poterat, nam haec figurata significatio est secundum regulam fidei, et necessaria ad veritatem mysterii. Non tamen admittit Augustinus figuratam locutionem quoad substantialem (ut sic dicam) manducationem Christi, et ideo dixit, Quem fideli corde atque ore suscipimus, quia talis figura nec necessaria est nec secundum regulam fidei, imo illi contraria. Et iuxta hanc regulam exponit late Augustinus, tract. 26 et 27 in Ioan., verba illa Christi, Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Simul cum illis: Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quicquam. Verba, quae ego loeutus sum vobis, spiritus et vita sunt. In plerisque vero aliis locis, idem s. doctor simpliciter affirmat dedisse nobis Christum corpus suum ad manducandum, et sanguinem ad bibendum, ut Psal. 33, in expositione, sub finem, et conc. 1 in Psalm. 48, circa principium, et enarrat. in Psalm. 65, ante medium, et expositione in Psal. 93, circa princip., et sermon. 2, De Verbis Apostoli, cap. 1, et lib. L Homilium, in ultima, alias lib. De Utilitat. Poeniten., cap. 4, et lib. II Contra Litteras Petiliani, cap. 37, et lib. De Peccatorum Meritis, c. 24, ubi ait: Sine baptismo, et corpore et sanguine domini nemini speranda est salus ac vita aeterna. Et ideo Christianos Carthaginenses solitos fuisse vocare baptismum salutem, et eucharistiam vitam. Et interdum ad maiorem declarationem addit bibere nos sanguinem, quo redempti sumus, ut lib. XII Contra Faustum, c. 10, optime dicit, Habet magnam vocem Christi sanguis in terra, cum eo accepto ab omnibus gentibus respondetur Amen. Haec est clara vox sanguinis, quam sanguis ipse exprimit ex ore fidelium, eodem sanguine redemptorum. Denique in lib. XX contra eumdem Faustum, cap. 13, Panis (inquit) et calix non quilibet, sed certa consecratione mysticus fit nobis corpus Christi. Proinde quod non ita fit, quamvis sit panis et calix, alimentum est refectonis, non sacramentum religionis, nisi quod benedicimus domino, et gratias agimus in omni eius munere. Et sic etiam lib. II De Peccator. Meritis, cap. 26, de pane benedicto, seu cathecumenorum dicit, Sanctum esse et sanctiorem quam sint communes cibi, quoniam sacramentum est, id est, sacrum signum, quamvis (inquit) non sit corpus Christi, quod nimirum corpus longe altiori modo est ipsum eucharistiae sacramentum.
spacer 9. Quintus testis sit Cyprianus, qui in serm. de coena domini fuse ita explicat hoc divinum mysterium, et inter alia dicit: Inconsumptibilem cibum magister apponit discipulis. Et infra, Immortalitatis alimonia datur a communibus cibis differens. Et post multa, Panis iste communis in carnem et sanguinem mutatus procurat vitam, et incrementum corporihus, ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostrae adiuta infirmitas sensibili argumento edocta est, visibilibus sacramentis inesse vitae aeternae effectum, et non tam corporali quam spirituali transitione Christo nos unire. Et infra: Panis iste, quem dominus discipulis porrigebat, non effigie sed natura mutatus, omnipotentia verbi factus est caro. Quod statim explicat exemplo divinitatis latentis sub humanitate, et optimas rationes tanti mysterii adducit. Et paucis interpositis, Universa ecclesia ad has epulas invitatur, aequa omnibus portio datur, integer erogatur &c. Per quae omnia evidenter testatur praesentiam domini in hoc sacramento. Quod si quis in dubium revocet an opus illud sit Cypriani, respondemus imprimis ab omnibus fere gravioribus theologis et peritis auctoribus Cypriano attribui, quia stylus, phrasis et doctrina ipsum satis indicant. Deinde, si fortasse non sit Cypriani, nemo sane ambigere potest quin fuerit alicuius gravissimi patris eiusdem aetatis. Ac denique quamplurimis indubitatis locis idem sanctus, paucioribus licet verbis, eamdem eiusdem sacramenti fidem ostendit, ut epist. 11 exponit eucharistiam, id est, sanctum domini corpus, et latius epist. 63, dicens: Christus sacrificium Deo patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est panem et vinum, suum, scilicet corpus et sanguinem, quod per totam fere epistolam prosequitur. Idem epist. 64, et 56, et 76, et lib. De Lapsis, in principio, et alibi saepe.
spacer 10. Sextus et gravissimus testis est Leo papa, in ser. 6, De Ieiunio Septimi Mensis, qui scribit, Dicente (inquit) domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis, sic sacrae mensae communicare debetis, ut nihil prorsus de veritate corporis Christi et sanguinis ambigatis,. Hoc enim ore sumitur quod fide creditur, et frustra ab illis Amen respondetur, a quihus contra id quod accipitur, disputatur. Idem tradit serm. 4 Quadrag., et 7 De Passione. Et ep. 23 ad clerum et plebem Constantinop., contra haereticos negantes veritatem nostrae carnis in Christo, ait: In quibus isti ignorantiae tenebris, in quo hactenus desidiae torpore iacuere, ut nec auditu discerent vel lectione cognoscerent quod in ecclesia Dei in omnium ore tam consonum est, ut nec ah infantium linguis veritas corporis et sanguinis Christi inter communis sacramenta fidei taceatur. Optima est etiam illa sententia Optati, lib. VI Contra Parmen., Quid est altare nisi sedes corporis et sanguinis Christi? et illa, Fregistis calices sanguinis Christi portatores. Multa etiam legi possunt apud Tertullianum, supra relatis antiquiorem, lib. De Resurrect. Carnis, c. 8, et lib. De Pudicitia, c. 9, et lib. III Contra Marcionem, c. 19, et lib. IV, c. 40, ubi Pameli., n. 662, plura alia eius loca congerit, illique adiungit Lactantium, et utrumque a calumniis haereticorum defendit usque ad n. 668. Sunt etiam gravia et omnino notanda testimonia apud Gaudentium, tract. 2 in Exodum, et apud Paulinum, epist. 3 ad Senerum, circa finem, et ep. 4 ad eundem, aliquantulum a medio, qui etiam sunt prioribus aequales. Neque omittendi sunt Gregor., lib. IV Dialog., c. 58, et lib. II in 1 Regum, non longe ab initio; et Beda, lib. De Mysteriis. Nam, licet hi patres post quingentesimum Christi annum fuerint, non docent nisi quod a prioribus patribus acceperunt. Quam continuatam traditionem postea ostenderunt Paschasius, lib. De Corpore et Sanguine Domini, et qui deinceps contra Berengarium insurrexerunt, praesertim Lanfrancus, Guitmundus, et Algerus, quibus tandem annumerandi etiam sunt Anselmus, libro De Corpore Christi et Bernard., in epist. 1900, in fine; et d. Thomas Bonavent. et alii. Nam ex illis omnibus evidenter constare potest universalis et perpetuus catholicae ecclesiae sensus, quantum ad scriptores Latinos pertinet.
spacer 11. Superest ut ex patribus Graecis nonnulla delibemus, quorum pauciora verba, ut brevitati consulam, referam, multa enim sunt clarissima, et satis obvia. Praesertim vero taceo antiquiores , Dionysium Areopagitam, Ignatium, blue et Martialem, quia eorum scripta, quamvis satis recepta sint et ab antiquissimis patribus allegentur, ab haereticis in dubium revocantur. Primus ergo sit Chrysostomus, Homil. 60 ad Pop., et 4o in Ioan., ubi inter alia haec habet selectissima, Ut non tantum per charitatem hoc fiamus (id est, unum corpus cum Christo), verum et ipsa re in illam misceamur carnem. Hoc per escam efficitur, quam largitus est nobis, volens ostendere desiderium quod erga nos habet. Propterea semetipsum nobis immiscuit, et corpus suum in nos contemperavit. Et infra, Parentes quidem aliis saepe filios tradunt alendos, ego autem, inquit, non ita, sed carnibus meis alo, et me ipsum vobis appono. Et iterum, Volui frater esse vester, carnem propter vos et sanginem assumpsi, vobis vicissim ipsam carnem et sanguinem, per quae cognatus vester factus est, trado. Quae quidem sententiae si sigillatim perpendantur sedulo, mirabilis huius sacramenti institutionis singulas et optimas exhibebunt rationes, quas per effectus huius sacramenti fuse declarat. Deinde ex virtute instituentis eamdem confirmat veritatem, tum ibi, tum homil. 83 in Matth., dicens: Non sunt humanae virtutis opera proposita, qui tunc ipsa fecit in illa coena, idem ea nunc quoque facit. Nos ministrorum tenemus locum. Qui vero sanctificat, et immutat, ipse est. Et infra: Audiamus et horreamus. Sanctis carnihus suis nos dedit impleri, semetipsum apposuit immolatum. Multa similia habet homil. de Proditione Iudae, in fine, tom. III, et homil. ad Neophyt., tom. 5, et homil. 24 et 27, in 1 ad Corint., et homil. 3, in cap.1 ad Ephes., et plura lib. III De Sacerdotio, in principio, praesertim ab illis verbis, O miraculumDei benignitatem, qui cum patre sursum sedet, in illo ipso temporis articulo omnium manihbus pertractatur, ac se ipum tradit volentibus ipsum excipere, ac complecti &c.
spacer 12. Secundo est insigne testimonium d. Cyrilli, in ep. 10 ad Nestor., Incruentum in ecclesia perficimus cultum, atque ita ad myticas accedimus benedictiones ac sanctificamur, participes facti sanctaa carnis, pretiosique sanguinis servatoris nostri omnium Iesu Christi, nec ut communem carnem accipimus, absit, neque tanquam viri sanctificati et coniuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem, sed vere vivificatricem, et ipsius verbi propriam factam. Et ita statim exponit illud Ioan. 6, Nisi manducaveritis carnem filii hominis &c. Refertur autem haec epistola in actis concilii Ephesini, et in antiquis conciliis inscribitur epist. concilii Ephesini ad Nestorium. Et ideo Lanfrancus et Guitmundus hoc testimonium allegant sub auctoritate concilii Ephesini. In concilio autem Ephesino opera Theodori Peltani integre invento, et Latinitate donato, tom. I, c. 14, refertur eadem epist. sub nomine Cyrlli et synodi Alexandrinae, quae ante Ephesinam praecessisse videtur. Postea vero in eodem concilio Ephesino, tom. II, cap. 5, eadem epist. Cyrilh ad Nestorium lecta fuit, et, ut ibi notat Peltanus, quamvis ibi non legantur acclamationes patrum, quae circa illam epistolam Cyrilli ad Nestorium, cap. 3, factae sunt, nihilominus dubitari non potest quin eodem modo fuerit illa epistola a toto concilio approbata. Unde in concilio Chalcedonensi saepe legimus doctrinam Cyrilli fuisse approbatam in concilio Ephesino, etin fine totius actionis dicuntur approbatae duae epistolae eius, et specialiter confirmantur duodecim anathematismi, qui habentur in fine eiusdem epistolae ad Nestorium. Habet ergo testimonium hoc maiorem vim ex auctoritate concilii Ephesini, quod est unum ex quatuor primis quae rex admittit.
spacer 13. Ulterius vero idem Cyrillus, in libro Ad Euoptium, respondendo Theodoreto pro suis anathematismis, in defensione undecimi refert verba Nestorii, nos manducare carnem Christi, quod Cyrillus approbat, ad litteram intelligendo Christi verba. Nestorium autem reprehendit quatenus separabat corpus Christi a divinitate. Ipse autem docet, ide0 nos accipere carnem vivificatricem, et cibum manentem in vitam aeternam, quia accipimus carnem verbo Dei unitam. Quod etiam repetit lib. De Fide ad Reginas, sub titulo Quod Christiis sit vita ex evangelio Ioannis, et refertur etiam in concilio Ephesino, tom. I. Idem late et optime lib. IV in Ioan., cap. 2, Dedit (inquit) pro vita omnium corpus suum dominus, et per illud rursus vitam in nobis immittit, et quomodo? Dicam breviter pro viribus meis. Nam cum vivificans Dei filius in carne habitaverit, ad suum bomim eam, id est, ad vitam reformavit, et totus, ut itn dicam, ineffahili modo unionis convinctus vivificantem effecit, quia natura vivificans est, propterea participantes haec caro vivificat. Quod persequentia capita, usque ad 17, late prosequitur. Praecipue vero notandum est decimumtertium, ubi reprehendit haereticos imitantes Capharnaitas hasesitantes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? Nam de Deo (inquit) magna impietate conclamant, nec in mentem venit nihil esse impossibile apud Deum &c. Capite vero 17 describit egregie quomodo Christus in nobis maneat, et nos in ipso, cum ilum mandacamus, exemplo cerae liquefactae, in quam altera infunditur, ut altera cum altera per totum commisceatur. Illo enim exempro nos non sola fide, sed vere, realiter et corporaliter Christum manducare,declarare contendit.
spacer 14. Atque hoc ipsum est quod Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 4 verbis Christi propositis subnectit: Cum Christus ipse sic affirmet, et dicat de pane: Hoc est corpus meum, quis deinceps audeat dubitare, ac eodem confirmante et dicente, Hic est sanguis meus, quis dubitet, et dicat non esse illius sanguinem? Et infra, Quare omni cum certitudine corpus et sanguinem Christi sumamus, ut ei comparticipes corporis et sanguinis, et Christophori, id est, Christum ferentes, efficiamur, cum eius corpus et sanguinem in membra nosita receperimus. Quod late prosequitur. Et Catech. 5. Gustantes (inquit) non panem, aut vinum ut gustent iubentur, sed quod sub specie est, videlicet, panis et vini, corpus et sanguinem domini. Simili modo exposuit verba Christi Epiphanius in Anchorato: Et nemo ( inquit ) non fidem habet sermoni. Nam qui non credit ipsum esse verum, sicut dixit, is excidit a gratia et salute. Denique eamdem veritatem confirmat Athanasius, lib. De Incarn. Christi, in fine, dicens: In communionem corporis domini admissi sumus, sicut ipse dixit, Panis, quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita. Spiritus enim vivificans est caro domini, quoniam ex spiritu vivificante concepta est. Gregorius cetiam Nazian., Orat. 4, quae est prima contra Iulianum, et Orat. 42, quae est secunda in sanctum Pascha, versus finem, Sine pudore (inquit) ac dubitatione corpus ede, sanguinem bihe, si modo vitae desiderio teneris &c.
spacer 15. Idem sensit Gregorius Nyssenus, lib. De Vita Moysis, seu De Vita Perfecta, circa mcdium, dum ait, Coelestem cibum nobiis esse suscipiendum, quem nulla nobis actio agriculturae artibus produxit, sed panis est absque aratione, absque alio humano opere nobis paratus. Is desuper defluens in terris invenitur. Panis enim qui de caelo descendit, qui verus cibus est, qui aenigmatice per manna significatur, non incorporea quaedam res est. Quo enim pacto res incorporea corpori cibus fieret, res vero, quae incorporea non est, corpus omnino est. Et infra, Is igitur mirabilis sine agricultura panis, varietate qualitatis ad suscipientium habitudinem virtutem suam commutat &c. Quibus satis indicat quam alte et excelse de illo cibo senserit. Aliaque plura habet Basilius in Exhortatione ad Baptismum, ubi eucharistiam vocat viventem panem, dicens, Nec unquam Israel ex spirituali petra bibisset, nisi ex figura haptizatus fuisset, nec tibi aliquis veram potionem, nisi vere haptizato praebebit. Panem angelorum ille post haptismum accepit, tu autem quomodo viventem comedes panem, nisi sumpto hoc sacramento. Et in lib. De Baptismo, in tertia eius parte, in qua ostendit, eum, qui per haptismum regeneratus est, participatione deinceps divinorum mysteriorum nutriri debere, verba Christi tam promissionis apud Ioannem quam institutionis apud alios evangelistas, ad litteram et simpliciter intelligit. Et similia habet in Regulis Moralib., regul. 21. Iustinus etiam Martyr, Apologia 2 pro Christianis, in fine, apertissime hanc veritatem docet, et ex antiquissima traditione et consuetudine ecclesiae illam confirmat. Denique idem habet Irenaeus, libro IV Contra Haereses, cap. 34, cuius aliqua verba statim referam; et lib. V, cap. 2, eos redarguens, qui veritatem carnis et sanguinis in Christo domino eiusque assumpta, naturam negant, inquit, Sic autem, secundum haec, videlicet nec dominus sanguine suo redimit nos, neque calix eucharisticae communicatio sanguinis eius est, neque panis quem frangimus, communicatio corporis eius est. In quibus verbis maxime consideranda est aequiparatio. Aeque enim absurdum, et verae fidei contrarium existimavit sanctus hic martyr negare,verum corpus et sanguinem Christi nobis in eucharistaice sacramento communicari, ac vero Christi sanguine nos esse redemptos inficiari. Et probationem innuit, quia, sicut apostolus, ait nos habere redemptionem per sanguinem eius, ita Christus eum calicem, suum sanguinem., qui effusus est, et eum panem, qui est a creatura, suum corpus confirmavit. Unde concludit, Quando ergo, et mistus calix et fractus panis percipit verbum Dei, fit eucharistia corporis et sanguinis Christi. His ergo evidentibus testimoniis satis liquet antiquissimam ecclesiae fidem et verborum Christi germanum sensum fuisse, Christum ipsum vere ac realiter in eucharistia esse praesentem.

CAPUT 2
SUBSTANTIAM PANIS ET VINI NON REMANERE SUB SPECIEBUS CONSECRATIS

SUMMARIUM

1 3 . Ostenditur ex patribus hanc veritatem in primis quinque saeculis ita creditam fuisse.spacer4. Evasio haereticorum reiicitur.

LTERA veritas in assertione transubstantiationis inclusa est, in eucharistia post consecrationem, substantiam panis et vini non permanere, quam ecclesia Romana et catholica tanquam de fide certam amplectitur, fundata etiam in verbis Christi, et perpetua traditione, ut concilium Tridentinum nuper declaravit, blue et ante illud plura alia, quae nunc referre non est necesse, cum a rege non admittantur. Sola igitur testimonia antiquorum patrum proferemus, quibus constet hunc sensum verborum Christi, et hanc fidem nonesse novam aut nuperam, sed primis quingentis annis in catholica ecclesia fuisse creditam, ac proinde ab apostolis traditam. Omnes itaque patres qui docent per consecrationem panem mutari, converti, aut transire in corpus Christi, aperte itidem panem communem post consecrationem non manere contendunt. Quia quod in aliud transit seu convertitur, in sua quam antea habuit essentia non manet, ut per se notum est, et multi ex eisdem patribus expressis verbis declararunt. Maxime Iustinus, dicta Apologia 2 pro Christianis, ubi loquens de eucharistia dicit, Neque enim communem usitatumque panem, usitatamque potionem capimus, sed quemadmodum per Dei verbum homo factus Iesus Christus servator noster, et carnem et sanguinem pro salute nostra habuit, sic etiam cibum, qui per preces sermonis, quem ab eo accepimus, consecratus est, et quo sanguis, carnesque nostrae communione aluntur, Iesu Christi, eius qui homo factus est, et carnem et sanguinem esse aceepimus, statimque verba Christi adducit, et in hoc sensu ab apostolis esse tradita manifeste testatur.
spacer 2. Eodem modo Irenaeus, libr. IV, c. 34, Quemadmodum (inquit) qui est a terra panis percipiens invocationem Dei, iam non communis est, sed eucharistia, ex duabus rebus constans, terrena et caelesti (id est speciebus panis, et corpore Christi) sic et corpora nostra percipientia eucharistiam iam non sunt corruptibilia, spem resarrectionis habentia. In quibus verbis aperte negat manere communem panem sub speciebus consecratis, sed coelestem, constantem ex carne Christi, et speciebus panis. Et in eodem sensu dixit Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 3 Mystag., Panis eucharistiae post sancti spiritus invocationem non amplius panis communis, sed et corpus Christi. Et in Catech. 4: Aquam (inquit) aliquando mutavit in vinum, quod est sanguini propinquum, sola voluntate, et non erit dignus cui credamus, quod vinum in sanguinem transmutasset? Sicut ergo post transnutationem aquae in Cana Galilaeae factam substantia aquae non mansit, ita nec substantia vini manet in calice postquam in sanguinem Christi transmutatur. Unde infra concludit, Exultet anima mea in domino hoc sciens, et pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur a nobis, non esse panem, etiamsi gustus panem esse sentiat, sed esse corpus Christi. Et eodem fere modo loquuntur Chrysostomus, Gregorius Nyssenus, et Eusebius Emissenus, quos alibi retuli. Suntque etiam optima verba Epiphanii, quibus eamdem veritatem insinuat serm. de Laudibus virginis, ad quam ita loquitur: Ave, sanctissima virgo, quae velut rubus intellectualis absque combustione divinitatis ignem tenes. Libanus intellectualis, qui ignem et panem vitae calidum mundo in esum attulit, de quo salvator mundi Christus ait, Accipite, comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur in remissionem peccatorum. Quae verba ita intelligit, ut panem illum non nisi panem vitae esse credat, ac profiteatur.
spacer 3. Inter Latinos vero sapientissime hoc explicavit Ambrosius, in lib. IV De Sacramento, cap. 4, ubi sic scribit: Tu forte dicis, Meus panis est usitatus. Sed panis iste panis est ante verba sacramentorum, ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. Et infra: Si tanta vis est in sermone domini Iesu, ut inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est ui quae erant in aliud commutentur. Et infra: Ergo, tibi ut respondeam, non erat corpus Christi ante consecrationem, sed post consecrationem dico tibi quod iam corpus est Christi. Ipse dixit, ei factum est, ipse mandavit, et creatum est. Quod inferius iterum repetit. Et in cap. 5 idem confirmat ex illo principio, quia potens est sermo Christi, universa convertere. Et lib. De Initiandis, cap. 9: Quantis (inquit) utimur exemplis, ut probemus non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur? red Et infra, Quod si tantum valuit humana benedictio ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa domini salvatoris operantur? Quod latius ibidem prosequitur. Hoc etiam significavit Augustinus, lib. XX Contra Faustum, cap. 13, dicens, Panis et calix non quilibet, sed certa consecratione mysticus fit nobis corpus Chrisii, non nascitur. Quod verbum ultimum Algerus, lib. I De Sacramentis, cap. 6, ita accurate perpendit: Cum panis mysticus non nascatur, nec aliqua naturae terrenae origine vel conditione in hoc divino gratiae sacramento creetur, sed ita corpus Christi fiat ut panis esse desinat, quomodo Christus in pane, qui iam non est, impanari dicitur? Denique Cyprianus, in sermone de Coena domini, eodem modo loquitur, dicens, Immortalitatis alimonia datur, a communibus cibis differens, corporalis substantiae retinens speciem, sed virtutis divinae invisbili efficientia probans adesse praestantiam. Et infra, Panis iste communis, in carnem et sanguinem mutatus. Procurat vitam et incrementum corporibus. Et infra: Panis iste, quem dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatius, omnipotentia Dei factus est caro. Pluraque similia in sequentibus tradit, quibus eamdem veritatem confirmat.
spacer 4. Et in eumdem sensum dixit Tertullanus, libr. IV Contra Marcionem, cap. 40, Acceptum panem et distributum discipulis, corpus suum illum fecit; Hoc est corpus meum, dicendo. Videtur, inquient protestantes, sententiam dcstruere cum addit, id est, figura corporis mei. Sed sine dubio non intellexit ea verba in eo sensu quo illa accipiunt adversarii, alioqui et in eodem contextu pugnantia diceret, et sibi ipsi in multis aliis locis esset contrarius. Vel ergo intellexit non panem iam consecratum, sed panem olim oblatum, vel aliquo modo sanctificatum, fuisse figuram corporis Christi, ut in oblatione Melchisedech, et in panibus propositionis, quia Christus dandus erat nobis in cibum sub specie panis. Propter quod etiam nomine panis corpus appellatum est a Ieremia dicente, Venite, mittamius lignum in panem eius, quem locum ibi Tertullianus allegat, et ex illo et ex aliis verbis idem Tertullianus ibi figuram illam veterem appellat. Et hunc sensum late ibi confirmat Pamelius, cum Gagnaeo et aliis. Vel certe, si panem consecratum vocavit figuram corporis Cliristi, per figuram nihil aliud quam sacramentum intellexit. Nam, licet corpus Christi vere sit in hostia consecrata, nihilominus simul est signum corporis Christi ibi contenti, et ita explicare voluit Tertullianus panem consecratum non esse verum, seu materialem panem, quia solum ibi sunt species eius, continentes et sic figurantes corpus Christi, quod propterea et panis olim est vocatum, et per panem quondam praefiguratum. Et hunc sensum confirmat cum subdit, Figura autemn on fuisset, nisi veritatis esset corpus. Item, Aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat veritate, ergo panem debuit tradere pro nobis. Nam per haec verba explicat, non ficte, sed vere, Christum fecisse panem corpus suum, non illum tantum ad significandum imponendo, neque sibi per modum corporis uniendo, sed eun dem in verum sui ipsius corpus convertendo. Haec ergo fuit Tertulliani sententia, quam in libr. De Orat., cap. 6, et lib. II Ad Uxor., cap. 5, confirmat. Ubi est illud, Et si sciverit, panem, non illum esse credit, qui dicitur? Et habet similia lib. De Pudicitia, et lib. De Resurrect. Carnis, et aliis similibus. Praeter praefatos etiam antiquiores patres, eamdem veritatem amplexi sunt omnes, qui post quingentesimum Christi annum floruerunt, Damascenus, Theophylactus, Gregorius, Beda, Remigius, Paschasius, Algerus, Lanfrancus, Anselmus, Bernardus, Bonaventura, et alii, quorum testimonia obvia sunt, et eorum idcirco per transennam solum nomina indico, ut ex perpetuo patrum consensu in diversis temporibus constet, ecclesiae sensum semper eumdem extitisse, nullamque novitatem in hoc mysterio a recentioribus pontificibus introductam fuisse.

CAPUT 3
DE TRANSUBSTANTIATIONIS VERITATE

SUMMARIUM

1. Ostenditur transubstantiationem omnibus saeculis retentam fuisse.spacerspacer2 - 3. Transubstantiationis nomen et est antiquum, et maxima auctoritate introductum. Concilium Florentium loco transubstantiationis usum est eius definitione.

X his demum duobus principiis catholicis et antiquissimis, quod sub speciebus consecratis vere adsit substantia corporis Christi, et absit substantia panis, evidenter sequitur veritas transubstantiationis, quam immerito rex inter nuperas novitates memorat, Cum enim transubstantiationem carpat, interrogo remne ipsam defugiat, vel solam vocem devitet. Si de re agatur, testimoniis omnium patrum quinque primorum saeculorum transubstantiationemn on esse novam, sed omnibus saeculis traditam evincitur. Nam per transubstantiationem ecclesia nihil aliud intelligit quam conversionem,seu transitum panis in corpus Christi, aut (quod perinde est) desitionem panis, non simpliciter in nihilum, sed loco illius corpore Christi succedente. Vel e converso transubstantiatio nihil aliud est quam mirabilis actio qua corpus Christi sub speciebus panis constituitur, et substantia panis expellitur. At certe allegati patres antiqui conversionem panis in corpus sub his etiam confitentur verbis, et in eodem sensu nomine transmutationis panis in corpus utuntur saepe, vel panem fieri corpus asserunt, vel tandem distincte negant post consecrationem manere naturalem panem, et esse mysticum, coelestem, ac verum Christi corpus contestantur. Ergo reipsa nihil aliud docent, quam transubstantiationem. Res ergo transubstantiationis nova non est, sed antiquissima et catholica veritas.
spacer 2. Si autem rex in sola voce transubstantiationis novitatem adinvenerit, immerito proculdubio offenditur, quia, licet non sit illius antiquitatis, quam ipse desiderat, ante quadringentos annos illa usa est ecclesia, et maxima illius concordia et auctoritate approbata est in concilio Lateranensi sub Innocentio III, cui Graeci et Latini, patriarchae, archiepiscopi et episcopi per equadringenti octoginta, et complures alii abbates, et praelati, et legati imperatorum, Romani, et Orientis, et regum Galliae, Angliae, et aliorum, cum summo pontifice et cardinalibus interfuerunt. In eius autem c. 1 sic dicitur, Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur. In qua idem ipse sacerdos et sacrificium Iesus Chrisius, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transubsiantialis pane in corpus et vino in sanguinem potestate divina, ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Neque opinari oportet verbum illud a dicto concilio fuisse inventum. Nam ante illa tempora invenimus usum illo fuisse Gaufredum, Cisterciensem monachum, ep. ad Cardinal. Manensem, quam refert Baronius, anno 1188, n. 18, ubi etiam indicat fuisse tunc communiter a theologis usu receptum. Atque idem verbum invenimus in liistoria quadamautbentica, quam idem Baron, refert anno1 192, in iine. Ignoratur ergo initium consuetudinis utendi boc verbo ad mysterium eucharistiae explicandum. Sed tamen ante concilium Lateranense non erat publica auctoritate confirmaturm/ Ibi vero universa ecclesia in usu illius vocis transubstantiationis ad explicandum hoc mysterium consensit. Et postea concilium Florentinum, quamvis illa voce non fuerit usum, loco illius, eius definitionem seu descriptionem apposuit dicens, Substantia panis in corpus Christi et sunstantia vini in sanguinem convertuntur. Nihil enim aliud Lateranense concilium transubstantiationis voce significare voluit, nisi conversionem totius substantiae in aliam integram substantiam, huius siquidem conversionis genus optime illa voce significatur et exptimitur. Nam et praescindit a voce mutationis, quae in physico rigore solet subiectum postulare, et excludit quemcumque errorem asserentem manere sub speciebus panis,vel naturam panis vel partem eius ut materiam, aut formam, vel aliquid eius, ut ipsum esse vel subsistentiam panis. Ideoque merito concilium Tridentinum, sess. 13, c. 4, et canon. 2, asseruit conversionem illam totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem Christi, convenienter, proprie, et aptissime a sancta ecclesia catholica transubstantiationem esse appellatam.
spacer 3. Denique superiori libro ostensum est solere ecclesiam in conciliis, praesertim oecumenicis, novas adinvenire voces, quibus antiqua mysteria fidei contra insurgentes haereticos et novas eorum opiniones, tergiversationes, et calumnias declaret ac defendat. Cur ergo non potuerunt concilium Lateranense et Tridentinum in simili vocis institutione vel approbatione, antiqua concilia Nicaanum I et Ephesinum I imitari? Quid ergo habet rex quod in transubstantiationis voce improbet, cum rem negare nequeat, si catholicus non tantum nomine, sed et revera, quod summopere optamus, esse velit. Aut quomodo potest negare transsubstantiationem esse antiquissimaaa, eo quod sola vox minus antiqua sit, cum in causis non dissimilibus similcs antiquorum haercticorum tergiversationes Athanasius, Cyrillus Alexandrinus, et alii patres illis eaequales gravissime reprehenderint ? Atque haec de huius mysterii substantia ac veritate pro huius loci opportunitate dixisse sufficiat, ut ad alios notatos errores transitum faciamus.

CAPUT 4
EUCHARISTIAM LATRIAE ADORATIONE CONVENIENTER ADORARI, ET IN HUNC FINEM ELEVARI ET CIRCUMGESATARI

SUMMARIUM

1 - 2. Ostenditur Christum dominum adorandum esse cultu latriae.spacer3 - 4. Hunc articulum ostenditur ex patribus immerito a rege inter nuperos recenseri.spacer5 - 6. Eucharistiae elevatio est maxime laudabilis et antiqua.spacer7. Eucharistiae circumgestationem in supplicationibus non vituperandam sed potius laudandam valde esse ostenditur. Ratio sumpta ex fine.spacer8. Refutatur evasio haereticorum. Ecclesia potest statuere quidquid ad maiorem Dei cultum opportunum fuerit.spacer9. In principio ecclesiae potuit haec circumgestatio non esse utilis.

ON est difficile ex posito principio fidei veritatem hanc evidenter elicere, et alterum protestantium errorem, quo sacrosanctae eucharistiae adorationem taxant vel negant, satis perspicue refellere. Nam Christum dominum verum Deum hominem unica et perfecta latriae adoratione adorandum esse docuit expresse Cyrillus cum concilio Alexandrino, in ep. ad Nestorium de excom., his verbis: Cum verbum carni secundum hypostasim unitum esse confitemus, unum adoramus filium ac dominum Iesum Christum. Et in anathematismo 8 damnat hunc modum loquendi, assumptum hominem una cum Deo verbo esse adorandum et glorificandum, et anathema dicit in eum qui non magis una adoratione Emmanuelem honorat, et unam illi glorificationem, sicuti verbum caro est factum, adaptat. Quam doctrinam approbavit concilium Ephesinum I et concilium Chalcedonense, ut supra retuli, et ab universa ecclesia recepta est, nec potest illam negare rex Angliae, qui se quatuor prima concilia venerari profitetur. Praesertim quia saepe in evangelio legimus huiusmodi adorationem Christo domino non raro datam, nec ab ipso recusatam, sed approbatam potius, ut patet Ioan. 9, in caeco a Christo illuminato, qui iam credens, procidens adoravit eum, et cap. 20, in Thoma, dicente, dominus meus, et Deus meus. Et Paulus, ad Philippenses 2, de hac adoratione loquitur cum dicit: In nomine Iesu omne genu flectatur. Et ad Roman. 14, de Christo interprctatur illud Isai. 45: Mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deum. Est ergo de fide certissimum Christum dominum in sua specie visibili perfectissimo cultu adorandum esse. Cum igitur ostensum sit eumdem Christum Deum hominem verc et realiter cesse in eucharistia praescntem, nullus revera credens incarnationis et eucharistiae mysteria negare potest eucharistiam esse adorandam.
spacer
2. An forte quia Christus ibi modo naturali et visibili non existit, et sub speciebus sacramentalibus latet, ideone tandem non aeque adorandus ac si corporeis oculis obiiceretur? At hoc solummodo contingat illis, qui suis tantum sensibus fidem adhibent, qui profecto etiam in specie visibili Christum non adorarent, quia eiusdem divinitatem non viderent. Qui ergo vera fide in sua religione et adoratione ducitur, sicut adorat invisibile verbum cum carne sub qua latet, ita adorat verbum carnem factum, licet speciebus sacramentalibus sit obvelatum. Unde sicut Christus dominus Thomae dixit, Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Nam videndo Christi corpus et eius vulnera ipsum Deum credidit, et ut talem adoravit, ita quilibet catholicus fidem adhibens verbis Christi, et videns species eiusdem verbis consecratas, Deum sub illis per fidem intuetur, et ita sacramentum illud adorat.
spacer 3. Quam ob causam haec eucharistiae religio et adoratio antiquissima etiam est in ecclesia, quod nullus qui antiquos patres legerit negare potest, quos breviter commemorabo, ut hac etiam ratione constet immerito regem Angliae hunc articulum inter novos et nuperos annumerasse. Et in primis Ambr., lib. III De Spiritu Sancto, c. 12, prius de angelis dicit adorare non solum divinitatem Christi, sed etiam scabellum pedum eius, quod de mysterio incarnationis intelligit, et scabellum terram illam, quam dominus Iesus in carnis assumptione suscepit interpretatur, et ita exponit verba Psalm. 98, Adorate scabellum pedum eius, dicens, Per scabellum terrra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam apostoli in domino Iesu, ut supra diximus, adorarunt, neque enim divisus est Christus, sed unus. Ubi aperte loquitur de perfecta adoratione latriae, et adorationi Christi in propria specie existentis, hanc ipsiusmet sub speciebus sacramentalibus latitantis aequiparat. Atque eodem modo exponit praedicta verba Psalmi 98 Augustinus ibi, ubi eamdem movet quaestionem, quomodo praecipiamur adorare scabellum pedum Dei, quod terra esse dicitur Matth. 4, et respondet, Fluctuans converto me ad Christum. Et infra, Suscepit enim de terra terram, caro enim de terra est, et de carne Mariae carnem accepit, et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem nobis manducandam ad salutem dedit. Nemo autem illam carnem manducat nisi prius adoraverit, inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum domini, et non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. Quod utinam attente legat et consideret rex Angliae! Simili modo de hoc sacramento intelligit Augustinus, concion. 1 in Psalm. 21, verba illa, Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae, quod eodem modo exponit epist. 120, cap. 7, et epist. 118, et cap.3, comparans eum qui frequenter ad eucharistiam accedit, cum illo qui propter reverentiam abstinet, Faciet (inquit) unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum, neuter enim eorum exhonorat corpus et sanguinem domini, si saluberrimum sacramentum certatim honorare contendunt.
spacer 4. Praeterea Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 5 Mystag., in qua fere liturgiae ritum describit, cum de communione tractat, prius docet quanta reverentia corpus domini suscipiendum sit, deinde post communionem corporis Christi, inquit, Accede et ad calicem sanguinis illius, non extendens manum, sed pronus adorationis in modum et venerationis. Plura tradit Chrysost., hom. 24 in 1 ad Cor., praesertim in fine, ubi inquit, Hoc corpus etiam iacens in praesepi reveriti sunt magi, et cum multo metu et tremore adorarunt. Imitemur ergo vel barbaros, nos caelorum cives. Et infra, Tu non in praesepi vides, sed in altari. Et iterum, Non solum hoc corpus vides sicut illi, sed nosti eius virtutem et dispensationem. Inferius adhuc, Nos ergo ipsos excitemus, et formidemus, et longe maiorem quam illi barbari, ostendamus reverentiam. Ubi etiam est considerand a aequiparatio inter Christi adorationem in propria specie visibili et in sacramento. Praeterea homil. 3 de incomprehensibili Dei natura, circa finem, Angelos etiam, ait, genua flectere domino in hoc sacramento pro hominibus intercedentes, et dicentes, Pro his supplicamus, pro quibus tuum largitus es sanguinem. Pro his oramus, pro quibus corpus hoc immolasti. Addit etiam ibi, Solitum fuisse diaconum in missa tempore consecrationis ducere energumenos, quos agitatos vocat, utique a daemone, et iubet (inquit) caput inclinare. Videri etiam possunt Gregorius Nazianzenus, orat. 11 de S. Gorgonia; et Origenes, homil. 6 in Iosue; et Eusebius Emissenus, homil. 5 Paschali; Theodoret., dialog. 2 et 3; et Ioannes Climacus, gradu 23: Donum (inquit) coeleste suscipiens adoro; et Damascenus, lib. IV De Fide, cap. 13. Neque contra veritatem hanc aliquid rex adducit, nec quid afferri possit facile coniicere valeo.
spacer 5. Ex quo fundamento nullo quidem negotio evertitur quod in hoc puncto de elevatione eucharistiae post consecrationem, adorandi causa, adduxit rex. Hoc enim reprehendi non potest quia malum sit, sicut etiam nec quia novum. Primum patet ex dictis, quia si adorare eucharistiam ducatur sanctum, illam, ut adoretur, proponere et ostendere populo, non potest esse malum. Ergo elevare idem sacramentum propter eumdem finem non potest esse reprehensibile, sed potius maxime laudabile. Quid enim vel in substantia illius actus, vel in modo, reprehensione dignum excogitari potest? Quod autem mos ille novus non sit constat ex Dionysio, 3 cap., De Eccl. Hier., p. 3, ubi de sacerdote consecrante ait, Sicque venerandissima mysteria consummat, et laudata oculis subiicit ins ignis sancte propositis, et Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. 11, hanc ponit inter apostolicas traditiones, quamvis non elevationem, sed ostensionem vocet divini corporis ei sacri poculi.
spacer 6. Et quanquam res non esset adeo antiqua, nihil obstaret quominus, approbante illam ecclesia, cum omni fide et reverentia susciperetur. Et ideo merito concilium Viennense inter alios errores Beguardorum et Beguinarum hunc damnavit, quod in elevatione corporis Iesu Christi non debent assurgere, neque eidem reverentiam exhibere. Quod tamen non de omnibus fidelibus. sed de quibusdam valde perfectis asserebant, quia dicebant imperfectionis esse ab altissima contemplatione ad ministerium eucharistiae descendere, quae erat ridicula daemonum elusio. Ideoque etiam est valde laudabilis consuetudo ecclesiae, quod eo tempore quo corpus domini elevatur, pulsetur campanula, qua circumstantes ad dominum adorandum excitentur. Neque hoc itidem est adeo novum, quin ante quadringentos annos fuerit a Gregorio IX pontifice approbatum, teste Nauclero, Generat. 42. Et Ivo Carnotensis ante quingentos annos gratias egit reginae Anglorum pro campanis quas ecclesiae Carnotensi dono dederat, indicans solitas essc pulsari consecrationis tempore. Huiusmodi ergo mores, cum ad optimum finem ordinentur, et in se nihil indecens aut divino cultui indecorum contineant, sive parum sive multum antiquitatis sortiti fuerint, laudabiles omnino sunt habendi.
spacer 7. Atque hinc etiam responsum est ad articulum 3 a rege notatum, videlicet de usu circumgestandi divinum sacramentum in supplicationibus, quem ut superstitiosum damnare solent protestantes, quia novum, humano ingenio inventum, et ad cultum eucharistiae introductum. Quibus breviter respondemus, imprimis confitendo non esse morem nimis antiquum, quanquam neque nimis recentem omnino, cum ante tercentos quinquaginta annos inductus sit auctoritate summorum pontificum Urbani IV et Clementis V, cum generali concilio Viennensi, ut habetur in Clement. unic. De Reliquiis et Venerat. sanctor. Et statim universali consensu totius ecclesisae, et mirabili acclamatione et fructu susceptus est, et in dies confirmatus et auctus. Quod non sine speciali spiritus sancti providentia, ac nutu prorsus divino factum esse, dubitare nemo potest qui promissionibus Christi fidem dederit, quibus, et se,et spiritum sanctum ecclesiae suae in perpetuum gubernatorem et protectorem est pollicitus affuturum. Deinde in hoc etiam puncto locum habet ratio facta, quia huiusmodi institutio, et eucharistiae solemnis circumgestatio finem habet optimum, et in actione ipsa nulla est superstitionis umbra, sed potius ad propositum sibi finem magna utilitas et aptitudo maxima. Finis enim illius solemnitatis est tanti beneficii memoria populum Christianum ad gratiarum actionem excitare, et ad percipiendum uberius tanti sacramenti gratiam et fructum commovere, ut praedicti pontifices in exordio et discursu illius capitis summa cum pietate declararunt. Actio vero ipsa de se indifferens est, unde facta propter bonum finem, et debita fide ac reverentia, fit honestissima ect religiosa, sicut in figurac legimus de circumgestatione arcae, Numer. 14, et maxime 2 Regum 6, et 1 Paralip. 15.
spacer 8. Quid ergo sit quod adversarii in hoc solemni ritu reprehendant. nescio. Diccnt fortasse non potuisse ecclesiam huiusmodi novum ritum introducerce. Sed hoc ab ipsis sine scriptura, sine ratione, sine ullo prorsus fundamento, imo contra scripturam et rationem assertum est. Scripturae enim nunquam hoc prohibuit; imo ubique significat, ea, quae pertinent ad cultum caremonias et ritus huius sacramenti ecclesiae providentiae et dispositioni esse commissa, iuxta illud 1 ad Cor. 11, Caetera cum venero, disponam. Deinde in veteri lege fuit potestas institueudi novum aliquod festum, ut constat 2 Macha. 4, et Esther, et Iudith ult., ac proinde multo magis est haec potestas in ecclesiae et ita consuevit a primordiis dies festos instituere ad Deum in sanctis suis laudandum. Ergo maiori ratione potuit peculiarem diem instituere in hionorem sancti sanctorum, et tanti beneficii commemorationem, ut Clemens V supra in virtute argumentabatur. Denique naturalis ipsa conditio humanae naturae postulat in his rebus varietatem et mutationem, unde incredibile est reliquisse Christum ecclesiam suam ex hominibus congregatam sine huiusmodi potestate.
spacer 9. In principio igitur nascentis ecclesiae potuit haec celebritas non solum non esse necessaria, verum etiam neque utilis, quia Christiani inter infideles viventes, eisque subditi, non poterant sine periculo tam publico et solemni ritu sacramentum hoc colere. Postea vero, licet fieri potuisset, tamen per multum temporis non est iudicata necessaria huiusmodi solemnitas, quia pura, et sincera fide hoc mysterium ab omnibus Christi professoribus tenebatur, et quotidie, vel saltem singulis dominicis ac festis diebus, eius memoria cum magna devotione ac fructu recolebatur. Postea vero cum errores contra veritatem huius sacramenti ingruentes multiplicarentur, et charitas etiam ac devotio fidelium remitti videretur, prudentissime quidem eiusmodi instituta est solemnitas, quae et fidelium animos in fide tanti sacramenti magis confirmaret, et ad gratitudinem dilectionemque excitaret ardentiorem. Quapropter merito concilium Tridentinum anathema dixit illis qui sacramentum hoc non esse adorandum assererent, festivaque celebratione peculiari venerandum, et in supphcationibus solemniter circumgestandum pernegarent. Nam in his omnibus vel supponitur error veritati praesentiae Christi in hoc sacramento contrarius, vel saltem includuntur alii errores non minus verae fidei adversantes, ut ecclesiam universalem posse in moribus errare, vel non posse praecipere, nisi quod inscriptum praeceptum invenitur vel, quod inde sequitur, omnes caeremonias per ecclesiam institutas esse superstitiosas et similia, quae aliis locis satis sunt refutata, et in sequentibus saepius occurrent obvianda.

CAPUT 5
DE LAICORUM SUB UNA TANTUM SPECIE PANIS COMMUNIONE

SUMMARIUM

1. Immerito rex reprehendit laicorum sub una specie communionem. Obiectio haereticorum.spacer2. Solutio. In usu eucharistiae sub una specie duo consideranda. Sacerdoti sacrificanti communio sub una specie non permittitur.  spacer3. Communio in sola specie panis ab initio ecclesiae usitata est. Serapio senex in sola specie panis eucharistiam recepit. spacer4. Ambrosius similiter. spacer5. Eucharistiam in domum secum deferre olim licebat fidelibus. spacer6. Hic communicandi modum non est a Christo vetitus. spacer7. Christus dominus sub qualibet specie totum sacramenti effectum communicat.spacer 8. Nullum datur praeceptum communicandi sub utraque specie. Evasio haereticorum. Reiicitur evasio, et traditur versus sensus praecepti eucharistiam conficiendi. spacer9. Obiicitur locus Lucae cap. 22. Explicatur. spacer10. Obiicitur locus Ioannis cap. 6. Explicatur. spacer11. Confirmatur expositio tradita. spacer12 - 13. Idem confirmatur ex patribus. spacer14 - 15. Eundem sensum ecclesiae consuetudo comprobat. spacer16 - 17. Antiquissima consuetudo communicandi infirmos sub specie panis eundem etiam sensum habet. red spacer18. Aegroto deglutire non valenti hostis in vinum non consecratum immissa administranda est. spacer19. In sacrificio vel ex superstitione corpus sine sanguine sumi prohibetur.  spacer20. Statuta veritas ratione confirmatur.

UM rex in quarto articulo ecclesiam catholicam novitatis insimulat, eo quod laicis in specie tantum panis eucharistiam exhibeat, in eadem salebra haerere videtur. In eo enim nititur, quod ecclesia in usu vel ritibus sacramenti nihil addere aut minuere possit, vel immutare, quod universe et sine limitatione sumptum, rationi et scripturae contrarium esse demonstravimus. Quamvis enim illa quae sunt de substantia sacramentorum et a Christo sunt instituta, mutari per ecclesiam non valeant, nihilominus ea, quae ad accidentales ritus et ad mores utentium pertinent variationem accipere, et ecclesiae auctoritate pro temporum opportunitatibus mutari possunt. At in praesenti articulo solent adversarii urgere, dicentes mutationem hanc contrariam fuisse Christi institutioni et praecepto. Nam Christus omnibus praecepit utriusque speciei perceptionem illis verbis, Ioan. 6, Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quae verba ita fuisse principio ecclesiae intellecta, antiquus usus communicandi omnes fideles comprobare videtur. Accedit etiam, quod ipsa mutilatio sacramenti videtur esse contra illius institutionem, ac subinde intrinsece mala, tali institutione supposita.
spacer 2. Sed in his etiam obiectionibus non recedunt haeretici a superba praesumptione, qua iudicium suum ecclesiae catholicaee auctoritati praeferunt, eamque in exponendo vero scripturae et Christi sensu errare posse, imo et errasse dicere audent. Quia igitur ex contrario fundamento in hoc articulo potissime convincendi sunt, et illud satis est in superioribus confirmatum, ideo in praesenti breviter dictis obiectionibus satisfaciemus, simulque morem ecclesiae nec novum esse, nec a verbis Christi alienum, ostendemus. Duo vero, ut clarius procedamus, in usu eucharistiae in una tantum specie distinguere oportet. Unum est, an liceat interdum manducare corpus separatim ab usu calicis, vel hoc semper et quasi intrinsece malum sit. Aliud est, an liceat privare fideles toto vitae tempore usu calicis, quia, licct ponamus aliquando posse licite unam speciem sine alia sumi, nihilominus superesse potest quaestio, an liceat nunquam sumere utramque: posset enim esse necessarium interdum vel in discursu vitae utramque sumere, esto unam tantum accipere aliquando liceat. Deinde distinguere oportet inter oblationem eucharistiae ut sacrificium est, et participationem eius, ut sacramentum est. Quoties enim hoc sacramentum conficitur, sacrificium Deo offertur, ut catholica docet ecclesia (quicquid haeretici sentiant, quod nunc agendum non est), et quia sacrificium hoc incruentum imago est cruenti sacrificii in cruce oblati, quod Christus dominus in consecratione utriusque speciei separatim facta repraesentari voluit, ideo nunquam ecclesia permittit, vel sacramentum hoc in una tantum specie confici, vel a sacerdote sacrificante in una tantum specie consumi. Et ita de mutilatione sacrificii, vel communionis sacerdotalis seu sacrificialis (ut sic rem declarem), nulla est quaestio. Illam enim fatemur nunquam esse licitam, et probabile est, licet non de fide certum, illam esse iure divino prohibitam, vel fortasse intrinsece malam, supposita iustitutione. Sed haec theologis omittimus, nam solum de laicorum communione, seu participatione sacramenti extra sacrificium nunc tractamus.
spacer 3. De usu ergo communicandi ex praeconsecratis in sola specie panis dicimus imprimis nec per se malum esse, neque unquam fuisse in ecclesia prohibitum, imo neque esse novum, sed potius ab initio ecclesiae fuisse in illa usitatum. Et quoniam ex hoc usu caetera sufficienter probantur, et rex maxime huiusmodi novitatem reprehcendit, illum praecipue ostendemus. Primo ex antiquo usu servandi eucharistiam sub specie panis sola, et ministrandi illam infirmis, et deferendi in domum, vel in itinere, utique ad consumendam illam opportuno vel necessario tempore. Morem autem hunc colligimus imprimis ex his, quac ex Dionysio Alexandrin. Eusebius narrat, lib. VI Histor., c. 36, de Serapione sene, qui cum diu communione privatus poenitentiam egisset, eo quod sacrificium idolis obtulisset, tandem in articulo mortis existens presbyterum ad se vocari iussit. Cum vero ille morbo etiam vexatus ad Serapionem accedere non posset, exiguam eucharistiae particulam nuncio dedit, praecipiens ut eam madefactam in os senis infunderet. Quod postquam factum est, senex feliciter e vivis excessit. Ex qua historia perspicuum relinquitur particulam illam fuisse panis consecrati, et pro tempore necessitatis conservati, et illum sine vino vel sanguine pro integra communione fuisse datum, eamque communionem non sine miraculo, vel singulari Dei gratia, fuisse a sancto illo sene expectatam, ac proinde Deo fuisse gratam, ut sancta etiam mors senis statim subsecuta comprobavit.
spacer 4. Nec dissimile est quod de Ambrosio animam agente in fine vitae eius scribit Paulinus, Honoratum Vercellensis ecclesiae sacerdotem in lecto suo iacentem ter vocem audivisse, dicentem sibi. Surge, festina, quia modo est recessurus. Qui descendens (ait Paulinus) obtulit sancto domini corpus, quod ubi accepit, emisit spiritum, bonum viaticum secum deferens, ubi de sanguine nulla est mentio. Praeterea eumdem ecclesiae morem ostendit historia, quam de suo fratre Satyro refert idem Ambrosius, in orat. funebri de ipso, videlicet e navi secum corpus domini tulisse, cuius virtute a naufragio liberatus est, ut in superioribus bis iam attigimus. Item Gregorius Turonen., lib. De Sancta Patrum Vita, c. 3, de S. Gallo episcopo refert, cum revelationem instantis mortis accepisset, post triduumque migraturum, convocasse populum, et omnibus, confracto pane, communionem sancta ac pia voluntate partitum fuisse. Hoc etiam confirmat antiqua consuetudo eucharistiam servandi pro infirmis, quae sumitur ex concilio Turonico II, sub Ioanne papa III, anno 570 celebrato, et concilio Matisconensi paulo post sub Pelagio IV, can. 6, et ex Beda, lib. IV Histor. Anglor., c. 24. Non est enim verisimile servatam fuisse unquam eucharistiam sub specie vini, cum brevi tempore et facile acescat et corrumpatur. Servabatur ergo in sola specie panis, ut nunc etiam fit.
spacer 5. Alia etiam fuit antiqua consuetudo, qua liberum erat fidelibus corpus domini, quod viri in manibus, feminae in linteolis nitidis accipiebant (ex August., serm. 252 de Temp.), vel in ecclesia consumere, vel secum in domum deferre ad secrete communicandum tempore opportuno, quae communio sine dubio in sola specie panis fiebat. Et ita sumitur ex Tertulliano, lib. II Ad Uxor., cap. 5, ubi ait, Non sciat maritus quid secreto ante omnem cibum gustes. Et si sciverit, panem, non illum credit esse qui dicitur. Et in eodem sensu possunt intelligi verba eiusdem, libro De Orat., cap. ult., Accepto corpore domini et reservato, utrumque salvum est, et participatio sacrificii, et executio officii, quamvis possint haec verba optime intelligi de priori reservatione pro infirmis. Dicta etiam consuetudo colligitur ex verbis Cypriani, lib. De Lapsis, non longe a fine, ubi refert de quadam femina, cum arcam suam, in qua domini sanctum fuit, manibis indignis tentasset aperire, igne inde surgente deterritam esse, ne auderet attingere, quod refert inter eucharistiae miracula. Illud ergo sanctum in privata arca reclusum nihil aliud erat nisi corpus domini in propriam domum portatum iuxta praefatam consuetudinem, quam etiam commemorat lib. De Lapsis, dicens, Dimissus, et adhic gerens secum, ut assolet, eucharistiam. Qui mos solum primis quingentis annis Christi durasse videtur. Nam in concilio Caesaraugustano, anno 518, cap. 3, anathematizatur, qui probatus fuerit acceptam eucharisticae gratiam non consumpsisse in ecclesia.
spacer 6. Manifestum ergo est usum communicandi interdum in sola specie panis antiquissimum fuisse in ecclesia. Ergo propter novitatem non potest a rege Angliae reprehendi, cum in primis quinque saeculis fuisse probetur. Et eadem ratione reprehendi non potest propter abusum vel aliquam inordinationem, cum ipsi etiam haeretici fateantur in illis prioribus saeculis mores ecclesiae fuisse puros et verbo Dei consentaneos. Ratio autem theologica et catholica est, quia Christus dominus nunquam prohibuit unam speciem sine alia sumere, neque ex vi institutionis, et attenta sola rei natura id pravum est. Priorem partem contra adversarios sufficienter probamus, petendo ab eis scriptura locum ubi illa prohibitio scripta sit. Nam cum illum ostendere nequeant, satis in eorum principiis convincuntur, nullam esse talem prohibitionem specialiter a Christo latam. Nos autem addimus, etiam ex traditione ecclesiae non haberi, sed contrarium potius, ut videbimus. Imo si vera est opinio dicentium Christum post resurrectionem dedisse panem consecratum duobus discipulis, Luc. 24, inde habemus exemplo Christi huiusmodi communionem in una specie esse comprobatam, et sane Augustinus id plane supponit, lib. III De Consensu Evangelistar., c. 25, et serm. 140 de Tempore; et Beda, et Theophylact. ibi.
spacer 7. Altera vero pars, praeterquam quod sufficienter auctoritate ecclesiae probatur, ex principiis etiam fidei ostendi potest, quia Christus dominus, qui est veluti substantia huius sacramenti, totus est sub singulis speciebus, potensque sub utrisque vel separatim sumptis ad vitam dandam recipienti. Ergo sumptio solius panis sufficit et ad recipiendum Christum, et ad recipiendum effectum sacramenti, et ad significationem sacramentalem quae in usu eucharistiae, quatenus sacramentum est, invenitur. Nam quomodocumque hoc sacramentum sumatur, semper significat perfectum convivium ad refectionem animae sufficiens propter excellentiam panis coelestis, sub speciebus terrestris panis contenti et significati. Sicut etiam hoc sacramentum, ut est angelorum panis, sufficienter significatus fuit per manna vel per panes propositionis, sine adiectione potus aut vini, quamvis ubi sub ratione sacrificii oblationis praefiguratum est, utraque species intervenerit, ut in oblatione Melchisedech, quando panem et vinum obtulit.
spacer 8. Reliquum est ut de altera parte proposita aliqua cursim saltem subnectamus, de perpetua nimirum carentia seu separatione fidelium non consecrantium ab usu calicis. In qua breviter dicimus, Christum nunquam praecepisse pastoribus ecclesiae ut aliquando communicent subditos sub utraque specie, nec ipsis fidelibus huiusmodi communionem sub legis vel salutis necessitate constituisse. Priorem partem probamus imprimis, quia tale praeceptum non invenitur scriptum. Hoc enim pro adversariis sufficit, ut iam dixi. Dicent fortasse praeceptum hoc datum esse a Christo pastoribus ecclesiae, dicente apostolis suis in nocte coenae, Hoc facite in meam commemorationem, quibus verbis id facere praecepit quod ipse fecerat. Ipse autem accepit, benedixit, ac distribuit discumbentibus utramque speciem. Ergo idem a ministris suis fieri voluit et praecepit. Sed imprimis cum protestantes, contra universalem ecclesiae sensum, nec substantialem ritum huius sacramenti, nec sacrificii oblationem ex illis verbis probari velint, profecto nulla verisimili ratione possunt praeceptum communicandi sub utraque specie inde colligere. Praesertim quia neque praeceptum communicandi, quoties sacrificio missae assistitur, in verbis illis continetur, ut alibi ostendimus, et ex antiquis conciliis infra attingemus. Verbis igitur illis non praecepit Christus imitari factum illud quoad omnes circumstantias quas tunc pro temporis et occasionis opportunitate observavit, alias oporteret noctu semper et post coenam, imo et post lotionem pedum communicare. Item esset necessarium de iure divino in azymo conficere, sicut Christus fecit. Item quoties sacramentum conficitur, aliis necessario tribuendum esset, eademque ratione semper deberet sacerdos totum panem, quem consecraverat, distribuere, et a solo illio sacerdote qui sacrum confecit, et finita statim consecratione accipiendum esset, ac denique ante calicis consecrationem distribuere necessarium esset. Nam ita etiam fecit Christus dominus. Haec autem omnia incredibilia sunt et contra perpetuam ecclesiae consuetudinem. Solus ergo substantialis ritus huius sacrificii et sacramenti illis verbis praeceptus est, ut concilium Tridentinum docuit, sess. 22, cap. 1. Reliqua enim, quas accidentaria sunt, ecclesiae dispositioni dominus commisit, ut iam dixi, et Augustinus, epist. 118, affirmavit.
spacer 9. Non desunt vero ex adversariis, qni praeceptum hoc colligant ex aliis verbis Christi domini apud Lucam, c. 22: Bibite ex hoc omnes, quod non solum de his, qui tunc praesentes aderant, sed etiam de omnibus futuris fidelibus intelligi obtendunt. Aiuntque non sino mysterio et quasi prophetico spiritu additum esse verbum illud in distributione sanguinis potius quam corporis, ad praecavendum et prohibendam morem fnturum in ecclesia Romana excludendi fideles a participatione calicis. At haec ponderatio frivola est. Quamvis enim verba illa futuros hominos comprehendere concederemus, de omnibus fidelibus illi intelligere neutiquam oporteret, sed ad summum de omnibus sacerdotibus, quia ibi soli apostoli aderant, qui tunc ordinati sunt sacerdotes, ut satis indicavit concilium Tridentinum, sess. 22, c. 1, et can. 2, dicens Christum in coena apostolos sacerdotes consecrasse, dicens eis, et in eis successoribus eorum, Hoc facite &c., ubi, licet exclusivam expresse non ponat, tamen solos apostolos nominando illos solos ibi adfuisse satis significavit. Idemque ex Matt. 26 et Ioan. 13, et aliis evangelistis colligitur. Nam solos discipulos nominant, per quos quasi per antonomasiam apostolos intelligunt, et Matthaeus expresse addidit numerum duodecim, et quos in particulari nominant, omnes erant apostoli. Ac denique communis ecclesiae sensus est Christum non omnium discipulorum, sed duodecim tantum apostolorum pedes lavisse. Illos ergo tantum praesentes in coena habuit, illisque solis dixit, Hoc facite. Illis ergo tantum dixit, Bibite ex hoc omnes. Deinde ineptum est particulam omnes ad futuros fideles referre, cum Christus ad solos praesentes, et de solo illo calice quem illis praebebat, qui non poterat nisi inter praesentes dividi, locutus fuerit. Et ita Marcus exposuit ibi statim esse impletum, quod Christus praeceperat, dicoens, Et biberunt ex illo omnes. Neque in illo verbo vel signo aliquod invenitur mysterium, sed quia Christus panem prius fregerat, et in duodecim particulas diviserat, et unicuique suam porrexerat, non fuit necessarium dicere, Accipite omnes, et comedite, quia vero unum calicem praebebat ut ex eo omnes biberent, ideo verbis suis illud etiam expressit. Quod aliis verbis, et sine illa distributione expressit Lucas dicens, Accipite, et dividite inter vos ubi particula vos praesentes tantum designat, non futuros.
spacerc 10. Posterior autem pars, de necessitate fidelibus imposita communicandi aliquando sub utraque specie, maxime fundari solet in verbis Christi, Ioan. 6, Nisi mandiicaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Verumtamen hic locus a Calvinistis urgeri non potest, cum ipsi plerumque negent Christum dominum in toto illo capite Ioan. 6 de sacramento eucharistia fuisse locutum. Deindc multi etiam catholici negarunt verba illa intelligenda esse de sacramentali manducatione corporis et sanguinis domini, quorum sententiam hactenus ecclesia non damnavit, nec certum sensum illorum verborum declaravit, sed solum unum falsum, quem nunc haeretici approbant. exclusit. Unde concilium Tridentinum, sess. 21, cap. 2, dixit, Ex illo sermone domini non colligi communionem sub utraque specie esse a domino praeceptam, utcumque iuxta varias sanctorum patrum et doctorum interpretationes intelligatur. Probabilior autem expositio esse videtur, ibi quidem impositam esse fidelibus communionis Christi in eucharistia necessitatem, non tamen esse impositam omnibus et singulis fidelibus utriusque speciei obligationem, sed tantum sumendi carnem et sanguinem Christi, sive uno actu sive multis sumatur. Quia tota necessitas posita est in unione cum Christo per huius sacramenti sumptionem, quae ad salutem et vitam sufficiat. Ad vitam autem sufficit totius Christi manducatio, ut ex verbis eius statim id elicientes confirmabimus. Sicut ad salutem sufficit credere in Christum, et illud est credere carnem et sanguinem eius, licet haec non singulis seu distinctis actibus credantur, ita quia Christus totus sub singulis speciebus continetur, sola eucharistici panis receptio ad salutem sufficit, quia in illa totus Christus accipitur, et (ut sic dicam) sanguis eius re ipsa bibitur, licet non per modum potus accipiatur. Unde fit ut praeceptum illud integre impleat, qui corpus domini accipit, et e contrario sequitur, illum tantum violare praceptum illud, et Christi comminationem incurrere, qui a corpore et sanguine domini abstinet, ut recte exposuit Fulbertus Carnotensis, epistol. 1 ad Deodatum, in fine. Et Christi verba egregie hunc sensum recipiunt, ita ut negatio inclusa in particula, nisi cadat in totam sequentem sententiam, et utrumque membrum eius, et sensus sit, si nec corpus meum manducaveritis, nec sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis. Et ita legit Athan., lib. De Commun. Essentia Patris &c.: Qui non comedit carnem meam, nec bibit sanguinem meum, non habebit vitam aeternam. Et eodem modo exponit August., tract. 26 in Ioan., cuius verba paulo post referam.
spacer 11. Per illa ergo verba solum voluit dominus ostendere quam sit necessarium fidelibus per hoc sacramentum Christum ipsum intra se sumere. Voluit autem distincte explicare sumptionem corporis et sanguinis, non quia necesse sit distinctis actibus illa sumere, sed vel ut fidem huius sacramenti distincte proponeret, vel ut passionem suam significaret, in cuius memoriam celebrandum semper est hoc sacramentum, vel quia futurum erat ut in ecclesia sua necessarium esset carnem et sanguinem suum sub diversis speciebus accipere, quamvis non omnibus, sed his qui sacrificant haec necessitas imponenda esset. Intentionem autem Christi domini in verbis allegatis esse, quam diximus, ex mente concilii Tridentini in hunc modum probatur. Nam ipsemet Christus dominus dixit manducationem panis caelestis sufficere ad salutem. Ergo non constituit ut necessariam sumptionem vini in propria specie, et ut distinctam a sumptione panis. Consequentia evidens est, quia non potest una species esse sufficiens, si duplex est necessaria. Assumptum vero constat ex multis verbis Christi domini, Ioan. 6, scilicet, Illic est panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur. Et infra, Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis, quem ego daho, caro mea est pro mundi vita. Et infra, post praedicta verba, quibus necessitatem carnis et sanguinis docuit, addidit, Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Ubi particula et copulative quidem, non tamen coniunctim sed divisim (ut dialectici loquuntur) sumitur, iuxta vocis proprietatem et materiae exigentiam, et iuxta communem etiam scripturae usum. Cum enim dicitur Exod. 21, iuxta Hebraicam lectionem, Qui percusserit patrem et matrem morte moriatur, non est sensus coniunctus, ut qui utrumque simul parentem occiderit moriatur, sed divisus, ut tam qui occiderit patrem, quam qui occiderit matrem, moriatur. Sic ergo in praesenti sensus dictorum verborum Christi est: Qui manducat meam carnem in me manet, et ego in eo, et qui bibit meum sanguinem in me manet, et ego in illo. Ergo sumptio uniuscuiusque speciei sufficit ad salutem. Et rationem indicavit Christus in verbis sequentibus, Qui manducat me, et ipse vivet propter me, quasi diceret, sive quis manducet carnem, sive bibat sanguinem meum, me totum accipit, et ideo propter me vivet. Unde iterum subiungit, Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
spacer 12. Praeterea patres antiqui nihil aliud sub illis verbis intellexerunt praeceptum esse a Christi, nisi ut Christum sacramentaliter et spiritualiter recipiamus, neque in hoc vim faciunt, quod sub una vel duabus speciebus recipiatur, sed in hoc solum, ut manducando vel sumendo ipum, illi uniamur. Sic Cyrillus Alexandr. libr. IV in Ioan., cap. 14, rationem illorum verborum his verbis reddit, Non enim possunt cum sanctificatione beatae vitae fidei participes esse, qui per mysticam benedictionem Iesum non susceperint. Et infra, Quia corpus Christi vivificare potest, et solo tactu suo corrupta redintegrare, quomodo non vitemus, qui carnem illam et gustamus et manducamus? Reformabit enim omnino ad immortalitatem suam participes sui. Ubi est notanda particula exclusiva in antecedenti posita: nam ex vi illationis etiam in consequenti subintelligitur. Idem etiam Chrysostomus, homil. 46 in Ioan., ubi tam illis quam sequentibus verbis nihil aliud sentit voluisse Christum docere, nisi necessarium esse quod alii putabant impossibile, et persuadere se esse verum cibum, qui salvat animam, ne obscure locutum in parabolis arbitrarentur, sed scirent omnino necessarium esse ut corpus comederent. Et idem fere habet Theophylactus in illum locum.
spacer 13. Augustinus praeterea, tract. 26 in Ioan., praedicta verba Christi, Nisi manducaveritis &c., exponit per sequentia, Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam, dicens, Hanc ergo non habet qui istum panem non manducat, neque istum sanguinem bibit. Et infra, Qui non manducat eius carnem, nec bibit eius sanguinem. non habet in se vitam. Non ergo privatur vita nisi qui neutram speciem recipit. A contrario vero, et qui manducat carnem et qui bibit sanguinem eius habet vitam, ut idem sanctus subiicit, et tract. 27, generaliter dicit Christum dedisse corpus suum ad manducandum propter aeternam vitam, et signum (inquit) quia quis manducavit et bibit, hoc est, si manet et manetur, si habitat, et inhabitatur. At vero in eo qui manducat solum panem Christus manet, et ipse in Christo, ut ipsemet Christus testificatus est. Ergo ille sufficienter manducat et bibit, teste Augustino, quia totum Christum recipit et perfecte reficitur, quod illa verborum distinctione maxime significatum est, ut sumitur ex eodem Augustino, serm. 1 de Verbis apostoii, et ex Eusebio Emiseno, hom. 5 de Paschate, ct Cypriano, in serm. de Coena domini, inter alia dicente, Potus ct esus ad eanmdem pertinent rationem, quibus sicut corporea nutritur substantia, et vivit, et incolumis perseverat, ita vita spiritus hoc proprio aiimento nutritur &c.
spacer 14. Neque antiqua ecclesiae consuetudo ab hoc verborum Christi sensu aliena est, sed illum potius confirmat. Nam, licet verum sit in primitiva ecclesia usum utriusque speciei frequentem fuisse et fidelibus communem, nihilominus etiam est certum alterum usum manducandi in una specie fuisse ab illo tempore inchoatum. Nam quod Lucas refert, Actor. 2, de usu fractionis panis, multi referunt ad communicationem sub una specie, et quidem ex vi verborum nihil aliud colligi potest. Unde cum certum sit omnes fideles tunc communicasse in fractione panis, non est certum, nec probari potest, omnes communicasse sub specie vini, imo verisimilius est non omnes fuisse ad hoc coactos. Nam (ut reliquos in praesenti subticeam) qui ex Nazaraeis ad fidem convertebantur non prohibebantur tunc servare legalia. Ergo non est verisimile fuisse coactos ad sumendum calicem, cum ex peculiari professione sua a vino abstinerent. Idemque cogitari potest de multis abstemiis qui vel vino usi nunquam fuerant, vel ab illo abhorrebant. Quamvis ergo usus calicis tunc etiam fuerit in usu, quod id ex necessitate imponeretur omnibus, sive semper sive aliquando, nullo sufficienti testimonio, nec satis verisimili coniectura ostendi potest. Quin potius solum usum panis fuisse generalem et communem omnibus, indicant praedicta verba Lucae, et confirmant illa Pauli, 1 ad Cor. 10, Unus panis et unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus.
spacer 15. Et similiter antiqui patres, licet interdum utriusque speciei usus mentionem faciant, saepius de sola manducatione corporis Christi loquuntur, quod eius usus generalior esset et sufficiens existimaretur. Ut patet ex Ignatio, epist. 13. ad Ephes., ubi prius dicit, Date operam ut crebrius congregemini ad eucharistiam et gloriam Dei. Et in fme subiungit, Obedientes episcopo ei presbytero, mente indivisa frangentes panem unum, quod pharmacum immortalitatis est, mortis antidotum, vitamque in Deo concilians per Iesum Christum, medicamentuin purgans vitia, ct cuntta pellens mala. Idem sumitur ex Hieronymo, epist. 50 ad Pammachium, quae est apologia pro libris Contra Iovinianum, versus finem, ubi, Probet se unusquisque, et sic ad corpus Christi accedat, non quod dilatae communionis unus dies, vel biduum sanctiorem efficiat Chridstianum, ut quod hodie non merui, cras, vel perendie merear, sed quod dum doleo, me non communicasse corpori Christi, abstineam me pauilisper ab amplexu uxoris, ut amori coniugis amorem Christl praeferam. Et lib. II Contra Iovinianum: Quasi non et nos Christi corpus aequaliter accipiamus. Similia legi possunt in dialogo Contra Luciferianos. Item apud Augustinum, ep. 180 ad Honorat., ubi ait diabolum ssepe persuasisse, apostatas fieri fideles, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit. Unde infra his verbis exhortatur ecclesiae pastores, Magis timeamus ne membra corporis Christi destituta spirituali victu necentur, quam membra corporis nostri oppressci hostili impetu torqueantur. Denique idem significavit Tertull., lib. De Orat., cap. ult., dicens, Quod statio solvenda sit accepto corpore domini. Et infra, Accepto corpore domini, et reservato. Quae verba clariora sunt de solo corpore, quia sanguis sub specie vini nunquam potuit commode reservari.
spacer 16. Unde maxime confirmatur hae.c consuetudo ex communione, quae semper fuit infirmis tradita per modum viatici. Nam si in aliquo tempore est necessaria eucharistia de iure divino, maxime in articulo mortis, ut est communis theologorum sententia, valde consentanea rationi, quia praecepta affirmativa tunc potissimum obligant, quando et maxime urget necessitas, et tempus aptum ad implendum praeceptum absolvitur. Sed in illo articulo non consuevit ecclesia dare utramque speciem, sed solum corpus domini. Ergo signum est semper ecclesiam sensisse communionem sub una specie ad salutem sufficere. Nam quod illa consuetudo antiquissima fuerit, ex Ambrosio, Gregorio Turonensi, et aliis adductis in praecedenti puncto colligitur, et clarius ex concilio Nicaeno, cap. 12, puncto 14, alias c. 13 et 18, nam in c. 12 et 13 dicitur de iis, qui recedunt ex corpore: Antiquae legis regula observabitur etiam nunc, ut ultimo et necessario viae suae viatico non defraudentur. In cap. autem 14, prohibetur diaconus corpus domini aliis porrigere, et additur, quod si non fuerit in praesenti episcopus vel presbyter, diaconi proferant et edant. Similiaque sunt verba Gelasii, ep. 9 ad episcopos Lucania, Sacri corporis praerogationem, sub conspectu episcopi vel presbyteri, ius non habet exercendi, utique diaconus. Quibus in locis non sine causa de solo corpore domini fit mentio, quia diaconus, cum non possit consecrare, non potest dare eucharistiam, nisi ex praeconsecratis et reservatis, solum autem reservabatur corpus Christi sub specie panis. Simileque est quod in concilio Rhemensi c. 2 blue reprehenduntur presbyteri qui laico aut feminae sacrum corpus domini tradunt ad deferendum infirmis, ubi etiam fit mentio solius corporis, quia debebat esse reservatum ex consecratione prius facta, et non nisi corpus reservabatur. Cum ergo praecipue conservatum sit hoc sacramentum propter viaticum infirmorum, iudicatum fuit semper sufficiens sub specie panis, ut pro viatico daretur. Ergo etiam iudicabatur sufficiens ad implendum divinum praeceptum de communione huius sacramenti.
spacer 17. In quo puncto notari potest historia, quam refert Beda, lib. IV Anglicanae Historiae, c. 14, de quodam monacho, cui aegrotanti Petrus et Paulus apparuerunt, et mortem instantem revelarunt. Sed primum (dixerunt) expectare debes donec missae celebrentur, ac viatico dominici corporis ac sanguinis accepto. sic infirmitate simul et morte absolutus ad aeterna in coelis gaudia subleveris. Et tamen inferius subditur de praelato monasterii, Missas fieri, atque omnes communicare more solito, simulque infirmanti puero de eodem sacrificio dominicae oblationis particulam deferri mandavit. Ubi expendo dictionem particulam, quaa solum significat parvam aliquam partem panis consecrati, et illam datam esse pro viatico dominici corporis et sanguinis, quia per illam totum sacrificium participatur, et in illa utrumque continetur. Expendo etiam quod ait, omnes communicasse more solito. Refert idem Beda, lib. II eiusdem historiae, c. 5, consuetudinem Angliae tunc fuisse, Eucharistiam populo dare sub specie panis, quem videntes barbari, panem nitidum appellabant, et a sacerdote petebant, quibus ille respondit, Si vultis ablui fonte salutari, potestis panis sancti esse participes.
spacer 18. Pro eadem etiam consuetudine notari potest decretum concilii Toletani XI, cap. 11, ubi refertur canon Toletani concilii I.14, dicens, Ut si quis acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur, quem canonem explicat posterius concilium intelligendum esse, si id voluntate fiat, non vero si ex infirmitatis impedimento id contingat. Nam multi infirmi, ut ibi dicitur, eucharistiam sibi oblatam reiiciunt, non ex infidelitate, sed quia, praeter dominici calicis haustum, traditam sibi non possunt eucharistiam deglutire. In quibus verbis satis indicat consuetudinem ordinariam fuisse dandi infirmis eucharistiam sine haustu calicis, et in eodem sensu intelligere videtur alterum canonem antiquioris concilii. Aliqui vero inde colligunt infirmo, qui hostiam deglutire non potuerit, in sola specie vim viaticum tribuendum esse, quod non repugnat quidem iuri divino, ibi tamen non dicitur. Magis colligi posset ex concilio Carthaginensi IV, cap. 16, ubi de infirmo in simili casu dicitur, Si continuo creditur moriturus, infundatur ori eius eucharistia. Infusio enim est rei liquidae. Sed nihilominus id intelligi posset de particula hostiae, quae in calice posita intra vinum non consecratum proprie dici polest infundi ori infirmi. Et, attenta praesenti consuetudine ecclesiae, potius hoc ultimo modo esset communicandus talis infirmus quam sub specie vini consecrati, quia et minus habet periculi et magis est ecclesiae consuetudine consentaneum. Nam usus calicis extra sacrificium generatim prohibitus est, et nulla est necessitas quae cogat ad utendum epizola, cum alter communionis modus sufficiat, qui per se prohibitus nonest. Nam licet in concilio Bracarensi III, c. 1, videatur prohibitus ille communicandi modus, ut intellexisse videtur Glossa, in c. Is qui, 26, q. 6, quia ibi dicitur non esse dandam intinctam eucharistiam populis, nihilominus vei illa prohibitio non extenditur ad casum necessitatis, vel (quod verius existimo) non est facta in illo sensu, sed adversus quosdam qui intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigebant. Nam in vino consecrato immergebant seu humectabant eucharistiam, et illam dabant pio complemento communionis, quod erat superstitiosum, quia satis completa est communio in sola spccie panis ministrata sine ulla tinctione, et quando ambae spccies accipiendae essent, ut potuerunt aliquando accipi, seorsim ministrandae essent, sicut Christus dominus illas praebuit.
spacer 19. Neque huic consuetudini obstat quod aliquando legatur prohibita sumptio corporis sine sumptione sanguiinis, ut ex Gelasio papa refert Gratianus, in c. Comperimus, De Consec., dist. 2, quod alii tribuunt Leoni. Apud neutrum autem invenio in epist. ad Maioricum et Ioannem ex qua citatur. Sed cuiuscumque fuerit illa prohibitio, non obstat, vel quia refertur ad sacerdotes sacrificantes, ut ibi Gratianus cum Glossa voluit, et aliqui ex scholasticis sequuntur, sic enim facta fuerat talis prohibitio in concilio Toletano XII, c. 5; vel (quod magis est textui et historiae consentaneum) ibi solum est prohibitum id facere ex superstitione, ut in textu dicitur, ibi, quoniam nescioqua superstitione docentur obstringi, existimantes utique non esse licitam vini sumptionem. Qui videtur fuisse error Manichceorum. Nam, ut refert Leo papa, serm. 4 Quadrag., c. 5, cum sentirent in Christo non fuisse veram carnem, ad tegendam infidelitatem suam nostris audebant interesse mysteriis. Ita vero (inquit) in sacramentorum communione se temperant, ut interdum tutius lateant, ore indigno Christi corpus accipiunt, sanguinem autem redemptionis nostrae haurire omnino declinant. Hoc ergo spiritu et errore non solum prohibitum, sed etiam per se malum et sacrilegum semper fuit a calice abstinere. Heec autem eadem fraus et hypocrisis illorum haereticorum ostendit, communionem corporis sine calice fuisse tunc inter fideles usitatam, et morem illum sanctum et religiosum fuisse existimatum, alioqui non ausi fuissent Manichaei, ad occultandum suum errorem usum illum, si novus esset, introducere. Unde tunc etiam pontifex posset praecipcre ut corpus non sumeretur sine sanguine, ubi ad vitandum illud scandalum necessarium fuisset, quamvis enim mihi non constet id factum esse, potestas nihilominus non deest. Ex illa tamen colligi non potest Christum prohibuisse accipere unam speciem sine altera, sed infertur solummodo posse ecclesiam praecipere vel prohibere aliquid quod Christus non praecepit vel prohibuit, quod verissimum est. Et ex eodem principio nos concludimus potuisse ecclesiam, quando temporis occasio et generalis ratio id postulavit, prohibere laicis usum calicis, quamvis Christus illum non prohibuerit, sed absque praecepto concesserit.
spacer 20. Unde posset ultimo haec veritas persuaderi rationibus quibus ostendi potest imprimis non fuisse conveniens Christum praecipere et sub necessitate salutis constituere usum calicis pro omnibus et singulis fidelibus, tum quia totus Christus sub singulis speciebus futurus erat, et omnem necessarium convenientem effectum huius sacramenti se sumentibus sub qualibet specie tribuere potest; tum etiam quia vix posset id moraliter fieri sine magnis incommodis et periculis contra reverentiam huic sacramento debitam, quae vel propter multitudinem communicantium, vel propter eorum varietatem, tam in conditionibus et affectibus corporis, quam in animi prudentia et circumspectione, vel denique propter ministrantium incuriam, nullatenus possent iuxta humanam conditionem evitari. Deinde contrariis rationibus probari posset prudentissime fecisse ecclesiam, introducendo et approbando consuetudinem hanc communicandi laicos sub sola specie panis, quia illis nullum inde provenit spirituale incommodum quod ad effectum huius sacramenti pertineat. Imo eisdem esse potest modus ille communicandi utilior, tum ad fidem erga hoc sacramentum perfectius exercendam, utique Christum in toto sacramento, eumdemque dominum totum in singulis sacramenti partibus fidei oculis intuendo; tum etiam ad maiorem obsevantiam purioremque eiusdem sacramenti cultum, ut satis explicatum est. In his enim et aliis rationibus declarandis immorari non est operaepretium, quia in commentariis theologicis, ad quos magis quam ad disputationem de fidei fundamentis pertinent, copiose pro viribus nostris id praestitimus.

CAPUT 6
DE MISSIS PRIVATIS

SUMMARIUM

1. Missas privatas rex abhorret. Missa etiam, si secrete fiat, est verum sacrificium et actus de se publicus. spacer2. Missa quoad substantiam semper est actio publica. spacer3. Variis modis potest dici missa privata. Primo, ex defectu concursus populi. spacer4. Missa hoc modo privata omnino irreprehensibilis est. spacer5. Nullum praeceptum ecclesiasticum obligat ad sacrificandum coram multis. spacer6. Secundo dicitur missa privita quia solus sacerdos in ea communicat. spacer7. Tertio dicitur missa privata ex circumstantiis loci et temporis. Hae circumstantiae non reddunt eam illicitam. spacer8. Consuetudo celebrandi in privatis locis miraculis confirmata. spacer9. Consuetudo celebrandi missam quocumque opportune tempore exemplis firmatur.

ENIO ad ultimum punctum circa divinum eucharistiae mysterium a rege tactum, de missis privatis, quarum usum inter novitios et nuperos ritus ponit et reprehendit. Notanda vero sunt verba regis dicentis, In his articulis privatas illas missas numero, in quihbis sacrificus simul et populi personam et sacerdotis sustinet. Nam in illis videtur rex de missa tanquam de vero sacrificio loqui, aliias immerito sacrifici et sacerdotis nomina interponeret, ac sacerdotem in missa pro populo intercedere, et ideo ab illo distingui debere, supponeret. Propter quod dubito an in illis 7verbis ex propria sententia loquatur, credens quod de missae sacrificio supponit, cum Lutherus, Calvinus et alii protestantes id negent, an vero solum intendat catholicos ex propriis principiis redarguere. Nos vero, catholicam doctrinam de veritate ac proprietate huius sacrificii supponentes, dicimus imprimis missam, sive publice sive secrete fiat, semper esse verum sacrificium, ac subinde nunquam esse ita privatam, quin de se actio sit publica. Fit enim a sacerdote, ut a ministro publico, auctoritate Christi et nomine ecclesiae, constituto in his quae sunt ad Deum, ut pro universo Christiano populo Deo sacrificium offerat. Et ideo merito dixit concilium Tridentinum, sess. 22, cap. 6, Missas, etiam si nullus in eis communicet, vere communes censeri dehere, partim quod in eis populus spiritualiter communicet, partim vero quod a publico ecclesiae ministro ,non pro se tantum, sed pro omnibus fidelibus qui ad corpus Christi pertinent, celebrentur.
spacer 2. Iuxta hanc ergo catholicam doctrinam nulla est missa quae (ut ita rem explicem) per se et substantialiter sit privata. Nam quoad principalem offerentem, qui est Christus, et quoad ministerialem, qui est sacerdos, et quoad rem oblata,, quae est caro et sanguis Christi, et quoad Deum, cui offertur, et quoad ecclesiam catholicam, pro qua offertur, communis est. Haec autem sunt quae ad eius substantiam maxime pertinent, eique per se convenire dici possunt. Solum ergo possunt aliquae missae dici privatae, ex conditionibus seu circumstantiis quae in illius celebratione intervenire possunt. Quoniam autem hae circumstantiae multiplices esse possunt, per singulas discurrere oportet, et expendere an in aliquo sensu protestantium reprehensio vel potius calumnia contra ecclesiam catholicam verisimile aliquod fundamentum habere possit.
spacer 3. Et primo quidem dici potest missa privata quae sine populi concursu celebratur. Quem sensum indicat rex, cum affirmat missas privatas vocare, in quibus sacrificus simul et populi personam et sacerdotis sustinet. Hoc autem si attente consideretur, neque necessarium, neque in rigore verum esse potest, nisi supponatur sacerdotem omnino solum esse quando sacrificat. Nam si ministros, vel saltem ministrum habeat, ille populi personam sustinebit, et non solus sacerdos. Tales autem missas privatas, in quibus nullus ministret sacerdoti, ecclesia non permittit nec permisit unquam: prohibet enim missam dici a sacerdote sine ministro. Nam in concilio Moguntino sub Leone III, c. 43, dicitur nullum presbyterum recte posse solum missam facere, et ita observat universalis ecclesiae consuetudo, et omnes catholici doctores docent. Hoc autem satis est ut non dicatur solus sacerdos simul populi et sacrifici personam sustinere. Nam minister, vel solus vel simul cum persona sacerdotis, populi personas sustinet. Cum enim Paulus, ad Hebr., cap. 5, dicat pontificem creatum, quemadmodum pro populo, ita etiam pro semetipso offerre, nullum est inconveniens quod ipsemet sacerdos saltem simul cum ministro populi personam sustineat. Quin potius si solam sacrificii generalem rationem spectemus, non colligitur ex vi illius necessitas alicuius ministri, neque alicuius populi adstantis. Constat enim Abel, Abraham, et alios patriarchas in lege naturae obtulisse interdum sacrificium solos, sine aliis ministris vel assistentibus, quia, licet sacerdos esset solus, poterat nomine populi, et pro se el pro illo toto simul offerre. Unde quod nunc requiratur aliquis sacerdoti ministrans, est ex peculiari institutione, quae videtur magis esse ecclesiastica quam divina, quia magis postulatur propter accidentales caeremonias quam propter essentialem ritum consecrationis.
spacer 4. Hinc ergo fit, nullam dari verisimilem causam ob quam reprehendi possit missa privata quoad hanc circumstantiam, id est, cui nullus assistit praeter unum ministrum, quia in tali modo offerendi nihilc ommittitur vei contra naturalem legem, vel contra praeccptum Christi, vel contra praeceptum aut consuetudinem ecclesiae. Primum constat ex dictis, et est per se manifestum, quia nec communis ratio sacrificii, nec peculiaris modus aut dignitas eucharistici sacrificii multorum praentiam requirit. Potest enim cum debita reverentia, devotione et integro ritu a sacerdote cum uno tantum ministrante fieri. Praeceptum item Cluisti ostendi non potest, quia neque actio eius in nocte coenae, neque verba quae tunc apostolis dixit, continent tale praeceptum, ut ex similitudine rationis colligi potest ex iis quae in praecedenti puncto tradidimus. Item ex iis quae tradunt Cyprianus, epist. 62 ad Ceecilium, versus finem, et Augustinus, epist. 118, cap. 6, dicentes, non praecepisse nobis Christum in conficiendo hoc mysterio observare omnes circumstantias quas ipse observavit, sed quae ad ritum substantialem pertinent. Sic ergo quamvis ipse coram multis celebraverit, non ideo praecepit semper ita fieri. Alias necessarii essent saltem duodecim assistentes, vel etiam non deberent permitti plures, quia Christus non omnes discipulos, sed tantum duodecim apostolos ad coenam vocavit; et simili ratione non in conspectu feminarum, sed tantum virorum esset hoc sacrificium offerendum. Denique non potest designari multitudo assistentium, vel numerus eorum iure divino necessarius ad conficiendum hoc sacramentum. Ergo neque est datum praeceptum, ut coram miultis absolute fiat, quia non magis uno quam alio modo ostendi potest vel scriptum vel traditum.
spacer 5. Praecepto autem ecclesiastico videri potest olim fuisse statutum, ne missae dicantur nisi coram testibus saltem duobus, ut habetur in concilio Nannetensi, c. 30, et alii referunt ex Anacleto, epist. 4, ubi generaliter de sacerdotibus dicit, Non soli sacrificent, sed testes secum adhibeant, postea vero in episcopis plures requirit. Verumtamen hoc ius vel nunquam fuit generaliter introductum in ecclesia per modum rigorosi praecepti, vel certe per consuetudinem contrariam abrogatum est, quia in his, quae accidentaria sunt, potest esse in ecclesia varietas, ut ratio vel occasio temporum exigit. Et ita multiplicatis sacerdotibus potuit vel necessarium vel magis conveniens iudicari, ut unus minister sufficeret, ne propter solam assistentium paucitatem aut penuriam divinus cuitus minueretur, ete cclesia ipsique sacerdotes fructibus sacrificiorum privarentur.
spacer 6. Secundo modo dicitur missa privata, in qua solus sacerdos sacramentum consumit et communicat, et in hoc magnam vim faciunt protestantes, fingentes esse non solum contra antiquam ecclesiae consuetudinem, sed etiam contra ius divinum. Sed ducuntur solo spiritu contradicendi et calumniandi ecclesiam Romanam, quia sine fundamento fingunt tale praeceptum, ut facile ostendi potest discursu saepe facto. Nam ex facto aut verbis Christi non colligitur de hac re praeceptum divinum, ut testimonia adducta et ratio probant, quia solum Christi factum non inducit praeceptum, neqae per aliqua Christi verba sufficienter iudicatum est. Deinde, licet verum sit in principio ecclesiae frequentius observatum fuisse ut fideles assistentes fractioni panis de illo participarent, tamen quod id factum fuerit ex obligatione praecepti maxime divini nullo indicio ostendi potest. Verisimiliusque est ex sola devotione et fervore fidelium eo tempore id provenisse. praesertim cum dicat Paulus, 1 ad Cor. 11: Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, nam poterant etiam tunc multi adesse sacrificio, qui se probantes, non dispositos ad communicandum invenirent, et ideo semper etiam in ecclesia fuit facilius missam audire quam in illa communicare, quod non ita esset, si quoties missa auditm communicare oporteret, quia non eadem probatio conscientiae idemque iustitiae status seque ad utrumque postulatur. Deinde paulo post apostolorum ex hac vita discessum designari coeperunt tempora in quibus solis fideles communicare obligabantur, cum tamen extra illa tempora, et diebus saltem dominicis, missas audire tenerentur. Merito ergo concilium Tridentinum damnavit dicentes illicitas esse missas in quibus solus sacerdos communicat. De quo puncto plura in scholasticis disputationibus disseruimus.
spacer 7. Tertio, potest missa dici privata ex aliis circumstantiis, ut ex loco, quia in privata domo dicitur, et non in publico templo pro toto populo deputato, vel ex tempore, scilicet quia non fit hora consueta in qua populus solet ad sacrificium convenire, sed quacumque alia sacrificanti opportuna, vel ex modo, quia non fit cum cantu vel aliis similibus solemnitatibus. Et de his omnibus modis certum est missam privatam non fieri illicitam, nisi aliquid contra specialem ecclesiae prohibitionem, vel contra reverentiam sacramento debitam committatur. Ratio generalis est, quia in his ritibus accidentalibus nihil est iure divino positivo definitum, et ideo quidquid non est per se malum, nec per ecclesiam prohibitum, indifferens est. Unde quod ad locum spectat, solum est per se necessarium ut locus sit per ecclesiae pastores approbatus iuxta antiquos canones, a concilio Tridentino gravissime commendatos et innovatos. Dico autem per se, quia semper in ecclesia usitatum fuit ut ex prudenti causa vel necessitate missas in privatis locis aut domibus, pro debito tempore et opportuna occasione oblata, dicantur.
spacer 8. Quem morem miraculis etiam confirmatum esse, antiquae historiae prodiderunt. Nam Paulinus in vita Ambrosii refert, cum aliquando Romae adesset, sacrificium in domo cuiusdam matronae nobilissimar obtulisse, et paralyticam in lecto iacentem miraculose sanasse. Et Augustinus, lib. XXV De Civit., c. 8, refert quendam presbyterum suum sacrificium corporis Christi in quadam privata domo, quae a daemonibus vim noxiam patiebatur, obtulisse, et orationibus suis habitatores illius domus ea vexatione daemonis liberasse. Theodoretus etiam in Historia Religiosa, c. 20, de se narrat mysticum sacrificium in privata domo cuiusdam viri sancti Maris vocati propter eius consolationem obtulisse. Pius tandem I, summus pontifex, in sua epist. 1 ad Iustum Veronensem episcopum, habet: Euprepia titulum domus suae pauperibus assignavit, ubi nunc cum pauperibus nostris commorantes missas agimus. Quae quidem missae saltem quoad modum videntur fuisse privatae, quoad locum autem potest esse dubium, quia per titulos significantur domus ad divinum cultum mancipatae, ut notat Baronius, an. 112, num. 4. Quia vero Pius non dicit domum illam iam fuisse cultui divino dicatam, sed ab Euprepia pauperibus assignatam, et in illa adhuc cum pauperibus habitasse, satis verisimile est illam non fuisse ecclesiam publicis officiis divinis dicatam, sed fuisse domum habitationi pauperum destinatam, in qua privatim missse dicebantur. Et hoc maxime solitum est fieri tempore persecutionis tyrannorum vel haereticorum, ut sumitur ex multis quae memorat Victor, lib. III De Persecut. Vandalica; et Sozomenus, lib. VII Historiae, c. 5; et Augustinus, in Breviculo Collation., c. 17. Item in illo tempore dicebantur missae in cryptis. Unde Cornelius papa, ad Lupicinum Viennensem episcopum exaggerans vim persecutionis ait, Neque in cryptis notioribus missas agere Christianis licet, ubi expendo particulam notorioribus, nam significat in secretioribus privatim et occulte dici potuisse. Dicebantur denique tunc in carceribus, teste Cypriano, epist. 5, apud quem notanda est prudens monitio, Ita (inquit) ut presbyteri quoque, qui illic apud confessores offerunt, singuli cum singulis diaconis per vices alternent, quibus verbis etiam significat missas illas fuisse privatas quoad modum et quoad personarum concursum.
spacer 9. Quocirca eisdem exemplis facile probari potest consuetudine receptum fuisse ut missae quocumque opportuno tempore dicerentur, quia nec necessarium erat, nec moraliter possibile, definitam horam celebrandi in tanta varietate occasionum et locorum observare. Accedit semper fuisse licitum sacerdotibus quotidie celebrare, si vellent, sicut de Andrea apostolo dixisse legimus, Ego omnipotenti Deo immolo quotidie, non taurorum carnes, nec hircorum sanguinem, sed immaculatum agnum in altari. Hieronymus etiam, epist. 150 ad Hebidiam, q. 2, de se dicit: Quotidie in sacrificiis eius de genimine vitis verae rubentia musta calcamus. Quod de missis privatis quae ab ipso quotidie dicebantur necessario intelligi debet. Nam de eodem Hieronymo ait Epiphanius, epist. ad Ioannem Hierosolymit, quae est 60 inter epistolas Hieronymi, ipsum non fuisse solitum publicas missas celebrare. De Cassio etiam Namiense episcopo refert Gregorius, homil. 37 in evangel., morem illi fuisse quotidianas Deo hostias offerre, ita ut pene nullus dies vitae eius abscederet quo non omnipotenii Deo hostiam placationis immolaret. Et similia in historiis de vitis et gestis sanctorum frequenter reperiuntur, ex quibus manifeste colligi potest eos neque certam diem hebdomadae, neque publicam ac definitam diei horam ad celebrandum observasse, sed pro sua devotione aut commoditate elegisse horam intra diei tempus ab ecclesia permissum. Et inde a fortiori etiam perspicuum manet missas privatas quoad intentionem offerendi, aut alias circumstantias, eodem modo fuisse semper licitas et in usu, tum quia de illis est eadem ratio, tum etiam quia non poterant aliter missae tam frequenter celebrari. Atque haec sufficiunt de hoc puncto, in quo nullam rationem dubitandi, vel difficultatem quae ad dogmata fidei pertineat, invenio. Alia vero, quae ad sacrificium missae spectant, a rege non attinguntur, et alibi ex professo a nobis tractata sunt. blue

CAPUT 7
DE ERRORIBUS QUI CIRCA CULTUM ET INVOCATIONEM BEATAE VIRGINIS IN REGIS PRAEFATIONE NOTANTUR

SUMMARIUM

1 - 3. Quid intersit inter verba honorandi, adorandi, et venerandi. spacer4. Plures species adorationis. Latria. Dulia. Qua adoratione b. virgo est adoranda. spacer5. Quid rex in veneratione b. virgini debita coarguat, eiusque obiectio. Obiecito ex verbis regis collecta. Satisfit obiectioni. Versus sensus Nazianzeni traditur. spacer6. Invocationem beatae virginis redarguit rex Iacobus. Fundamentum regis Iacobi. Triplex eius obiecito contra modum invocandi b. virginem. spacer7 - 10. Antiquissimus est in ecclesia iste modus invocandi b. virginem. spacer11 - 13. Responsio ad regis verba. Optime stat visio beata, cum cognitione et dilectione creaturarum. B. virgo potest pro nobis intercedere quin felicitatem suam deserat. spacer14. Diluitur prima obiectio contra modum invocandi b. virginem. Ecclesia non tribuit b. virgini imperium in Christum dominum. spacer15. Solvitur secunda obiecito. spacer16. Satisfit tertiae obiectioni, et quomodo b. virgo daemones propulset declaratur. spacer17. Quomodo b. virgo haereses interimat.

NTER alia quae in reddenda ratione suae fidei rex Iacobus scribit in Praefatione sua, nonnulla de b. virgine confitetur, quae ex catholica doctrina desumpsit, a qua nihilominus in aliis discrepat, quae breviter expendere, et non minus certa esse quam priora, ostendere necesse est. Primo ergo dum Mariam sanctissimam b. virginem appellat, recte de perpetua illius virginitate sentire videtur. Non enim potest simpliciter virgo appellari, quae aliquando virginitatem servavit, si postea illam amisit. Deinde recognoscit illam fuisse veram Dei matrem eo quod salvatori nostro placuerit ex illa humanum sibi corpus assumere, et in Christo non possit a divinitate humana natum separari. Quod recte dictum est, utpote a concilio Ephesino I, cum Leone Magno et Cyrillo Alexandrino mutuatum. Praeterea dicit se pie ingenueque fateri constanterque contendere illam virginem supra omnes beatorum hominum ac spirituum ordines ad caelestem gloriam elatam, eius filio, Deo simul et homine excepto. In qua confessione veritatem laudo et complector, illius tamen certam fidem postulo, et fundamentum requiro. Si enim rex dicens pie et ingenue illam veritatem fateri, et pro illa constanter contendere, solum piam quaradam credulitatem constantemque opinionem illius veritatis se habere significare intendit, confessioni fidei catholicae non satisfacit. Nam traditio antiquissima ab apostolis orta, et unanimi consensu patrum ad nos usque derivata, et ab universali ecclesia sine ulla dissensione aut haesitatione reccpta, certam fidem illius veritatis apud catholicos faclt. Si vero rex serenissimus verbis suis hanc fidem indicare voluit, aliquid esse firma fide credendum quod in libris canonicis expresse non sit scriptum fateatur necesse est. Veruntamen, quia in veritate doctrinae quoad hanc partem convenimus, et de modo et regula credendi satis in superioribus dictum est, ideo in hac veritate confirmanda non immoror, et lectorem ad ea quae alibi scripsimus remitto.
spacer 2. Denique hanc beatissimam virginem se venerari rex profitetur, quod etiam libenter legimus et admittimus. Nec de verbo venerandi vel adorandi quaestionem movemus, licet fortasse rex primum admittere, posterius autem cavere consulto studuerit. Nam hoc etiam sine reprehensione fieri posse, si sana mente et legitimo sensu fiat, non dubitamus. Nam concilium Tridentinum, sess. 25, in decreto de invocatione et veneratione sanctorum, illum loquendi modum observavit, dicens, Christum adoremus, et sanctos veneremur. Epiphanius, Contra Haeresim 78, cum doceat virginem honore et veneratione prosequendam esse, adorandam esse negat, utique adoratione latriae seu divino cultu, de quo ibi tractabat, et per antonomasiam verbo adorandi simpliciter dicto significari solet.
spacer 3. Itaque maioris claritatis gratia, et ut pure et sincere huius dogmatis sensum sine ambiguitate verborum explicemus, tria verba notanda sunt, scilicet, honorare, adorare, et venerari. Nam duo priora distinxit Augustinus, Contra Serm. Arianorum, c. 23: Nam honorat (inquit) omnis qui adorat, non vero adorat omnis qui honorat. Honoramus enim non solum superiores nobis, sed etiam aequales, imo et inferiores. Quinetiam rex interdum subditum honorat, ut dicitur Esther. 6. Adoratio autem solum exhibetur potentiori et superiori, in signum dignitatis et excellentiae. Est ergo honor testimonium virtutis absolute spectatae, quomodocumque ad honorantem comparetur. Adoratio vero est etiam virtutis testificatio, cum recognitione tamen superioris dignitatis excellentiae. et ideo qui honorat, non statim adorat; e contrario vero qui adorat, necessario etiam honorat. Venerandi autem verbum licet magis ad proprietatem adorandi accedere videatur, quia exhibitionem reverentiae et observantiase indicat, interdum tamen solet pro verbo honorandi, et in eadem significatione, usurpari, ut ex Latina proprietatc et usu constat. In praesesenti ergo cavendum est ne in hac tantum postrema significatione verbum venerandi usurpemus: parum est enim virginem honorare, nisi id fiat cum debita mentis submissione et aestimatione excellentis virtutis et dignitatis eius. Honor autem sic exhibitus est proprie veneratio et reverentia, et dici etiam potest quaedam adoratio.
spacer 4. Nam ipsa etiam adorationis vox generalis est, et varios gradus seu species habet: quaedam enim in signum supremae et increatae excellentiae exhibetur, qu latria dicitur, et interdum nomine adorationis simpliciter prolato significari solet; alia vero est quae ob minorem excellentiam indicandam exhibetur, in qua significatione interdum usurpatur in scriptura verbum adorandi, ut 1 Reg. 24 et 25, et 3 Reg. 1, et alibi saepe. Atque eodem modo distinguunt theologi adorationem inferiorem (quam per nominum accommodationem duliam vocant) a suprema adoratione latriae, et sub priori mmbro, cum singulari quadam excellentia et perfectione, observationem virgini debitam constituunt, et hyperduliam vocant. Quae verba fortasse regi non placebunt, sed de illis non contendemaus, dummodo res non displiceat, et per venerandi verbum non quemcumque honorem, sed illum qui cum debita aestimatione et animi submissione in signum singularis excellentiae et sanctitatis virgini exhibetur significemus. Merito enim dixit August., lib. De Genesi ad Litter., c. 4, Dummodo intelligatur quod intelligendum est, non magnopere curandum quid vocetur. Nos igitur hac mente confitemur beatam virginem esse venerandam, et ab adorandi verbo, ne quempiam in fide infirmum offendat, abstinemus. Nec videtur rex ab hoc sensu alienus: nam statim fatetur virginem esse veram Dei matrem, quam nemo prudens negare potest esse singularem excellentiam, et insuper addit virginem in coelesti gloria supra omnes beatorum spirituum ordines esse collocatam. Ergo necesse est ut cum recognitione eiusdem excellentiae et in testimonium ac significationem eius, honorem illi exhibeat, quando ipsam veneratur.
spacer 5. His vero non obstantibus, aliquid obmurmurat vel reprehendit rex in cultu et veneratione, quam catholici beatae virgini tribuimus, dicens, Sed nec ipsam deridiculo ausim habere, nec impias in Deum voces emittere, non illi divae modo, sed et deae nomen tribuens. Quibus alia adiungit, quae proprie ad invocationem pertinent, ideoque commodius inferius tractabuntur. Haec autem reprehensio hanc fere obiectionem continere videtur: nam cultus vel adoratio non tantum factis sed etiam verbis divinitatem significantibus exhibetur. Ergo cum illa verba divinitatem in virgine significent, adorationem simpliciter seu latriae continent. Ergo non ad honestam et debitam observantiam, sed ad idololatriae labem spectant. Haec vero obiectio nec fundamentum habet, neque alicuius momenti est. Nego habere fundamentum, quia nunquam ecclesia Romana seu catholica in laudanda seu invocanda beata virgine illis vocibus usa est, et ideo immerito ilii tribuitur, siquid fortasse huiusmodi in aliquo privato doctore invenitur. Addo etiam, similes voces rarissime inveniri in patribus vel doctoribus theologis qui apud nos sunt alicuius auctoritatis. Solum memini legisse me nomen deae apud Gregorium Nazianzenum in tragaedia de Christo Patiente, in fine, ubi sic inquit:

Veneranda o virgo casta felicissima,
Q quando beata nunc beatorum in polo,
E exuta quidquid foecis humanae sedes,
Aeternitatis pallio ornata, ut dea habita
Senectae expers
.

Ex huiusmodi autem vel similibus verbis dico frivolam capi reprehendendi vel obiiciendi occasionem, quia tam ex fide et sapientia scribentis quam ex antecedentibus et sequentibus verbis constat non esse usurpatam ad significandam veram deitatem per essentiam, sed quamdam excellentem participationem eius. Unde possemus regi respondere verbis Christi domini, Ioannis decimo, Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est &c. Cum ergo scriptura iustos, principes et iudices deos vocet propter quamdam participationem, quid mirum quod Gregorius Nazianzenus ad significandam inter omnes res creatas singularem excellentiam, dignitatem et propinquitatem (ut sic dicam) virginis ad Deum, deae nomen usurpaverit. Eo vel maxime quod non simpliciter asseruit illam esse deam, sed ut deam habitam, nam particula ut diminuit, et solum participationem quamdam et imitationem dicit, sicut Christus dominus, Matth. 5, dixit, Estote perfecti, sicut et Pater vester perfectus est; Ioan. 16, Et sint unum sicut et nos unum sumus. Denique adderc possumus Nazianzenum, quasi licentia poetica usum, et necessitate carminis compulsum, vocem illam praeter consuetum morem fideliter interposuisse, nullum timens periculum, sicut re vera nullum erat, quod legentes posset in aliquem errorcm inducere. Et haec nunc sufficiunt pro iis, quae de veneratione virginis rex attingit.
spacer 6. Contra invocationem autem eiusdem virginis severius rex invehitur. Nam et substantiam (ut sic dicam) et modum reprehendit. Negat enim imprimis orandam esse virginem a nobis, eiusque dogmatis egregium fundamentum mirabilemque rationem, vel potius coniecturam, indicat, dicens, Ne illud quidem in animum induco, tam otiose in coelis eam degere, ut absurdis cuiuslibet inepti hominis orationibus pateat, seque eius rebus ac negotiis immisceat. Et infra, In coelis, in aeterno sanctarum animarum receptaculo, in seterna est felicilate collocata, nunquam a tantis gaudiis ulla terrenarum rerum cura aut sollicitudine avocanda. Ex quibus verbis haec ratio summatim colligi videtur: non potest b. virgo nostra curare, vel nostris precibus attendere, nisi a sua felicitate avocetur, at hoc fieri non potest. Ergo neque illud a nobis faciendum aut tentandum est. Deinde in modo interpellandi virginem, tria potissimum taxat. Primo, quia illam oramus, ut non solum precibus, sed etiam imperio cum filio suo agat, et quod illi imperet ac dominetur. Secundo, quia perridicnule eam habemus, dum fingimus ipsam in terras ad sacerdotum oscula et complexus descendere. Tertio, quod similiter credimus propter nos acri ac pertinaci altercatione cum daemonibus contendere. Alii denique addunt quod eam omnipotentem facimus, illi tribuendo quod cunctas haereses sola interemerit in universo mundo, et eam postulando ut beatos nos faciat fihum ostendendi ac denique eam vocando spem nostram, quod est proprium Dei, et mediatricem seu advocatam, quod est propriumChristi.
spacer 7. Verumtamen quod ad priorem partem attinet, protestantes in ea secuti sunt Constantinum Copronymum blue de quo Suidas ita memoriae prodidit: Mortalium omnium impurissimus praecipere ausus est, ne quis Marie intercessionem imploraret. Quem errorem statim universa ecclesia detestata est, et auctores qui errorem referunt satis ostendunt morem invocandi virginem antiquissimum in ecclesia fuisse. Sic enim, ait Theophanes, si quisquam corruens vel dolens solitam Christianorum vocem emitteret, dicens, Dei genitrix, iuva, ut inimicus imperatoris damnabatur. Et Theosterictus, eius temporis scriptor, apud Nicetam sic ait, Quam Christus sibi in domicilium elegit, gloriosissimam, inquam, suam matrem, omnibus aliis rebus creatis superiorem, omnium hominum salutem, mundi patrocinium, quae propter virginitatis suae praestantiam prope Deum vcrsatur, huius, inquam, venerandum nomen multis modis ab ecclesia expellere studuit. Eus vero intercessiones, per quas mundus consistit, illas nec nominare quidem voluit, cum diceret nemini eam posse opitulari. Contra quem errorem satis nunc erit morem hunc invocandi sanctissimam virginem ex sanctis et antiquioribus patribus, tanquam testibus apostolicae traditionis, ostendere.
spacer 8. Primus sit Ambrosius, precat. 2 praeparationis ad missam, ubi cum Deum pro charitate obtinenda precatus esset, subiungit, Et ut efficax haec mea sit deprecatio, b. Mariae virginis suffragia peto, quam tanti meriti esse fecisti, ut prima inter mulieres novum munus offerret, et nulla praeter ipsam tam novum acciperet. Huic adiungo Augustinum, qui in lib. Meditationum, cap. 35, post longam ad Christum dominum orationem, ita concludit: Propter bonitatem tuam suscipe preces servi tui, et da mihi effectum petitionis meae et desiderii mei, intercedente, et orante, et impetrante gloriosa virgine genitrice tua Maria, domina mea, cum omniius sanctis tuis. Amen. Et c. 40 sic orat virginem: Sancta et immaculata virgo Dei genitrix, Maria, et mater domini nostri Iesu Christi, intervenire pro me digneris apud illum, cuius meruisti effici templum. et Serm. 18 de sanctis, insignem habet orationem ad virginem, ex qua ecclesia sumpsit illa verba, Sancta Maria, succurre miseris &c. Notatur aulem in Antuerpiensi editione sermonem illum ab aliquibus tribui Fulgentio, sed inter opera eius non invenitur, et ideo merito theologi Lovanienses non in appendice sed inter vera Augustini opera illum collocarunt. Ipse autem Fulgentius, in sermone de laudibus Mariae ex partu servatoris, Venite (inquit) virgines ad virginem, venite matres ad matrem, et post multa similia concludit, Ideo omnes istos cursus naturae virgo Maria in domino nostro Iesu Christo suscepit, ut omnibus ad se confugientibus feminis subveniret &c.
spacer 9. His accedat Gregor. Nazianz., qui orat. 18 de S. Cypriano,, refert, b. Iustinam a daemone sollicitatam ad Deum confugisse, posteaque adiungit, virginemque Mariam supplex obsecrans ut periclitanti virgini suppetias ferret, ieiunii, et chameuniae pharmaco sese communit &c. Et in tragaedia citata, circa finem, haec addit:

Senectae expers, supremo ex aethere benigna
Adesto vocibus meis, preces admitte, virgo,
Inclyta hic quando tibi verbi parenti,
Sed supra modum tamen, legemque, solus
Inter omnes contigit honor.

Quam precationem piissime et elegantissime usque ad finem prosequitur, eamque his tribus versibus concludit:

Regina, domina, generis humani bonum,
Amica semper esto tu mortalibus,
Maximaque quovis in loco mihi salus.

Eadem fide et pietate Chrysost., in Prooemio ad Psal. 118, station. 3, in fine, Haec (inquit), fratres, patrum monumenta et documenta sunt, ex quibus nos haurientes, cum ea, quam adhiberi par erat, animadversione vobis impertivimus, quae nimirum Dei mandata in vobis proficiant, ut iuxta sinceram vestram fidem ac religionem probae quoque actiones sint. In quibus confirmabit vos dominus Deus, dans vobis uberes misericordias, et per intercessiones incontaminatae dominae nostrae deiparae ac semper virginis, &c. Omitto Athanasium, Gregorium Nyssenum, et alios, quos de hac re alibi disputans allegavi, blue libetque hic adiungere Basilium Seleuciae archiepiscopum, qui synodo Constantinop. adfuit, et licet in Chalcedonensi, action. 1, in fine, legatur depositus, non tamen propter fidem, et paulo post restitutus est, ut ex action. 5 colligitur. Ille ergo in orat. 1 de annuntiatione deiparae, blue inter multa alia quae de laudibus et intercessione virginis dicit, hac tandem oratione concludit: O ter sacrosancta virgo, aspice nos de coelo oculo propitio, et nunc quidem educ nos hinc cum pace. Ad iudicis autem thronum a confusione liberos nos siste, ac stationis tandem ad dexteram participes nos effice, &c.
spacer 10. His addi possunt multa ex Damasceno, orat. 1 de nativit. Mariae ad finem, et orat. 1 de eiusdem dormtione; et Epiphanio, in ser. de laudibus virginis; et Ephrem, de eiusdem laudibus; Beda, in simili homil. de s. virgine; Anselmo, lib. De Excellentia B. Virginis,praesertim c. ult.; et Bernardo, in homiliis super missus est, et in sermonibus de assumptione; Ildephonso, in libr. De Virginitat.Mariae; Laurentio Iustiniano, ect aliis quamplurimis patribus, sive antiquioribus sive recentioribus. In omnibus enim illis frequenter invenientur devotissimae orationes ad b. virginem cum magna reverentia, laudibus, et encomiis de illius excellentia, et exhortationes ad fideles postulandi virginis intercessionem cum magna fiducia. Et ex illis omnibus evidenter colligimus consuetudinem hanc non novam sed antiquissimam fuisse, nequr etiam fuisse antiquatam vel mutatam aliquando, sed conservatam semper in cordibus et ore fidelium. Immerito ergo videtur illam rex ponere inter eas consuetudines quas nuperas et novitias vocitat.
spacer 11. Ratio autem quae contra illam obiicitur regii sane ingenii videtur indigna, potiusque apparet esse alterius hominis parum in mysteriis fidei et rebus theologicis versati. Nam qui sanctorum felicitatem contemplari noverunt, non ignorant visionem illam divinitatis, quae homines et angelos beatos efiicit, eos non impedire quominus quae apud nos aguntur cognoscere et curare possint. Est enim visio illa beata eminens quaedam participatio divinae scientiase qua Deus se ipsum comprehendit, et ideo, sicut contemplatio quam Deus de se ipso habet, ipsum non impedit quominus nostra consideret et omnibus exactissime provideat, ita in suo gradu et proportione contemplatio beatorum non necessario excludit nostrarum rerum cognitionem; imo potius illam unicuique iuxta suae felicitatis gradum et statum confert. Unde etiam fit ut sine suae felicitalis diminutione aut intercessione possint beati nos diligere, et secundum charitatis suae gradum pro nobis intercedere. Sic enim de sanctis angelis dixit Christus, Semper vident faciem patris, qui in coelis est, Matth. 10; et nihilominus eos vocat angelos hominum, dicens, angeli eorum, utique custodes, iuxta illud Psalm. 33, Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Si ergo angeli beati possunt homines custodire, et ex hac terrenarum rerum cum et sollicitudine ab aeternis gaudiis suae fclicitalis non avocantur, quis cogitare potest non posse b. virginem orationes nostras audire, et pro nobis intercedere, quin a sua felicitate distrahatur?
spacer 12. Quod si hoc cuipiam difficilius videtur quia longe feliciorem et gaudiis aeternis magis intentam b. virginem esse credit, manifeste decipitur. Nam cum ipsa felicitate et eius gaudio crescit etiam et facultas considerandi res humanas simul cum divinis, et affectus charitatis ad illarum curam, pro ratione sui status, et propter maiorem Dei gloriam suscipiendam. Unde Christus etiam ipse, licet a principio conceptionis suae longe felicior fuerit in anima sua quam nunc sit beata virgo, nihilominus summam curam et sollicitudinem nostrae salutis semper habuit, et pro nobis intercessit, et nunc etiam nostras exaudit orationes, nostrique curam habet, neque propterea a tantis gaudiis suae aeternae felicitatis avocatur. Certe beatus Petrus cum fidelibus scriberet, blue Dabo autem operam, et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis, non timebat ne post obitum suum a sua felicitate propter nostri recordationem et intercessionem retardaretur; ita enim illum locum intellexit Chrysostom. in Orat. in Petrum, quem alii secuti sunt. Cur ergo rex cogitat non posse b. virginem sine suae felicitatis imminutione nobis opitulari?
spacer 13. Quod vero ait rex non posse in animum inducere tam otiose virginem in coelis degere, ut absurdis cuiuslibet inepti hominis orationibus pateat, interrogo quid per absurdas orationes intelligat, quove sensu dicat eis patere virginem. Absurdae enim orationes dici possunt quibus aliquid absurdum vel indecens a virgine postulatur, et has orationes audit virgo, sed non exaudit. Neque est alienum a perfectione virginis, vel eximia eius felicitate, esse in eo otio, in quo possit has orationes audire;. Nam Deus ipse in eo est otio ut huiusmodi etiam orationibus pateat et eas videat, non ut eas recipiat, sed ut puniat potius. Quia otium illud non est vanum aut vitiosum, sed contemplationis otium, omni quidem labore vacuum, non tamen rerum omnium cognitione et altissima providentia destitutum. Illud ergo otium in suo gradu b. virgo participat. Quod si absurdas orationes rex vocat omnes illas, quae ab infimis et vilibus hominibus vel a magnis etiam peccatoribus fiunt, hoc nihil obstat quominus, si fideliter et honeste fiant, aditum patentem ad virginem inveniant, et ab illa non solum cognoscantur, sed etiam accipientur, quantum secundum ordinem divinae providentiae expedire iudicaverit, quod caeteris etiam sanctis commune est, ut capite sequenti dicemus.
spacer 14. Ad primam vero obiectionem contra modum invocandi virginem, fundatam in verbo imperandi, eamdem responsionem damus quam supra de nomine Dese exhibuimus. ecclesia enim non consuevit petere a virgine ut imperet filio, nec docere habere virginem hanc potestatem, aut illa interdum uti consuevisse. At vero Augustinus, lib. II De Symbolo, ad Catechum., cap. 5, significat b. virginem, quando Christo dixit, Ioan. 2: Vinum non habent, tentasse, iniere se filio posse tanquam matrem, Christum autem ideo respondisse, Quid mihi et tibi est, mulier? ut distingueret inter Deum et hominem, et significaret virtutem faciendi miracula esse a divinitate, secundum quam non erat subditus matri. Unde Augustinus tacite reprehendit dicentes b. virginem posse petere a filio per imperium. Neque vero putandum est hac mente virginem in nuptiis ad filium fuisse locutam, sed humiliter rogando et ex charitate petendo, ut cum Hilario, Ambrosio, Cyrillo, et aliis patribus alibi tradidimus. Neque etiam est nobis verisimile hoc fuisse Augustinum de virgine suspicatum, cum in illius verbis nullum sit talis suspicionis fundamentum aut vestigium. Solum ergo videtur indicare Augustinus Christum ita respondisse ut ab omnibus eam suspicionem auferret. Vel certe usus est Augustinus verbo iubendi latiori modo, pro verbo petendi cum materna fiducia, unde simul ait, Tentavit iubere tanquam domina, quae e agnoscebat ancillam. Non ergo poterat ex proprio imperio petere, si se agnoscebat ancillam. Ita ergo ecclesia nunquam postulat a virgine ut iubeat vel imperet. Solumque Petrum Damianum serm. 1 de nativitate Mariae, inveni dicentem: Accedit non solum rogans, sed etiam imperans, domina, non ancilla, non tamen propterea ecclesia modum illum loquendi approbat. Imo neque illum fidelibus permitteret, si eo communiter uti vellent. Et nihilominus pietas Christiana docet verba quae per tropum et exaggerationem dicta sunt, sana mente interpretari. Nam Iosue 10, ad vocem Gedeonis, Sol, ne movearis, dicitur sol stetisse, obediente Deo voci hominis. Si autem Deus obedivit, homo imperavit. Est autem metaphorica locutio ad exaggerandam efficaciam orationis hominis apud Deum. Ita ergo Petrus Damianus locutus est, exaggerando quanta sit materna fiducia apud filium.
spacer 15. Ad secundam obiectionem respondemus fundatam esse in falsa calumnia fortasse conficta ab aliquibus protestantibus. Nam in catholicorum libris non existimo aliquid simile reperiri. Quamvis enim saepe legatur, et pium ac verisimile sit, b. virginem supplicibus suis ad spiritualem consolationem interdum apparere et loqui, vel per se vel per ministerium angelorum, nunquam tamen legitur aliquid indecorum vel quod pudicissimum non sit in huiusmodi apparitionibus contigisse. Aut certe si aliquid huiusmodi lectum alicubi fuerit quod piam et prudentem interpretationem non recipiat, credendum est aut fuisse opus daemonis se in angelum lucis transfigurantis, aut (quod saepe contingit) esse malevolorum hominum deceptiones, qui ad eludendam auctoritatem revelationum et ignominiae vel infamiae notam his coelestibus visitationibus inurendam similes confingere fabulas non verentur.
spacer 16. Ad tertiam obiectionem de fuga daemonum, respondemus hunc effectum saepe fieri per orationes virginis, et ideo a patribus saepe illi tribui. Nam Cyrillus Alexandrinus, homil. 6 contra Nestorium, in concilio Ephesino dicta, inter alia multa quae de virginis excellentia et efficacia praedicat, inqui, Salve, per quam coelum exultat, per quam angeli et archangeli laetantur, per quam daemones fugantur. Et Laurentius Iustinianus, serm. de annunciat., eam vocat inter alia, daemonum fugam. Et ecclesia ad virginem orat, Maria, mater gratiae, tu nos ab hoste protege. Befertque Surius s. Richardum Anglum, Cicestriensem episcopum, in mortis articulo semper in corde simul et voce illa verba habuisse, suisque capellanis mandasse ut ad eius aures illa pronuntiare non cessarent. Denique de fidelibus suis dixit Christus, Marci ultimo, In nomine meo daemonia eiicient. Quid ergo mirum est quod beatissima Christi mater ad daemones fugandos sit potens? Quod vero in obiectione dicitur de pertinaci et acri altercatione virginis cum daemone, calumniam sapit novatorum, et est modus loquendi ab eis inventus ad fidelium pietatis et devotionis irrisionem. Nunquam enim a catholicis doctoribus assertum est virginem altercari cum daemone, sed vel illi imperare, vel (quod frequentius est) per orationem ad fihum illius fugam impetrare.
spacer 17. Atque hoc etiam modo dicitur virgo omnes haereses vincere, scilicet per Christum, qui est verum lumen qui illuminat omnem hominem, qui suo proprio iudicio damnari nolit. Et sic etiam multi alii effectus gratiae tribuuntur virgini, non quia per se illos efficiat, sed vel quia nobis Christum omnium gratiarum auctorem peperit, vel quia per illum et ab illo eos nobis impetrat. Et sic etiam dicitur virgo spes nostra, vel quia per illam habuimus Christum, qui est spes nostra, ut exposuit Epiphanius in sermone de laudibus virginis, vel ad explicandam magnam fiducia, cum qua ad illam recurrimus. Et ad eundem modum facile intelliguntur quam plurima aliae locutiones sanctorum in quibus ea quae secundum excellentiam sunt Christi propria per singularem participationem virgini tribuunt, phrasim et modum loquendi scripturae imitando. Qui sensus tam est notus fidelibus et per se patens, ut nullam patiatur calumniam, nec maiori interpretatione aut persuasione indigeat. Quod Canisius, lib. V De B. Virgine, cap. 10 et seq., et alii catholici scriptores copiose et erudite responderunt, et nos etiam aliis locis aliquid attigimus. blue De nomine autem advocatae seu nediatricis, in cap. ix, de sanctis generaliter dicemus.

CAPUT 8
DE IIS QUAE CIRCA CULTUM SANCTORUM IN REGIS
PRAEFATIONE NOTANTUR

SUMMARIUM

1 - 2. Scriptura et patres testantur sanctos esse colendos.spacer3. Verbum adorandi rex Iacobus detrectat. spacer4. Civili honore potius quam religioso cultu sanctos decorare videtur rex Iacoabus. Ecclesia catholica sacro et religioso cultu sanctos veneratur. spacer5. Consuetudinem honorandi sanctos cultu sacro antiquissimam esse ex patribus convincitur. spacer6. Tacita obiectio regis. spacer7. Satisfit obiectioni regis et sanctos omnes ab ecclesia approbatos ostenditur esse colendos. spacer8 - 9. Consuetudo celebrandi dies festos martyrum ab apostolis originem trahit. spacer10. Qua auctoritate nitatur ecclesia in colendis sanctis.

ULTA sunt quae in Praefatione et fidei suaei professione rex obiicit contra veram doctrinam, quam ecclesia catholica de sanctis vita functis credit et profitetur, possuntque ad quatuor capita reduci, videlicet ad cultum et invocationem sanctorum, reliquiarum et imaginum adorationem, quae breviter prosequemur, quia non plenam disputationem, sed solam sufficientem responsionem dare intendimus, obiter ostendendo non solum non esse nupera seu nova quae in his ecclesia observat, verum potius a perniciosa novitate temerarioque errore excusari non posse qui haec reprehendere ausi sunt.
spacer 2. De cultu ergo sanctorum sic regi placuit in sua statuere Praefatione, Colo equidem illorum memoriam, cuius honestandae ergo nostra publice ecclesia tot solemnes dies instituit quot scripturae auctoritate in album sanctorum relatos legimus. Sed tot nugis, quae in novitiorum sanctorum actis ac legendis perscribuntur sane credulitatem meam deludi non patior. Ex quibus verbis confessionem regiam ex ea parte recipimus, qua saltem in genere contendit sanctos homines cum Christo regnantes esse a nobis colendos, tanquam honore et veneratione dignos. Id enim non solum scriptura et sancti patres, ac ecclesiae traditio, sed etiam ratio naturalis docet, ut confirmant verba illa Psal. 138, Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, id est, ita sentio amicos Dei maxime colendos= et honorandos esse, seu amicos tuos, Deus, valde colo et veneror. Quo testimonio ad hanc veritatem confirmandam usus est Hieremias Constantinop., in suo Ad Protestantes Resp., c. 15, blue et ita etiam exponit Basilius, cum in scholio ait, Praescivisti me, inquit, et cum nondum essem adduxisti me, et ego vicissim rependo, ut diligenter red te honore prosequar. Ubi valde notandum est quod Basilius iudicat, et ex verbis David colligit, ita esse gratum Deo suos amicos honorare, ut tanquam obsequium pro beneficiis ab eo acceptis ex gratitudine illi possit offerri. Nam, ut recte Ambrosius, serm. 1, de sanctis, Quisquis honorat martyres, honorat et Christum, et qui spernit sanctos, spernit et dominum, cum ipse dicat ad sanctos suos, Qui vos honorat, me honorat, et qui vos spernit, me spernit. Sic etiam Hieron., ep. 53 ad Ripari., Honoramus servos, ut honor eorum redundet ad dominum, qui dixit: Qui vos suscipit, me suscipit. Quod ita etiam exposuit Athanasius, lib. De Virginit., circa finem. Alia consulto praetermitto, quia frequentia, et alibi a nobis tractata, blue et quia, ut dixi, rex Angliae se etiam sanctorum memoriam colere profitetur.
spacer 3. Non omittam autem advertere hic etiam abstinuisse regem a verbo adorandi, verboque colendi usum esse. Nos vero iuxta ea quae in praecedenti capite notavimus, vocum quaestiones dcvitantes, in illis non insistimus, dummodo eorum sensus verus sit et catholicus. Itaquc si adorandi verbum per antonomasiam cultum latriae significet, noverunt catholici omnes, sanctos in hoc sensu non esse adorandos, quo sensu asseruit Hieronimus supra, sanctos honorati a nobis, non adorari, nam potius eos honorando Deum adoramus, et lib. I Contra Vigil., cum dixisset, Quis martyrem adoravit? illud explicando addit, Quis hominem putavit Deum? Eodemque modo loquuntur Iustinus, Epiphanius, Damascenus, et saepe Augustinus. Et nihilominus, sumpto adorationis verbo in ampliori significatione, non dubitavit idem Augustinus dicere in serm. 75 de sanctis, Beatissimum Petrum piscatorem modo genibus provolutis adorat multitudo credentium, per dominum nostrum Iesum Christum. E contrario autem, sumpto verbo colendi strictiori modo, dixit idem Augustinus, epist. 44 ad Maximum Grammaticum, Ne te hoc lateat, et in sacrilega convitia imprudentem trahat, scias a Christianis catholicis nullum coli mortuorum. Id tamen exponens subiungit, Nihil denique ut numen adorari, quod sit factum et conditum a Deo. Addendo enim particulam numen se de cultu et adoratione latriae loqui declaravit.
spacer 4. Praeter hanc verbi colendi et adorandi ambiguitatem, aliam praecavere necesse est, quia verba regis lubrica sunt, et Calvinismum etiam in hac parte redolent. Calvinus enim civilem honorem et cultum sanctis vita functis concessit deferendum, sacrum vero et religiosum cultum eis sine idololatria dari posse negavit. Regis autem verba talia sunt ut de civili cultu intelligi facile possint, nam et solemnes dies, quos sanctorum memoriam honestandi gratia in sua pseudoecclesia institutos esse dicit, solum ob civilem honorem instituti esse feruntur, sicut etiam in regum et principium saecularium natalitiis interdum institui solent. Quod si in hoc tantum sensu de cultu sanctorum rex loquitur, immerito ad solos illos, qui scripturae auctoritate in sanctorum album relati sunt suas illas solemnitates coarctat. Possumus enim cultu civili benefactores defunctos vei insignes homines colere, etiamsi de illorum felicitate certi non simus, saltem dum non constet illos esse damnatos. Catholica vero ecclesia non civilem tantum, sed sacrum et religiosum cultum sanctis tribuendum esse censet, licet non latria, sed inferioris rationis cultus sit, ad quem significandum nomen duliae theologi accommodarunt, sicut in cultu b. virginis explicuimus. Est enim in caeteris sanctis in gradu suo similis ratio. lllos enim propter excellentiam quamdam omni civili dignitate superiorem veneramur, eosque in felicitatis aeternae celsitudine constitutos, tanquam suo modo nobis superiores, et in illo ordine singulariter excellentes recognoscimus. Merito ergo eos sacro et excellentiori cultu, et a civili distincto adorandos esse profitemur.
spacer 5. Hanc vero doctrinam nuperam non esse, sed antiquissimam, testimoniis sanctorum patrum evincere facile possumus. Ambrosius enim, in dicto serm. 1 de sanctis, qui est in festo s. Luciae, de thesauro abscondito in agro sic concludit: Igitur, fratres, quotiescumque martyrum memoriam celebramus, praetermissis omnibus saeculi actibus, sine aliqua dilatione concurrere debemus, reddere illis honorificentiam, qui nobis salutem profusione sui sanguinis pepererunt, 1ui tam sacrata hostia pro nostra propitiatione domino sunt oblati. Honor ergo sanctorum, teste Ambrosio, non est tantum civilis: ille enim saeculi actibus exhiberi solet, hic autem per actiones religiosas et sacras, consentaneas fidei, et sacrae causse propter quam datur, tribuendus est. Unde dixit Damascenus, lib. IV De Fide, cap. 1, Quibus rebus Deus colitur, eisdem servi oblectantur, quapropter psalmis, hymnis et canticis spiritualibus sanctos colimus. Est ergo suo modo spiritualis hic cultus qui actionibus spiritualibus exhibetur, nec propterea est aequalis cum divino, quia semper spiritus et intentio adorandi est longe diversa. Est autem hic cultus cum divino cultu coniunctissimus, totusque in supremam Dei venerationem redundat, ut Athanasius, Hieronymus et Ambrosius supra, et Basihus, orat. in 40 martyres, notant. Ideoque consuevit ecclesia eisdem fere rebus quibus Deum colit sanctos honorare, et ieiuniis, vigiliis, orationibus, et aliis similibus actionibus, ut sumitur ex concilio Toletano III, cap. 23, et Hieronymo, Contra Vigilantium; et Cypriano, epist. 34 et 37; et Augustino, II Contra Faustum, cap. 21. Unde recte Eusebius Caesariensis, lib. XIII De Praeparat. Evangelica, cap. 7, sic inquit: Verae pietatis milites ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus tanquam viris sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum iuvari profitemur.
spacer 6. Neque contra hunc modum venerationis et cultus sanctorum aliquid obiicere solent protestantes quod alicuius momenti esse videatur, et qualecumque illud sit, alibi responsum est a nobis. In praesenti vero tacite rex obiicit catholicam ecclesiam immerito publice venerari aliquos homines vita functos, de quorum aeterna felicitate sacrae scripturae auctoritate non constat, et ideo ait suam ecclesiam (quam catholicam nominare non audet, imo, velit nolit eam a catholica distinguit) eorum tantum solemnitates servare qui scripturae auctoritate sancti esse leguntur. Et virtute hoc confirmat, quia alias exponuntur fideles periculo, ut eorum credulitas deludatur, hominem damnatum pro sancto adorando, quod videtur magnum absurdum, prudenti modo operandi contrarium. Ut autem illud periculum suadeat, adiungit in sanctorum actis ac legendis quampliires nugas esse conscriptas.
spacer 7. Verumtamen rex semper haeret in errore nihil posse aut debere credi, nisi quod scripturae auctoritate immediate (ut dicam) seu proxime probari potest, quod esse contra eamdem scripturae et contra ecclesiae auctoritatem in eadem scriptura confirmatam, in superioribus abunde satis ostensum est. Et in praesenti sufficienter probari potest exemplo innocentium ab Herode interfectorum, quos sanctificatos per mortem fuisse, et nunc cum Christo regnare scripturae quidem auctoritate probari non potest, et nihilominus auctoritate ecclesiae nixi sine ullo periculo aut falsitate illos colimus, ut recte tradit Augustinus, lib. III De Libero Arbit., c. 23, et lib. II De Symbolo ad Catech., c. 5, et lib. III, c. 4, et in sermonibus de Innocentibus, qui sunt sermones 8 et 9 de sanctis. Et Origenes, homil. 3, in diversos, circa finem, de eisdem loquens inquit, Horum memoria semper, ut dignum est, in ecclesiis celebratur sectundum integrum ordinem sanctorum. Et infra, Bene ergo et secundum voluntalem Dei eorum memoriam sancti patres celebrari mandaverunt sempiternam in ecclesiis, velut pro domino morientium, vel pro Iudaeis et gentihus credituris, vel etiam pro ipsis parentibus, ut eis intercessio filiorum apud Deum plurimum profuisset. Pluraque videri possunt in Cyprano, serm. de Stella, Mag. et Innoc.
spacer 8. Praeterea constat fuisse a temporibus apostolorum ecclesiae consuetudinem, memoriam in sacrificio facere aliquorum martyrum in particulari, et notare diem martyrii, ut singulis annis illud solenniter celebraretur, ut sumitur ex Cypriano, ep. 34 et 37, et Cyrillo Hierosol., Catech. 5 mystagog.; Eusebio, lib. IV Histor., c. 14, alias 15, ubi de martyre Polycarpo peculiarem mentionem facit; et ex Tertulliano, lib. De Corona Militis, c. 3, ubi hanc ponit inter traditiones non scriptas quae summam in ecclesia auctoritatem habent, eamque confirmat Clemens papa, lib. VIII Constit., cap. 39. Non est ergo novum in ecclesia colere sanctos aliquos, quamvis eorum sanctitas et felicitas scripturae auctoritate probari non possit. Quod egregie confirmant verba episcoporum Europae in ep. ad Leonem, et testificantur orationes, seu conciones, vel homilae antiquorum patrum factae in honorem et cultum plurium sanctorum in particulari, in quibus saepe de honore sanctis debito egregie loquuntur. Ut sunt apud Gregorium Nazianz., oratio 18 in S. Cyprianum, et orationes in laudem Basihi, Athanasii, et apud Gregorium Nyssenum, oratio in Theodorum martyrem, et similes sunt plures apud Ambrosium, Augustinum, Chrysostomum et alios, ut de S. Ignatio, Laurentio, Gervasio et Protasio, Philogono. Maxime vero notanda sunt verba Chrysostomi, serm. in Iuventinum et Maximum martyres, tom. III, quem sic inchoat: Heri beatus Babylas cum tribus pueris nos hic congregabat, hodie vero pars sanctorum militum in acie exercitum Christi ostendit, impar eorum est aetas, sed par fides; illi tempore superiores, isti recentiores. Et cum tantus thesaurus sit ecclesiae novas et veteres habentis margaritas, sed una omnium est gratia. Et infra, Quod scientes non aliter priscos, aliter recentiores colitis sanctos, sed eadem alacritate omnes. Non enim exploratis tempus, sed exquiritis fortitudinem, fidem, zelum fervidum, et eas virtutes quas prae se ferunt sancti, ob quorum honorem hodie convenimus.
spacer 9. Desinat ergo rex despicere sanctos quos novitios vocat, quia non antiquitas, sed vera sanctitas et felicitas eos tali cultu et honore dignos efficit. Neque timeat errare aut decipi colendo ut sanctos quos universa ecclesia colit, quae est columna et firmamentum veritatis, sed potius vereatur censuram ab Augustino datam, quam hoc nostro tempore prae oculis habendam ac saepius repetendam censeo. In epistola enim 18, c. 5, in tres ordines mores ecclesiaec distinguens, in primo omponit ea, Quae divinae scriptuae praescribit auctoritas, de quibus ait non esse dubitandum quin ita facere debeamus, ut legimus. In tertio ponit ea quae per loca et regiones variantur, de quibus ait, In unaquaque provincia servandum esse, quod neque contra fidem neque contra honestos mores fieri solet. In medio vero ordine ponit ea quae toto orbe servat ecclesia, de quibus, ait, disputare quin ita faciendum sit insolentissimae insaniae est. Non sane alia ratione, nisi quia catholica et universalis ecclesia in his quae communi consensu approbat et observat, errare non sinitur a spiritu sancto, quem illi Christus peculiariter promisit ut ab eo specialiter regatur. Ergo quando universa ecclesia catholica de alicuius sancti felicitate non dubitat, et in illius cultu concordat, non licet viro catholico et prudenti disputare quin ita facienum sit. Nam cum veritas et puritas non minus in cultu et recta existimatione sanctorum quam in caeteris moralibus rebus necessaria sit, sine ulla dubitatione cum Bernardo dicere potest et debet unusquisque catholicus, Ego quod ab ecclesia accepi securus et teneo, et trado. Quod non, scrupulosius fateor, admiserim. Loquitur ad canonicos Lugdunenses de hac eadem materia colendi sanctos, de qua tractamus.
spacer 10. Quamobrem nihil ad causam refert quod rex addit de nugis in actis et legendis sanctorum conscriptis. Nam, sive illud verum sit sive per exaggerationem dictum, cultus, quem ecclesia praebet alicui sancto in scriptura non canonizato, non fundatur in quavis humana historia, etiam gravi, nedum suspectae auctoritatis, sed fundatur vel in antiqua traditione, cum universali totius ecclesiae consensu, vel in authentica pontificis declaratione, quam canonizationem vocamus, quae tanto morum et miraculorum examine, et tam gravi inquisitione ac diligentia fit, ut ipsa per se posset moralem quamdam certitudinem ac securitatem conferre. Adiuncta vero spiritus sancti assistentia et gubernatione, quam credimus esse a Christo promissam, fit certitudo longe maior, quae omne morale periculum, omnemque prudentem dubitationem excludit. Sine hac vero certitudine, nemo cogitur hominem vita functum colere. Si quis vero sua peculiari opinione aliquem esse sanctum credat et privatim colat, non statim damnandus est, sed monendus ut prudenter prius rem examinet, et postea debitam circumspectionem in modo colendi exhibeat. His enim observatis, non nocebunt veris fidelibus nugae, si quae forsan essent in sanctor7um actis, quia si eas discernere valeant, non eis adhibebunt fidem; vel si in aliquo forte decipiantur, non perniciosus error, sed de rebus indifferentibus esse solet. Imo etiam in his magna cum et diligentia a pastoribus ecclesiae adhibetur, ut sanctorum historiae, quam fieri possit emendatae et ab erroribus purgatae, per manus fidelium circumferantur. Audivimus autem circumferri in Anglia historias quasdam de gestis sanctorum, non solum incertae auctoritatis, sed etiam a fidei hostibus plerumque confictas, quibus deludi nolumus regiam credulitatem. Itaque regem monemus, qui tam religiose non patitur credulitatem suam his rebus deludi, longe maiori cura ferre non debere fidem suam tot Calvini, Lutheri, et protestantium, non dicam nugis, sed perniciosissimis erroribus, in his, quae ad salutem animse necessaria sunt, corrumpi.

CAPUT 9
DE SANCTORUM INVOCATIONE

SUMMARIUM

1. Quibus coniecturis Iacobus rex sanctorum invocationem despiciat. spacer2 - 3. Antiquitas consuetudinis invocandi sanctos ex patribus deducitur. spacer4. Obiectioni haereticorum satisfacit Augustinus. spacer5 - 6. Alia testimonia ex patribus Graecis. spacer7 - 10. Ante adventum domini sancti non invocabantur, et qua causa. spacer11. Oratio unius pro alio est grata Deo. spacer12. Rogare aliquem ut pro se oret res sancta est. spacer13. A paritate rationis concluditur licitum esse sanctos vita functos orare. spacer14. Obiectio regis contra hanc doctrinam. Solutio. Christus dominus tanquam redemptor, sancti vero tanquam mediatores ad ipsum invocantur. spacer15. Secunda obiectio ex epistula divi Pauli ad Colossenses. Solutio. spacer16. Sensus Pauli. spacer17 - 19. Tertia obiectio. spacer20. Responsio. spacer21. De invocatione sanctorum male sentienti invocatio Dei per Christum nihil prodest. spacer22. Invocatio alicuius sancti potest interdum esse ad salutem necessaria. spacer23. Sanctorum invocatio tutior et utilior. spacer24 - 25. Haereticorum evasio praecluditur.

UAMVIS rex hanc sanctorum invocationem inter novitios et nuperos articulos ecclesiae Romanae, ut ipse loquitur, numeret, ideoque illam simpliciter non approbet neque admittat, non tamen satis explicat in quo gradu, vel ob quam potissimum causam illam reiiciat. Interdum enim solum significat esse superfluam, aliamque viam Deum per solum Christum invocandi tutiorem et ad salutem esse potiorem, interdum vero obiiciendo indicat hanc sanctorum invocationem superstitiosam et prohibitam esse. Tria igitur a nobis breviter ostendenda. Primum, hunc morem non esse novum in ecclesia Romana, sed antiquissiraum et perpetua traditione constantem in ecclesia catholica. Secundum, non esse inordinatum, sed pium et religiosum. Tertium, non esse minus tutum hac sanctorum uti intercessione, sed tutius et utilius longe quam illa carere. Haec igitur ostensuri, obiectionibusque quas rex subinnuit, sumus satisfacturi.
spacer 2. Antiquitatem ergo huius consuetudinis orandi sanctos vita functos ostendunt in primis testimonia patrum, quibus sanctos esse colendos tradunt. Nam simul etiam docent esse a nobis invocandos, et interdum hanc ipsam orationem in partem cultus et honoris sanctorum ponunt, aliquando vero inter alias causas illius cultus assignant, quod cum sancti de nostra salute sint solliciti, et pro nobis orent, iustum est ut a nobis honorentur, vel e contrario dicunt honorari a nobis, ut suis orationibus nos adiuvent, ut ait Augustinus, XX Contra Faustum, c. 21; et fere idem habet XXI Civit., c. 27, in fine. Unde frequenter supponunt vel aperte docent patres sanctos in coelo pro nobis apud Deum intercedere. Quod tradunt generatim, licet quasi aliud agentes, Cornelius papa, epist. 1 ad omnes fideles; Anacletus, ep. 3; Leo, serm. 2 apost., Petr. et Paul., et serm. 1 et 4 de ieiunio Pentecost., et serm. 5 de ieiunio septimae mensis, Hilarius, in Psal. 24, Montes in circuitu eius; Ambrosius, ep. 39 ad Horatian., et lib. X In Lucae 21, parum a princ., et optime lib. De Viduis, post medium, et lib. II De Iacob et Vita Beat., c. 10; Gaudent., serm. de Petro et Paulo; August., lib. II Quaestionum in Exod., q. 108. Idem optime, Psal. 85, in fine: Dominus Iesus Christus adhuc interpellat pro nobis. Omnes martyres qui cum illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt interpellationes eorum, nisi cum transierit gemitus noster. Et de S. Cypriano dixit, lib. VII de Bapt., c. 1, Adiuvet nos orationihus suis.
spacer
3. Sic etiam Hieronymus, Contra Vigilantium fusius, Si apostoli (inquit) et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti, quanto magis post coronas, et victorias, et triumphos? red quod late prosequitur. Unde ep. 25 ad Paulam super obitu Blesillae filae, Pro te (inquit) dominum rogat, mihique, ut de eius mente securus sum, veniam impetrat peccatorum. In quibus verbis patrum duo consideranda sunt. Unum est, sanctos non solum in generali, sed etiam in particulari pro nobis nostrisque necessitatibus orare. Aliud est, ex eo quod sancti pro nobiis orcnt, optime colligi etiam posse a nobis honestissime orari, quia, cum illos oramus, maxime ab illis petimus ut pro nobis intercedant, nam sicut necessitates nostras cognoscunt, ut pro illis orent, ita etiam orationes audient, quas Dco repraesentent, et proptcr illas ad orandum pro nobis inclinentur. Unde idem Hieronymus in Vita Hilarionis, in calce totius libri, commemorat devotionem cuiusdnam s. Constantiae, quae solita erat pervigiles in sepulchro Hilarionis noctes ducere, et quasi cum praesente ad adiuvandas orationes suas sermocinari. Cyprianus tandem, lib. De Mortalitate, in fine, de coelesti patria loquens, dicit, Magnus illic nos carorum numerus expectat, parentum, fratrum, filiorum, frequens nos et copiosa turba desiderat, iam de sua immortalitate secura, et adhuc de nostra salute sollicita. Et in serm. de Stella et Magis et de Innocentibus ait, A cunabulis in coelum translati, facti sunt superni capitolii senatores et iudices, nonnullis veniam obtinentes immeritis. Et epist. 57 ad Cornelium scribit, Si quis hinc nostrum prior divinae dignationis celeritate praecesserit, perseveret apud dominum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam patris non cesset oratio. In quibus verbis (ut egregie animadvertit Pamelius) aperte supponit Cyprianus, sanctos cum Christo regnantes, sicut viventes, quos hic cognoverunt eadem prosequuntur charitate, ita et pro illis orare. Eandemque fidem ostendit Cyprianus in libro De Habitu Virginum, cum in ultimis verbis ad illas dicit: Mementote tunc nostri, cum incipiet in vobis virginitas honorari.
spacer 4. Apud d. Augustinum infinita sunt pro huius veritatis antiquitate testimonia, ex quibus nonnulla annotabo. Unum est in tract. 1 super epist. 1 Ioannis, circa illa verba, Si quis peccaverit, advocatum habemus apud patrem Iesum Christum, quae in hac materia solent nobis obiicere haeretici, et ipse quoque sibi obiicit, dicens: Sed dicit aliquis, Ergo sancti non petunt pro nobis. Ergo episcopi, vel praepositi non petunt pro populo. Respondet autem, Sed attendite scripturas, et videte quia et praepositi commendant se populo, nam apostolus dicit plebi, Orantes simul et pro nohis, orat apostolus pro plebe, orat plehs pro apostolo, oramus pro vobis, fratres, sed et vos orate pro nobis, invicem pro se omnia membra orent, caput pro omnibus interpellat, utique excellentiori modo, ut qui solus est propitiatio pro peccatis nostris, et per quem omnes alii orant, sive pro se, sive pro aliis intercedant. Nec refert quod Augustinus ibi de sanctis hic viventibus loqui videtur, tum quia revera non restringit sermonem, sed de sanctis absolute loquitur, tum etiam quia ratio, quam insinuat, dum ait, Membra pro se invicem orent, generalis est, quia non solum viatores inter se, sed eliam cum beatis unius sunt mystici corporis Christi membra, tum denique quia, excipiendo solum Christum tanquam singularem advocatum, generalem regulam de membris constituit, quod possint esse pro suis fratribus intercessores, si alii indigeant. Accedit, quod serm. 44 de Tempore, de sanctis defunctis aperte loquitur, cum dicit, Tunc pro nobis absque ulla dubitatione sancti martyres intercedunt, quando in nobis aliquid de suis virtutihus recognoscunt. Et in quodam tractatu De Expositione Symboli, qui olim erat sermo 181 de Tempore, et nunc in appendice positus est 59, qui a Lovaniensibus non est visus Augustini, sed sumptus ex Gregorii scriptis, mihi autem phrasim et doctrinam Augustini magis quam Gregorii redolet, utcumque vero sit, saltem est certum esse magnae auctoritatis; ibi ergo in cap. 13 sanctorum communionem ita explicat: Id est, cum illis sanctis, qui in hac, quam suscepimus, fide defuncti sunt, societate, et spei communione teneamur. Si igitur cum sanctis communionem in aeterna vita habere volumus, de imitatione eorum cogitemus. Debent enim in nobis recognoscere aliquid de suis virtutibus, ut pro nobis dignentur domino supplicare. In quibus duobus testimoniis supponit Augustinus aliud fundamentum huius veritatis, nimirum cognoscere sanctos post hanc vitam actiones nostras, et iuxta exigentiam illarum ad orandum pro nobis moveri, quod maxime per orationes et petitiones illis oblatas fieri potest. Sunt etiam alia loca, in quibus Augustinus non solum docendo sed etiam orando huius consuetudinis antiquitatem ostendit, ut in libro septimo De Baptismo, cap. primo, cum de b. Cypriano dixisset, Iam corpore, quod corrumpitur, non aggravante, animam ipsam perspicere veritatem. Subdit: Adiuvet nos orationibus suis in istius carnis mortalitate tanquam in caliginosa nube laborantes ut, donante domino, quantum possimus, opera eius imitemur. Praesertim vero videri apud ipsum possunt c. 24 et 40 Meditationum, ubi ad omnes sanctos in generali, et ad plures in particulari devotissime orat. Et quamvis in eius verbis multa notari possint quibus et ratio et fructus orationum ad sanctos declaratur, illa tamen ad prolixitatem vitandam missa facio, ut pauca quaedam ex Graecis patribus adiungam.
spacer 5. Inter quos Chrysostomus saepissime sanctorum pro nobis orationes commendat, simul requirens cooperationem nostram per illorum imitationem, ut hom. 79 ad Populum, in fine, et in quodam sermone secundo contra desperationem, et super Psalm. 48, circa illa verba, Frater non redimet, redimet homo, ubi interrogat: Quid ergo? Suntne supervacaneae sanctorum preces? Nequaquam, sed magnas etiam vires habent, quando tu quoque eis auxilium tuleris. Quae verba posset quis restringere ad sanctos hic viventes, verum et Chrysostomus simpliciter loquitur, et ratio eadem est, ut iam dicam. Eodemque modo loquitur homilia 5 in Matthae. Praecipue vero notandus est locus in orat. 8 ex decem nuper translatis, circa finem, ubi haec habet verba, Habemus dominam nostram s. Mariam, Dei genitricem, sed et apostolorum precibus opus est. Dicamus et nos Paulo, quemadmodum et prisci illi, Cum in Macedoniam pertransieris, nobis auxiliare. In quibus verbis obiter adverto sentire Chrysostomum ita nos posse nunc loqui cum Paulo, sicut cum eodem hic vivente alii loquebantur. Et subiungit, Rogemus, ut dixi, sanctam gloriosam virginem et Dei genitricem Mariam, rogemus sanctos et praeclaros apostolos, rogemus sanctos martyres. Et infra eleganter docet non esse expectandum necessitatis tempus ad colendos et nobis conciliandos sanctos, sed honore et imitatione praeveniendos esse, quod humanis etiam exemplis aptissime declarat, et concludit, Simus itaque martyrum amici, non ob necessitatem, sed dilectionem; ante tempestatem, ut tempestatihbus afflicti, in tempestate vero, ut serenitatem inveniamus.
spacer 6. Similia multa sumi possunt ex Basilio, hom. 20, quae est de sanctis quadraginta martyribus, ubi inter alia ait, Paratum est hic Christianis auxillum. Sacpe laborastis, ut unum pro vobis orantem inveniretis. Quadraginta sunt hi, unam orationis emittentes vocem. Ubi enim sunt duo vel tres in nomine domini congregati, ibi est Deus; ubi vero quadraginta fuerint, quis dbhitet Deum esse praesentem? Qui aliqua premitur augustia, ad hos confugiat; qui rursus laetatur, hos oret ille ut a malis liberetur, hicit duret in rebus laetis. Cyrillus etiam Hierosol., Catech. 5 mystag, In sacrificio (inquit) incruento mentionem facimus prophetarum, apostolorum et martyrum, ut Deus orationibus illorum et deprecationibus suscipiat preces nostras. Cyrillus item Alexandrinus, lib. XII Thesauri, c. 10, exponens illud 1 ad Timoth. 2: Unus Deus et unus mediator hominum Iesus Christus, dicit Christum esse unicum mediatorem naturaliter et substantialiter, Nam aliter, ait, quomodo unum mediatorem Christm Paulus dixisset? Multi enim sanctomm mediationis ministerio usi sunt. Et adducit in exemplum Paulum et Moysem, quorum ministerium fuit alterius rationis praeter orationem, Addit vero Ieremiam: Praeipue (inquit) quando clamabat ad Deum, Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum. Et sic etiam ait alios apostolos et prophetas fuisse mediatores. Et quamvis de illis hic viventibus loqui videatur, non tamen solummodo: nam de eodem Ieremia iam defuncto dixit Onias, iam etiam defunctus: Hic est fratrum aniator etpopuli Israel. Hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Ieremias, propheta Dei (2 Machab. 15.) Et de eodem Onia dicitur visum esse manus extendentem et pro populo orantem. Atque ita illo testimonio ad hanc veritatem confirmandam utitur Eusebius, libr. XII De Praeparat. Evang., c. 1.
spacer 7. Sed oportet advertere, licet ante Christi adventum sancti defuncti orarent pro vivis, non tamen legi viventes homines ad defunctos eo tempore orasse, sed ad Deum, ut orationem mortuorum audiret, ut dicitur Baruch, cap. tertio, quia tunc sancti defuncti non videbant Deum, et ita non poterant cognoscere viventium orationes, nisi fortasse ex speciali privilegio. Nunc autem in statu felicitatis constituti merito orantur, quia ratione sui status omnia, quae ad ipsos pertinent, cognoscunt. Nam, ut dixit Gregorius, Quid non vident, qui videntem omnia vident? Unde Apocalypsis cap. 5, viginti quatuor seniores offerebant Deo orationes sanctorum, quod facere neutiquam possent nisi illas cognoscerent. Et ideo etiam angeli sancti semper potuerunt non solum orare pro hominibus, sed etiam orari ab hominibus, quia semper viderunt Deum, et ita etiam orationes hominum, quantumvis occultas, semper cognoscere potuerunt, ut sumitur ex Tobiae 12, Danielis 10, Zachariae 1, et Apocalysis 8.
spacer 8. Hoc denique confirmant antiqui patres in concionibus seu homiliis, vel etiam in historiis de sanctis. Nam saepissime inter concionandum aut scribendum, vel orationes fundunt ad sanctos quos landant, vel popuium ad illos orandos exhortantur, vcl interdum scribunt sanctos ipsos hic degentes suas orationes post suum obitum promisisse. Ita videre licet ex sanctis citatis in Ambrosio, precatione secunda ante missam; ex Chrysotomo, loco citato, cap. praecedenti De Beatissima Virgine; ex Basilio, dicta Homilia 20; et Nysseno, Orat. in Theodorum martyrum; ex Ephrem., dicta orat. de laudibus virginis; Nazianzeno, Orat. 18 in Cyprian., 20 in Basilium, et idem sentit orat. 24, loquens de Athanasio. Est etiam optima oratio apud Victorem Uticensem, lib.. III de Persecutione Vandalic.: Deprecamini, patriarchae, orate, sancti prophetae; estote apostoli suffragatores, praecipue tu, Petre beate, tu sancte Paule, gentium magister, universimque ingemiscite sancti pro nobis apostoli. Prostrati rogamus ut non spernatis vestros miseros peccatores.
spacer 9. Eusebius etiam, lib. VI Hist., cap. 4, alias 5, de virgine Potamiaena ad martyrium eunte refert quendam Basilidem, unum ex satellitibus, qui eam humanius tractaverat, bono animo esse iussisse. Nam (ait) se simul ac abiret e vita, a domino suo veniam et gratiam pro eo efflagitaturam. Et lib. VIII, c. 17, de Theodosia virgine refert accessisse ad quosdam sanctos confessores, qui vincti considebant ante tribunal tyranni, Eos obsecraturam ut cum essent apud dominum, illius recordarentur, et ea occasione martyrium subiisse. Denique Augustinus, lib. XXII, c. 8, de Petronia et Palladia, et aliis narrat per orationes ad sepulchra martyrum, et per eorum intercessiones salutem miraculose impetrasse., et similia attingemus in puncto sequenti. Et alia multa leguntur apud antiquos patres, quae ipsi tanquam vera et sibi nota referunt, et ideo a nullo prudente possunt nugae reputari, sed fide humana dignissima existimari, ex quibus aliqua in sequenti puncto referemus. Accedit, quod caput est, patres qui haec referunt, certissirme credidisse illum modum orandi, impetrandi et faciendi miracula, esse honestissimum, et frequenter in ecclesia catholica usitatum.
spacer 10. Ex his manifestum relinquitur, fidem de intercessionibus sanctorum, et morem illos invocandi ad illas petendas, non esse res novas, sed antiquissimas in ecclesia catholica, quod primo loco probandum proposuimus. Inde vero sufficienti etiam auctoritate probatum relinquitur, quod secundo loco polliciti sumus, hunc ritum orandi sanctos nec superstitiosum nec malum esse, sed sanctum et Dco gratum. Quis enim credat potius Luthero, Calvino, et similibus novatoribus sanctorum orationes improbantibus, et in hac parte antiquos haereticos, Vigilantium, Constantinum Copronymum, et alios similes sectantibus, quam Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Basilio, Nazianzeno, Chrysostomo, et aliis similibus patribus verbo et exemplo suo hanc orationem approbantibus, imo etiam referentibus Deum magnis miraculis, quae Christus inter potissima signa suas ecclesiae posuit, illam approbasse et confirmasse? Talis autem est haec veritas, ut non solum auctoritate credi, sed etiam ratione convinci possit apud eos, qui aliqua fundamenta seu principia nostrae fidei non inficiantur.
spacer 11. Unum enim ex principiis, etiam in ipsa scriptura contentis, est, sanctum esse et Deo placitum ut unus pro alio apud Deum intercedat orando. Paulus enim, ad Timoth. 2, obsecrat orationes fieri pro regibus, principibus &c., et ad Ephes. 6^ praecipit orare pro omnibus sanctis, id est, fidelibus; et Iacobus, c. 5, dicit: Orate pro invicem ut salvemini, multum enim valet deprecatio iusti assidua. Quod confirmat exemplo Eliae, 3 Regum 17. Idemque exemplo suo nos docuit primitiva ecclesia cum ad Deum pro Petro orabat, Actorum 2. Imo et Christus dominus exemplo suo idem ostendit, Ioan. 7, et Luc. 22 et 23. Hinc ergo manifeste colligimus sanctum esse et Christo placitum, ut homines qui cum ipso regnant pro peregrinantibus hominibus apud ipsum intercedant, quia in utrisque, scilicet viatoribus et beatis, opus est eiusdem honestatis et religionis respectu Dei, et charitatis respectu eorum pro quibus oratur. Neque fingi potest ratio ob quam haec ratio in homine vivente in corpore mortali admittatur, et non in spiritu glorioso Deo magis grato, nam heec intercessio non est beatorum statui incongrua, sed maxime decens et accommodata. Et ideo scriptura sacra hanc etiam orationem commendat; tam in angelis beatis quam in animabus sanctis vel gloriosis, vel nondum etiam gloriam assecutis, ut ex libris Machabaeorum et Apocalypsis, Tobiae et Danielis supra probavimus.
spacerc 12. Aliud principium fidei est, sanctum et Christo proinde gratum esse unum hominem ab alio petere ut pro se oret rem licitam, et cum aliis conditionibus ad honestam orationem requisitis. Hoc certe naturali ratione evidens est, quia qui ab alio petit ut pro se oret, ab ilil actum licitum postulat, qui et in gloriam Dei per se cedit, et utrique, scilicet petenti et a quo petitur, potest esse utilis. Cur ergo illa petitio non erit honestissima? Deinde recte fecit serenissimus Iacobus monendo fideles ut pro se invicem orarent, et sanctissime praecepit Paulus vigilare in obsecratione pro omnibus sanctis, ad Ephes. 6, ubi etiam addidit, Et pro me ut detur mihi sermo &c., et ad Colossenses, capite quarto, Orationi instate, vigilantes in eai n gratiarum actione, orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium &c. Et similia habet 2 ad Thessal. 3. Ergo similiter licitum est cuicumque viatori ab alio fideli petere ul pro se oret. Non enim magis est nobis hoc prohibitum quam Paulo, neque nos minus indigere possumus orationibus aliorum quam Paulus.
spacer 13. Ex his ergo principiis evidenter colligimus sanctum et Deo gratum esse rogare homines vita functos, quos sanctos et iam beatos esse credimus, ut pro nobis orent. Probatur illatio, quia nulla ratio vel occasio malitiae vel inordinationis in hoc actu cogitari potest magis quam in ea petitione, quae fit ab homine nobiscum vivente. Nam differentia, qua ab adversariis cogitari potest, tantum in fidei defectu potest esse fundata. Vel enim credunt homines iustos ex hac vita decedentes non videre Deum, nec fieri beatos usque ad mundi finem;. At hoc tam contra fidem catholicam est quam contra id, quod ut plurimum a protestantibus Anglis est receptum. Vel forte timent ne iusti et felices non sint illi quos oramus, et haec haesitatio respectu eorum sanctorum, quos universa veneratur ecclesia, etiam est contra fidei integritatem, ut ostendimus. Vel denique timent ne homines mortui, etiamsi felices sint, nostras orationes non audiant, et hoc etiam est contra sanam doctrinam satis ab ecclesia approbatam. Praeterquam quod talis suspicio vel metus nullum habet verisimile fundamentum, quia Deo facillimum est hanc cognitionem sanctis secum regnantibus praebere, estque valde consentaneum providentiae ipsius Dei ut illam praebeat, tum ad explendum iustum illorum desiderium, tum quia et eorum statui et nostro est maxime consentaneum, ut spiritualem aliquam communicationem inter nos habere possimus, cum simus membra eiusdem corporis, cuius caput est Cbristus, ut sumitur ex Paulo, ad Ephes. 1 et 4. proofme
spacer 14. Ex his ergo tandem ita concludimus orare et invocare sanctos cum Christo regnantes nec ex natura rei malum esse, neque etiam prohibitum, esse subinde omnino bonum et licitum. Consecutio per se evidens est. Maior autem, discurrendo per omnes circumstantias huius actionis, et per comparationem eius ad similem petitionem inter viventes, est demonstrata. Minor vero facile etiam ostenditur, quia illa prohibitio non est iuris divini positivi, quia in scriptura non invenitur, et traditio ecclesiae potius ostendit ius divinum hunc ritum orandi permittere vel approbare. Neque etiam est prohibita per ius ecclesiasticum, ut per se notum est, nam potius contrarius error in multis conciliis, et novissime in Tridentino, damnatus est. Unde, licet ecclesia non omnibus praecipiat orare sanctos, praecipit tamen omnes de invocatione sanctorum recte sentire, et omnibus huiusmodi orationem consulit, et aliquibus ministris suis interdum hanc orationem praecipit, instituendo peculiarem modum et ritum orandi sanctos in divinis et publicis officiis, quem sacerdotes et ministri ecclesiae observare tenentur. Est ergo ex omni capite sancta et religiosa huiusmodi oratio.
spacer 15. Contra hanc autem catholicam doctrinam obiectiones quasdam indicat rex, quae licet ab ipso cursim et quasi timide proponantur, omittendos non sunt. Primam sumit ex verbis Christi, Matth. 11, Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos. Ex quibus verbis videtur colligere voluisse ad solum Christum esse accedendum ut pro nobis intercedat, vel ut necessitatibus nostris subveniat. Verumtamen sensus verborum Christi est ipsum esse unicum redemptorem qui peccatorum onus et labores ac poenas ex peccatis contractas possit auferre, eumdenque esse auctorem gratiae et legis evangelicae, qui ab onere legis veteris nos liberavit. Vocat ergo Christus omnes ad se tanquam ad medicum et auctorem salutis. Et hoc modo vera est exclusiva, ita scilicet nos Christum vocare ad se ut ad nullum alium abire permittat. Pcr hoc autem non prohibuit nobis invocare sanctos ut intercessores ad ipsum Christum, seu ad Deum per ipsum, neque nullus sanctorum patrum illationem huiusmodi fccit, aut verba illa ad praesentem materiam accoramodavit, vel illa aliter intellexit. Ut videri potest in d. Hieronymo ibi; Chrysostomo, hom. 39 in Matth.; Augustino, serm. 9 et 10, de verbis domini, quos alii expositores Latini et Graeci imitantur. Potestque hic locus ex aliis declarari, in quibus venire ad Christum idem significat quod credere in ipsum. In hoc enim sensu dixit Ioann.. 6, Qui venit ad me non esuriet, et qui credit in me, non sitiet in aeternum. Et iterum: Omne quod dat mihi Pater ad me venit, et eum qui venit ad me, noii eiiciam foras, id est, in gratiam meam ipsum recipiam, et fructum redemptionis meae communicabo. Hoc ergo modo iubemur venire ad solum Christum, quia non est aliud nomen datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Hoc autem non obstat quominus ad sanctos per orationem accedere possimus, ut ab ipso et per ipsum auxilium nobis obtineant ut ad ipsum veniamus, vel si iam venimus, ut ab eo non recedamus. Sic enim, non obstante sufficientia redemptionis Christi, recte petimus a viventibus ut pro nobis orent.
spacer 16. Altera obiectio est quia Paulus, ad Colossens. 2, prohibuit humilitatem et religionem angelorum, omnemque eiusmodi venerationis cultum in superstitione et humilitate, non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. Ita rex proponit verba Pauli, et non amplius declarat quomodo ex eis aliquid contra invocationem sanctorum colligatur, cum tamen in eum finem ab ipso referantur. Nam alioqui immerito et extra rem illa ibi proponeret. Pauli tamen intentio longe diversa est, ut ex contextu manifeste constat omniumque patrum expositione. Monuerat enim Paulus Colossenses, ut sicut acceperant Iesum Christum dominum, ita in ipso ambularent, radicati et superaedificati in ipso. Unde postea infert, Nemo ergo iudicet vos in cibo &c. Quibus verbis eos cavere docet Iudaicas caerimonias et observationem legis. Deinde vero subdit, Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum, per quae verba non prohibet debitam venerationem et invocationcm sanctorum angelorum, ut novatores sentiunt. Hoc enim neque ex verbis Pauli colligi potest, neque ex patribus aut expositoribus. Unde aliqui illam posteriorem clausulam cum praecedenti coniungunt, et omnia intelligunt de observatione legalium. Communior tamen et magis litteralis expositio cst illa posteriora verba dici a Paulo contra errorem quorumdam haereticorum, qui dixerunt angelos esse huius mundi factores, et per ipsos accedendum esse ad Deum et non per Christum. Quam fuisse haeresim Simonis Magi refert Epiphanius, Haeres. 21, et illam voluisse damnare apostolum docuit ibi Chrysostomus, homil. 7, quem Oecumenius et Theophylactus sequuntur, qui explicant illos haereticos per fictam humilitatem dixisse non oportere per Christum adduci ad Deum quia hoc maius est quam ut id possimus assequi, sed commodius esse ut per angelos accedamus, ideoque peculiarem cultum et religionem angelorum introduxisse, et hanc prohibuisse Paulum affirmant.
spacer 17. Paulo vero aliter Theodoretus ibi dicit eosdem, qui observantiam legis veteris defendebant, ad angelos colendos induxisse, dicentes legem fuisse per eos datam, refertque concilium Laodicenum hac ratione angelorum cultum prohibuisse, Ita enim videtur legisse canonem 35 illius concilii, qui iuxta versionem antiquam et Centiani, sic habet: Non oportet ecclesiam Dei relinquere, et abire, et angelos nominare, et congregationes facere, quae interdicta noscuntur. Si quis igitur iuventus fuerit huic idololatriae serviens, sit anathema, quia derelinquit dominum nostrum Iesum Christum. Aha vero translatio non legit angelos, sed angulos, damnatque eos qui in angulis congregabantur ad idola colenda. Verisimilior autem est illa prior lectio, cum Theodoretus, auctor Graecus et illi tempori vicinus, ita illum canonem referat. Constat autem ibi non fuisse damnatum omnem cultum angelorum, sed eum qui ab ecclesia et a Christo separat, legem per angelos datam legi Christi praeferendo, ut Theodoretus vult. Aliter vero Tertullanus, lib. De Praescript. Haereticor., cap. 33, generaliter dicit, Simonianae magiae disciplina angelis serviens, utique et ipsa inter idololatrias deputabatur. Unde fit verisimilis coniectura Paulum per religionem angelorum intellexisse omnem superstitiosum cultum, qui per magicam artem malis angelis datur. Quaecumque vero fuerit illa quae a Paulo vocatur religio angelorum, certum est fuisse superstitiosam et partem idololatriae, ut exponit Hieronymus, ep. 151 ad Algasiam, q. 10, qui illa verba exponit de Iudaeis qui post Christi mortem et abolitionem legis, Quascumque offerunt victimas, non Deo offerunt, sed angelis refugis et spiritibus immundis. Augustinus vero, ep. 59 ad Paulinum, generatim ait illa verba dicta esse a Paulo, Propter superstitiones gentilium, angelos (inquit) volens intelligi principatus, quos elementorum mundi huiuis praepositos in his obsaervationihus colendos esse arhbitrantur, et de illis observationibus ait per eos fieri, ut cor hominis velut religione humile reddatur falsa humilitate, quae magis inflat, ut inferius dicit. Longissime ergo distat talis superstitio a cultu et invocatione sanctorum, sive hominum, sive angelorum.
spacer 18. Denique ponderanda sunt verba dicentis, Nemo vos seducat volens in humilitate, utique ficta, et religione angelorum, utique malorum, quae non videt, ambulans frustra inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput ,ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones suhministratum, et constructum crescit in augmentum Dei. Haec enim verba non possunt in ecclesiam catholicam convenire, quatenus sanctos colit et invocat. Quia neque hocc facit inflata sensu carnis suae, sed exemplis ac doctrinis sanctorum patrum in divina scriptura fundatis instructa. Neque per illum cultum recedit a capite, quod est Christus, sed ad illum potius refert omnem sanctorum cultum. Per illum enim sanctos omnes impetrare, et ad illum etiam pro nobis intercedere profitetur. Et ita neque fictam humilitatem neque falsam religionem introducit, neque impedit corporis Christi augmentum per influxum gratiae ab ipso manantis, sed potius per hanc coniunctionem et communicationem omnium membrorum huius corporis, totius corporis unitas et sanctificatio melius perficitur. Quapropter maiori quidem ratione possunt talia verba in protestantes converti, illisque possumus serenissimum regem alloqui, Nemo vos seducat &c. Nam protestantes revera regem seducunt inflati sensu carnis suae, quia neque ab ecclesia, neque a patribus doceri volunt, sed dulci nomine scientiae (ut Augustinus supra loquitur) regem seducunt et avertunt a luce veritatis, quae est Christus Iesus. Unde licet ore Christum confiteantur, re ipsa caput non tenent, ex quo totum corpus crescit in domino, quia non possunt tenere idem caput qui nolunt esse in eius corpore, nec possunt in illo crescere per nexus et coniunctiones, qui sanctorum unionem et communicationem recusant. Denique licet isti aperte non fingant religionem angelorum quos colant, fingunt tamen illorum religionem angelorum a quibus decipiuntur, et per quos alios seducunt. Dicta igitur verba Pauli, si secundum proprium sensum considerentur, reprehensionem gentilium continent, non catholica ecclesiae. Si vero secundum generalem doctrinam quam includunt spectentur, haereticos omnes, et praecipue protestantes, redarguunt et convincunt.
spacer 19. Tertiam obiectionem his verbis indicat rex: Sed qua fiducia quove auctore decurrantur ad deos penates istos sive tutelares, quasi aulicos et familiares Dei optimi maximi, equidem nescio. Id illis probandum reliquerim, qui nova disputandi ac philosophandi ratione theologiam corruperunt. Non quidem immerito prius quam respondeam possum cum Augustino blue interrogare, Seriumne aliquid inter nos agitur, an iocari libet? Credere namque non possum deorum penatum aut tutelarium memoriam regem renovare voluisse, nisi iocari potius quam serio agere maluisset. Quod si res istae tam leves regi esse videantur, nobis iocari non vacat. Si autem graves existimentur, mirum est quod nominum deorum penatum et tutelarium absurditate vel gentilitate terrere voluerit ignorantes. Non enim ignorare potest rex a Christianis catholicis nullum mortuorum hominum, aut Deum vocari aut tanquam numen coli aut invocari. Nihiloque secius (aitTheodoretus) blue urbium custodes ac locorum praesides venerantur quorum precibus et interventu apud Deum utentes per eos demum divina munera consequuntur. Et paulo inferius: Quid ergo adversus nos indignationem concipitis, cum nullum quidem nostrorum hominum referamus in deos, quanquam debitos honores martyribus persovhamus, ul Dei testibus servisque amantissimis?
spacer 20. Relicto et contempto deorum nomine, quod rex dicit se ignorare, qua fiducia ad sanctorum intercessionem recurramus, mirum profecto non est. Nam fides est fiduciae fundamentum, et ideo ubi vera fides non ecst, fiducia esse non potcst. Nos autem credimus iustos vita functos, et cum Christo regnantes pro hominibus in hac vita peregrinantibus apud Deum intercedere, eorumque orationes Deum propter Christum exaudire, et hac fiducia ad illos accedimus, non dubitantes quin et nostras petitiones audiant et magna charitate benigne suscipiant. Possumusque regem interrogare an interdum a suis subditis, quos fideles esse credat, ut pro se Deum precentur postulet. Nam si hoc contemnit, Paulo contradicit, qui et pro se orari postulabat, et pro regibus orare monebat; si vero id probat et facit, peto qua fiducia id faciat: certe non alia, nisi ea quae in aliqua fide fundetur. Simili ergo fiducia ad sanctos vita functos nos accedimus, quia neque minus apud Deum posse, nec minori charitate res nostras curare credimus. Unde cum iterum rex interrogat quo auctore hoc audemus, fidenter respondemus imprimis spiritu sancto principali auctore nos id facere. Ille enim est principalis auctor qui ecclesiam Christi docet, eique omnem suggerit veritatem. Deinde id etiam Christo auctore nos facere, tum quia ipse nos ecclesiam suam audire praecipit, tum etiam quia per suos apostolos nos docuit pro invicem orare, et per apostolorum successores, quos ipse dedit ecclesiae pastores et doctores, sanctos etiam vita functos invocare docuit, non solum illorum verbo, sed et eorumdem exemplo. His enim modis hactenus ostendi qua fide sancti sint invocandi. Neque in eorum numero comprehendi quos falsa protestantium calumnia deceptus rex corruptores theologiae appellat. Hoc enim non veritatis indicium, sed haereticorum convicium est, de quo proinde theologus et doctor catholicus gloriatur.
spacer 21. Superest ut sanctorum invocationem non solum superstitione carere, sed etiam tutiorem et utiliorem esse ostendamus, Hoc enim ultimo loco promisimus, quoniam verba regis hoc a nobis efflagitant. Subiungit enim, Mihi satis est Deum per Iesum Christum prout iubemur invocare, et hanc viam tutiorem, ideoque in relus ad salutem spectantibus potiorem insistere. In quo puncto necessarium est opus a fide, et usum a iudicio secernere. Nam, licet alicui satis fortasse possit esse ad salutem Deum per Iesum Christum invocare, etiamsi sanctos non invocet, non tamen sola pcr Christum invocatio satis erit ad salutem, si de sanctorum invocatione male sentiat vel iudicet. Quia per hoc iudicium pertinax haereticus constituitur, haeretico autem homini sola invocatio Christi prodesse non potest, quia neque ex vera et catholica fide, neque cum charitate coniuncta esse potest. Deinde quamvis homini de fide invocationis sanctorum recte sentienti usus talis invocationis possit non esse impositus sub praecepti necessitate, et ideo illi satis esse possit Deum per Christum invocare, multis vero, quibus necessitas invocandi sanctos ex officio, et debito ac praecepto incumbit, non satis est Deum per Christum invocare nisi sanctos invocando obligationi suae, ac praecepto sibi imposito satisfaciant. Quia licet Christi redemptio, et interpellatio de se ad nostram salutem sufficiat, nostram tamen cooperationem et praeceptorum obedientiam requirit, ideoque, licet ab aliquo praeceptorum contemptore invocetur, ad salutem non sufficit, nec talis invocatio ab ipso Christo, vel a Deo per Christum exauditur.
spacer 22. Addimus praeterea, licet invocatio alicuius sancti, absolute et per se spectata, non sit ad salutem necessaria, interdum posse contingere ut ex divina ordinatione et mirabili providentia necessaria sit. Quod si hoc rex non intelligit aut non credit, legat Augustinum blue dicentem, Si Stephanus sic non orasset, ecclesia Paulum non haberet; sed ideo de terra excitatus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus. Quamvis ergo Paulo satis esse potuisset ad salutem Deum per Christum invocare, nihilominus (teste Augustino) necessaria illi fuit ad salutem intercessio Stephani, utique quia bene placitum fuit Deo per tale medium, et non aliter, Paulum ad cognoscendum et invocandum Christum vocare. Ita ergo in aliis hominibus et praedestinatis potest contingere ut unius salus per alterius sancti intercessionem praeordinata sit, et ut sanctus non sit pro illo intercessurus nisi ab eo invocetur. Hoc igitur modo unius hominis pro alio intercessio, et consequenter invocatio, potest ex divinae providentiae ratione esse necessaria, ut cum effectu salutem consequatur ille, qui sanctum invocat, et pro quo sanctus intercedit. Quamobrem neque secure neque pie dicitur satius esse Deum per solum Christum invocare, quia, licet unum iubeatur, aliud non excluditur, et quia ad invocandum Deum per Christum, sicut oportet, necessarium est divinum auxilium, quod interdum per alicuius sancti invocationem impetrandum est,
spacer 23. Ex quo evidentius concluditur, non solum tutius, sed etiam utilius esse invocatione sanctorum interdum uti, quam illam omnino praetermittere. Est quidem tutius, tum quia qui omnino illam praetermittit eam despicere vel contemnere videtur, quod perniciosum est, et quamvis forte non contemnat, huic periculo se exponit, quod tutum non est. Tum maxime quia in hac invocatione facta ex recta fide nihil periculi ad salutem esse potest, cum sit pia et Deo grata. Et aliunde, ut dixi, contingere potest ut Deus per tale medium orantem salvare, vel bonum illud quod optat tribuere, destinaverit. Non est ergo satis tutum ab implorando sanctorum patrocinio abstinere, tantum abest ut tutius sit. Multiplex vero utilitas huius invocationis in multis ecclesiae orationibus satis indicata est. Una est, ut quod nostris meritis non valemus, sanctorum patrocinio assequamur. Alia esse potest, ut multiplicatis intercessoribus Deus largiatur, quod fortasse soli oratori roganti non concederet.
spacer 24. At, inquiunt protestantes, Deus non est sicut homo ut personas respiciat. Deus enim personarum acceptor non est, et ideo nihil ad impetrandum confert vel qualitas precantis vel intercedentium multitudo. Sed hoc tam contra rationem quam contra scripturam profertur. Aliud est enim accipere personam, aliud veram personae dignitatem seu conditionem ad negotium pertinentem expendere. Acceptio enim personae in communi usu et in allegatis scripturae verbis vitium sonat distributionis vel donationis, in qua conditio personse, quae ad causam non refert, neque personam tali muneri. vel dono magis aptam vel dignam reddit consideratur. At vero in praesenti talis personarum acceptio locum non habet. Nam sanctitas personae orantis vel intercedentis, talis est conditio personae quae ad impetrandum illam reddit digniorem, et consequenter multitudo etiam deprecantium, quatenus in eis et maiora merita et augmentum aliquod sanctitatis considerantur, efficaciorem apud Deum orationem reddit. Non enim sine causa dixit Iacobus, cap. 5, multum valere deprecationem iusti, sed quia, licet oratio peccatoris interdum impetret, multo facilius iusti oratio exauditur. Alioqui si Deus faciem orantis non respicit et illius conditionem non considerat, cur dixit ad amicos Iob, Ite ad servum meum Iob et servus meus ioi orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vohis imputetur stultitia, nisi quia propter sanctitatem et patientiam Iob, illius potius quam ipsorum esset orationem exauditurus? Et e converso, ad exaggerandam iram suam, dixit dominus per Ezechielem (cap. 14), Terra cum peccaverit &c, et si fuerint tres viri isti in medio eius, Noe, Daniel et Iob &c., ac si diceret, cum isti me possent maxime placare, eos etiam pro tali populo orantes non exaudiam. Quia non satis est plurium et sanctissimorum virorum intercessio, si is, pro quo orant, non cooperetur, ut notavit Chrysost., hom. 79 ad Pop., ubi nihilominus ostendit orationem plurium efficaciorem esse, quod etiam late prosequitur orat. 3, de Incompreh. Dei natura 25.
spacer
25. Estque ad hoc propositum valde notanda oratio Gregorii Nysseni ad Theodorum martyrem, sub finem, ubi cum multa a martyre postulasset, subiungit, Quod si maiori opus fuerit advocatione ac deprecatione, fratrum quoque tuorum martyrum coge chorum et cum omnibus una deprecare. Multorum iustorum preces multitudinum ac populorum peccata luant. Admone Petrum, excita Paulum, Ioannem item theologum ac discipulum dilectum, ut pro ecclesiis quas constituerunt solliciti sint &c. Multo ergo magis orationes nostrae cum sanctorum intercessionibus coniunctae efficaciores fiunt, ac subinde utiliores. Neque propterea Dei vel Christi cultus minuitur, sed augetur, quia dum sanctos invocamus, divinam maiestatem magis reveremur, nostramque indignitatem recognoscimus, et per sanctos Deum magis honorare et glorificare cupimus, eique gratias pro tot beneficiis agimus. Quia, ut recte dixit Ambrosius, serm. 14, de ss. Nazario et Celso, Immensa eius pietas multiplex ad bonitatem, et artifex ad salutem proponens arduam virtutum palmam, raro appetitore pretiosam, in paucorum triumphis, plurimorum commodis prospicit. Illorum siquidem merita nostra vult esse suffragia. Quod infra exaggerans addit, Licet aliquis sanctus alicuius loci peculiaris putetur privilegio sepulchri, omnium tamen esse communione suffragii. Non clauditur enim locis quod diffunditur meritis. Invocasti ubique martyrem, ubique te exaudiet ille, qui honoratur in martyre. Merito ergo catholica ecclesia sanctorum invocationem tanquam magis piam et Deo gratiorem, sibique tutiorem et utiliorem elegit semperque retinuit.

CAPUT 10
DE SANCTARUM RELIQUIARUM CUSTODIA ET VENERATIONE

SUMMARIUM

1. Quem cultum reliquiis sanctorum tribuat rex Iacobus.spacer2. Sancto rum reliquias a catholicis cultu latriae adorari falso machinantur protestantes. spacer3. Haereticorum calumniis ex patribus refellitur. spacer4. Eodem cultu sanctos eorumque reliquias venerantur catholici. spacer5 - 6. Altiori cultu quam civili afficiendae sunt reliquiae sanctorum. spacer7. Veneratio reliquiarum est Deo grata.spacer8. Eadem veritas miraculis confirmatur. spacer9. Sanctorum reliquiis daemones fugantur. spacer10 - 15. Particulas reliquiarum publice ostendere est antiquum et sanctum. spacer16. Reliquiae, licet non sint partes sanctorum, eandem sibi vindicant venerationem.

UO in hoc puncto potissimum carpit rex, adorationem videlicet reliquiarum et usum asservandi particulas a corporibus sanctorum separatas, ut a Christiano populo videri vel tangi possint. Prius vero, ut vulnus suum occultet, et ne cum Iuliano Apostata et Constantino Copronymo et aliis haereticis reliquias sanctorum detestantibus sentire videatur, quaedam verba praemittit quibus se sanctorum reliquias honore prosequi ostendit, dicens, Quod ad reliquias sanctorum, si quas eiusmodi haberem quas constaret sanctorum corporum partes esse, eas ego honorificis tumulis solemniter inferrem. Hic zelum regis laudo, quod autem secundum fidem non sit doleo. In eo enim quod sanctorum reliquias honore aliquo dignas esse censet,recte iudicat, insinuat vero non religioso cultu, sed solo civili honore sanctorum reliquias tumulandas esse. Quod si ita sentit, non recte neque secundum fidem catholicam sentit. Ipsum vero in hoc sensu fuisse locutum verba, quae paulo post subiungit, satis declarant, in quibus reliquiarum adorationem pro intolerabili idololatria habere se dicit et abhominari.
spacer 2. In his autem verbis imprimis adverto, cum superius tractando de cultu b. virginis et sanctorum, non verbo adorandi, sed venerandi vel colendi, usus fuerit, hic, mutata locutione, adorationem reliquiarum abominari. Interrogo igitur quo sensu quave significatione nomen adorationis accipiat. Nam si perfectam illam et absolutam ac summam latriam, quae soli Deo debctur, per nomen adorationis intelligit, merito quidem abominaretur eos qui martyrum ossa aut corpora vera latria soli Deo debita adorarent. At immerito talem adorandi modum ecclesiae tribueret. Quod profecto facere convincetur, cum eam quam abominatur rcliquiarum adorationem inter Romanae ecclesiae articulos numerare intendit.
spacer 3. Sciat ergo calumniam hanc nec novam esse nec alia responsione quam data ab antiquis patribus indigere. Augustinus enim Maximo, philosopho gentili, qui ep. 43 ita ad Augustinum scripserat ut ignoranter hanc idololatriae notam inurere Christianis videretur, in ep. 44, sub finem, ita respondet: Ad summam tamen, ne te hoc lateat et in sacrilega comitia imprudentem trahat, scias a Christianis catholicis, quorum in vestro oppido etiam ecclesia constituta est, nullum coli mortuorum, nihil denique ut numen adorari quod sit factum et conditum a Deo, sed unum ipsum Deum, qui fecit et condidit omnia. Hieronymus vero contra Vigilantium, qui eamdem calumniam impudentius ecclesiae imponebat, sic loquitur in ep. 53: Os foetidum rursum aperire et putorem spurcissimum contra sanctorum martyrum proferre reliquias, et nos qui eas suscipimus, appellare cinerarios et idololatras, qui motuorum hominum ossa veneremur. Et infra, Nos autem non dico martyrum reliquias, sed ne solem quidem aut lunam, non angelos, non archangelos, non Cheruhim, non Seraphim, et omne nomen quod nominatur, et in praesenti saeculo et in futuro, colimus et adoramus, ne serviamus creatura potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Honoramus autem reliquias martyrum, ut eum cuius sunt martyres, adoremus. In quibus verbis adverto consulto usum fuisse Hieronymum verbis venerandi et honorandi, ut calumniam haeretici evitaret, et adorandi verbum Deo reservaret. Idemque observat in alio libro contra Vigilantium, ubi reliquias ossa veneranda appellat, quam venerationem negabat Vigilantius. propter illam ecclesiae imponens idololatriae maculam, contra quem Hieronymus, Quis, inquam, o insanum caput, aliquando martyres adoravit? Quis hominem putavit Deum? Ex quibus etiam verbis et ex supra dictis concluditur evidens ratio. Nam si martyres ipsos seu eorum beatos spiritus fideles illo modo non adorant, ut supra declaratum est, multo minus eorum reliquias et corpora mortua sic adorabunt. Quae ratio in reliquiis ad Christum dominum pertinentibu snon ita procedit, quia Christo specialis debetur adoratio. Quomodo autem eius reliquiae venerandae sint infra dicemus.
spacer 4. Quod si rex non adeo stricte nomen adorationis intellexit, cur venerationis nomine ad vitandam verbi invidiam et amphibologiam usus non est? Vel (quod ad rem proprius accedit) quid est quod in adoratione reliquiarum abominatur, cum ipsemet reliquias sanctorum aliquo honore dignas esse fateatur? Certe non video quid ei displicere possit, nisi quod reliquias, tanquam res sacras, actibus etiam sacris et religiosis veneramur. Sed in hoc etiam puncto (si ita sentit) toti antiquitati catholicae contradicit et ab antiquis damnatis haereticis, Eunomio, Vigilantio et similibus, non dissentit. Quod variis modis potest breviter ostendi. Primo, quia patres ideo docent reliquias esse venerandas, quia earum honor, illorum sanctorum, quorum sunt reliquiae, est veneratio, et inde eisdem signis, actionibus ac rebus sanctos et eorum reliquias colendas esse demonstrant. Quia ita est cultus reliquiarum cum honore sanctorum coniunctus, ut unus non possit ab alio omnino separari, quia utriusque ratio eadem est, nimirum excellentia sanctitatis, quae proprie, et ut aiunt, formaliter in animo existit, et in corpus et alias reliquias per quamdam participationem et habitudinem redundat. Quam veram et catholicam doctrinam his verbis eloquentissime declaravit Ambrosius, dicto serm. 14, in fine, simul fundamentum adversariorum proponens et evertens: Quod si dicas mihi: Quid honoras in carne iam resoluta atque consumpta, de qua nulla iam Deo cura est ? Et ubi est illud, charissimi, quod ipsa veritas loquitur per prophetam? Pretiosa, inquit, in conspectu domini mors sanctorum eius. Et iterum, Mihi autem valde honorificandi sunt amici tui, Deus. Honorare debemus servos Dei, quanto magis amicos Dei. De qiuibus alio loco dicitur dominus, inquit, custodit omnia ossa eorum, et unum ex his non conteretur. Honoro ergo in carne martyris exceptas pro Christi nomine cicatrices, honoro viventis memoriam perennitate virtutis, honoro per confessionem domini sacratas cineres, honoro in cinerihus semina aeternitatis, honoro corpus, quod mihi dominum meum ostendit diligere, quod me propter dominum mortem docuit non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles, quod reverentur et daemones? Quod et affiixerunt in supplicio, sed glorificant in sepulchro. Honoro itaque corpus quod Chrisins honoravit in gladio, quod cum Christo regnabit in caelo.
spacer 5. Ex ratione igitur honorandi has reliquias, quae longe altior est omni humana iustitia vel dignitate politica recte colligimus, honorem etiam esse altiorem, atque ita sacrum esse, et per res sacras exhibere deberi. Sicque idem Ambrosius, ep. 470 ad fideles per omnem Italiam &c., refert, sibi revelatum esse ut in nomine sanctorum Cervasii et Protasii ecclesiam aedificaret, in qua eorum corpom collocaret, quod sine dubio ad sacrum honorem pertinet. Et in fine epistolae ponit haec verba relata ex libello cum reliquiis invento, Ego servus Christi Philippus abstuli cum filio meo furtim nocte sancta corpora, et in domo mea, Deo solo teste, in ista arca saxea sepelivi, credens me orationibus eorum consequi misericordiam domini nostri Iesu Christi. Honorabat ergo illos altiori mente et fide quam soleant mortuorum corpora solo civili honore tractari. Men sautem et affectio est quae qualitatem cultus constituit et distinguit. Et eodem modo idem Ambrosius, ep. 55, in fine, ad eosdem Italiae populos, de inventione reliquiarum sanctorum Vitaiis et Agricolae ita concludit: Haec vobis pauca et compendiario, dilectissimi fratres, de corporum sanctorum martyrum inventione significare curavimus, ut ipsorum memoriam in ecclesiis facere valeatis.
spacer 6. Similique modo, et ob eamdem rationem, de hoc cultu reliquiarum sentit Eusebius, lib. XIII De Praeparat. Evang., cap. 7 circa principium, dicens: Haec nos quotidie factitamus, qui verae pietatis milites, ut Dei amicos honorantes, ad monumenta quoque illorum accedimus, votaque ipsis facimus tanquam viris sanctis, quorum intercessione ad Deum non parum iuvari profitemur. Quomodo tandem sanctis vota fieri possint et debeant, alibi a nobis explicatum est. blue Certum est autem cultum sacrum continere, proprieque Deo fieri in honorem sanctorum cum Christo regnantium. Addit vero Eusebius specialiter solere fieri circa monumenta sanctorum, ut idem cultus in honorem etiam reliquiarum aliquo modo redundet. Et multa similia habet Theodoretus, lib. VIII Ad Graecos, et apud Gregorium Turonensem, lib. II De Historia Francor., c. 37, et colligitur etiam ex his quae refert Augustinus, lib. XX Contra Faust., cap. 3. De hoc denique sacro honore loquuntur patres quoties de honore reliquiarum loquuntur, ut videri potest apud Hieronymum, ep. 7 ad Leaetam, in princip., Inundans, inquit, populus antle delubra semiruta currit ad martyrum tumulos, si non extorquet fidem prudentia, cxtorqueat saltem verecundia, et epist. 7 ad Eustochium, Martyrum, inquit, ubique sepulchra veneramur, et sanctam favillam oculis apponentes, si liceat, etiam ore contingimus. Similia in vita Hilarionis, et in epitaphio Paulae, et alibi saepe. Et Augustinus, lib. De Cura pro Mortuis Agenda, cap. 17 et 18; Basilius, homil. in quadraginta martyres; Gregorius Nazianzenus, orat. 18 in Cyprianum; et optime Chrysostomus, homil. 66 ad populum, ubi inter alia haec notatu dignissima, Etiam ipse, qui purpuram indutus est, accedit illa complexurus sepulchra, et fastu deposito stat sanctis supplicaturus, et homil. in Psalm. 115, Contemplare (inquit) civitates &c.
spacer 7. Denique quod in hoc genere cultus nihil contra Dei religionem fiat, imo Deo gratissimus sit, ratione fit perspicuum, et miraculis frequenter Deus ipse contestatus est. Ratio ex dictis clam est, quia ossa mortuorum sanctorum non coluntur divino honore. Ergo ex hac parte in hoc cultu non fit contra religionem Deo debitam. Deinde non coluntur ex falsa existimatione ac superstitione, ac si illa perciperent honorem ipsis exhibitum, vel in se haberent excellentiam, propter quam exhibetur. Nam hac mente illis praebere etiam civilem honorem, absonum plane esset et stultum. Coluntur ergo ea fide qua credimus illa esse organa et vasa, quibus ad bona opem sanctus usus est spiritus, ut argute admodum scripsit Augustinus, lib. I De Civit., c. 13. Et quia totum illud redundat in honorem sanctarum animarum, quas etiam credimus non ignorare, et gratum habere obsequium, quod ipsis in corporibus suis a fidelibus fit. Ergo nullus recta ratione utens potest hunc cultum accusare, vel levissimae inordinationis, etiam contra duliam, nedum contra latriam.
spacer 8. Testimonium denique Dei per miracula multiplex a sanctis patribus antiquis refertur, et praecipue videndus est Ambrosius, dictis epist. 53 et 54 ad Marcellinam sororem, ubi inter alia dicit, Dum transferimus sanctorum corpora, caecus sanatus est &c. Quod miraculum cum aliis contra haereticorum calumnias constantissime defendit, serm. 5 de eisdem sanctis Gervasio et Protasio, qui omnino videndus est. Eademquc miracula (ut in duorum tantae auctoritatis et ocularium testium ore irrefragabile sit hoc verbum) recognoscit Augustinus, lib. IX Confcssion., cap. 1, et dicto etiam cap. 17, De Cura pro Mortuis Agenda, et lib. XXII De Civit., cap. 8, ubi alia multa de reliquiis s. Stephani, et aliorum sanctorum refert. Et ideo epist. 103, commendans episcopo Tinciano Gallam et Simpliciolam, inquit, Portant reliquias beatissimi et gloriosissimi martyris Slephani, quas non ignorat sanctitas vstra, sicut el nos fecimus, quam convenienter honorare debeatis. Pluraetiam alia refert Theoderetus, dicto lib. VIII Ad Graecos.
spacer 9. Confirmant praeterea patres frequenter veritatem hanc exemplo Elisei, cuius ossa mortuam excitarunt, ut videre licet in Clemente, lib. VI Const., c. ult.; Chrysost., Orat. in laudem Ignatii Mart., et singulariter in Cyrillo Hierosol., Cateches. 18. Nam id factum esse dicit ut non solum animae sanctorum honorentur, sed credatur quod etiam corporibus mortuorum inest virtus seu potentia propter tot annorum inhabitationem animarum iustarum in illis, quorum ministerio usae sunt. Denique ad hoc testimonium spectat efficacia reliquiarum martyrum contra daemones, tum ad expellendos illos, tum ad coercendos ne in idolis responsa darent. In quo genere pulchra est historia de reliquiis s. Babilae martyris, quas impius Iulianus ex quodam sepulchro transferri iussit, quia impedimento erant Apollini ne in quodam vicino loco gentilibus responsa daret. Fidelium autem ecclesia magna fide et alacritate concurrit ad transferendam arcam martyris, quam deferebant psallentes summis clamoribus, cum exultatione dicentes, Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui confidunt in simulacris suis. Ita refertur in vita Athanasii ex Sozomeno, lib. V Historia, c. 18 et 19; idem referunt aliae ecclesiasticae historiae, Ruffini, lib. II, cap. 35; Theodoreti, lib. III, cap. 9; Socratis, lib. III, cap. 16. Tantum ergo abest ut reliquiarum veneratio idololatria sit, ut potius ad illam confundendam argumentum sit efficacissimum.
spacer 10. Quia vero rex Angliae peculiariter offenditur ac perturbatur consuetudine separandi particulas reliquiarum seu corporum sanctorum, et illas publice ostendendi seu proponendi, idcirco necessarium est antiquitatem etiam et pietatem huius consuetudinis specialiter demonstrare. Tam est enim antiqua haec religio erga martyres, ut de illis sic scribat Theodoretus, dicto lib. VIII, Animae quidem triumphatorum martyrum in coelesti nunc patria vitam agunt, angelorum choros intersitae, eorum vero corporan on singula quidem singulis monumentis conduntur, sed civitates, oppida, paganique conventus haec inter se sortito partiti sunt, laborantibusque animis, ac agrotis corporihus salutares eos confiteri non cessant. Eumdemque morem, eiusque rationem brevi sed gravi et egregia sententia, ut solet, explicavit Ambrosius, dicto serm. 4 de ss. Nazario et Celso, ubi prius dixerat, Exultant felices singularum urbium populi, si unius saltem martyris reliquiis muniantur. Ecce nos populos martyrum possidemus. Deinde vero ita subiungit, Beatum itaque Nazarium martyrem Christi sancta Mediolanensis ecclesia, licet totum corpore secum retineat, et mundo tamen totum in benedictione transmisit. Et addit rationem quam nunc expendimus, Haec est enim sanctorum martyrum gloria, quorum etsi per universum mundum seminetur in cineribus portio, manet tamen integra in virtutibus plenitudo, quasi dicat, magna prudentia et pietate communicari fidelibus per partes reliquias martyrum, quoniam et tota ratio venerationis in singulis contemplari potest, ut integre in eis sancti colantur, et tota etiam virtus obtinendi a Deo beneficia et miracula per talia instrumenta et sanctorum intercessiones in singulis invenitur.
spacer 11. Sic etiam dixit Basilius, dicta hom. 20 de sanctis quadraginta martyribus: Hi sunt qui nostram ohtinentes regionem quasi quaedam turres contra adversariorum incursum refugium exhibent, nec uno in loco sese clauserunt, sed in multis locis hospitio recepti, multorum patrias ornaverunt, nec tamen separati, sed inter se commisti, si in singulos ipsos diviseris proprium numerum non excedunt. Et infra, Nam hi quadraginta sunt unum, et omnes apud singulos. Sic item Gregorius Nazianz., oratione 3, quae est prima contra Iulianum, § Non victimas, inter alias martyrum laudes adiungit, Quorum vel sola corpora idem possunt, quod animae sanctae, sive tangantur sive honorentur, quorum vel solae sanguvnis guttae atque exigua passionis signa idem possunt quod corpora. Et in carmine iambico 18 ita scribit:

Venerationi tanquam magnae est veritas,
Exiguus etiam pulvis, ut vel ossium
Particula veterum quaepiam, aut paulum comae,
Vestisve, sparsi aut sanguinis quaedam notae,
Cultum parem habeant, atque corpus integrum.

Unde similiter, orat. 18 in Cyprianum, inter narranda eius miracula dicit, vel cineres Cypriani miracula fecisse.
spacer 12. Gregorius vero Nyssen., orat. in s. Theodorum martyrem, cum maiori exaggeratione dicit quod pulverem, quo conditorium, ubi martyris corpus 1uiescit, ohsitum est, auferre permittat, pro munere pulvis accipitur, ac tanquam res magni pretii condenda terra colligitur. Nam ipsas attingere reliquias, si quando contingat ut id facere liceat, quam id sit multum desiderandum et optandum, ac summarum precum donum, sciunt experti, et eius desiderii compotes facti. Ex verbis autem quae subiungit discere possumus causam ob quam ex reliquiis martyrum partes aliquae separatae serventur, ut interdum possint populo ostendi, ut fide ac pietate illas aspiciant et, si opus fuerit, ad spiritualem fructum complectantur. Nam ut idem sanctus subiungit, Qui eas intuentur, quasi corpus per se vitens et florens amplectuntur, oculis, ori, auribus, omnibus sensuum instrumentis adhibentes; deinde offlcii et affectionis lacrymas martyri, quasi integer esset et appareret, superfundentes, ut pro ipsis precator intercedat, supplices preces offerunt.
spacer 13. Hoc denique recte confirmat, et antiquum morem apertissime ostendit Hieronymus, Contra Vigilantium, non longe a principio, ubi verba eius refert dicentis, Quid necesse est te adorare illud nescioquid, quod in modico vasculo transferendo colis? Quid pulverem linteamine circumdatum adorando oscularis? red Contra quem postquam Hieronymus declaravit illam non esse adorationem latriae seu divinam, subiungit, Et audes dicere, illud nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis? Quid est illud nescio quid? Scire desidcro, expone manifestius, ut tota libertate blasphemes. Pulvisculum, inquit, in modico vasculo pretioso velamine circumdatum. Dolet martyrum reliquias pretioso operiri velamine &c. Et infra: Ergo sacrilegi sumus, quando apostolorum basilicas ingredimur? Omnes episcopi non solum sacrilegi sed et fatui iudicandi, qui rem vilissimam et cineres dissolutosi n serico et vase aureo portaverunt. Non potuit profecto clarioribus verbis usum praesentis ecclesiae testimonio et exemplo omnium episcoporum sui temporis approbare. Videat rex Angliae utrum audeat illos,ut sacrilegos et fatuos damnare, quod Hicronymus tanquam absurdissimum et prorsus incredibile reliquit.
spacer 14. Unde etiam facile ostenditur quam sit frivola et indigna collatio quam rex quasi irridens proponit inter hunc modum venerandi reliquias, et supplicium quo solent puniri malefactores, capita eorum, aut alias cadaverum partes in publicis et excelsis locis ad perpetuam infamiam et poenam post mortem duraturam suspendendo. Nullus enim reliquias martyrum ad infamiam in publico collocat, nisi qui fideles persequendo martyres facit, et postea gloriam martyrii per similem infamiam et poenam obscurare conatur. Quapropter non immerito possumus, Hieronymum imitando, exclamare, Nosne sumus qui sanctos honoramus, an ille qui honorantibus illos vivis habitaculum, mortuis sepulchrum, negat, qui fratrum (utique fidelium) exilia postulat? Et paulo inferius, Quis ossa sanctorum et innoxios cineres hucusque verberari ab imbribus sinit? Profecto, ut dixi, non nisi ille qui fideles persequendo martyres facit. Ecclesia autem catholica non ad infamiae imaginem, ut rex ludificatur, sed ad maiorem honorem, et ad ostensionem amoris, et ad fidem ac devotionem excitandam, reliquias sanctorum illo singulari modo conservat, suisque fidelibus videndas et tangendas proponit. Imo insuper addo, hanc ipsam consuetudinem ostendere longe altiori modo ecclesiam de sanctis reliquiis sentire quam vulgarium hominum mortua corpora soleant reputari. Quod mihi Gregorius Nyssenus, in dicta orat. de s. Theodoro, his verbis explicavit: Postquam enim dixit, Corpus s. Theodori, veluti rem charam magnique aestimatam atque reconditam, in tempus regenerationis servari, multis singularibus et eximiis rebus praeditum, propter quas ad alia corpora, quae communi et vulgari morte dissoluta sunt, neccomparandum quidem est, idque in simili materia naturae, subiungit, Nam cceterae quidem reliquiae abominabiles plerisque sunt, ac nemo lubenter sepulchrum praeterit, aut si ex inopinato apertum offendit, &c., praetercurrit. At si venerit in aliquem locum similem huic, ubi hodie noster conventus habetur, ubi memoria iusti sanctaeque reliquiae sunt, primum quideme arum rerum quas videt magnificentia oblectatur. Et infra: Cupit deinceps ipsi conditorio appropinquare. sanctificationem ac benedictionem contrectationem eius esse credens. Consulens ergo ecclesia huic pietati fidelium, illis interdum publice particulas reliquiarum videndas ct tangendas proponit, idque in maiorem sanctorum gloriam cedere, quidquid adversarii calumnientur, prudenter existimat.
spacer 15. Nec omittam in hoc puncto addere multas esse reliquias sanctorum quae partes corporum non sunt, et ideo cum eis sepeliri non debent, sed cum debito honore servari ,quarum rex nullam mentionem fecisse videtur, quia illam suam imaginum infamiam ad illas non poterat accommodare. Huiusmodi sunt vestes sanctorum, quae manibus contactae aegritudines interdum repellunt, ut de vestibus sanctorum Gervasii et Protasii affirmat Ambrosius, epist. 54, et de sudariis ss. Vitalis et Agricolge idem dicit, ep. 55, ubi etiam clavos et cruces martyrum inter has ponit reliquias. Multi etiam ex allegatis patribus mentionem faciunt vestium sanctorum, easque aliis reliquiis aequiparant, et in eodem habent honore, ut ex Nazianz. et Augustino maxime intelligi potest. Unde Cyril. Hieros., Cateches. 18, Etiam sudaria ei semicinctia extra corpus existentia, dicit, contacta ab aegrotis, illos ab infirmiiate liberabant. Ratio autem moralis sumi potest ex Augustino, lib. I De Civit., c. 13: Quia paterna vestis et annulus, ac si quid huiusmodi. tanto charius est posteris quanto erga parentes maior affectus. Sic ergo vestium sanctorum affectus et rcverentia, erga ipsos sanctos amorem et venerationem ostendit. Unde in vita Antonii legitur, cum Antonius in morte sic praecepisset: Melotem, et pallium tritum, cui superiaceo, Athanasio episcopo date, quod mihi novum ipse detulerat. Idem Athanasius vitam scribens sic subiungit, Legatarius autem Antonii benedicti, qui tritum pallium cum melote imperio eius meruerat accipere, Antonium in Antonii muneribus amplectitur, et tanquam magna haereditate ditatus, laetanter vestimentum recordatur, imaginem sanctitatis.
spacer 16. Et in hoc ordine reliquiarum ponendae sunt res aliae, quibus sancti in hac vita familiariter usi fuerunt, ut sunt libri et res similes, nam omnium est eadem ratio. Atque ita cathedram s. Iacobi apostoli, et primi Hierosolymorum episcopi, usque ad tempus suum fuisse ab llius successoribus cum magna aestimationes ervatam, refert Eusebius, lib. VII Histor., c.14, in fine, et subdit, Unde declarat perspicue quemadmodum veteres patres ad nostram usque aetatem sanctis viris oh eorum veram erga Demn pietatem, debhitam venerationem attribuerint, et adhuc tribuere non cessent. Quam traditionem conservans sancta et catholica Romana ecclesia, Petri et Pauli non solumc orporum reliquias, sed etiam Petri cathedram et catenas usque ad hodiernam diem religiose conserval, easque in propriis festivitatibus Christiano populo videndas, tangendas et venerandas proponit.

CAPUT 11
DE VERA IMAGINUM SANCTARUM VENERATIONE SEU ADORATIONE

SUMMARIUM

1 - 4. Iconomachorum haeresim Anglia excitat. spacer5. Fideles nunquam imagines orant. Orare coram imagine et illi supplicare multum inter se dissident.spacer6 - 7. In imaginibus nullam agnoscunt catholici sanctitatem intrinsecam.spacer8. Imagines dicuntur sanctae ab intrinesco. spacer9 - 10. Latriae cultum imaginibus exhibere prohibitum est. spacer11 - 14. Adoratio imaginum ab apostolis inchoata. spacer15. Evasio refellitur. spacer16. Finis imaginum. Oratio nullo modo tendit in imaginem, adoratio vero proxime versari potest circa illam. spacer17. Solae creaturae intellectuales propter se coluntur. spacer18. Venerationem imaginum esse aeque antiquam concluditur atque usum earum.spacer19. Comprobatur miraculis venerato sacrarum imaginum. spacer20 - 21. Imaginum contumeliae sunt gravissimum sacrilegium. spacer22. Ratio naturalis commendat venerationem imaginum.

ONTRA imagines sacras vehementius invehitur rex Angliae, earumque venerationem, sicut et reliquiarum, intolerabilem idololatriam appellat. Non vult tamen iconomachus haberi: semper enim nomen et notam haereticorum fugit, quorum doctrinam sequ inon dedignatur. Probat autem se non essei conomachum, quia non arguo (inquit) si quis aut fingere statuas aut imaginas pingere, sive ad publicum splendorem sive ad privatorum hominum domesticos usus volet. At hoc non satis est ut iconomachus non sit, nisi etiam fateatur sacras imagines venerandas esse, et non solum ad externum splendorem, et domesticos usus, sed maxime ad usus sacros, ad Dei sanctorumque honorem et bonum animae retinendas esse confiteatur. Prima enim ac praecipua haeresis iconomachorum fuit imagines Christi et sanctorum venerandas non esse, eiusgque auctor fuit Xenaias Persa, qui cum esset servus,et nondum baptizatus, episcopus a Petro Cnapheo factus est, ut refert Nicephor., lib. XVI Hist., c. 28, et subiungit, Prhnus (o audacem animum et os impudens!) vocem illam evomuit, Christi, et eorum qui ilii placuerunt, imagines venerandas non esse. Et ex Theodoro lectore, antiquiore scriptore, eadem historia eademque origo illius haeresis habetur per Anastasium in septima Synodo, action. 1. Et in eodem sensu eamdem haeresim postea secuti sunt Leo Isauricus, Copronymus Constantinus, et alii posteriores.
spacer 2. Denique in eodem sensu damnata fuit illa haeresis ab ecclesia. Nam si satis esset ad fidei integritatem confiteri imagines esse aptas ad splendorem humanum et domesticos privatosque usus, vix credo, inventus esset homo rationis compos, qui omnem imaginum usum, etiam humanum, damnasset, acsi ars pingendi intrinsece mala esset vel specialiter Christianis prohibita. Vel certe si Manichaei vel alii antiquiores haeretici illum errorem docuerunt, ut multi volunt, ad damnandum talem errorem satis fuisset ecclesiae definire non omnem usum imaginum malum esse, seu civiiem ac privatum usum earum permitti. Quia vero per hoc non sufficienter condemnabatur error iconomachorum, ideo contra illos definitum est venerandas esses acras imagines, et publicum ac sacrum se uecclesiasticum illarum usum retinendum. Si ergo rex Angliae hoc neget, Manichaeus quidem poterit non esse, iconomachum autem se esse negare non potest.
spacer 3. Praeterea praecipuus error iconomachorum fuit idololatriae accusare et damnare ecclesiam, eo quod Christi et sanctorum imagines coleret seu veneraretur, unde ipsas imagines idola vocabant, et hac ratione eas e templis auferebant, et omnibus ignominiis afficiebant, et in ignem tandem coniiciebant. Quae omnia constant ex antiquis historiis et ex septima synodo, action. 1 et sequentibus latissime, quae in summum redegit Photius in epistol. de septem Ssynodis, quae in tertio tomo conciliorum ante eamdem synodum praemittitur. Rex autem Angliae expresse dicit se pro intolerabili idololatria habere et abominari adorationem imaginum, intelligens sine dubio adorationem quam ecclesia Romana imaginibus dare consuevit; et paulo inferius conatur probare imaginem esse idolum, et ad utrumque suadendum scripturae testimoniis utitur quae iconomachi etiam contra ecclesiasticam traditionem allegabant, ut ex dicta synodo, action. 3 et 7, habetur. Ergo negare non potest rex quin sententiam in iconomachis damnatam ipse defendat. Quid ergo illi deest ut iconomachus sit? An forte quod imagines non confringat, ignominiis afficiat aut comburat? Profecto, licet hoc ita esset, eum ab haeresi iconomachorum non excusaret, cum haeresis in animo et pertinaci sententia sit, etiamsi in illos exteriores effectus non prodeat.
spacer 4. Verumtamen de protestantibus notum est in violandis imaginibus non fuisse antiquis iconomachis impares, ut ipsi etiam Angli satis experti sunt, et recentiores ipsorum historiae copiose testantur. blue Ergo rex, qui eidem protestantium sectae adhaeret et regiam illi exhibet auctoritatcm, easdem imaginum contumelias approbat, et earum auctor censeri debet. Contra hanc haeresim nunc novam disputationem instituere supervacaneum duco, cum haeeresis nova non sit, et eisdem temporibus quibus olim exorta est, plenissima eruditione et summa auctoritate sit ins eptima synodo generali damnata. Damascenus etiam libros pro imaginibus scripsit, qui ad impugnandam illam haeresim sufficiunt, praeterquam quod nostris temporibus multi viri catholici de hoc argumento copiosissime et efficacissime disputarunt. Nihilominus tamen praetermittere non possumus, quin singula regis verba expendamus, ut obiectionibus quas indicat, satisfaciamus inde namque veritas catholica confirmabitur.
spacer 5. Primo ergo ecclesiam novitatis accusat per haec verba, quod illas (id est, imagines) adorare, quod illis supplicari, quod aliquam sanctitatis opinionem affingi illis oporteat, id quidem antiquis inauditum. In quibus verbis oportet vel falsa a veris discernere, vel obscura et ambigua declarare, ne vana sit contentio, et ubi non est, error cogitetur vel fingatur. Et imprimis verbis illis, Quod illis supplicari, significatur esse in ecclesia, vel ab illa approbari, consuetudinem orandi imagines vel illis supplicandi. Hoc autem non ita est, in nullo enim decreto ecclesiastico vel gravi scriptore catholico ille modus loquendi invenietur. Imo concilium Tridentinum, sess. 25, decreto de vener. imaginum, expresse dicit habendas et retinendas esse imagines, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam, non quod credatur vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda. Notum est autem omnes catholicos huius sacri concilii doctrinam indubitanter amplecti. Ergo falso attribuitur catholicis, quod imagines ipsas orent, et ab ipsis petant. Erravit autem fortasse qui hoc dixit, quia idem esse credidit orare coram imagine et illi supplicare, cum tamen longe diversa sint. Nam fidelis qui orat coram imagine virginis, verbi gratia, mentem habet in virgine fixam, et illam precatur, et non imaginem, licet illam oculis corporis conspiciat. Non enim ignorat solum illum esse orandum qui possit preces audire et facere, vel interccdere prout rogatur, orat tamen nihilominus coram imagine ut ad maiorem devotiouem et attentionem illius conspcctu moveatur. Supplicaret autem imagini, qui ab illa peteret tanquam ab auditum et mentem habente, quod non solum catholici instructi in fide, verum etiam nec rustici homines cogitare possunt, et ideo licet coram imaginibus oremus, non tamen imagines ipsas. Coram illis autem orare antquissimumin ecclesia fuit, ut intelligi potest ex liturgia Chrysostomi,et aliis, atque etiam ex historiis quas infra adducemus.
spacer 6. Deinde in verbis illis, Quod aliquam sanctitatis opinionem affingi illis oporteat, non solum antiquis, ut ibi dicitur, sed etiam praesentibus omnibus fidelibus ac vere catholicis inauditum quidpiam a protestantibus, regi in hac re sicut in aliis perniciose imponentibus, falso tribuitur, nisi fortasse in verbo sanctitatis aliqua vel ignorantia vel deceptio lateat. Nam imprimis idem concilium Tridentinum citato loco pariter dixit, Non quod credatur aliqua inesse in iis divinitas vel virtus propter quam sint colendae. Ubi excludendo ab imaginibus divinitatem, principaliter excludit veram sanctitatem per essentiam, dum vero ait non habere aliquam divinitatem, significat, neque veram aliquam participationem divinae excellentise et sanctitatis eis inesse. Hocque magis declarat dum subiungit non esse in eis virtutem aliquam, nam perinde fuit ac si diceret, non esse in eis veram sanctitatem etiam creatam. Ergo illa opinio sanctitatis affictae imaginibus commentum est protestantium, quiregi imposuerunt, nam a catholicorum sensu aliena est, cum sit in orthodoxo concilio damnata.
spacer
7. Dixi autem, nisi in verbo sanctitatis aliquid lateat. Nam, iuxta doctrinam Augustini, lib. II De Peccatorum Merit. et Remission., cap. 26, non unius modi est sanctificatio, et sic etiam multi modi sunt sanctitatis, ut idem Augustinus dixit, serm. 14 de verbis apostoli, c. 9. Nam etiam communes cibos per verbum Dei et orationem sanctificari dixit apostolus, 1 ad Timoth, 4, et de pane benedicto, qui olim catechumenis dabatur, dicit idem Augustinus sanctum esse, et sanctiorem quam sint communes cibi, etiam privatim benedicti, et panes propositionis in lege veteri dicebantur sancti, et arca foederis sancta censebatur, iuxta illud Psalm. 98, Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est, quod ad litteram recte de arca intelligitur, quae scabellum pedum domini dicitu 1 Paralip. 28. Et arca testamenti vocata est arca sanctificationis, Psal. 131. Et dies festivi dicuntur sancti ef venerabiles, Exodi 12, et vestes sacerdotales dicuntur sanctae, Exodi 28. Denique templum ipsum, et maxime sacratior pars eius, et sacra vasa, et alia cultui divino dicata, sancta dicebantur. In his ergo omnibus aliqua sanctitas cogitanda est, quia nihil nominatur sanctum nisi ab aliqua sanctitate. Non est autem illa sanctitas vera, seu formalis et intrinseca (ut aiunt), sed habitudo quaedam ad veram aliquam sanctitatem, ut theologi latius declarant.
spacer
8. Cum ergo dicitur oportere aliquam sanctitatis opinionem de imaginibus concipere, si non de vera sanctitate, quae propria est intellectualium rerum, sed de analoga et quasi metaphorica sanctitate, per habitudinem seu denominationem (ut aiunt) extrinsecam intelligatur, id non solum sine rubore aut metu tanquam verum admittimus, sed etiam a patribus traditam et ratione naturali evidens esse, suppositis maxime fidei principiis ostendemus. Nam sacrae imagines, eo ipso quod ad repraesentandas personas vere sanctas formatae, et ad honorem aliquem eisdem sanctis exhibendum, et ad decentem et religiosum ornatum templorum, et ad spiritualem profectum animarum institutae ac deputatae sunt, inter res sacras merito censeri debent. Unde, sicut loca, vasa, et vestinenta sacra, et alia proxima divini cultus instrumenta sanctitatem quandam extrinsecam, ut dixi, participare censentur, et ita passim in Exodo et Levitico, et aliis locis scripturae sanctae vocantur, ita etiam imagines sanctorum his rebus sacris in hoc genere sanctitatis aequiparantur. Quod saepe tradit concilium Nicaenum II, et specialiter in act. 2, Adrianus papa, in epist. ad imperatores, Non est dubitandum (inquit) omnia quae in ecclesiis Dei ad laudem et decorem domus illius constituuntur sancta et colenda esse. Atque id ex similitudine rationis facile intelligi potest, et ex sanctorum testimoniis, quae statim referemus, magis constabit. blue Declarari denique potest humana et morali ratione, ac exemplo imaginis regiae, quo in hac materia saepe utuntur sancti. Nam imago regis non est quidem rex, neque in se veram regis excellentiam habet; tamen quia regem repraesentat, et quasi vicem eius sustinet, tanquam quid regale aestimatur, et ideo peculiarem quamdam reverentiam sibi conciliat. Ergo altiori modo et ratione imagines sanctorum, quatenus ipsos repraesentant, umbram quamdam sanctitatis participant, ratione cuius sanctae et sacrae per quamdam analogiam nominantur. In his ergo duobus punctis nihil amplius immorari existimo necessarium.
spacer 9. Venio ad verbum adorandi, quod ad substantiam causae, ut sic dicam, spectat. In quo iterum adverto mutasse regem verbum venerandi, quo in principio confessionis suae uti coeperat, in verbum adorandi, ut exaggeret vel magis apparentem reddat reprehensionis causam. Nos autem ad verbi invidiam et amphibologiam tollendam, sicut in reliquiis fecimus, ita etiam hic interrogamus quid per verbum adorandi significare voluerit. Nam si illo utitur ut antonomastice significat supremum et absolutum latriae cultum soli Deo debitum, fatemur quidem ingenue inauditum esse antiquis oportere imagines adorari. Imo nos addimus non solum esse inauditum, sed etiam saepissime negatum, non solum ab antiquis sed etiam ab illis patribus quos rex ipse recentiores appellat, etiamsi ante mille annos praecesserint. Gregorius enim, lib. VII, in dict. 2, ep. 53 ad Secundinum, qui ab illo imagines petierat, eius laudans desiderium, ait, Scio quod imaginem salvatoris nostri non ideo petis ut quasi Deum colas, sed ut ob recordationem filii Dei in eius amore recalescas, et nos quidem non quasi ante divinitatem, ante illam prosternimur, sed illum adoramus per imaginem, aut natum, aut passum, sed in throno sedentem recordamur. Et infra, ep. 109 ad Serenum, et latius lib. IX, ep. 9, ad eumdem illum reprehendit eo quod imagines confregerit; zelum autem laudat quoniam putaverat non esse adorandas, utique tanquam deos, seu tanquam idola, in quo aliqui errabant;. Aitautem Gregorius illos fuisse docendos et instruendos, ob privatum autem errorem non fuisse imagines confringendas.
spacer 10. Et in hoc sensu saepe utuntur verbo adorandi antiqui patres ut supraa annotavi, et in eodem dicitur in septima synodo, act. 1, in definitione fidei, secundum nostram fidem non exhiberi imaginihus veram latriam. Et inferius Tharasius, in epist. ad Constantinum et Irenem, licet utatur verbo adorandi, statim explicat non intelligere de divina adoratione, et ideo ostendit verbum adorandi, iuxta Graecam proprietatem, minores etiam adorationes comprehendere. Et in eodem concilio, action. 3, Constantinus, Constantiae episcopus, qui iconomachus fuerat, abiurando haeresim, ita loquitur: Complector venerandas imagines, adorationem autem, quae fit secundum latriam, hoc est Dei culturam, tantum modo trinitati conservo. Et Adrianus papa, in epist. ad Constantinum et Irenem, et in altera epistola ad Tharasium, accurate distinguit modum venerandi imagines, et interdum verbum adorandi singulariter Deo tribuit, comparatione utique imaginum, quas dicit esse honorandas, licet interdum etiam dicat esse adorandas. Denique concilium etiam Tridentinum, citato loco, imaginibus dixit debitum honorem et venerationem impertiendam; per illas vero (ait) Christum adoramus, et sanctos veneramur. Sumpto igitur adorandi verbo in hac restricta significatione, immerito rex ecclesiae catholicae attribuit quod imagines adoret vel adorandas esse doceat. Incredibile autem videtur regem Angliae tanta ignorantia rerum Romanarum laborare, ut sibi persuaserit Romanam ecclesiam hoc modo adorare imagines, aut concilia et patres qui pro imaginum veneratione pugnarunt, in hoc sensu fuisse locutos. Neque magis credibile est, per calumniam voluisse regem hoc crimen catholicis imponere. Est ergo verisimilius credere regem, quamcumque venerationem imaginum, praesertim sub specie sanctitatis et religionis, esse pravam et inseparabilem ab idololatria, et ideo verbum adorandi in latiori significatione usurpasse. proofme
spacer 11. Si ergo rex verbum adorandi in generali significatione et de quacumque sacra veneratione intellexit, profecto non minus mirabile est quomodo ausus fuerit dicere inauditum esse antiquis imagines adorari seu adorandas esse, cum oppositum tam sit vulgare et evidens ut vix possit ignorari. Nam imprimis in praedicta septima synodo, et a Damasceno in libris De Imaginibus, et ab Adriano I pontifice, lib. De Imaginibus contra libros Pseudocarol., et Iona Aurelianensi, et ab aliis recentioribus, tam multa ex antiquis patribus ad huius fidei et consuetudinis antiquitatem ostendendam allata sunt ut nullus, qui ea legerit, dubitare possit hanc esse traditionem a temporibus apostolorum inchoatam, et per continuam seriem ac successionem perpetuam in ecclesia retentam. Primo enim ipsummet Christum imaginem sui non manu factam ad Abagarum misisse in Edessam antiquae historise ecclesiaticae referunt: Evagrius, lib. 4 Hist., c. 26; Nicephor., lib. II, cap. 7; et Damasc, lib. IV De Fide, c. 47; et recipitur in dicto concilio Nicaano II, act. 5; et defenditur ab Adriano papa, epist. 3, ad Carolum Magnum, cap. 18, qui etiam affirmat Stephanum papam, praedecessorem suum, illam historiam approbasse.
spacer 12. Deinde in eodem concilio Nicaano II, act. 4, Gregorius quidam, episcopus Pessinuntis, refert canonem apostolicum de imaginibus in templis collocandis, editum in concilio Antiocheno, tempore apostolorum coacto, cuius meminit Innocentius I, ep. 48 ad Alexandr., illiusque canones, ex inventis a Pamphilo in bibliotheca Origenis, refert Turrianus, lib. IV Contra Magdeburgenses, c. 25, ubi hunc canonem de imaginibus plenius refert quam in septima synodo referatur, et sic habet: Ne decipiantur salvati (id est fideles) ob idola, sed pingant ex opposito divinam humanamque manu factam, impermixtam effigiem Dei veri ac salvatoris nostri Iesu Christi ipsiusque servorum, contra idola et Iudaaos, neque errent in idolis, neque similes fiant Iudaeis. Ubi obiter notari potest tantum abesse ut imagines sint idola, ut potius ad confutationem idolorum introductas sint, et veluti ad medium inter Iudaismum et gentilismum tenendum, ut infra explicabo. Nota item est historia de antiquissima imagine salvatoris Caeseae collocata, a femina quam dominus a profluvio sanguine liberavit, Matth. 9, quam refert Eusebius, lib. VII Histor., cap. 44, qui addit non esse mirum hoc effecisse feminam illam in recognitionem accepti beneficii, cum et nos (ait) Petri et Pauli apostolorum, et Christi etiam ipsius imagines in picturis colorum varietate expressas conservatasque aspexerimus. Eamdem historiam de statua Christo erecta a praedicta muliere in memoriam beneficii refert Nicephorus, lib. XL, cap. 3, et addit a Iuliano Apostata fuisse ablatam, et contumeliose confractam, Christianos vero, sicut potuerunt, illam in ecclesiam transtulisse, et cultu convenienti prosecutos esse.
spacer
13. Constantinum praeterea, cum ecclesias aedificare coepit, eas simul variis imaginibus et statuis argenteis apostolorum et aliorum sanctorum ornasse memoriae proditum est a Damaso pontific., in Sylvestro, et a Paulino, epist, 42, et aliis. Ad haec Augustinus, XXII Contra Faust., c 73, commemorat imaginem Abrahae sacrificantis fiiium multis locis fuisse depictam, et lib. IV De Consensu Evangelistar. idem affirmat de imaginibus Christi et apostolorum Petri et Pauli. Ambrosius etiam, epist. 57, cum Gervasio et Protasio apparuisse sibi personam gravem, quae similis (inquit) erat beato Paulo, cuius me vultum pictura docuerat, id est imago Pauli, quam familiarem habuisse videtur. Quod etiam de b. Chrysostomo refert Damascenus, orat. De Imaginibus, dicens: Habebat autem effigiem apostoli Pauli in imagine in loco ubi propter corporis imbecillitatem quiescebat. Gregorius etiam Nyssenus, oration. in Theodorum martyrem, refert certamina sanctorum martyrum et eorum praesidis Christi, tanquam in libro quodam potuisse in ecclesiis legi, coloribus artificiosis depicta. Et sanctus Basilius, Homil. De Sancto Barlaam, quae est 48, postquam lingua sua martyris fortitudinem depinxit, sic concludit: Exurgite nunc, o praeclari athleticorum gestorum pictores. Mutilam ducis imaginem vestro illustrate artificio, et obscurius a me depictum coronatum athletam vestrae industriae coloribus conspicuum reddite. Abibo certaminum ac victoriarum martyris a vobis posita imagine victus, gaudeho tali hodie per vestram dexteritatem victoria superatus. Et infra, Pingatur in tabula una et certaminum agonotheta Christus, cui sit gloria in saeculorun saecula.
spacer 14. Legi etiam potest Nazianzenus, orat. 23, circa principium, ubi commemorat angelos cum corporea forma vestitu candido solitos fuisse depingi, ad significandum (inquit) naturalem ipsorum puritatem. Et idem usus imaginum colligitur ex eodem, epist. 49 ad Olympium, et infinita alia ex patribus et historiis afferre possemus. Quod si fortasse protestantes praedictas historias ut incertas reiecerint, nihilominus scripta patrum et testimonia quae usum imaginum supponunt et probant, negare non possunt. Deinde licet in una vel alia historia possit esse aliquis error seu defectus veritatis, tamen ubi tot concurrunt exempla, multis et gravissimis testibus confirmata, valde temerarium esset omnia falsitatis arguere propter solam pertinaciam propriae opinionis, sine alia probatione. Denique licet protestantes haec non admittant, saltem sine ullo fundamento astruent cultum imaginum fuisse ab antiquis inauditum.
spacer 15. Dicent fortasse praedictis historiis et testimoniis probari quidem usum imaginum, non autem cultum vel adorationem, de qua rex praefatis in locis loquitur. Advertant autem, obsecro, non quemcumque usum politicum et privatum, sed ecclesiasticum et sacrum, ex dicta traditione demonstrari, et cum eo coniunctam esse venerationem imaginum quae saepe in eisdem locis expresse ostenditur. Quod quidem patres septimae synodi diligentissime expenderunt, et ideo, postquam in act. 7 exhibendam esse imaginibus salutationem et honorariam adorationem definissent, protinus addiderunt, Sic enim sanctorum nostrorum patruum optima disciplina et ecclesicae catholicae habet traditio, et in fine exclamavit sancta synodus, Omnes sic credimus, haec est fides apostolorum, haec est fides patrum. Nos antiquae eecclesiae legislationi insistimus, nos decreta patrum custodimus.
spacer 16. Potest autem haec veritas ita declarari: nam imagines quidem non sunt per se ac principaliter factae ut adorentur, sed potius ut per eas colantur et honorentur personae quas repraesentant, simulque ut ad sacrum templorum cultum, et ad spiritualem utilitatem fidelium inserviant. Hinc autem necessitate quadam etiam naturali rationi conformi ortum est ut ipsae etiam imagines venerandae sint, et debito honore tractandae. Quod fieri potest duplici modo et ratione. Primo, quia in eis et per ipsas adorantur prototypa, ad quae intentio adorantis praecipue fertur, ut concilia Nicaenum et Tridentinum declararunt. Unde fit ut qui sic adorat Christum, verbi gratia, in imagine, id faciat simul venerando imaginem, circa illam signum venerentiae exercendo, ut osculando, salutando &c. In quo est notandum discrimen inter orationem et adorationem: nam oratio sive mente sive voce fiat coram imagine nullo modo ad imaginem pertinet, neque illam (ut ita rem explicem) contingit, quia ad intelligentem solum potest immediate referri; adoratio vero, quae per actionem corporis exhibetur, licet dirigatur ad personam, proxime exerceri potest circa rem distinctam a persona, quatenus illi coniuncta est, vel re ipsa, ut est vestis, vel thronus in quo rex sedet, vel habitudine, ut est imago, reliquiae, et similia. Et ideo quando pcr haec quasi instrumenta adorantur personae, necessc est ut etiam ista intrumenta seu imagines aliquo imodo coadorentur.
spacer 17. Alio modo possunt et debent imagines cum veneratione tractari, quoties actio aliqua circa illas exercetur, etiamsi tunc propria et formalis adoratio personae non fiat, sed solum spectetur imago ut res quaedam sacra, quae cum debita veneratione tractanda est, sicut ad alias res sacras reverenter accedimus, ut septima synodus in sua definitione dixit. Et sic etiam dixit Gregor., libr. VII, indict. 2, epistol. 5: Sublata, cum ea, qua debitum est, veneratione, imagine genitricis Dei et cruce. Et nihilominus haec etiam reverentia respectiva est respectu imaginis, quia tota exhibetur propter rem repraesentatam. Atque ita fit ut tota haec veneratio imaginum sit diminuta, et secundum quid, respectu venerationis prototyporum. Et consequenter efficitur ut veneratio imaginum quorumcumque sanctorum angelorum et hominum, infra Christum dominum, non solum deficiat a vera latria, sed etiam a propria dulia simpliciter dicta, quae est absoluta veneratio propter propriam excellentiam. Unde veneratio etiam quae exhibetur imagini Christi, licet cum ipsius Dei adoratione sit coniuncta, non tamen est absoluta latria, prout circa imaginem versatur, sed respectiva et secundum quid, quia tota tendit ad Deum, et in eius excellentia fundatur. Et hac ratione interdum dicunt patres solas intelligentes personas esse venerandas vel adorandas, utique absolute et propter se; aliquando vero asserunt etiam res inanimes posse adorari, cultu scilicet respectivo et propter aliud, ut videre licet in dicta epistola Adriani ad Constantinum et Irenem, et saepe in aliis locis eiusdem concilii. Et sic etiam dixit Augustinus, lib. III De Trinit., cap. 10, signa mirabilia operum Dei, praesertim divina virtute facta et permanentia, et stuporem habere tanquam mira, et honorem tanquam religiosa; quae vero ab hominibus fiunt, honorem habere posse tanquam religiosa, licet stuporem non efficiant.
spacer 18. Sic ergo intellecta hac imaginum veneratione, recta ratione concluditur tam esse antiquam in ecclesia quam est antiquus sacer imaginum usus, ut recte dixit Nicephor. Constantinopolitanus, in Dialogo Orthodoxo de Imaginibus apud Turrianum, supra, ubi inter alia inquit, Cum quaerit haereticus uhi scriptum sit de adoranda Christi imagine, respondendum est ibi scriptum esse ubi scriptum est adorandum esse Christum, quia imago unum est cum prototypo, non natura, sed habitudine, et ideo communionem etiam habet et nominis et honoris, modo utique praedicto. Quam doctrinam Athanasii auctoritate et aliorum patrum confirmat. Potest praeterea idem colligi ex ipso antiquo usu sacrarum imaginum: nam in templis et altaribus collocatae semper fuerunt, ut ex testimoniis citatis constat, et epis. 3 Adriani papae ad Carolum Magnum. Hoc autem pertinet ad religiosum cultum et venerationem, praesertim quia etiam in sacris calicibus ponebantur, ut constat ex Tertulliano, in lib. De Pudicitia, cap. 7 et 10. Item in sacris litaniis et processionibus consuetum fuit imagines crucis et sanctorum deferri. Et Beda, lib. I Historiae Anglorum, cap. 25, refert, Augustinum et socios ad praedicandum evangelium ingressos fuisse crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem domini salvatoris in tabula depictam. Idem etiam ostendit usus accendendi lumina coram imaginibus, ut ex Fortunato, lib. IV De Vita Sancti Martini, in fine, colligitur. blue
spacer 19. Accedit saepe probasse Deum hanc venerationem imaginum miraculis seu signis mirabilibus, quale fuit in illa Cbristi imagine Caesareae collocata per modum statuae, quod ad eius pedem quaedam herba exorta, cum fimbriam eius crescendo attingeret, vires ad pellendum morbos accipiebat, ut historici, et patres supra allegati referunt, et Gregorius Turonensis, lib. I De Gloria Martyrum, cap. 21, et similia divina beneficia facta per imaginem Christi ad Abagarum missam referunt historiae supra citatae. Huc etiam spectat quod saepe sola unctione olei lampadum ardentium coram imaginibus infirmi sanati sunt, ut constat ex Fortunato, supra, et aliis. Item satis admiratione dignum est, quod Damascenus, lib. III De Imaginibus, circa finem, refert de Theophilo Alexandrino, qui propter inimicitias quas cum Clirysostomo in vita gesserat, mori non est permissus donec allata fuit imago Chrysostomi, quam ille cum adorasset, spiritum emisit.
spacer 20. Praeterea imaginum sacrarum iniuriae vel contumeliae semper sunt reputata gravissima sacrilegia contras anctorum et rerum sacrarum debitum cultum. Ergo signum manifestum a contrario est, cultum eis debitum semper fuisse sacrum existimatum. Consecutio profecto evidens est. Assumptum vero colligimus imprimis ex verbis Simeonis Stylitae, in epist. ad imperatorem Iustinum relata in dicta septima synodo, act. 1: Omnem (inquit) blasphemiam excedit improbum hoc factum, quod in Deum verbum pro nobis incarnatum, eiusque gloriosam matrem, et venerandam sanctamque crucem designarunt. Nam cum videamus pias leges vestras, eos, qui imaginem aut statuam imperatoris ignominia afficiunt, extremo et iusto mortis supplicio plectere, qua tandem poena puniendi sunt, qui in imaginem domini nostri eiusdem matrem nefando facinore grassati sunt? Ubi clare sentit excedere hoc delictum iniuriam civilem, etiam in personam imperatoris redundantem. Unde interdum acerbitas huius criminis coelesti signo monstrata est, quale fuit copia sanguinis quae ex imagine crucifixi a Iudaeo telo confixa manavit, ut refert Sigebertus, in Chronic., anno 560, et Gregorius Turonensis, lib. I De Gloria Martyrum, cap. 22. Et quoddam simile ex Athanasio refertur in septima synodo, actione 4.
spacer 21. Denique iidem patres, eisdem locis loquentes de imaginibus, eas saepe sacras, sanctas et venerabiles vocant, et interdum verbo adorandi, interdum autem verbo venerandi aut salutandi eas utuntur, ut patet ex proxime allegatis, et ex Anastasio Sinaita, in Orat. de sacra sinaxi, dicente, Non esse satis ingredi in ecclesiam ac divinas imaginum sanctorum formas pretiosasque ac venerabiles cruces venerari, nisi etia,t peccatorum sordes confessione et lacrymis abluantur. Quam orationem in Latinum conversam pontifici Gregorio XIII Achilles Statius Lusitanus obtulit, ut refert Baronius, anno Christi 599, num. 9 et 10. Qui etiam, anno 656, ex actis et vita sancti Maximi, refert pulchram historiam et colloquium inter Maximum et quosdam legatos imperatoris ad eum missos, quod his verbis concluditur: Postea surrexerunt omnes cum laetitice lachrymis, et humili reverentia inclinarunt sibi invicem, et oratio facta est. Et unusquisque eorum sancta evangelia, et pretiosam crucem, et imaginem Dei et salvatoris nostri Iesu Christi, et genitricis eius dominae nostrae Deiparae salutarimt. Quae fere verba commemorat Euthymius, Sardensis episcopus, in dicta synodo, act. 4. Et in eis etiam expendi potest iuramentum, quod actio sacra et religiosa est, super evangelia, et imagines, tanquam super res sacras et religiosa veneratione dignas factum esse.
spacer 22. Est ergo ex traditione patrum manifestum antiquam ecclesiam cum usu imaginum earum sacram venerationem semper observasse. Et profecto ratio naturalis idem demonstrat, quia talis est honor qualis est excellentia in qua fundatur. Ratio autem venerandi imagines Christi vel sanctorum est eadem excellentia, vel sanctitas prototyporum. Ergo earum veneratio ad eumdem ordinem seu ad eamdem virtutem specta ad quam honor talium personarum pertinet, quia ad eas omnino refertur. Sicut honor imaginis regiae regius quodammodo est, et illius iniuria ad crimen laesae maiestatis pertinere censetur, quo exemplo et argumento, ut dixi, patres et concilia utuntur.

CAPUT 12
OBIECTIONIBUS REGIS CONTRA IMAGINUM VENERATIONEM SATISFIT

SUMMARIUM

1. Verba admirationis Iacobi regis contra venerationem imaginum. spacer2. Obiectio prima, secunda, et tertia.spacer3. Satisfit primae obiectioni. Veneratio imaginum nullo praecepto divino positivo prohibetur. spacer4 - 5. Nullum datur praeceptum naturale quod prohibeat venerationem imaginum. Ex locis Exodi cap. 20 et Deuteronomii cap. 5 nihil concludi ostenditur. spacer6. Satisfit secundae obiectioni. Discrimen inter idolum et imaginem. Veneratio imaginum ab idolatria longissime distat. spacer7. Qua ratione idolum dicatur nihil.  spacer8. Adoratio alicuius creaturae est scripturae consentanea.spacer9. Occurritur tertiae obiectioni. spacer10 - 11. Satisfit secundo exemplo.

T rex Iacobus mirari non desinit, pag. 49, quod hominum. ingenium, quae Satanae fraus, hoc tam audax commentum ecclesiae Christianae obtrudere attentarit. Vehementerque ambigit, pag. 59, an in ultimo iudicio excusationes istius modi, ex illis argutiarum ineptiis petitae, Christo idololatriam exprobranti, probandae sint. Haec fere sunt verba regis, quibus prudenter et pro causae dignitate obviare mihi difficilius est quam fortissimis et clarissimis rationibus aut testimoniis respondere. Nam si leviter id egero, timeo ne fidei catholicaec ausam remissius quam par sit agere videar; si vero tantae verborum acerbitati eadem loquendi libertate me opponam, vereor ne inde rex alicuius offensionis occasionem sumat, ideoque satius duco, huiusmodi verba, quae rationem ad causam pertinentem non continent, praeterire, et obiectionibus quas rex innuit satisfacere. Prius tamen serenissimum regem monere non omittam ut consideret quam sit securius catholicae ecclcsiae, conciliis, ac patribus antiquis simplicitcr credere quam dc eorum sententia et auctoritate proprio arbitrio iudicium ferre. Quamobrem iterum atque iterum humiliter obsccro ut consiiium quod aliis praebet sibi accipiat, mediteturque attentissime quam rationem,vel (utipse loquitur) defensionem aut excusationem in ultimo iudicio Christus servator noster accepturus est, an illius qui in Deo, sanctis, et eorum imaginibus colendis, vestigia patrum sequitur, eorumque doctrinis operationes suas accommodat; an vero illius qui novos doctores antiquis praefert, et proprio iudicio traditiones patrum damnare non veretur.
spacer 2. At inquit rex obediendum esse Deo potius quam hominibus; Deus autem in scripturi somnem imaginum adorationem, omnisque rei a Deo conditae similitudinem coli vetat. Deinde omnis imago est idolum: idolum enim non est nihil, non enim nihil fuit cui Deus cultumd eferri interdixit. Ergo omnis imago Dei aut cuiuscumque rei creatae est idolum. Ergo omnis adoratio imaginis est adoratio idoli, ac subinde idololatria. Tandem neque serpens aeneus, neque corpus Moysis nihil erant. Ille tamen contritus est, et hoc absconditum.
spacer 3. Respondetur, fieri non posse ut quod ecclesiae catholicae definitio ac traditio approbat seu praecipit divino praecepto contrarium sit, cum ecclesia ab spiritu sancto regatur, et spiritus sanctus non possit sibi ipsi contraire. Negamus ergo imaginum usum et venerationem esse contrariam divino praecepto. Nam vel illud praeceptum ex novo testamento allegatur, aut ex veteri. In novo ostendi non potest, nisi fortasse existimetur inclusum in prohibitione idololatriae, quod frivolum et vanum esse statim ostendemus. Si autem ex veteri testamento allegetur, interrogabo rursus, utrum afferatur tanquam positivum illius legis mandatum, vel tanquam naturale. In priori enim sensu, nolumus examinare an in lege veteri fuerit tale praeceptum positivum necne, quia hoc ad dogmata fidei non pertinet. Nam illo dato, inde inferre venerationem imaginum quam ecclesia approbat, esse contra divinum praeceptum Iudaicum continet errorem; quia si tale praeceptum positivum fuit caeremoniale fuit. Aut ergo creditur nunc obligare, et hic est Iudaicus error; nam secundum fidem caeremonialia mortua sunt, imo et mortifera. Vel creditur esse abrogatum, et sic non potest ratione illius vcneratio imaginum reputari contraria divino praeccpto, quia praeceptum abrogatum iam non est praaceptum, neque opus illi contrarium voluntati legislatoris repugnare dici potest.
spacer 4. Si vero praeceptum illud reputetur naturale et morale, negamus inveniri tale praeceptum in testamento veteri. Maxime enim sumi potest ex verbis Exodi 20 et Deuter. 5, Non facies tibi sculptile, neque similitudinem omnem, quae est in caelo desuper, et in terra deorsum, neque eorum qui sunt in aquis sub terra. In his autem verbis, vel non omnes rerum imagines, sed solum ordinatae ad indebitum cultum (ut multi probabiliter credunt, etiam ex antiquis patribus) prohibebantur, et sic quidem praeceptum erat naturale; negamus tamen sub illo comprehendi sanctorum imagines. Illae red enim non ad indebitum, sed ad honestissimum cultum, institutae sunt, ut ostendimus. Vel illo praecepto omnes imagines simpliciter et absolute, et propter quemcumque usum institutae (ut alii volunt) prohibitae sunt, et sic praeceptum non fuit naturale, et ita nihil ex illo inferri potest ad praesentis temporis obligationem, ut iam declaratum est. Et protestantes qui illud in hoc sensu allegant, et nihilominus esse praeceptum morale affirmant, probare id certe non possunt ex scriptura, nam in illa hoc non dicitur. Apud ilios autem nulla alia probatio firma est, nec nos illam admittere tenemur. Verumtamen etiam non est sufficiens coniectura quod verba illa in promulgatione decalogi inserantur: nam ibi etiam multis verbis proponitur praeceptum tertium de observatione sabbati, quod nihilominus quoad talem temporis determinationem non morale fuit, sed caeremoniale. Deinde nullus est sanctorum patrum, qui illa verba, in dicto absoluto sensu intellecta, dixerit continere praeceptum morale naturale, et non potius positivum illi tempori accommodatum. Denique nulla verisimili ratione ostendi potest, illam prohibitionem esse ex intrinseco dictamine legis naturalis.
spacer 5. Et certe ipse etiam rex hoc idem concedere cogitur. Ait enim aliquem usum imaginum non esse prohibitum nunc, et consequenter nec naturali iure, idemque necessario fatetur de imaginum effectione, um tamen verbum absolutum Dei fuerit, Non facies tibi sculptile. Ergo vel per illa verba non fuit tantum prohibitum illud, quod erat per se maium, et ita continebant praeceptum positivum quod cessavit; vel, si dicatur per illa non esse prohibitum absolute facere imagines, sed facere ad venerationem, pari ratione restringi verba debebunt ad venerationem indebitam seu superstitiosam. Non enim omnis veneratio imaginum de se mala est aut honori divino contraria, ut in superioribus ostensum est et in sequenti puncto amplius declarabitur. Et ideo qui verba illa intelligunt de absoluta prohibitione imaginum, consequenter dicunt effectionem et usum imaginum et statuarum ita fuisse prohibitam ut illas per se depingere aut fabricare non liceret. Hoc autem manifestum est, non esse iuris naturalis, quamvis potuerit esse positivi, quod modo non curamus, quia nihil ad praesentem causam refert.
spacer 6. In altera parte confundit rex idolum cum imagine, et in hoc fundat obiectionem, quae proinde parvi est momenti. Nam sacrae imagines Christi et sanctorum idola non sunt, et oppositum in septima synodo, act. 7, damnatum est. Quamvis enim simulacra gentium quae idola erant revera imagines fuerint, non propterea quaelibet imago idolum est, sed illa tantum quae est Dei falsi simulacrum, ut dixit Augustinus, lib. Quaest. in Librum Iudic. 441. Et idem fere sensit Tertullianus, lib. De Idololatria, c. 4, dicens, Idola esse imagines earum rerum quas colit humanus error, quanquam haec verba generaliora sunt et comprehendunt omnem imaginem inventam vel propositam ad colendum id quod non est cultu aut veneratione dignum. Est ergo differentia inter idolum et imaginem, quod idolum est falsa imago, id est, rei quae non est, vel quae non est adoratione digna, ut communiter patres de idolis scribentes interpretantur. Imago autem dicitur, etiam si veram repraesentationem habeat. Restringendo autem generalem rationem imaginis ad sacras et ecclesiasticas imagines, de ratione illius est ut sit de re vera et vere sancta, ac proinde vere digna adoratione. Et sic dixit Adrianus papa in epist. ad Constantinum et lrenem, in septima synodo, act. 2, imagines tantum ob recordationem sanctorum pingi, venerari et coli, quos clare constat servos esse Dei, et pro nobiis apud deitatem obsecrari et intercedere. Unde etiam constat quantum distet veneratio imaginum sacrarum ab idololatria; nam omnis cultus idololatriae vel sistit in idolo tanquam in vero deo, vel per simulacrum tendit ad colendum pro deo eum qui non est, vel ad colendu, ut numen impium aliquem seu daemonem. Veneratio autem imaginum tendit vel proxime in honorem Dei, vel saltem alicuius personae vere sanctae qui tandem in Dei etiam honorem redundat.
spacer 7. Neque contra hoc obstat, sive idolum dicature sse aliquid, ut rex contendit, sive esse nihil, ut ipse catholicis obiicit. Nemo enim unquam negavit idola gentium quoad ipsa corporea simulacra esse res aliquas etiam materiales et sensibus patentes, quod commune etiam est imaginibus sacris. In hoc ergo sensu idolum aliquid est. Et nihilominus propter falsam representationem dici potest nihil (sicut vocatur a Paulo, 4 ad Corint. 8 et 10) quia res quam repraesentat vel nulla vera res est vel nullam veram excellentiam habet ob quam sit colenda, ut Origenes, Homil. 8 in Exodum, et aliqui interpretes Pauli illud eius verbum intellexerunt. Quamvis etiam possit idolum dici nihil, quia nullius est virtutis aut potentiae, ut ibi interpretatur Chrysost., homil. 20, quem Theophylact. et alii sequuntur. Et sic etiam asseruit Augustinus, XX Contra Faustum, c. 5, ea, quae colunt gentes aliquid esse, quia sunt idola, in quibus daimonia adorantur, vel aliquae partes mundi quae sunt vera corpora, non tamen colenda, sed ad salutem (ait) nihil sunt. Sicut alias etiam dixit idem Augustinus peccatum nihil esse, non quia actus peccati nihil sit, sed quia malitia eius, qua in ratione peccati constituitur, non est aliquid, sed privatio boni. Et simili modo Hieronym., in Oseae 7, in fine, dicit, haereticos impiissimas haereses extruentes converti in nihilum, iuxta translationem Septuaginta, ibidem, non quo desierint esse, scd quo comparatione Dei omnes qui contra dominum sapiunt non esse dicuntur: nam si Deus est veritas, quidquid contrarium veritati est mendacium est, et nihil nominatur. Et ita etiam intelligit ibidem illud Esth. 14: Ne tradas sceptrum tuum iis, qui non sunt. Haud dubium (ait) quin idola significet, nimirum quia falsa sunt, et mendacium, ut tale est, nihil est. Est ergo idolum res aliqua, ut imago et materia quaedam est, et est nihil, quatenus nihil est quod repraesentat, sive sit omnino nihil, seu nulla vera res, sive sit nihil quatenus aliquid divinum aul sanctum repraesentatur, quod vere sanctum non est. Et hinc habet idololatria quod mala sit, et quod idololatria sit, et ideo multum ab illa differt sacrarum imaginum veneratio.
spacer 8. Verum huiusmodi responsiones a rege despiciuntur tanquam sophistica et arguta effugia: Nam scriptura (inquit) omnis rei a Deo conditae similitudinem coli vetat. Sed nihil nos movent verba regis, tum quia distinctiones illae non sunt a nobis inventae sed a patribus, tum etiam quia sunt rationi naturali valde consentanea. Ad scripturam vero imprimis respondemus iuxta patrum et ecclesiae traditionem, rectamque rationem esse intelligendam. Deinde negamus scripturam prohibere omnis similitudinis rei conditae venerationem. Nullibi enim potest hoc praeceptum ostendi, nisi forte prohibitione faciendi sculptile omnemque sirailitudinem intelligatur inclusa. Et tunc ad responsionem datam revolvimur. Nam vel fuit positiva. et nunc non obligat, vel si naturalem et moralem obligationem continet, intelligitur de effectione idolorum, seu (quod perinde est) de effectione imaginum, quae tanquam dii vel tanquam deorum simulacra colantur. Estque hoc ipsi scripturae consentaneum, quae aliquam creaturae adorationem permittit, vel interdum iubet. Quod argumentum auctoritate Hieronymi confirmat Adrianus papa in dicta epist. ad Constantin., afferentis in exemplum, duo cherubim aurea et crustas (inquit) illas quas fabricavit Moyses. Dicitque Deum concessisse Iudaeis haec adorare. Quamvis enim hoc expresse in scriptura non legatur, tamen id videtur coligisse ex eo, quod erant inagines sacrae, vel certe quia erant veluti partes propitiatorii, quod etiam veneratione dignum erat. Et ita in epist. 17, inter epistolas Hieronymi, quae est Pauli et Eustochii ad Marcellam, et stylus docet a Hieronymo esse conscriptam, sic dicitur: Venerabantar quondam Iudaei sancta sanctorum, quia ibi erant cherubim et propitiatorium, et arca testamenti, manna, virga Aaron, et altare aureum, et additur, Nonne tibi venerabilius videtur sepulchrum domini? Quae posteriora verba dcclarant priora etiam intelligi de veneratione sacra. De qua clarius dicitur Psalm. 98: Adorate scabellum pedum eius., quoniam sanctum. est, ubi (ut supra dixi) per scabellum pedum domini, arca tcstamenti intclligitur, et ex ratione adorandi, quae proponitur, constat sermonem esse de sacra vencratione. Et lhnc fuisse Dei voluntatem patet ex modo quo volebat arcam iilam reverenter tractari, Deuteron. 17, et Iosue 3, et 1 Reg. 6. Et ratio sanctitatis, in eisdem verbis data, ostendit res etiam alias dicatas divino cultui, quae sanctae in scriptura vocantur, fuisse simili veneratione tractandas, ut aperte sentit Damascenus, lib. IV De Fide, c. 17. Non ergo omnis veneratio rei creatae erat in scriptura prohibita, sed illa tantum quae ad cultum veri Dei referri non poterat.
spacer 9. Denique ad exempla illa quae rex adducit de serpente aeneo et de corpore Moysi, respondemus ex rebus partim incertis, partim ad causam non pertinentibus sumpta esse. Nam, licet verum sit regem Ezechiam confregisse serpentem aeneum, quia filii Israel adolebant ei incensum, ut habetur 4 Regum 18, non est tamen certum fuisse prohibitum in illa lege quocumque modo adorare illum serpentem. Imo multi putant licuisse, et in principio id factum fuisse debito modo, utique venerando in illo, et per illum, Deum auctorem tanti beneficii. Quod potuisse recte fieri testatur d. Augustinus, libr. III De Trinitate, cap. 10, et non constat specialiter fuisse a Deo prohibitum. Postea vero, ait Augustinus, lib. X De Civitat., cap. 8, cum populus errans, serpentem propter facti memoriam reservatum, tanquam idolum colere coepisset, Ezechias rex religiosa potestate Deo serviens cum magna pietatis laude contrivit. Sic autem facto illo explicato, nihil ad causam de imaginibus ecclesiae pertinet, quia imagines non adorantur a fidelibus ut idola, neque huius mali periculum morale imminet. Et quando aliquis error alicubi contingeret, non fractione imaginum, sed doctrina et luce evangelii depellendus esset error, et pius imaginum usus conservandus, ut dixit Gregorius, in dicta ep. 9 libri 9. Aliii vero existimant nunquam Iudaeos veneratos esse serpentem illum, imo id fuisse prohibitum in lege veteri, non naturali praecepto sed positivo, nec speciali lege sed illa generali qua probabiliter credunt tunc fuisse prohibitam omnium imaginum venerationem, populum autem coepisse agere contra illud praeceptum, et ideo Ezechiam ad occasionem tollendam serpentem confregisse. Qua etiam admissa sententia, nihil habet commune illud exemplum cum causa imaginum, tum quia praeceptum illud, si fuit, in lege gratiae cessavit, tum etiam quia occasio errandi, quae tempore legis erat, ex propensione ad idololatriam, partim ex gentilium consuetudine et exemplo, partim ex ignorantia et infirmitate fidei profecta, tempore legis gratiae non invenitur, ut recte notavit Damascenus, dicto libr. IV, cap. 17, et latius orat. 1 de imaginibus.
spacer 10. In alio vero exemplo, de corpore Moysi, solum ex scriptura habemus mortuum fuisse iussu Dei, et ab eodem sepultum, eiusque sepulchrum occultum fuisse hominibus, Deuteron. ult. Quam vero ob causam Deus voluerit occultare corpus Moysi, scriptura non declarat. Protestantes vero existimare videntur causam fuisse ne Iudaei occasionem sumerent committendi idololatria, corpus Moysi vel eius sepulchrum venerando. Et in hoc videtur fundari regis argumentum, ut saltem propter tollendam occasionem imagines etiam tollendae sint. Cui imprimis respondere possumus, negando illationem et similitudinem, quia iam ostensum est non esse in hac imperfectione ecclesiam synagogae aequiparandam. Alias etiam sepulchra apostolorum et martyrum deberent esse fidelibus ignota, imo reliquise sanctorum omnium comburendae essent, ne fideles ad idololatriam per occasionem inducerent, quod non solum impium, sed etiam ridiculum est.
spacer 11. Deinde responderi potest argumentum illud non in scriptura, sed magis in propria coniectura esse fundatum, et ideo parvi momenti esse. Nam est quidem illa ratio probabilis, ut illam expendit Abulensis, ad illam accommodans altercationem inter archangelum et diabolum super Moysi corpore, cuius meminit Iudas apostolus in sua canonica. Et eamdem rationem insinuat Chrysostomus, hom. 5 in Matth., quamvis non dicat occultasse Deum sepulchrum Moysi propter illam causam, sed ait, non introduxisse Moysem populum in terram promissionis, ne Iudaei prorsus tribuerent omnia beneficia, quae per illum a Deo receperant, et adiungit, Ut igitur omnis huiusmodi amputaretur occasio, ipsum quoque est occultum eius sepulchrum. Eamdemque rationem indicavit Augustinus vel auctor operis De Mirabilibus Sacrae Scripturae, libr. I capite ultimo. Sed nihilominus non est ratio necessaria. Nam idem auctor De Mirabilibus Sacrae Scripturae addit aliam, videlicet, ut illam faciem quae consortio sermonis domini rutilaverat, mortis moerore repressam, nullus videret. Dici etiam potest id factum esse quasi ad complementum et aggerationem poenae iniunctae Moysi propter culpam diffidentiae circa fluxum aquas de peste. Illa enim de causa terra promissionis privatus est, Numer. 20, ut recte ponderat Chrysostomus, lib. IV De Sacerdotio, prope initium, et Augustinus, in lib. L Homiiiarum, hom. 27, et enarrat. in Psal. 98, versus finem. Videtur autem voluisse Deus,ad maiorem populi terrorem, ut nec vivus,nec mortuus illam terram ingrederetur, ideoque occultavit sepulchrum eius, ne Iudaei ossa illius secum deferrent, sicut ossa Iacob et Iosephi transtulerunt. Praeterea dici potest occultasse Deum corpus Moysi, ut in maiori admiratione et interna reverentia haberetur. Hoc enim insinuavit Hieronymus, Amos cap. 9, dicens, Ascendit dominus cum Moyse, cuius sepulturae locus, quia in coelum ascenderat, in terra non potuit inveniri. Denique dici potest, et fortasse securius, hoc esse unum ex his quae secundum consilium voluntatis suae operatur Deus, quorum causas invenire non possumus, et quaerere supervacaneum est, id quod insinuavit Chrysostomus, orat. 20 ad Hebr., dicens, Quaedam antiquorum patrum ossa translata esse in terram promissam, Moysis autem ossa sita fuisse in terra aliena, et non solum illius, sed etiam Aaronis, Ieremiae et Danielis. Et similiter, ait, quorumdam apostolorum, ut Petri et Pauli &c., sepulchra novimus, aliorum autem nescimus, cuius rei rationem quaerere superfluum esset. Illa ergo coniectura in tam gravi causa supervacanea etiam est.

CAPUT 13
DE IMAGINIBUS
DEI UT DEUS EST

SUMMARIUM

1. Obiectio regis contra adorationem imaginis Dei. Imago Dei duplex. spacer2. Propria et formalis imago Dei describi nequit. spacer3. Descriptio mataphoricae imaginis Dei nec mala est nec prohibita.spacer4. Exponuntur loca scripturae de imaginibus Dei loquentis.spacer5 - 6. Instantia regis. Enodatio.

RAETER obiectiones generales de veneratione imaginum, duas alias in particulari proponit rex: una contra imaginem Dei, utique ut Deus est; aliam contra crucis Christi adorationem. De hac posteriori dicemus capite sequenti, hic prior expendenda est, in qua dici, Non solum est prohibitum (scilicet in veteri testamento) adorare imaginem Dei, sed etiam effingere, additaque ratio Deum sub nullius unquam aspectum cecidisse. Verumtamen in hoc puncto vulgaris distinctio imaginum Dei praemittenda est: una est propria, ut si quis velit per depictam formam ad vivum exprimere propriam Dei formam seu nataram, quae dici potest formalis imago; alia vero est metaphorica imago, in qua per aliquam figuram corpoream repraesententur aliquo modo et per analogiam proprietates rei superioris, sicut per figuram iuvenis,pennas et indumentum album habentis repraesentantur angeli.
spacer
2. Quod ergo spectat ad primum genus imaginum, de fide certum est non esse licitum, imo esse stultissimum conari talem imaginem Dei depingere. Quia cum Deus corpore careat, impossibile est per imaginem corpoream, sive sculptam sive depictam, ad vivum Deum repraesentare. Et hoc est quod dicitur Isaiae 40: Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? et cap. 46: Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem? Quae verba si attente considerentur, non tam continent prohibitionis formam, quam declarant esse per se malum et impossibile, talem Dei similitudinem ut imaginem formare. Et ideo non solum in veteri testamento, sed etiam in novo, eodem fere modo idem prohibitum est, dicente Paulo, Actor. 17, Non debemus aestimare auro et argento, aut lapide, sculpturae artis, et cogitationis hominis divinum esse simile. De hoc ergo genere imaginis Dei nulla est controversia, nam in hoc sensu et patres communiter, quos referre non est necesse, et septima synodus, act. 3 et 5, ct scholastici omnes has imagines Dei omnino improbandas, tanquam verae Dei existimationi contrarias, constantissime docent.
spacer 3. De altero vero genere imaginum Dei nihil hactenus est certa fide stabilitun, et consulto concilium Tridentinum de imaginibus Christi, deiparae, et sanctorum agens, nihil de imaginibus Dei dixit, et concilium Nicaenum II, reprobando priores imagines Dei, de posterioribus tacuit, et ita inter catholicos doctores variae sunt in hoc puncto opiniones. Cum ergo hic solum de dogmatibus fidei agamus, possemus hanc regis obiectionem omittere, ut in hac parte in suo sensu abundet. Quia vero docere intendit talem imaginum usum esse impium et contra divinum praeceptum, et nos credimus longe probabihus esse neque malum neque prohibitum, imo honestum esse et magis pium, si prudentcr fiat, magisque consentaneum ecclcsiae usui. ideo utrumque breviter probandum est. Primum ergo ostendimus fere discursu supra facto, quia depingerc talem imaginem Dei non est prohibitum in novo testamento de speciali praecepto positivo, quia de imagine Dei solum inveniuntur in novo testamento citata verba Pauli, quae aperte tantum ius naturale declarant.
spacer 4. Si autem dicatur contineri hanc prohibitionem in veteri testamento, de illa iterum interrogamus qualis fuerit illa prohibitio: res enim dubia est tam quoad sensum quam quoad genus praecepti. Unde si prohibitio dicatur esse moralis et ex lege naturali, intelligenda erit de imagine propria et non de metaphorica, quia nulla est verisimilis ratio quae ostendat esse per se et intrinsece malum Deum metaphorice depingere, ut statim dicam. Et quidem in locis Isaiae citatis, in quibus ius ipsum naturale explicatur, de propriis imaginibus Dei sermo est. Nam, ut notat Hieronymus in c. 40, irridet Isaias stultitiam gentium qui putabant idola sua esse deos, vel propriam Dei formam repraesentare. Unde ad illa verbam Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei? addit Hieronymus, Qui spiritus est, et in omnihus est &c. In cap. autem 46 reprehenduntur Iudaei gentium stultitiam in hoc imitantes. De hac item forma possunt convenienter intelligi verba Moysis, Deuter. 4, Locutusque est  dominus ad vos de medio ignis, vocem verborun eius audistis, et formam penitus non vidistis. Quamvis etiam sensus esse possit, nullam omnino formam vel quasi personam sensibilem vidisse, sed tantum vocem loquentis audivisse; nam hoc magis indicant alia verba, quae Moyses infra repetit, Non vidistis aliqiuem similitudinem in die, qua locutus est nobis  dominus in Oreb de medio ignis, ne forte decepti faciatis vobis cunctam similitudinem. Et ita est probabile fuisse ibi et Exodi 20 prohibitum fingere quamcumque imaginem Dei, sub quovis praetextu, quia rudis ille populus facile existimaret illam esse propriam formam Dei, vel ipsas statuas ut deos adoraret. Tale autem praeceptum sic intellectum positivum fuit ac caeremoniale, conveniens illi populo propter imperfectionem suam, et ideo nunc iam cessavit. Et, mutato etiam rerum statu, non fuit necessarium, quia illa occasio seu periculum sublatum est, ut supra dixi. Cuius etiam rei sufficiens signum est, quia in Christi ecclesia permittitur usus talium imaginum Dei non solum nunc, sed ante mille trecentos annos, ut intelligi potest ex variis carminibus quae de his imaginibus habet Paulinus epistol. 12. At ecclesia non permisisset illas tot saeculis, si divino iure prohibitae fuissent.
spacer 5. Sed instat rex non solum propter periculum adorationis, sed etiam propter indecentiam et inutilitatem prohibitum esse tales imagines effingere. Nam cum Deus, inquit, ad vivum exprimi non possit, supervacaneus est labor, conatusque inanis, id falsa adumbratione corrumpere, quod imitari non possis; quod nemo, non dico princeps, sed vix quisquam homo plebeius in sua effigie ferre sustineat. At rationes istae in scriptura non leguntur, sed a protestantibus excogitatae sunt. Et in priore earum quidpiam falsum supponitur, et sanctae scripturae contrarium, ne dicam iniuriosum. Nam si omnes metaphoricae imagines quae ad vivum non possunt imitari protypa falsa adumbratione illa corrumpere dicenda sunt, omnes etiam parabolae ac figurae significandarum quacumque rerum, quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud ex alio est intelligendum, dicentur esse mendacia, ut in simili dixit Augustinus libro Contra Mendacium c. 10. Sic ergo, quando descendit spiritus sanctus in specie columbae, vel quando sub specie linguarum tanquam ignis missus est, falsa adumbratione forma eius corrupta est. Idemque erit dicendum de imagine Christi sub specie agni, cum tamen illius imaginis usus antiquissimus in ecclesia sit. Itam imago angeli sub specie iuvenis &c. esset formae angelicae corruptio, qoud non solum est contra septimam synodum, sed etiam contra scripturam, quatenus in illa legimus imagines cherubim Exod. 25, 3 Reg. 6. Imo etiam est contra omnem rectam rationem, quia nos non capimus res incorporeas nisi instar corporearum, ut recte declarunt Dionysius cap. 2 et ult. De Coelesti Hierarchia et Tertullianus in Apologet. cap. 29. Denique omnes sensibiles apparitiones Dei aut angelorum in scripturis essent formarum illorum falsae corruptiones. Quia ergo in metaphorica repraesentatione non est falsitas, ideo metaphoricae imagines Dei falsitatis argui non possunt. Neque etiam potest inanis aut supervacaneus reputari usus earum, cum deservire possint ad manuducendum quasi intellectum hominis, ut invisibilia instar visibilium cognoscat, et ad memoriam mysteriorum, quae Deus sub forma visibili operatus est.
spacer 6. Unde facile etiam patet responsio ad aliam coniecturam, quod nullus princeps, imo nec privatus homo talem deformationem suae formae permitteret. Nam eodem modo Deum, qui saepe sub forma visibili apparuit, arguerent, quia nullus homo ita se ipsum deformaret. Imo etiam reprehenderent scripturam, quia saepe loquitur de Deo tanquam de homine, tribuens illi dolorem, poenitentiam, corporis membra, et similia. Nam est eadem ratio de verbis scriptis quae de imaginibus, quia (ut recte dixit Gregorius) illud est imperitis imago quod doctioribus scriptura. Est ergo debilis illa coniectura, tum quia in illis imaginibus nulla est turpis deformatio, sed metaphorica significatio, tum etiam quia non fit sine gravi causa et necessitate, orta partim ex divina excellentia, quae non potest aliter repraesentari, partim ex indigentia hominis, qui non potest spiritualia prout in se sunt concipere, cum tamen per sensus debeat excitari ad eorum cognitationem vel recordationem. Ideoque non est simile neque magni momenti argumentum ab hominibus sumptum, quia homo sensibilem formam habet propriae imaginis capacem, et nihilominus non dedignatur homo, etiam princeps aut imperator, excellentiam suam aut fortitudinem,per metaphoricam imaginem aquilae aut leonis aut aliam similem repraesentari.

CAPUT 14
DE CRUCIS CHRISTI ADORATIONE

SUMMARIUM

1. Obiectiones regis Iacobi contra adorationem crucis. spacer2. Dilemma regis oppugnantis adorationem crucis Christi. Prima, secunda, et tertia confirmatio. spacer3. Nulla vis patrandi miracula ex contactu corporis Christi in cruce fuit derivata. spacer4 - 5. Explicatur doctrina catholica de adoratione crucis Christi.spacer6 - 7. Occurritur dilemmati regis.spacer8. Responsio ad primam, ad secundam, et ad tertiam confirmationem.

LTIMO invehitur rex contra crucis Christi venerationem. Sed ne diutius forsan quam necessarium, aut par sit, in hac materia immorer, hoc punctum breviter expediam, tum quia eadem fere est ratio de cruce quae de aliis reliquiis vel imaginibus, tum etiam quia rex nihil in hoc obiicit nisi argutias quasdam quas olim Claudius Taurinensis et Wiclephus obiecerant, et a catholicis inanes reputatae sunt. De cruce igitur triplex est consideratio, ut alibi dixi, blue scilicet de signo eius circa propriam personam digito vel manu expressam, vel de imagine crucis facta ex permanenti materia, vel de ipsamet cruce in qua Christus passus est, vel integra, vel de particulis eius. De prima consideratione nihil rex attigit, et de illa dixi loco citato sect. 3. Secundum etiam considerationem rex omisit, quia eadem ratio est de imagine crucis quae de reliquis.
spacer 2. Contra crucem vero tertio modo spectatam quod veneranda non sit, hac brevi ratione multis verbis conatur efficere. Num si veneranda esset, maxime ratione contactus. Hanc enim rationem praecipue solent scholastici assignare, An igitur ratione omnis contactus, vel alicuius? Primum dici non potest, tum quia licet mulier, quae erat in fluxu sanguinis, tangendo fimbriam vestimenti Christi senserit virtutem eius, non ideo eam senserunt omnes qui Christum premebant, Luc. 8. Tum etiam quia alias labia Iudae osculo Christum tradentis, et manus militum caedentium et crucifigentium Christum, et terra Chanaan, quotidianis Christi vestigiis tacta, essent a nobis adoranda, quod impium et prophanum est dicere. Si autem non omnis contactus, sed aliquis singularis ad hoc genus adorationis sufficit, oportet ostendere quis ille sit, et ubi Christus singularem hanc benedictionem in lignum effuderit, vel privilegium concesserit. Augetque obiectionem his modis. Primo, quia Christus mulieri sibi dicenti, Beatus venter, qui te portavit, respondit, Quinimo beati qui audiunt verbum Dei. Secundo, quia, licet Christus dedisset suae cruci virtutem faciendi miracula, non ideo esset adoranda. Nam umbra Petri faciebat miracula, quae non idcirco poterat adorari. Tertio, quia prophetae maledicunt cultoribus imaginum, quae oculos habent et non vident, et aures quae non audiunt. Ergo haec acerbius dicerent in eos qui partem ligni, neque ad aurium vel oculorum similitudinem formatam, venerantur.
spacer 3. Videtur rex in sua obiectione supponere vel existimare nos fingere aut cogitare crucem Christi et singulas partes eius ex contact corporis Christi vim aliquam seu virtutem faciendi miracula, aut extraordinaria beneficia conferendi elicuisse, aut Christum ipsum speciali concessione et voluntate illi contactui vim similem vel dignitatem contulisse. Hoc autem a sensu ecclesiae catholicae alienum est. Nam imprimis, licet verissimum sit et historiis ac testimoniis patrum satis comprobatum, Christum per crucem suam multa edidisse miracula, quae nunc referre non est necesse, nihilominus nullus asseruit vel cogitavit Christum virtutem aliquam miraculorum effectricem cruci suae indidisse, aut certa lege et promissione statuisse ad praesentiam vel tactum illius signa facere. Nam hoc nullo fundamento affirmari potest, neque ad illius crucis venerationem ducitur necessarium. Neque etiam fingere oportet Christum speciali voluntate et quasi positiva institutione dedisse illi cruci peculiarem dignitatem ob quam honoretur. Nam hoc etiam figmentum non modo fundari non potest, verum nec satis intelligi, et ad veritatem et rem de qua tractamus supervacaneum est et impertinens. blue
spacer 4. Doctrina ergo ecclesiae et theologorum catholicum est, sicut reliquiae sanctorum sunt venerabiles, non ex virtute vel institutione superaddita, sed quia, supposita vera sanctitate animarum seu personarum cum quibus peculiarem habuerunt coniunctionem vel relationem sufficientem ut aliquid illarum esse censeantur, ex natura rei sequitur ut propter excellentiam talis animae vel personae in veneratione habeantur, ita etiam maiori ratione crux Christi et quaecumque illius pars, tanquam pretiosae salvatoris reliquiae, a veris et piis Christianis habetur. Quia sustinendo Christum ipsum instrumentum fuit nostrae redemptionis, ipsi Christo peculiari modo coniunctum, et ab illo sanctificatum. Ut significarunt Petrus, 1 ep., c. 2, et Paulus ad Colos. 1 et 2, qui etiam ad Hebr. 9 indicat, fuisse quasi altare in quo Christus se pro nobis obtu8lit. Ac proinde ob eiusdem Christi amorem et reverentiam venerabilis est. Atque ita rationem venerandi Christi crucem explicuit Damasc. lib. IV c. 12, dicens, Hoc ingentis pretii lignum ac venerandum, in quo Christus seipsum sacrificii causa pro nobis obtulit, ut ex sancti corporis et sanguinis contactu sanctificatum, optimo iure adorari solet. Et infra, Non si eorum, quorum amore flagramus, et domus nobis chara est, et lectus, et vestis, quanto magis ea quae Dei ac salvatoris sunt, per quae nobis salus parta est!
spacer 5. Et hanc fuisse mentem antiquae ecclesiae satis colligitur ex canon. 73, sextae synodo attributo, et ex septima synodo, et ex Hieronymo, ep. 17, Ambrosio, orat. de obitu Theodosii, Chrysostomo, Homil. quod Christus sit Deus, ubi ait, totum orbem contendere aliquid ex illo ligno habere. Et qui habent (ait), viri et mulieres, illud auro includunt ut cervicibus suis aptent, et inde valde sunt honestati, et magnifici, et muniti, et protecti. Et Gregorius Nysessenus, orat. de sancto baptismate, non longe ab initio, Lignum crucis (ait) omnibus hominibus salutare est. Per quod verbum indicat beneficia quae Deus solet per huiusmodi crucis reliquias conferre, cum vera fide et pia veneratione illa petentibus. Quamvis enim sola miracula sufficientem rationem adorandi non continerent, ostendunt tamen placitam esse Deo huiusmodi venerationem, ac subinde crucem ipsam veneratione dignam esse. Adduntque dicti patres, praesertim Damascenus, idem esse de aliis Christi reliquis, ut sunt clavi, lancea, praesepe, indumenta, et vivificum sepulchrum. Adducitque Damascen. illud Psalm. 131, Adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Idemque conformat illud Isai. 11, Erit sepulchrum eius gloriosum, quod de Christi sepulchro ab omnibus intelligitur, et merito, quia relativum eius refert radicem Iesse, quam esse Christum exponit Paulus, ad Romanos 15. Dicitur autem illud sepulchrum gloriosum futurum, non solum eo tempore quo Christi corpus in illo iacuit, sed etiam perpetuo ratione illius. Et ita Hieronymus, ep. 17, dicit, Ibi esse praedictum, locum sepulturae domini esse ab omnibus honorandum. Haec ergo veritas ex principiis fidei et ex scriptura colligitur, et rationi naturali est consentanea, et nullum ostendi potest praeceptum quo talia veneratio crucis prohibeatur. Quid ergo est quod protestantes in tam pio religionis opere calumnientur?
spacer 6. Ad obiectionem autem regis et interrogationem in ea factam, respondit venerabilis quidam Anglus blue non omnem contactum corporis Christi fuisse sufficientem rationem huius venerationis, sed tactum innoxium, et ita vitabat absurdum illatum ex osculo Iudae. Addunt vero alii ad maiorem explicationem, si praecise spectaretur ratio contactus, non deesse in illo sufficientem causam adorationis respectivae propter Christi excellentiam, impietatem autem personae illam impedire ne adoratio in hominem impium refundatur. Et simili modo, ubi fuerit indecentia vel occasio scandali, vitanda erit adoratio, non obstante contactu, quod ad exemplum de asina in qua Christus sedit accommodandum est. De terra vero illius regionis, quam Christus suis pedibus tetigit, si constaret nunc permanere quoad illas partes quae Christus tetigit, in eadem esset habenda veneratione. Nam et Augustinus, XXII De Civit. cap. 8, testatur suo tempore miracula facta esse per terram sanctam de Hierosolymis allatam, et a fidelibus fuisse in reverentia et honore habitam. Hoc vero tempore verisimile est terram illam adeo esse mutatam ut ratio illa contactus cessaverit. Et nihilominus si aliquis viva fide et recordatione Christi et vestigiorum eius illam veneretur, pie faciet et nulla erit reprehensione dignus, quia tota illa actio ad Christum refertur, et relatio illa (ut sic dicam) sufficiens fundamentum habuit in actionibus et gressibus Christi.
spacer 7. Unde ad dilemma regis respondemus contactum per se sufficere ad had venerationem respectivam, nisi aliquid aliud secundum prudens iudicium impediat. Et ideo non oportet ostendere ubi Christus hanc praerogativam suae cruci contulerit, quia suis operibus id satis ostendit recta fide et ratione utentibus. Neque hoc est privilegium crucis, sed est communis proprietas omnium reliquarum Christi. Unde exemplum ibi adductum de muliere tangente et turbis prementibus Christum, praedictis recte perpensis, nequaquam urget, quia haec venerationis ratio quae ex contactu sumitur non est aliquod opus miraculorum, quale fuit illius mulieris sanitas quam Christus contulit soli indigenti et ex fide petenti, sicut voluit, et altissimo suae voluntatis consilio disposuit.
spacer 8. Ex aliis confirmationibus, prior nihil ad causam facit, quia Christus respondens, Quinimo beati qui audiunt verbum Dei docuit quidem beatiorem fuisse beatissimam virginem credendo et diligendo Christum quam illum corporaliter concipiendo, non tamen negavit quin fuerit magna dignitas virginis Christum in ventre suo portare, neque negavit mulierem illam vere et fideliter dixisse, Beatus venter qui te portavit, quamvis neque omnem neque praecipuam rationem illius beatificationis explicaverit, ut eleganter attigit Beda, lib. IV in Lucam, cap. 49. Alias vero de umbra Petri facile expeditur negando exempli similitudinem, tum quia umbra nihil est, tum etiam quia (ut dixi) ratio huius adorationis non est virtus aliqua faciendi miracula. Denique veneratores crucis longe sunt a maledictionibus prophetarum contra adorantes idola, quia non respiciunt ad formam vel figuram ligni, sicut idololatrae, sed ad Christum, quem in ligno et propter quem lignum adorant.

CAPUT 15
DE ERRORE CIRCA PURGATORIUM

SUMMARIUM

1. Rex Iacobus purgatorium irridet. Primum et secundum fundamentum. spacer2 - 5. Error protestantium circa redemptionem Christi et iustificationem impii. spacer6. - 9. Applicatio meritorum Christi ad homines non fit per imputationem peccatorum. spacer10 - 11. Aliqua peccata hominibus etiam iustis insunt, quae gratiam haud tollunt. spacer12. Quodcumque peccatum non dirimit amicitiam cum Deo. spacer13. Ostenditur ex patribus antiquissimum esse articulum de purgatorio. spacer14 - 22. Post diem iudicii non remanebit locus purgatorii. spacer23 - 25. Indulgentiae propter Christi merita ecclesiae largiuntur a Deo.

NTER alia dogmata catholicae fidei in quibus rex ab ecclesia Romana se dissentire fatetur, articulum de purgatorio ponit, pag. 52 Praefationis. Tam leviter tamen illum attingit ut ludere potius quam fidei causam agere videatur. Nam, licet irrideat et contemnat purgatorii articulum (quod ipse commentum vocat), nihil tamen solidum ad illum impugnandum adducit. Imo, licet illum non credat, non tamen absolute negat esse purgatorium, sed Si forte sit, dicit, nobis esse ignotim, satisque nobis esse credere eas animarum sedes, quas nobis Deus in scriptura revelavit, caelos scilicet et inferos, neque ulterius de divinae providentiae arcanis scrutandum esse. Quocirca fundamentum praecipuum regis est, quia purgatorii assertio ex scriptura ostendi non potest: Sane (inquit) Bellarminus nullum ei ex scriptura fundamentum astruere potuit. Unde infert, Satis certe nobis fuerit eas animarum sedes cognoscere quas Deus suo verbo nobis voluit esse revelatas. Praeter hoc vero fundamentum, tacite et quasi aliud agens, inserit aliud quasi latenter, dicens de Christo, Ipse est vera expiatio, verumque purgatorium nostrorum peccatorum, quasi subinferens, ergo aliud purgatorium necessarium non est. In his autem verbis radix non solum huius erroris, sed etiam plurium aliorum a quibus iste pendet, delitescit, et ideo ab illo incipiendum est, et totum ulcus breviter aperiendum ut integra errorum connexio detegatur, ut vel inde rex intelligat non recte de rebus ad salutem necessariis iudicare cum haec indigna existimet, in quibus tempus et opem impendatur.
spacer 2. Protestantcs igitur ita dc Christi redemptione, et impii iustificatione seu remissione peccatorum plerumque saltem censent ut totam nostram iustitiam in remissione peccatorum ponant. Remissionem autem hanc solum in hoc docent consistere, quod peccata nobis a Deo propter Christum non imputentur, non in hoc quocl vel non sint vel non fiant. Addunt deinde tunc non imputari, quando aliquis firma fide credit, sibi non imputari peccata propter Christum, sive quae prius fecit, sive quas in praesenti cum tali fide et apprehensione actu committit. Nam Christus hoc nobis promeruit, pro peccatis nostris sufficienter satisfaciendo. Atque ad hoc suadendum, verba et caeteras scripturas depravant ad suam ipsorum perditionem, ut Petrus praemonuit.
spacer 3. Ex his autem principiis inferunt, quoties quis habet eam fidem, quae sufficit ut peccatum non imputetur, prorsus non imputari, omnemque illius poenam remitti. Nam vel peccator firma fide credit iustitiam Christi satis esse ut sibi peccatum omnino et integre tollatur, et ad nullam poenam imputetur, si ita credat, vel aliter de iustitia Christi et non imputatione peccati per iidem cogitat. Si hoc posteriori modo in fide illa speciali claudicet, vere non credit, ideoque neque integre neque ex parte peccatum ei remittetur, seu non imputabitur; sin vero plenam fidem non imputationis coneipiat, ad nullam oninino poenam reputabitur peccatum, atque ita remissio poenas, ad quam posset peccatum mortale imputari, semper aut integra est aut nulla.
spacer 4. Denique ex eisdem principiis inferun7t in homine iusto nullum esse veniale peccatum, sed aut mortale esse, quod iustitiam auferat, aut nullum esse. Nam si iustus quodlibet opus, quantumvis leve, faciat, credens sibi imputari ad aliquam culpam, eo ipso infidelis est et gravitsr peccat, et Christo gravem iniuriam infert, de illius meritis et satisfactione diffidens. Si vero haec faciat, firmiter credens ad nullam vel minimam poenam imputari, nec leve peccatum committit (utique quod imputetur), nam per Christum purgatur praeveniente (ut ita dicam) purgatione, seu non imputatione. Atque in hoc sensu videtur rex vocasse Christum nostrum purgatorium. Cessat igitur, si haec vera sunt, omnis purgatorii necessitas, quia in homine iusto nihil remittendum relinquitur, et ita si in eo statu moriatur, non indiget purgatione; si vero sine iustitia moriatur, peribit in aeternum.
spacer 5. Haec sunt monstra et portenta ab haereticis inventa, ut purgatorium de medio tollere possint, ut vel hinc videat rex, an assertio purgatorii parvi sit momenti, cum ad illam evertendam necessarium sit potissima fidei fundamenta convellere; imo, etiam opus sit contra divinam iustitiam et ordinatam providentiam, addo etiam contra naturalem rationem, comminisci plurima. Fides ergo catholica principiis ac fundamentis omnino contrariis subsistit, quae breviter et per transennam tantum indicabo, ut ad scopum intentum perveniam. Nam si ex professo singula probanda et disputanda forent, iustum atque integrum opus necessarium fuisset. Primum ergo fidei fundamentum est, licet Christus ex se sufficienter et copiose omnes homines redemerit et pro omnibus satisfecerit, nihilominus cum effectu non omnes salvare, ut ipsemet docet, Matth. 25, et est in nostra fide per se notum, idque rex Angliae in citato loco supponit, dum confitetur duo esse domicilia, coelum ac infernum, humano generi in aeternum constituta. Ex quo fundamento aperte aliud sequitur, videlicet, non obstante Christi redemptione, necessarium hominibus esse ad salutem consequendam, ut aliquid agant, vel in eis fiat quo meritum et satisfactio Christi illis applicetur. Probatur, quia existente infinito merito et satisfactione Christi, volentis omnes salvare, ut Paulus dicit, ac subinde pro omnium salute se offerentis, nihilominus quidam salvantur, alii vero perpetuis destinantur ignibus. Ergo haec differentia non aliunde provenire potest, nisi quia praeter actiones red et passiones quas Christus ipse exhibuit, necessarium sit aliquid fieri ex parte nostra, quo infinita Christi redemptio nobis applicetur. Atque hoc etiam satis agnoscit Iacobus rex, cum istum articulum concludit, dicens, Id agamus ut alterum consequamur, alterum defugiamus.
spacer 6. Discrimen ergo inter protestantes et catholicos incipit ab hac necessaria applicatione meritorum Christi, per quam nimirum actionem, cognitionem aut affectum fiat. Sit ergo secundum fidei fundamentum, hanc applicationem non fieri per illam fidem specialem, quam protestantes fingunt de propria iustitia aut non imputatione peccatorum, neque per illam peccata praeterita remitti, neque praesentia non imputari, neque iustitiam veram, quam propter Christum accipimus, in illa non imputatione consistere. Quae omnia contra regem et protestantes in eorum principiis sufficienter probantur, quia in scriptura sacra nullibi invenimus impositam hominibus necessitatem credendi, sibi non imputari peccata eo ipso quod talis non imputatio credatur; alioquin locum prodant ubi vel illa credulitas praecepta sit, vel eius obiectum seu illa non imputatio revelata. Nos enim audimus Paulum dicentem, Sine fide impossibile est placere Deo, et rationem subiicientem, Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit. Haec ergo fides dogmatum est necessaria ad salutem, non de propria iustitia, quae nullibi exigitur. Christus etiam dominus, Marci ultim., dixit, Praedicate evangelium omni creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Et Matthaei uhimo addit, Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Fides ergo evangelii seu dogmatum, et baptismus cum obedientia mandatorum, sunt media seu actiones a Christo praescriptae ad participandam redemptionem eius. De fide autem speciali, aut non imputationis peccatorum, nec verbum ipse locutus est, nec per apostolos aut ecclesiam suam id nobis tradidit.
spacer 7. Adde, per se incredibile esse peccata, licet re ipsa committantur transgrediendo etiam divinam et naturalem legem, eo ipso a Deo remitti vel tanquam nihilum reputari, quod is qui illa committit ita credit, et illa fiducia delinquit. Quid enim hoc est nisi dare hominibus liberam licentiam peccandi? Profecto nihii cogitari potest iustitiae Dei, et sapientissimae providentiae magis contrarium. Neque minus repugnat redemptioni Christi. Sic enim non venisset ad dissolvenda, sed potius ad fovenda et multiplicanda opem diaboli. Dicit autem Ioannes, 1 ep., c. 3: Scitis quia ille apparuit ut peccata tolleret. Et infra, :n hoc apparuit filius Dei, ut dissolvat opera diaboli; et Petrus, 1 ep., c. 2, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius, qui peccatum non fecit &c.; et Paulus, ad Gal. 5: Vos in libertatem vocati estis, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem spiritus servite invicem. Non ergo applicatur homini Christi meritum per illam commentitiam fidcm specialem, sed per fidem, quae per charitatem operatur. Et ex hac fide spem iustitiae concipimus, intercedente poenitentia praecedentium peccatorum, cum observantia mandatorum, sinc qua non potest subsistere vera iustiti0. Non enim qui se iustum reputat, sed qui facit iustitiam, iustus est, ut loco supra allegato idem Ioannes ait. Et sic etiam caetera omnia quae dixi frequentissima sunt in scripturis, et in propriis locis ex professo tractata sunt.
spacer 8. Tertio, docet catholica fides, et sequitur ex dictis, fructum meritorum et satisfactionum Christi non semper aequaliter omnibus credentibus et iustis applicari, ac subinde non quoties peccata mortalia remittuntur quoad culpam, ita remitti quoad poenam, ut ad nullam omnino etiam temporalem amplius imputentur. Utrumque docuit concilium Tridentinum: primum, sess. 6, c. 7 et 40, et canone 14. Quod etiam sumitur ex Paulo, ad Cor. 15, dicente, Stella enim a stella differt in claritate, sic et resurrectio mortuorum. Et ex verbis Christi, Ioan. 14, In domo patris mansiones multae sunt. Quae sunt variae et inaequales sedes beatorum, ut omnes patres exponunt, et singulariter Augustinus, tract. 67 in Ioan., dicens, Multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates. Sicut ergo in patria sunt inaaquales coronae, ita in vita est inaequalitas in gratia et iustitia, et consequenter etiam in participatione meritorum Christi. Omnis enim interna iustitia eiusque operatio per gratiam Christi confertur, atque ita fructus est et participatio meritorum eius. Est ergo in hac participatione inaequalitas.
spacer 9. Secundum autem docuit idem concilium Tridentinum, eadem sess. 6, c 14, et canon. 30, et sess. 14, sequiturque manifeste ex priori. Nam qua ratione meritum Christi non semper aequaliter applicatur quoad perfectionem iustitiae, eadem satisfactio Christi non semper in nobis habet aequalem effectum quoad remissionem poenae temporalis. Ratio vero est quia remissio poenae fit interveniente dispositione aliqua, vel satisfactione ex parte hominis. Haec autem dispositio vel operatio potest esse maior et minor. Ergo et poenae remissio. Peccata ergo mortalia post baptismum commissa (nam de baptismate alia est specialis ratio), quamvis per poenitentiam remittantur propter Christum, non semper quoad poenam temporalem omnino remittuntur, sed iuxta modum poenitentiae et dispositionis. Et ideo orabat David, Psal. 50, Amplius lava me ab iniquitate mea, ct ob eamdem causam omnes scripturae poenitentiam de peccatis etiam remissis, et eleemosynas aliaquc bona opera ad eorum plenam remissionem obtinendam consulunt. blue Eademque est communis doctrina sanctorum, ut videre licet in Augustino, lib. De Vera et Falsa Poenitent., c. 15, Chrysostomo, homiliis de Poenit., praesertim in 5. et optime Ambrosius, lib. VII in Lucam, ad finem c. 12, dicente, Sicut qui pecuniam solvunt debitum reddunt, nec prius evacuatur foenoris nomen quousqne totius sortis ad minimum usque quocumque solutionis genere qualitas universa solvatur, sic compensatione charitatis actuumque reliquorum, vel satisfactione quacumque peccati poena dissolvitur. Et infra, Aut pretio charitatis redimitur iniuria, aut iniuriae aestimatione poena relaxatur. Et infra, Uniuscuiusque peccatum supra scriptae genere conditionis eluitur, cum tandiu exercetur noxius pcenis, ut commissi supplicia erroris expendat. Qui ergo non plene satisfecit, licet iustus sit, alicuius poenae debitor est.
spacer 10. His accedit aliud fidei fundamentum, nimirum, esse in hominibus, etiam iustis, quaedam peccata quae gratiam non tollunt, nec hominem Deo inimicum, aut reum aeternae poenae constituunt, et ideo venialia vocantur. Ita docuit concilium Tridentinum, dicta sess. 6, c. 15, et nunc sufficienter probatur ex illo Proverbiorum 21, Septies in die cadit iustus et resurgit, impii autem corruunt in malum. Illi enim casus iustorum aliqua peccata sunt, non tamen talia quae iustitiam auferant, alias etiam iustus corrueret in malum quoties sic peccaret. Unde recte Augustinus, serm. 41 de sanctis, haec vocat minuta peccata, a quibus in hac vita sancti non sunt immunes, quae animam non occidunt, licet deforment. Et ep. 103, in fine, illa vocat peccata levia iustorum, quae ordinariis remediis tolluntur. Et propter eadem asserit, lib. II De Peccator. Merit., c.7, protulisse Ioannem, Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus &c., 1 Ioan. 1. Item ad eadem peccata pertinet illud Iacobi 3, In multis offendimus omnes, ut ibidem notat Beda, et Augustinus, in Enchirid., c. 78, ubi multa exempla talium peccatorum ponit, et plura lib. De Natura et Gratia, cap. 36 et 38.
spacer 11. Ratio etiam naturalis hoc suadet, quia prudens ac perfecta amicitia non dissolvitur propter levem aliquam negligentiam vel offensionem. Ergo incredibile est amicitiam cum Deo propter quemlibet defectum levem amitti, aut quodlibet peccatum levisssimum reddere hominem divino odio et aeterna poena dignum. Quamvis autem haec peccata tam acerbam poenam non mereantur, nihilominus eo ipso quod peccata sunt aliqua certa poena digna sunt, ut recte notavit Augustinus, lib. Octoginta Trium Quaestion., q. 26, quia unicuique culpae, secundum debitum iustitiae ordinem, et iuxta qualitatem eius, aliquis modus poenae respondet. Deus autem iustissimuse st, et ideo haec etiam peccata, quae legi suae aliquo modo derogant, impunita non sinit, iuxta illud Matth. 5, Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem, ubi Hieronymus: Hoc est quod dicit, non egredieris de carcere donec etiam minima peccata persolvas. Et eodem fere modo exposuit Ambrosius, lib. VII in Luc., ad finem cap. 12. Denique, ut Augustinus dixit, dicto serm. 41, quamvis haec peccata animam non occidant. ita eam deformem faciunt, ut eam ad amplexus sponsi coelestis aut vix aut cum grandi confusione venire permittant. Quod de huius vitae statu et de contemplatione Dei et dilectione quae in hac vita haberi potest, intelligendum puto: nam si de amplexu patriae et visionis beatae intelligatur, non vix, sed omnino haberi non poterit talis amplexus sponsi, nisi prius deformitas talium peccatorum auferatur. Quia, ut dicitur Apocalyps. 2, Non intrabit in illam civitatem aliquid coinquinatum, et in illo statu maxime complebitur quod Paulus dixit ad Ephes. 5, Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea. Et infra, Ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam neque rugam.
spacer 12. Ex his igitur principiis plane concluditur purgatorii necessitas, in hunc modum. Homines iusti, dum in hac vita vivunt, habent simul cum iustitia vel reatum aliquem poenae temporalis debitae propter peccata remissa, vel propter venalia postea commissa. Contigit autem saepe iustos mori in huiusmodi statu, quia vel post multa et gravia peccata seram, ac levem et remissam poenitentiam agunt, vel quia, licet multo tempore ante mortem in gratia vivant, frequenter venialiter peccant, et in adhibendis remediis, et satisfactionis operibus exercendis negligentes sunt. Ergo necessarium est ut post mortem sit purgatorii tempus, et locus in quo ab his maculis mundari, et debitas poenas solvere, atque ita paradisum ingredi valeant, quandoquidem secundum fidem nullus ad beatitudinem admittitur sine integra remissione culparum et poenarum, ut ostensum est. Quae ratio ad hoc dogma fidei confirmandum sufficeret, etiamsi ex scriptura expressius probari non posset, quia principia huius discursus in scriptura ipsa fundata sunt et aliqua ex parte, quantum ex facto pendent, sunt etiam experientia notissima, et illatio est etiam necessaria ac evidenter nota. Haec autem sufficiunt tum ad reddendam assertionem omnino certam, tum etiam ut ab ecclesia definiri potuerit et fidelibus proponi, ut eam de fide credere teneantur, ut in superioribus ostensum est. Ecclesiam autem ita veritatem hanc definivisse,ex Conciliis Florentino et Tridentino constat. Et quamvis tam expressa definitio facta non fuisset, universalis consensus cum antiquissima ecclesiae catholicae traditione ad fidem faciendam sufficeret.
spacer 13. Unde ulterius infero immerito Iacobum regem hunc articulum de purgatorio inter eos,quos nuperos et novitios vocat recensere, cum neque Augustinus, nec Hieronymus, nec alii patres illis aequales, qui certe nuperi non sunt, veritatem tot fidei fundamentis subnixam ignorare potuerint. Quod etiam eorum verbis ostendere non est difficile. Augustinus enim, in Psalm. 37, in princ., de purgatcrio exponit verba illa, Domine, ne in furore tuo (vel ut ipse legit) in indignatione tua arguas me, neque in ira tua emendes me. Sic enim legit, et dicit, Hanc emendationem in ira, per quam emendati salvabuntur, futuram esse post mortem, sic tamen quasi per ignem. Unde sic exponit: In hac vita purges me, et talem me reddas cui iam emendatorio igne non opus sit. Praeterea, lib. Octoginta Trium Quaestionum, q. 26, loquens de venialibus peccatis. dicit eis deberi certam poanam et in hoc saeculo et in futuro, ubi vel particulam et pro disiunctione posuit, vel sub conditione intellexit deberi illam poenam in futuro saecalo, si in praesenti non luatur. Clarius vero dicto serm. 11 de sanctis, de eisdem peccatis agens dixit, Quidquid de istis peccatis a nobis redemptum non fuerit, illo igne purgandum est, de quo dixit apostolus, quia in igne revelabitur, et si cuius opus arserit, detrimentum patietur; aut enim dum in hoc mundo vivimus, ipsi nos per poenitentiam fatigamus, aut certe, volente aut permittente Deo, multis tribulationibus pro istis peccatis affligimur, et si Deo gratias agimus, liberamur. Et infra, Ita peccata ipsa in hoc saeculo purgantur, ut in futuro ille ignis purgatorius, aut non inveniat, aut certe parum inveniat, quod exurat. Si autem nec in tribulatione Deo gratias agimus, nec bonis operibus peccata redimimus, ipsi tamdiu in illo purgatorio igne moras habebimus, quamdiu supradicta peccata minuta, tanquam ligna, fcenum, stipula, consumantur.
spacer 14. Item in libro De Octo Quaestionibus ad Dulcitium, licet in q. 1 solum dicat, Salvari aliquos sic tamen quasi per ignem, et non esse incredihile ita contingere aliquibus post hanc vitam, utrum vero ita sit, quaeri posse, tamen in quaestione 2 repetit quae dixerat 1. de cura mortuis agenda, c. 1, quod allegat, et definite et tanquam certum docet suffragia vivorum prodesse aliquibu sex mortuis, qui nec tam mali fuerunt ut illis prodesse non possint, ut sunt damnati, nec tam boni ut illis non indigeant, sed medii cuiusdam status, quos ipse vocat, non valde malos, quia licet bona pereuntia dilexerint, non tamen sunt tales quales illi de quibus dictum est quod regnum Dei non possidegunt, sedi usti aliqua indigentes purgatione. Idemque docet in Enchirid., c. 68 cum 96, ubi ait, Negandum non est defuncitorum animas pietate suorum viventiun relevari. Ideoque Monica, gloriosa Augustini mater, catholica fide bene instructa dum animam ageret, nihil a filio et sociis eius postulavit nisi ut ad domini altare memoriam eius haberent, ut ipse refert lib. IX Confession., c. 11, et in 3 insignem illam fidem et pietatem commendat, et pro matris anima orat, aliosque ut orent interpellat. Praeterea, lib. XXI De Civit., cap. 16, ubi de infantibus morientibus cum solo baptismo, ait ita esse ad beatitudinem dispositos, ut non solum poenis non praeparentur aeternis, sed ne ulla quidem post mortem purgatoria tormenta patiantur. In quibus verbis aperte supponit esse post hanc vitam purgatorias poenas, de quibus infra dicit, Purgatorias autem poewnas nullas futuras quis opinetur, nisi ante illud ultimum tremendumque iudicium? utique universale. Nam post iliud non erit ncccssarius purgatorii locus, quia ante illud integra peccatorum purgatio in omnibus iustis fiet, et ideo in illo iudicio tantum in duo loca, perpetuo duratura, omnes iudicandi dividuntur. Et ita intelligenda est scriptura, quotics de illis duobus terminis ultimis loquitur. Videri etiam potest apud eumdem Augustinum (si eius est opus), lib. IV Hypognost., c. 5 et 6.
spacer 15. Denique in libro Quinquaginta Homiliar., homil. 16, circa finem, hanc veritatem idem Augustinus plenissime docet, cuius aliqua verba referam, quia et omnia fundamenta supra posita confirmant, et vehementer pungunt adversarios: Qui temporalibus poenis digna gesserunt, de quibus apostolus dicit, Si cuius opus arserit, detrimentnm patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem, per fluvium igneum (de quo propheticus sermo commemorat), et vada ferventibus globis horrenda transibunt. Quanta fuerit peccati materia, tanta et per transeundi mora. Quantum exegerit culpa, tantum sihi ex homine vindicabit quaedam flammae rationabilis disciplina. Et infra, Illic sermones otiosi et cogitationes iniquae vel sordidae, illic multitudo levium peccatorum, quae puritatem nobilis naturae infecerant, exundabunt, Illic stagnum, vel plumbum diversorum subrepentium delictorum, quae divinam imaginem ohscuraverant consumentur, quae omnia hic ab anima separari per eleemosynas et lacrymas compendiosa transactione potuissent. Et ut rex intelligat quomodo Christus sit purgatorium nostrum, concludit, Ecce sic exigere habet ab homine rationem, qui seipsum pro homine dedit, et confixus clavis legi mortis se iunxit, et in hoc catholico sensu dixit idem Augustinus, X De Civit., cap. 24, Dominum Iesum Christum esse principium, cuius incarnatione purgamur, eum quippe (id est daemonem) in sua carne contempsit, quampropier sacrificium nostrae purgationis assumpsit. Et infram Hunc ille Platonicus non cognovit esse principium, nam agnosceret purgatorium. Nihil aliud ergo est in Christo esse purgatorium, quam esse redemptorem, per quem possunt homines in hac vita perfectissime mundari, si velint se disponere, alioqui si in hac vita id assecuti non fuerint, in futura, si iusti sint, per condignas pconas secundum rigorem iustitiae purgabuntur, nisi aliqua ex parte propter suffragia viventium subleventur.
spacer
16. Praeterea d. Hieronymus diserte affirmat dari post hanc vitam aliquam poenam ignis temporalem, in c. ult. Isaiae, fere in ultimis, docetque aliquorum Christianorum opera esse per ignem probanda et purganda, ita ut purgatio temporalis sit et finiatur. Et in lib. Contra Iovinianum eodem modo exponit locum Pauli 1 ad Corinth. 5, et concludit, Si is cuius opus arsit et periit, et damnum sustinuit laboris sui, perdet quidem laboris praemium sed ipsc servabitur, non tamen sine probatione ignis. Ergo is, cuius manserit quod superaedificavit, sine ignis probatione salvabitur, et inter salvationem et salvationem erit utique diversitas aliqua. Quae verba notanda sunt, nam discursum supra factum confirmant, licet ordine commutato. Hieronymus enim ex diverso modo consequendi salutem per ignem purgatorium, vel sine illo, colligit quasi a posteriori diversitatem meritorum et praemiorum. Nos vero e contrario ex diversitate operum, vel malorum vel bonorum disponentium ad iustitiam, necessitatem purgatorii deduximus. Et in c. 1 Ezechiel., idem Hieronymus ita concludit, Ex quo ostenditur post poenas atque supplicia, et purgationem peccatorum, futuram misericordiam duntaxat in his qui Deum meruerint videre regnantem.
spacer 17. Eandem veritatem docuit Ambrosius in c. 4 Apoc., circa illa verba, Sine maculaenim sunt, dicens, Animae sanctorum sine macula sunt, quia si quas sordes ex mundan ahabitatione contraxerunt, aut per poenitentiam et lachrymas, charitatisque opera, aut per flagella, aut certe post moritm igne purgatorio deleta sunt. Et similia habet in c. 20, in illa verba, Haec est resurrectio prima. Scio in dubium revocari an illud opus sit Ambrosi. Nemo autem dubitat quin sit alicuius patris, et satis antiqui. Verumtamen precatio secunda, praeparans ad missam, extra dubium Ambrosii est, et tamen in illa sic orat Christum: Recordare quia advocaius meus es ipse, qui iudicas. Quod si eiiam in illo adhuc saeculo aliquid in me vindicandum reservas, peto ne me potestati daemonum tradas, dum scelus meum purgatoria poena detergis.
spacerc 18. His accedat s. Cyprianus, qui epistola quinquagesima secunda ad Antonianum dicit, Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde, donec solvas novissimum quadrantem, aliud statim fidei ac virtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo cruciatuum dolore emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse. Idem sumitur ex Tertulliani lib. De Anima, c. 35, et c. 58, in fine, ubi ita exponit dictum locum Matth. 5, dicens, Carcerem illum inferos intelligimus, et novissimtcm quadrantem, modicum quoque delicticm mora resurrectionis illic luendum interpretamur. Quam fere expositionem habet etiam Athanasius, in lib. Variarum Scriptur. Quaestion., q. 62. Et plura alia ex patribus Graecis pro hac veritate congerit Gennadius Scholarius, patriarcha Constantin., in defensione concilii Florent., c. 3. Suntque praecipua tam in Graecis quam in Latinis illa, in quibus asserunt sacrificia, orationes, et eleemosynas, et alia bona opera viventium iuvare defunctos ad aliquam remissionem poenarum, si in eo statu recesserunt, in quo illius auxilii sint capaces. Quae loca sanctorum contestantium hanc antiquissimam traditionem tam sunt frequentia ut supervacaneum videatur illa referre, praesertim cum articulus ille propriam disputationem requirat. Qui autem iilum tradunt, necesse est ut crediderint aliquas fidelium animas ita post mortem puniri ut possint ab illis poenis liberari, et hoc est quod purgatorium vocamus. De illo autem dogmate videri possunt specialiter Augustinus, dicto libro De Cura pro Mortuis Agenda; et Cyrillus Hierosol., Catech. 5 Mystag.; et Cyprianus, epist. 66 ad Clerum &c.; et Ambrosius, orat. de obitu Theodosii, et orat. 2 de obitu fratris sui Satyri; Damasc., orat. de def. fidei.
spacer 19. Ex quibus intelligere praeterea licet sine causa regem Angliae astruere voluisse non potuisse Bellarminum purgatorium ex scripturis probare, Nam, sicut sancti patres non sine scripturis illud astruxerunt, licet simul ex traditione apostolica illud docerent, ita etiam illustrissimus Bellarminus sapienter et erudite veritatem hanc ex scripturis comprobavit, illas intelligendo prout sancti patres interpretati sunt. Quod si hoc regi non satisfacit, quia sua certa scientia aliter illas intelligit, iam responsum est scientiam illam quae a sensu patrum et catholicae ecclesiae discrepat, non esse veram scientiam, neque ex spiritu Dei esse, eo vel maxime quod (ut saepe dixi, et cum Paulino in eadem fere causa dicit Augustinus, libr. De Cura pro Mort. Agend., c. 1), licet scriptura deesset, ecclesiae auctoritas sufficeret. Nam certe cum scriptura docet ecclesiam esse columnam et firmamentum veritatis, et traditiones apostolicas credendas esse, virtute continet purgatorii assertionem, quam et ecclesia et traditio docent. Deinde addimus veritatem hanc contineri satis in illis scripturae locis, in quibus dicitur Deus retribuere unicuiquc secundum opera sua, iuxta illud 2 ad Corinth. 5, Omnes nos manifestari oportet ane tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Hinc enim habemus nullum malum impunitum a Dco relinqui, ideoque, si in hac vita non puniatur vel pro illo satisfiat, in futura vindicandum esse poena condigna et culpae commensurata, ac subinde poena temporali, si persona alioqui iusta et grata Deo sit.
spacer 20. Denique dicimus, etiam proxime et immediate probari sufficienter veritatem hanc in novo testamento, ex loco saepe citato 1 Cor.: 3, Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Et infra, Si cuius opus arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Quamvis enim non negemus verba illa aliter interdum ab aliquibus patribus exponi (quorum interpretationes nunc expendere non vacat), nihilominus haec reiici nullo modo potest, quia et est valde conformis textui et sensui ecclesiae, et a multis patribus approbatur, ut ab Augustino, Hieronymo, quos iam retulimus, et Ambrosio in Paulum, ubi multi alii eam probant; et Origene, copiose hom. 6 in Exod., et optime Paulin., in ep. 9 ad Severum. ubi purgatorium vocat ignem sapientem, et in carmine continente paraphrasim Psalm. 1, ubi ignem arbitrum illud appellat. Et ita etiam exposuit Gregor., in cap. 3 Reg., circa fmem, et in lib. IV Dialog., c. 39; et Caesar. Arelaten., homil. 8, in eundem locum. Locus etiam Matth. 5, Ne in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem, si recta ratione pensetur, non parum iuvat, maxime cum ita etiam intelligatur a patribus allegatis, Tertulliano, Cypriano, Ambrosio, et Hieron., ut recentiores omittam. Denique hoc etiam insinuari vel supponi a Christo in verbis Matth. 12, Non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro, patres intellexerunt, ut Augustinus, XXI De Civitat., c. 13, quem imitati sunt Gregorius, dicto c. 39, Beda, in eum locum, ac Bernard. Et si attente consideretur prudens loquendi modus, nemo de re aliqua pro duobus temporibus ita loquitur, nisi in utroque tempore vel statu res fieri soleat.
spacer 21. Ex veteri etiam testamento aliqua testimonia in superioribus tacta sunt. Quale est illud Psal. 37, Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, iuxta interpretationem Augustini supra relatam, quam etiam tradit Gregorius, Psal 1 poenitentiae. Maxime vero illa convincunt testimonia in quibus operibus viventium posse iuvari mortuos vel asseritur vel supponitur. Inter illa vero notius et clarius est quod lib. 2 Machab., c. 42, habetur, Sancta et salubris cogitatio est pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Quod defugere non potest rex, nisi negando librum esse canonicum. At hoc miserrimum refugium est, et de illo nunc disputare esset in longum, vel potius in infinitum, ire. Sufficiunt ergo quae de regula discernendi libros canonicos a non canonicis in superiori libro diximus, et quod patres communiter illo libro ut canonico utantur, et quod specialiter August., dicto libro De Cura pro Mortuis Agenda, c. 1, inde vertatem hanc confirmet. Cum ergo veritas haec de purgatoriis poenis tanto pondere auctoritatis et rationis firmata sit, videat rex quo spiritu ductus illam vocare audeat commentum indignum in quo opem impendatur. Neque putet catholicis esse contentionem cum haereticis, vel de statu loci purgatorii, vel an unus aut multiplex sit,. nec de modo aut qualitate poenarum eius. Nam, licet haec a theologis sobrie et prudenter disputentur (sicut inquiri etiam posse dixit interdum Augustinus, in superioribus allegatus), si vero regi harum rerum meditatio non placet, cum illo de his non contendimus, dummodo temporales post mortem pcenas pro aliquibus iustis imperfectis destinatas esse non neget.
spacer 22. De his vero quae purgatorium consequi subiungit rex et frivola appellat, cum ab ipso non impugnentur, nunc multa dicere non est necesse. Quia vero in margine libri haec frivola esse dicuntur, indulgentia, iubilaea, et satisfactiones pro defunctis, dicam breviter non nisi a protestantibus, levibus profecto et impudentissimis hominibus qui regem in infantia perverterunt, haec potuisse frivola reputari. Aut enim frivola dicuntur, quia veritatis fundamentum non habent, vel quia, licet vera sint, parvi sunt aut nullius momenti. Hoc posterius nullius hominis mentem, si recta ratione non careat, subire potest. Quis enim parvi momenti reputet a debito gravissimae poenae liberari, aut quis contemnendum putet, aut charitatis opus esse neget, orationibus ad Deum fusis et propriis afflictionibus et eleemosynis proximum a gravissima poena liberare, aut quis non magni aestimet potestatem pene divinam, Christi et sanctorum satisfactiones ad compensandas purgatorii poenas, efficaciter applicari? Profecto haec et similia non ideo quia parvi momenti sunt, sed quia incredibilia infidelibus videntur, a protestantibus frivola reputantur. Putant ergo non habere veritatis fundamentum. At si verum est quod rex dicit, haec consequi assertionem purgatorii, cum ostensum sit purgatorium maximiae et infallibili auctoritati nixum esse, profecto non possunt aetera, quae illud assertum consequuntur, non esse magno pondere auctoritatis fundata. Ergo hac etiam ratione non frivola, sed veritatis catholicae dogmata certissima dici possunt.
spacer 23. Si autem ilii pseudotheologi, qui in hoc regi imposuerunt, in sacra doctrina versati essent, suffragia et indulgentias ad purgatorium consequi non assererent, Non enim in illo fundantur, neque cum illo necessariam habent connexionem. Nam posset Deus, si iustitiae rigore uti voluisset, purgatorii poenas ab hominibus defunctis et illarum reis, sine ulla remissione vel compensatione exigere. At indulgentiae et satisfactiones niliil aliud sunt quam poenarum purgatorii remissiones quaedam et compensationes, quas Deus propter infinitam bonitatem suam et propter eximia Christi merita ecclesiae suae concessit, ut et poenae illae mitiores per Christum fierent, et ut inter Christi membra maior et excellentior esset charitatis mutuae communicatio. Quocirca, licet purgatorium, satisfactiones pro defunctis, et indulgentise unam habeant communem materiam, videlicet, debitum temporalis paenae, quod in aliquibus iustis interdum post hanc vitam manet, et ideo possit aliquo modo unum ex alio colligi, nihilominus, proprie loquendo, unum in alio non fundatur, sed unumquodque per se gravissimum habet veritatis fundamentum. Nam purgatorii poena fundatur in ordine divinae iustitiae per regulas fidei nobis sufficienter manifestato, rationique valde consentaneo, ut ostensum est.
spacer 24. At vero suffragia seu satisfactiones fundantur in communione sanctorum quam in symbolo profitemur. Nam communiouem illam non solum inter mortales hic viventes, sed etiam cum iustis iam defunctis iuxta uniuscuiusque statum intercedere ecclesiae auctoritate traditum est, et in scriptura sacra sufficiens fundamentum habet. Quod in superioribus capitibus de communione internos, et sanctos cum Christo regnantes, ostensum est, quatenus et illos intercessionibus suis nos adiuvare, nosque ab illis eas postulare, atque ipsos venerari, laudare, et Deo pro ipsorum gloria gratias agere posse et debere, ostendimus. Communio vero nostra cum iustis defunctis nondum beatis, sed in carcere pro aliquibus debitis detentis, perpetua etiam ecclesiae in traditione et in scriptura sacra fundata est, ut ex dictis in hoc capite intelligi potest. Oratio enim, eleemosyna, sacrificium, et similia opera Deo pro defunctis oblata, ut a peccatis solvantur, ad hanc communicationem pertinent. Docent autem scriptura et ecclesiae consuetudo optimum esse orare et operari pro defunctis. Unde recte colligit Augustinus allegatus, sufficienti auctoritate convinci, hoc non fieri sine fructu. Non est ergo frivola satisfactio pro defunctis, sed sufficientissime fundata. Accedit genus hoc communicationis charitati etiam et rationi esse valde consentaneum et benignae providentiae divinae valde dignum. Non ergo pro catholico reputari potest, qui hanc tam catholicam ab universali ecclesia receptam veritatem reputaverit frivolam.
spacer 25. Indulgentiarum vero concessio (ad quam etiam iubilaea pertinent) duo habet solidissima fundamenta. Unum est, infinitus thesaurus meriti et satisfactionis Christi domini et sanctorum, quem thesaurum, saitem quantum ad Christi divitias eorumque sufficientiam, non existimo a protestantibus negari, idque nunc nobis satis est, quia satisfactiones sanctorum non ut necessariae, sed ex abundantia adiunguntur, quod amplius explicare et probare presentis loci non est. Alterum fundamentum est suprema potestas ligandi et solvendi quam Christus suo vicario concessit, quae in evangelio satis fundata est, ut libro sequenti ostendemus. Quod autem illa potestas ad hanc dispensationem et indulgentiarum concessionem extendatur, ecclesiastica traditio et antiquissinius eiusdem potestatis usus, communi consensu ecclesiae probatus, satis ostendit, ut latius in disputationibus theologicis tractavimus, in quarto tomo tertae partis, disput. 48, et seq.

CAPUT 16
DE ERRORIBUS CIRCA ECCLESIAE RITUS ET BENEDICTIONES

SUMMARIUM

1. Benedictio campanarum et aliaje benedictiones similes protestantibus videntur nugae. spacer2. Institutio et usus campanarum. spacer3 - 4. Huiusmodi usus ante mille annos introductus in ecclesia. spacer5 - 8. Ostenditur nihil posse reprehendi in benedictione campanarum. spacer9. Obiectio haereticorum solvitur. spacer10. Instantia.

NTER alia exempla quae rex ponit pro articulis quos novitios cet nuperos vocat, haec verba adiungit, p. 48 Praefationis, in princ.: Baptizatio campanarum, et mille praeterea nugae. Quae vero sint istae nugae nec ipsc dcclarat, nec in margine exponitur. Undc videtur sub illis verbis omncs similes benedictiones comprehendere. Nam protestantes aeque solent de his omnibus nugari. blue Quanquam de hac, quam vocat baptizationem campanarum, magna exaggeratione Magdeburgenses dixerint, horrendum esse errorem, magnumque sacrilegium contra Christi institutionem. Et ideo ad huius libri complementum, operaepretium visum est, pauca de his ritibus dicere ad propriam obiectionem, ex particulari exemplo sumptam, respondendo, et illius occasione aliquid de toto genere talium benedictionum attingendo.
 spacer 2. Duo ergo in huiusmodi signis quae campanae nuncupantur spectari possunt, videlicet usus talis instrumenti ad aliquas actiones publicas convenienter exercendas, et ritus ab ecclesia institutus ad benedicendas campanas, et de utroque sigillatim dicendum est. Principio igitur certum est antiquam ecclesiae consuetudinem fuisse ut missae et alia divina officia in sacris locis ac templis fierent, ut certis horis vel diebus Chiristianus populus ad illa conveniret. Unde necessarium etiam fuit esse in ecclesiis signum aliquod, quo dato populus ad ecclesiam accederet. Ad hoc ergo munus institutae sunt campanae, quae propterea solent interdum nomine signorum absolute significari, ut in c. Solent, De Consecrat., d. 1, et in c. 1 et 2 De Offic. Custodis. Considerata igitur hac propria et quasi litterali institutionis ratione campanarum usus, nemo prudens dubitare potest quin fuerit et utilissimus et convenientissimus, quia signum aliquod publicum moraliter necessarium erat. Unde etiam in veteri testamento dixit Deus Moysi, Num. 11, Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra &c. Et ex Levitic. 23 colligitur in festivitatibus solitum fuisse populum tubis clangentibus convocari seu admoneri. Idem indicant verba illa Ioelis 2, Canite tuba in Sion. Necessitas ergo alicuius signi etiam in ecclesia Christi moralis erat. Determinatio autem ad sonitum campanae ex humano arbitrio pendebat, et ideo recte et legitime potuit ab ecclesia fieri, sicut facta est, et in re per se indifferente sufficiebat ecclesiae consuetudo, ut nemo prudens ac modcratus in illa offenderetur. Praesertim cum instrumentum illud ad praedictum finem sit aptissimum, tum quia faciie et sine magna industria pulsari potest, tum etiam quia eius sonus late diffunditur, tum denique quia est magis durabile et quasi perpetuum.
spacer 3. Accedit hunc campanarum usum non esse novum in ecclesia. Quamvis enim, ut eruditi auctores testificantur, certo non constet quo tempore inceperint, none st tamen dubium quin ante mille annos usus illarum iam fuerit in Latina ecclesia communis. Nam anno 615 vixit s. Lupus, episcopus Senonensis, in cuius actis refertur, tempore cuiusdam obsidionis Senonensis civitatis, s. episcopum ad protomartyris Stephani aedem se contulisse, et ad convocandum populum sigum tetigisse, ut est apud Surium, tom. V, die 4 Septembris. Ubi etiam refert mirabilia Dei opera circa signum illud seu campanam demonstrata. Item anno 665 obiit s. Eligius, episcopus Noviomensis, in cuius vita, lib. II, c. 21m refertur, cum prohibuisset presbyterum in ecclesia sacra facere, et presbyter, prohibitione contempta, campanam pulsare tentaret ad populum convocandum, ipsam sonum non reddidisse, donec, presbytero poenitentiam agente, sanctus episcopus prohibitionem sustulit. blue Refert Surius, tom. VI. Praeterea Beda, lib. IV Histor. Anglicanae, cap. 23, mentionem facit campanae, ad cuius sonum ad orationes excitari et convocari solebant quasdam religiosae, quando aliqua earum de saeculo migrabat. Aliqui autem coniectant, tempore Anastasii, Persae martyris, nondum fuisse introductum campanarum usum, quia in septima synodo, act, 4, ex miraculius eius refertur, in quadam solemni supplicatione convocatos fuisse fideles, non ad signum campanae, sed per ligna sacra pulsata. Sed hoc et non multum obstat, quia sanctus ille, 27 anno post sexcentesimum passus est, et praeterea verba illa de ecclesia Graeca dicta sunt, in qua signa illa lignea usque ad annum domini 865 durasse creduntur. Nam in illo anno ferunt Venetiarum ducem misisse campanas ad Michaelem imperatorem, et tunc earum usum apud Graecos incepisse, relictis ligneis signis, ut notat Baronius eodem anno, in fine, blue quamvis alibi dicat illa lignea signa non fuisse in usu communi ad convocandum alicuius ecclesiae populum, sed tantum inter religiosos ad convocandos monasterii monachos.
spacer 4. Quidquid vero in hoc acciderit, certum est semper fuisse existimata necessaria aliqua huiusmodi signa, quae (quod praetereundum non est) sacra etiam dicebantur, et inter ea campanarum usum tanquam utiliorem et durabiliorem praevaluisse. Recte autem advertit Walfridus Strabo, lib. De Rebus Eccles., c. 5, haec signa publica non potuisse commode in ecclesia primitiva in usu haberi, quia divina officia, propter multitudinem gentilium, et praesertim propter vim persecutionum, non poterant esse tam publica, nam potius ut secrete fierent curabatur. Et ideo aliis modis invitabantur fideles, ut praenunciando in uno conventu alium proxime futurum, vel scriptis tabulis eum prodendo, ut ait Strabo, loco citato, vel privatim singulos percursores, vel diaconum monendo, ut ex epistolis Ignatii 11 et 13 Baronius coniectat. blue Post datam vero pacem ecclesiae eiusque amplitudinem, necessarius fuit signorum publicorum usus, et ita verisimile est paulo post Constantini tempora campanarum ritum fuisse introductum, qui postea perpetua traditione probatus est. De qua videri possunt quae refert Coccius, in Thesaur., tom. II, lib. III, art. 6.
spacer 5. Cum ergo constet nihil esse in simplici campanarum usu quod haeretici carpere possint, videamus quid in earum benedictione, et (ut sic dicam) symbo;ico usu reprehendant. Aut enim in universum omnem sacrarum rerum benedictionem et caeremonialem consecrationem ab ecclesia institutam ut superstitiosam detestantur, vel peculiare aliquid in campanarum benedictione reprehensione dignum inveniunt. Utrumque autem unico Augustini verbo refutare possemus, dicentis, Si quid per totum oribm servat ecclesia, quin ita faciendum sit disputare insolentissimae insaniae est, blue et quod alibi ait, non esse credendum inaniter fieri ubi universae ecclesiae claret auctoritas. Ulterius vero illud prius generale membrum non solum traditioni, sed etiam scripturae et rationi repugnat. Ait enim Paulus, creaturam omnem verbo Dei et oratione sanctificari, 1 Timoth. 4, Unde legimus Christum ad multiplicandos panes, benedictione usum esse, in coelum aspiciendo, Matth. 14. Additque Marcus, c. 6, etiam pisces benedixisse; et Lucae 24, benedixit panem, per cuius fractionem voluit a discipulis cognosci. Quid ergo est cur ecclesia non possit vel res aliquas sanctificare benedicendo illas, vel in hoc Christum imitari? Aut ubi hoc Christus prohibuit ? Vel quae moralis seu naturalis ratio cogitari potest, cui hoc repugnet? Ecclesia enim in huiusmodi benedictionibus potissime utitur signo crucis et oratione, ex quibus oratio a Christo domino maxime commendata est. Signum vero crucis magnam sanctificandi vim ab ipsius morte accepit: quamdam enim virtualem invocationem et propter Christi mortem deprecationem continet. Ergo utroque titulo benedictiones ecclesiae religiosae sunt, et Deo gratae.
spacer 6. Atque hoc etiam confirmant antiquae benedictiones aquae lustralis, panis, olei, cerei paschalis, et aliae similes, de quibus non est hic dicendi locus. Certum autem est non esse novas, sed in primitiva ecclesia usitatas, ut facile posset ex patribus ostendi, sed id tanquam ab hoc loco alienum omitto, et locum hunc praeclaro testimonio Gregorii Nazianzeni concludo. Nam oratione prima contra Iulianum blue huiusmodi ritus et sanctiones ecclesiae (ita enim illas appellat) sic laudat, ut dicat, aptissime illi congruere, talesque esse, ut nullus eorum, qui vestigiis nostris insistere cupiunt, aemulari possit, quandoquidem non magis humanis ingeniis atque inventionibus quam vi divina temporisque firmitate vigorem adeptae sunt. Addereque possumus hunc ritum campanarum etiam miraculis fuisse interdum a Deo confirmatum, ut videri potest in Sigeberto, in Chron. anno 1081; et in Baronio, tom. VIII, anno 615, n. 14; et in Durando, lib. I De Ritibus Eccl., c. 22.
spacer 7. Si vero peculiarem ritum benedicendi campanas spectemus, nihil habet praeter orationes quasdam, quibus peculiaria Dei beneficia per campanae sonum pro fidelibus postulantur, in quibus nihil est quod valde pium et religiosum non sit. Prius enim praemissis quibusdam psalmis, et communi ritu benedicendi aquam haec oratio interponitur: Assistat sic per eam virtus spiritus sancti, ut cum hoc vasculum ad invitandos ecclesiae filios praeparatum, in ea fuerit tinctum, red ubicumque postmodum sonuerit eius tinnitus, procul recedat virtus insidiantium &c. Et postea petitur ut in Christianis, audientibus tale signum, crescat devotionis augmentum, et in eecclesia digne orent, et Deum laudent, et hae petitiones in aliis orationibus iterantur, et specialiter ut quicumque ad sonitum eius convenerint, ab omnibus inimici tentationibus liberentur in corpore, et a pravis cogitationibus mundentur in mente, semperque fidei catholicae documenta sectentur, atque tuae consolationis gratiam recipere mereantur, salvator mundi, &c. quae omnes petitiones piissimae sunt, et magnam fidem ostendunt. Et ex eis licet colligere, licet prima ratio seu occasio inveniendi haec signa fuerit moralis necessitas convocandi Christianum populum, postea vero ecclesiam fideli cogitatione et sapienti institutione illa ordinasse ad spirituales effectus, et assumpsisse illa (ut sic dicam) tanquam instrunenta, per quae fidelium fidem excitaret, qua interveniente, eiusmodi beneficia per Christum a Deo impetrarent. Quocirca, licet ipsa signorum instrumenta propter corporalem (ut ita loquar) effectum fiant, scilicet propter fidelium convocationem, benedicuntur autem propter spirituales eflectus arcendi daemones, et omnia incommoda tam spiritualia quam corporalia quae per eorum insidias nobis proveniunt, et excitandi fideles ad fidei et devotionis augmentum.
spacer 8. Sed urgent protestantes hoc esse genus quoddam superstitionis, quia vanum est sine praecepto aut auctoritate divina spirituale, fructum intendere per materialem sonum campanarum, ex vi solius humanae benedictionis. Respondemus autem facile, praeceptum divinum non esse necessarium, nam satis est actum de se malum non esse, neque a Deo specialiter prohibitum. Deinde dicimus auctoritatem Dei non deesse, saltem in radice et origine, quia ipse dedit auctoritatem pastoribus ecclesiae ad regendam ecclesiam et disponenda ea quae ad accidentarios ritus ecclesiae pertinent. Et in iis quae pro universali ecclesia approbati sunt, non deest etiam auctoritas spiritus sancti ecclesiam docentis ac gubernantis. Denique fiducia, qua similes benedictiones fiunt, est fundata in fide Christi et promissionum eius, et ita longe abest ab omni superstitione. Quia ille spiritualis effectus non expectatur nisi a Deo per orationes ecclesiae, quae in illa benedictione funduntur, et licet quoad nos transire videantur, et in re benedicta virtutem non relinquant, semper manent in divina cognitione. Ideoque, licet non semper infallibilitcr obtineant eflectus postulatos, saepe nihilominus impetrant, quando aliae opportunae conditiones concurrunt, quia generaliter hoc promissum est iustae orationi, qualis maxime censenda est illa, quae nomine totius ecclesiae funditur.
spacer 9. Instabunt vero adversarii, quia in hac benedictione interveniunt non solum deprecationes, sed etiam actiones quaedam quae nullum possunt habere effectum, et ideo vanae ac superstitiosae videntur. Et praecipue calumniantur protestantes lotionem campanarum: undique enim intus et extra cum aqua benedicta lavari iubentur. Et ideo fortasse rex non sub nomine benedictionis, sed nomine baptizationis hunc ritum appellat, vel forte quia Calvino omnis usus aquae benedictas profanatio quaedam baptismi visus est. Sed hoc vanum omnino est, cum in tali usu nec intentio nec forma baptismi intercedat. De nomine autem curandum non est, tum quia ecclesia neque in ritu benedicendi campanas, neque in aliquo decreto verbo baptizandi, sed verbo benedicendi campanas usa est, tum quia nihil habet reprehensione dignum, et non est novum, sed satis antiquum, ut ex his, quae Durand. refert, lib. V De Ritib., c. 22, n. 6, intelligi potest.
spacer 10. Reiecta ergo voce, de huiusmodi actionibus fatemur non fieri propter aliquem effectum quem proprie efficere aut impetrare possint, et nihilominus negamus vane aut superstitiose fieri, quia propter aliquam convenientem significationem fiunt, ad memoriam vel affectum fidelium excitandum. Quae ratio valde consentanea est humanae conditioni, et ideo Deus ipse tam in sacramentis antiquis quam in novis illam observavit, quem suo modo, et pro suo captu in instituendis suis rebus et caeremoniis ecclesia imitatur. Et ita per illam lotionem campanae significatur imprimis quaedam illius dedicatio ad usum sacrum, et ab aliis signis profanis separatio. Rem significatur quanta puritate et decentia interna et externa, quantaque fidei integritate accedere ad ecclesiam debeant illi qui ad sonitum talium signorum ad ecclesiam convocantur. Circa huius autem ritus antiquitatem non immoror. Nam, licet quidam Ioanni XIII pontifici illum tribuant, alii vero antiquiorem esse existiment, res tamen incerta est, parumque refert ad doctrinae veritatem. Nam in his rebus quae ex institutione humana pendent, et mutatio et novitas esse potest, ut supra dixi. Non enim omnis novitas, sed profana detestanda est. Potest autem aliqua esse pia, et prudenter ac legitima potestate inducta. Talis autem est usus et ritus de quo tractamus, et ideo quocumque tempore inceperit, irreprehensibilis est.

bar

SUMMA ET CONCLUSIO TOTIUS LIBRI, CUM APOSTROPHE AD ANGLIAE REGEM

E nostra nostrae fidei mysteriis quae rex Iacobus in sua Praefatione attigit, ea strictim tractavimus, quae homini ad prudenter credendum parato sufficere, non credituro autem nimis multa videri possunt. blue Quamvis enim divina haec et sacrosancta mysteria, ea praesertim quae ad divinam eucharistiam ac b. virginis aliorumque sanctorum cultum invocationemque pertinent, adeo fines humanae rationis et naturae terminos excedant, ut ad eorum intelligentiam nihil quod ab homine dicatur, satis valeat existimari, ad puram nihilominus et sinceram fidem adversus scripta regis Angliae persuadendam, nostrae fidei antiquitatem, et in ea ss. patrum consensionem ostendere satis superque esse iudicavimus. Ideoque et id solum demonstrare promisimus, et promissum, qua potuimus diligentia, certitudine, et claritate, implevimus.
spacer 2. Superest, serenissime rex, ut sicut nos, quod promisimus, summa fidelitate exhibuimus, ita etiam a te, quod et ipse promisisti, qua debemus humilitate exigamus. Haec enim tua sunt verba in Praefatione ad Christianos principes: Ego vero id ingenue spondeo, quoties religionis illius quam profiteor, ullum caput ostendatur non antiquum, catholicum et apostolicum, sed novitium esse (in rehus scilicet spectantibus ad fidem), me statim ab eo discessurum. Et inferius: Sic (inquit) hunc locum concludam: me nunquam ullum fidei dogma, quod quidem ad salutem est necessarium, amplecti recusaturum, quod tota catholica ecclesia iam inde ab apostolorum temporibus sine intermissione multis post saeculis constanter docuerit et crediderit. Cum igitur non unum tantum, sed plura fidei gravissima dogmata, nimirum, de veritate corporis et sanguinis domini in eucharistia, de eiusdemque cultu, debito usu, sacraque oblatione, de sanctorum cum Christo regnantium, et praecipue s. virginis invocatione, de fidelium animarum purgatione indigentium, poenis atque suffragiis, aliaque similia quae Romana ecclesia docet ac credit, antiquissima in ecclesia catholica fuisse, manifeste ostenderimus, cumque regem Angliae illa negare, et contraria ut vera et catholica profiteri, manifestum sit negare profecto non potest conditionem ab ipso postulatam a nobis, et ante nos ab aliis catholicis, esse impletam, ac subinde ipsum sua sponsione teneri, cuius proinde exhibitionem multis titiulis postulamus.
spacer 3. Primum, quod promissio sit regia, quam decet esse constantissimam. Deinde quod, supposito rerum Anglicanarum statu, fuerit prudentiae ac religioni valde consentanea. Ad haec, rex serenissime, quia nisi veritati manifestatse acquiescas, summum tibi periculum salutis immineat. Nam ignorasse veritatem, humanum, sed nolle agnoscere declaratam, vel oppugnare agnitam, periculosissimum est, cum ex lance fidei libretur aeternitas. Demum, quod nulla honesta ratione, nullove praetextu, verborum tuorum vincula subterfugere valeas. An clariorem lucem maiusve testimonium requiris? Audi Chrysostomum dicentem, Sicut semper discere signum est nunqquam posse proficere, sic testimonium semper quaerere signum est nunquam velle credere. An de tuis viribus et potestate contra fidei hostes diffidis? At si voluntatis promptitudo non desit, non est cur impotentiam verearis. Nam quod prudentia persuadet, quodque fides docet ac religio iubet, idem nullo profecto negotio exequi potest regia potentia, praesertim quia si animus tibi non defuerit, Deus certe non deerit, cuius donum est ipsa fides fideique defensio. An scandalum perversorum hominum times? Audi Augustinum: Si de veritate scandalum sumitur, utilius nasci scandalum permiititur quam veritas relinquatur. Caeci ergo sunt et duces caecorum, contemne illos. Ttui sunt, abscinde eos. Facile fiet quod pro Deo, et re tua et sua fit. Vel tandem humanum aliquid pateris et ne, si Romano subiiciaris pontifici, aliquid auctoritati tuae derogetur times? Securus esto, non tua quaerit Romanus pontifex, sed te. Nam fidei obedientia regnum non minuit, sed temporale potius auget, et pandit aternum, cuius claves Romano pontifici commissae sunt, et ideo de tua est salute sollicitus. Quod ut persuasum tibi habeas, quod tuum quodque ipsius sit ius et potestas, sequens liber ostendet.

FINIS LIBRI SECUNDI

Perge ad tertium