Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

DEFENSIO FIDEI CATHOLICAE ET APOSTOLICAE
ADVERSUS ANGLICANAE SECTAE ERRORES

CUM RESPONSIONE AD APOLOGIAM PRO IURAMENTO FIDELITATIS ET PRAEFATIONEM MONITORIAM SERENISSIMI IACOBI MAGNAE BRITANNIAE REGIS

AD SERENISSIMOS TOTIUS CHRISTIANI ORBIS CATHOLICOS REGES ET PRINCIPES

AUCTORE FRANCISCO SUAREZ E SOCIETATE IESU
IN
CONIMBRICENSI ACADEMIA SACRAE THEOLOGIAE PRIMARIO PROFESSORE

bar

ROMANAE ET CATHOLICAE ECCLESIAE FILIIS AC DEFENSORIBUS FRANCISCUS SOARIUS E SOCIETATE IESU TEMPORARIAM ET AETERNAM FELICITATEM

UPER edito libro serenissimiis Iacobus Magnae Britanniae rex, ad religionis suae communionem quasi amico classico catholicos reges ac principes evocavit, ut quos ad defensionem Romanae ecclesiae, quam sanguine suo acquisivit rex regum et dominus dominantium Christus suprema armavit potestate, hos ad illius offensionem communicato consilio incitaret. Irrito tamen conatu serenissimus rex stylum exercuit. Nec enim portae inferi adversus eam praevalebunt, aut quos in Romana petra fundatos lapis angularis Christus firmissimo verae pietatis vinculo innectit, frigida Aquilonis procella dimovere poterit. Utinam maiorum suorum invictissimorum regum vestigia secutus vobiscum potius ad catholicae ecclesiae maiestatem exornandam conspiraret, ut quibus potestate et imperio par est, verae pietatis studio inferior non esset, et inter illos reges numerari potius vellet, quos illius nutritios divina constituit auctoritas, quam inter illos, quos adversus dominum et adversus Christum eius impietatis furor inflammavit.
spacer 2. Cum ergo dum librum edidit suae indicem religionis, nec regali, qua fulget, maiestate, nec armorum strepitu ac potentia (cui sacerdos Christi et religiosus homo obsistere nequit), sed solius humani ingenii et styli acumine catholicae ecclesiae bellum inferat, proprium mei muneris et instituti existimavi in aciem prodire, non ut tanti regis nomini et splendori officiam, quod nec possum nec cupio, sed ut nebulae a foetidis novatorum lacunis exhalatae, quibus catholicam obscurare nititur veritatem, verae sapientiae radiis dissolutae, in aerem et fumos evanescant. Quod ut perficerem, eam a Deo patre luminum obnixe precatus sum lucem, eam sincerae veritatis cognitionem, quam a Christo domino per apostolos traditam, et sanctorum patrum vigiliis expositam consectari ille debet, qui rectam vivendi credendique viam tenere cupit. Aspiret inceptis illud numen, in cuius manu sunt corda regum. Vosque, catholici orbis reges ac principes, qui serenissimum Iacobum, quales vos estis, talem germano affectu exoptatis, qualecumque opus hoc nostrum in vestrum recipite patrocinium vestra auctoritate defendendum. Vestrum enim illud, scitumque est. Nostra facimus, quibus nostram impertimur auctoritatem, vestrum igitur opus sit, ut regia vestri patrocinii auctoritate defensum ac ornatum fulgore et securum in publicum prodeat et illustre orbi appareat, et regiis oculis indignum non existimetur. Neque enim aliter, nisi vestro sub nomine, libro serenissimi regis noster hic, quo Dei causam tuemur, opponi potest. Haec enim una me impulit cogitatio, ut vobis laborem hunc nostrum officiosa animi submissione dicarem, qui maiorum vestrorum imperii et pietatis haeredes, catholicae ecclesiae tutelam religiose suscepistis, constanterque curatis. Aliis pro antidoto inservire potest noster hic labor, vobis antidoto (quae est summa Dei pietas) opus non est contra novatorum furorem, quorum venena ab Stygiis hausta rivulis vobis nocere non possunt, qui verae et catholicae fidei unitate Christo domino eiusque in terris vicario Romano, ac summo pontifici, ceu capiti suo pulcherrima corporis membra, subditi, et innexi in virtute Dei custodimini. In quo dum suprema vestra potestas stabilitur, ad maiorem imperii gloriam increscat, et ad aeternam proficiat felicitatem.

COIMBRICAE
DECIMOTERTIO DIE
IUNII ANNI 1613

bar

PROEMIUM AUCTORIS

1. Mens auctoris. spacer2. Asserta serenissimi Iacobi colliguntur. spacer3. Quo ordine sint impugnanda. spacer4. Methodus servanda.

ALLEM quidem (ut in causa non dissimili Ambrosius praefatus est, blue exhortandi ad fidem subire officium, qua, de fide disceptandi suscipere onus. Sed quoniam vel ipsum naturae ius petit, omnesque leges, tam divinae quam humanae postulant filium parentem, sacerdotem ecclesiam, theologum religionem, religiosum sacra, ac denique membrum, quantumvis vile, suum caput, quoad possit, a quacumque iniuria propugnare, ideo novum hoc scribendi genus non detrectare compulsus sum. Iacobus enim serenissimus magnae Britanniae rex in Apologia sua et Prafatione Monitoria ad omnes Christiani orbis principes his omnibius vim inferre conatur, dum sectae suae catholicae ac primitivae fidei nomen, nostrae vero religioni defectricis dedecus imponit, sibique fidei catholicae defensoris n0men arrogat, pontifici autem, omnium. fidelium pastori summo et sub Christi capiti supremo, tyrannidis et antichristianae apostasiae notam inurit, aliaque quamplurima nostrae fidei mysteria et sacramenta insectatur, suaque impugnatione piorum corda commovit. Meque post alios doctissimos viros, licet eruditione ac eloquentia valde imparem, ad hoc opus aggrediendum induxit, et in palaestram mihi insolitam descendere coegit. Neque me regiae dignitatis maiestas terruit, sed potius ab eadem impugnata veritas vehementius excitavit, ne forte tanti nominis splendor infirmiorum oculos perturbaret. Maxime, quia regium in hac deposuisse videtur splendorem, dum doctorem potius quam regem agens usurpatam sibi sumpremam in ecclesiasticis rebus auctoritatem defendere nititur. In Ambrosio me legisse memini, blue Neque imperiale esse libertatem dicendi denegare, neque sacerdotale quod sentiat non dicere. Nihil in regibus tam amabile esse quam libertatem etiam in iis diligere qui obsequio ipsis subditi sunt, nihil etiam in sacerdote tam periculosum apud Deum, tam turpe apud homines quam quod sentiat non libere pronunciare. Siquidem scriptum est, blue Loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. His ergo divinis et sacris verbis permotus, licet proprio ingenio diffisus, causae tamen confisus et veritate nixus, libere pro illa loqui non pertimesco. Ea tamen proferre tantummodo conabor quae excelsum regis animum offendere non possint, nisi lux ipsa veritatem ostendens oculos male affectos offendat. Decrevi enim veritatem catholicam dilucidare ac tueri, non cum regia maiestate decertare, sed illi potius, quod opto, in vera et catholica ostendenda fide inservire.
spacer 2. Divino igitur aspirante favore, veritatem fidei a Christo domino edoctam, ab apostolis traditam, et a sanctis patribus integre illibateque conservatam circa aliquot praecipua a serenissimo Iacobo tacta, ostendendam aggrediar. Quo vero apertior dicendis sternatur via, cunctaque facilius percipiantur, regis imprimis scopum ac propositum, deinde vero respondendi ordinem a nobis servandum ob oculos proponam. Attente enim ac sedulo regium opus considerans, facile perpendi illuc praecipue collimare auctorem ut fidelitatis iuramentum, quod sibi a subditis suis exhiberi novissime instituit, totis conatibus tueatur, et ideo tam pontificia rescripta, quam illustrissimi cardinalis Bellarmini litteras ad archipresbyterum impugnare conatus est. Postea vero, responso de his rebus accepto lacessitus rex praefationem ad omnes Christiani orbis principes suae Apologiae adiunxit, in qua contra pontificem summum, tanquam contra communem hostem et iuris ac potestatis regiae usurpatorem illos nititur irritare, et ad generalem ab ecclesia Romana defectionem commovere, tum spe maioris libertatis et potestatis excellentioris illos alliciendo, tum etiam timorem incutiendo, ne dum nimia (ut ait) et indulgentii lenitate pontificiam dignitatem in immensum crescere sinunt, regius splendor vel penitius deleatur, vel saltem plus aequo ohnubiletur. Et ne bellum hoc in Christi vicarium movere existimetur, eo progressus est ut pontificem non Christi defensorem, sed ipsum esse Antichristum persuadere moliatur. Ac denique ne veri ecclesiae filii insignem admirati novitatem, eam detestentur, semetipsum ipsius catholicae fidei defensorem nominat ac profitetur, ut hac ratione secta quam defendit non haeresis, sed sola cum Romano pontifice discordia esse videatur. Addit denique fidei suae explicatam. confessionem, qua persuadere nititur primitivae et antiquae fidei inhaerere, solumque (ut loquitur) novos ac nuperos fidei articulos ab ecclesia Romana inventos abnegare.
spacer 3. Ut igitur debito doctrinae ordine procedamus, qui tum claritati, tum etiam utilitati quam in hoc opere intendimus inserviat, illud in sex lihros distinguemus, qui praedictis punctis, mutato tantum ordine, respondebunt. In primis enim ostendam schisma illud, quod vel ipse rex suo in libcllo non inficiatur, nullatenus ab haeresi et infidelitate fidei vere catholice prorsus opposita excusari posse, ac subinde usurpatum a serenissimo rege defensoris catholicae fidei titulum, non solum esse sine fundamento assumptum, verum eitiam esse rei quam profitetur, plane contrarium. A quo titulo initium dicendi sumimus, non tantum quia fronti regii operis praefixus statim in admirationem rapit, sed etiam quia nobis ansam exhibiturus est aliqua stabiliendi principia, ex quibus Anglicanam sectam verae Christi fidei fundamenta non habere facile concludi possit, et in hoc primum librum insumemus. In secundo vero, omnes articulos Romanae fidei, quos rex oppugnat, antiquos et catholicos esse, oppositosque sine aperta haeresi defendi non posse probabimus. Tertius deinde subsequetur liher, qui summi pontificis ius atque primatum pro nostris viribus tueatur. Non quod omnia quae de illius excellenti dignitate ac potestate dici poterant persequenda censeam (sic enim in immensum cresceret opus), sed solum ut ostendam Romanum pontificem temporalium regum potestatem non usurpasse, sed supremi tantum sacerdotis dignitatem, a qua (ut inquit Hieronymus) blue ecclesiae salus pendet, vindicasse, suumque ius, contra quod portae inferi nec praevaluerunt, neque unquam praevalebunt, conservasse. Et quoniam saepius rex in illa praefatione de clericorum exemptione a temporali potestate et iurisdictione laicorum maxime conqueritur, et tertiam suhditorum partem (ut ait) temporalihus regibus ademptam esse deplorat, ideo quartum addemus librum, in quo ius immunitatis personarum ecclesiasticarum demonstremus. In quinto deinde libro, non solum coniecituras omnes quae de Antichristo afferuntur esse levissimas, verum etiam Antichristum sedis apostolicae destructionem maxime moliturum, evincere conabimur. Sicque illis potius nomen illud convenire, qui ita sedulo Antichristi praeripiunt officium. Nam, ut dixit Hieronymus ad Damasum, epist. 5, Quicunque tecum non colligit, spargit, hoc est qui Christi non est, Antichristi est; et ut ait Bernardus, epist. 424 ad Hildebertum Turonensem episcopum, loquens de Innocentio papa: Qui Dei sunt, libenter iunguntur ei, qui autem ex adverso stat, aut Antichristi est aut Antichristus. In sexto denique libro eirca fidelitatis iuramentum, breviter ostendemus quid in rege exigente sit iniustitiae ct iniuriae in apostolicam sedem, quidque in illis subditis illud praestantibus, periurii, vel infidelitatis involvat, diligentius explicabimus.
spacer 4. Denique in procedendi et disputandi modo, stylum et scholasticam methodum tanquam mihi familiarem, et ipsa consuetudine quasi factam connaturalem, non omittam, etiamsi hominibus a nohis in fide dissentientilus minus grata esse soleat, fortasse quia ad veritatem e tenebris eruendam aptissima est, et ad impugnandos errores efficacissima. Et idcirco quamvis testimoniis divinarum scripturarum, conciliorum et patrum nobis praecipue sit utendum, nihilominus rationum pondera expendemus, et quantum in nobis fuerit, earum vim et efficaciam urgebimus, easque non solum ex praedictis fidei fundamentis, sed etiam ex ipso naturae lumine, prout occasio postulaverit, colligemus, non quod illis sacrosanctae nostrae religionis mysteria quibus defendantur indigeant, sed quod ostendere non obscure possint quam longe ab omni prudentia et a ratione ipsa discedant, qui ab ecclesia catholica Romana in rebus ad salulem pertinentihus dissentire, seque ab illa segregare non verentur.

bar

INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI

CAP. 1 QUANTUM ANGLICANA SECTA A DOCTRINA CATHOLICA DISSIDEAT

CAP. 2 SECTAM ANGLICANAM A FIDE VERA DISCESISSE

CAP. 3 ECCLESIAM CHRISTI NON POSSE VERAM FIDEM AMITTERE OSTENDITUR, ET RATIO FACTA ROBORATUR

CAP. 4 NON POSSE CATHOLICAM ECCLESIAM ETIAM PER IGNORANTIAM IN REBUS FIDEI ERRARE

CAP. 5 ROMANAM ECCLESIAM EANDSEM FIDEI STABILITATEM HABERE ONSTENDITUR QUAM CATHOLICIAM, ET SECTATORUM EVASIONI OCCURRITUR

CAP. 6 STABILITAS FIDEI ET ECCLESIAE ROMANAE TRADITIONE OSTENDITUR

CAP. 7 EXCLUDITUR TERTIA EVASIO HAERETICORUM, QUAM PER DISTINCTIONEM ECCLESIAE VISIBILIS ET INVISIBILIS CONFINGUNT

CAP. 8 OCCURRITUR ADVERSARIORUM OBIECTIONIBUS, ET QUO SENSU ECCLESIA VISIBILIS SIT EXPONITUR

CAP. 9 REGEM ANGLIAE, CUM NEC SCRIPTURAM INTEGRAM NEC VERBUM DEI NON SCRIPTUM ADMITTAT, FIDEI VERE CHRISTIANAE DEFENSOREM NON ESSE OSTENDITUR

CAP. 10 EX FUNDAMENTO ET RATIONE CREDENDI REGIS ANGLIAE IPSUM NON ESSE FlDEl VERE CHRISTIANAE DEFENSOREM OSTENDITUR

CAP. 11 VERAE FIDEI CHRISTIANAE FUNDAMENTUM NON ESSE IN PRIVATO SPIRITU PONENDUM

CAP. 12 EX NOMINE CATHOLICA ANGLICANAM SECTAM FIDEM CATHOLICAM NON ESSAE OSTENDITUR

CAP. 13 OBIECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS OCCURRITUR

CAP. 14 EX RATIONE CATHOLICI NOMINIS DISCURSUS CAPITIS PRAECEDENTIS CONFIRMATUR

CAP. 15 CATHOLICAM DICI ECCLESIAM, QUIA ER TOTUM ORBEM DIFFUSA EST, OSTENDITUR, ET HAERETICIS OCCURRITUR

CAP. 16 QUOMODO VERUM SIT ECCLESIAM CATHOLICAM ESSE PER TOTUM ORBEM DIFFUSAM

CAP. 17 IN ANGLICANO SCHISMATE FIDEM APOSTOLICAM NON ESSE

CAP. 18 OBIECTIONI CONTRA DOCTRINAM CAPITIS SUPERIORIS OCCURRITUR

CAP. 19 SECTAM ANGLICANAM NULLUS ANTIQUI MARTYRIS SANGUINE DECORATAM, SED POTIUS DAMNATAM ESSE, OSTENDITUR

CAP. 20 VEROS NOSTRORUM TEMPORUM MARTYRES NON ANGLICANAM SECTAM SED ROMANAM FIDEM ILLUSTRASSE

CAP. 21 ANGLICANAM SECTAM, VEL PROPTER SOLAM SCHISMATIS TURPITUDINEM, DETESTABILEM ESSE

CAP. 22 ANGLICANUM SCHISMA IN MANIFESTAM HAERESIM ET APOSTATICAM DOCTRINAM TRANSISSE

CAP. 23 ANGLICANUM SCHISMA PERTINACITER SECTANTES NEQUE AB HAERESI NEQUE AB HAERETICORUM NOTA EXCUSARI POSSE

CAP. 24 RATIONES QUIBUS REX HAERETICI MACULAM FUGERE STUDET REFELLUNTUR

CAP. 25 IMMERITO ANGLICANAM SECTAM FIDEM SUAM, ET ECCLESIAE AUCTORITATEM AD QUINGENTESIMUM CHRISTI ANNUM LIMITARE

SUMMA ET CONCLUSIO TOTIUS LIBRI CUM APOSTROPHE AD ANGLIAE REGEM

bar

LIBER I
QUANTUM ANGLICANA SECTA A DOCTRINA CATHOLICA DISSIDEAT

Scopus authoris et duplex modus ostendendi errorem sectae Anglicanae.

ROPOSUI demonstrare titulum defensoris fidei catholicae, quem serenissimiis Iacobus sibi arrogat, eiusdem factis esse contrarium. Hoc enim necessarium duxi, tum propter catholicos homines, qui sub illius ditione commorantur, ne fortasse illo specioso titulo decipi contingat, tum propter reliquos, qui eiusdem cum illo sunt opinionis, ut illius, in qua manifeste versantur, haeresis moneantur, et, si fieri potest, convincantur. Hic enim est huius nostri laboris scopus, quem si, Deo iuvante, consequi potuerimus, profecto titulum illum vanum esse et sine re, caputque et protectorem huius schismatis, catholicae fidei adversarium esse, non defensorem, evidens fiet. Duobus autem modis errorem illius sectae demonstrare possumus: prius generatim ostendendo in illa verae fidei fundamentum, et certam ac infallibilem credendi regulam non esse, monstrando deinde singulos eius errores, quos rex ipse profitetur clarissimis argumentis, et clarissimis testimoniis confutando. In hoc ergo libro priorem inchoamus viam, in qua non possumus aptius initium sumere, quam statim ante Anglorum oculos proponendo felicem statum verae ac catholicae fidei, quo ante exortum schisma fruebantur. Et idcirco operaepretium duxi in primo huius libri capite de progressu regni Angliae in Christiana religione ab eo tempore, in quo illius lumen accepit, usque ad praesentem diem pauca praemittere.
spacer 2. Nam sicut in moralibus rebus, facti (ut iurisperiti loquuntur) cognitio ad ferendum de iure iudicium imprimis solet esse necessaria, ita in praesenti causa antiquioris fidei cognitionem, tum ad intelligendam erroris causam et originem, tum etiam ad illius repugnantiam et oppositionem cum fide catholica perspiciendam, necessariam esse iudicamus. Si quidem, Cypriano teste, blue apud religiosas et simplices mentes haec est compendiosa ratio errorem deponendi inveniendique, et erudiendi veritatem. Nam si ad divinae traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus, et sacramentorum caelestium ratione perspecta, quidquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat, in lucem veritatis aperitur. Si canalis aquam ducens, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionum ratio noscatur, utrumne, arescentibus venis, in capite unda siccaverit, an vero integra inde et plena procurrens in metdio itinere destiterit? Quod Cypriani consilium maxime collaudans Augustinus, blue concludit optimum esse, et sine dubitatione faciendum. Tantorum ergo patrum vestigiis insistentes rem aggrediamur.

CAPUT 1

DE FIDEI CATHOLICAE PROGRESSU ET STATU ANGLICANAE GENTIS A PRIMA EIUS CONVERSIONE USQUE AD PRAESENTIA TEMPORA

SUMMARIUM

1. Fides catholica coepit in Anglia ab ortu evangelii. spacer 2, Historia illius gentis. spacer 3, Aucta est tempore Eleutherii papae, Gregorii tempore iterum restituta.spacer 4. Usque ad Henrici tempora duravit.spacer 5. Henrici VIII lapsus.spacer 6. Sub Eduardo Zuingliana secta introducitur. spacer7. Sub Maria fides restituitur.spacerspacer8. Elisabetha Calvinianam sectam in regnum invexit.spacer9. Status Angliae sub Iacobo.

ILDAS ille, cognomento Sapiens, De Excidio Britanniae (quem Polydorus Virgilius, Beda, et alii sequuntur), Britanniam iam inde ab initio orti evangelii Chiristianam recepisse religionem testatur, blue quam rem Polidorus, lib. 2 Historiae Anglicanae sic accidisse describit, Cum Ioseph ille qui, teste Matthaeo evangelista, ab Arimathia civitate oriundus, Christi corpus sepeliverat, sive casu sive consilio, ita volente Deo, cum non parvo comitatu in Britanniam venit. Ubi tam ipse quam eius socii, cum de evangelio praedicarent atque dogma Christi sedulo docerent, multi per haec ad veram pietatem traducti, salutiferaque fruge baptizati sunt.
spacer 2. Eandem postea insulam confirmavit, vel iterum prius ad fidem reduxit Eleutherius, pontifex Romanus a Petro duodecimus, teste Beda, lib. 1 c. 4: Misit ad eum Lucius Britannorum rex epistolam, obsecrans per eius mandatum Christianus efficeretur, et mox piae postulationis consecutus est effectum, susceptamque fidem usque in tempora Diocletiani principis inviolatam integramque servabant. Nam deinde (teste Gilda, et ex eo Polidoro supra), blue Ob immanitatem persecutionis religio ita refrixerat, ut sit pene extincta.
spacer 3. Tandem vero (divina afflante gratia) anno Christi domini 590, Mauritii imperatoris anno 11, Gregorius papa primus, missis in Britanniam Augustino et Melito, rege Cantii Ethelberto eorum praedicatione converso et salutari baptismatis fonte abluto, eandem idolis servientem insulam restituit Christo. Cuius ultimae a Romana sede provenientis conversionis causam, modum, ordinem, et progressum fusius prosequuntur ipsemet Gregorius, lib. 5, epist. 10, 58 et 59, et lib. 7, epist. 412, indict. 2; Beda supra, cap. 23; Ioanes Diaconus in Vita Gregorii, lib. 2, c. 34; Baronius, anno Christi 596, n. 9, 10, 11, 12, 13 et 14, et alii, quamvis nonnulla sit in annis computandis discordia, quae ad praesens institutum nihii refert.
spacer 4. A praedicto vero tempore usque ad annum domini 1534, et 25 fere annum Henrici regis eius nominis VIII, per annos circiter mille, prout ex Anglorum liquet annalibus, non alia viguit apud illos religio praeter illam, quam in hodiernum usque diem communiter vocitant antiquam, catholicam, inquam, Romanam. Adde quod et ipsemet Henricus VIII in hoc usque tempus adeo sedi apostolicae fuit devotus, ut in eius fideique Romanae defensionem, iustum adversus Lutherum tunc in Petri sedera debacchantem composuerit librum, quem Leoni X, Christi tunc in terris vicario (ut habetur in ipsa eiusdem pontificis ad eumdem etiam regem Henricum constitutione) examinandum et auctoritate apostolica approbandum misit. Ubi dum septem asserit sacramenta, articulo 2, sic Romanai sedis propugnare conatur auctoritatem: Negare Lutherus non potest quin omnis ecclesia fidelium sacrosanctam sedem Romanam velut matrem, primatemque recognoscat ac veneretur, quaecumque saltem neque locorum distantia, neque periculis interiacentibus prohibetur accessu, quanquam si vera dicant, qui ex India quoque veniunt huc, Indi etiam ipsi, tot terrarum, tot marium, tot solitudinum plagis disiuncti, Romano tamen se pontifici suhmittunt. Ergo si tantam, ac tam late fusam potestatem, neque Dei iussu pontifex, neque hominum voluntate consecutus est, sed sua sibi vi vendicavit. Dicat, velim, Lutherus, quando in tantae ditionis erupit possessionem. Non potest obscurum esse initium tam immesae potentiae, praesertim si intra hominum memoriam nata sit.
spacer 5. Haec scripsit rex ille quo tempore fuit Romanse ecclesiae addictissimus. Postea vero, nimio Annae Bolenae flagrans amore, a sede apostolica facultate quam saepius petierat, non obtenta, et legitima sua uxore Catherina catholicorum Hispaniae regum filia repudiata, praedictam Annam, omni reclamante iure, duxit uxorem. Qui, ut impunius (ut sibi videbatur) faceret, seipsum ecclesiae Anglicanae caput constituens, et ab omnibus haberi dicique decernens, vero Christi in terris vicario denegavit auctoritatem. Haec basis, hoc fundamentum et origo novi nati in Anglia evangelii. Neque ipsi diffitentur aut erubescunt protestantes, ut vulgatum est in illius temporiis historiis. blue
spacer 6. Post eiusmodi vero illius ecclesiae caput ex turpissimis principiis obortum, anno dominicae incarnationis 1546, aliud non minus firmum et regimini ecclesiastico aptum
(puer nempe novem annorum, Eduardus VI) utrumque moderaturum corpus, spirituale et temporale, ipse licet alterius indigens regimine, successit. Quem etsi pater in fide catholica (uno dempto primatus ecclesiae titulo) educari iusserat, hoc tamen spreto Henrici regis mandato, Zuinglianam Henrico omnium maxime exosam amplexatus est sectam, pontificiamque exercuit auctoritatem, eo quod (ut in illius rescripto quodam legitur ) omnis iuris dicendi auctoritas, atque etiam iurisdictio omnimoda, tam illa, quae ecclesiastica dicitur, quam secularis, a regia potestate velut a supremo capite manat. Cum plurimae igitur innovationes per totum fere septennium fierent, regius tandem iuvenis pridie nonas Iulii, aetatis suae anno 16, regni vero 7, e vivis excessit, eoque extincto et ipsa itidem Zuingliana secta in Anglia pene extincta est.
spacer 7. Subsecutum est etenim felicissimum illud regnum Mariae, lectissimae pariter ac religiosissimae in omnibus feminae, quae post obtentam caelesti auxilio inexpectatam ab inimicis victoriam, sua sola pietate et religione mota, primatus titulum a patre et fratre usurpatum respuit et e stylo regio delevit, pristinamque, quam semper professa fuerat, catholicam religione, divina mirifice cooperante potentia, pontificis interposita auctoritate, per omne suum regnum restituit. Sed ob patris vel subditorum peccata, hoc tanto Romanae fidei publicae professionis bono, preeclarissimae reginae morte, post quinquennium et quatuor menses, privata est Anglia.
spacer 8. Mariae in regno successit Elisabetha, tertia Henrici soboles, non vero in pietate ac religione. Nam pro catholica, Calvinianae sectae formam statim in regnum induxit. Et quamvis in primo parlamento non fore caput ecclesiae appellandam visum fuerit, quia Calvino nomen illud in patre displicuerat, nihilominus supremae gubernatricis Anglicanae ecclesiae (quod in idem recidit) sibi nomen assumpsit, subditosque ad illud solemni iuramento confirmandum compulit, multisque legibus in variis comitiis editis, omnimodam in spiritualibus potestatem regio sceptro annexam esse voluit, decrevit, ac declaravit, Et in hoc statu ac professione religionis, quamdiu Elisabetha vixit, Angiia perseveravit.
spacer 9. Illa vero demortua, serenissimus Iacobus, reginae Scotiae Mariae filius et in regno haeres, sceptrum etiam Anglicani regni consecutus est, neque hoc suo iure contentus, simul cum illo primatum cum suprema spirituali potestate in universam Britanniam usurpavit, sectam autem vel Calvinianam, vel parum ab ea diversam, profitetur, et a suis subditis totis conatibus recipi et observari studet. Et nihilominus semetipsum non solum catholicum, sed etiam fidei vere Christianae, catholicae, et apostolicae defensorem et propagatorem profitctur. Quantum vero titulus hic a veritate aberret, quantumque facta verbis contraria sint, vidcndum superest.

CAPUT 2
SECTAM
ANGLICANAM A FIDE VERA DISCESISSE

SUMMARIUM

1. - 2. Dilemma efficax proponitur; prior pars dilemmatis ostenditur. spacer3, Qui negat aliquid fidei, totam subvertit fidem. spacer 4. Altera pars dilemmatis confirmatur. Stultissimum haeretici dictum.spacer 5. Henrici VIII testimonia Angliam ante illum fidem catholicam retinuisse ostenditur. spacer 6. - 7. Altera eiusdem partis probatio. spacer 8. Rex Iacobus videtur sentire fidem per Augustinum in Anglia praedicatam non esse catholicam. Quo tempore Augustinus ibi praedicare coeperit.spacer 9. Fidem ab Eleutherio praedicatam fuisse veram. spacer 10. - 13. Idem de fide ab Augustino praedicata concluditur primo auctoritate. Secundo ex utriusque comparatione. spacer 14. - 15. Tertio ex sanctitate et miraculis Augustini et sociorum. spacer 16. Ultimo ex ratione.

SSERTIONEM hanc evidenti consecutione ex narratione et rerum mutatione in superiori capite proposita, in hunc modum colligo. Interrogo enim an fides illa, quam per Augustinum et alios verbi Dei ministros a Gregorio missos Anglia recepit et usque ad Henricum VIII retinuit vera fuerit necne. Nam quidquid horum eligatur facile, ut existimo, convincemus eam, quam nunc rex Angliae profitetur, fidem vere Christianam non esse. Argumentum hoc sumere mihi videor ex Augustino, lib. 2 Contra epostolam Gaudentii cap. 7, ubi Donatistas sic urget: Dic mihi utrum eo tempore ecclesia, quando, secundum vos, omnium criminum reos recipiebat, malorum contagione perierat, an non perierat &c., et infra: Responde, utrum ecclesia perierit an non perierit? Elige quod putaveris: si iam tunc perierat, Donatum quae peperit ? Si autem tot in eam sine baptismo (utique secundo) aggregatis perire non potuit, responde, quaeso, ut ab ea se tanquam malorum communione devitans, pars Donati separaret, quae dementia persuasit? Simili enim modo interrogamus, vel tempore Gregorii ecclesia perierat vel non perierat? Si perierat, Anglicanam ecclesiam quae genuit? Si non perierat, ut ab ea se Anglia sub Henrico separaret, quae dementia persuasit, aut quo modo potest catholica esse, quae in separatione ab Henrico facta perseverat? Nam imprimis si antiqua illa fides vera fuit, defectio ab illa repugnans est et contraria verae fidei. At vero secta quam nunc Anglia profitetur, nihil aliud est quam defectio seu rebellio quaedam ab illa fide. Quomodo ergo potest vera fides dici aut reputari? Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? 7 Fieri enim non potest, ut contraria simul in idem conveniant, defectio autem a vera fide contraria est ipsi fidei Christianae. Ergo non potest secta, introducta per defectionem a Christiana fide eiusdem nomen, nedum veritatem usurpare. Etenim divina fides, qualis Christiana est, mutari non potest, neque inconstantiam pati. Nam Deus, in cuius veritate nititur, seipsum negare non potest, vel (quod perinde esset) quod semel dixit retractare. Ergo secta, quae per defectionem a divina et catholica fide introducta est, non potest esse divina fides, sed humana adinventio vanaque opinio.
spacer 2. Atque hunc discursum confirmat egregie reprehensio Pauli, quae non minus in Anglos quam in Galatas convenit. blue Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere evangelium Christi, id est (exponente Chrysostomo) unt aliqui, qui mentis vestrae obtutum opinionihus suis turbant, et subvertere volunt Christi evangelium, quod unicum est, et praeter illud non potest esse aliud. Ergo omnis doctrina quae ab illo unico evangelio deficit humana opinio est, et secta veritati divinae contraria. Nomine enim evangelii, ut exposuit August., lib. 3 cont. litter. Petil., c. 6, omnem catholicam doctrinam Paulus comprehendit, de qua subiungit, Licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter id c1uod evangelizavimus vohis, anathema sit. Quod iterum statim repetit, ut fidei catholicae firmitatem et stabilitatem exaggeraret, ait Hieronymus, Quia si fieri posset ut apostoli et angeli mutarentur, tamen non esset ab eo, quod semel acceptum fuerat, recedendum, et latissime Lirinensis, cap. integro 42, ubi inter alia inquit, Tremenda districtio, propter adserendam primae fidei tenacitatem, nec sibi, nec caeteris coapostolis pepercisse. Parum est, etiamsi angelus, &c. Igitur si prior doctrina anglis praedicata, et ab eis fideliter recepta, divina fuit, defectio ab illa non potest esse translatio in aliam fidem veram, sed potius est fidei perversio et conturbatio.
spacer 3. Advertitque eleganter Hieronymus (quod maxime pro sequenti doctrina considerandum est) haec dici a Paulo de his qui in eumdem credebant Deum, et easdem scripturas habebant, proprio tamen spiritu eas interpretabantur, et ita evangelium novum introducere seu mutare, antiquare, et in aliud convertere conabantur. Sed non valent (ait Hieronymus) quia huiusmodi naturae est, ut non possit aliud esse quam verum est. Et subiungit, Omnis, qui evangelium alio interpretatur spiritu et mente quam scriptum est, credentes turbat et convertit evangelium Christi, ut quod in facie est post tergum faciat, et ea, quae post tergum sunt, vertat in faciem. Chrysostomus tandem, divino quidem, ut apparet, spiritu motus, quasi praesentem schismatis causam et ecclesiae Anglicanae statum contuitus, advertere nos iubet, dicens, Audiant quid dicit Paulus, nimirum illos subvertisse evangelium, qui paululum quoddam rerum invexerunt. Nam ut ostenderet quod pusillum quoddam perperam admistum totum corrumpit dixit subverti evangelium. Nam sicut qui de moneta regia paululum de impressa imagine amputaverit totam monetam adulterinam reddit, ita quisquis sanae fidei vel minimam particulam subvertit, in totum corrumpitur, ab hoc initio semper ad deteriora procedens. Ubi sunt igitur qui nos ut contentiosos damnant, eo quod cum haereticis habemus dissidium, dictitantque nullum esse discrimen inter nos et illos, sed ex principatus ambitu proficisci discordiam? Sit igitur serenissimus Angliae rex, vel alii qui eius schisma et sectam profitentur, fidem catholicam, quae in regno illo prius vigebat, ne dicant, in parvis, paucis, aut minimis defecisse, aut humanum esse de principatus ambitione dissidium obtendant. Nam quacumque ex causa fidei doctrinae defuerint, in re quantumvis minima, totam fidem catholicam perturbarunt et amiserunt. Eo vel maxime quod non in paucis nec in minimis rebus, sed in maximis fidei fundamentis, ut mox patefiet, deviarunt. Sit igitur constans et manifestum, si Anglicana fides usque ad defectionem Henrici VIII ca tholica fuit, sectam, quam ab illo tempore profitetur, fidem veram non esse, sed catholicae fidei perturbationem aut corruptionem. Atque haec videntur de priori membro sufficere, nam et res est per se satis clara et evidens, et, quantum ex verbis regis coniicere valeo, tam ipse quam alii protestantes partem aliam censent esse praehabendam.
spacer 4. Hanc igitur egregiam rationem defectioni suae obtendent. Ante regis, nempe Henrici eius nominis VIII, tempora, Angliam fidem catholicam amisisse, ac subinde propter mutationem ab Henrico factam, in fide neutiquam aberrasse, sed ad illam potius tunc rediisse, Henricique delictum, Anglorum fuisse salutem, quia per illud, vel occasione illius illuminati sunt, et a tenebris in quibus versabantur erepti. Neque enim defuit quidam ex illorum pseudoprophetis qui in hunc modum exclamaverit, blue O verae et non sine divino numine conciliatae nuptiae, coelestique partus ac progenies, quibus patria a servitute et caligine plusquam Aegyptiaca erepta, atque liberata et ad verum Christi cultum revocata est! Tanta est enim humanas mentis infirmitas ut a Deo derelicta, et suis desideriis tradita, tenebras vocet lucem, et lucem tenebras, sibique persuadeat lumen evangelicae veritatis inter turpissimas voluptates eluxisse, et (quod absurdissimum est) nefandas nuptias peculiari divinae providentiae attribuat. Haec enim omnia errata in illis continentur verbis. Et praeterea ex eisdem coniectare licet, eo tempore iam fuisse in Anglia apud multos introductam eam de antiqua sua fide existimationem, quod falsa fuerit et non catholica.
spacer 5. Verumtamen hic error confutari potest imprimis eiusdem Henrici VIII testimonio, quod apud regem Angliae necesse est ut auctoritatem habeat, si constanter loqui, et primatum, quem usurpat, aliqua defendere auctoritate velit. Ipse enim Henricus iam moribundus Eduardum filium, quem haeredem relinquebat, in fide catliolica, uno tantum excepto primatus articulo, educari voluit et mandavit. blue Per fidem autem catholicam sine dubio intellexit fidem illam quam cum ecclesia Romana ipse prius cum suo regno professus fuerat. Hanc enim semper vocavit catholicam, neque ad fidem aliam possunt illa verba referri. Declaravit ergo ille rex et sua confessione confirmavit, idem, quam praecedentibus temporibus Anglia profitebatur, catholicam fuisse. Cur ergo rex Angliae in articulo primatus tam libenter ac pertinaciter suum sequitur praedecessorem, et in reliquis articulis, in quibus Henricus veritatem catholicam confessus est, eumdem abnuit imitari? Quod si fortasse respondeat sectam suam ab aliis educatoribus ab incunabulis accepisse, saltem fateatur necesse est illam novam ac recentem esse, ex quo facile etiam concluditur illam non posse esse catholicam, sed potius esse a fide catholica defectionem. Verumtamen hunc locum in sequentibus latius prosequemur. Nunc satis sit ostendisse sine fundamento et inconstanter opinatos illos, qui, in articulo primatus Henrico fidem adhibcntes, eius fidei catholicae confessionem detestati, recusant.
spacerspacer 6. Sed videamus ulterius quo sensu Anglicanam fidem ante Henricum VIII non fuisse catholicam astruant. Duobus enim modis id excogitari potest. Unus est in principio quidem fidem catholicam praedicatam esse in Anglia, et receptam etiam Gregorii tempore, postea vero corruptam et amissam fuisse; alter vero modus erit, si quis sentiat in ipsamet praedicatione fidei per Augustinum facta, traditam esse Anglis doctrinam fidei iam corruptam, et ab antiqua catholica et Apostolica longe diversam. Ostendemus autem utrumque ex his modis esse incredibilem. Et imprimis, si prius Anglia tempore Gregorii catholica fuit, qui dixerit postea ante Henricum mutatam fuisse, necesse est ut ostendat quo tempore ea mutatio contigerit, sub quo rege, et sub quo pontifice Romano, vel sub quibus praelatis Anglicanis, itemque in quibus rebus vel articulis facta fuerit mutatio. Nihil autem horum cum aliquo veritatis aut probabilitatis indicio hactenus monstratum est vel ostendi potest. Ergo hoc ipso talis assertio tanquam voluntaria et temeraria, et illi regno iniuriosa reiicienda est.
spacer 7. Deinde, si attente considerentur quae Beda et aliae historiae Anglicanae referunt, nullum schisma nullave haeresis invenietur, quae post Gregorium totam illam gentem occupaverit. Imo neque legitur mutatio aliqua vel varietas in his omnibus, quae nunc novi detestantur haeretici. Nam, ut ex dicendis constabit, eadem fuit sacramentorum religio, eademque sacrosanctae eucharistiae fides ac veneratio, idem sanctorum cultus ac sacrarum imaginum usus, et, quod caput est, eadem ad apostolicam sedem obedientia et subiectio. Quae igitur fingi potest defectio a fide catholica, quae per universum illud tempus in Anglia fuerit? Denique cum Anglia ex tunc eamdem fidem quam Romana ecclesia semper professa fuerit (hoc enim nemo negare potest qui historias ecclesiasticas legerit), non potuit eadem insula catholicam fidem amittere, quin Romana etiam ecclesia illam amiserit. Nam fuit utriusque eadem fides. Ostendemus autem paulo inferius Romanam ecclesiam post Gregoriurm a catholica fide non defecisse, imo in universum ab illa deficere non posse;. Ergo neque in Anglicana ecclesia mutatio in catholica fide eo tempore facta est.
spacer 8. Superest ergo ut dicant, licet Anglia non mutaverit fidem a tempore Gregorii usque ad Henricum VIII, nihilominus eo tempore non fuisse catholicam, quia fides per Augustinum et alios ministros Gregorii praedicata catholica non fuerit. Ex quo fit ut ante Henricum VIII nunquam in Anglia fuerit catholica fides, saltem in ea parte Britanniae quse usque ad Gregorium evangelii lucem non recepit. Quod quidem, quantum coniectare possum, non abhorret a Iacobi regis fide seu opinione. Nam ea iacit in Praefatione principia et fundamenta, quibus haec sententia valde consentanea esse videatur. Ibi enim omnem doctrinam fidei quam ecclesia Roniaua post quingentesimum a Christo annum amplexa est, incertam et suspectam se habere sentit, aliisque suadere conatur. Nam in pag. 43, Quidquid (ait) quadringentis post Christum annis unanimi consensu patres ad aeternam salutem necessarium statuerunt, aut cum his ita esse sentiam aut modesto saltem silentio obmutescam, reprehendere certe non audeo. In quibus verbis dum solis patribus primorum quatuor saeculorum aliquid auctoritatis defert, totam recentiorem doctrinam suspectam habet et (quod mirandum est) etiam illis antiquissimis patribus unanimi consensu loquentibus fidem suam non accoramodat, sed solum reprehendere non audet, caeteros ergo omnes, qui posterioribus floruerunt saeculis, etiamsi de re ad salutem necessaria, unanimi consensu aliquid statuant, reprehendere audebit, ne dum de eorum fide dubitare. Deinde pag. 47 subnectit, non quidquid Romana ecclesia ante quingentesimura Christi annum de fide credendum docuit pro fide habendum esse. Hinc ergo vehemens oritur coniectura, non difficile admissum esse Iacobum fidem per Augustinum in Anglia seminatam non fuisse puram et catholicam, sed aliis naevis, imo rebus quas ipse nuperas ac novitias appellat, fuisse permixtam. Cum enim ipse sentiat, a quingentesimo Christi anno Romanam fidem coepisse deficere et falsis dogmatibus permisceri, et Augustini praedicatio in Anglia anno 582 post Christum inceperit, teste Beda, lib. 1 suae Historiae, cap. 23, quid mirum est si concedat, vel respondeat fidem ab Augustino praedicatam neque puram, neque omnino catholicam fuisse?
spacer 9. Quanta vero et quam perniciosa dogmata in hoc modo respondendi seu evadendi contineantur ex altioribus fidei principiis in sequentibus demonstrare conabimur. Nunc vero inchoatum discursum prosequendo responsum illud esse ab omni ratione alienum et receptissimis historiis contrarium, et ipsimet Anglicanae genti ignominiosum et iniuriosum, ac denique contra Gregorium et Augustinum esse imposturam gravissimam ostendendum est. Prius vero supponamus fidem praedicatam in altera parte Biitanniae longe ante tempora Gregorii omnino veram, puram et catholicam fuisse, et in ea per plures annos perseverasse. Quod non existimo vel regem Angliae vel aliquem ex suis ministris negaturum esse. Quia de tempore Eleutherii, et usque ad quadringentesimum vel quingentesimum Christi annum, rex etiam ipse sentit in Romana ecclesia veram Christi fidem puram et illibatam conservatam fuisse. Cum ergo pars illa Britanniae fidem per Eleutherium acceperit, et in ea semper cum ecclesia Romana communicaverit et haeresibus contra illam insurgentibus, praesertim Arianae et Pelagiansae, restiterit, ut idem Beda per plura capita refert, evidentissimum est fidem Britannicam in ea parte et illo tempore catholicam fuisse. Atque huius veritatis praeter Gildam, Bedam et alios historiographos, habemus antiquissimos testes Tertullianum, Eleutherio vicinum, qui lib. Contra Iudaeos, c. 7, inter ecclesiae Catholicae provincias et regna veram Christi fidem profitentia, ponit Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Chrysostomum, qui tom. 5 in Demonstratione contra gentiles quod Christus sit Deus, col. 44, amplitudinem etiam ecclesiae catholicae describens, ait, Nam et Britannicae insulae extra hoc mare sitae, et quae in ipso oceano sunt, virtutem verbi senserunt, sunt enim etiam illic fundatae ecclesice et erecta altaria; et tom 3, in sermone de Pentecoste, Hodie nobis, &c., similiter describens sanctitatem ecclesiae Catholicae inter alias provincias Britanniam enumerat, dicens: Ante hoc autem quoties in Britannia humanis vescebantur carnibus, nunc ieiuniis afficiunt animam suam.
spacer 10. Ex hoc igitur fundamento ita concludo fidos sub Gregorio in Anglia praedicata nec contraria nec diversa fuit ab illa quae sub Eleutherio Britannis praedicata est. Sicut ergo prior catholica fuit, ita etiam posterior, quia revera in se non fuit prior aut posterior, sed una et eadem, quia citius vel tardius diversas illius insulae partes occupavit. Cuius rei testis locupletissimus est Beda, dicto lib. 1 Hist. Angl., c. 22, ubi referens pravos mores Britannorum fidelium, inter alia sic inquit: Quin inter alia inenarrabilium scelerum facta, quae historicus eorum Gildas flebili sermone describit, et hoc addebat, ut nunquam genti Saxonum sive Anglorum secum Britanniam incolenti verbum fidei praedicandum committerent. Sed non tamen divina pietas plebem suam, quam praescivit, deseruit, quin multo digniores genti memoratae praecones veritatis, per quos crederet, destinavit. Et statim cap. 23 narrare incipit Gregorii providentiam in mittendo Augustino cum sociis ad fidem Anglis praedicandam, et in cap. 26 non solum praedicatores illos apostolicam doctrinam docuisse asserit, sed etiam vitam fuisse imitatos. Coeperunt (inquit) apostolicam primitivae ecclesiae vitam imitari, orationibus videlicet assiduis, vigiliis, ac ieiuniis serviendo, verbum vitae, quibus poterant, praedicando, cuncta huius mundi velut aliena spernendo &c. Et infra, Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis vitae ac dulcedinem doctrinae eorum coelestis. Et infra subiungit plures quotidie ad audiendum verbum coepisse confluere ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare. In confesso itaque debet esse ex hac Bedae narratione, eamdem catholicam fidem fuisse Anglis praedicatam quae prius fuerat Britannis tradita, et ita illa insulam in unitate fidei et inter se et cum aliis Christianis populis unitati ecclesiae fuisse coniunctam.
spacer 11. Praeterea, ex his quae de modo religionis Christianae utriusque gentis, loci ac temporis vel in iisdem historiis referuntur vel per se manifesta sunt, palam est nullam fuisse inter utramque praedicationem doctrinae diversitatem. Nam imprimis pro comperto habetur, ea dogmata fidei quse protestantes ipsi, et cum eis rex Angliae antiqua vocat, quae tum in tribus symbolis continentur, tum in quatuor primis conciliis explicata ac definita sunt, integra fide et veritate fuisse per Augustinum et socios Anglis praedicata, cum eodem tempore Gregorius decreverit quatuor prima generalia concilia, sicut quatuor evangelii libros suscipienda, et in veneratione habenda esse, quinus etiam quintum annumerat, libro 1 Epistolarum, epist. 24. Neque ipsimet Anglicani protestantes, qui de hac fidc antiqua gloriantur et eam se retinere profitentur (quod quam verum sit postea videbimus) illam aliunde quam a Gregorio et ab Augustino eius ministro, per traditionem et continuam successionem suorum praedecessorum fidelium habuerunt. De his ergo dogmatibus nulla est quae ad praesens attinet controversia.
spacer 12. Alia vero, quae ipsi nunc in ecclesia catholica Romana reprehendunt, ut sunt missae sacrificium, altaria, ecclesiae in honorem sanctorum aedificatae, reliquiarum veneratio, sanctorum invocatio, sanctarum imaginum usus, ecclesiae Romanae obedientia et subiectio, sicut libenter admittimus, fuisse credita et observata in Anglia a temporibus Gregorii, ita ipsi negare non possunt eadem fuisse credita et observata in Britannia a temporibus Eleutherii. Ergo vel negent fidem primitus in Anglia praedicatam fuisse catholicam, vel desinant fidem per Augustinum inductam accusare, vel tanquam minus catholicam repudiare. Probatur aequiparatio proposita, nam imprimis Beda, dicto cap. 26, refert fuisse in Anglia ecclesiam in honorem S. Martini antiquitus factam, dum adhuc Romani Britanniam incolerent, nempe ante Augustini praedicationem, et post illam subiungit: In hac ergo et ipsi primo convenire, psallere, orare, missas facere, praedicare, et baptizare coeperunt, donec, rege ad fidem converso, maiorem praedicandi per omnia, et ecclesias fabricandi vel restaurandi licentiam acciperent. Et c. 33, refert Augustinum ecclesiam quandam, ibi opera Romanorum antiquorum fidelium antea factam, dedicasse et consecrasse, et eiusdem hortatu factam esse ecclesiam beatorum apostolorum Petri et Pauli, quam successor eius Laurentius consecravit.
spacer 13. Simili autem modo Gildas antiquam Britanniae fidem et religionem Christianam descripsisse videtur in sua historia seu opusculo De Excidio Britanniae, ubi in col. 4, loquens de tempore post mortem Diocletiani, sic inquit: Renovant ecclesias ad solum usque destructas, basilicas sanctorum martyrum fundant, construunt, perficiunt, ac veluti victricia signa passim propalant, dies festos celebrant, sacra mundo corde oreque conficiunt, omnes exultant filii gremio, acsi matris, ecclesiae consorti. Et inferius col. 8, loquens de tempore cuiusdam persecutionis, inquit: Ita ut cunctae coloniae crebris arietibus, omnesque coloni cum praepositis ecclesiae ac populo &c. solo sternerentur, Et infra: Et sacra altaria cadaverum frusta, crustis piurpurei cruoris tecta velut in quoddam horrendo torculari mista viderentur. Et paulo inferius iterum mentionem facit sacrosancti altaris, quod vocat sacrificii coelestis sedem. Et inferius deplorat quod tempore persecutionis non audiebantur Dei laudes, canora Christi tyronum voce suaviter modulante, neque ecclesiasticae melodiae; et paulo inferius, col. 13, mentionem facit nuptiarum, quas illicitas vocat, quia post votum monachi factas. Ac denique in fine huius libri in ecclesiastico ordine numerat episcopos, sacerdotes, et alios clericos. Quos quidem in alio opere de ecclesiasticorum correctione graviter reprehendit quoad mores, licet statum maximopere veneretur, et inter reprehensiones adhibet raro sacrificantes, ac raro puro corde inter altaria stantes. Et inferius distinguit varios ecclesiasticos gradus, praesertim episcopatum et presbyterium, et eos graviter reprehendit, qui non ab apostolis, vel ab apostolorum successoribus habent sacerdotia, sed a tyrannis emunt. Quibus consentanea sunt verba quae supra ex Chrysostomo retuli, quibus tradit suo tempore in Britannia fundatas fuisse ecclesias, et erecta altaria. Quae omnia manifeste ostendunt quam fuerit consona fides et religio illius temporis cum ea quae fuit tempore Gregorii, et quam nunc in ecclesia Romana conspicamur, et e converso quantum ab illa discrepet ea quae nunc est in Anglia non reformata (ut ipsi vocant) sed revera potius deformata religio, quae coeleste sacrificium non habet vel per fidem recipit, altaria destruit, sacerdotes detestatur, et templa in honorem sanctorum dicata non admittit. Igitur nova est haec et humana inventio, fides autem, tam sub Gregorio quam sub Eleutherio in Anglia praedicata, vera et catholica fuit, semperque usque ad praedictum Henrici regis lapsum permansit.
spacer 14. Possumus hoc praeterea confirmare ex modo, quo illa fides per Augustinum et socios Angliae tradita et persuasa est. Nam imprimis vita illorum paedicatorum quantum apostolicae similis fuit, tantum a novis sectariis et eorum moribus discrepabat. Nam illi religiosam sectabantur vitam, quam isti abominantur; illi missas et sacrificia celebrabant, isti tanquam diabolicum commentum effugiunt; illi assiduis vigiliis et ieiuniis serviebant, et cuncta huius mundi spernebant, ut ait Beda, isti vero, voluptatibus corporis dediti, nihil aliud praeter humanum honorem quaserunt. Denique ait Beda, Illi non daemoniaca, sed divina virtute praeditii veniebant, crucem pro vexillo ferentes argenteam, et imaginem domini salvatoris in tabula depictam, litaniasque canentes pro sua simul, et eorum propter quos et ad quos venerut, salute aaterna, domino supplicabant. Atque his armis, divinis potius quam humanis, brevi tempore fregem simul cum regno ad ecclesiae unitatem et Apostolicae sedis obedientiam reduxerunt.
spacer 15. Addit denique Beda id non esse perfectum sine multis miraculis. Sic enim ait cap. 26: At ubi rex delectatus vita mundissima sanctorum et promissis eorum suavissimis, quae vera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmaverunt, credens baptizatus est &c. Et cap. 31, refert tot ac tanta signa fuisse per Augustinum facta, ut Gregorius pontifex, ne per illorum copiam periculum elationis incurreret, missa ad eum peculiari epistola, ipsum hortatus sit. Quae est 58, libri 9, indict. 4, ubi, inter alia, haec ad nostrum maxime facientia propositum superaddit Gregorius: Scio, quia omnipotens Deus, per dilectionem tuam in gente, quam eligi voluit, magna miracula ostendit, unde eodem dono coelesti, et timendo gaudeas et gaudendo pertimescas. Item lib. 2, cap. 2, Beda refert Augustinum in confirmationem fidei caeco visum restituisse, et inferius, cap. 7, de Melito, tertio post Augustinum Cantuariensi archiepiscopo, insigne miraculum furentem restingueudi ignem adiungit; et Polydorus, lib. 4 de eodem (quem Miletum vocat) memorat, cum bene multa edidisset miracula, post quartum annum quam sedere cceperat, e vita in coelum migrasse. Cuius ergo cogitationem subire potest, fidem sanctitate vitae apostolicae comprobatam, et insignibus, nec paucis comprobatam miraculis, tantoque fructu et efficacia verbi praedicatam. catholicam non fuisse? Aut quis cogitare audeat, nedum dicere, omnes Christianos, religiosos, et apostolicos viros, et reges etiam qui interdum miraculis claruerunt (ut de Eduardo II refert Polydorus lib. 8, non longe a fine), quis, inquam, credere posset omnes hos catholica fide caruisse, ac subinde aeternam salutem non fuisse consccutos? Quia sinc vera fide nemini patet aditus ad aeternam gloriam, vera autcem fldes non est, quae catholica non est. Aut quis prudenter sectam a Luthero, Calvino, et similibus hominibus inventam, nullis signis ac miraculis confirmatam, ncc vitae probitate cohonestatam, antiquae fidei anteponere, et comparatione illius catliolicam vocare praesumat? Videat igitur Iacobus rex quam rationem redditurus sit suae fidei quando districte examinandum est an defensor fidei catholicae, vel potius oppugnator extiterit?
spacer 16. Postremo tandem loco non omittam rationem aliam qua idem confirmem, et fidem per Augustini praedicationem in Anglia introductam veram et catholicam fuisse ostendam. Nam si illa catholica non fuit, nulla profecto fuit eo tempore fides catholica in mundo, vel saltem nulla erat tunc fides, de qua certe constare posset an esset catholica, necne. Unde consequenter fit nullam fuisse tunc in orbe doctrinam quam homines qui salvari cuperent tota animi certitudine ac firma deliberatione tanquam divinam et a Christo domino integre traditam eligere, amplexari, aut retinere possent. Haec autem omnia tantam sonant impietatem, tantamque absurditatem prae se ferunt, ut si admittantur, alia impugnatione non egeat illa doctrina, ex qua talia dogmata sequuntur. Nam in his errorem et impietatem suam satis prodit. Superest ergo ut consecutionem probemus, quod non erit difficile consideranti nullam fuisse unc in mundo doctrinam fidei, in qua tot testimonia, et signa veritatis, antiquitatis, ac perpetuae successionis ab apostolorum praedicatione concurrerent, sicut in illa quam Augustinus in Anglia praedicavit. Illa enim non erat alia quam Romana fides, quae annuntiata est in universo mundo, et in eo recepta, tunc etiam perdurabat. Ergo si illa catholica non erat, nulla profecto erat in mundo catholica fides. Denique hoc ipsum directe ex ipsiusmet regis confessione comprobatur, quia de sua secta tanquam de fide catholica gloriatur. Necesse est enim ut consequenter fateatur nullam aliam fidem a sua secta diversam esse catholicam, quia fides vera et catholica non est nisi una, teste Paulo, ad Ephes. 4. Ergo fides quae fuit ante Henricum VIII, non potest censeri catholica a sectariis, quia eo tempore praesens Angliae secta non erat in mundo quae catholica, ac subinde sola, vera et unica ab eis proclamatur. Haec quidem ratio gravissima fundamenta nostrae fidei subinducit; quia vero ab adversariis duobus praecipue modis eluditur, ideo fusius stabilienda, et contra haareticorum subterfugia munienda cst.

CAPUT 3

ECCLESIAM CHRISTI NON POSSE VERAM FIDEM AMITTERE OSTENDITUR, ET RATIO FACTA ROBORATUR

SUMMARIUM

1. - 2. Proponitur error haereticorum assertionum fidem in tota ecclesia defecisse.spacer3. Hic error priscis haereticis familiaris fuit. Lucifer apud Hieronymum, Donatistae teste Augustino.spacer4. Ex testimoniis sacrae scripturae convincitur, fidem in ecclesia numquam defuturam. Supponitur primo ecclesiam esse unam.spacer5. Unitatem ecclesiae perpetuo duraturum esse statuitur. spacer6. Primum testimonium es Matth. ca. 16 et expositiones patrum. spacer7. In sacra pagina praesentia Dei auxilium importat. spacer8. - 9. Discrimen inter adventum Christi et spiritus sancti.spacer10. Proposita veritas concluditur. Amissa fide, ecclesia desineret.  spacer11. Duplex obiectio haereticorum. Responsio S. Augustini.spacer12. Fidem non defecisse in tota synagoga demonstratur, et primae obiectioni satisfit.spacer13. Fidem tempore Antichristi permansuram in ecclesia ostenditur, et secundae obiectioni fit satis.

O speriori capite discursu rationis deventum est, ut vel sectam Anglicanam non esse fidem catholicam sed defectionem ab illa, vel e converso ante exortam sectam istam, catholicam fidem in mundo defecisse necessario concedendum sit, ac proinde cogi Iacobum regem aut titulum defensoris catholicae fidei deserere, aut affirmare a quingentesimo Christi anno, vel alio simili, usque ad exortum Lutherum, Calvinum, vel quempiam alium ex istis, mundum fide catholica caruisse. Videntes igitur auctores novorum dogmatum vim praedicti discursus veriti non sunt dicere ante ipsos veram et puram fidem defecisse in universali ecclesia Dei, seque fuisse extraordinario modo a Deo missos ad abolitam fidem restituendam. Ita refertur ex Luthero in Colloquiis Latinis, tom. II, cap. de patribus, et Calvino, Instit., IV.2 et 3, Melanchthone, Bullingero, et aliis.
spacer 2. Et quantum ex libello regis Iacobi colligere possum, non est ipse alienus ab hac sententia, et vel istismet novatoribus, vel alicui illorum, vel certe sibi ipsi tanquam novo evangelistae fidem adhibet. Nam in Praefatione, pag. 33, priusquam referat privata quaedam facta quorumdam praedecessorum suorum, haec verba praemittit: Ut omnibus inde constet. etiam illis saeculis, quibus crassior caeciorque veritatis ignoratio orbi incubuit, Angliae reges saepe pontificium ambitum gliscentemque tyrannidem non modo non tulisse, sed et illi fortiter restitisse. Quee verba quantum spectant ad quaestionem de primatu, in tertio libro expendentur; nunc solam eam partem considero, in qua, ante suum novum evangelium, orbem in veritatis cognitione caecum fuisse profitetur. Ex quo principio, paulo inferius, pag. 47, subinfert, doctores ecclesiae Romanae (de his enim sine dubio loquitur) nova disputandi et philosophandi ratione theologiam corrupisse. In alio vero eiusdem praefationis loco, principes Christianos allocutus, subiungit: Cum Paulo opto vos onmes fieri tales hac una in re, qualis et ego sum, imprimis ut velitis scripturas pervolutare, ex his credendi normam petere, neque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia fidei fundamenta collocare. In quibus verbis seipsum plane vivam suae fidei regulam constituit; nam licet corpori scripturae, ut sic dicam, seu litterae eius aliquid tribuat, sensum autem, qui est anima eius, sibi reservat, et privatae suae intelligentiae, quam certam scientiam appellat. Et ideo dixi, sibi ipsi tanquam novo evangelistae fidem adhibere, contempta et ut falsa repudiata ecclesiae Romanae doctrina.
spacer 3. Non est profecto novum homines, a catholica fide deficientes lapsum suum universalis ecclesiae accusatione tegere velle aut excusare. D. Hieronymus in dialogo Contra Luciferianos refert Luciferum asseruisse universum mundum esse diaboli, et familiare illi fuisse dicere, factum de ecclesia lupanar. Augustinus etiam, epist. 48, et lib. De Unitate Ecclesiae. 12 et 13, et saepissime in Donatistis hoc reprehendit, generalius in haereticis, in Psalm. 101 concionione 2, dicens: Sed existunt qui dicant iam hoc factum est, respondit ei in omnihus gentibus ecclesia, crediderunt in eum omnes gentes, sed illa ecclesia, quae fuit omnium gentium, iam non est, periit. Hoc dicunt (ait Augustinus) qui in illa non sunt. O impudentem vocem! Illa non est, quia tu in illa non es? Vide ne tu ideo non sis. Nam illa erit, etsi tu non sis. Hanc vocem abominabilem et detestabilem, praesumptionis et falsitatis plenam, nulla veritate suffultam, nulla sapientia illuminatam, nullo sale conditam, vanam, temerariam, praecipitem, perniciosam praevidit spiritus Dei, et tanquam contra illos, cum annuntiaret unitatem in conveniendo populos in unum, et regna, ut serviant domino, &c. Simili modo Tertullianus, lib. De Praescriptionibus Adversus Haeereticos, cap. 7, hunc etiam praetextum haereticorum notat, eumque impugnat, et inter alia sic irridet c. 29: Quoquo modo sit erratum, tamdiu utique regnabit error, quandiu haeresis non erat. Aliquos Marcionitas, et Valentinianos (addo Lutheranos vel Calvinistas) liberanda veritas expectant, interea perperam evangelizabatur, perperam credebatur, tot millia millium perperam tincta, tot opera fidei perpera administrata, tot virtutes, tot chrismata perperam operata, tot sacerdotia, tot ministeria perperam functa, tot denique martyria perperam coronata? Nihil profecto ad confundendos novi evangelii praedicatores aptius dici poterat. Non sufficiet tamen, nisi divino etiam verbo convincantur.
spacer 4. Ut ergo ex scriptura sacra, prout ab antiquissimis patribus intellecta fuit, errorem hunc refutemus, supponimus imprimis sermonem esse de universali ecclesia Christi, quam ipse peculiari modo et multo excellentiori quam ante suum adventum ecclesia fuerat, fundaturum se promisit, Matt. 16, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et promissionem postea implevit, paulatim eam congregando, et postea illam acquirendo sanguine suo, Actor. 20, ac tandem illam commendando Petro illis verbis: Pasce oves meas, Ioan. 21, et praecipiendo apostolis ut eam ex omnibus gentibus congregarent, dicens, Docete omnes gentes, haptizantes eos &c., Matth. 8. Haec autem ecclesia una tantum est:, Nam unam tantum promisit Christus cum dixit, ecclesiam meam, quia, licet oves plures sint, grex tamen unus est, et unum ovile, et unus pastor, utique in coelis Christus, et in terris Petrus et sedes eius, cui Christus omnes oves suas commendavit, licet plures habeat coadiutores episcopos, quos spiritus sanctus posuit ad regendam ecclesiam, utique unam. Ideoque hanc unitatem commendat apostolus, ad Ephes. 4, dicens: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus dominus, una fides, unum baptisma. Et inferius ait omnes apostolos, prophetas, evangelistas, pastores et doctores ecclesiae datos esse in opus ministerii ad aedificationem corporis Christi. Quod non est aliud, nisi ecclesia, ut exposuit idem Paulus in cap. 1 eiusdem epistolae, dicens: Ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam, quae est corpus eius, et ad Coloss. 1: Et ipse caput corporis ecclesae; et infra: Pro corpore eius, quod est ecclesia; et 1 ad Corinth. 12, elegantissime describit compositionem huius corporis ex variis membris, et tandem concludit: Vos estis corpus Christi, et membra de membro, id est membra invicem connexa et ordinata sicut in uno corpore unum membrum coaptatur alteri, ut exponunt Latini, vel, ut Graeci legunt, membra ex parte, id est, non estis integrum corpus (loquebatur enim ad particularem ecclesiam), et ideo non estis omnia membra, sed ex parte. Unde rectissime August., De Unit. Eccles., c. 2: Ecclesia una est, quam maiores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostenderent, quia per totum est. Et infra: Totum quod annuntiatur de Christo caput et corpus est; caput est ipse unigenitus Iesus Christus, filius Dei vivi, corpus eius ecclesia, de qua dicitur, ut exhiberet sibi gloriosam ecclesiam &c. ad Ephes. 5. Hieronymus etiam contra Luciferianos hanc unitatem ecclesiae declarat per unitatem arcae Noe, quae fuit typus Ecclesiae, ut ex 1 Petri sumitur. Neque in hoc puncto, ut existimo, nobis est cum sectariis controversia, et ideo ad illud supponendum, quantum ad sequentia necessarium est, credimus dicta sufficere, nam exacta huius unitatis et omnium membrorum ecclesiae explicatio, in qua haeretici solent a catholicis dissentire, longiorem postulabat tractatum, sed praesenti instituto necessarius non est.
spacer 5. Secundo statuo hanc ecclesiam in sua unitate perpetuo usque ad diem iudicii duraturam esse. Loquimur enim de militante, nam de triumphante nullus remanet ambigendi aut controvertendi locus. Possetque haec assertio facile probari de ecclesia prout fuit a principio mundi usque ad Moysem. et de synagoga, prout fuit a Moyse usque ad Christum. Haec autem intentioni nostrae necessaria non sunt, et ideo illa, sicut et testmonia veteris testamenti, quae de duratione synagogae loquuntur, praetermitto. Loquor ergo de ecclesia Christi prout in novo testamento ab ipso esse fundatam declaravi. Et ita ex promissionibus eiusdem Christi in novo testamento factis haec proprietas ecclesiae probanda relinquitur.
spacer 6. Tres vero praecipue sunt huiusmodi promissiones. Prima est Matt. 16: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Nam in his verbis promisit Christus ecclesiae suae stabilitatem et firmitatem, contra quam nec tyranni, nec haeretici, neque quilibct alii Christi hostes potuerunt praevalere. Illi enim omnes per portas inferni a patribus intelliguntur. Specialiter vero Hieronymus ibi vitia et peccata, et haereticorum doctrinas per illas portas intellexit, idem etiam Isai. 26, et fere idem Ambros., lib. De Bono Mortis, c. 12: Donatur (inquit) Petro nc portae inferi praevaleant ei, portae inferi istae sunt terrenae, et infra: Istae sunt criminum portae. Epiphanius vero in Anchorato, quem Euthymius in Matt. sequitur, blasphemias haereticorum et illorum persecutiones contra ecclesiam intellligunt. Chrysostoraus ad c. 2 Isai. et Homil. 4 in c. 6, et homil. De Expulsione Sua, et in alia supra citata De Festo Pentecostes, et in Demonstratione quod Christus sit Deus semper exponit de tyrannis et imperatoribus infidelibus per potentiam oppugnantibus ecclesiam. Idem vero Psal. 147, in fine, recte id explicat de tota potentia inferni et omnibus ministris, quibus ad expugnandam ecclesiam diabolus utitur. Et sine dubio est verissimus sensus, quia verba sunt absoluta, et quasi per metonymiam sub portis comprehendunt quidquid in inferno continetur. Unde optime Damascenus, Orat. de Transfigur. Domini: Adversus hanc, inquit, inferorum portae, haereticorim ora, daemonum organa impetum quidem facient, sed non praevalebunt. Et infra: Nam quod nunquam futurum sit ut evertatur, plane confidimus, cum Christus id affirmaverit. Et in eamdem sententiam Euseb., lib De Prseparat. Evangel., cap. 3: Ecclesia ( inquit ) hoc nomine a Christo donata radices egit, ac usque ad astra sanctorum orationibus glorificata, luce, ac fulgore orthodoxae fidei splendet, neque hostibius terga dat, neque ipsis ianuis mortis cedit, propter pauca verba quae ille protulit: Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversum eam. Simili modo Athanasius, in orat. Unum esse Christum, propositis dictis verbis Christi, ait: Fidelis sermo, et non vacillans promissio, et ecclesia invicta res est, etiamsi inferus ipse commoveatur, etsi qui in inferno sunt mundi principes tenebrarum tumultum faciant. Denique August., lib. 1 de Symbolo, c. 6, explicans articulum Sanctam Ecclesiam, dicit ecclesiam esse templum Dei, de quo ait apostolus, 1 ad Corint. 3 Templum Dei sanctum est, quod estis vos, et subiungit: Ipsa est eecclesia sancta, ecclesia una, ecclesia vera, ecclesia Catholica contra omnes haereses pugnans. Pugnare potest, expugnari non potest. Haereses omnes de illa exierunt tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa, ipsa autem manet in radice sua, in vite sua, in charitate sua. Portae inferorum non vincent eam. Imo addit Hilarius, canon. 16 in Matt., per haec verba non solum esse promissum ecclesiae ut vinci non posset, sed etiam ut infernas leges, et Tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret, ita ut portae inferni non solum non possint resistere ecclesiae ad expugnandam illam, verum etiam nec ad resistendum illi sufficiant. Nam, ut frequenter iidem patres animadvertunt, ecclesia per persecutiones tyrannorum personarum numero et merito sanctitatis aucta est, et per contradictionem haereticorum in scientia crevit, et in veritatum cognitione magis illuminata est.
spacer 7. Secunda promissio Christi domini fuit Matt. 28, et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Circa quam recte notavit Hieronymus, Qui usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum. Constat igitur promissionem illam non esse factam solis praesentibus apostolis vel discipulis, sed templo ecclesiae perpetuo mansuro, de quo Paulus dixit, quod estis vos. Unde scite August., lib. 6 De Gen. ad litteram cap. 8: Omnibis dicebat, quos suos futuros videbat, ecce ego vobiscum sum. Ergo in verbis illis vel supponitur, vel etiam promittitur ecclesiae perpetuitas. Nam ut de illa simus securi, prsesentiam suam, id est, auxilium et protectionem Christus promittit, ut Hieronym. etiam exposuit in Isai. 41 et Zachar. 2. et Aug., tract. 50 in Ioan., Secundum maiestatem suam (inquit), secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est, ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Et Leo papa, Epist. 31: Non deserit Ecclesiam suam divina protectio, dicente Domino, ecce ego vobiscum sum &c., et ep. 92, in princip., confirmans praedicatores evangelii et sacramentorum ministros, dicit: Ecce ego vobiscum sum &c., Et eodem modo intetexerunt hunc locum Chrysost., homil. 91 in Matt., Beda, et aliie xpositores ibi. et Prosper, De Vocatione Gent. II.2. Et est consueta locutio in scripturis, ut per assistentiam Dei protectio et singulare auxilium significetur: Act. 7, Erat Deus cum eo, adlludens ad illud Sapient. 10, Descenditque cum eo in foveam et Ier. 1, Ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum.
spacer 8. Tertia demum promissio est similis praecedenti. Nam, sicut ibi promisit suum peculiarem favorem, etiam secundum humanitatem suam, ita Ioan. 14 peculiarem assistentiam spiritus sancti, et patris simul ac suam pollicetur, dicens, Ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis. In quibus verbis illud inter alia non parum notandum. promissionem non esse factam solis apostolis. Nam licet intelligi possit etiam in personis apostolorum perpetuo mansisse spiritum sanctum postquam illum recepissent, tamen non hoc tantum ibi Christus pollicetur, sed etiam ita fuisse mittendum spiritum sanctum ad consolandos. docendos et protegendos fideles, ut non sit amplius ab ecclesia recessurus in aeternum, id est, quamdiu mundus duraverit (haec est enim in scriptura usitata illius vocis significatio). Unde tacite subinnuit discrimen inter adventum suum et adventum spiritus sancti, quia ille venit ad fundandam ecclesiam, quam erat sanguine suo acquisiturus, post mortem ab ea recessurus, spiritus autem sanctus datus est ecclesiae ut semper in illa maneat. Quod videtur notasse Chrysost., hom. 74 in Ioan. dicens: Hoc signat quod neque post mortem abiit. Et ita intellexit hanc promissionem Cyrillus, lib. 9 in Ioan., c. 45, dicens: Quamvis in coelos postquam e mortuis resurrexit dominus ascenderit, ut Deo pro nobis, iuxta Paulum, appareat, adesse tamen semper per spiritum suum fidelibus pollicetur. Et eodem modo Tertullian., in Praescrip., cap. 38.
spacer 9. Imo sic impleri hanc spiritus sancti donationem aperte docet Paulus ad Ephes. 4, ubi prius dicit Christum ascendentem in altum dedisse dona hominibus, postea vero addit. Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii Dei, donec occurramus omnes in virum perfectumin mensuram aetatis plenitudinis Christi. In quo testimonio expendenda sunt accurate illa verba, donec occurramus &c. Nam in eis aperte docct Paulus ecclesiam in corpus Christi aedificatam, et variis ministeriis et gratiis spiritus sancti gubernatam, usque ad generalem resurrectionem et consummationem sanctorum esse permansuram. Propter quae testimonia in hoc fidei dogmate conveniunt omnes antiqui patres ecclesiae, ut ex allegatis liquet perspicue, quibus et addi possunt Martialis, epist. ad Burdegal., c. 11 , et Cyprian., epist. 55, ad Cornel.; Athanasius orat. Quod unus sit Christus, ecclesia (inquit) invicta res est, etiamsi infernus ipse commoveatur; denique August., exponens de ecclesia verba illa Psalm. 47, Deus fundavit eam in aeternum, inquit, sed forte ista civitas, quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit. Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum?
spacer  10. Ex quibus ultimis Augustini verbis possumus gradum facere ad concludendam ex dictis fundamentis praecipuam assertionem et veritatem intentam, nimirum catholicam et universalem ecclesiam non posse a vera et divina fide deficere, demonstrandam. Nam firmamentum, et veluti forma coniungens membra huius eclesiae, et inter se, et cum Christo, est fides. Si ergo Deus fundavit ecclesiam in aeternum, quis timeat quod fides eius possit in tota illa deficere ? Etenim si tota ecclesia fidem amitteret, eo ipso desineret esse ecclesia, et inciperet esse synagoga Satanae. Sicut gentiles sunt extra ecclesiam, quia fidem eius non receperunt, et haeretici desinunt esse in ecclesia eo ipso quod fidem amittunt, et ideo in hoc gentilibus comparantur ab Hieronymo, Dial. contra Luciferian. in principio. Denique veritatem hanc satis confirmant symbolum apostolorum et Nicaenum, quibus rex Angliae fidem se adhibere profitetur. Docent enim ecclesiam credendum esse unam, sanctam et catholicam. Non potest autem esse una sine unitate fidei; neque sancta sine vera et divina fide, sine qua impossibile est placere Deo; neque catholica sine fide universali, quae omnia vera dogmata complectatur. Cum ergo ecclesia non possit desinere esse quandiu mundus duraverit, neque etiam possit existere quin simul sit fidelis et sancta, fieri etiam non potest ut a vera fide deficiat.
spacer 11. Solent autem adversarii contra catholicae ecclesice in fide stabilitatem multa obiicere, et varios lapsus seu defectiones ecclesiae reccensere, tum quia tempore legis veteris tota ecclesia a fide defecit, quando synagoga vitulum adoravit, Exod. 33; tum etiam quod Antichristi invalesccnte persecutione funditus evertetur, dicente Paulo, 2 ad Thessalon. 2: Nisi venerit discessio primum &c., et Christo, Lucae 18, Cum venerit filius hominis, putasne inveniet fidem super terram? Ex quibus volunt colligere potuisse iam deficere, quia iam tempus Antichristi advenit. Quibus cum Augustino unico respondemus verbo, Credo illa quae in scripturis sanctis leguntur, non credo ista quae ab haereticis vanis dicuntur. Ita enim ille respondit Donatistis (lib. De Unitate Eccl., c. 13) dicentibus suo tempore orbem terrarum apostasse, et in eis solis veram fidem permansisse, variisque exemplis ex scriptura detortis utebantur, quibus obviat Augustinus dicens ea se credere quae in scripturis leguntur, non ea quae haeretici suis contentionibus persuadere conantur, et concludit: Isti ergo vel imperite, vel fallaciter agentes, colligunt de scripturis talia, quae vel in malos bonis usque in finem permixtos, vel de devastatione prioris populi Iudcaorum dicta reperiuntur, et volunt ea retorquere in ecclesiam Dei, ut tanquam defecisse, ac periisse de toto orhbe videatur.
spacer 12. Istiusmodi profecto sunt, quae in praesentiarum sectarii obiiciunt. Nam peccatum illud populi Iudaici pertinet ad pravos mores et duritiem illius populi, non ad ecclesiae defectionem. Tum quia synagoga non erat ecclesia Christi, de qua tractamus, tum etiam quia non erat ecclesia universalis quae tunc erat in mundo; nam in praeeputio poterant etiam tunc esse aliqui fideles et iusti, tum maxime quia falsum est, omnes de illo populo fidem tunc amisisse. Nam imprimis Moyses et Iosue immunes omnino fuerunt ab illa culpa. Deinde Aaron, licet graviter peccaverit, cooperando populo in peccato idololatriae, longe tamen verisimilius est in fide non aberrasse. Nunquam enim Moyses de hoc peccato illum reprehendit, sed solum de altero, ut patet ex illis verbis, Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum magnum? Idemque aperte supponit August., q. 141 in Exod., dicens: Quod iubet Aaron inaures demi ab aurihis uxorum atque filiarum, unde illis faceret deos, non absurde intelligitur, difficilia praecipere voluisse, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Nam si hoc ita est, palam fit Aaron non ex infidelitate peccasse, sed quia populo fortiter non restitit, et ex nimio humano timore illi cessit. Denique plures de populo in fide permansisse constat ex illis verbis Moysi, Si quis est domini, iungatur mihi. Non est enim domini, nisi qui in eum credit, huiusmodi autem inventi multi sunt, qui Moysi iuncti fuere ad iniuriam Dei vindicandam.
spacer 13. Similiter commentitium plane est, et erroris plenum, perituram aliquando, vel omnino defecturam esse ecclesiam tempore Antichristi. Quamvis enim tunc futura sit tribulatio magna, praedicta a Christo, Matt. 24, quae multos turbabit, et a Christi fide deiiciet, quam defectionem Paulus nomine discessionis praesignificavit, nihilominus ecclesia Christi non omnino destruetur, neque omnia eius membra fidem amissura sunt, ut satis Christus indicat, Matth. 24, dicens, Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro, sed propter electos breviabuntur dies illi. Et infra, plenius urgens, superaddit, ut in errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi. Semper ergo erunt aliqui electi et fideles in quibus ecclesia permaneat; imo eo tempore erunt illustrissimi martyres, et fidei catliolicae confessores fortissimi. Quod insuper in fine illius obiectionis tangitur, quod iam Antichristus venerit, propter primatum pontificis ab adversariis est obiectum; quam vero falsum sit, imo et ridiculum, in lib. V videbimus. Alia denique difficultas, quae in hac obiectione et responsione subest, quo pacto scilicet possit ecclesia catholica in paucis credentibas perseverare, et quasi in angulo delitescere, in c. vi declarabitur.

CAPUT 4
NON POSSE CATHOLICAM ECCLESIAM ETIAM PER IGNORANTIAM IN REBUS FIDEI ERRARE

SUMMARIUM

1. Evasio superioris argumenti. spacer2. - 3. Ecclesia nec per ignorantium potest errare. spacer4. Ratione eadem veritas confirmatur, et praecluditur evasio.spacer5. - 8. Responsio haereticorum. Reiicitur responsio, et superior conclusio patrum auctoritate stabilitur.

ISCURSUM superiori capite factum posset imperitus vel haereticus enervare, dicendo, illo quidem recte probari, ecclesiam non posse in haeresim incidere, per quam fides amittitur. Hoc autem non satis esse, neque obstare quominus ecclesia possit in multis erroribus versari, saltem per ignorantiam, quae a culpa haeresis illam excuset, quia, licet illo modo erret, non desinet esse fidelis et sancta, acs ubinde non destrueretur. Quod si hoc concedatur, habebunt haeretici vel schismatici excusationem aliquam dissentiendi ab ecclesia in aliquibus rebus in quibus ipsam errare contendunt. Nam si id inteliigant per solam ignorantiam, et sine haeresi, non videntur tam manifeste loqui contra promissionem Christi. Dixi autem hoc posse proponi a catholico potius quam ab haeretico, quia haeretici non tam moderate agunt cum ecclesia Cliristi, sed illi impudenter tribuunt lapsus et errores scripturae contrarios, qui nequeunt ab baeresi excusari, et ideo ecclesiam veramf idem amisisse, ac subinde contra Christi promissionem e mundo periisse, in suae haeresis excusationem, eadem impudentia nonnulli obtendunt.
spacer 2. Quamobrem dicendum ulterius est, non solum non posse ecclesiam incidere in haeresim, verum etiam nec posse errare, sive per ignorantiam, sive quocumque alio modo, in aliquo dogmate in quo tanquam in veritate a Deo revelata, et ab omnibus fidelibus credenda, universa ecclesia conspirat, docet et proponit. Nam hoc etiam in promissionibus ecclesiae factis continetur, et ideo nullus catholicus potest de hoc vero dogmate dubitare. Quod imprimis declaratur ex verbis Pauli 1 ad Tim. 3, Ut scias quomodo oportet te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna, et firmamentum veritatis. Comparatur enim columnae, tanquam quae stabilitate ac firmitate sua sinceram ac puram veram veritatem conservat, fidelesque omnes in veritate contra quoscumque ipsius oppressores obfirmat. Si autem ipsa posset errare, quo, quaeso, pacto illa fides credentium et veritas credendorum niteretur? Quod autem haec sit sententia et sensus Pauli, videtur adeo notum ex verbis, ut nulla fere expositione vel persuasione, sed imperturbati tantum animi lectione indigeat. Unde omnes expositores, tam antiqui quam recentiores, dici ecclesiam columnam veritatis propter immobihtatem quam in veritate habet declarant. Firmamentum autem, vel quia habet veritatem firmatam prodigiis et virtutibus, quae a nullo alio praeterquam ab ipso Deo, fieri possent, ut exposuit Ambrosius; vel quia ab illa firmantur in veritate omnes credentes, ut recte D. Thomas docet, et significavit Chrysostomus dicens, Columna est orbis ecclesia, quae fidem continet, ad praewdicationem, quippe veritas ecclesice columna et firmamentum est. Et clarius Theodoret.: Ecclesiam {inquit) appellavit coetum credentium, quos dixit columnam et firmamentum veritatis, quia supra petram fundati stahiles et immobiles permanent, et rebus ipsis praedicant dogmatum veritatem. Et Hieronymus etiam ibidem addit, ecclesiam dici columnam, in qua nunc sola veritas stat firmata, quae sola sustinet aedificium. Denique Angustinus, concion. 1 in Psalm. 110, tractans illa verba: Qui fundasti terram super stabiitatem suam, et per terram interpretans ecclesiam, exponit: Non inclinabitur in seculum seculi, quia praedestinata est columna, et firmamentum veritatis. Igitur quia a veritate declinare non potest in his, quae firmiter et tanquam a Deo revelata credit, ideo columna est et firmamentum.
spacer 3. Praeterea veritatem hanc confirmat promissio Christi supra tractata, Ego rogabo patrem, et alium paracletum dabit vobis, spiritum veritatis, Ioan. 14. Non enim sine causa ibi peculiariter spiritum veritatis appellavit, sed ut illum distingueret ab spiritu erroris, per hoc satis significans se promittere paracletum ut doctorem veritatis, ut ipsemet Christus declarasse videtur, Ioan. 46, dicens, Cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ostendimus autem in superioribus promissionem illam spiritus sancti factam esse ecclesia, ut maneat cum illa in aeternum, sicut Christus ipse dixit. Ergo ecclesia semper habet spiritum sanctum tanquam rectorem et doctorem, a quo in veritatis cognitione specialiter regitur et illuminatur, et hinc provenit ut circa veritatem eadem ecclesia errare non possit. Et ideo dixit Cyrillus, lib. 10 in Ioan., cap. cult.: Cum praedixerit paracletum ad eos venturum, spiritum veritatis eum nominavit (ipse autem est veritas), ut intelligerent discipuli non alienam a se virtutem missurum. Et infra: Hic ergo veritatis spiritus ad omnem veritatem deducet, novit enim exacte veritatem, cuius spiritus est, et eam non ex parte, sed integre revelavit. Nam etsi ex parte in hac vita cognoscimus, ut ait Paulus, non manca tamen, sed integra veritas in hac parva cognitione nobis refulsit. Quae ultima verba sunt valde notanda, nam ex eis intelligitur necessitas huius spiritus veritatis in ecclesia, ut statim declarabo. Denique ob eamdem causam Tertullian., lib. De Praescriptionibus, c. 28, quasi irridens eos qui universali ecclesiae errorem circa fidem tribuunt, ait, Illam non respexerit spiritus sanctus, ut eam in veritateni deduceret, ad hoc missus a Christo, ad hoc postulatus de patre, ut esset doctor veritatis, neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius (id est vicem eius gerens, et in docendi muncre absentiam eius supplens), sinens ecclesias aliter interim intelligere, aliter credere quam ipse per apostolos praedicahat? quasi dicat haec esse incredibilia, et a Christi promissione et ab spiritus sancti providentia bonitatequc aliena.
spacer 4. Denique praeter Christi promissionem et scripturae testimonia adeo expressa, possumus hanc veritatem persuadere ratione deducta ex principiis fidei. Quia si universalis ecclesia posset quocumque modo errare in dogmatibus fidei, in nullo illorum posset esse columna et firmamentum veritatis, imo neque aliquid credere tanquam omnino certum, cui falsum subesse non posset, quia semper posset dubitare, et formidare an per ignorantiam deciperetur. Respondebit fortasse aliquis, posse ecclesiam, et debere firmiter credere ea quae in scriptura continentur, etiamsi in aliis errare posset. Sed hoc non evacuat difficultatem. Tum quia de ipsismet scripturse littris dubitare posset, an per ignorantiam erret, credendo aliquem librum esse canonicum qui non est, quia non est maior auctoritas ecclesiae in uno approbando quam in alio. Tum etiam quia si in aliquo dogmate errare posset, etiam posset errare in intelligentia scripturarum, ergo semper posset dubitare an verum sensum spiritus sancti assequatur, ac subinde nihil posset ex scripturis certo credere. Tum praeterea quia ecclesia non solum debet esse certa de rebus quae in scriptura continentur, sed etiam de aliis dogmatibus non scriptis, ut antiquissimi patres semper docuerunt, ex quibus paucos statim indicabo. Nam hoc tantum obiter in praesenti attingimus. Igitur ut dogmata, quae universalis ecclesia credit, certa sint, necessarium est ut in nullo eorum errare possit. Unde recte dixit Nazianz., orat. 37, circa fin.: Unum uni cohaeret, et ex eis quaedam vere aurea et salutaris fit catena, et ideo si vel unum auferatur, aut reddatur incertum, tota catena disrumpetur, et inutilis fiet, sicut etiam dixit Ambrosius ad c. 9 Lucis, lib. VI, in fine: Unum horum si retraxeris, retraxisti salutem tuam, nam etiam haeretici habere sibi Christum videntur, nemo enim Christi nomen negat, sed negat Christum, qui non omnia, quae Christi sunt, confitetur. Ita ergo totam fidem ecclesiae destruit, qui in quocumque dogmate illi errorem imponit.
spacer 5. Fortasse tamen adversarii haec omnia facile concedent, ncc inconveniens reputabunt admittere posse ecclesiam errando et falsa dogmata tanquam veritates fidei tradendo, ad eum statum pervenire, in quo nihil ex fide divina, et omnino certa, sed omnia ex propria opinione credat. Sed haec responsio imprimis revolvitur in priorem errorem, quod vera Christi ecclesia possit perire: nam in eo statu constituta non haberet veram et supernaturalem fidem, ergo non esset vera ecclesia. Et ita quoad hanc partem haec responsio sufficienter impugnatur ex dictis capite praecedente, et fundamento et testimoniis quibus illud confirmatum est. Deinde si universalis ecclesia ad eum statum pervenire potuisset in quo nihil ex divina fide, sed tantum ex humana opinione crederet, ubi tunc inveniretur fides in terra? Profecto nullibi, quia si alicubi est vera fides, ab ecclesia cathohca manavit. Ergo si in ipsa ecclesia illa fides certa et supernaturalis non est, multo minus extra illam esse potest. Quapropter qui sic respondent et ita de ecclesia sentiunt, dum illam infidelem faciunt, se ipsos fide carere ostendunt. Unde enim illam habebunt, si per ecclesiam illam non habent, cum Deus iam non per seipsum, sed per ecclesiam homines doceat, ut aperte sumitur ex Paulo, ad Rom. 10? Tandem qui sic respondent,i deo errant, quia in ecclesia non distinguunt humanam auctoritatem ab auctoritate spiritus sancti, qui eam regit, vel per eam loquitur, quoties dogmata fidei generaliter credit aut docet, iuxta promissionem Christi nuper ostensam, et iuxta mentem apostolorum tradentium dogma fidei per illa verba: Visum est spiritui sancto et nobis, Act 15.
spacer 6. Atque ita senserunt de auctoritate ecclesiae antiquissim patres. Irenaeus, Contra Haer., III.3: Non oportet, ait, adhuc apud alios quaerere veritatem, quam facile est ab ecclesia sumere, cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quaes unt veritatis, ut omnis quicumque velit, sumat ex ea potum vitae. Haec est enim vitae introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones, propter quod oportet devitare quidem illos. Ambrosius, lib. III, ep. 55 ad Verselenses: Nemo, inquit, stat, nisi qui fide stat, nisi qui fixus stat sui cordis sententiae. Alibi quoque legimus: Tu autem hic sta mecum, utrumque ad Moysem a domino dictum est: Ubi tu stas, terra sancta est; et: Hic sta mecum, hoc est, mecum stas. Si stes in ecclesia, ipse enim locus est sanctus, ipsa terra foecunda sanctitate, et optima virtutum messibus. Sta ergo in ecclesia, sta uibi tibi apparui, ibi ego tecum sum. Ubi est ecclesia, ibi firma statio tuae mentis est, ibi fundamentum animi tui. Et idem Ambros. De Fide, III.7, dicens: Servemus praecepta maiorum; nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus.
spacer 7. Et Augustinus, De Utilit. Credendi, c. 8, loquens de homine desiderante et laborante pro veritate invenienda: Si vis (inquit) finem huiusmodi laboribus imponere, sequere viam catholicae disciplinae, quae ab ipso Christo per apostolos ad nos usque manamt, et ab hinc ad posteros manatura est. Arbitrabatur enim Augustinus nunquam defuturam illam fidem, neque aliter quam per traditionem et successionem in ecclesia catholica ad posteros fuisse perventuram. Unde in cap. 17, cum dixisset magnum esse adiutorium fidei communi populorum consensu creditae et praedicatae. subiungit, Hoc factum est divina providenti per prophetarum vaticinia, per humanitatem doctrinamque Christi, per apostolorum itinera, per martyrum contumelias, cruces, sanguinem, mortes, per sanctorum praedicabilem vitam, atque in his universis digna rebus tantis atque virtutibus pro temporum opportunitate miracula. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantumque fructum, profectumque videamus, dubitabimus nos eius ecclesice concedere gremio, cum usque ad confessionem generis humani ab apostolica sede per successiones episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, et partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum maiestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit? Cui nolle primas dare, vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis arrogantiae. Nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis via est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum esse opi auxilioque divino, quam tanto labore praedicice auctoritati velle resistere? Hactenus Augustinus, quibus tam luculenter et sapienter discursum factum stabilivit, ut nihil eis addi posse videatur. Et propterea idem Augustinus tantum defert auctoritati ecclesiae, ut in lib. Contra Epistolam Fundamenti, cap.5, sic affirmare non dubitarit: Ego evangelio non crederem, nisi me ecclesiae catholicae moveret auctoritas.
spacer 8. Denique Hieronymus Contra Luciferianos, circa medium, Quale est (inquit) ut leges ecclesicae ad haceresim transferas? Et infra: Si ecclesiam per totum orbem diffusam non habet Christus, aut si in Sardinia tantum habet, nimium pauper factus est. Ac tandem postquam multa de ecclesia protulerat, sub finem sic subiecit: Potercm diem istiusmodi eloquii ducere, et omnes propositionum rivulos uno ecclesiae sole siccare. Verum, quia iam multum sermocinati sumus, brevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam, in illa esse ecclesia permanendum, quae ab apostolis fundata usque ad diem hunc durat. Multaque similia in antiquis patribus reperiuntur, quae brevitati studens missa facio, idque lubentius, quod qui hos patres non audierit, etiamsi plures referantur, non credet, sed vana semper subterfugia excogitabit.

CAPUT 5
ROMANAM ECCLESIAM EANDSEM FIDEI STABILITATEM HABERE ONSTENDITUR QUAM CATHOLICIAM, ET SECTATORUM EVASIONI OCCURRITUR

SUMMARIUM

1. Sectariorum inter Romanam et Catholicam ecclesiam distinctio.spacer2. Huiusmodi distinctio ab antiquioribus haereticis fuit inventa.spacer3. Fundamenta erroris.spacer 4. - 6. Distinctio Romanae ecclesiae in universalem et particularem.spacer7. - 8. Expenditur in nostram rem locus Lucae cap. 22.spacer9. Confirmatur primo.spacer10. - 12. Confirmatur secundo.

UAE in superiori capite ex divinis scripturis, ad ostendendam ecclesiae catholicae in vera fide conservanda, ac perpetuo retinenda, immobilitatem et singularem Dei protectionem adducta sunt, adeo sunt clara et aperta, ut neque ipsius ecclesiae hostes in universum audeant contra ecclesiam catholicam aperto Marte pugnare. Distinguunt igitur inter ecclesiam catholicam et Romanam, et de catholica non audent aperte dicere defecisse, aut veram fidem amisisse, quod tamen de ecclesia Romana audacter affirmare non verentur. Et ita videntur sibi eludere omnia scripturae testimonia et Christi promissiones, quia illae factae sunt ecclesiae catholicae, non Romanae. Et ut alios omittam protestantes, non videtur ab hac sententia seu distinctione alienus rex Iacobus. Quamvis enim in suo libro eam expresse non proponat, ex dictis tamen eius non obscure colligitur. Prius enim se profitetur fidei catholicae defensorem, quam fidem dicit esse veteris ac primitivae ecclesiae, in quo indicat ecclesiam catholicam et primitivam non periisse sed durare, nam ubi fides catholica est, non potest etiam non esse catholica ecclesia. Postea vero in Praefationc, pag. 40, fateri non timuit se neque esse, neque unquam fuisse in nostra ecclesia, id est, in Romana;. et in pag. 47, plane damnat fidei articulos, quos Romanae (inquit) ecclesiae officina excudit, ante quingentesimum Christi annum inauditos, et pag. 48 haec habet verba: Schismaticum me dicant licet, ei a Romana ecclcsia defecisse, certe haereticus esse nullomodo possum. Distinguit ergo defectionem a Romana ecclesia a defectione a fide catholica, seu ab ecclesia catholica, perinde enim est. Pagin. item 54, post haec et multa similia, subiungit: Nondum Romanaew religionis arcem attigimus, id est, caput ecclesiae, Petrique primatum. Nam qui hunc articulum negat, ex Bellarmini sententia catholicam fidem negat. His ergo et simihlibus verbis satis insinuavit rex Iacobus, Romanae ecclesiae fidem, durante et perseverante fide catholica, defecisse.
spacer 2. Neque est novus hic error. Nam Wiclephus, in suo articulo 37, damnato in concilio Constant. sess. 8, dixit, Romanam ecclesiam esse synagogam Satanae, quod non invenio dictum ab ipso de ecclesia catholica, neque fortasse id diceret ne seipsum, aut in synagoga Satanae aut extra ecclesiam catholicam constituere videretur, quod quidem periculum omnibus haereticis commune est. Et antea in eodem errore Pauperes de Lugduno, alias Waldenses, versati sunt, qui neminem in fide ecclesiae Romanae. quae tempore Sylvestri defecit. salvari posse affirmarunt, ut refert Anton., 4 p. Theolog., tit. 11, cap. 7, §2; et Aeneas Silvius, de Origine Bohemorum, cap. 3. Omnes vero hi vel in privatis opinionibus, et propriis fundantur erroribus, quos cum contrarios esse Romanae fidei negare non possint, Romanam fidem veram non esse, ac subinde Romanam ecclesiam a catholica defecisse tandem effutire coguntur.
spacer 3. Vel certe moti sunt. quia nihil excellens et universale de Romana ecclesia credunt, sed illam tantum considerant ut particularemecclesiam, seu dioecesim, ac episcopum eius tanquam unum ex ceseteris, nullam extra illam dioecesim habentem potestatem, Ex quo principio intulerunt, sicut aliae ecclesiae particulares, et earum pastores, etiamsi primates sint vel patriarchae, in rebus fidei labi potuerunt, et re ipsas saepius defecerunt, ita etiam in ecclesia Romana accidere potuisse, et revera evenisse. Et ita hi duo errores maxime coniuncti sunt, ut Wiclephus supra illos coniunxit, dicens, ecclesia Romana est synagoga Satanae, nec papa est immediatus et proximus vicarius Christi. Et ob eamdem causam videtur dixisse rex Angliae arcem fidei Romanee esse articulum de primatu Petri, quia nos credimus in illo fundari, eo modo quo Cliristus promisit fundare suam ecclesiam supra Petram. et ideo rex ipse, negando primatum, coactus est fidem Romanam abnegare, eiusque defectionem sibi suisque persuadere.
spacer 4. Quapropter ut impugnationem huius erroris ab hoc fundamento inchoemus, in episcopo Romano duo munera seu duplex pastoralis cura distinguenda est: una particularis, et propria dioecesis Romanae, cuius pontifex est immediatus episcopus, alia universalis cura totius ecclesiae Christi, cuius est universalis pastor et supremus episcopus omnium particularium ecclesiarum, licet non sit immediatus singularum episcopus. Et quidem de priori potestate et munere nulla est inter nos et protestantes controversia. Posteriorem autem potestatem universalem, et supremam iurisdictionem etiam universalem in universam ecclesiam negant adversarii; nos vero nunc illam supponimus, et articulum eius ad catholicam fidem pertinere constanter asserimus, illius tamen probationem in librum tertium reservamus, ne propositum ordinem pervertere, et rem, de qua nunc tractamus, confundere cogamur. Haec autem duo munera licet possent, sicut in se sunt distincta, ita etiam in personis seiungi, sicut in aliis episcopatibus separantur, nibhilominus ex quo in Petro coniuncta fuerunt, nunquam separata inventa sunt, et ex divina ordinatione fortasse nunquam separabuntur: quod nunc non agimus, quia ad prsesens institutum non refert, in libro tamen tertio obiter saltem attingemus. Hactenus ergo Romanus episcopus idem fuit semper catholicae ecclesiae episcopus, ut ab antiquis patribus saepe nominatur.
spacer 5. Ex quo intelligimus nomine Romanae ecclesiae duo posse significari. Primo, particularem illam ecclesiam, quae intra terminos suse dioecesis concluditur, et suum habet proprium episcopum tantum particularem, si praecise spectetur, ut immediatam iurisdictionem in illam exercet. Et de ecclesia Romaua sic sumpta non loquimur, quia constat illam non esse ecclesiam Catholicam, sed membrum eius. Ideoque de illa sic spectata dicere non possumus habere Christi promissionem nunquam deficiendi a catholica fide, quia nullibi talis promissio invenitur, neque in promissionibus factis universali ecclesiae necessario includitur, quia posset universalis ecclesia permanere in vera fide, cum obedientia et unione ad summum pontificem, ut pontifex et universalis pastor est, etiam si particularis illa ecclesia a fide deficeret, et suum episcopum a se per violentiam abiiceret, quod dicimus explicandae rei gratia, quamvis nunquam Deum id esse permissurum pie credamus.
spacer 6. Alio ergo modo illa ecclesia quae veram Christi fidem retinet solet dici ecclesia Romana, quia episcopo Romano paret, licet non uniatur illi ut privato episcopo, sed ut universali pontifici, et sic etiam dicitur Romana fides,vel Romana religio, quae a pontifice Romano, ut Christi cicario conservata, confirmata, definita, seu approbata est. Atque hoc etiam modo particularis ecclesia Romana, ut coniuncta suo episcopo non solum ut particulari rectori, sed etiam ut universali doctori totiusecclesiae, comparatur Catholicae in privilegio non errandi nec deficiendi a fide quamdiu in illa unione cum suo capite permanserit. Nam hoc etiam habet quaelibet alia particularis ecclesia sub eadem ratione et unione spectata. Et sequitur ex generali principio, Petrum, videlicet, et Petri fidem esse immobile ecclesiae fundamentum, in quo quamdiu ecclesia, licet particularis, fundata fuerit, nunquam a vera fide aberrat. Semper tamen inter universalem ecclesiam et particulares hoc discrimen considerari potest, quod quaelibet particularis potest ab hac petra disiungi et cadere, universalis autem non potest, quia de sola illa scriptum est, portae inferi non praevalebunt adversus eam.
spacer 7. Sic igitur declarata et intellecta vocum significatione dicimus fidem ecclesiae Romanae esse catholicam fidem, neque Romanam ecclesiam ab ea defecisse, nec deficere potuisse, propter Petri cathedram in ea praesidentem. Assertionem hanc ut certam et necessariam in fide Catholica proponimus, et eam ex divina scriptura in hunc modum colligimus, Fides Petri catholica fuit et deficere non potest, sed fides ecclesiae Romanae est fides Petri, ergo fides ecclesiae Romanae est fides catholica, a qua nunquam illa sedes potest deficcre. Argumentatio legitima est, singulae vero propositiones in ea assumptaa per partes probandae sunt. Prima ergo pars per se nota est, scilicet fidem Petri fuisse catholicam. Nam si intelligatur de persona Petri, neque ab haereticis revocatur in dubium. Nam fides Petri est quae universo orbi a principio praedicata fuit, et illa maxime est apostolica et primitiva. Si vero intelligatur etiam de sede Petri, vel ipsi protestantes confitentur per plures annos durasse eamdem catholicam fidem in eadem sede Petri, testanturque sufficienter Hieronymus et Augustinus usque ad sua tempora, ille in epistola ad Damasum de nomine hypostasis, hic vero in libro Contra Epistolam Fundamenti cap. 4, ubi inter quatuor, quae in gremio ecclesiae Catholicae ipsum iustissime tenebant, hoc numerat, Ab ipsa sede Peiri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem suam Dominus commendavit, usque ad prcesentem episcopatum successio saccrdotum. Ubi aperte supponit illam fuisse tunc catholicam ecclesiam, quae cum sede Petri erat coniuncta, et oves quae Petro fuerant commendatae continebat, ac subinde fidem catholicam in ea sede usque ad illud tempus permansisse, quod in puncto sequenti pluribus testimoniis et rationibus a fortiori confirmabitur.
spacer 8. Superest ergo ut alteram partem in propositione assumptam comprobemus, nimirum hanc fidem non posse deficere in Petro non solum quoad personam, sed etiam quoad sedem, et consequenter non tantum pro aliquo definito tempore, sed simpliciter quamdiu ecclesia Christi duraverit. Probatur autem prsacipue ex verbis Christi, Lucae 22: Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum, ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Nam recte dixit Tertulian., lib. De Fuga in Persecut. c. 22, rogasse ibi Christum ne tantum diabolo permitteretur, ut fides Petri periclitaretur. Quam orationem fuisse efficacem et obtinuisse quod petebat, satis persuadet ipsius Christi excellentia. Exauditus enim est pro sua reverentia in his quae absolute postulabat, ut in praoesenti declaravit per illa verba, ego rogavi pro te, magisque declarat, vel potius supponit impetrationem et infallibilem effectum in illis ultimis vcrbis, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos;. Et ideo bene interrogat Leo papa IX, Erit qnisquam tantae dementia, qui orationem illius, cuius velle est posse, audeat in aliquo vacuam putare? Igitur nulla fere in hac parte est controversia aut difficultas. Esse autem potest in alio puncto, an,scilicet illa oratio facta sit tantum pro persona Petri, et ideo cum illo finitus fuerit eius effectus, vel potus facta sit pro sede Petri in persona eius, et ideo tamdiu duret quandiu sedes durat. Probandum ergo nobis relinquitur hoc posteriori modo esse intelligendam.
spacer 9. Quod imprimis probamus auctoritate multorum summorum Pontificum, qui hanc praerogativam suae dignitatis ac sedis agnoscentes, ex his verbis Christi illam comprobarunt, qui licet in propria causa loqui videantur, nihilominus fide dignissimi sunt, tum quia antiquissimi et quasi per continuam traditionem hoc docuerunt, tum etiam quia multi eorum sunt sancti et martyres qui veram et cathohcam fidem sanguine suo consignarunt, tum denique quia etiam antiquissimi patres eumdem honorem deferunt Romanae sedi et fidei. Utuntur ergo illo testimonio ad hanc veritatem confirmandam Lucius papa, epist. ad episcopos Galliae et Hispanise, circa finem, ubi ait suam sedem, normam apostolicse fidei, ut ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus illam percepit illibatam tenere, secundum salvatoris nostri divinam pollicitationem. Et refert verba citata. Similia habet Marcus papa in ep. ad Athanasium, quae habetur in tom. I epistolarum., p. 1, licet in tomis conciliorum non referatur; et Felix I, ep. 3, ad Benignum; et Agatho papa, in ep. ad Constantin. imperator., quae in actione 4 sextae synodi lecta est, et in act. 8 probata; et Nicolaus I, in ep. ad Michaelem imperatorem post medium; et Leo IX, in ep. ad Michaelem, c. 7. et Innoc. III, in c. Maiores, de Baptism.; latius vero quam caeeteri hoc declaravit Leo papa, serm. 2 in natali Petri et Pauli, c. 3, ubi, positis evangelii verbis, subiungit, Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabiolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere, et tamen specialis a domino Petri cura suscipitur, et pro Petri fide proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas, quae per Christum, Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur. Nam et post resurrectionem suam dominus beato Petro apostolo, post regni claves, ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit, pasce oves meas. Quod et nunc procul dubio facit, et mandatum domini pius pastor exequitur confirmans nos exhortationibus, et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur. Quae verba repetit idem pontifex, in serm. 3 de assumptione sua, et adiungit, iuste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno regi redemptori nostro, domino Iesu Christo, qui tantam potentiam dedit ei quem totius ecclesice principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est, Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
spacer 10. Ex quibus verbis aliquae colliguntur rationes quibus hic sensus confirmatur. Una sumitur ex mutatione verborum Christi. Nam prius ad omnes apostolos locutus est, omnes fore tentandos praedicens, postea vero Petro specialiter dicit, Ego rogavi pro te. Ergo aliquid etiam speciale pro illo impetravit. Personalis autem perseverantia non fuit singularis Petro, nam pro aliis etiam Christus oravit, Ioan. 17 dicens: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. Et quamvis eo tempore quando pro Petro rogavit, nondum illam generalem orationem obtulisset, nihilominus nullus fere peculiaris favor Petri fuisset, nisi aliquod specialius privilegium pro illo postulasset. Christus autem in illo singulari modo vocandi Petrum, ut attenderet, Simon, Simon (sic enim habent Graeca), et orandi pro illo, maiorem praerogativam sine dubio significare voluit. Imo si attente res consideretur, in utroque loco pro Petro et omnibus apostolis, et universa ecclesia praesente et futura, Christus dominus oravit, diverso tamen modo: nam apud Ioannem prius expresse oravit pro omnibus apostolis, ex quibus Petrus unus et praecipuus erat, et in illis virtute ecclesia continebatur, propter quam praecipue illa oratio fiebat, quam paulo inferius consummavit Christus dicens, Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis 1ui credituri sunt per verbum eorun in me, ut omnes unum sint, utique unitate fidei et catholicae ecclesiae. Apud Lucam vero Christus directe et expresse oravit tantum pro Petro, indirecte vero et consecutione quadam oravit etiam pro aliis apostolis, ut in subiunctis verbis denotavit: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Ut firmitas, quae per Christum Petro tribuitur per Petrum apostolis conferatur, quemadmodum ex Leone paulo superius retulimus. Atque inde ad totam ecclesiam oratio illa extenditur, quae sub nomine fratrum etiam comprehenditur, ut ibi Theoph. indicavit, dicens: Planus intellectus est, quia te habeo ut principem discipulorum, postquam, negato me, fleveris, et ad paenitentiam veneris, confirma caeteros. Hoc enim te decet, qui post me ecclesiae petra es, et fundamentum. Unde Agatho papa supra: Dominus fidem Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit, quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper, cunctis est agnitum. Et Leo IX, supra eundem sensum iudicans, dixit: A sede principis apostolorum, a Romana videlicet ecclesia, tam per eumdem Petrum, quam per suos successores reprobata, convicta, et expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri, quae hactenus non defecit, neque unquam deficiet, sunt confirmata.
spacer 11. Unde ex his ultimis verbis aperitur magis sensus prioris promissionis, et alia optima ratio praedictae interpretationis redditur. Ita enim hic iubetur Petrus confirmare fratres suos, sicut Ioan. 21 iussus est pascere oves Christi; iidem enim sunt, qui hic vocantur fratres, et ibi oves, sed ibi vocantur oves propter mansuetudinem et obedientiam subditorum, hic vero vocantur fratres, ut ostendatur ecclesiastici pastoris ofiicium non esse dominari, sed confirmare imbecilliores tanquam fratres, forma factus gregis ex animo, ut dixit idem Petrus, epist. 1, c. 5. Sicut ergo dictum est, pasce oves meas, non Simoni pro illa tantum persona, sed Petro pro munere quod illi conferebatur, ut in successoribus duraret, ita cum illi dicitur confirma fratres tuos, praeindicatur praecipua quaedam pars illius muneris, quae est confirmare et quasi sustentare fratres et ecclesiam in vera fide. Nam, licet hoc principaliter fiat virtute divina, tamen haec utitur homine ut instrumento, ut homines modo hominibus accommodato gubernet. Et quamvis alii pastores et doctores ecclesiae docendo et praedicandi ad hoc cooperentur, nihilominus id praestare ex legitima et ordinaria potestate, et certa auctoritate, discernendo falsa a veris, haereses damnando, et catholicam doctrinam definiendo, illius est proprium, cui dictum est confirma fratres tuos. Unde sicut hoc munus ad verae fidei conservationem necessarium est in ecclesia, ita verba illa dicta sunt Petro ratione pastoralis muneris perpetuo in ecclesiam dimanaturi, in illaque semper duraturi. Ergo etiam prior promissio, ut non deficiat fides tua, facta est non tantum personae, sed etiam muneri et sedi Petri. Ideo enim pro illo specialiter Christus oravit, illique privilegium illud imperavit, quia munus confirmandi fratres illud auxilium ex parte Dei postulabat. Ergo, sicut munus futurum erat perpetuum in sede Petri, ita etiam privilegium. Et hoc totum significavit Leo I in illis verbis, Pro fide Petri proprie supplicatur, tanquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit, et in aliis quae supra retulimus. Et apertius Theopylactus, postquam dixit, Quia te habeo ut principem discipulorum, confirma caeteros, adiungit, Intellexerit autem quis non solum de apostolis dictum, quod confirmati fuerint a Petro, sed de omnibus, qui usque ad consummationem saeculi futuri sunt fideles. Quod licet ab ipso videatur postea exponi ratione exempli, quod in persona Petri suum delictum flentis praecessit, et in memoriis hominum perpetuo manet, Christus tamen non de exemplo locutus est, sed de confirmatione per verbum fidei, et ideo per sedem Petri id perpetuo fieri melius intelligimus.
spacer 12. Atque ita etiam potest haec veritas et illius promissionis interpretatio ex collatione huius loci cum aliis in quibus primatus Petri fundatur, amplius stabiliri. Quod etiam significavit Leo I in citatis verbis, conferens haec verba, confirma fratres tuos, cum illis, pasce oves meas, quam comparationem iam declaravimus. Unde quamvis haec promissio tam clara non esset ex solo munere pascendi oves Christi in doctrina fidei, sufficienter colligeremus esse necessarium hoc privilegium in sede Petri. Quia si in illa sede posset fides vacillare, in tota ecclesia Christi periclitari posset, tum quia ecclesia tenetur parere Petro et successoribus eius ex cathedra docentibus, ut ex allegatis verbis Christi colligitur, quia primus et maxime necessarius pastus fidelium est vera fidei doctrina, tum etiam quia alias nulla esset in ecclesia certa ratio veram a falsa doctrina discernendi, et ita non possent fideles firmari, nedum in catholica fide inconcusse confirmari. Quam rationem amplius in sequentibus urgebimus. Et simili modo hanc veritatem confirmat illa promissio Christi, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, illam enim petram esse Petrum et successores eius infra ostendemus. Dicitur autem petra propter firmitatem ad sustentandum aedificium, et ideo sicut ecclesiae aedificium perpetuum futurum erat, ita etiam petra, ut ad sustinendum illud aedificium apta esset. Quare, sicut ecclesia perpetua esse non potest, nisi eius fides deficere non possit, ita nec petra illa esset, nec firmitatem haberet ad sustentandum illud aedificium, si posset in fide deficere. Et ideo recte dixit Origen., tract. 1, in Matt.: Neque adversus petram, super quam Christus aedificat ecclesiam, neque adversus ipsam ecclesiam portae inferi praevalebunt. Et Cyrill., in Thesauro (ut in Catena D. Thom., Mat. 16, allegatur) dixit, Secundum hanc eomini promissionem ecclesia apostolica Petri (id est Romana) ab omni seductione haereticaque circumventione manet immaculata, super omnes praepositos, et episcopos, et super omnes primates ecclesiarum et populorum, in suis pontificibus in fide plenissima et auctoritate Petri. Et cum aliae ecclesiae quorumdam errore sint verecundatae, stabilita inquassibiliter ipsa soa regnat, &c. Quae verba licet in Thesauro Cyrilli nunc non inveniantur, ex d. Thomae auctoritate magnam fidem habent.

CAPUT 6
STABILITAS FIDEI ET ECCLESIAE ROMANAE TRADITIONE OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Expenduntur testimonia antiquorum patrum asserentium fidem ecclesiae Romanae et catholicae coincidere. Primum testimonium.spacer2. Secundum Augustini et Hieronymi.spacer3. Tertium Ambrosii.spacer4. Quartum Cypriani.spacer5. Quintum Irenaei. spacer6. Sextum Athanasii et episcoporum Aegypti.spacer7. Septimum episcoporum provinciae Tarraconensis. spacer8. - 9. Evasio. Responsio.spacer10. - 13. Instantia. Confutatur. Additur auctoritas et coniectura.spacer14. Obiiciunt haeretici aliquos pontifices in haeresim incidisse.spacer15. Nullus pontifex ut caput ecclesiae fidem potest amittere.spacer16. Nullus etiam in rebus pertinentibus ad universalem ecclesiam potest errare.

X dictis in superiori capite, probatum relinquitur fidem ecclesiae Romanse esse fidem Petri, ac subinde esse fidem catholicam, a qua sedes illa deficere nequit. Possumus autem ipso rerum eventu, et patrum traditione, eamdem veritatem et promissionem confirmare. Nam si apostolica sedes in hoc speciale privilegium non haberet, aliquando in fide defecisset, etiam ex cathedra docens, vel haeresim aliquam approbasset, sicut in aliis ecclesiis etiam ab apostolis inchoatis accidisse videmus. Nam haec est humana fragilitas et conditio, ut in tanta varietate et multitudine personarum facile contingat error, nisi spiritus sanctus assistat. Hoc autem in Romana ecclesia nunquam accidisse, praeter allegatos pontifices, testatur Eusebius papa, ep. 3 ad episcopos Tusciae et Campaniae, dicens, Prima salus est, rectae fidei regulas custodire, et a constitutis patrum nullatenus deviare. Nec potest Iesu Christi Domini nostri praetermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus, ei super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Et Gelasius Papa, in epist. ad Anastasium August., Hoc est (inquit) quod sedes apostolica magnopere cavet, ut quia mundo radix est apostoli gloriosa confessio, nulla rima pravitatis, nulla prorsus contagione maculetur. Nam si (quod Deus avertat, quod fieri non posse confidimus) tale aliquid proveniret, unde cuiquam resistere auderemus errori, vel unde correctionem errantibus posceremus?
spacer 2. Neque soli Romani pontifices, sed etiam alii patres, tam Latini quam Graeci, de Romana ecclesia, seu cathedra Petri ita senserunt. Retuli iam Augustinum Contra Epistolam Fundamenti c. 4, ubi dum pro signo catholicae ecclesiae ponit successionem pontificum Romanorum, satis clare demonstrat catholicam ecclesiam a pontifice Romano non disiungi, ac subinde fidem Romanam et catholicam eamdem esse. Unde idem Augustinus, De Grat. Christi et Peccato Originali II.8, de Pelagio ait: Romanam ecclesiam fallere minime valuit, recoluit enim beatissimus papa Zosimus, quid imitandus praedecessor eius de ipsius senserit gestis. Attendit etiam, quid de illo sentiret praedicanda in domino Romanorum fides, quorum adversus eius errorem pro veritate catholica studia consonantia concorditer flagrare cernebat. Et lib. Contra duas Epist. Pelagianor. II.4, Cum litteris (inquit) venerabilis Innocentli catholicae fidei clareret antiquitas, profecto ecclesiae Romanae praevaricator esset, qui ab illa sententia deviaret. Ubi (sicut alias saepe ) fidem sedis Romanae tanquam catholicam recipit ac veneratur. Sccundo, Hieronym., epist. 57 ad Damasum, Quoniam vetusto &c., illa habet verba: Cathedrae Petri communione consocior, super illam petram aedificatam ecclesiam scio, quicumque extra hanc domum agnum comederit, profanus est &c. Ubi aperte eamdem censet esse catholicam ecclesiam, quam Romanam Ex quo etiam in lib. 1 Apologiae Contra Ruffinum, col. 3, sic colligit: Fidem suam quam vocat? Eamne qua Romana pollet ecclesia? An illam quae in Origenis voluminihus cotitinetur? Si Romanam respondet, ergo Catholici sumus; ubi etiam diserte docet, eamdem esse fidem catholicam et Romanam. Illam autem etiam esse immaculatam, in libro 3 eiusdem Apologiae, parum ante medium, testatur ita: Scito Romanam fidem apostolica voce laudatam istiusmodi praestigias non recipere, etiam si angelus aliter annuntiet quam semel praedicatum est. Et in prooemio libri 2 ad Galat., fidem et religionem Romanorum laudat, concluditque: Non quod aliam habeant Romani fidem, nisi hanc quam omnes Christi ecclesiae, sed quod in eis devotio maior sit &c.
spacer 3. Tertius testis sit b. Ambrosius, qui in libro De obitu Satyri Fratris, versus finem, prudentiam et cautionem sui fratris referens, inquit. Advocavit ad se episcopum, neque ullam veram putavit, nisi verae. fidei gratiam, percunctatusque ex eo est, utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est, cum Bomana ecclesia conveniret. In quibus etiam verbis unionem cum ecclesia Romana et cum catholica eamdem esse ac individuam sentit. Unde lib. I, ep. 4 ad imperatores sic scribit: Totius orbis Romani caput, Romanam ecclesiam, atque illam sacrosanctam apostolorum fidem, ne turbari sineret, observanda foret clementia vestra, inde enim in omnes venerandae communionis iura dimanant. Et in epist. 7 eiusdem libri, ad Syricium Papam: Credatur (inquit) symbolo apostolorum, quod ecclesia Romana intemeratum semper custodit, et servat;et serm. 2 de sanctis, qui est de cathedra Petri, et serm. 11, qui est secundus de Petro et Paulo, egregie ad rem nostram declarat, quomodo ecclesia in Petro fundata sit, et inde habeat perpetuara fidei firmitatem.
spacer 4. Quartus sit Cyprianus, qui eodem itidem modo ecclesiam Romanam veneratus est, praesertim vero epist. 55 ad Corneliun, col. 12, de quibusdam haereticis ait, Navigare audent et ad Petri cathedram atque ad ecclesiam principalem, unde unitas sacerdotalis exorta est, nec cogitare eos esse Romanos, quorum fides, apostolo praedicante, laudata est, ad quos perfidia habere non possit accessum. Unde idem Cyprian., epist. 52, in princip., Scripsisti (inquit) ut exemplum earumdem litterarum ad Cornelium, collegam nostrum, transmitterem, ut deposita omni sollicitudine, iam sciret te secum, hoc est cum ecclesia catholica, communicare, ubi aperte sentit idem esse communicare ecclesiae Romanae et catholicae. Et epist. 76 ad Magnum, Ecclesia (inquit) una est, quae una et intus et foris esse non potest. Unde infert, Si apud Novatianum est, apud Cornelium non fuit; si vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano legitima ordinatione successit, Novatianus in ecclesia non est, ubi etiam catholicam ecclesiam unam cum Romana esse supponit. Idem in epist. 40, circa med.: Una ecclesia, et cathedra una super Petrum domini voce fundata. Et infra: Quisquis alibi collegerit, spargit. Idera fere repetit lib. De Unit. Eccl., non longe a princip., et inter multa alia dicit: Quia cathedram Petri, super quam fundata est ecclesia, deserit, in ecclesia se esse confidit?
spacer 5. Quintus est Irenaeus, libro tertio Contra Haereses, capite tertio: Quoniam (inquit) longum est omnium ecclesiarum numerare successiones, maximae et antiquissimae et omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae ecclesice, eam, quam hahet ab apostolis traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos, qui quoquo modo, vel per sui placentiam malam vel vanam gloriam, vel per caecitatem et malam sententiam, praeter quam oportet, colligunt. Ad hanc enim ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire ecclesiam, hoc est, eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quae est ab apostolis traditio.
spacer 6. Sexto addere possumus Athanasium et episcopos Aegypti, in epist. ad Marcum Papam, in qua petunt exemplaria concilii Nicaeni, ubi inter alia dicunt: Optamus ut a vestra sanctae sedis ecclesiae auctoritate, quae est mater et caput omnium ecclesiarum, ea ad correctionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur, quatenus vestra fulti auctoritate, vestrisque precibus roborati, illae si a memoratis aemulis sanctae Dei ecclesiae et nostris evadere, nobisque commissos eruere valeamus. In quibus verbis manifeste supponit sanam et integram fidem in Romano pontitice tunc fuisse, et praeterea in illo esse auctoritatem ad corrigendum haereticos, et fideles in vera fide confirmandos.
spacer 7. Septimo, adducere hic possumus testimonium episcoporum provinciae Tarraconensis in epist. 2 ad Hilarium papam, ubi primum recognoscunt privilegium ecclesiae Romanae dc primatu vicarii Christi, deinde subiungunt: Proinde nos Deum in vobis primitus adorantes, cui sine querela servitis, ad fidem recurrimus apostolico ore laudatam, inde responsa quaerentes, unde nihil errore, nihil praesumptione, sed pontificali totum deliberatione praecipitur. Et his annumerari potest Ruffinus, in Expositione Symboli in principio, dicens, In diversis ecclesiis aliqua in his verbs inveniuntur adiecta, in ecclesia tamen urbis Romae hoc non deprehenditur factum, quod ego propterea esse arbitror, quod neque haeresis ulla illic sumpsit exordium, et mos ibi servatur antiquus. Verba etiam supra ex Cyrillo citata veritatem hanc satis confirmant, quae praeter d. Thomam, refert etiam Gennadius, archiepiscopus Constantinopolitanus in Defensione Concilii Florentini, c. 5, sect. 12, paulo tamen aliter, videlicet: Oportet nos tanquam membra caput sequi, id est, Romanum pontificem et apostolicam sedem, a qua debemus petere quid credere et sentire debeamus ac tenere, quia ipsius tantum est confutare, redarguere, confirmare, ordinare, solvere, et ligare. Denique allegari solet Theodoretus, in epist. ad Renat., presbyterum Romanum, dicens, Tenet sancta ista sedes gubernacula regendarum cuncti orbis ecclesiarum, cum propter alia, tum quia semper haeretici foetoris expers permansit. Quia vero hanc epistolam videre non potui, addo, sententiam illam esse valde consentaneam iis, quae tradit idem Theodoretus in epist. ad Leonem papam quae in secundo tomo conciliorum habetur, ubi ecclesiam Romanam maximis laudibus extollit, praecipue autem ait, Eam insigniter exornat fides, et fide dignus testis divinus apostolus, qui clamat, fides vestra annuntiatur in universo mundo. Et de ipsa sede Romana dicit: Vobis per omnia primos esse convenit, vestra enim sedes omnium est maxima et praeclarissima, et quae praeest orbi terrarum. Et infra: Habet autem communium quoque patrum, et veritatis doctorum, Petri et Pauli sepulchra, quae fidelium animas illuminant. Et infra, Illorum autem Deus nunc quoque illorum sedem claram insignemque reddidit, cum vestram sanctitatem in ea collocaverit, qae radios fidei orthodoxae emittit.
spacer 8. Dicet fortasse aliquis, haec dicta esse a patribus non propter singulare aliquod privilegium episcopi Romani in fide illibata conservanda, sed solum propter insignem pietatem, et sinceram Romani populi fidem, quae in initioeEcclesiae maxime viguit. Hoc enim solum significavit Paulus in verbis illis ad Rom. 1: Gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnilus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo. Sicut etiam 1 Thesssal. 1 laudat Thessalonicensium fidem, dicens, Excipientes verbum im tribu;atione multa cum gaudio spiritus sancti, ita ut facti sitis forma omnibus creclentibis &c. Respondetur non esse dubium quin apostolus in dictis verbis Romani populi fidem commendet, et nonnulla verba sanctorum patrum eamdem laudem commemorent, nihilominus tamen frequentius ecclesiam Romanam laudant quia fidem semel susceptam integram et immaculatam semper custodivit, ut ex allegatis verbis satis constat.
spacer 9. At enim instabunt adversarii haec dicta fuisse ab his patribus de ecclesia Romana ante sexcentesimum Christi annum, quo tempore ipsi etiam fatentur veram ac puram fidem catholicam in Romana ecclesia ac sede perdurasse, quod tamen non obstat quominus postea paulatim ac sensim ceciderit, et puritatem fidei amiserit, ut ipsi confingunt. Sed hoc imprimis non enervat dictorum antiquorum patrum testimonia, quia illi non solum factum narrant, sed etiam ius (ut ita dicam) seu fundamentum illius facti perpetuum esse ostendunt, et ita non solum docent fidem Romanam fuisse suo tempore catholicam, sed etiam hoc habere ex proprio privilegio et praerogativa, quse perpetuo in illa sede duratura est. Hoc patet imprimis ex illis, qui hoc fundant in promissione Christi, ut non deficiat fides tua, ut iam satis explicatum est. Deinde eadem est ratio de illis, qui hoc colligunt, quia super hanc petram aedificata est ecclesia, ut dixit Hieronymus. Rem ex eo quod pro signo certo ecclesiae catholiccae ponunt unionem cum ecclesia Romana, ut ex Hieronymo et Ambrosio constat, et maxime ex Augustino. Quando enim inter signa catholicae ecclesiae ponit successionem episcoporum Romanorum, duo sine dubio potissimum significat. Unum est, seriem ac successionem illius episcopatus inter tot persecutiones, et sine humana potentia, et cum eadem excellentia dignitatis et potestatis, non esse praecipue ex humana providentia, sed ex divina, et ex illa Christi promissione, Portae inferi non praevaleluni adversus eam, quee seinper durat, ut idem Augustinus, in Psal. contra partem Donati, aperte declaravit, dicens, Dolor est cum vas videmus praecisos ita iacere. Numerate sacerdotes, vel ab ipsa Petri sede, et in ordine illo patrum quis cui stccessit, videte. Ipsa est petra, quam non vincunt superbae inferorum portae. Alterum est ecclesiam Catholicam infallibiliter esse coniunctam cum sede Petri, ac subinde eamdem esse utriusque fidem. Nam si hoc non supponatur, signum illud fere nullius esset momenti. Colligitur tandem hanc fuisse mentem dictorum patrum, quia hoc privilegium attribuunt apostolicae sedi, ut necessarium ad munus illi commissum exequendum, scilicet ad confirmandum subditos in vera fide, et ad auctores haeresum et falase doctrinae ab ecclesia segregandum, omniaque putrescentia membra iam emortua resecandum. Quam rationem multi ex allegatis pontificibus indicant.
spacer 10. Quod si protestantes Angli, praeter haec antiqua, noviora testimonia requirunt, audiant imprimis suum gravissimum historicum Bedam, lib. III Histor. Anglican., cap. 25 in fine, seu apud illum, sapientem quemdam presbyterum nomine Wilfridum, qui, allegatis decretis Romanse ecclesiae ad quamdam de Paschate controversiam definiendam, ita concludit: Si audita decreta sedis apostolicae, imo universalis ecclesiae, et haec litteris sacris confirmata, sequi contemnitis, absque ulla dubietate peccatis. Et si enim patres tui sancti fuerunt, numquid universali, quae per ornem est, Christi ecclesiae, horum est paucitas una de angulo extremae insulae praeferenda? His addo testimonia Gregorii, qui usque ad sexcentesimum quartum Christi annum sedit, et de integritate fidei sedis suae testatur, lib. 3 Epistolar., indictio. 12, ep. 32, et saepe alibi. Et ideo ep. 41 ad Bonifac. sic inquit: Hortor vos, ut dum vitae spatium superest, ab eiusdem beati Petri ecclesia, cui claves coelestis regni commissae sunt, et ligandi ac solvendi potestas attributa, vestra anima non inveniatur divisa, ne si hic beneficium eius despicitur, illic vitae aditum claudat. Et lib. IV, indict. 13, c. 77, ep. 32, contra Ioannem episcopum Constantinopolitanum, qui nomen universalis episcopi usurpare ausus fuerat, invehitur imprimis verbis et promissionibus Christi. Cunctis enim, ait, evangelium scientibus liquet quod voce Dominica sancto, et omnium apostolorum principi Petro apostolo totius ecclesiae cura commissa est, ipsi quippe dicitur, pasce oves meas; ipsi dicitur, ego rogavi pro te, ut non dceficiat fides tua, et tu aliquaado conversus confirma fratres tuos; ipsi dicitur, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Ex quibus colligere intendit solum episcopum Romanum revera esse universalem, licet propter modestiam non soleat ita vocari. Deinde vceo addit Constantinopolitanum episcopum non posse esse universalem, cum in ea ecclesia multi patriarchae haeresum auctores fuerint, quod absit ab universali episcopo (ut significat), quia universa ecclesia a statu suo corruit, quando is, qui appellatur universalis, cadit. In quo plane sentit ad firmitatem ecclesiae pertinere ut suprema et universalis sedes in fide immutabilis sit. Quod aperte confirmat hblib 6, indict. 5, c. 291, alias ep. 37, dicens, Quis nesciat sanctam ecclesiam in apostolorum principis soliditate firmatam, quia firmitatem mentis traxit in nomine, ut Petrus a petra vocaretur, cui veritatis voce dicitur Tibi dabo claves &c., et cui rursus dicitur, confirma fratres tuos. His adiungi potest sententia Leonis IX, in epist. 1, cap. 7, dicentis, A sede principis apostolorum, Romana videlicet ecclesia, tam per eumdem Petrum, quam per successores suos reprobata, convicta, atque expugnata sunt omnium haereticorum commenta, et fratrum corda in fide Petri, quae hactenus non defecit, neque unquam deficiet, sunt confirmata. Quse scripsit hic pontifex post annum millesimum quinquagesimum, et ea fundat in promissione Christi quoad futurum tempus, quoad praeteritum vero etiam in evidentia facti, quod universo orbi notum esse supponebat.
spacer 11. Praeterea ad eamdem veritatem confirmandam afferre possumus Isidor., in epist. ult. ad Eugenium episcopum Toletanum, ubi prius de Petro ait, praeeminet cceteris, et ab ipso Dei et virginis filio honorem pontificatus in Christi ecclesia primus suscepit, idque confirmat testimoniis Matt. 16 et Ioan. 21, et deinde subiungit: Cuius dignitas potestatis etsi ad omnes catholicorum episcopos est transfusa, specialius tamen Romano antistiti singulari quodam privilegio, velut capiti caeteris membris celsiori, permanet in aeternum: qui igitur debitam ei non exhibet reverenter obedientiam, a capite seiunctus, Acephalorum schismati se reddit obnoxium, quod sicut illud s. Athanasii, de fide s trinitatis, sancta ecclesia approbat et custodit, quasi sit fidei catholicare articulus, quod nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. In quibus verbis, licet non expresse asserat ecclesiam Romanam non posse deficere a fide, supponit tamen usque ad sua tempora non defecisse, et idem semper esse futurum satis significat, cum dicit privilegium illius permansurum in aeternum. Idem tradit Bernardus, qui Ep. 109 ad Innocen., contra novam haeresim insurgentem eius implorat auctoritatem dicens, Oportet ad vestrum referri apostolatum pericula qucaeque. et scandala emergentia in regno Dei, ea praesertim quae de fide contingunt. Dignum namque arbitror, ibi potissimum resarciri damna fidei, ubi non possit fides sentire defectum. Haec quippe huius praerogativa sedis. Cui enim alteri aliquando dictum est, ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua? Ergo quod sequitur a Petri successore exigitur, et tu aliquando confirma fratres tuos. In quibus verbis satis comprobat omnia quae dicta sunt, et promissionum Christi veram intelligentiam. Unde lib. 2 De Considerat., ad Eugenium, c. 8, pontificem Romanum dicit sese principem episcoporum, et potestate Petrum, et non modo ovium, sed et pastorum omnium pastorem, et alia multa, quibus eamdem veritatem stabilivit. Et in sermone De Privilegiis S. Ioannis Baptistae, ecclesiam Romanara dicit esse omnium ecclesiarum matrem et magistram, cui dictum est, Et pro te rogavi ut non deficiat fides tua. Denique b. Anselmus, Cantuariensis archiepiscopus, librum De Incarnat. ad Urbanum Pontificem dedicans, illum vocat universae ecclesiae in terra peregrinantis summum pontificem, et subiungit in c. 1, Quoniam divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam et fidem Christianam custodiendam, et ecclesiam regendam committeret, ad nullum alium rectius refertur, si quid contra fidem catholicam oritur in ecclesia, ut eius auctoritate corrigatur, et alia, quce prosequitur, quibus quid de ecclesia Romana sentiret satis declaravit. His addi possunt duo testimonia quae ab hominibus Graecis data sunt. Unum est Theodori Studitae, in Ep. 1 ad Naucratium, quae est 6 lib. II, ubi de haereticis sic ait: Testor nunc coram Deo et hominihus, se ipsos avulserunt a corpore Christi, et supremo verticali throno, in quo Christus fidei claves posuit, adversus quem non praevaluerunt unquam, nec praevalebunt usque ad consummationem portae inferi, ora, scilicet haereticorum, sicut pollicitus est qui non mentitur. Et in alio opere, De Cultu Imaginum, cuius fragmentum refertur in lib. 3 Bibliothecae Sanctae, de Romanis loquens, ait: Tanta est eorum fides ut et illic infracta videatur esse petra fidei, nimirum iuxta verbum Domini fundata. Quae testimonia refert et extollit Gennadius Scholarius, c. 5 Defensionis Concilii Florentini, sect. 12, ubi ipse ait, sect. 17: Si illa divina sedes non recte sentit, mentitur Christus, cum dicit: Coelum et terra transilunt, verha autem mea non transibunt. Bis enim ecclesiae pollicitus est se cum ea fore, et portas inferi non praevalituras adversus eam. Ubi alia etiam ex patribus tertiae et quartae synodi adducit. Et alia innumera ex catholicis theologis recenseri possent, sed quia prolixum esset, et non videtur necessarium, id omittimus.
spacer
12. Fortasse tamen protestantes, qui testimonia antiquorum patrum pro suis vel nostris temporibus non recipiunt, etiam recentiorum testimonia reiicient, quia (ut ipsi fingunt) post defectionem ecclesiae Romanae scripserunt. Sed qui in tantam incidunt audaciam et temeritatem satis convincuntur solo proprio iudicio et arbitrio duci in interitum et contra omnem humanam prudentiam loqui, cum et omnem humanam fidem et ipsius fidei divinae credibilitatem despiciant et enervent. Nobis ergo satis est ostendisse secundum scripturas sacras, prout a sanctis patribus. intellectae sunt, et secundum eorumdem patrum traditionem Romanam ecclesiam, ratione sedis apostolicae et cathedrae fidei, non esse aliam a catholica, nec magis defecisse a fide, aut posse deficere, quam ecclesiam catholicam. Addimus praeterea si, his omnibus non obstantibus, contendunt adversarii Romanam ecclesiam defecisse, oportere ut designent tempus et annum in quo illa defectio inceperit, et sub quo pontifice, et in qua materia vel articulo contigerit error. Nam si nihil horum ostendere queant, ut revera non possunt, profecto omni fide indigni sunt. Et quidem de singulis temporibus, seculis, et annis, ac pontificibus summa diligentia id ostensum est a cardinali Baronio in suis Annal.; ideoque in initio anni 700 prudentissime sic alloquitur ad lectorem: Attende animo, et lustra memoria, si quid inveneris in ecclesia Catholica diminutum eorum, quae in reliquis omnihus superioribus videris seculis. Et infra, Res ipsa id testatur, facta clamant, et mira consensione scripta sanctorum omnium praedicant, a regia nunquam deflexisse sanctam Dei catholicam ecclesiam via &c.
spacer
13. Quod vero spectat ad materiam defectionis, seu ad errores particulares quos haeretici Romanae ecclesiae tribuuut, postea pauca dicemus, saltem de his, quae rex Anglise attigit. Nam in hoc brevi opere omnibus ex professo respondere non possumus, et ab aliis catholicis doctoribus, et a nobis pro captu nostro, in aliis theologia libris, prout occasio tulit, id factum est. Non omittam autem moralem coniecturam addere, quam mihi praebuit Tertullian., lib. De Praescript. Adversus Haereticos c. 28, dicens: Quid verisimile est, ut tot ac tantae ecclesiae in unam fidem erraverint? Nullus inter multos eventus est unus exitus; variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum. Caeterum quod apud multos unum invenitur, non est erratum sed traditum. Audeat ergo dicere aliquis illos errasse, qui tradiderunt? Est profecto fere evidens coniectura, quam satis evincit tam veterum quam recentium haereticorum experimentum. Statim enim ac ab ecclesia segregantur, in varias et differentes sectas dividuntur. Ecclesia autem Romana semper unitatem doctrinae retinuit, consentientibus cum illa aliis ecclesiis catholicam fidem profitentibus. Ergo evidens indicium est, illam ecclesiam nunquam a prima et originaria fide descivisse. Et ideo quoties aliqua ecclesia, vel hominum factio ad aliam fidem declinavit, statim notata est, ut ab ecclesia tam catholica quam Romana separata. In ecclesia autem Romana seu in sede Petri nunquam similis defectio aut separatio ab antiqua fide, vel ab aliis membris ecclesiae catholicae notata est. Ergo adversariorum evasio et impositio frivola est et incredibilis.
spacer
14. Maxime vero obiicere solent haeretici lapsus quosdam et errata aliquorum pontificum Romanorum, vel in personis eorum, vel in doctrina. Et inprimis contendunt aliquos vere haereticos fuisse et fidem perdidisse. Unde inferre possunt verba Christi, non deficiet fides tua, non in omnibus Romanis pontificibus vera inveniri, ac subinde non fuisse de illis prolata, atque adeo neque privilegium aut promissionem nunquam errandi sortitos fuisse. Deinde obiiciunt aliquos pontifices qui, licet de haeresi non accusentur, falsam doctrinam per humanam ignorantiam ecclesiae tradiderunt. His vero obiectionibus in particulari et sigillatim propositis, copiose et erudite satisfecit illustrissimus Bellarminus, lib. IV De Summ. Pontifice, et card. Osius contra Brentium, et alii nostri temporis scriptores.
spacer
15. Ideoque breviter circa priorem partem recepta distinctio prae oculis habenda est de pontifice, vel credente, ut est privata persona, vel docente, ut pontifex est. Ad illum illum posteriori modo spectatum dicimus pertinere Christi promissionem, nam hoc modo est petra, a cuius firmitate pendet in suo genere firmitas ecclesiae. Hoc autem modo nullum vestigium haeresis ostendunt haeretici in tota summorum pontificum successione. Considerando autem personam pontificis priori modo, etiam inter catholicos controversia est, an pontifex possit esse haereticus, et adhuc sub iudice lis est, an aliquis non praesumptione tantum, sed vere talis fuerit. Haec autem quaestio non pertinet ad fidei fundamenta, et ideo illam nunc omittimus. Et gratia vitandi controversiam, facile damus non esse necessarium promissionem Christi ad personam pontificis, ut est unus ex privatis credentibus, extendere. Quod si quis instet eadem ratione personam Petri ut privatam potuisse a fide deficere, non obstante Christi promissione, respondemus, primo, non esse eamdem rationem de Petro, quia illi immediate facta est promissio, et ideo non tantum facta est muneri, sed etiam personae, ad alios autem solum per successionem descendit. Et ideo solum eis ut successoribus Petri communicatur. Deinde addimus Petrum non solum hanc habuisse promissione,, sed etiam alias communes apostolis, ratione quarum omnes habuerunt personalem (ut ita dicam) confirmationem, tam in gratia, quam in fide et doctrina.
spacer
16. Ad alteram vero partem, de erroribus qui pontificibus tribuuntur, brevitur dicimus, aliud esseloqui de decretis pontificum, quatenus per ea aliquid definiunt vel approbant tanquam credendum vel observandum ab universa ecclesia, aliud de privatis sententiis, opinionibus, aut rationibus pontificum. In praesenti enim dc prioribus decretis tractamus, et in eis nullum falsum dogma invenitur quod per modum definitionis ab eis traditum sit, et ecclesae ad credendum propositum, ut facile intelliget quicumque legerit ea quae auctores allegati, et Caietanns, lib. VI De Locis, cap. 1 et 8, latius prosequuntur. In privatis aute, sententiis vel opinionibus, vel etiam in rationibus quibus interdum utuntur, sicut non oportet esse fidei certitudinem, ita neque infallibilem veritatem, quia neque hoc est neccssarium ad firmitatem vel puritatem fidei universalis ecclesiae, neque etiam est eorumdem pontificum nmnti et intentioni consentanem. Nam eo ipso quod sub opinione vel humana existimationc loquuntur, profitentur se pcr humanam rationem et sapientiam loqui, non per infallibilem assistentiam spiritus santli. Si quis tamen prudenti et pio animo consideret etiam illa, quase hoc posteriori modo a pontificibus traduntur, forte nihil inveniet quod non sit sapienter traditum, et satis probabili fundamento stabilitum.

CAPUT 7
EXCLUDITUR TERTIA EVASIO HAERETICORUM, QUAM PER DISTINCTIONEM ECCLESIAE VISIBILIS ET INVISIBILIS CONFINGUNT

SUMMARIUM

1. Proponitur tertia evasio haereticorum de ecclesia invisibili.spacer2. - 5, Fundamentum erroris praedicti.spacer6 - 9. Ecclesiae visibilitas ex Isaiae cap. 2. Duplex expositio.spacer10 - 11.. Proprietates ecclesiae visibilis.spacer12. Refellitur responsio pro sententia haereticorum.spacer13. Visibilitas ecclesiae perpetuo duratura.spacer14. Confirmatur ex munere docendi.spacer15 - 16. Confirmatur ex visibili successione pontificum.spacer17. Ecclesia semper ratione successionis visibilis perseverat.spacer18. Confirmatur ultimo ex epistola ad Ephesios c. 4.

N libro serenissimi Angliae regis nihil de hac evasione, vel de invisibili ecclesia expresse dictum invenimus, omittere tamen non potuimus quin illi occurreremus, tum ut plerisque huius saeculi haereticis respondeamus — omnibus enim satisfaccre et veritatem persuadere cupimus — tura etiam ut discursum a nobis inchoatum plenius perficiamus, et omnia vana subterfugia praecludantur. Multi ergo ex haereticis, quamvis propter aperta testimonia scripturarum negare non audeant ecclesiam Christi seu catholicam perpetuo durare et in fide vera permanere, ut aliquo modo vim rationis et lucem veritatis effugiant, duplicem ecclesiam distinguunt, unam veram et solidam, alteram tantum apparentem, et priorem dicunt esse invisibilem oculis corporeis, posteriorem autem visibilem esse. Qua supposita distinctione, respondent ecclesiam invisibilem esse veram Christi ecclesiam et cathohcam, cui promissum est ut nunquam deficiat, nec portae inferi contra eam praevaleant. Alteram vero ecclesiam apparentem et visibilem, licet in hac externa specie perseveret, dicunt in veritate fidei, ac subinde in subsistentia verae ecclesiae posse deficere, etiam defecisse in ecclesia Romana, cuius formam et speciem ita depingunt.
spacer 2. Fundamentum autem huius sententiae, quatenus supponit ecclesiam veram esse invisibilem (hic enim tantum est scopus praesentis disputationis), est, formam constituentem veram ecclesiam esse in se invisibilem, et per nullum signum visibile ita manifestari ut in eo possit videri. Ergo talis forma simpliciter est invisibilis. Quidquid enim visibile est vel in se videri potest, vel saltem in alio tanquam in signo. Si ergo forma constituens ecclesiam neutro horum modorum videri potest, profecto omnino invisibilis est. Ergo et vera ecclesia, ut talis est, invisibilis est, quia, licet personae ex quibus constituitur videantur quasi materialiter quoad corpora vel actiones humanas externas, quatenus tamen constituentes ecclesiam videri non possunt. Sicut si anima hominis, quase in se est invisibilis, per opera externa videri non posset, profecto homo invisibilis esset, et si corpu shumanum nullum exerceret motum vitae qui sentiri possit, profecto ut vivens esset invisibile, etiamsi corpus ipsum materiali ter videretur.
spacer 3. Superest vero probandum formam ecclesiae esse invisibilem utroque modo supra posito. Et imprimis in omni sententia. etiam nostra, videtur necessario dicendum illam formam esse in se invisibilem, sive sit praedestinatio (ut quidam haeretici dixerunt), quae satis invisibilis est, sive (ut dixerunt alii), sit charitas, sive sit fides, ut cathohci etiam docent, quia non solum charitas, sed etiam fides est spiritualis forma quoad ipsam internam qualitatem, et ita est in se invisibilis. Quod si etiam adiungatur sacramentum fidei, quod est baptismus, etiam hoc non est visibile, ut sacramentum est, quia non videtur intentio necessaria ut sit sacramentum, et consequenter non videtur spiritualis character, qui necessarius etiam est iuxta catholicorum sententiam, ut membrum ecclesiae constituat. Quod item haec forma ecclesiae insignis, seu per signa visibilia videri non possit, probatur, quia nulla sunt externa signa charitatis vel fidei, quae non possint ficte fieri sine vera interna fide, sive sint opera externa divini cultus, sive obedientia ad praelatos ecclesiae, sive actus regiminis ex parte ipsorum praelatorum, sive sint opera confessionis ,et professionis fidei, denique vel ipsa etiam opera miraculorum. Nam haec etiam adulterari possunt, et ita exterius fingi, ut non sint necessaria signa veraee fidei. Ergo nullum visibile superest quo vera forma ecclesiae visibilis sit. Sola autem externa signa aut opera non sufficiunt ad veram ecclesiam constituendam; nam sicut particularis persona, si interius non credit, licet exterius se fingat fidelem, verum ecclesiae membrum non est, praesertim si characterem baptismi non habeat, ita quaelibet congregatio vel hominum multitudo, etiamsi per opera externa religionis et fidei congregetur, si internam fidem non haberet, vera ecclesia non esset. Ergo cum haec fides semper sit invisibilis, tam per se quam per aliud, etiam ecclesia vera invisibihs est. Quod fundamentum maxime habet locum in sententia protestantium, qui uniuscuiusque fidem resolvunt in privatum spiritum vel propriam revelationem unicuique factam, nam ille privatus spiritus sine dubio invisibilis est.
spacer 4. Atque hic discursus videtur potissime attingere ad red punctum controversiae et haereticorum motivum. Alia vero, quse afferri ab ipsis solent contra externum cultum, ut probent in ecclesia tantum esse debere spiritualem, ac subinde invisibilem, neque ab omnibus haereticis huius temporis acceptantur, sed in hac re divisi sunt, nec ad praesentem causam quicquam referunt. Quia licet lex gratiae principaliter sit in spiritu, non excludit opera quae ab interna charitate procedant, et similiter, licet adoratio ecclesiae sit in spiritu et veritate, non excludit cultum externum ab interiori procedentem, ut in propriis locis de lege gratiae, de religione, de sacramentis et sacrificio ostensum est. Alia etiam, quae adiungi hic solent de ecclesia interdum propter vim persecutionis ita latente, ut videri non possit, non pertinent ad hunc locum, sed ad alium infra tractandum de ecclesia euniversalitate. Praeter dictum autem fundamentum addunt nonnulla testimonia, quibus respondere necesse est. Primo enim ex scriptura obiiciunt illud Lucae 47: Regnum Dei non venit cum ohservatione, neque dicent, ecce hic aut: ecce illic;. Ecce enim regnum Dei intra vos est. Nam per regnum Dei ibi ecclesia intelliigitur, quae alibi dicitur domus spiritualis, 1 Petri 2, et civitas Dei viventis, ad Hebr. 12, ubi distingui videtur in hac proprietate ecclesia Christi a visibili synagoga. Secundo, afferunt verba symboli: Credo unam sanctam ecclesiam. Nam si esset visibilis, non crederetur. Si ergo fide credenda est ecclesia, videri non potest. Addunt denique locum Augustini, XX De Civit., c. 8, ubi ecclesiam dividit in praedestinatam et non praedestinatam.
spacer 5. Nihilominus dicendum est veram ecclesiam, quam Christus super petram fundavit, et cui promisit portas inferni non praevalituras adversus illam, visibilem esse, et consequenter futilcm essc adversariorum evasionem, quia si haec ecclcsia visibilis est et deficere non potest a vera fide, et ipsi ab ea defecerunt, ut est per se evidens et ipsi non negant, manifestum est non veram fidem scd haeresim habere. Propositum autem fundamentum, quod fidei dogma esse credimus, prius simpliciler probandum est ex scriptura et patribus. Deinde res ipsa (id est, in quo consistat haec visibilitas ecclesiae) ita explicanda est ut, ablata verborum ambiguitate et tergiversatione, ex fidei principiis possit ratione convinci.
spacer 6. Primo ergo ecclesiam esse visibilem probatur ex illo Isaiae 2: Erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, et elevahitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes, et ibunt populi multi, et dicent. Venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum Dei Iacob. Quo in loco multi ex patribus per montem domini Christum intelligunt, qui Danielis 2 dicitur lapis excisus sine manibus, qui crevit in montem magnum, ut patet ex Augustin, tract. 1 in 1 epist. Joan., et Orat. contra Iudaeos, c. 7 et 8, et ex d. Hieronymo, Isai. 2, Michaea 4, et Daniel. 2; et Tertulliano, lib. Contra Iudaeos, cap. 3. Alii vero per montem ecclesiam intelligere videntur, ut August., lib. IV Contr. Crescon., c. 58, et Chrysostom., Isai. 2, et Cyrill., lib. I in Isai., cap. 2. Verumtamen in re non dissentiunt: nam de Christo et de ecclesia tanquam de corpore et capite ibi sermo est, et iuxta regulam Augustini, quod de corpore dicitur, de capite etiam intellidgi potest, et e converso. Unde in alio loco Daniel. 2, de lapide abscisso qui factus est mons magnus, dicitur: Et implevit universam terram, scilicet Christus per ecclesiam suam. Cum autem in loco Isaiae mons et domus domini distincte ponantur, recte per montem Christum, et per domum ecclesiam intelligimus. Unde futurus dicitur praeparatus mons domus domini, id est ecclesiae, cum suo capite Christo. Praedicitur ergo ibi, sicut Christus visibilis venit in mundum, et per suam praedicationem, signa et miracula omnibus notus et illustris factus est, ita ecclesiam Christi futuram fuisse visibilem, et ita notam in mundo, ut ab omnibus cognosci posset. Quod satis declarant sequentia verba, quae sunt gentium omnium dicentium: Venite, ascendamus ad montem domini, et ad domum Dei Iacob. Non enim invitantur homines ut veniant, nisi ad domum quae nota et visibilis eis esse potest.
spacer 7. Atque ita copiosius quam caeteri explicavit Chrysostomus, dicens: Res haec dilucida adeo est ut nulla deinceps egeat per sermonem interpretatione, ipsa rerum nativa indoles ad eum modum vocem edit, tuba quavis clarius resonantem, exhibens omnibus spectandum decus ac splendorem ecclesiae. Non enim iste sol tanto nitore splendescit, non item lux ex ipso emicans illustre adeo iubar effundit, ut res gestae ab ecclesia. Etenim domus Dei super montes altissimos collocata est. Et infra, Ecclesiae potestas ipsos pertingit coelos, et tanquam domus supra verticem montium posita omnibus se exhibet conspicuam, usque adeo ipsa multo etiam amplius omnibus inclaruit. Similem protulit sententiam Augustinus, lib. III Contra Epist. Parmeniani, ubi dicit, Iustos esse, per universam civitatem, quae abscondi non potest, quia supra montem constituta est. Montem illum dico Danielis. in quo lapis ille praecisus sine maniibus crevit, et implevit universam terram: et dicto tract. i, in 1 epist. Ioan. circa finem, Nonne (inquit) lapis iste, qui praecisus est a monte sine manihus, Christus est de regno Iudaeorum sine opere maritali? Et post pauca, Num quid digito ostendimus istum montem? Et infra: Numquid sic ostendimus ecclesiam fratris mei? Nonne aperta est? Nonne manifesta? Et paucis interiectis, Et cum eis dicitur, utique haereticis, ascendite, non est mons dicunt, et facilius illuc faciem impingunt quam illic habitaculum quaerunt. Et inferius, proposito loco Isaiae, interrogat, Quid tam manifestum quam mons? Et statim obiicit: Sed sunt et montes ignoti, ut Olympus, &. Respondet, In partibus sunt isti montes, ille autem mons non sic, quia implevit universam terram. Quis errat in hoc monte? Et infra de haereticis ait, Montem non vident, nolo mireris, quia in tenebris ambulant et oculos non hahent, quia tenebrae excaecaverunt eos.
spacer 8. Et in eodem sensu interpretantur multi patres verba Christi, Matth. 5: Vos estis lux mundi, non potest civitas abscondi supra montem posita. Hanc enim civitatem esse ecclesiam docuit Augustinus, dicto tractat. primo, dicens: Ecce civitas, de qua dictum est, haec est civitas supra montem posita. Idem, dicto libro tertio Contra Parmen., cap. 5, et lib. II Contra Litteras Petiliani, cap. 32, post illud Psalm. 18: In omnem terram exivit sonus eorum. Infra. Hinc fit ut ecclesia vera neminem lateat, unde est illud quod evangelista dicit, Non potest civitas ahscondi supra montem constituta, ideoque in eodem Psalmo connectitur. In sole posuit tabernaculum suum, quod ipsemet super eumdem psalmum exposuit, id est, in manifestatione ecclesiam suam, non quae lateat. Et infra, Quid tu, heretice, fugis in tenebras? Et multa similia habet libro De Unitat. Ecclesiae et lib. XIII Contra Faustum, c. 13, ubi pro signo certo ecclesiae Christi ponit quod omnibus eminet et apparet, quia est sedes gloriae eius, Ierem. 1 7, et templum Dei sanctum, 1 ad Corinth. 3, et postea subiungit locum Matthaei. Idem lib. VI cap. 17, et lib. II Contra Cresconium Grammaticum, cap. 36, ubi habet verba notanda: Extat ecclesia cuncta clara atque conspicua, quippe civitas quae ahscondi non potest supra montem constituta, per quam dominatur Christus a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae.
spacer 9. Eodem modo exposuit illum locum Hieronymus, lib. VI in c. 30 Ieremiae, ubi etiam verba Ieremiae ad ecclesiam accommodat: Aedificabitur civitas in excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur. Plenius (inquit Hieronymus) atque perfectius in domino salvatore atque apostolis hoc completum est, quando aedificata est civitas in excelso suo, de qua scriptum est, Non potest civitas abscondi quce in monte sita est, et templum iuxta ordinem suum, caeremoniasque fundatum, ut quidquid in priori populo fiebat carnaliter compleretur. Et Amos 1, verba illa, dominus de Sion rugiet, de specula ecclesiae exponit, quia super montem sita (inquit Matth. 5) latere non potest, de qua cum dominus dederit per vetus et novum instrumentum, et per doctores ecclesiasticos vocem suam, et quasi clara buccina insonuerit, tunc doctrina haereticurum, et circumcisionis siccabitur &c., et elegantissime Chrysostomus, homil. 10 in Matth, in imperfecto, interrogans, Quae est haec civitas? et respondens, Ecclesia est sanctorum, de qua dicit propheta, Gloriosa dicta sunt de te, blue civitas Dei. blue Cives autem eius sunt omnes fideles, de quibus dicit apostolus: blue Vos estis cives sanctorum, et domestici Dei &c. Et infra, Haec ergo civitas posita est super montem, id est, Christum &c. Et deinde connectens alia verba: Nec qui accendunt lucernam &c., inquit, Per alteram comparationem vult ostendere quare sanctos suos ipse Christus manifestat, et non vult esse absconditos. Et infra interrogat, Quod est candelabrum? Et respondet, Ecclesia, quae baiulat verbum vitae. Et adducit illud Pauli ad Philippens. 2, Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Denique in eamdem sententiam recte ibi dixit Rupertus, blue Quam magna, quam ampla civitas! Et infra, Non potest abscondi, non patitur ordo, vel ratio iudicii, seu consilii divini, ut abscondatur, et incognita sit, quae ad hoc aedificata est, et ad hoc mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium, ut omnes qui inter adversarios periclitantur, qui inter Iudaeos, paganos atque haereticos pro fide agonizantur, recurrere sciant ad civitatem hanc et in ea communiri &c.
spacer 10. Unde possumus tertio ratione sumpta ex proprietatibus, quas scriptura et patres ecclesiae tribuunt, eamdem veritatem comprobare. Prima conditio ecclesiae Christi est quod super Petrum est fundata, Matth. 16, a quo fundamento dimoveri non potest, ut supra ostensum est, et latius libro tertio dicturi sumus. Hoc autem fundamentum visibile est, nam ad gubernandos homines est positum. Ergo et ecclesiam ipsam visibilem esse oportet. Et ideo unum ex potissimis signis ad cognoscendam veram ecclesiam est successio episcoporum in pontificatu Petri, ut supra ex Augustino notavimus, et ex Irenaeo, lib. III cap. 1, et idem sumitur ex Cypriano, epist. 76 ad Magnum. Si autem Ecclesia vera esset invisibilis, non indigeret capite visibili, neque in eo posset fundari. Secunda proprietas huic affinis est, quod Christus talem condidit ecclesiam ut per homines regi posset, iuxta iliud Actorum 20: Attendite vobs, et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Ubi sine dubio est sermo de vera ecclesia a Christo fundata, illam enim solam suo sanguine acquisivit, illique de convenienti regimine providit, quod hominibus et episcopis commisit. Ego necesse est talem ecclcsiam esse visibilem, quam eius rectorcs intueri et cognoscere possint.
spacer 11. Tertia conditio est ecclesiam posse videre sensibiles actiones, et audire humanam vocem, iuxta verbum Christi, Matth. 18, Dic ecclesiae. Quomodo enim aliquis loquetur ecclesiae quam videre non potest, aut quomodo ecclesia audiet verba hominis, si ipsa visibilis non est? Et ideo etiam ait Paulus ad Cor. 10, Sine offensione estote Iudaeis et gentibus, et ecclesice Dei. Possumus ergo videre ecclesiam et cavere ne illam offendamus, iuxta illud Pauli, 1 ad Timot. 3, Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quea est ecclesia Dei vivi. Quomodo enim poterat Timotheus hoc scire, si veram ecclesiam nesciret? Et infinitae sunt locutiones similes, quae supponunt certam ac definitam scientiam ecclesiae visibilis, ut est illud 1 ad Cor. 15:, Persecutus sum ecclesiam Dei, et illud Actor. 5, Factus est timor magnus in universa ecclesia. Et similia videri possunt c. 8, 9, 11, et fere per totum illum librum, et interdum est sermo de tota ecclesia, interdum de parte eius, seu particulari ecclesia visibili, verumtamen eadem est ratio partium et totius. Nam si partes visibiles sunt, multo ,agis totum corpus ex eis constans erit visibile.
spacer 12. Fortasse tamen haeretici, his testimoniis convicti, confitebuntur ecclesiam primitivam, quae fuit tempore apostolorum vel paulo post illud, fuisse visibilem, postea vero discursu temporum illam visibilem ecclesiam defecisse et invisibilem factam esse. Ex qua responsione libenter priorem partem accipimus. Et ex illa imprimis contra haereticos convincimus, veram ecclesiam posse esse visibilem, quandoquidem aliquando talis fuit. Ex quo etiam obiter ostenditur rationes haereticorum ad probandum ecclesiam esse invisibilem futiles esse;. Nam si quid valerent, repugnantiam aliquam ostenderent in ecclesiae visibilitate, cum tamen factum ipsum probet nullam esse. Deinde, sicut nos ex scripturis ostendimus ecclesiam in sua origine, ut sic dicam, fuisse visibilem, ita oportet ut ipsi ex scripturis ostendant dari ecclesiam invisibilem, vel in eis praedictum esse aliquando talem futuram fuisse ecclesian. Simili argumento urget Donatistas Augustinus, lib. De Unit. Eccles., c. 17, dicens: Legant nobis hoc de scripturis sanctis, et credimus. Hoc, inquam, nibis ex canone divinorum librorum legant, tot civitates, quae usque ad hodiernum diem baptismum, per apostolos sibi consignatum, tenuerunt, periisse a fide. Quod argurnentum prosequitur c. 18, supponens in principio ecclesiam in scripturis sanctis manifestc cognosci, et postea cap. 19 iterum instat, Omissis ergo morarum tendiculis, ostendat ecclesiam vel in sola Africa perditis tot gentibus retinendam, vel ex Africa in omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic ostendat, ut non dicat, Verum est, quia hoc ego dico, &c. Late enim enumerat omnia quae haeretici confingere solent, et adiungit, Removeantur ista vel figmenta mendacium hominum, vel portenta fallacium spirituum, et postea concludit. Sed utrum ipsi ecclesiam teneant, non nisi divinarum scripturarum canonicis libris ostendant. Hoc proinde argumentum eo fortius est contra haereticos huius temporis, quo ipsi praedicant nihil esse credendum nisi quod in scripturis legitur. Cum igitur ex scripturis habeamus ecclesiam visibilem, et mutatio eius in invisibilem non legatur, neque vestigium eius in scriptura inveniri possit, profecto neque consequenter neque cum fundamento loquuntur protestantes.
spacer 13. Ulterius vero ex eisdem scripturis et patribus probamus falsam esse posteriorem partem illius responsionis. Nam locutiones scripturae quae convincunt ecclesiam fuisse visibilem tempore apostolorum, idem probant de vera et apostolica ecclesia quocumque tempore. Primo, quia promissio non deficiendi facta est eecclesiae visibili, prout illam Christus super petram fundavit, ut patet ex illis verbis, Super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Nam particula eam eamdem visibilem ecclesiam refert. Item ex Paulo, 1 ad Tim. 3, ubi cum dixisset: Ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, subiungit, quae est columna et firmamentum veritatis. Ostendimus autem priora verba intelligi de ecclesia visibili, in qua quis conversatur, sed particula quae eamdem ecclesiam refert. Ergo illa eadem visibilis ecclesia est columna et firmamentum veritatis, ac subinde perpetua, quia, ut supra ostendi, haec proprietas nunquam potest a vera ecclesia separari. Adde nec posse illi convenire, si invisibilis aliquando fiat. Est enim columna et firmamentum veritatis, semper et sine defectu veritatem docendo, et errores corrigendo. Hoc autem cum auctoritate et efficacia facere non posset, si esset invisibilis. Semper enim dubitari posse tan sit vera ecclesia quae loquitur. Deinde multae ex adductis locutionibus scripturae pro quocumque tempore prolatae sunt; ergo de omni tempore probant veram ecclesiam esse visibilem. Assumptum patet, nam Christus, quando monuit: Dic ecclesiae, si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, non homines tantum qui se audiebant, nec solam ecclesiam primitivam, sed totam ecclesiam suam, ut perpetuo duraturam, instruebat. Ergo supponebat ecclesiam suam semper futuram esse visibilem, quae audiri et audire possit. Et idem argumentum sumi potest ex verbis Pauli proxime citatis. Nam consilium illud convenienti modo conversandi in ecclesia, seu operandi sine offensione eius, ad omnia tempora extenditur et omni tempore servandum est. Ergo semper ecclesia talis est ut videri possit.
spacer 14. Praeterea est alia insignis proprietas verae ecclesiae, quae hanc visibilitatem perpetuo requirit, nimirum quod extra illam non potest salus conservari aut inveniri, ut est certa veritas fidei, quam tradunt Cyprian., epist. 74, ubi habet illam sententiam:, Non potest quis habere Deum patrem, qui non habet ecclesiam matrem, quam repetit lib. De Unit. Eccle. non longe a principio, ubi inter alia ecclesiam comparat arcae Noe, dicens, Si potuit evadere quisquam qui extra arcam Noe fuit, et qui extra ecclesiam foris fuerit, evadet. Et loquitur aperte de ecclesia fundata in cathedra Petri. Eamdemque doctrinam tradit multis aliis in locis. Item Augustinus, in lib. De Unitat. Ecclesiae, c. 2 et 19, idem docet, et confirmat, quia ad salutem ac vitam aeternam nemo pervenit nisi qui habet caput Christum, habere autem caput Christum nemo poterit nisi qui in eius corpore fuerit, quod est ecclesia. Quamobrem ex hac proprietate recte colligitur ecclesiam veram omni tempore debere esse visibilem, quia omni tempore est corpus Christi, cui uniri debent omnes qui per Christum salutem consequi voluerint. Et est civitas refugii ad quam recurrere oportet, qui ab hostibus se tueri et defendi desideraverint. Esset autem contra rectum ordinem, ut iam ex Ruperto retulimus, ecclesiam, ad hunc finem institutam. in occulto et in tenebris collocare. Ergo cum ad eumdem finem perpetuo conservetur, perpetuo etiam debet esse conspicua, clara et visibilis. Et ideo apposite admodum dicit Irenaeus, lib. I Contra Haereses, c. 2: Hanc fidem ecclesia in universum mundum disseminata diligenter custodit, quas unam domum inhabitans, et similiter credit iis quasi unam animam habens, et unum cor, et consonanter prcedicat, docet et tradit, quasi unum possidens os. Et infra subiungit: Sicut sol, creatura Dei, in universo mundo unus et idem est, sic et lumen praedicatio veritatis ubique lucet et illumiinat omnes qui volunt ad cognitionem veritatis venire. Quam comparationem imitatus etiam est Cyprian., lib. De Unit. Eccles., dicens, Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extendilur. Quomodo solis milti radii, sed lumen unum, divelle radium solis a corporem divisionem lucis unitas non capit. Quem locum citat August., lib. I Contra Crescon., c. 36, dicens: Hanc (scilicet ecclesiae civitatem) b. Cyprianus ita commendat, ut eam dicat dominii luce perfusam, radios suos per orbem terrarum porrigere &c. Et sic etiam Origen., tractat. 3 in Matth.: Ecclesia plena est fulgore ab oriente usque ad occidentem, et plena est lumine vero, quae est columna et firmamentum veritatis. Et significant Augustinus et alii, qui, ut supra vidimus, ad illam accommodant illud Psalm.: In sole posuit tabernaculum suum, et illud Ieremiae, Ipsa est sedes gloriae, quae exaltata est, et omnibus apparet. Et propterea etiam ab aliis patribus comparatur candelabro continenti lucernam, ut luceat (ait Chrysostomus), id est, appareat et illuminet, qui sunt vel in domo ecclesiae, vel in domo omnium mundorum. Denique propter hanc causam dixit idem Chrysostomus, hom. 4, in cap. 6 Isai., facilius esse solem extingui quam ecclesiam obscurari.
spacer  15. Alio item modo refutare possumus praedictam evasionem haereticorum, et veritatem catholicam confirmare, sumpto eodem principio ab adversariis concesso, quod ecclesia Christi in sua origine visibilis et notissima fuit, ut ex scriptura satis probatum est, et praesertim verba Christi, Actaque Apostolorum ostendunt. Nam haec ecclesia ita propagata et conservata est, sicut fuit fundata. Ergo sicut in principio visibilis fuit, ita perpetuo conservatur. Et minor quidem propositio quoad propagationcm ex eisdem Actibus constat. Prius enim in Ierusalem radices agens, postea per Iudaeama aucta, deinde ad Samariam extensa, ac tandem per omnes gentes ct universum orbem propagata, in omnibus sempcr locis visibilis fuit. Et ita particulares ecclesiae, tanquam notae et manifestae, iam in dicta sacra historia, quam in epistolis apostolicis, et in lib. Apocalypsis proponuntur et nominantur. Quod vero spectat ad conservationem seu durationem constat etiam sensibiii, ut ita dicam, modo, ecclesiam perseverasse per continuam visibilemque successionem pontificum, episcoporum, doctorum et aliorum fidelium, et ecclesiae membrorum, et inde etiam colligi potest eodem modo esse perseveraturam quamdiu mundus duraverit, quia eadem est cuiuscumque temporis ratio.
spacer 16. In quo discursu solum superest probandum durationem ecclesiae semper fuisse in statu visibili ratione successionis. Id autem probari potest imprimis ex doctrina patrum. Tertullanus enim, De Praescript., cap. 20, sic describit continuatam durationem ecclesiae: Apostoli primo per Iudaeam contestata fide in Iesum Christum et ecclesiis institutis, dehinc orbem profecti, eamdem doctrinam eiusdem fidei apud nationes praedicarunt, et ecclesias condiderunt, a quibius traducem fidei, et semina doctrinae aliae ecclesia mutuataa sunt, et quotidie mutuantur, ut ecclesiae fiant, ac per hoc, et ipsae apostolicae deputantur, ut soboles apostolicarum ecclesiarum, omne genus ad originem suam censeatur necesse est. Et ita concludit ex omnibus ecclesiis coalescere unam. Quod verum est de ecclesia, non solum prout est simul in aliquo tempore, sed etiam, ut successive permanet per communicationem et unionem praesentis cum praeterita, et legitimam successionem, quam magis explicat cap. 32, dicens ecclesias, quae se profitentur apostolicas, oportere ut ostendant ordinem episcoporum suorum, deducendo illum usque ad apostolos.
spacer 17. Eamdem doctrinam late tradit Cyprian., lib. De Unitat. Ecclesiae et epist. 76, ubi inter alia ait: Nec episcopus computari potest, qui, evangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a seipso ortus est, et ita ut ecclesiae notam ponit pontificum successionem. Et epist. 69 dicit, Episcopum esse in ecclesia, et ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos qui, pacem cum sacerdotibus non habentes, obrepunt et latenter apud quosdam communicarc se credunt, quando ecclesia, quac catholica una est, scissa non sit, neque divisa, sed sit utique connexa ef cohaerentium sibi invicem sacerdotum glutino copulata. Eodem modo hanc ecclesiae continuam unitatem declarat Irenae., lib. III Contra Haeres., cap. 2 et 3;et Augustinus idem sentit, Contra Epistolam Fundamenti et aliis locis citatis; et Vincentius Lirinensis, ct reliqui supra allegati. Quorum communis sensus est ecclesiam perseverasse per continuam successionem in eodem hierarchico ordine in quo condita fuit, ac subinde in eodem statu visibili in quo nota et manifesta sit, quoniam alias non posset de continua successione et traditione constare.
spacer 18. Potestque merito hic discursus fundari in Paulo, ad Ephes. 4, dicente: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam prophetas, alios evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctotum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatcm fldei et agnitionis filii Dei, in virum perf/ectum in mensuram aetats plenitudinis Christi. Nam ex his verbis constat hanc ccclesiam, quae per modum unius corporis ex variis membris coalescit, et per mutuam operam et influxum eorum inter se conservatur (ut idem apostolus, I ad Corinth. 12 docuit), eamdem formam habituram donec occurramus omnes in virum perfectum, ac subinde doctores et pastores per continuam successionem in ea duraturos, et sensibili modo recturos, et docturos illam, quod intelligi nullo modo potest nisi vera ecclesia semper visibilis, et humano modo (ut ita explicem) tractabilis perseveret. Non enim potest caput esse visibile et corpus invisibile, ut recte dixit Augustinus, ep. 48, ad Vincent., circa medium.

CAPUT 8
OCCURRITUR ADVERSARIORUM OBIECTIONIBUS, ET QUO SENSU ECCLESIA VISIBILIS SIT EXPONITUR

SUMMARIUM

1. Ultima evasio pro haereticorum sent entia ecclesiam esse credibilem intellectui, non tamen notam sensui.spacer2. Vera ecclesia quomodo fide credenda.spacer3. Probatur quoad primam partem.spacer4 - 5. Confirmatur secunda pars.spacer6. Ecclesia quomodo visibilis sensui.spacer7. Responsio haereticorum.spacer8. Ecclesiam visibilem sensui in signis esse ostenditur.spacer9 - 10. Signa catholicae ecclesiae.spacer11. Alia signa a patribus tradita. Antiquitas et firmitas ecclesiae.spacer12. Haec signa nulli haereticorum conventiculo quadrant.spacer13. Prima haereticorum evasio confutatur.spacer14. Secunda evasio. Responsio.spacer15. Solvuntur argumenta.spacer16. Explicatio ex patribus. spacer17 - 19. Explicatio auctoris.

IS ergo modis satis, ut arbitror, demonstratum est ex principiis fide et testimoniis sacrae scripturae veram Christi ecclesiam debere esse cognoscibilem seu notam. Dicere tamen posset aliquis, inde non satis concludi esse visibilem, seu sensibus externis patentem, sed ad summum esse credibilem, ut in symbolo credenda proponitur. Atque ita esse notam intellectui, non sensui. Unde possent haeretici eludere omnia quae adduximus, dicendo suam ecclesiam, quam invisibilem vocant, habentibus veram fidem satis esse notam. Et praecipue protestantes Anglicani (apud quos dicitur durare quadam forma hierarchiae ecclesiasticae et episcopatus umbra et ministerii) dicere possunt in se perseverare ecclesiam in ea forma externa et sensibili quam habuit temporibus apostolorum, et nihilominus non posse sensu discerni illam esse veram ecclesiam magis quam Romanam neque e contrario, ideoque appellare illam invisibilem, non tamen ignotam, quia per fidem suam satis illam cognitam habent.
spacer 2. Haec est ultima obiectio et evasio quam ex parte haereticorum cogitare potui, et non censui omittendam, quia per illius solutionem tolletur omnis protestantium tergiversatio, et efficacia testimoniorum et rationum quae adduximus magis inte;ligetur, et reliquae etiam obiectiones in principio positae facilius expedientur. Ut ergo rem aggrediamur, accipimus primo id quod in hac obiectione concedi videtur, ecclesiam veram esse notam seu cognoscibilem saltem per fidem, ut omnia, quae hactenus adduximus, testantur satis. Et in hoc puncto addimus duo. Unum est, hoc intelligendum esse non de ecclesia confuse concepta seu in universali abstrahendo ab hac vel illa congregatione hominum existentium in mundo, quae possit illud nomen sibi attribuere, sed intelligendum esse de ecclesia definite et in particulari sumpta, ut est in talium hominum fidem Christi profitentium congregatione. Aliud est hanc ecclesiam in particulari esse credendam, non quacumque fide probabili aut humana, sed fide divina certissima et infallibili.
spacer 3. Utrumque horum potest probari ex symbolo apostolorum, in quo profitemur nos credere sanctam ecclesiam catholicam. Nam hoc intelligendum est de certa et singulari ecclesia. Cum enim vera ecclesia Catholica tantum sit una, individua, et particularis, illa locutio, quas indefinita videtur, aequiva77let singulari. Sicut qui dicit se videre solem, statim intelligitur loqui de illo sole singulari qui solus in mundo est. Atque ita exponit Augustinus, De Fide et Symbolo, cap. 10, et Ruffinus in expositione symboli et omnes. Nam ex vi illius fidei tenemur credere illam esse veram ecclesiam in qua sumus, et cuius fidem profitemur, et consequenter tenemur credere conventicula haereticorum non esse veram ecclesiam, sed synagogam Satanae, (Apocalyp. secundo), vel, ut Ruffinus ait, ecclesiam malignantium. Ergo ut per illam fidem possimus discernere veram ecclesiam a falsa, necesse est ut sit de tali congregatione in particulari. Denique ex ratione supra facta de necessitate huius cognitionis, evidenter sequitur hanc fidem esse debere de tali ecclesia individua, quia nobis necessarium est vel ecclesiam quaerere in qua iustificari possimus, vel cui credamus, vel in qua vera sacramenta cura fructu recipere, et usque ad finem perseverare, ac denique salvari valeamus. Nemo autem potest quaerere ecclesiam in communi seu in abstracto conceptam, quia haec non est inquisitio speculativa, sed practica, necessaria ad operationes praecipuas huius vitae. Talis autem inquisitio, vel coniunctio, circa particularem ecclesiam necessario versari debet, quia actiones, ut dixit philosophus, circa singularia versantur. Ergo singularem etiam et individuam ecclesiam, sanctam, et apostolicam cognoscere possumus et debemus.
spacer 4. Et hinc facile probatur alterum quod proposuimus, scilicet debere nos credere hanc ecclesiam non tantum fide et opinione humana, sed maxime fide divina et Christiana. Primo quia quidquid in symbolo continetur, tenemur hac fidei erta et divina credere. Sed unum ex credendis in symbolo propositis est haec ecclesia particularis et individua, ut declaravi. Ergo est credenda fide infusa, et omnino certa. Secundo, hoc maxime confirmat Augustinus,, epist. 28, dicens hanc fidem in ipsa scriptura fundari, non minus quam fidem hominis Iesu Christi. Quomodo enim (inquit) confidimus accepisse nos ex divinis litteris Christum manifestum, et non ecclesiam manifestam? Unde saepe ibi Donatistis obiicit, Incerti estis ubi sit ecclesia, et ad hoc maxime tanquam ad magnum absurdum eos deducere conatur. Nos autem (concludit, colum. 13) ideo certi sumus neminem se a communione omnium gentium iuste separare potuisse, quia non quisque nostrum in iustitias ua, sed in scripturis divinis quaerit ecclesiam, et ut promissa est reddi conspicit.
spacer 5. Tertio, idem convincitur ex necessitate cognitionis verae ecclesiae supra declarata. Nam fides verae ecclesiae est in suo ordine et, secundum Deum, fundamentum reliquorun quae creduntur et omnium actionum necessariarum ad salutem, cum ab ea accipiamus scripturam sacram, iuxta pervulgatam Augustini sententiam: Evangelio non crederem, nisi me auctoritas ecclesiae commoveret, Contra Epist. Fundaraenti, c. 5. Ab eadem accipimus verum sensum scripturarum, ut capite sequenti attingemus Accipimus symbola, sacramenta, praecepta, consilia, et omnia quae ad salutem pertinent. Ergo si fides de ipsa ecclesia esset tantum humana opinio, reliqua omnia tantum opinione tenerentur, periret ergo divina fides. Et e converso nulla esset haereticorum congregatio, quse non crederetur sancta et catholica sufficienti fide, quia unusquisque haereticus credit suam ecclesiam esse sanctam et apostolicam. Credit autem fide humana, quae falsa esse potest. At in hoc differt a catholico, ergo fides quam catholicus concipit de vera ecclesia, longe altior est, ac subinde prorsus infallibilis et divina.
spacer 6. Atque ex his colligere et addere possumus tertio, quod maxime nostrae intentioni deservit, nimirum, in quo vero sensu haec ecclesia dicatur visibilis. Duplici enim ratione reputatur eiusmodi. Primo, quia illa ecclesia, quam fide credimus esse veram, obiectum quoddam est quod visu videri, et auribus audiri, et manibus quodammodo contrectari potest. Hoc enim satis esse solet, ut obiectum aliquod creditum sensibile dicatur, etiamsi de illo credamus aliquod mysterium invisibile. Sic sacramenta sensibilia vocantur, quamvis formalis ratio sacramenti aut veritas non sentiantur. Imo etiam Christus dominus obiectum visibile erat cum in terris ambulabat, et tamen fide divina credebatur a multis tanquam verus Messias, qui recte dicere poterant se videre Messiam quem sperabant, et quem praesentem credebant, iuxta illud Matth. 13: Multi reges desideraverunt videre quae vos videtis &c. Et post resurrectionen suan dixit iden Christus dominus Thomae: Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Quod declarans Gregor. dixit: Unum vidit, et aliud credidit, tamen de illo quem vidit credidit quod non vidit, et ita fides illa habebat obiectum sensibie. Ita ergo dicere possumus de ecclesia. Nam de illa, quam in his personis et locis videmus, credimus esse sanctam et apostolicam, quod oculis corporeis non videmus.
spacer 7. Obviabunt tandem protestantes, hoc modo etiam suam ecclcsiam esse sibi visibilem, quia suam congregationem, quam vident, credunt esse veram ecclesiam. Respondemus imprimis, in hoc nullam nobis esse cum illis contentionem, quia nos nihil moramur an eorum congregatio visibilis sit necne, sed ab eis inventum est vocabulum invisibilis ecclesiae. Semper tamen intercedit haec differentia, quod illi congregationem quam vident falso credunt esse veram ecclesiam, nos autem catholicam seu Romanam ecclesiam, quam etiam videmus, certa et infallibili fide credimus esse veram ecclesiam. Deinde est alia differentia: nam adversarii vitare non possunt quin dicant congregationem suam, seu opinionis suae coetum, aliquando vel non fuisse, vel invisibilem fuisse, nimirum antequam illi essent, quia tunc a nullis videbatur vel agnoscebatur tanquam obiectum de quo crederent esse veram Christi ecclesiam. Imo propter illud tempus, in quo ipsi non erant, cogitarunt modum illum dicendi de invisibili ecclesia, ut possent aliquo modo dicere nunquam defuisse in mundo veram ecclesiam, licet per plures annos, ut, verbi gratia, a Gregorio papa usque ad Lutherum, vel Wiclephum, aut ahum similem, invisibilis fuerit. Quod etiam pro cerebro solum suo, et sine fundamento astruerunt Nam si omnino ignota et invisibilis erat toto illo tempore vera ecclesia, unde ostendere possunt alicubi fuisse, vel quis eis revelavit? Nam si id solum coliigant ex promissionibus et praedictionibus de perpetuitate ecclesisae, fateantur necesse est semper durasse visibilem, id est, in particulari cognitam et notam, quia talis praedicta fuit et promissa, ut ostensum est, et quia semper fuit ita credita ab orbe Christiano, sicut symbolum apostolicum et Nicaenum semper in mundo durarunt, ex quo condita sunt, semperque fuerunt in vera ecclesia credita.
spacer 8. Altera ratio, ob quam merito potest ecclesia vera dici visibilis, non solum quoad materialem congregationem hominum, sed etiam quoad internam formam et rationem ecclesiae, quamvis non in se, sed in alio, ut loqui solent scholastici, est, quia signa et effectus visibiles seu sensibiles quibus conspicitur sortita est, sicut anima equi vel etiam hominis potest dici visibilis, aliter vero quam corpus. Nam corpus videtur in se, anima vero non in se, sed in suis actibus seu operationibus. Unde corpus dici potest visibile animali modo, id est, mere sensitivo, anima vero rationali modo, id est, adminiculo rationis, adiungendo discursum sensui. Sicut Paulus, ad Roman. 1, dixit, invisibilia Dei a creatura mundi per ea, quaw facta sunt, intellecta conspici. Vel sicut Christus dominus, interrogatus a Ioanne per discipulos, Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Ipse respondit, Renunciate Ioanni quae audistls et vidistis. Etsi vident, claudi ambulant &c. (Matth. 11), ac si diceret, In signis quae ego facio, videre potestis me esse Messiam, quia illa exhibeo, quae in prophetis erant praedicta (Isai. 35 et 6). Et hac ratione idem dominus dixit (Ioan. 15). Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent, quia nimirum per ipsa propalabatur, ut ei fidem adhibere obligarentur.
spacer 9. Ita ergo dicimus ecclesiam esse visibilem, quia talia semper exhibuit signa et quasi radios visibiles suae veritatis, ut in eis vel per ea videri possit ac debeat. Quod imprimis sumo ex omnibus testimoniis sanctorum patrum, quibus supra probavi ecclesiae visibilitatem. Omnes enim illam explicant per effectus eius visibiles, quibus orbi propalam evasit. Et specialiter ex verbis Augustini proxime citatis, Unusquisque nostrum in scripturis divinis quaerit ecclesiam et, ut promissa est, reddi conspicit. Promissa enim est ecclesia habens tales proprietates et signa, in quibus impletis conspici possit. Declaratur hoc ex verbis Christi, Marci ult.: Euntes in mundum universum praedicate evangelium, ac si diceret, Plantate ecclesiam seminando evangelii verbum et baptizando. Nam ex baptizatis credentibus congreganda est. Et statim subiungit: Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur, et ponit quinque sensibilia signa quasi certa suae ecclesiae; indicia, quae postea in Actibus leguntur impleta: non enim illa data sunt ad cognoscendam singulorum credentium fidem, sed ad cognoscendam congregationem fidelium vere credentium in Christum, quae est vera ecclesia.
spacer 10. Atque hoc modo per haec signa ad litteram intellecta, et per alia sanctitatis opera quae per illa significabantur (ut Gregorius, homil. 29 in Evangel., et Bernard., serm. 1 de ascensione, voluerunt), facta est ecclesia visibilis statim a suo initio, et postea eodem modo, ut supra ostendimus, perseveravit. Non per durationem et quasi continuationem omnium illorum signorum, sed per continuam successionem, quae suo etiam modo visibilis est et hominibus evidens, et hoc modo in illis signis videtur ecclesia quae nunc est, quia eadem est cum illa quae tunc fuit, quae unitas ex ipsa successione satis cognoscitur. Unde (ut apposite satis Augustinus lib. De Utilit. Credend., c. 26), Facta sunt illa opportunissima, ut his multitudine credentium congregata atque propagata, in ipsos mores utilis converteretur auctoritas. Accedit, quod ea signa, licet non sint tam frequentia, ne assiduitate vilescant, ut eodem loco superaddit itidem Augustinus, vel ne animus semper visibilia quaereret, ut idem quoque, lib. De Vera Relig., c. 25, ait, nihilominus non omnino cessarunt in vera Christi ecclesia, sed temporibus opportunis fiunt iuxta divinae providenter dispositionem, ut Augustinus etiam notavit supra. et lib. XXI De Civit., cap. 8.
spacer 11. Accedit denique praeter illa signa quasi transitoria, quae in initio nascentis ecclesisae magis necessaria fuere, dari alia quae permanentia et quasi intrinseca dici possunt, quia in ipsa ecclesia ita requiruntur ut semper cum illa durent. Quae a catholicis dicuntur notae verae ecclesiae, quas multi ex illis latissime tradiderunt, Nos vero nunc illam provinciam non assumimus, nam praesenti instituto sufficiunt nonnulla signa quae attigimus. Unum, et maxime commendatum a patribus, est antiquitas, quam nomine successionis et originis declaravimus, et in c. 8 de hoc eodem signo redibit sermo. Aliud signum est quod maneat ecclesia fundata in eadem petra in qua Christus illam fundavit, et quod ea immobilis et fidelis perseveret, et de hac sufiiciunt dicta in c. 3 et 4, et quas in lib. III addemus. Aliud signum, quod lib. De Unitat. Eccles. et in multis aliis valde commendat Augustinus contra Donatistas, est localis amplitudo, vel (ut ita dicam) ubiquitas Ecclesiae catholicae per totum orbem diffusae, sicut promissa est, et de hac addemus aliqua in cap. 10. Haec ergo omnia signa visiblia sunt, et per ea fit visibilis ecclesia, non animali modo sed rationali et fidei, quia, supposita promissione et praedictione talium signorum de vera Christi ecclesia, videndo illa signa in aliqua congregatione, videtur vera ecclesia saltem sub generali ratione credibilis, iuxta modum loquendi d. Thomae 2. 2, quest. 1, art. 4., ad 2 et 3, et artic. 5, ad 1, id est, per talia signa videt quilibet prudcns, de tali congregatione esse credendum, esse veram ecclesiam, et non de alia.
spacer 12. Atque in hunc modum explicata ecclesiae visibilitate, nullo modo dicere potest aliquis novorum dogmatum sectator vel Anglicanae sectae defensor congregationem suam esse ecclesiam visibilem et veram; idemque de quocumque haereticorum conventiculo statuendum sentio. Probatur quia nulla signa exhibent vel notas habent quibus ecclesiae Christi veritas ita ibi appareat, ut secundum prudentem rationem credibile sit illam esse veram ecclesiam quam Christus instituit, et perpetuo duraturam esse promisit. Non enim habet illa congregatio sub tali secta antiquitate , ut ex facto supra relato constat. Neque habet originem condignam ecclesiae Christi, ut enim in simili, mutatis nominibus, dixit Tertullian., De Praescript., c. 30: Ubi tunc Lutherus? Ubi tunc Calvinus? Nam constat illos neque adeo olim fuisse, et in catholicam primo doctrinam credidisse apud ecclesiam Romanensem, donec sub pontificatu Leonis X, propter ambitionem et inquietam animorum affectionem venena doctrinarum suarum disseminarunt. De qua re plura inferius, c. 12, dicemus. Deinde non habet ille coetus fundamentum petrae, in qua Christus suam ecclesiam fundavit, et in qua permansurara esse promisit, ut ostensum est, sed potius directe profitetur defectionem ab illo fundamento, imo vehementi odio illud insectatur. Ad haec, amplitudinem non habet, sed in quodam terrae angulo latet, et neque totum illud occupat, neque ibi consensionem doctrinae habet, sed infinitam propemodum varietatem et divisionem. Ut omittarm nulla habere signa supernaturalis virtutis, nec divini luminis, aut verae sanctitatis, cum catholicae ecclesiae antiqua lumina, sanctos, inquam, patres et doctores tam facile deserat et quasi contemnat, et eximiae sanctitatis ac perfectionis viam petulanter irrideat. Quis ergo prudens, his omnibus attente consideratis, cogitare possit, nedum firmiter credere, ibi esse veram Christi ecclesiam?
spacer 13. Dicent fortasse aliqui ex haereticis se habere signa sufficientia verae ecclesiae, quia habcnt veras scripturas, ac legitimum earum sensum, et Christi sacramenta, ac vitam bonam et honestam, conformemque Christi praeceptis. Sed haec partim communia sunt et haereticis omnibus et verae ecclesiae Christi, ut habcre scripturam, et aliqua Christi sacramenta, et aliquam speciem virtutis aut religionis, saltem apparentis, et ideo ex his solis non potest visibilis fieri vera ecclcsia in sensu praedicto. Quaedam vero sunt falsa, ut nos credimus, et in se sunt obscura, quae potius credi debent quam videri, et ideo inepte afferuntur ut signa visibilis ecclesiae. Tale est quod dicitur de vero sensu scripturae: saepe enim latens est, et potius per veram ecclesiam definiri debet. Et simile est quod dicitur de numero, veritate, ac legitimo usu sacramentorum. Quod autem spectat ad sanctitatem vitae, licet in singulis personis occulta vel incerta sit, nihilominus in professione et statu perfectionis eius nihil habet Anglicana secta quod illam commendet, neque in quo possit cum sanctitate ecclesiae Catholicae comparari. Quapropter rectius adversarii in hoc sensu dicent suam ecclesiam esse invisibilem. Oportet tamen, ut consequenter fateantur non esse veram: nam vera ecclesia Christi visibilis est, non solum quia ubi et in quibus personis visibilibus sit, definite cognoscitur, sed etiam quia sensibus se exhibet, ut evidenter credibilem tanquam veram Christi ecclesiam, ut declaratum satis et probatum est.
spacer 14. Scio non defuturos qui dicant, quamvis in sua secta desint illa omnia signa visibilis seu evidenter credibilis ecclesiae, ipsos tamen certos interius reddi ex peculiari spiritu seu revelatione Dei, apud se esse veram eecclesiam. Sed haac evasio ridenda est potius quam impugnanda. Nam, ut recte dixit Augustinus, lib. De Unit. Eccl. c. 2: Cum inter nos et haereticos quaestio est ubi sit ecclesia, quid facturi sumus? In verbis nostris eam quaestionem, an in verbis Christi? Puto quod in verbis Christi, qui veritas est, et optime novit corpus suum. Quod late prosequitur, excludens non solum privatum spiritum, sed etiam interpretationem scripturae secundum sensum haereticorum. Unde haec evasio de privato spiritu communis est ad omnia et singula falsa dogmata illius sectae, el ideo quoad hanc partem in capite sequenti disputationem hanc plenius absolvemus.
spacer 15. Nunc solum superest ut rationi dubitandi et obiectionibus in principio positis satisfaciamus, quod quidem ex iam dictis facillimo fiet negotio. Praecipuum siquidem, cui maxime adversarii nituntur, fundamentum solum probat interiorem formam ecclesiae, quae est vera fides cum charactere baptismali, non esse in se visibilem seu sensibilem. Non tamen probat non esse visibile corpus humanum et mysticum, de quo certo constet talem formam illi inesse. Item non probat formam illam non esse visibilem in alio, seu in signis quibus sufficienter manifestatur. Quia, licet per haec signa non ostendatur sufficienter fides vel sanctitas in singulis membris ecclesiae, propter fictionem quae in unaquaque determinata persona esse potest, nihilominus sufficienter ostendunt in hoc corpore esse veram Christi fidem, et veram sanctitatem, quia vera Christi ecclesia sine his esse non potest. Dico autem sufficienter ostendere, non quia illa dona evidenter manifestent, nam supernaturalia sunt et occulta, et per fidem creduntur, sed quia saltem faciunt rem evidenter credibilem, in quo sensu diximus, ecclesiam veram, quoad hanc partem esse in notis suis et signis visibilem.
spacer 16. Ad testimonium Lucae 17, respondetur illud saepe solere obiici a patribus in hac materia contra haereticos asserentes ecclesiam esse latentem aut occultam. Sic Augustinus, lib. XIII Contra Faust., c. 13, exponens similem locum Matth. 24, inquit, Dominus praevidens ait, non potest civitas abscondi supra montem posita &c., ut non audiantur illi, qui ad religionem scissuras traducunt, dicentes, Ecce hic est Christus, ecce illic &c. Et infra: Nec illi audiantur, qui sub nomine quasi secretae et apocryphae veritatis, et hominum paucitatis, dicunt: Ecce in cubiculis, ecce in deserto. Et lib. I Quaestionum Evangelicar., q. 38, per fulgur, quod exit ab oriente et pervenit usque ad occidentem, intelligit ecclesiam, quae velociter totum occupavit orbem, subnectitque, Constituta ergo auctoritate ecclesiae per orbem terrarum clara atque manifesta, consequenter discipulos admonet, atque omnes fideles, et qui in eum credere voluerunt, ne schismaticis atque haereticis credant. Unumquodque enim schisma, et unaquaeque haeresis, aut locum suum habet in orbe terrarum, partem aliquam tenens, aut obscuris atque occultis conventiculis curiositatem hominum decipit. Et in hoc sensu explicat totum Christi sermonem, et ideo ait, praemonuisse: Nolite credere dicentibus: Ecce hic, vel illic est Christus. Et idem sensit Origen., tract. 30 in Matth., dicens: Non eum ostendunt in ecclesia, quae plena est fulgore, qua plena est lumine vero. Eamdemque sententiam insinuavit Hieronymus, Matth. 24, ad illa verba, Si ergo dixerim vobis &c., dicens: Aut in haereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite credere. Estque haec sententia verissima, et virtute contenta in verbis Christi, quamvis non sit ibi praecipue intenta.
spacer 17. In loco ergo Lucae duae partes seu duae sententiae Christi distinguendae sunt. Prior, qae in obiectione refertur, in qua Christus loquitur de regno Dei, ubi regnum Dei sine dubio non significat ecclesiam, sed ipsum Cbristum, vel adventum eius. Interrogaverunt enim Pharisaei Christum, Quando venit regnum Dei?, id est, veniet? Quia non interrogabant de ecclesia, sed de regno quod per Messiam obtenturos sperabant, et illud vocabant regnum Dei, non quia aliquid coeleste vel spirituale de illo cogitarent, sed quia ex speciali dono Dei per virtutem et potentiam Messiae illud sperabant, vel quia Chiistum ipsum audierant saepe loquentem de regno Dei, ipsi vero de regno Messiae nihil nisi temporale et exterioris potentiae et maiestatis cogitabant. Et ideo respondit eis Christus: Non venit regnum Dei cum observatione, nec dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ubi non loquitur de haereticis, sed excludit expectationem Messiae per modum adventus regis temporalis, qui expectari solet cum certa temporis observatione, et cum aliis praeviis signis, ex quibus coniectari solet ubi sit, aut quando perventurus sit. Et ut omnino tolleret falsam cogitationem de futuro adventu regni Dei, quasi nondum venisset, addit Christus, Ecce enim regnum Dei intra vos est, quia Messiam quem sperabant iam inter illos versatum habebant, sine illo licet apparatu regio quem cogitabant. Probabile etiam est interrogasse Iudoeos de regno Dei quod Christus praedicabat, quamvis non intelligerent, quale esset, Christum autem respondisse illud regnum, prout in hac vita obtineri potest, esse spirituale, et ideo non esse quod speretur pro certo tempore aut loco, quia et intra hominem est, et in potestate uniuscuiusque est illud intra se habere, si velit per fiden et dilectionem Christum recipere.
spacer 18. Altera pars sententiae Christi adeo est distincta a prima ut aliqui censeant non fuisse continenter nec eodem tempore dictas, et saltem est certum ex evangelio, in priori locutum essc Christum ad Pharisaeos, respondendo illis; in posteriori autem locutum esse ad discipulos, et in eis ad omnes fideles, praeveniendo illos, et dicens: Venient dies &c., et dicent vohis, Ecce hic, et ecce illic. Et haec pars sine dubio pertinet ad secudum adventum Christi, et continet praedictionem multorum, qui Pseudochristi fingendi sunt, et praesertim Antichristi, contra quorum persecutiones et deceptiones praemonens fideles Christus praemunivit, ne indicantibus et dicentibus Ecce hic, vel illic est Christus, praeberent fidem. Et ita ex illo loco nihil colligitur quod ad praesentem causam faciat. Nam haec posterior pars potius accommodatur optime contra haereticos, ut iam superius annotavi. Prior vero, intellecta de primo adventu Christi, constat nihil pertinere ad quaestionem de ecclesia. Imo etiam per illa verba non excluditur, quin primus adventus Christi fuerit sensibilis et visibilis, ita ut in aliquo loco certo quaeri posset et signari, sicut Magi quaerebant, ubi Christus nasceretur, et recte illis responsum est: in Bethleem Iudae. Utique per signum prophetiae, nam talia signa data a prophetis recte observabantur ad expectandum et cognoscendum Messiam, imo per talia signa ipse interdum se manifestabat. Igitur in illis verbis cogitationem humanam excludit, ne putaretur quaerendus aut expectandus per signa et observationes humanas, et cum apparatu regis temporalis, &c. Quod si de spirituali regno animae illa responsio Christi intelligatur, clarum est illud esse spirituale et internum, et hac ratione non esse visibile, et non esse alligatum certo loco et tempori, prout tale regnum in singulis personis invenitur. Et hoc modo etiam tota ecclesia potest dici regnum Dei, et civitas Dei viventis, et domus spiritualis, et per se invisibilis quantum ad sanctitatem, et spiritualia dona, et nihilominus esse visibilis quoad personas in quibus existit, non vero per rationes humanas, neque hic aut illic, sed per certa indicia a Christo et prophetis data, et in quocumque loco et tempore, quia et perpetua et universalis est, ut Augustinus observavit.
spacer 19. Ad verba symboli iam satis declaratum est quomodo ecclesia sancta et apostolica videri possit et credi;, Videtur enim quoad personas ex quibus constat, creditur autem quoad veram fidem, sanctitatem, et alia divina dona, per quae Christo coniungitur tanquam corpus mysticum eius. Item videtureper signa visibilia, creditur autem ut in se per spiritualem et invisibilem formam constituitur. Denique videtur in ratione crediblis: creditur autem in ratione veri et supernaturalis obiecti. Ad locum Augustini respondeo, Augustinum nunquam distinxisse ecclesiam praedcstinatorum ct reproborum tanquam duas ecclesias, imo nec tanquam duas partes eiusdem ecclesiae. Solum enim in principio illius cap. 8, lib. XX De Civit., loquens de Antichristo ait, Nunquam ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, ubi non distinguit ecclesiam, sed a potiori parte illam denominat, sicut in cap. 9 dicit interdum a parte denominari totum. Ostendebat enim Augustinus, in dicto cap. 4, non esse ab Antichristo seducendam ecclesiam, utique totam, nec quoad praecipuam eius partem, et ideo vocavit illam praedestinatam, non quia sit aliqua ecclesia invisibilis ex solis praedestinatis constans, sed ut significaret, quoad praecipuam partem eius, quae in electis et praedestinatis existit, decipi non posse, sicut significatum est in verbis Christi: Ita ut in errorem iuducantur, si fieri potest, etiam electi.

CAPUT 9
REGEM
ANGLIAE, CUM NEC SCRIPTURAM INTEGRAM NEC VERBUM DEI NON SCRIPTUM ADMITTAT, FIDEI VERE CHRISTIANAE DEFENSOREM NON ESSE OSTENDITUR

SUMMARIUM

1 - 2. Fides cum materiam tum actum credendi significat.spacer3. Rex Angliae non recipit integram fidem Christianam.spacer4 - 6. Fundamentum fidei regis Angliae.spacer7 - 8. Libri sacri tam primi quam7 secundi ordinis sunt canonici. Sola scriptura non est integrum et proximum fidei fundamentum. Verbum Dei non scriptum eadem fide qua scriptum est recipiendum.spacer9. Ratione confirmantur traditiones. spacer10 - 11. Evasio haereticorum refutatur.spacer12 - 13. Ex dictis ipsiusmet regis eadem veritas stabilitur.spacer14. Auctoritas, cui spiritus sanctus specialiter assistat, est necessaria in ecclesia. 15. Aequali certitudine observat ecclesia verbum domini non scriptum ac scriptum.spacer16 - 18. Auctoritate patrum traditiones firmantur.spacer19. Exemplis tandem veritas confirmatur.spacer20 - 22. Explicantur aliqui patres, qui videntur parum traditionibus favere.

ACTENUS generatim demonstratum est in Anglicana secta veram fidem non esse, quia per defectionem a vera fide introducta est. Et hac occasione digressi sumus, ostendendo fidem, a qua antea defecit (quae non fuit alia ab ecclesiae catholicae, Romanae, ac visibilis fide), veram semper fuisse, semperque indubitanter futuram esse, ut inde certissime constet in Anglicano schismate veram fidem esse non posse. Et quamvis hinc vel caecutientibus inclareat regem Angliae, qui se caput et protectorem illius schismatis profitetur, defensorem verae fidei non esse, quia vero ipse tribus praeclaris titulis ornat et extollit fidem quam defendit, cum se appellat defensorem fidei vere Christiancae, catholiae et apostolicce, ideo operaepretium duxi, sigillatim per has tres praerogativas fidei discurrere, et ex singulis earum rationibus ostendere, non posse eiusmodi titulum illi, qui Anglicanum schisma defendit, convenire.
spacer 2. Rem igitur a fide vere Christiana aggrediens, animadverto duobus modis denominari posse fidem vere Christianam, scilicet ex materia credita et ex ratione credendi. Nam et ipsum nomen fidei interdum res creditas seu doctrinam ipsam fidei significat, sicut Athanasius in symbolo dixit: Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Interdum vero actum seu virtutem credendi designat, ut est apud Paulum, ad Hebr. 11, Est autem fides substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Priori sane modo fides vere Christiana, quae vere fuerit a Christo vel apostolis nomine eius tradita, appellabitur. Posteriori autem modo assensus eiusdem doctrinae, non humana opinione vel ratione conceptus, sed prorsus divina, tantaque certitudine et firmitate, ut nullum formidini aut dubitationi relinquat locum, vera fides nuncupabitur, iuxta illud Pauli, 2 ad Tim. 1, Scio cui credidi, et certus sum, quia potens est depositum meum servare. Quae verba licet fiduciam seu spem certam indicent, illa tamen in certitudine fidei fundatur, et de illa ad litteram loquitur apostolus, cum dicit se esse certum de omnipotentia Dei, hoc enim non est obiectum fiduciae, sed assensionis. Evidentiora vero sunt verba ad Galat. 1, Licet nos aut angelus de coelo &c. Unde etiam est illud Athanasii in symbolo: Quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Et illud Basilii, hom. de vera ac pia fide: Est fides eorum, quae dicta sunt, assentiens approbatio sine ulla haesitatione, cum summa animi persuasione de eorum veritate, quae Dei munere sunt praedicata. Et illud Bernardi, epist. 190: Nonne si fluctuat fides, inanis est spes nostra? Stulti ergo martyres nostri sustinentes tam acerba propter incerta, nec indubitantes sub dubio remunerationis praemio durum per exitum diuturnum inire exilium, sed absit ut putemus in fide vel spe nostra aliquid dubia aestimatione pendulum &c.
spacer 3. De fide igitur pro materia seu doctrina fidei sumpta, contendit rex Angliae se fidem vere Christianam retinere, quia scripturam, ecclesiae symbola, et quatuor prima concilia generalia amplectitur, eisque fidem habet. Verumtanen licet haec cuilibet homini vere Christiano necessaria sint, non tamen sufficiunt ad integram Christianam fidem. Oportet enim haec credere, et alia non omittere. Nam qui in uno offendit, factus est omnium reus. In duobus auten maxime offendit Angliae rex, primum quia multa catholica dogmata nimis acriter insectatur, et ut ex ipsius Praefatione liquet, errores fidei Christianae contrarios profitetur. Quia vero ad hoc demonstrandum necessarium foret singulos errores in medium afferre, eorumque falsitatem ostendere, ideo, ne a proposita controversia digrediamur, in sequentem librum id differimus, ubi quod nunc supponimus, sectam Anglicanam quoad dogmata non posse dici fidem vere Christianam ostendemus. Quia licet in multis cum illa conveniat quae ab illa sumpsit, tamen et in eorumdem dogmatum intelligentia, et in aliorum confessione dissentit plurimum. Fides autem vere christiana non dicitur, nisi quae ad octrina verae ecclesiae, quai eadem est cum Christi doctrina, nec in re quantumvis minima discrepat.
spacer 4. Omissa itaque tantisper fidei materia, de modo et fundamento credendi, quatenus ad fidem vere Christianam necessarium est, in praesenti sumus acturi. Iacobus enim rex, in sua Praefatione ad Principes Christianos circa finem ita loquitur: Cum Paulo opto, vos omnes fieri tales hac una in re, quialis et ego sum: imprimis, ut velitis scripturas pervolutare, ex iis credendi normam petere, neque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia fidei fundamenta collocare. Quibus in verbis suae fidei fundamentum rex declarat, illudque in solis scripturis certa quadam scientia propria intellectis constituit. Ex illis ergo duo nos praecipue fundamenta sumemus ad ostendendum fidem eius non esse vere Christianam, ac proinde non habere unde possit de titulo fidei defensoris gloriari. Primum argumentum nostrum desumetur ex defectu integritatis fidei. Nam fides quae integra non est, vera esse non potest, in illis autem verbis ostendit rex se non habere integram fidem. Et hoc argumentum in hoc capite urgebimus. Aliud vero fundamentum accipimus ab illa scientia peculiari, in qua scientia fidei suae iecit fundamenta. Eiusmodi siquidem fides nec divina, nec certa, nec catholica esse potest, ut capite sequenti prosequemur.
spacer 5. Quod ergo ad primum attinet, quamvis rex in praedictis verbis non addat particulam excludentem alia fundamenta fidei, attente tamen considerato toto discursu et variis eius verbis in dicta Praefatione, hanc fuisse regis mentem plane colligimus. Nam imprimis paulo ante illa verba, p. 156, in principio, traditiones irridet, dicens: Non inanibus fluxisque et pravis hominum traditionihus attendentes. Nam licet de humanis traditionibus loqui videatur, sentit tamen omnem traditionem non scriptam esse humanam, inanem, fluxam, aut pravam, tum quia nunquam mentionem facit traditionis divinae non scriptae; tum etiam quia paulo antea indicat verbum Dei non nisi in scriptura inveniri. Precatur enim ut Deus nobis mentem iniiciat cogitandi,quid ad evangelii plantationem, et propagationem, ex conscientia secundum divini verbi praescriptum praestare teneamur, nostri illius veri ac unici pastoris imperio, ac voci, quam in scripturis audimus, obtemperantes. Ubi expendenda est illa particula, quam in scripturis audimus: posita enim est ad significandum non teneri nos obtemperare voci Dei in scriptura non contentae. Et quod de unico pastore loquitur, licet possit habere verum sensum, vereor tamen esse positum ad excludendam vocem cuiuscumque alterius pastoris, etiamsi ab illo principe pastorum super gregem suum sit constitutus. Et in hoc sensu superius, pag. 47, Romanae ecclesiae officinam irridet, et pag. 57, pernegat terrestrem esse aliquem eccisiae monarcham, qui infallibilitate spiritus nunquam in suis sententiis errare possit. Quod repetit pag. 61 et 62, et ita, praeter scripturam, omnem aliam regulam et fidei fundamentum evertit.
spacer 6. Et quamvis p. 42, 43 et 44, videatur cum scripturis coniungere tria symbola et quatuor prima concilia generalia, et unanimem consensum patrum qui primis quadringentis annis post Christum floruerint, nunquam tamen (quod notandum est) dicit se credere aut fidem adhibere nisi scripturis. De symbolis enim ait se in illa iuraturum, et de conciliis, ea venerari ac recipere tanquam catholica et orthodoxa, vel eis adhaerere, ut ait p. 62. Significat ergo in his non niti tanquam fundamentis fidei, sed illa recipere, quia sentit et iudicat vel non continere errorem, vel nihil docuisse ad fidem pertinens quod in scriptura non sit. His ergo adhaeret, iudicando potius (ut sic dicam) concilia et symbola, sua certa scicntia quam de scripturis habct, quam ihis utendo ut regula et norma sui iudicii. Quod magis declarat circa unanimem sensum patrum. Dicit enim <se> interdum cum illis sentire, aut si non ita sentiat, obmutescere, quia reprehendere non audet. Iudicio ergo suo subiicit unanimem consensum antiquorum patrum etiam in his quae tanquam necessaria ad salutem statuunt, ita enim expresse loquitur. Solam ergo scripturam ponit tanquam proximam regulam fidei, eamque non integram, nec quoad omnes eius partes, prout illam ecclesia Romana et Catholica amplexatur, sed a canone excludit libros quos vocat secundae lectionis, ac ordinis. Illos enim omnes inter apocryphos ponit, quos Bellarminus blue (quem allegat) in secundum ordinem reponendos existimavit.
spacer 7. Hoc igitur fundamentum fidei sic acceptum et intellectum neque sufficiens, neque firmum esse potest. Quae ut ostendam, statuo id in quo inter nos convenit, libros scripturae qui primi ordini sappellantur et canonicos esse, et quidquid in eis est, verun Dei verbum esse, ac proinde ex se, id est, si debito modo credantur, esse firmissimum fidei fundamentum. Nos autem addimus inprimis non tantum hos libros, sed etiam qui secuudi ordinis vocantur, qui ab ecclesia iam sunt approbati et in canone recepti, esse fidei fundamentum, et ex hac parte illud fundamentum, prout a rege accipitur, mutilum esse et insufficiens. Ad hoc autem probandum sufficit nunc nobis auctoritas concilii Tridentini, quae est infallibilis auctoritas ecclesiae cathholicae, ut cap. 3 et 4. ostensum est, et in puncto sequenti hoc etiam confirmabimus. Addimus deinde solam scripturam, prout includit etiam omnes hos libros, non esse integrum Christianae fidei fundamentum proximum, et (ut sic dicam) formale et expressum. Nam, licet in quodam sensu quidquid fides Christiana credit dici possit in scriptura fundatum, vel proxime, quia in ea formaliter continetur, vel remote, quia in scriptura approbatur auctoritas in qua veritates aliquae fundantur, sive illa sit traditio, sive ecclesia, iuxta modum loquendi Augustini, lib. I Contra Crescon., cap. 32 et 33, et aliorum patrum quos in fine huius capitis insinuabimus, nihilominus secundum veram et catholicam fidem negari non potest quin praeter scripturam detur in ecclesia Christi verbum Dei non scriptum in libris canonicis, quod eadem fide qua verbum scriptum suscipiendum sit. Quae assertio si ex instituto tractanda esset, prolixam peteret de divinis et humanis traditionibus disputationem, sed quia illa non spectat ad praesens institutum, sed solum obiter illam attingimus ad rem qum intendimus enucleandam, ideo breviter auctoritate et ratione per transennam tantummodo eam confirmabimus.
spacer 8. Probatur ergo primo, quia ipsamet scriptura hoc diserte statuit: in ipsa enim praecipimur tenere verbum Dei non tantun scriptum, sed etiam solo sermone seu voce traditum, quod vocamus traditionem divinam non scriptam. Quapropter graviter quidem hallucinantur, qui damnant vel contemnunt vel incertam esse putant omnem traditionem tanquam humanam. Quamvis enim omnis traditio per homines custodiatur. et a prioribus ad posteriores temporum vicissitudine perveniat, nihilominus verbum ipsum, quod a principio praedicatum est, scriptum quamvis non fuerit, in ecclesia per traditionem conservatum, potest esse divinum seu divinam continens institutionem. Assumptum probatur ex illo 2 ad Thessaloni. 2, Fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem sive per epistolam nostram. In quibus verbis duo maxime sunt animadvertenda, quae Theophylact. breviter et docte tetigit, dicens: Vel hinc etiam perspicuum est, quod pleraque etiam sine scriptis per sermonem, id est, viva voce tradiderunt, non solum per epistolam. Ecce primum. Aliud est, Similiter autem et haec et illa fide digna sunt. Itaque et ecclesiae traditionem fide dignam existimemus. Traditio est. Noli amplius quaerere. Quae sumpsit ex Chrysostomo, orat.. 4 in eamdem epistolam. Et idem fere habet Theodoret., ibidem, et reliqui expositores, imo pene omnes catholici scriptores hoc potissimo testimonio utuntur ad probandas ex scriptura sacra non scriptas traditiones. Praeter hoc vero sunt alia scripturae testimonia, in quibus ab apostolis tradita credere et tenere preecipimur, ut 2 ad Thess. 3, Denunciamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut suhtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Et 4 ad Cor. 11, Ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis, utique verbo, nondum enim de illo mysterio scripserat, et in fine concludit, Coetera autem, cum venero, disponam. Et in principio, Laudo, inquit, vos, fratres, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
spacer 9. Ex quibus et similibus locis, quae brevitatis causa omitto, possumus hanc elicere rationem, quia verbum Dei idem est, et eiusdem auctoritatis, sive scriptum sit sive tantum ore traditum. Ergo eadem fide est suscipiendum, si in Christi ecclesia retentum et conservatum sit. Antecedens non solum certum sed etiam per se evidens est. Nam materiale signum (ut sic dicam) non auget vel minuit veritatem loquentis. Et ideo sequaliter dixit Paulus, sive per sermonem, sive per epistolam. Imo (quod est attente considerandum) Christus non praecepit apostolis ut scriberent, sed ut praedicarent evangelium omni creaturae, Marci ult., et subdit: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Ergo verbum tantum praedicatum et non scriptum est vere verbum Dei. Unde Paulus, 1 ad Thess. 2, Cum accepissetis a nobis verhum auditus Dei, suscepistis illud, non ut verbum hominum, sed ut est vere verbum Dei. Constat autem verbum auditus proprie et in rigore esse verbum vocis, licet scriptum non sit. Hoc ergo verbum in principio evangelizatum est, et signis ac miraculis confirmatum iuxta illud quod eodem loco subiungit Marcus: Illi autem profecti praedicaverunt ubque, domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Quin potius ab hoc verbo sermonis verbum scriptum maxima ex parte derivatum est, ut Lucas in principio sui evangelii testatur, dicens: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum, sicut tradiderunt nobis, qui a principio ipsi viderunt et ministri sunt salutis, visum est et mihi &c. Est ergo certissimum verbum non scriptum esse aeque divinum, ac subinde aeque infallibile ac scriptum, et eadem fide suscipiendum.
spacer 10. Respondebunt fortasse hoc quidem habere locum, si constaret aliquod verbum Dei non scriptum permansisse in ecclesia, nunc autem nullum esse, quod scriptum non sit. Nam verbum sermonis, quod in principio evangelicae praedicationis ad fidem audientium sufficiebat, ut pro futuris fidelibus conservaretur, divina sic disponente providentia, scriptum est, nihilque necessarium ad salutem vel plenam fidem relictum est non scriptum, et ideo nunc sola scriptura est regula fidei. Ut autem haec responsio alicuius momenti sit, oportet ut haeretici nobis probent id quod ultimo loco ponunt, nimirum, nullum Dei verbum praedicatum relictum esse non scriptum. Imo, ut consequenter loquantur, necesse est ut ex scripturis id probent, quia ipsi dicunt nihil esse credendum nisi quod in scripturis continetur. Et profecto si ad credendum scriptura necessaria esset, maxime petenda esset ad hunc articulum, a quo magna ex parte pendet integritas et soliditas fidei, et propter quem tanta confidentia reiiciuntur omnia quae ecclesia catholica credit non scripta. At certe adversarii, non dicam ex scripturis, verum neque ex aliqua historia aut testimonio fide digno, id probare possunt. Nos autem contrarium colligimus ex scripturis. Nam Ioannes in fine sui evangelii, dicit, Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos qui scrihendi sunt libros. Et Paulus, 1 ad Corinth. cap. 11, dicit: Caetera autem, cum venero, disponam, quae tamen scripta non leguntur. Et Actor. 20, Paulus allegat dictum Christi, Oportet (inquiens) meminisse verbi Domini Iesu, quniam ipse dixit, Beatius est magis dare, quam accipere, quod alibi scriptum non legebatur. Et ita potuerunt etiam multa alia omitti. Unde antiquissimi patres praeter dogmata scripta agnoscunt etiam non scripta. Nam, ut omittam Dionysium, Origenem, Tertullianum, et Clementem, blue locupletissimus testis est Irenaeus, lib. II Contra Haereses, cap.2 et 3; et Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. 27, et lib. Contra Eunomium; Epiphan., Haeresi 61, circa finem; Hieronym., lib. Contra Luciferian.; Augustin., Epist. 118 et 119 ad Ianuar., et 86 ad Casulanum; et Cyprian., in lib. De Cardinalibus Christi Operib., cap. de ablutione pedum, vel illius operis auctor.
spacer 11. Ulterius vero urgere possunt adversarii dicentes, licet verbum Dei non scriptum secundum se spectatum potentissimum sit ad fidem, quia tamen transitorium est, et sua natura labile fluxumque habetur, solum enim in memoria hominum, quae facile labitur, conservari potest, ideo nisi scribatur, non posse integrum et purum conservari, et ex hac parte non posse ad fidem fundandam sufiicere. Haec autem responsio et ecclesiae auctoritatem labefactat, dum supponit illam non habere spiritus sancti assistentiam ad verbum Dei non scriptum in sua puritate conservandum, et consequenter etiam verbo scripto divinam aufert auctoritatem, et omnia ad humanas revocat coniecturas. Et ut utrumque commonstrem, liceat mihi a rege Angliae interrogare an credat hos libros, quos ut canonicos recipit canonicos esse, verumque et purum Dei verbum continere, idque divina fide et infallibili, vel solum humana propter circumlatam ubique famam et communem hominum opinionem. Si hoc posterius dicat, totam fidem suam ponit in auctoritate humana, cui sine dubio posset subesse falsum, nisi divina simul intercedat, Nam fieri non potest ut maiori fide credat ea quae in his libris scripta sunt, quam credat hos libros esse canonicos, id est, esse verbum Dei, cum ipsummet verbum Dei sit ratio credendi coetera. Si autem certa et indubitata fide divina credit in his libris esse purum verbum Dei seu hos libros esse canonicos, interrogamus ulterius cur hoc credat. Nam hoc non potest credere quia scriptum sit in ipsis, tum quia vix unquam in illis hoc invenietur omino dilucide expressum, tum etiam quia, licet inveniretur, de hoc ipso verbo interrogaremus, cur credatur esse divinum, seu Deo dirigente et inspirante scriptum. Ergo necesse est ut fateatur regulam, et fundamentum credendi saltem hanc particularem veritatem, scilicet hos libros esse scripturam divinam, non esse ipsammet scripturam, ac subinde esse verbum Dei non scriptum in canonicis hbris, quod nunc traditionem appellamus.
spacer 12. Imo ex verbis eiusdem regis in Praefatione, si constanter loqui placuerit, ad hoc concedendum compelletur. Nam p. 44 prius dicit, scripturis se habere illam fidem, quae a Christiano homine debetur, et statim siibiungit, Ipsa etiam apocrypha eo loco habeo, quem illis antiquitas tribuit. Ex quibus verbis colligo traditionem ex sententia regis potuisse dare illis libris eam auctoritatem, quam eius opinione sunt sortitae. Quid enim est antiquitas, nisi traditio quaedam? Ergo ratione consimili negare non potesta hos libros, quos censet maiorem auctoritatem habere, ab antiquitate etiam illam obtinere, quae fortasse in illis maior seu constantior traditio fuit. Verumtamen si hac sola coniectura ducitur ad recipiendum in canone hos libros potiusquam illos, non habet satis firmum et inconcussum suae fidei, quam ita tuetur, fundamentum. Primo, quia, etiamsi recepta et indubitata hominum fama vel existimatione liber aliquis certi auctoris habeatur semperque ante hominum memoriam sine controversia ita reputatus sit, nihilominus tota haec auctoritas non excedit fidem humanam, potestque in rigore illi falsum subesse. Ergo idem erit in canonicis hbris, nisi aliunde eorum antiquitas maiorem recipiat certitudinem.
spacer 13. Secundo, quia quamvis perspicuum foret libros illos fuisse conscriptos spiritu sancto dictante, non potest sola antiquitas infallibiliter ostendere illos esse puros, sicut a spiritu sancto sunt prolati, et non esse decursu temporum corruptos, vel casu, negligentia, aut imperitia, vel malitia hostium fidei, praesertim Iudaeorum aut haereticorum temeratos. Tertio, quia ex variis translationibus eorumdem librorum a eadem ambiguitas oriri potest, quae per solam antiquitatem et coniecturas eius non posset cum certitudine et infallibilitate auferri, ut experientia ipsa satis ostendit. Tanta est enim in lectionibus et versionibus varietas, et inquibusdam etiam minutioribus partibus controversia, an fuerint in originali scriptura necne, ut ex sola antiquitatis fide vix possit perpendi, quid omnino verisimilius sit, nedum quid certum prorsus et indubitatum.
spacer 14. Ex hoc ergo discursu concludimus necessariam esse in ecclesia certam aliquam auctoritatem, cui spccialiter spiritus sanctus assistat, ut possit infallibiliter discernere libros canonicos a non canonicis, et hanc nos dicimus esse in ecclesia catholica, quae licet ad hoc discernendum necessario uti debeat rcegula traditionis, ut discursus prior sufficienter probat, tamen quia ipsamet traditio potest esse ambigua, et quia proxime et immediate per manus hominum ad nos descendit, ideo necessarium est ut idem spiritus sanctus assistat ecclesiae, tum ad custodiendum fideliter scripturarum depositum sibi commissum, tum etiam ad approbandam cum eadem certitudine eam traditionem, quae sufficit ad conciliandam quibusdam libris certam fidem, et discernendum illam ab illa minus constante et minus certa. Aut igitur rex Angliae admittit hunc infallibilem spiritum in aliquo homine vel hominum congregatione, vel negat omnino huiusmodi potestatem. Si hoc posterius eligat, omnia reducit ad uniuscuiusque privatum iudicium, et fidei firmitatem et ecclesiae violat unitatem, sicut in ultimo huius capitis puncto ostendam. Si autem priorem partem eligat, profecto nisi scripturae ipsi et omni prudenti rationi contradicere velit, non nisi ecclesae catholicae, vel eius capiti, hanc spiritus sancti assistentiam, concedere potest, tum quia illi tantum promissa est, ut capite tertio et quarto ostendimus, tum etiam quia haec assistentia non debet esse per spiritum privatum, sed publicum et ad communem utilitatem datum, ut paulo post impensius enucleaturi sumus.
spacer 15. Ecclesiae igitur commissa est scripturarum custodia, et illi divinitus datum est ut fideliter, pure ac sincere illas conservet, verasque a falsis, certas ab incertis, et integras a mutilatis discernat. Et ideo Augustinus in lib. Contra Epistolam Fundamenti, cap. 5, pronunciare non veretur, evangelio non crederem, nisi me catholiae ecclesiae commoveret auctoritas. Ex quo principio ulterius concludimus quod fuerat propositum, nimirum non minori auctoritate et fidelitate posse ecclesiam Dei conservare verbum Dei non scriptum quam ipsas scripturas. Tum quia promissio illi facta non est limitata ad verbum scripturae, sed simpliciter est enunciatum ecclesiam esse columnam, et firmamentum veritatis, et Christus simpliciter promisit spiritum sanctum, qui doceat nos omnem veritatem, utique necessariam vel convenientem ecclesiae. Tum etiam quia coniectura illa de verbo transitorio et permanenti est parvi momenti, posita spiritus sancti assistentia et virtute. Imo differentia est fere nulla, quia, licet verbum non scriptum, semel aut iterum prolatum, transitorium sit, tamen ut saepius repetitum facile conservatur, et ita contingit in corpore ecclesiae per frequentem confessionem ac celebrationem mysteriorum fidei. Unde dici potest non solum memoria retineri, sed etiam verbis et factis, seu signis externis fidelium saepe repetitis conservari. Quin etiam, licet hoc verbum non sit scriptim in libris canonicis, sempcr vel in decretis pontificum et conciliorum, vel in patrum monimentis manet exaratum. Aliunde vero in conservando verbo scripto in sua puritate non fuisset minor difficultas et contingentia, si sola industria et diligentia humana id agendum esset, quia, ut diximus, facile possunt scripta corrumpi vel mutilari, vel nimium mutari propter varias linguarum translationes aut exemplarium transcriptiones. Igitur in utroque verbo necessaria est et sufficiens spiritus sancti assistentia, ideoque non minus efficax est ad confirmandam fidem verbum Dei non scriptum quam scriptum, si utrumque per ecclesiam sufficienter proponatur.
spacer 16. Atque huius veritatis gravissimi testes sunt. Imprimis Irenaeus, lib. III Contra Haeres., c. 4, sic concludit ex his quae de traditionibus dixerat: Non oportet adhuc apud alios quaerere veritatem quam facile est ab ecclesia sumere, cum apostoli, quasi in depositorium dives, plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis, ut omnis quicumque velit sumat ex ea potum vitae. Haec est enim vitae introitus, omnes autem reliqui fures sunt et latrones. Declaransque amplius sufiicientiam verbi non scripti, in hunc modum interrogat: Quid autem si nec apostoli quidem scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis quibus committenant ecclesias? Et in exemplum adducit multas gentium nationes, quae fidem Christi susceperunt priusquam scriberetur, et per plures annos sola traditione eam retinuerunt priusquam scripturas reciperent.
spacer 17. Huic accedat Augustinus, qui in dicto cap. 5 Contra Epistolam Fundamenti, post verba citata, statim prudentissime interrogat: Quibus ergo obtemperavi dicentibus, Credite evangelio, cur eis non obtemperem dicentibus mihi: Noli credere Manichaeo? Quod nos mutato nomine dicere possumus, Noli credere Luthero aut Calvino. Et deinde prosequitur, Elige quid velis. Si dixeris, Crede Catholicis; ipsi me monent ut nullam fidem accommodem vobis: quapropter non possum illis credens, nisi tibi non credere. Si dixeris, Noli catholicis credere; non recte facies per evangelium me cogere ad Manichaei fidem, quia ipsi evangelio catholicis praedicantibus credidi. Quo argumento sectarios omnes et eorum sectatores convincit Augustinus, ut vel evangelio credere non debeant, utique quod evangelium sit, vel reliqua quae ecclesia catholica docet, credere debeant, quia negare non possunt quin evangelium ab ecclesia habeant, et sine ulla ratione illi praebeant auctoritatem in suscipiendo evangelio, non vero in aliis quae docet. Unde subiungit idem Augustinus, Si dixeris: Recte credidisti laudantibus evangelium, sed non recte illis credidisti vituperantibus Manichaeum (vel, quod perinde est, Calvinum), usque adeo me stultum putas ut, nulla reddita ratione, quod vis credam, quod non vis non credam? @uod postea late et eleganter prosequitur. Et similem discursum habet, lib. De Util. Cred., cap.14.
spacer 18. Est etiam insignis locus apud eumdem Augustin., lib. I Contra Cresconium, cap. 32 et 33, ubi et sua auctoritate et manifesto exemplo eandem confirmat veritatem. Agit enim ibi de non rebaptizandis rite ab haereticis baptizatis, docetque esse dogma fidei, ut re vera est, et prius dicit: Sequimur sane nos in hac re etiam canonicarum auctoritatem certissimam scripturarum. Et postea subiungit: Quamvis huius rei certe de scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen scripturarum, etiam in hac re, a nobis tenetur veritas cum hoc facimus, quod iam universae placuit ecclesiae, quam ipsarum scripturarum commendat auctoritas, ut quoniam sancta scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit huius obscuritate quaestionis, eamdem ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sacra scriptura demonstrat. In quibus verbis imprimis confirmat Augustinus quod supra dixi, non omnem veritatem de fide credendam, proxime et (ut sic dicam) formaliter in scriptura contineri, quamvis remote, quaelibet veritas possit in scriptura fundari quatenus ipsa scriptura auctoritatem traditionis et ecclesiae commendat. Deinde testatur hic Augustinus ecclesiam esse iudicem controversiarum quae circa res fidei moventur, posseque sua auctoritate confirmare et certam reddere traditionem de qua prius fuerat dubitatum. Unde obiter colligo quam inconstanter faciant qui aliquos libros ut canonicos recipiunt, et alios aeque ab ecclesia probatos a canone reiicunt quia olim de illis dubitatum fuit. Unde etiam rex Angliae, qui in sua Praefatione ita loquitur, vel in eadem est inconstantia, vel certe convincitur se non aliqua certa et indubitata regula, sed sola humana coniectura duci ad hos libros admittendos, et illos reiiciendos a canone, et consequenter de neutris eorum, nec de contentis in illis, habere certam fidem et vere Christianam, sed tantum humanam coniecturam et opinionem.
spacer 19. Denique ex dictis verbis Augustini habemus veritatem positam optimo exemplo confirmatam. Nam semel rite baptizatum iterum baptizandum non esse, licet prior baptizmus ab haeretico datus fuerit, veritas est de fide Christiana tenenda, quamvis in scriptura sacra expressa non sit. Simile exemplum adducere possumus, quod (ut existimo) nec protestantes Anglicani recusant, nimirum, infantes quoad valorem recte et convenienter baptizari, quod cum non inveniatur in libris canonicis scriptum, ex traditione per ecclesiam approbata receptum est, ut sentit August., ep. 28, et lib. IV De Baptis., c. 24, et lib. X De Gen. ad Lit., c. 23, et lib. III De Peccat. Mer., a cap. 6. cum Cypr., epist. 59, et Orig., hom. 8 in Levit., et hom. 14 in Lucam. Est et aliud exemplum de perpetua virginitate Deiparae, quod licet multi ex novis haereticis seu Protestantibus fortasse non admittant, rex tamen respuere non videtur, cum illam in p. 45 Praefationis b. virginem appellet. Et quicquid alii senserint, nobis satis est dogma illud unanimi consensu a patribus esse traditum. Quos, ut alibi dixit Augustinus, oportet ut populi Christiani vestris prophanis novitatibus anteponant, eisque potitis eligant adhaerere quam vobis. Nam, ut inferius addit, blue quod invenerunt in ecclesia tenuerunt, quod didicerunt docuerunt, quod a patribus acceperunt hoc filiis tradiderunt. Quo nihil aptius dici potuit vel ad commendandam auctoritatem traditionum ex origine, vel ad declarandum quomodo communis patrum consensus cum traditione coniunctus sit. Videri etiam potest idem August., lib. I Contra Iulian., c. 2; Hieronym., ep. 50 ad Pammach. pro lib. Contra Iovinian. et in lib. Contra Helvidi. Atque haec videntur de hoc puncto satis esse, ut liqueat scripturam, licet in suo ordine sit magnum fidei fundamentum, non tamen esse per se sufficientem quoad nos sine adminiculo traditionis et ecclesiae, quod magis ex sequenti capite fiet manifestum.
spacer 20. Contra hanc veritatem ex scripturis vel ratione nihil invenio cui respondere necessarium sit. Ex patribus autem aliqua notare et exponere oportet. Basilius enim, homil. De Vera ac Pia Fide, signum superbiae certissimum esse dicit eorum quae scripta sunt aliquid reiicere, aut eorum quae non scripta introducere. Sed vel loquitur de additione in ipsa scriptura, aliquid apocryphum illi addendo. Nam inferius ait prohibuisse apostolum ne quid eorum quae in divinis litteris habentur, dematur, aut quod absit addatur; vel intelligit de introductione privata et facta sine auctoritate in ipsa scriptura probata. Nam alias constat ipsum Basilium maxime commendare traditionem non scriptam, lib. II De Spiritu Sancto, cap. 27 et 28. Et in eumdem sensum referri debet quod ait in Morali, reg. 26, Quidquid dicimus vel facimus, testimonio scripturae confirmari debere, utique proxime vel remote, ut ipse diserte declaravit in regul. 1, ex brevioribus.
spacer 21. Sic etiam intelligendus est Augustinus, lib. 3 Contra Petili., c. 6, cum exponens illud Pauli, Si angtlus de coelo &c., addit, praeterquam quod in scripturis legalibus et evangeliis accepistis, utique proxime vel remote. Nam ipse alibi exposuit quod est contra ecclesiam esse contra scripturam. Sic etiam dicit, lib. II De Peccator. Merit., c. ult., in re obscura nihil esse audendum, non adiuvantibus certis clarisque scripturae documentis. Quidquid enim ecclesia docet, adiuvatur certis scripturae documentis. Praasterquam quod Augustinus tractat de rebus obscurissimis non definiendis humana praesumptione; quae autem traditione approbata recipiuntur, nec obscurissima dici possunt, nec humana praesumptione introduci.
spacer 22. Allegari praeterea solet Hieron., Matt. 23, quia de quadam opinione dicit: Quia de scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur qua probatur. Sed ibi loquitur de quadam historia, scilicet de occisione Zachariae patris Ioannis Baptistae inter templum et altare, quae ad traditionem vel ecclesiae definitionem non pertinebat. Solent etiam allegare haeretici Hieronymum in Aggaei 1 dicentem: Sermo Dei percutit quae sine auctoritate et testimonio scripturarum dicuntur. Sed Hieronymus circa id Et vocavi siccitatem &c. contra haereticos agit, qui absque auctoritate scripturarum Quaedam (ait) quasi traditione apostolica sponte reperiunft atque confingunt, ubi potius tacite admittit cum Scriptura traditionem apostolicam, reprehendit autem eos, qui sponte et sine fundamento illam confingunt.

CAPUT 10
EX FUNDAMENTO ET RATIONE CREDENDI REGIS ANGLIAE IPSUM NON ESSE FlDEl VERE CHRISTIANAE DEFENSOREM OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Rex Angliae iacit fundamentum credendi propriam scientiam.spacer2. - 3. Temeritas est hanc intelligentiam sibi arrogare.spacer4 - 6. Sacra pagina non potest absque doctore germane exponi.spacer7 - 9. Dilemma efficax contra certam scientiam a rege praesumptam. Quam periculosum sit fidei fundamentum in privatu spiritu collocare.

N hoc capite tractanda est alia pars fundamenti fidei regis Angliae, qui dum optat alios principes Christianos esse qualis ips eest, collocantes, sciiicet, fundamentum fidei in certa scientia quam ipsi ex scripturis accipient, pervolutando illas, certum esse ostendit a se partam scientiam scripturae pro fidei suae fundamento iecisse. Ex hoc ergo fundamento et ratione credendi scripturis colligo, eum fidem vere Christianam non tenere, nedum defendere. Et imprimis occurrit statim admonitio Pauli ad Timotheum, O Timothee, depositum custodi (utique fidei et doctrinae, ut ipsemet apostolus, in 2 ad Timoth. epist. declaravit), devitans prophanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientia, quam quidam profitentes circa fidem exciderunt. Nam ex praedictis verbis regis collatis cum verbis Pauli statim apparet hoc regi accidisse quod Paulus praedixit, nimirum per falsi nominis scientiam quam profitetur, a vera fide aberrare. Nam, ut ibi recte Chrysostomus, quando aliquid propriis cogitationibus gignitur (praesertim in divinis mysteriis, et rebus ad fidem spectantibus), scientia non est. Merito ergo vocatur falsi nominis scientia et omnium errorum occasio, propter magnam, quam denotare solet, praesumptionem. Et ideo de istis certam scientiam promittentibus dixit Augustinus, eadem apostoli verba in tract. 97 in Ioan. circa finem expendens: Nihil sic amant isti quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum, quas credere parvuli praecipiuntur, velut imperitiam deridere. Proinde (in eodem tractatu circa principium praemisit prudentissime) cavete, maxime qui parvuli estis et adhuc alimentis lacteis indigetis, ne hominibus deceptis ac deceptoribus aurem curiosam praebeatis ad incognita scienda, cum mentes invalidas habeatis ad vera et falsa diiudicanda. Et infra, vanitatem eorum, qui, cum sint ignari veritatis, promittunt scientiam veritatis, comparat mulieri stultae et clamosae, et nihil omnino scienti, de qua dixit Salomon, Proverb. 9: Sedit in foribus domus suae super sellam, in excelso urbis loco, ut vocaret transeuntes, qui est parvulus declinet ad me &c., eamdemque comparationcm late prosequitur.
spacer 2. Praeterea interrogare libet quid per certam scientiam rex intelligat. Non est enim verisimile ut de illa certa scientia more philosophorum loquatur, ut significat claram et evidentem rerum cognitionem, cum per se omnibus pateat ex lectione scripturarum non comparari evidentem cognitionem rerum, seu mysteriorum quae in eadem scriptura referuntur, ideoque eademmet scriptura fidem exigit suae veritatis, non visionem. Imo ipsamet docet fidem esse de his quae non apparent, ad Hebr. 11, et ideo Petrus, 2 canonica, c. 1 dixit: Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes tanquam lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et Lucifer oriatur in cordibus vestris. Non potest ergo promitti nec postulari propria, id est, evidens scientia, quae sit fidei fundamentum. Neque etiam per certam sclentiam intelligere rex potuit ipsammet fidem, quae et certa est et, quatenus est excellens quaedam cognitio, solet interdum nomine scientiae (generali quadam ratone accepto) appellari, ut 2 Cor. 5, Scimus quoniam si terrestris domus &c. Non potuit (inquam) rex in hoc sensu loqui, nam super hac certa scientia dicit esse fidei fundamentum collocandum;. Aliud ergo est fides, aliud certa seientia in qua fundatur. Per certam ergo scientiam certum et indubitatum scripturae sensum intelligere videtur. Duo enim accurate distinxit Augustinus, lib. XII Confess., c. 23, dicens, Duo video dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis veracibus per signa enuntiatur, unum de veritate rerum, alterum de ipsius, qui annuntiat, voluntate, et c. 24 ponit exemplum in verbis Moysi, In principio creavit Deus coelum et terram, dicens se fidenter dicere Deum in verbo suo creasse visibilia et invisibilia, non tamen ita fidenter dicere hoc intendisse Moysem per verba illa. Rex autem Angliae e contrario significat se certa scientia consecutum esse quid Moyses vel alius scriptor canonicus scribere voluerit, et in hac scientia fundare certam fidem rerum quae in tali scriptura continentur. Et quod mirabilius est, ad hunc modum fidei omnes Christianos principes invitat, eisque tacite similem scientiam promittit, si divinas litteras evolvant.
spacer
3. Audiat vero Augustinum in dicto lib. XII, c. 25, dicentem ad Deum: Plue mihi mitigationes in cor, ut patienter tales feram, qui non mihi hoc dicunt, quia divini sunt, et in corde famuli tui (id est Moysi) viderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt, nec noverunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia vera est, sed quia sua est. Et infra: Ista temeritas non scientia, ted audacia est, nec visus, sed typus eam peperit. Et Vincent. Lirinensis, c. 14, postquam multis verbis depinxerat haereticos dicentes: Nobis autoribus, nobis prinicipilus, nobis expositoribus, damnate quae tenebatis, relinqiite antiquam fidem &c. Subiungit, Horreo dicere, sunt enim tam superba, ut ne refelli quidem sine piaculo posse videantur. Sufficit ergo nobis verba Pauli adversus hanc scientiam obiicere, dicentis ad Roman. 12, Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. Quem locum tractans Irenaeus, lib. V Contra Haeres., cap. 20, legit, sed sapere ad prudentiam, censetque ibi contineri admonitionem et cautionem ab haereticis, de quibus ait: Qui confitentur semetipsos habere agnitionem boni emali, et super Deum, qui fecit eos, iaculantur sensus suos impios. Supra igitur sentiunt quam est mensura sensationis. Sapere igitur ad prudentiam dicit esse ab his cavere: Ne manducantes (inquit) illorum agnitionem eam, quae plus quam oportet sapit, proiiciamur de paradiso vitae, per quem ecclesiam intelligit, de qua prius dixerat: Confugere oportet ad ecclesiam, et eius sinu educari, et domini scripturis enutriri. Plantatus est enim ecclesiae paradisus in hoc mundo. Ab omni ergo ligno paradisi escas mandiabitis, ait spiritus Dei, id est, ab omni divina scriptura manducate, super elato autem senu ne manducaveritis, neque tetigeritis universam haereticam dissensionem. Quis autem elatiorem habet sensum eo, qui praesumit se certa scientia sensum scripturse sacrae, eam tantum pervolutando, acquisivisse?
spacer 4. Interrogo enim ulterius a rege quo doctore, quo duce, hanc certam scientiam scripturae consecutus sit et aliis comparandam offerat. Respondebit, ut opinor, quod alius apud Augustinum, blue Cum legerem, per me ipse cognovi. Hoc enim significat, cum ait: Ncque super aliorum incertis opinionibus, sed vestra ipsorum certa scientia fidei fundamenta collocare. Sed quid Augustinus? Prosequitur et dicit, Itane est? Nulla imbutus poetica disciplina Terentium Maurum sine magistro attingere non auderes &c. Tum in eos libros, qui quoquo modo se hubeant, sancti tamen, divinarumque rerum pleni, prope totius generis humani confessione diffamantur, sine duce irruis, et de his sine praeceptore audes ferre sententiam? Est igitnr haec praesumptio a sanctorum patrum spiritu aliena, et, teste Augustino in eodem libro, cap. 17, matrem habet superbiam. Verba eius sunt: Si unaquaeque disciplina, quanquam vilis et facilis ut percipi possit, doctorem aut magistrum requirit, quid temerariae superbiae plenius quam divinorun sacramentorum libros, et ab interpretibus suis nolle cognoscere, et incognitos velle damnare? Deinde est contra ordinariam spiritus sancti providentiam. Ad quid enim pastores et doctores spiritus sanctus ecclesiae providit, si scripturarum sensus non a doctoribus, sed proprio ingenio et industria comparandus est? Aut quomodo illa, quam Paulus requirit, prudentia aut modestia, potest unusquisque fidelium non solum seipsum in intelligentia scripturae doctoribus ecclesiae praeferre, verum etiam solum suum sensum certam scientiam existimare, et quidquid ab eo diversum est, tanquam incertam hominum opinionem relinquere?
spacer 5. Longe quidem aliter de se sentiebat Augustinus, qui, lib. III Confession., c. 5, sic inquit: Institui animum intendere in scripturas sancltas, ut viderem quales essent, et ecce video rem non compertam superbis, neque nudatam pueris, sed incessu humilem, successu excelsam, et velatam mysteriis, et non eram ego talis, ut intrare in eam possem, aut inclinare cervicem ad eius ingressus. Unde d. Basilius, in Regulis Brevioribus in 235 interrogat: Numquid oporteat multa ex scripturis ediscere? Et in summa respondet episcopos, pastores, vel doctores ecclesiae id maxime curare debere. De caeteris vero ait: Unusquisque memor verborum apostoli: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram, qace officii sui sunt, studiose discat et persequatur, neque curiose ulterius quidquam inquirat. Atque in eundem modum exponit dicta verba apostoli Ambrosius, et inter alia ait, Neque enim si quis bonae vitae est, ex eo sibi etiam doctrinae prudentiam debebit defendere. Et quidem quando omnis auctoritas deesset, ratio ipsa naturalis et experientia docet vanum esse omninus fidelibus, etiam illitteratis et ineruditis et negotiis secularibus implicatis, per solam simplicem, licet frequentem, lectionem scripturarum certam illarum scientiam promittere.
spacer 6. Rectius quidem Hieronymus, epist. 103 ad Paulin., scripturam dicit esse librum signatum sigillis septem, quem etiam litterati aperire non possunt nisi ille reseraverit, qui habet clavem David. Ideoque multum laudat modestiam Eunuchi, Philippo interroganti: Putasne intelligis quce legis? respondentis: Quomodo possim, nisi aliquis ostenderit mihi? Et statim magna humililate de se ipso dicit, Ego nec sanctior sum hoc Eunucho, nec studiosior. Et infra ita concludit, Haec a me breviter perstricta sunt, ut intelligeres te in scripturis sanctis, sine praevio et monstrante semitam, non posse ingredi. Et postea valde conqueritur quod in omni arte, etiam utihssima, nemo sine doctore potest esse quod cupit: Sola (inquit) scripturarum ars est quam sibi omnes passim vindicant, hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista verbosus, hanc universi praesumunt, lacerant, docent, antequam discant. Quibus verbis huius temporis sectarios depingere videtur. Sed in eis illud magis portentosum magisque periculosum est, quod a singulis fidelibus illam certam scientiam pro suae fidei fundamento exigunt. Nam hinc necessario fit ut quibusdam sit impossibilis fides, qui non solum certam illam scientiam assequi non valent, verum etiam nec probabilis intelligentiae scripturarum sunt capaces; aliis vero qui maioris acuminis sunt, occasio datur et se praecipitandi, et alios perturbandi. Et ideo sapientissime monet Augustinus, De Utilit. Credendi, cap. 10, necessarium esse ut fides scientiam antecedat. Ita ut etiam ii qui valent volare, ne cui sit periculosum invitamentum, paulisper cogantur incedere, quam etiam caeteris tutum est. Haec est providentia verae religionis, hoc iussum divinitus, hoc habetis maioribus traditum, hoc ad nos usque servatum; hoc perturbare velle, atque pervertere nihil est aliud quam ad veram religionem sacrilegam viam quaerere. Quod qui faciunt, nec, si eis concedatur quod volunt, possunt quo intendunt per'venire: cuiusmodi enim libet excedant ingenio, nisi Deus adsit, humi repunt.
spacer 7. Tandem ut ad privatum spiritum, quem rex indicat, faciamus gradum, de hac eadem scientia, quae certa dicitur, inquiro qualis sit eius certitudo, id est, an sit humana, solaque vi et acumine ingenii ex lectione scripturae et significatione verborum eius comparata, vel sit divina ab spiritu sancto data per specialem gratiam et donationem. Quidquid horum dicatur, certitudini et unitati fidei repugnat, et gravissima habet incommoda. Ergo non potest talis scientia certa esse fidei vere Christianae fnndamentum. Prior pars facile ostendi potest. Primo, quia si scientia illa solum habet certitudinem ex humano discursu et coniectura, et illa est fundamentum fidei, non potest fides certior esse, cum non possit aedificium firmius esse quam fundamentum. Deinde iam non scriptura sacra, sed sensus humanus erit fidei fundamentum; nam, ut recte praemonuit Hieronymus, in cap. 1 epist. ad Galat., Non est putandum in verbis scripturarum esse evangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Unde subinfert: Tunc scriptura utilis est audientibus cum absque Christo non dicitur, absque patre non profertur, et sine spiritu non eam insinuat ille qui praedicat, alioqui et diabolus qui loquitur de scripturis, et omnes haereses secundum Ezechielem blue inde sibi cosuunt cervicalia, qiae ponant sub cubito universae aetatis. Et tandem concludit: Grande periculum est in ecclesia loqui, ne forte interpretatione perversa ex evangelio Christi fiat evangelium hominis, vel, quod peius est, diaboli. Multo ergo maius periculum est, si unusquisque credentium fundamentum suae fidei in sua privata interpretatione in suoque humano sensu ponat. Sic enim non solum evangelium Dei fiet hominis, sed etiam tot erunt evangelia, scripturae totidem, quot sunt capita hominum. Quod ita eleganter explicuit idem Hieronymus, Contra Luciferianos in fine dialogi, dicens: Nec sibi blandiantur, si de scripturarum capitulis videntur sibi affirmare quod dicunt, cum et diabolus aliqua de scripturis sit locutus, et scripturae non in legendo consistant, sed in intelligendo. Alioqui, si litteram sequimur, possumus et nos quoque novum nobis dogma componere, ut asseramus in ecclesia non recipiendos, qui calceati sunt vel duas tunicas habent.
spacer 8. Denique res ipsa per se spectata etiam impossibilis apparet. Qui enim fieri potest ut per solum discursum et coniecturam humanam quispiam scripturam legendo sensum a spiritu sancto intentum certissime assequatur? Nam haec certitudo, cum non proveniat ex fide divina, ut in hoc membro supponitur, oportet ut in aliqua evidentia fundetur. Alioqui non erit certitudo secundum rationem, sed ex sola pertinacia voluntatisque pervicacia. In tali autem materia evidentia esse non potest, tum quia mens et intentio spiritus sancti occultissima est, et potest esse multiplex, tum etiam quia in ipsorum verborum significatione potest esse ambiguitas, tum denique propter innumeras alias difficultates quae in divinae scripturae interpretatione occurrunt. Illa ergo certa scientia hoc modo explicata non est nisi voluntaria quaedam pertinacia pro arbitratu effecta, quae unusquisque vult esse certum quod sibi magis placet, ut acute discurrit et convincit Augustinus, lib. XI Contra Faust., cap. 2, ubi loquitiir de haereticis qui pro suo arbitrio partem aliquam scripturae, quae pro illis est, admittunt, et aliam, quae contra illos est, eo ipso respuunt et canonicam esse negant, et ita seipsos faciunt regulam veritatis. Eodem autem modo applicari potest ad iudicium de vero scripturae sensu, in quo, ut cum Hieronymo dixi, vera scriptura consistit.
spacer 9. Superest ut alteram propositi dilemmatis partem discutiamus. Illam enim maxime videntur sectarii intendere, cum dicunt iudicium de vero sensu scripturae non esse ab ecclesia sumendum, sed ex proprio uniuscuiusque spiritu, non humano, sed divino movente unumquemque ut certe et infallibiliter sensum a spiritu sancto intentum attingat, et hunc spiritum, quem privatum vocant, volunt esse regulam fidei. Sed hic etiam error in hoc sensu intellectus non solum divinae scripturae et patribus, sed etiam rectae rationi evidenter contrarius est, quod in sequenti capite ex professo ostendendum est.

CAPUT 11
VERAE FIDEI
CHRISTIANAEA FUNDAMENTUM NON ESSE IN PRIVATO SPIRITU PONENDUM

SUMMARIUM

1. In controversiis fidei regulam ecclesiae tenendam esse ex scriptura comprobatur.spacer2 - 3. In rebus fidei privatum spiritum cavendum esse scriptura ostenditur. Germana interpretatio verborum apostoli.spacer4. Privatum spiritum non esse regulam fidei ex patribus ostenditur. spacer5. Prima ratio qua stabilitur eadem veritas.spacer6. Secunda ratio.spacer7. Assistentiam infallibilem spiritus sancti non esse singulis fidelibus promissam.spacer8. Quomodo spiritus sanctus omnes doceat.spacer9. Spiritus sanctus interdum aliquibus ex privilegio specialiter assistit.spacer10. Tertia ratio.spacer11 - 12. Quarta ratio. Privatus spiritus est radix haeresum.spacer13 - 14. Quinta ratio.spacer15 - 17. Sexta ratio. spacer18. Rex Angliae dum praedictum astruit fidei fundamentum secum pugnat. Exhortatio eiusdem regis ad sectarios de unitate fidei repugnantiam involvit. spacer19 - 20. Obiectiones oppositae sententiae.spacer21. Duplex scripturae interpretatio, alia authentica, alia doctrinalis.spacer22. Interpretatio authentica non potest ab spiritu privato prodire.

ERITAS haec auctoritate simul et ratione facile demonstrari potest. Primo enim divina scriptura duo ubique monet. Unum est ut in controversiis fidei regulam ecclesiae consulamus, alterum ut privatum spiritum timeamus, praecipue si a communi regula discordaverit. Primum patet, etiam in veteri testamento, Deuter. 17. Si quid ambiguum et difficile occurrerit, ascendes ad locum &c. Et de sacerdote dicitur, Malach. 2, Labia sacerdotis cusiodiunt scientiam, et legem Dei requires de ore eius. Et Christus dominus dixit, Matth 23, Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaiei, omnia qucecumque dixerint vobis facile, quod sine dubio multo magis pro sua ecclesia dixit et pro cathedra quam in sua ecclesia erecturus erat, iuxta superius dicta, cap. 4. Et ita videmus esse ab apostolis observatum, Act. 15, ubi quaestionem ortam de legalibus, non privato, sed communi spiritu definiendam crediderunt, dicentes, Visum est spiritui sancto et nobis. Sic etiam Paulus, quamvis non dubitaret se habere infallibilem spiritus sancti directionem, nihilominus ascendit Hierosolymam, ut cum aliis apostolis, praesertim cum Petro, evangelium suum communicaret. Ne forte (inquit ipse) in vanum currerem, aut cucurrissem, id est, ut toti ecclesiae per universalem regulam doctrina eius probaretur, ut ibidem Hieronymus notavit, et ep. 87, quae est etiam 11 inter epistolas Augustini; et Tertull., lib. 4 Contra Marcionem, cap. 2.
spacer 2. Secundum etiam constat ex verbis Ioan., 1 canonica, c. 4, Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint. Quo testimonio abutuntur haeretici ad probandum unumquemque Christianum esse debere iudicem doctrinae et scripturae. Quod est suffciens exemplum ad demonstrandum quantum sit periculi et erroris in hoc privato spiritu, et in usurpando proprio iudicio de certo sensu scripturarum, cum tam facile sit pravo spiritu eadem verba contra intentionem spiritus sancti interpretari, ut in hoc loco dilucidatur. Nam Ioannes apostolus in illis verbis monet fideles ut non facile credant privatis monitionibus, impulsibus, seu cogitationibus sine magna probatione et discretione. Haec autem probatio non debet esse per eundem spiritum privatum, nam idem esset in tali probatione periculum: debet ergo esse per aliam notiorem et certiorem regulam. Et omisso spiritu practice movente ad opus (propter quem maxime datur discretio spirituum, de qua loqutur Paulus, 1 ad Cor. 12), loquendoque de probatione spiritus in materia doctrina, sola illa quae fit per regulam ecclesiae, qualis est eiusdcm ecclesiae definitio, sufficiens est. Ideoque quando sensus privatus scripturse est contra doctrinam ab ecclesia definitam, certum est non esse a bono spiritu, sed a malo. Quando vero non fuerit contra doctrinam ecclesiae, donec ab illa probetur, non erit exploratum qualis sit, sed ex aliis coniecturis, et praesertim ex maiori vel minori consonantia ad doctrinam ecclesiae probandus est. Et ita intellexerunt hunc locum sancti patres, dicentes praemunire nos his verbis Ioannem contra omnes privatos haereticorum spiritus et doctrinas ecclesiae contrarias, ut late prosequitur Augustinus, id colligens ex verbis sequentibus Ioannis, in serm. 30 et 31 De Verb. Apost.; idem suadet Anacletus papa, ep. 1, ubi cum his verbis coniungit alia eiusdem ep., cap. 2: Vos quod audistis ab initio in vobis permaneat, et infra, Et sicut docuit vos (utique per apostolos, et ecclesiam catholicam), manete in eo. Idem tradit optime Athanasius, orat. Contra Arianos, circa princip., ubi tractans hunc locum inter alia dicit, quod daemon omnium haeresum parens nomen salvatoris profitetur, scripturarumque dictionibus amicitur, et verba quidcem profert, veram tamen inde sententiam suffuratur, ac deinde intellectu, quem ipse confinxit, dolis inumbrato, erroneorum homicida efficitur.
spacer 3. Hinc etiam Paulus, 2 ad Thessalon. 2: Rogamus (inquit) &c., ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem, &c. Ubi contra duos deceptores praevenit, spiritum scilicet et sermonem falsorum prophetarum, de quibus, 2 ad Corinth. 11, dicit: Pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. Non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae. Unde omnia quae in scripturis afferuntur de cavendis falsis prophetis, ut Ezech. 3, et Deuter. 13, 2 Petri 2, &c., de hoc privato spiritu prolata esse non immerito existimari possunt. Nam idem esse solet, qui in falsis prophetis loquitur, quando contra doctrinam prius revelatam docent aut prophetaint, quos per hanc regulam eiiciandos esse in loco Deuteronomii 13 traditur. Denique idem intendit Paulus, ad Galat. 1, cum dicit: Si angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit, per quam exaggerationem voluit significare Paulus spiritum privatum sive nova doccntem, sive scripturam exponentem contra catholicam doctrinam prius in ecclesia receptam, non posse esse spiritum coelestem, sed vel humanum, vel diabolicum, vel mundanum, iuxta distinctionem Bernardi, sermone De Sex vel Septem Spiritibus, quem locum patres etiam ita intellexerunt, ut supra cap. 2 retuli.
spacer 4. Non potest ergo privatus spiritus esse regula fidei catholicae, sed potius per hanc regulam ipse discernendus est, ut passim docent patres, praesertim August., De Unit. Eccles., c. 11 et 19, et optime in prooemio De Doctr. Christ., ubi expectare hunc spiritum dicit esse tentare Deum, et cavendas esse tales cogitationes, ut superbissimas et periculosissimas. Idem Vincent. Lirinen., cap. 14, late. Denique hoc ipsum est quod innuit Hieronym., ep. 152 ad Minerium et Alexandrum, circa finem, his verbis, quae salvatoris esse dicit: Estote probati nummularii, ut si quis nummus adulter est, et figuram Caearis non hahet, nec signatus moneta publica, reprobetur; qui autem Christi faciem praefert lumine, in cordis nostri marsupium recondatur. Sola autem ecclesia catholica claro lumine cernitur, ut supra ostendi, et ipsa sola publicum habet sigillum ad consignandam veram scripturam et verum sensum eius. Eandemque sententiam imitatus est Damascenus, lib. IV De Fide, cap. 18, ubi post sacrae scripturae commendationem subiungit: Illud nobis curae sit, ut probi nummularii simus, verum, nimirum, ac purum aurum aggerentes, adulterinum autem repudiantes. Ex his igitur satis constat quam sit hic privatus spiritus, prout a sectariis extollitur, a sanctorum patrum spiritu et sensu alienus, et ex his demum quae in sequentibus rationibus afferemus, idem quoque evidentius evadet.
spacer 5. Ratio ergo prima contra praedictum errorem ex proxime dictis sumi potest. Nam fides vere Christiana communis est et publica. Ergo fundamentum eius etiam esse debet publicum et corammune. Antecedens per se notum est, quia fides catholica omnibus credenda proponitur, et unitas, et concordia in hac fide omnibus praecipitur. Est ergo res communis et publica. Unde recte Augustinus, lib. XI Confession., c. 23: Veritas tua (dicit ad Deum) nec mea est, nec illius aut illius, se omnium nostrum quos ad eius communionem publice vocas, terribiliter admonens nos ut nolimus eam habere privatam, ne privemur ea. Nam quisquis id, quod tu omnibus fruendum proponis, sibi proprie vindicat et suum vult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est, a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium de suo loquitur. blue Unde facile probatur prima consequentia, tum quia (ut more philosophorum loquamur) mensura et mensuratum debent esse homogenea: fundamentura autem fidei est regula et mensura fidei, neque ipsum potest esse adaequatum, et commensuratum fidei, si, cum ipsa sit publica et communis, ipsum particulare sit et privatum, tum etiam quia non est consentaneum divinae providentiae dirigere et gubernare homines per spiritum privatum ad eligendam fidem, quae debet esse communis.
spacer 6. Quod magis secunda ratione explicatur, quia ut hoc fidei fundamentum firmum sit et infallibile, necessaria est spiritus sancti assistentia, seu specialis directio, vel illuminatio in diiudicando vero sensu scripturae. Haec autera assistentia non est promissa singulis fidelibus scripturam volutantibus et privatim de illius sensu iudicantibus, sed est promissa ecclesiae vel pastoribus eius, praesertim in iis quae ad fidem necessaria sunt. Ergo non privatum iudicium sed publicum ecclesiae debet esse fundaraentum fidei. Maior satis ex dictis est probata quia, sublata spiritus sancti assistentia, relinquitur spiritus pure humanus qui frequenter fallitur, ideoque certae fidei fundamentum esse non potest. Et praeterea probatur verbis Petri, dicta ep. 2, c. 1, ubi cum dixisset, Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes &c., subiungit, Hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fit, id est, proprio ingenio, quod maxime habet verum de interpretatione certa, quae non possit a vero sensu spiritus sancti discrepare; cuius veritatis rationem subiungit Petrus, dicens, Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, quasi diceret eodem spiritu interpretandam esse scripturam quo facta est. Solus autem spiritus scrutatur omnia, etiam profunda Dei. Sicut enim quae sunt hominis nemo novit nisi spiritus hominis, ita quae Dei sunt nemo cognovit1 nisi spiritus Dei (1 ad Cor. 2).
spacer 7. Minor autem propositio, quoad posteriorem partem de assistentia spiritus sancti promissa ecclesiae et capiti eius, probata est a nobis in c. 3 et 4, quia in promissione fidei perpetuae et indeficientis in ecclesia, haec promissio continetur. Praeterquam quod Christus etiam promisit et assistentiam suam et spiritum sanctum, qui doceret ecclesiam omnem veritatem utique necessariam vel quovis tempore opportunam, ad quam maxime spectat vera et certa intelligentia scripturarum in rebus necessariis. Alteram vero partem, in qua abnuimus hanc promissionem factam esse singulis fidelibus, imprimis probamus, aliquem scripturae locum petentes in quo facta sit, quem merito possumus petere ab his, qui negant aliquid esse credendum quod scriptum non sit; nullum autem vel apparentem locum afferre possunt. Nam, licet 1 Ioan. 2 dicatur: Unctio docebit vos de omnibus, et Ioan. 6, Est scripium in prophetis, et erunt omnes docibiles Dei, haec et similia intelliguntur secundum modum et ordinem congruentem divinae providentiae, et in scripturis sacris significatum. Docet enim Paulus, 1 ad Cor. 12, et ad Roman. 12, et ad Ephes. 4, varia esse dona spiritus sancti in ecclesia, inter quae ponuntur donum prophetise, interpretatio sermonum, discretio spirituum, et additur non omnibus convenire actus et ministeria horum donorum, quia omnia membra corporis non eumdem actum habent. Nam si totum corpus oculus, ubi auditus? Et similiter dicere possumus: Si omnes scientes, ubi discipuli? Ad quid doctores?
spacer 8. Docet ergo spiritus snctus omnes ordinato modo, communem videlicet plebem per doctores, ipsos autera doctores per concilia et maxime per vicarium Christi. Et in hoc etiam ordo, et modus servatur. Nam spiritus sanctus omnibus aliquo modo immediate praebet auxilium ad supernaturalem doctrinam recipiendam vel tradendam, iuxta uniuscuiusque munus seu necessitatem. Et ita omnes fideles iuvat et illuminat interius ad credendum ea quae per suos praedicatores docet. Nam fides ex auditu, ut Paulus ait, blue quia Deus communi lege non docet homines nisi per homines. Ideo enim interrogat ibi Paulus, Quomodo credent sine praedicante? Tamen, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus, ideo semper est necessaria interior gratia spiritus sancti ad fidem concipiendam, et hoc modo omnes sunt docibiles Dei, ut Augustinus tum ibi, tum passim contra Pelagianos exposuit. Pastores vero et doctores eecclesiae per specialiora auxilia et dona docentur a spiritu sancto, quantum ad commune bonum ecclesiae expedit, et ideo, ut plurimum id non facit per expressas revelationes, neque per iudicium infallibile, sed quatenus oportet, et quantum cuiusque status et munia postulaverint. Pontifex autem maximus et concilia legitima, quando definiunt, docent per singularem assistentiam, ita ut errare non possint, ne omnem ecclesiam in errorem inducant.
spacer 9. Neque negamus interdum spiritum sanctum privatim docere aliquos de mysteriis fidei, vel de vero sensu scripturae tali modo ut eos reddat certos de veritate doctrinae vel de sensu revelato. Tamen haec est specialis gratia, quae non potest omnibus fidelibus generatim attribui, et ideo Paulus, superius allatus, dixit de his donis, Spiritus dividit singulis, prout vult; et Petrus, 1 ep., cap. 4: Unusquisque prout accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Et praeterea talis privata doctrina seu revelatio prius accurate probanda est, iuxta illud 2 ad Thessalon. 4, Omnia probate; quod bonum est, tenete. At prima ac praecipua probatio est, ut non sit contra antiquam et receptam ecclesiae doctrinam, quia Deus non potest esse sibi contrarius. Et deinde ut sit consentanea bonis moribus, et quae tantum doctorem deceat. Ac denique si talis privata revelatio per aliqua certa signa ecclesiae non proponatur sufficienter, esse poterit utilis recipienti, non tamen valere poterit ad fidem certam apud alios fideles faciendam, ut Innoc. III sapienter docuit, quia alias saepissime fideles manifesto periculo erroris exponerentur, Cum ergo haeretici nec ex scripturis nobis ostendant illam privatam scientiam sibi, ut fingunt, certam ex infaliibili assistentia spiritus sancti, neque etiam signis aut virtutibus illam ostendant, cur illis credendum est, praesertim cum ea quae per talem scientiam opinantur ipsi spiritui sancto per ecclesiam loquenti contraria sint? Et mirabile profecto est, ut velint nobis privatum spiritum infallibilem venditare et persuadere, sine ullo indicio vel testimonio spiritus sancti, cum ipsi in publico ecclcsiae iudicio de doctrina fidei certam spiritus sancti assistentiam manifeste promissam audeant pernegare.
spacer 10. Tertia ratio addi potest, quia non est minus necessaria ac sufficiens infallibilis assistentia spiritus sancti ad iudicandum de veritate ipsius scripturae, id est, qui libri eius sint canonici discernendo illos a non canonicis, quam ad iudicium certum ferendum de vero sensu scripturae, ut supra visum est. Sed spiritus sancti assistentia ad prius iudicium de legitimis libris non datur singulis fidelibus: nec existimo fuisse hactenus haereticum hominem adeo superbum ut sibi arrogaverit spiritum privatum discernendi canonicos libros a non canonicis, neque tam stolidum vel temerarium ut dixerit hoc iudicium esse committendum, vel permittendum singulis credentibus pro uniuscuiusque arbitrio, seu somniato spiritu. Illa ergo assistentia quoad hoc iudicium ad ecclesiam, vel eum qui Christi vices gerit in terris, referenda est. Ergo idem dicendum est de spiritu attingendi infallibiliter verum scripturae sensum. Nam est eadem ratio, eademque necessitas. Atque hanc rationem attigit Augustinus, lib. Contra Epist. Fundamenti, cap. 5, et De Utilit. Creden., c. 14, cuius sententias iam in superioribus retuli, et in summa continent, Cui obtemperamus et credimus dicenti hunc librum esse evangelium, eidem esse credendum dicenti hunc esse sensum evangelii, quia utrumque non fit certum nisi per eumdem spiritum, quia (ut saepe ex Hieronymo dixi) evangelium magis in sensu consistit quam in membranis. Unde valde diminuta fuisset providentia Dei circa ecclesiam suam, si dedisset illi spiritum, quo de sacris libris certa fieret, et non de illorum sensu, cum ad certitudinem fidei parum prosint libri sacri nisi de sensu etiam illorum similis certitudo habeatur. Merito ergo dixit Irenaeus, lib. IV Contra Haeres., c. 25, Ubi charismata domini posita sunt, ibi discere oportet veritatem, apud quos est ea quae ab apostolis ccclesicse successio, et id quod est sanum, et irreprobabile conversationis, et inadulteratum, et incorruptibile sermonis constat. Hi enim et fidem nostram custodiunt, et scripturas sine periculo nobis exponunt.
spacer 11. Atque ex his sumitur quarta ratio, moralis quidem, sed efficacissima, et a patribus multum commendata. Nam hic spiritus privatus non solum esse non potest fidei fundamentum, verum potius radix est haeresum et magna schismatum occasio. Nam, ut dixi, hic privatus spiritus aliis non probatur, nec sufficienter ostenditur aut proponitur. Ergo haec scientia privata in unoquoque non est utilis ad fidem in aliis generandam;, Ergo ex vi talis scientiae non possunt fideles convenire in una fide. Ergo datur occasio hominibus ut unusquisque pro fide vendat sua somnia et phantasias, et hinc oriuntur haereses et schismata. Attigit rationem hanc sapienter Tertull., lib. De Praescript. Haer., c. 15 et sequent., ubi docet non esse cum haereticis disputandum de scripturis. et rationem subiungit, c. 47, quia, Ista haeresis, ait, non recipit quasdam scripturas, et si quas recipit, adiectionibus et detractionibus ad dispositionem instituti sui intervertit; et si recipit, non recipit integras; et si aliquatenus integras recipit, nihilominus diversas expositiones commentata convertit, id est, pervertit. Et ideo addit, Tantum veritati obstrepit adulter sensus, quantum et corruptor stylus. Variae praesumptiones necessario nolunt cognoscere ea, per quae relinquuntur; his nituntur, quae ex falso composuerunt, et quae de ambiguitate coeperunt. Unde addit, c. 19, Prius quam veniatur ad certamen scripturarum, stabiliendum esse cuius sint scripturae, a quo, et per quos, et quando, et 1uibus sit tradita disciplina qua fiunt Christiani; ubi enim apparuerit esse veritatem fidei, et disciplinae Christianae, illic erit veritas scripturarum, expositionum, et omnium traditionum Christianarum.
spacer 12. In eodem sensu dixit idem Tertull., lib. De Resurr. Carnis, Haereses esse non possent, si non etiam scripturae male intelligi possent. Et in idem redit, quod dixit Augustinus in Ioann..: Non sunt natae haereses, nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene intelligitur. ctiam temere et audactier asseritur, utique tanquam certum et infallibile, et sibi specialiter a spiritu sancto dictatum. Et ideo subdit inferius, Etiam a me, charissimi, longe sit vana praesumptio, si volo sanus in domo Dei conversari, quae est eecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis, ubi tacite hanc regulam praefert omni privato spiritui. Ita etiam dixit Cypr., ep. 55: Non aliunde haereses ohortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus iudlex vice Ciiristi cogitatur, quod repetit Epist. 96, et lib. De Unitat. Eccles., et saepe alias. Omnes autem haeretici qui privatum spiritum fingunt id faciunt, ut iudicium ecclesiae refugiant, et unusquisque se ipsum suae fidei regulam faciat, ut indicavit Augustinus, lib. 31 Contra Faust., c. 2.
spacer 13. Praeterea hinc sumitur quinta et valde urgens ratio, quia alias nullus potest esse terminus controversiarum in quaestionibus quae circa fidem oriuntur. Nam unusquisque haereticorum affirmat se esse illuminatum a Deo, et alios esse delusos. Ergo nisi aliquis sit iudex, et supra omne privatum iudicium, qui a Deo auctoritatem habeat discernendi infallibiliter falsum a vero, impossibile est lites fidei componere, aut unam fidem infallibilem in ecclesia conservare. Probatur hoc, quia si credendum est privato spiritui, cum per diversos haereticos contraria pronuntiet, non potest esse uterque verax, quia alter illorum falsum dicit. Et non est maior ratio credendi in uno esse spiritum Dei, quam in alio, quia neuter eorum exhibet certum ahquod signum sui divini spiritus eteconiecturae humanae, quamvis interdum diversae esse possint, ad fidem certam non sufficiunt. Fluctuat ergo fides et plane scinditur, si privatus uniuscuiusque spiritus pro fidei fundamento constituatur. Et ideo merito Clemens, 1 Epistol. 5, acriter invehitur in eos qui controversias fidei proprio iudicio definire volunt.
spacer 14. Recte etiam Hieronymus, Contra Luciferianos: Si non sit in ecclesia una eminens potestas, tot futura sunt schismata quot sacerdotes, et Augustinus, lib.. XXII Contra Faust., c. 38, ad haereticos loquens, ait: Videtis id vos agere ut e medio tollatur divina auctoritas, ut suus unicuique animus auctor sit quid in unaquaque re probet aut improbet. Et lib. II, c. 2, fere similem discursum late prosequitur circa particularem controversiam an hic liber vel pars eius canonica sit necne. Nam si unus dicat esse, alius non esse, neutri propter suum solum testimonium est credendum. Et licet alter conetur plures testes vel coniecturas pro se afferre, ait Augustinus: Et si hoc facere conaberis, nihil valebis, adiungitque, Et vide in hac re quid ecclesiae catholicae valeat auctoritas &c. Perinde autem est de vero sensu scripturae quod de veritate scripturae controvertere, quia, ut saepe dixi ex Hieronynio, scriptura in sensu consistit magis quam in litteris. Imo eadem ratio in quacumque alia controversia fidei, quae in illa particulari, militat. Et ideo generaliter dixit idem Augustinus, lib. VII De Baptismo, cap. 35: Nobis tutum est non progredi aliqua temeritate sententiae quae nullo in catholico regionali concilio coepta, nullo plenario concilio taerminata sunt. Et concludit securum esse quidquid est universalis ecclesiae consensione roboratum. Et e contrario, in epist. 18, dicit, Disputare contra id quod universa ecclesia sentit,insolentissimae superbiae est. Ac denique. lib. IV De Trinit., c. 6, eleganter satis, Contra rationem nemo sobrius, contra scriptura, nemo Christianus, contra ecclesiam nemo pacificus senserit.
spacer 15. Tandem his affinis est sexta ratio: nam si privatus spiritus esset regula propriae fidei, nulla esset haeresis nullusve haereticus, vel saltem nullus posset ut haereticus ab hominibus iudicari aut damnari, vel ad aliquam communem fidem tenendam cogi, quae omnia valde sunt absurda et contraria non solum scripturae et patribus ac rationi, sed etiam dictis et factis ipsiusmet regis Angliae. Ergo. Sequela probatur: nam haereticus non est nisi qui discrepat a regula fidei. At si privatus spiritus est regula fidei, nullus est, dicens se credere Christo et evangelio ac scripturae, qui discrepet a regula fidei, quia nullus est qui discrepet a suo iudicio et suo privato spiritu, ut per se manifestum est. Et hinc etiam aperte sequitur nullam esse propriam haeresim, quia nulla est regula ipsius doctrinae secundum se spectatae, sed in unoquoque homine habet suam regulam, et non potest cum certitudine constare quis privatus spiritus vera regula sit. Ergo nulla doctrina secundum se sumpta potest haeretica iudicari saltem ab hominibus. Unde a fortiori sequitur, nullum ho,inem posse ut haereticum damnari, quia et nullus discedit a regula quam sequi tenetur, ut ostensum est, et de nullius doctrina constare potest esse haereticam, ut etiam est probatum. Ac tandem a fortiori infertur neminem cogi posse ad aliam fidem praeter eam quam legendo scripturas per suam certam scientiam, suumque privatum spiritum consequi dixerit. Probatur ratio, quia si illud est fidei fundamentum, nemo cogi potest ut ab illo dimoveatur, ergo neque ut aliam fidem sequatur.
spacer
16. Fortasse non deerunt haeretici qui haec omnia facile concedant. Nam, ut fertur, iam aliqui dixerunt unumquemque salvari posse per illam fidem, quam sibi interius aut vere spiritus sanctus dictat, aut ipse certo quodammodo existimat, id sibi a spiritu sancto dictari. Ex quo principio, et illa quae diximus, et alia non minus absurda inferuntur ut, sine vera fide posse aliquem salvari contra apertas scripturas, Illatio est manifesta, quia ille instinctus, qui putatur esse a spiritu sancto et non est, inducit ad errorem, Ergo non est vera fides. Ergo si illa existimatio sufficit ad salutem, error etiam sufficit, et vera fides non est necessaria. Unde ulterius sequitur, extra ecclesiam esse salutem, quod etiam est contra scripturam et contra omnes patres, ut supra dixi, et videri potest Cypr., lib. De Unit. Eccles; et Augustin., in simili libro, fere per totum, et De Fide et Symb., lib. III, c. 11, et lib. IV, c. 10; et Fulgent., De Fide ad Petrum, c, 37 et 39; et Pacian., ep. 2 ad Sempron. Sequela patet, quia ubi vera fides non est, nec vera ecclesia esse potest, sicut (teste Paulo) nec ecclesia potest subsistere sine unitate fidei. Ergo si quis posset salvari sine vera fide, posset etiam extra ecclesiam habere salutem. Denique qui sic sentiunt non solum contra scripturam et patres, sed etiam contra omnem rectam rationem loquuntur. Nam et ab omnibus credentibus auferunt certitudinem fidei, et omnibus schismaticis et haereticis liberam licentiam tribuunt, et latissimam viam omnibus dissensionibus sternunt, quae sunt contra rectum ordinem sapientissimae providentiae Dei. Non enim praecepisset unitatem, consensionem et securitatem in certitudine suae fidei; reliquisset vero ecclesiam sine via aut modo conservandi hanc fidem certam et eius unitatem.
spacer 17. Non potest ergo negari quin illa, quae in hac sexta ratione intulimus, absurdissima sint, quale est vel nullam esse haeresim, vel nullum haereticum esse damnabilem. Utrumque enim repugnat Paulo. Nam ad Galatas 5, inter opera carnis numerat dissensiones et sectas, per quas patres maxime haereses intelligunt. Et ad Titum 3: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. Unde constat, proprium spiritum non solum non excusare ab haeresi, sed potius esse propriam radicem eius. Quid enim est proprius spiritus, aut illa certa scientia uniuscuiusque, nisi proprium iudicium? Unde recte Tertullian., lib. De Praescriptionib. Haeret., c. 6, Ideo (inquit ) sibi, dixit Paulus, damnatum haereticum, quia et in quo damnatur sibi eligit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliquis de arbitrio suo induxerit. Apostolos domini habemus auctores, qui nec ipsi quidquam ex suo arhitrio quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo doctrinam fideliter nationibus adsignaverunt. Itaque etiamsi angelus de coelis aliter evangelizaret, anathema diceretur a nobis. Et in cap. 7 addit doctrinas hoc proprio iudicio inductas, esse doctrinas hominum et daemoniorum prurientibus auribus natas de ingenio sapientiae saculi. Et eodem modo August., epist. 85, alias 222, et lib. II De Nuptiis, c. 31, et alii patres communiter dicunt omnes haereses vel inde nasci, vel in eo fundari, quod earum auctores vel ex proprio affectu scripturas detorquent ad suos sensus, vel ex proprio iudicio et superbia in illis exponendis errant. Ergo spiritus privatus non potest excludere haeresim, imo quatenus est proprius, est ad illam aptissimus, quia haeresis propria electione et iudicio inducitur. Et consequenter neque est aptus ad fundandam fidem, maxime quia, cum sit spiritus elationis, nullum habet indicium spiritus sancti, qui super humiles requiescit.
spacer 18. Denique ipsum etiam regem Angliae, dum tale ponit fundamentum fidei, quae damnationi haeresis et haereticorum repugnet, secum pugnare constat. Tum quia ipse, iu Praefat., p. 43, damnat omnes haereticos quos antiqui patres damnarunt, et ideo ibidem maxime contendit se ab haereticorum numero eximere, et ab hac nota purgare. Et pag. 55, fatetur se in puritanorum anarchia expugnanda laborasse, et (ut pubhca est fama) subditos suos ad Calvinianum variis modis compellit. Haec igitur cum illius fundamento de certa scientia, proprio iudicio et spiritu comparata, plane repugnant. Nam si ipse censet hoc esse fidei suae firmum fundamentum, et omnes principes Christianos exhortatur ut similes sibi sint, cur non eamdem fidei libertatem suis subditis concedit? Numquid in hoc melioris conditionis est rex temporalis quam subditi? Oportet sane ut spiritus sancti assistentiam infallibilem, quam summo pontifici negat, sibi adesse vel promissam esse ostendat. Vel si in hoc non habet maius quam caeteri privilegium, quo iure potest alios cogere ad suam fidem sectandam, vel alios magis iudicare haereticos quam seipsum, cum nullum maius indicium spiritus sancti ipse ostendat quam alii? Unde obiter etiam adverto incassum laborare eumdem regem, cum in sua Praefatione, pag. 157, sectarios omnes seu protestantes exhortatur ut inter se verae fidei unitatem conservent, et communionem spiritus in vinculo pacis retineant. Nam fundamento fidei quod sibi et omnibus proponit talis unitas et concordia plane repugnat, ut ostensum est, et ipsa rerum experientia satis declaravit. Unde optime Tertullianus, De Praescrip., c. 42, Mentior, si non etiam a regulis suis variant inter se, dum unusquisque proinde suo arbitrio modulatur qua accipit, quemadmodum de suo arbitrio ea composuit ille, qui tradidit. Agnoscit naturam suam, et originis siue morem profectus rei. Idem licuit Valentinianis quod Valentino, idem Marcionistis quod Marcioni, de arbitrio suo fidem innovare. Denique penitus inspectae haereses onnes in multis cum auctoribus suis dissenitentes deprehenduntur. Plerique nec ecclesias habent, sine matre, sine sede, orba fide, extorres quasi sibi late vagantur.
spacer 19. Superest testimoniis quibusdam satisfacere, quae ad errorem suum de oppugnato fidei fundamento retorquent protestantes, ex quibus quaedam, quae videntur esse praecipua, in superioribus obiter expedivimus. Addunt vero alia, in quibus praecipimur scripturas scrutari, Ioan. 5, sicut faciebant Thessalonicenses, Actor. 47. Adduntque scripturas, praesertim in rebus fidei et morum ad salutem necessariis, claras esse, et ab omnibus intelligi posse, ut sumitur ex Augustino, lib. II De Doctrina Christ., c. 9, dicente, In his, quae aperte in scriptura posita sunt, inculcari illa omnia, quae continent fidem moresque vivendi. Idem sensit Chrysost., hom. 3 in 2 ad Thessalon., circa finem, dicens: Omnia sunt dilucida et recta, quae sunt in divinis scripturis, manifesta sunt quaecumque sunt necessaria. Et similia habet hom. 13 in c. 2 ad Cor., in fine, et homil. 33 in Acta, versus finem, et hom. 3 de Lazaro et divite. Indicat etiam Ambros., Psal. 118, Octonario 14., circa illa verba, Lucerna pedihus meis verbum tuum. Hinc ergo concludunt, cum scriplura clara sit, non esse necessariam aliam regulam, scd solum ut ipsa attente legatur et intelligalur. Praesertim, quia facienti quod in se est, et petenti, dabitur intelligentia et sapientia, Iacobi primo; et qui voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet doctrinam Cgsti, ut ipse promittit Ioan. 7. Denique addunt quod Christus de se dixit, Ioan.. 5: Ego ab homine testimonium non accipio &c.
spacer 20. Verumtamen haec inania prorsus et futilia sunt, quia si circumstantiae singulorum locorum attendantur, in occasionibus longe diversis, et alia mente ac intentione dicta sunt. Primum enim, quis abnuit scrutandas et evolvendas esse scripturas? Vel ubi maiore cum diligentia et fructu fit, quam in ecclesia catholica et Romana? Hoc ergo studium necessarium est. Modus autem, et delectus, ac prudentia postulatur. Deinde nemo etiam refugit posse ecclesiae doctores et sapientes aliquid, de propria industria et ingenio ad scripturarum intelligentiam investigandam excogitare, easque per humanam sapientiam interpretari. Hoc enim fecerunt patres omnes, non ex speciali privilegio, sed ex ordinaria lege maxine consentanea ipsismet scripturis et naturali hominis conditioni, et ita hoc etiam nunc doctores catholici observant.
spacer 21. Oportet autem duplicem scripturae interpretationem distinguere: unam vocare possumus authenticam, alteram communem seu privatam, Quam distinctionem videntur adversarii dissimulare aut ignorare, cum tamen similis frequentissima sit inter iurisperitos in suarum legum interpretatione. Nam quaedam est authentica, id est, habens vim legis, de qua ipsamet iura dicunt, eius esse interpretari legem, cuius est condere; alia est doctrinalis tantum, quae, licet illam auctoritatem non habeat, tamen ad humanum regimen suam habet utilitatem. Ad hunc ergo modum necessaria est aliqua interpretatio authentica scripturae sacrae, et non minus in iis, quae ad fidem et mores pertinent quam in aliis, imo eo magis quo in illis certus et indubitatus sensus magis necessarius est. Nec refert quod illa soleant esse clariora, quia semper possunt habere ambiguitates, ex varietate significationum aut sensuum, et praecipue quia omnia solent pervertere haeretici, teste Augustino, lib. II De Nuptiis, c. 31, ubi sic ait: Non est mirum, si Pelagiani dicta nostra in sensus quos volunt detorquere conantur, quando et de scripturis sanctis, non ubi aliquid obscure dictum est, sed ubi clara et aperta sunt testimonia, id facere consueverunt, more quidem haereticorum etiam caeterorum. Ob has ergo causas necessaria est authentica interpretatio. Praeter hanc vero necessaria etiam est doctrinalis ad ecclcsiae aedificationem et utilitatem, et ad resistendum haereticis, quia omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne bonum institutus, ut dicit Paulus, 2 ad Tim. 3.
spacer 22. Prior ergo interpretatio non potest fieri privato spiritu, et de hac procedunt omnia quai diximus, nam haec est quae ad fidei fundamentum pertinet, et ideo solum ab illo fieri potest, cui clavem scientiae specialiter Christus promisit, et tunc non ah homine, sed a Deo per hominem testimonium accipitur. Ipse enim Christus et assistentiam suam, et spiritus sancti magisterium ecclesiae suae promisit. Posterior autem scripturae interpretatio, cum per se non habeat infallibilem auctoritatem, humana esse potest, et privata auctoritate fieri, dummodo non temere et ad libitum fiat, sed ita ut neque aliis scripturae locis, neque ecclesiae definitionibus, neque communi sensui patrum repugnet. Neque tamen huiusmodi etiam interpretatio omnibus permittenda est, sed doctoribus ecclesiae ad hoc munus vocatis. Aliis vero, quamvis lectio scripturae interdum possit esse utilis, pro legentis capacitate, non tamen ad eam interpretandam, sed ad illam simpliciter intelligendam, prout communiter in ecclesia exponitur. Neque etiam legenda est ad fidem examinandam propria scientia, sed potius ex fide legenda est ad alias utiiitates et fructus ex illa hauriendos, et in hoc sensu loquuntur patres in locis allegatis, et videri etiam potest Basilius, in serm. de Veraet pia fide, et in Reguiis Brevioribus interrogat. 95, ubi optime, quamvis breviter, hoc docuit.

CAPUT 12
EX NOMINE CATHOLICA ANGLICANAM SECTAM FIDEM CATHOLICAM NON ESSAE OSTENDITUR

SUMMARIUM

1 - 2. Catholicae nomen fidei et ecclesiae adaptatur.spacer3. Catholicae nomen Anglia affectat.spacer4 - 5. Hoc nomen inditum est ecclesiae ut ab haereticis conventiculis discrimaretur.spacer6 - 7. Colligitur esse veram ecclesiam, quae vere hoc nomen meretur. spacer8. Quid sit ecclesiam catholicam nomen mereri.spacer9. Infertur nomen catholicae deberi ecclesiae Romanae.spacer10. Primo probatur assertio.spacer11. Probatur secundo eadem assertio.spacer12. Tandem ex verbis Iacobi regis assertio proposita confirmatur.spacer13 - 15. Concluditur non posse sectae Anglicanae adaptari. Prima ratio. Secunda ratio. spacer16 - 18. Tertia ratio. Secta quae proprium nomen a magistro suo sortitur catholica non est. spacer19. Cur unaquaeque haeresis ab inventore suo nominetur.spacer20. Non tantum antiqui haeretici, sed etiam novi a suis haeresiarchis cognominantur.

UONIAM haec appellatio catholica semper distinxit, et ecclesiam Christi a synagogis Satanae, et veram fidem ab haeresi, ut sufficienter probant symbola fidei et perpetua patrum traditio (ex quibus nonnullos retulimus, et plures in hoc capite referemus) ideo rex Angiae notam haeretici vitare cupiens, ut in sua Praefatione ostendit, titulum defensoris catholicae fidei assumit, quo catholicam fidem credere et tenere profitetur. Cum autem compertum sit ipsum esse defensorem ac propugnatorem particularis sectae Anglicansae, si ostenderimus illam non esse catholicam fidem, convincemus etiam illum non esse defensorem catholicae fidei, et tunc fore talem quando, pie ac sincere cognita veritate, ad ecclesiae Romanae gremium (quod faxit Deus) et obedientiam redierit. Quamvis autem ex hactenus dictis satis inclaruerit sectam illam, quae firmum fidei fundamentum non obtinet, nequaquam posse veram ecclesiam esse aut catholicam fidem profiteri, nihilominus ut evidentius id constet, operaepretium visum est per antiquissimam traditionem ecclesiae ex ipsa appellatione catholicae fidei aperte deductam, idem ostendere. In hoc autem attributo duo spectari possunt, scilicet et nomen ipsum, seu cognominatio ab illo sumpta, et res seu proprietas significata per nomen, ex quibus diversa argumenta solent patres sumere ad veram fidem vel ecclesiam cognoscendam. Et ideo prius de nomine, postea de ratione nominis dicemus.
spacer 2. Supponimus autem imprimis hoc nomen catholicae tam ecclesiae quam fidei attribui solere;, Nam in symbolis apostolico et Nicaeno confitemur unam ecclesiam catholicam, et in symbolo Athanasii, de collectione ipsa articulorum fidei dicitur, Haec est fides caiholica, quam nisi quisquis fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Cui autem illarum, scilicet ecclesiae an fidei, prius fuerit hoc nomen impositum incompertum mihi fateor; potuit enim ecclesia vocari catholica quia fidem catholicam profitetur, et e contrario fides potest dici catholica quia ab ecclesia Catholica retinetur et traditur, vel certe utrique per se spectatae potuit hoc nomen attribui, quia ratio eius, seu omnis proprietas quae per illud indicatur, tam in vera ecclesia quam in vera fide per se invenitur, ut in sequenti capite declarabimus. Unum autem certum est, scilicet illa duo ita esse coniuncta ut separari nequeant, quia nec fides catholica esse potest extra veram ecclesiam, nec catholica ecclesia sine vera fide, nam ubi ecclesia catholica fuerit, erit etiam catholica fides, et e contrario, et ideo semper de illis indifferenter loquemur.
spacer 3. Secundo statuendum est, hoc nomen antiquissimum esse, quamvis non defuerint haeretici etiam antiqui, qui contra illud obmurmurare ausi fuerint, ut de Symproniano Novatiano refert Pacianus, Contra Parmen. epist. 1 et 2. Et fortasse non desint aliqui ex huius tempestatis novatoribus qui illud respuant, eo quod in libris canonicis non inveniatur scriptum. Veramtamen quantum ex verbis regis Angliae coniicio, Anglicana secta illud non detrectat, imo tanquam nomen verae fidei, religionis, et ecclesiae, catholicismi nomen affectat sibique cupit attribuere, ut in ipso titulo defensoris catholicae fidei rex ipse satis ostendit. Praeterquam quod haec vox in allegatis symbolis approbata invenitur, ita ut sub illa denominatione iubeamur unam ecclesiam et fidem catho;icam recognoscere ac confiteri. Ergo rex Angliae, qui dicta symbola admittere profitetur, negare non potest nomen illud, vel rem per illud significatam. Denique ipsa veneranda antiquitas, et patrum omnium aetatum consensio, ostendit nomen hoc non sine divino numine in ecclesia introductum esse. Certe (inquit Pacianus, dicta epist. 1 ) non est ab homine mutuatum, quod per secula tanta non cecidit, catholicum istud nec Marcionem, nec Apellem, nec Montanum, nec haereticos sonat auctores. Multa nos spiritus sanctus edocuit, quem paracletum apostolis, et magistrum Deus misit e coelis. Multa ratio, sicut dicit Paulus, et honestas, et {ut ait) ipsa natura. Quid? Parva nobis de apostolicis viris, parum de primis sacerdotibus currit auctoritas? Et infra: Age, si illi usurpando nomini huic auctores idonei non fuerint, nos idonei erimus negando? Et nostram potius auctoritatem patres sequentur, et emendanda anctorum cedet antiquitas, et iam putrescentia vitiis tempora canos apostolicae antiquitatis eradet? Quae gravissimus hic pater ante mille et trecentos annos scripsit, tunc testatus fuisse antiquissimum hoc nomen, et merito: nara ex symbolo apostolorum constat ab ipsis fuisse approbatum. In eo enim profitemur sanctam et catholicam ecclesiam;, quae verba non sunt minus antiqua in illo symbolo quam caetera, ct ita leguntur et explicantur ab omnibus antiquis, Cyrillo, Ruffino, et Augustino. Ergo ab apostolorum tempore cum ipso symbolo nomen etiam catholicae semper ecclesia conservavit. Undc etiam Pacianus illud nomen admiratur: Quia tanto tempore non ceciderat? Ergo multo maiori admiratione dignum est, quod usque ad nostra tempora conservatum fuerit, et eidem ecclesiae ac fidei attributum. Igitur evidentius nunc ostenditur, nomen hoc neque datum neque conservatum esse sine speciali Dei providentia, semperque vere indicasse et indicare id quod significat, et propter quod impositum est.
spacer4. Tertio igitur supponendum est hoc nomen attributum esse ecclesiae et fidei Christi ad distinguendam illam ab haereticorum doctrinis et conventiculis. Testis est idem Pacianus, in eadera epist. 1, sic dicens: Cum post apostolos haereses extitissent, diversisque nominibus columbam Dei atque reginam lacerare per partes et scindere niterentur, nonne cognomen suum plebs apostolica postulabat, quo incorriupti populi distingueret unitatem, ne intemeratam Dei virginem error aliquorum per membra laceraret? Nonne appellatione propria decuit caput principale signari? Quam necessitatem adhibito exemplo declarat, dicens: Si forte ingressus populosam urbem Marcionitas, Novatianos, et caeteros eiusmodi comperissem qui se Christianos vocarent, quo cognomine congregationem meace plebis agnoscerem, nisi catholica diceretur? Unde postea concludit: Christianus mihi nomen est, catholicus vero cognomen: illud me nuncupat, istud ostendit; hoc probor, inde significor. Eandem causam et necessitatem huius nominis statuit, et pro more acute satis explicavit Augustinus, lib. Contra Epist. Fundamenti, c. 4, ubi inter vincula quae ipsum in ecclesia tenuerunt, enumerat, Ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici catholici dici velint, quaerenti tamen peregrino alicui, ubi ad catholicam conveniatur, nulllus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. Idem docuit lib. De Vera Relig., c. 1, cuius verba postea referaram.
spacer 5. Eandem rationem huius vocis nobis tradidit Cyrillus Hierosolymit., Cateches. 18. Nam quia nomen ecclesiae absolute dictum et antiquam synagogam, et quamlibet congregationem, et malignantium etiam, id est haereticorum ecclesiam significare potest, Propterea (inquit) nunc confirmans fides tradidit, ut dicas, Et in unam sanctam catholicam ecclesiam, ut illorum quidem faeda conventicula fugias, perseveres autem in catholica ecclesia, in qua renatus es. Ubi confirmantem fidem appellat symbolum, quod exponit. Et statim monet non esse quaerendum ubi sit ecclcsia, scd ubi sit catholica ecclcsia: Hoc enim (ait) proprium nomen est sanctae huius et matris omnium nostrum, quae est sponsa domini nostri Iesu Christi unigeniti filii Dei. Eamdemque rationem subinnuit Hilarius, canon. 10 in Matth. Nam explicando verba illa Christi, In quamcumque civitatem intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit, et ibi manete, &c., per dignam domum ecclesiam interpretatur, quae catholica, inquit, dicetur. Quia multi Iudaeorum erant futuri qui, licet Christo crederent, tamen in legis operibus morarentur; alii, qui per simulationem ex lege ad evangelium transirent; multi vero qui in haeresim traducerentur, et penes se esse veritatem catholicam mentirentur: Ideo (inquit) admonuit dignum cum quo habitandum sit esse quaerendum, id est, ecclesia quae catholica dicetur, caute et diligenter utendum. Atque hinc usus etiam ecclesiae, et omnium patrum obtinuit ut veri fideles ab haereticis per hoc catholicorum nomen distinguantur, ut passim in patribus legimus, et usu comprobatum videmus, et experti sumus non solum inter catholicos, sed etiam inter ipsos haereticos, ut ex dicendis amplius inclarescet.
spacer 6. Quarto ex his inferimus, et tanquam certum statuimus, illam esse veram ecclesiam, et in ea esse veram et catholicam fidem, quae iure ac merito, id est secundum primaevam huius nominis impositionem, catholica nominatur. Hoc manifeste sequitur ex dictis, quia ostensum est hoc nomen ab apostolis impositum fuisse ad denotandam illam Christi ecclesiam quae per eos fundata fuerat. Ergo in fide pro explorato habetur illo nomine tunc significatam fuisse veram ecclesiam, ac subinde ecclesiam per apostolos fundatam habuisse eas proprietates quae in vera ecclesia requiruntur, et illo nomine indicantur, ut ex infra proferendis clarius elucescet. Constat enim apostolos veram ecclesiam et proprietates eius non ignorasse, et habuisse auctoritatem imponendi illi nomen veritati et usui eius accommodatum. Et hinc ulterius fit, illam ecclesiam ab apostolis conditam, quatenus per veram successionem semper duravit (ut supra vidimus), semper etiam meruisse nomen catholicae, neque illud unquam amisisse. Probatur primo, quia semper est una et eadem, non similitudine tantummodo speciei, sed etiam identitate (ut cum philosophis loquar) numerica morali, propter continuam successionem legitimam. Ergo veritas et proprietas significata per illud nomen semper illi convenit, ergo et nomen ipsum. Secundo, quia semper haec ecclesia professa est fidem illius symboli, in quo ipsa catholica nominatur, cum tamen in sua fide errare non possit, ut supra iarm satis liquido manet commonstratum. Tertio, quia non amisit illud nomen per demutationem rei, id est, quia amiserit proprietatem significatam per illam vocem. Nam si illam amisisset, non esset eadem ecclesia, ut supponitur, nec etiam amisit illud per ablationem seu mutationem solius nominis, quia ecclesia ipsa se illo nomine non privavit, aut nominis significationem mutavit, ut ex usu et ex fide symboli satis constat. Neque extra illam est in terra potestas quae potuerit eam tali nomine privare, neque iure, quia non habet superiorem, neque facto, quia neque in hoc portae inferi contra eam praevalere potuerunt, ut latius infra comprobabimus.
spacer 7. Unde tandem concluditur illam ecclesiam, cui iure ac merito nomen hoc tribuitur, esse veram Christi Eecclesiam, et fidem catholicam in se conservare, et consequenter nullam congregationem, etiam sub Christi nomine et confessione coactam, quae a priori ecclesia divisa et segregata sit, ullo modo posse hoc nomen sibi merito vendicare. Utraque pars nota est ex dictis. Prior quidem, quia talis ecclesia est eadem numero cum illa, quae a principio et semper illud nomen habuit; posterior vero, contraria ratione, quia ecclesia vera est tantum una, et hoc nomen uni tantum et verae ecclesiae contributum est. Omnis ergo ecclesia quae non est illa una et vera ecclesia, vel pars eius, catholica dici non potest. Idem confirmatur clare ex causa impositionis talis nominis. Inventum est enim ad discernendum perpetuo veram ecclesiam a falsis, et ideo non est positum tanquam nomen commune, sed tanquan proprium et singulare, ad significandum hoc individuum corpus mysticum tales sortitum proprietates. Ergo hoc ubicumque et quandocumque fuerit, recte illo nomine appellabitur, secus vero est de quocumque alio ficto corpore ab hoc diviso.
spacer 8. Unde etiam obiter constat, quid sit mereri tale nomen, et quasi iure suo illud sibi vendicare, innotescit. Nihil enim aliud est quam habere veram et indubitatam successionem ab illa ecclesia primitiva, cui primo hoc nomen exhibitum est. Nam cum per illam successionem omnia bona et iura, (ut sic dicam) antiqua ecclesiae vindicentur, itidem cum illis etiam proprium nomen comitari necessarium ducitur. Potestque exemplo rerum humanarum declarari, ita enim nomen uniuscuiusque familiae, quo eius nobilitas et antiquitas indicatur, non aliter ex vi primase impositionis ad aliquem transit, nisi ex vi originis et successionis; et tunc ostenditur quis merito et quasi iure suo nomen illud vendicare, quando directam et legitimam successionem tali radice demonstrat. Ita ergo de ecclesia quoad appellationem catholicam, multoque altiori modo et maiori certitudine existimandum est. Excellentiori quidem modo, quia successio ecclesiae haec sit per multiplicationem diversarum personarum naturalium (ut sic dicam), nihilominus est per conservationem eiusdem numero corporis mystici, cuius omnes personae sibiinvicem succedentes sunt membra. Et inde etiam sequitur maior certitudo, quia illud nomen non est per se primo impositum singulis membris, aut personis, sed toti corpori. Quod cum sit semper idem, tenacius et firmius nomen suae dignitatis retinet perpetuoque conservat. Maxime tandem sumitur hac certitudo ex continua professione fidei, qua ipsamet ecclesia semper confitetur se esse catholicam. Nam cum huic fidei falsum subesse non possit, certissimum omnino fit, veram Christi ecclesiam iure sibi hoc nomen vemdicare, quod nullus vel haereticus, si symbolis apostolico et Nicaeno fidem praebeat, negare potest, saltem generatim de vera ecclesia Christi, prout hactenus locuti sumus.
spacer 9. Quinto denique addimus, ecclesiam quae nunc pontifici Romano obtemperat (quam, ut distincte loquamur, nunc Romanam appellabimus), iure ac merito catholicae nomen sibi vendicare, eademque ratione fidem eius catholicam esse censendam et appehandam. Haec assertio sequitur evidenter ex proxime dictis, iis adiunctis quse in cap. 4 tractata sunt. Ibi vero advertimus nomen ecclesiae Romanae interdum accipi pro universali ecclesia, quse pontifici Romano tanquam universali Christi vicario obedit; interdum autem pro particulari dioecesi, quae idem pontifici etiam ut particulari et proximo episcopo subest. In praesenti quidem priori modo loquimur de ecclesia Romana, quia nomen catholicae ecclesiae universali primario est impositum. Quanquam etiam particulares ecclesiae soleant catholicae vocari, ut constat ex modo loquendi Augustini, Paciani, et Cyrilli supra, et ex communi usu, sicut et quilibet fidelis vocatur catholicus vel a professione fidei catholicae, vel quia est pars catholicae ecclesiae. Ergo multo magis quaelibet ecclesia particularis, utramque rationem habens, poterit catholica vocari, et sic etiam particularis ecclesia Romana maxime catholica est, quod a fortiori constabit, si de universali illud comprobetur. blue
spacer 10. Primo ergo probari potest assertio eodem modo quo antiqui patres supra allegati probabant ecclesiam quae suo tempore erat esse catholicam, quia erat illa quam apostoli fundaverant, cuique hoc nomen inposuerant, et ex eisdem et aliis constat loqui etiam de illa ecclesia quam nunc Romanam vocamus, quia loquebantur de ecclesia unita pontifici Romano tanquara capiti, et Christi vicario, ut patet ex Augustino, qui hac ratione successionem pontificum Romanorum simul cura nomine catholicae in signis verae ecclesiae coniungit; et ex Cyrillo, qui ait, sanctam ecclesiam Christianam esse, de qua salvator dixit Petro, Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non peraevalebunt adversus eam. Pacianus demum, licet non ita dilucide hoc declaret, auctoritate tamen Cypriani utitur ad suam sententiam de ecclesia catholica stabiliendam; Cyprianus autem ipse sane, epist. 75 ad Cornelium, ecclesiam Romanam vocat ecclesiae catholicae radicem et matricem; uterque ergo intellexit per catholicam ecclesiam illam quae sub Romano pontiofice militat, pluraque alia ex eodem Cypriano, Irenaeo, Hieronymo, et Ambrosio supra, c. 3 et 4, retulimus, et alia legi possunt in August., epist. I65, et passim in libris contra Donatistas; et Optat., lib. II contra Parmenianum, ubi ex unione cum cathcdra Petri monstrari dicit aliquam ecclesiam esse catholicam. Denique Tertull., in Praescriptionib., c. 30, catholicam doctrinam esse dicit in ecclesia Romanensi, quod perinde est ac si diccret illam esse Catholicam. Ostensum autcm a nobis in superioribus est ecclesiam Romanam eande messe nunc, quae priscis temporibus fuit, ergo ad i;;am solam iure pertinet catliolicae nomen.
spacer 11. Et praeterea nunc etiam locum habet probatio, quam iidem patres ex totius orbis consensione desumere solent. Nam, sicut tempore, verbi gratia, Augustini, ita etiam nunc, et omnibus interpositis annis, omnes homines, tam fideles quara infideles, utentes voce ecclesiae catholicae et simpliciter loquentes, et sine speciali affectione vel malitia, per illam vocem intelligunt et significant illam ecclesiam, quse cum pontifice Romano communicat. Ergo signum est illam solam esse cui ex proprio iure hoc nomen debetur. Ita argumentatur Augustinus, lib. De Vera Relig., c. 7, dicens: Tenenda est nobos Christiana religio, et eius ecclesiae communicatio quae catholica est, et catholica nominatur, non solum suis, verum etiam ab omnibus inimicis. Velint enim nolintve ipsi quoque haeretici et schismatum alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, catholicam nihil aliud quam catholicam vocant. Non enim possiint intelligi, nisi eam hoc nomine discernant, quo ab universo orbe nuncupatur. Idemque probat quod Cyrillus ait, ubi est diversitas sectarum cum vera ecclesia in eodem loco mistarum, ne quis decipiatur inquirendo oportere ut interroget non pro ecclesia tantum, sed pro catholiea. Nam illo nomine omnes intelligunt illam quae antiquam fidem retinet. At hoc eodem modo durare usque ad praesentia tempora evidenti experimento constat, ut superius annotavi. Ubique enim qui se professorem Romanae fidei ostendere vult, catholicum se nominat, et ita etiam ipsi haeretici, quando sincere et commimi modo loquuntur, eosdem fideles glorioso catholicorum titulo designare et insignire solent. Ergo.
spacer 12. Atque hoc nobis regia auctoritate confirmavit rex Angliae. Nam in sua Apologia, quasi consuetudine ductus et contradictionem in dictis suis non advertens, illos quos acerrime prosequitur et impugnat catholicos saepe saepius appellat, cum eos defendere teneretur, si vero et non ficto titulo se defensorem catholicae fidei appellaret. Occurritque ex eodem titulo argumentum aliud (quod ad hominem vocant), quo idem rex convinci potest, ecclesiam Romanam ab ipso ut catholicam admittendam esse. Nam ipse quasi iure haereditario gaudere vult titulo defensoris fidei catholicae, quia Leone X, pontifice maximo, Henrico VIII prsedecessori suo concessus est. Ergo tacite admittit et approbat et concessionerm et titulum in eo sensu, in quo a pontifice dictus est. Ergo, velit nolit, confitetur Romanam ecclesiam eiusque fidem tempore Leonis X, et quando Henricus VIII contra Lutherum libro scripto De Sacramentis illam defendit, vero ac legitimo iure catholicam dictam esse, et praeter illam nullam aliam potuisse catholicam iure nominari, nisi quatenus cum illa coniuncta esset, quia catholica ecclesia integra (ut sic dicam) non potest esse, nisi una. At vero non desiit esse catholica ecclesia Romana eo quod rex Henricus ab illa se separaverit, sed potius ipse desiit esse catholicus. Haeretici enim vel schismatici ab ecclesia exeuntes se ipsos dividunt ac demutant, in ecclesia autem nullam aliam mutationem faciunt praeter quamdam diminutionem seu membri divisionem. Ergo semper haec ecclesia iure nomen catholicae retinet. Nulla enim in fide mutatio in illa facta est, imo nec fieri posse supra ostensum est.
spacer 13. Sexto et ultimo ex his omnibus concludo quod propositum est, nempe, Anglicanam sectam seu congregationem, aut qualemcumque ecclesiam quae sectam illara profitetur, catholicam iure non posse nuncupari, ac proinde neque esse.
spacer 14. Probatur primo, quia hoc nomen non debetur neque potest iure tribui nisi uni ecclesiae, et quae vera Christi ecclesia sit. Ita enim in symbolo confitentur omnes veram et sanctam ecclesiam unam et catholicam esse. Sed ostensum est ecclesiam Romanam esse catholicam. Ergo Anglicana catholica non est. Probatur consequentia, quia ecclesia Anglicana neque est Romana, neque illi est unita, sed ab illa omnino divisa, tum in fide et dogmatibus, tum etiam in obedientia et vinculo charitatis.
spacer 15. Secundo idem facile ostendi potest ex defectu successionis et originis ab illa ecclesia primitiva, quae primum catholica dicta est. Hanc enim successionem nunc non habet ecclesia Anglicana. Ergo neque nomen catholicae iure (ut aiunt) haereditario potuit adipisci. Consequentia est evidens cx dictis. Antecedens autem late probatum est in toto discursu cap. 1 et 2, et iterum necessario occurret in capite sequenti, et breviter declaratur. Quia secta Anglicana, quoad quod id quod illi maxirae proprium est, et quasi differentia distinguens illam non solum ab ecclesia catholica, sed etiam ab omni ecclesia malignantium, videlicet, quoad rocognitioncm temporalis regis in ratione supremi capitis in ecclesiasticis et spiritualibus, incepit ab Henrico VIII, ante septuaginta et quatuor vel quinque annos, et nulla illius mentio prius facta est in mundo, neque illud genus reipublicoe aut capitis spiritualis originem ducit ab ecclesia primitiva, quia nullum in scriptura vel in praedicatione apostolorum fundamentum habet, ut libro tertio late ostendemus. Ergo quoad hanc partem caret dicta successione. Quoad alteram vero, quae in ea spectari potest de aliis dogmatibus, in quibus ab ecclesia Romana dissidet, initium habuit a Calvino, et ex parte etiam a Luthero, qui profecto in doctrina successionem ex apostolis seu catholica ecclesia non habent. Nam si ex illa essent, permansissent in illa. At ex illa exierunt, quia novos errores doctrinae apostolicae contrarios excogitarunt, ut ab aliis catholicis auctoribus saepius est probatum, et est luce meridiana clarius. Ergo etiam quoad hanc partem Anglicana secta caret successione. Quod etiam in lib. II, expendendo confessionem fidei regis Anglise, fiet evidentius. Ergo nullum verum vel apparentem titulum habet illa secta quo possit catholica nuncupari.
spacer 16. Tertio, uti possumus argumento seu signo quo utuntur antiquissimi patres ad cognoscendum congregationem vel sectam non catholicam, et illam a catholica distinguendam. Quotiescumque enim secta aliqua proprium nomen habet a magistro, vel praeceptore talis doctrinae, et sectatores eius ab eodem praeceptore nomen accipiunt, signum est nec doctrinam, nec personas, nec earum congregationem esse catholicam. Quod signum explicat late Athanasius, Orat. 2 Contra Arianos, circa principium, dicens: Numquam populus Christianus ab episcopis suis, sed a domino in quem creditum fuit, nomen accepit, nec ab apostolis, neque a praeceptoribus, ministrisque evangelii &c. Illi vero, qui aliunde originem fidei suae deducunt, merito auctorum suorum cognomenta pre se ferunt. Et deinde id ostendit, discurrendo per omnes haereticos usque ad Arianos, dicens: Beato Alexandro Arium eiiciente, ii qui Alexandro adhaeserunt, remanserunt Christiani; qui una cum Ario recesserunt, nomen salvatoris nostri Alexandro cum suis relinquentes, Ariani deinceps appellati sunt. Additque deinceps etiam post mortem Arii idem servatum csse, et inter alia ait, Omnes, qui eiusdem cum Ario sententia fuerunt, ex eo notas suas insigniaque habentes, Ariani nuncupantur, quod revera eximium et magnum argumentum est. Nam qui ex gentibus ad ecclesiam veniunt, non catechizaritium seu fidei rudimenta tradentium nomina, sed salvatoris in se transferunt, et pro gentilibus Christiani incipiunt appellari. Qui vero, et ex eodem genere, ad istos abeunt, aut ab ecclesia ad haeresim transitum faciunt, nomen Christi derelinquunt, et Arianorum vocabulo induuntur, quasi qui non amplius fidem Christi retineant, sed Arianae insaniae gregales habentur. Quod late prosequitar, inde concludens tales sic nominatos non solum de numero ecclesiae catholicae non esse, verum etiam nec Christianos, quia fidem apostolicam iam deseruissent.
spacer 17. Deinde Chrysostomus, hom. 33 in Acta, circa finem, ubi proponit quaestionem si gentilis volens fieri Christianus, inter eos, qui hoc nomen profitentur, divisiones in dogmatibus inveniat, et ideo dubitet quam partem eligat, et inter alia documenta, quae ponit ad dignoscendam veram cathollcam fidem seu ecclesiam, unum est: Illi, id est haeretici, habent quosdam, a quibus appellentur, prout enim haeresiarchae nomen, ita et secta vocatur, nobis autem nullus vir nomen dedit, sed fides ipsa, per hoc ultimum verbum, significans a fide catholica vocatos esse fideles catholicos, et etiam ecclesiam ipsam catholicam. Et eamdem sic concludit: Numquid scindimur ab ecclesia, num haeresiarchas habemus, num ab hominibus cognomen habemus, numquid nobis dux quidam est sicut illi Marcion, illi Manichaeus, huic Arius? Quod si nos agnominationem cuiusdam sortimur, sed non ut ab haeresum principibus, sed, ut ab his qui praesunt nobis et gubernant ecclesiam. Non habemus doctores super terram, absit. Unum habemus in coelis. Et illi, inqait, eadem praetexerunt. Sed assistit nomen accusans illos &c.
spacer 18. Idem signum tradidit Lactant., lib. IV De Vera Sap., cap. ult., ubi ait, multos excidisse a doctrina Dei credendo falsis prophetis et veram traditionem relinquendo, subiungitque: Sed illi daemoniacis fraudibus irretiti, quas prospicere et carere debuerant, divinum nomen et cultum per imprudentiam perdiderunt, cum enim Marcionitae, Ariani (adde Luthcrani, Calvinistae), seu quilibet alii nominantur, Christiani esse desierunt, qui Christi nomine amisso, humana et externa vocabula induerunt. Sola igitur catholica ecclesia est quae verum cultum retinet, hic est fons veritatis &c. Huic quoque doctrinae consentit d. Hieronymus, Dialogo Contra Luciferianos, cap. 9, alias col. ultim., ubi hanc tradit regulam: Sic ubi advertis eos qui dicuntur Christi, non a domino Isesu Christo, sed a quodam alio nuncupari, utpote Marcionitas, Valentinianos &c., scito non esse ecclesiam Christi sed Antichristi synagogam. Ex hoc enim ipso quod postea instituti sunt, eos se esse indicant quos futuros apostolus praenunciavit. Sic etiam Optatus, lib. III Contra Parmenian., col. 4, hoc argumento maxime exprobrat Donato, dicens: Cum ante ipsius superbiam omnes, qui in Christo crediderant, Christiani vocarentur, ausus est populum cum Deo dividere, ut qui illum secuti sunt iam non Christiani vocarentur, sed Donatistae. Quod late prosequitur. Denique idem sumitur ex Augustino, dicto libro Contra Epistolam Fundamenti, cap. 4, et lib. Contra Serm. Arianorum, cap. 36, ubi inquit: Ita se habet catholicae veritatis antiquitas, ut ei omnes haerettci diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ah omnibus appellantur, obtineant.
spacer 19. Causa vero et ratio huius signi quasi ex natura rei reddi potest, quia omnis haeresis aliquam novitatem contra antiquam fidem comminiscitur. Novis autem rebus existentibus necessaria sunt nova nomina, quibus significentur et ab aliis discernantur. Hac ergo ratione, sicut philosophorum scholae ab inventoribus seu primis praeceptoribus nomen acceperunt, ita etiam sectae haereticorum a suis etiam magistris, quibus discriminentur receperunt nomina. Atque ita Irenae., lib. I, cap. 20, in fine, de sectatoribus Simonis dixit. Habent quoque et vocabulum seu nomen a principe impiissimae sententiae Simone, dicti Simoniani, et Iustinus Martyr in Dial. cum Tryphone, p. 26, generaliter de haereticis dixit: Ex novis prodeunt a virorum appellatione, ex quibus unaquaeque disciplina et sententia originem habuit. Et infra: Ac eorum quidem nonnnulli Marciani vocantur, alii Valentiniani, alii alio nomine a sententiae disciplinaeque principe unusquisque nominatur, quemadmodum etiam unusquisque eorum, qui sihi philosophandum censent, a parente disciplinae nomen philosophiae cui studet sibi imponendum censet. Ita ergo in haereticis observatum est tanquam moraliter necessarium, et ex rei natura consequens. At vero catholica ecclesia antiquitatem semper observat, nullamque novitatem priori fidei contrariam admittit, ideoque novo nomine non indiget, sed antiquum semper retinet, sicut et religionem a Christo primitus institutam.
spacer 20. Hoc autem ipsum, quod antiqui patres de haereticis antiquis docuerunt, in novis etiam observatum esse cernimus: nam insurgente Luthero, sectatores eius ab ipso Lutherani vocati sunt, a Calvino Calvinistae, a Zvinglio Zvingliani, et sic de aliis ut ex communi more loquendi totius orbis Christiani, et omnium scriptorum huius temporis palam evadit. Imo de sectariis Lutheri constat se ipsos vocasse Lutheranos in confessione Augustana, non longe a principio. blue Cum ergo secta Anglicana in re non alia sit quam Calviniana, non minus idem nomen participat, et eo indicio ostenditur qualis sit, utique non catholica, sed potius a catholica deficiens. Quod si fortasse non ita a plerisque vocitetur, quia suum primarium fundamentum Calvinus non probavit, vocari profecto posset Henriciana, quia cum rex Henricus fuerit primus auctor illius erroris, non minus possent sectatores eius ab eo nomen accipere, quam alii haeretici a suis ducibus reportarunt. Fortasse tamen hoc non est usu receptum, vel quia Henricus, licet illud dogma invexerit, in reliquis voluit catholicam religionem in suo regno servari, ut supra notavimus, vel certe, quia non sua tantum auctoritate, sed celebri actu parlamenti sui institutum est, ut rex in supremum caput suae ecclesiae susciperetur. blue Hoc vero non obstat quin hinc etiam illa secta specialiter Anglicana nuncupetur, quia speciali arbitrio illius regni seu parlamenti definitus est, non solum ille articulus, sed etiam modus religionis ex variis novis erroribus mistus, in illo regno observandus. Ergo, utcumque res se habeat, semper illa secta novo nomine indiguit ut cognosci et discerni possit, illudque a suo proximo inventore vel institatore participat. Ergo in illa etiam locum habet dictum indicium, et consequenter ex testimonio omnium patrum, qui signum illud dederunt, catholica non est.

CAPUT 13
OBIECTIONIBUS CONTRA DOCTRINAM SUPERIORIS CAPITIS OCCURRITUR

SUMMARIUM

1. Prima obiectio. Catholici vocabantur homousiani, nunc papistae &c. Secunda obiectio. spacer2. Soludtio ad primum partem obiectionis.spacer3. Nomina quae haeretici catholicis imponunt doctrinae novitatem non indicant.spacer4. Solutio ad secundum partem obiectionis.

ONTRA discursum superiori capite factum duo possunt protestantes obiicere. Unum est etiam catholicos solere appellari novis nominibus quando controversiae de doctrina oriuntur, et ita vel nullum esse indicium, vel ex illo etiam inferendum esse fideles non esse catholicos. Assumptum patet, quia tempore Arii, dissentientes ab illo et defensores concilii Nicaeni homousiani vocati sunt. Imo eo tempore fideles Romani vocabantur, ut sumitur ex Victore Uticensi, lib, I De Persecut. Vandalica, circa finem, ubi refert, cum Tbeodoricus Armogastem fidelem capite truncari iussisset, iocundum presbyterum consuluisse illi, ut potius diversis afflictionibus interficeret: Nam si gladio peremeris (inquit), incipient Romani martyrem praedicare. Quam vocem exponens Gregor.Turonensis, lib. I De Gloria Martyrum, cap.25, dicit: Romanos enim vocant homines nostrae religionis. Deinde etiam nunc quos nos vocamus Catholicos, rex in sua Praefatione pontificios vocat, vulgusque papistas appellat, et similiter quam nos vocamus ecclesiara catholicam, rex appellat Romanam religionem. Altera obiectio est, quia sicut nos catholicorum nomen nobis vendicamus, ita etiam haeretici contendunt suam religionem esse catholicam, et consequenter etiam seipsos catholicos appellant. Quod si nobis non nocent alia nomina ab aliis imposita, ita etiam ipsi dicent, ex aliis nominibus ipsisi mpositis nullam praasumptionem falssae secta econtra illos sumi, sed potius per illa indicari reformatam religionem, ut rex etiam loquitur vel purum et verum evangelium, ut puritani, et evangelici contendunt.
spacer 2. Ad priorem partem inprimis generatim dico cum Augustino, lib. Contra Serm. Arianor., c. 36, ita sese habere catholicae veritatis antiquitatem, ut ei omnes haeretici diversa nomina imponant, cum ipsi sua singula, sicut ab omnibus appellantur, obtineant. Quibus verbis differentium indicat quod quoties talia nomina imponuntur catholicis a solis haereticis imponuntur et ab aliis non recipiuntur, quia necessaria non sunt rcspectu aliorum, sed ipsi haeretici illa inveniunt vel in iniuriam et infamiam catholicorum, vel ut se ipsos catholicos venditent. E contrario vero peculiaria nomina sectarum haereticarum, quasi ex natura rei, ut dixi, cum ipsis nascuntur, et ita statim veniunt in usum omnium, etiam ipsorummet sectariorum, qui eisdem nominibus se ipsos appellant. Atque ita Augustinus, in dicto c. 36, Contra Sermonem Arianorm, de nomine homousianorum dicit: Ariani et Eunomiani, non alii haeretici, nos vocant homousianos, quia contra eorum errorem Graeco vocabulo homousion, defendimus patrem et filium et spiritum sanctum. Nunquam ergo illud fuit catholicorum nomen, sed inventum fuit ab haereticis, et non ab omnibus, sed ab illis quibus nomen homousion erat infestum, quia per illud eorum error detegebatur et tergiversationes evitabantur. Idemque in haereticis huius temporis observari potest. Nam quia Christi vicarium, quem nos papam, et summum pontificem, et episcopum Romanum appellamus, odio prosequuntur, ideo ad ignominiam eorum qui illi sedi obediunt, et ad conflandam eidem sedi invidiam, catholicos vocant papistas, pontificios, et Romanistas. Sicut autem Ariani non potuerunt nomen a se inventum introducere in ecclesiam, sed illi tantum eo abusi sunt, ita etiam haec nomina ab haereticis inventa inter eos tantum circumferuntur, catholici autem neque eis utuntur, neque de illis solliciti sunt, quia nibil sibi nocere possunt.
spacer 3. In quo est etiam valde notandum talia esse haec nomina quae haeretici catholicis imponunt, ut etiam illa divisionem non indicent ab ecclesia catholica, neque in doctrina novitatem aut singularitatem. Quod etiam de nomine horonousianorm indicavit Augustinus supra, dicens ipso illo nomine significatos esse ab haereticis defensores verae trinitatis, quia non posset esse verus pater et filius nisi essent eiusdem naturae. Unde recte concludit, Ecce qui nos quasi macula novi nominis vocant homousianos, nec se ipsos, cum ista sentiunt, intuentur insanos. Atquc hoc ipsum contingit novis haereticis. Cum enim nos papistas vel pontificios vocant, non aliquid novum nobis tribuunt, sed quod omni tempore catholicis omnibus comnume fuit, et ita velint nolint eisdem nominibus nos catholicos vocant. Nam et Romanorum et Romanistarum nomina paulo antea ostendimus iam olim catholicos significasse. Sicut etiam supra ex Hieronymo, Ambrosio, et aliis ostendimus olim catholicam ecclesiam Romanam fuisse vocatam, seu pro eadem reputatam. Quod ergo fides nostra, religio Romana a rege Angliae vocetur, sine offensione audiri posset, si recta mente diceretur, quia religio Romana neque nova est, neque privata, sed eadem est quae catholica, et utrumque nomen est antiquitatis, non novitatis. Et ita etiam accipi potest quod Chrysostomus, dicta homil. 33 in Acta, pronunciavit, non esse inconveniens interdum fideles nomen accipere ab his qui praesunt et gubernant ecclesiam, utique quando per talia nomina non significatur aliud quam debitus ordo, et institutio antiqua ecclesiastica hierarchiae et monarchiae. Secus vero videmus accidere in propriis haereticorum nominibus: omnia enim denotant vel novam doctrinae inventionem, maxime ea quae a nominibus haeresiarcharum sumuntur, vel divisionem et separationem, ut in generali nomen sectariorum, vel in particulari nomen sectae Anglicanae, vel aliud simile.
spacer 4. Ad secundam obiectionis partem respondeo non esse novum ut haeretici penes se esse veritatem catholicam mentiantur. De Arianis enim id iam olim Hilarius, dicto canon. 10 in Matth., animadvertit, et Augustinus, XV Contra Faust., c. 3, dixit, Mirabilis est impudentia, cum Manichaeorum sacrilega et immunda societas etiam castam sponsam Christi se iactare non dubitat. In quo adversus ecclesiae verae catholicae casta membra quid proficit? &c. Et inferius: Noli (dicit ad ecclesiam) decipi nomine veritatis, hanc solam tu habes et in lacte tuo, et in pane tuo; in hac autem (id est, Manichaeorum congregatione) tantum nom00 eneius est (id est, usurpatum nomen veritatis), ipsa non est. Et de Donatistis idem saepe refert Augustinus, et specialiter Optatus, lib. I Contra Parmenian., circa fiem. Non est ergo mirum quod hodie etiam protestantes catholicum nomen usurpent, ne suam doctrinam haereticam esse statim fateri videantur, sicut etiam Satanas transfigurat se in angelum lucis,ut latere possit et decipere. Tanta vero est vis veritatis ut etiam ipsi haeretici non nisi timide et cum rubore catholicorum nomen ausi fuerint sibi arrogare, ut lib. II De Schismate Anglicano in Eduardo VI Sanderus notavit. Unde fit ut, licet aliqui se ipsos ita compellent, ab aliis et ab universo orbe non sic nominentur, nec per illud nomen cognoscuntur. Quod longe aliter in veris catholicis observatur. Non enim catholicorum nomen sibi ipsi assumunt, sed ab ipsa fide antiqua, quam profitentur, quasi haereditario iure illud recipiunt, et ita illo nomine ubique appellantur, et per illud ab omnibus cognoscuntur cuius religionis sint, scilicet Romanae et apostolicae, atque ab ipsis etiam haereticis, cum sine fuco, ingenue, et communi modo loquuntur, ita appellantur. Quod ergo interdum iidem haeretici aliquo peculiari modo illo nomine abutuntur, nihil obstat quominus illud attributum, absolute et secundum se spectatum, signum certum sit verae et orthodoxae fidei.

CAPUT 14
EX RATIONE CATHOLICI NOMINIS DISCURSUS CAPITIS PRAECEDENTIS CONFIRMATUR

SUMMARIUM

1. Catholica ex Graeco idem est ac universalis.spacer2 - 3. Fides dicitur primo universalis ratione materiae.spacer4. Dicitur secundo universalis et universali seu communi regula credendi.spacer5. Secta Anglicana caret universali credendi regula ad veram fidem maxime necessaria. spacer6. Dicitur tertio universalis quoad omnes gradus personarum.spacer7. Ecclesia universalis est quoad gradus et munera.spacer8. Praedictas ecclesiae conditiones Anglicanae sectae deficere ostenditur.spacer9. Occuritur evasioni.spacer10 - 11. Non ecclesiasticam sed politicam hierarchiam Anglia retinet.

UO in hoc catholico cognomine praecedenti capite distinximus, scilicet denominationem seu designationem ab ipso vocabulo sumptam, et rationem nominis seu proprietatem per illud significatum. Cum ergo priorem appellationem ostenderimus veram fidem et ecclesiam indicare, id nunc evidentius fiet rationem vocis explicando. Ostendemus ergo proprietates per hanc vocem significatas in schismate Anglicano non reperiri, et ideo catholicam fidem aut ecclesiam in eiusmodi schismate esse non posse. Ad hoc autem probandum supponimus vocem catholica, iuxta etymologiam ex Graeco sumptam, idem significare quod universalis seu communis, ut patres omnes statim citandi in hac materia supponunt, et est adeo vulgare et receptum ut in hoc nulla possit esse controversia. Tota ergo constitui potest in explicando, quae universalitas in ecclesia vel fide ex vi illius nominis requiratur. Potest enim in fide (de illa enim praecipue nunc agimus, quamvis idem fere sit de ecclesia propter similitudinem rationis et propter connexionem, ut supra dixi), potest, inquam, in fide catholica multiplex universalitas considerari. Et quamvis, ut in hac ipsa materia advertit Aug., Ep. 48, col. 10, non sit de nomine contendendum, nihilominus dubitari non potest quin illa fides, quae universalis fuerit secundum omnem rationem consentaneam scripturis et patribus, sit proprie et maxime catholica.
spacer 2. Primo ergo dici potest fides universalis ex parte materiae, quia nimirum omnia dogmata ad veram Dei fidem pertinentia sine diminutione seu partitione complectitur. Quam etymologiam indicasse videntur Donatistae, qui, ut Augustinus supra refert, nolebant catholicace nomen ex totius orlis communione interpretari, sed ex observatione praeceptorum divinorum atque sacramentorum omnium. Quorum sententiam licet quoad priorem partem negativam reprehendat Augustinus, ut paulo post videbimus, de altera derivatione vocis solum dicit, Si forte hinc sit appellata catholica, quod totum tenaciter teneat, cuius veritatis nonnullae particulae etiam in diversis inveniuntur haeresibus, nihil impedire, imo etiam in favorem ecclesiae catholicae redundare, quia illa sola est quae integram veritatem retinet, et omnia divina sacramenta a Christo instituta conservat, et iuxta iliius spiritum docet ac credit. Dici etiam potest observare omnia divina mandata, tum in ordine ad fidem, quia inter dogmata fidei etiam illa numerantur, quae per iidem revelantur; tum etiam in ordine ad obedientiam, charitatem, quia cum vera ecclesia sancta dicatur et credatur in symbolo apostolorum, et sine observatione mandatorum non sit vera sanctitas, non potest catholica ecclesia esse sine omnium mandatorum observatione. Vera enim sanctitas sine charitate esse non potest, 1 ad Cor. 13, ad Galat. 5, et ad Rom. 5, et charitas secum affert observationem mandatorum omnium, Ioann. 14 et 15. Igitur sicut sanctitas, ita etiam praeceptorum universalis observatio necessaria est ipso corpori ecclesiae catholicae, licet in singulis personis eius, ut catholici dicantur et vere sint, non sit necessaria haec mandatorum omnium observatio, quatenus ad voluntatem spectat, quia sine illa possunt integram fidem, etiam de ipsis praeceptis, retinere, quod alibi ostendendum est. Nam ad praesens negotium parum conferre videtur.
spacer 3. Si ergo ab hac proprietate velimus fidem nominare catholicam, profecto manifestum est in Anglicana secta fidem catholicam non reperiri, quia non habet integram veritatem. Hoc vero postea lib. II ostendendum est, demonstrando et designando errores in quibus versatur, eosque, quantum huius operis brevitas permiserit, rcdarguendo. Nunc vero generaliter id probare possumus ex discursu in principio huius libri facto, quia illa secta incepit per defectionem a vera fide, Ergo, licet aliquam partem doctrinae fidei admittat, non tamen integram et inviolatam illam retinet. Ergo fides eius, id est, materia fidei (hanc enim nunc fidem appellamus) non est universalis, ac subinde nec catholica iuxta etymologiam dictam. Denique fides Romana etiam in hoc sensu catholica est, ut satis probatum relinquitur ex dictis in cap. 4 et 5, in quibus ostendimus non posse sedem Romanam a vera fide deficere. Sed Anglicana secta in multis rebus ad fidem pertinentibus, et praecipue in puncto de primatu (quod ad fidem spectare infra lib. III ostendam), discordat ab ecclesia Romana. Ergo quoad materiae universalitatem non est catholica.
spacer 4. Secundo requiritur in vera fide universalitas seu communitas ex parte rationis credendi, et ex parte regulae, per quam certo discernatur a falsa. Unde etiam ex hoc capite potuit Christiana fides vocari catholica. Quanquam enim patres expresse hanc etymologiam illius vocis non attingant, nihilominus non est improbanda, quia non est contraria aliis proprietatibus vel universalitatibus ab eis in illa voce consideratis, imo in eis virtute continetur, neque enim potest esse fides universalis quoad materiam, personas, loca et tempora, nisi etiam rationem et regulam credendi universalem et communem seu publicam sortiatur. Unde quidquid sit de etymologia vocis, de re ipsa dubitari non potest quin fides Christiana postulet imprimis talem rationem credendi, quae universalis sit et eadem in tota materia, quae credenda proponitur. Quae ratio, ut theologi aiunt, est ipsa divina veritas, seu (quod perinde est) verbum Dei, quo ipse praebet testimonium veritatis, iuxta illud Pauli, 1 ad Thessal. 2, Gratias agimus Deo, quia cum accepissetis a nobis verhbum auditus Dei, accepistis illud non ut verbum hominum, sed sicut est vere verbum Dei; et illud Ioan. 5, Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est. Hoc ergo testimonium idem esse debet in omnibus credendis, et ideo ratio universalis dicitur respectu Christianae fidei, alias non esset in omnibus seque certa, imo nec certa fides in re qualibet esse poterit, si ab illa universali ratione in aliqua discrepet. Regula etiam aliqua necessaria est. quae nobis res credendas tanquam a Deo revelatas infallibiliter proponat, quam debere esse publicam et generalem, in cap. 6 ostensum est, quia non potest esse fides uniformis, ut sic dicam, seu eadem in omnibus fidelibus, nisi omnes in eadem communi regula credendi conveniant. Ergo ut fides possit esse catholica, necesse est ut sit universalis, etiam in regula et ratione credendi.
spacer 5. Constare autem facile potest ex dictis in secta Anglicana hanc proprietatem fidei non reperiri. Ergo etiam ex hoc capite non potest illa secta fides catholica reputari. Assumptum patet primo, quia illa secta veritates aliquas a Deo revelatas admittit et suo modo credit, alias vero negat, ut infra ex ipsa regis confessione ostendemus. Nam licet ipse non concedat illa quae negat esse a Deo revelata, tamen eo ipso ostendit non divinum testimonium, sed suum arbitrium et coniecturam habere pro ultima et primaria ratione credendi. Nam si divino testimonio in credendo vere niteretur, sequaliter crederet omnia quae eodem divino testimonio confirmata sunt. Hic autem defectus in ratione credendi provenit ex defectu regulae universalis, quae cum certitudine et infallibilitate proponat quid sit vel non sit a Deo revelatum. Nam in illa secta nulla est huiusmodi regula universalis et publica, sed unusquisque sibi est regula, ut supra vidimus. Ergo talis fides non potest esse catholica, seu (ut rem clarius explicem) talis modus credendi non potest esse catholicus, id est aptus ad catholicam fidem. Imo, quod sic credentes in aliqua materia fidei plures conveniant, non provenit ex ratione aut regula credendi, sed vel ex aliqua humana consuetudine, vel ex timore humano, vel alia simili ratione. Unde etiam fit ut ad conveniendum aliquo modo in ea secta, necessarium sit maiorem partem hominum adhaerentium illi relinquere regulam credendi propriam illius sectae, quae est proprium uniuscuiusque iudicium, prout sibi certum videtur, et sequi aliorum iudicium, sive regis, sive parlamenti, sive ministrorum. Quomodo enim aliter vulgus credere posset? Ergo talis fides ex vi regulae et rationis credendi non solum catholica non est, verum etiam neque ullo modo universalis, id est, una communis multis, et ut fiat aliquo modo communis, fit alia fides pure humana, id est in privato iudicio alicuius hominis vel particularis communitatis humanae fundata. Ergo vel hac ratione longissime distat a fidei catholicae proprietate.
spacer 6. Tertio dici potest fides, seu ecclesia catho;ica, quia universalis est quoad omnes gradus et ordines personarum, quod his verbis nos docuit Cyrill. Hierosoly., Cateches. 18: Ecclesia antiea sterilis erat, nunc autem multorum est liberorum parens. Illa enim priore extincta, in hac altera ecclesia catholica, ut Paulus dicit, Deus posuit quidem primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores, postea virtutes, tum gratias curationum, opitulationes, gubernationes, et omne genus totius virtutis, sapientiam dico et intellectum, temperantiam et humanitatem, et in persecutionibus patientiam irreprehensibilem, quae per arma iustitiae prospera et adversa, per gloriam et ignominiam, primum quidem in persecutionibus et tribulationibus, martyres, et sanctos diversis coronis patientiae et multum florentibus coronavit, quibus ipsa ecclesia ornata est. Nunc vero temporibus pacis, gratia Christi, debitum habet honorem a regibus et illustribus, et omni genere hominum. In quibus verbis varios modos indicat propter quos dici potest ecclesia catholica, quia omnia genera et gradus personarum complectitur. Unus et notior ac facilior est, quia omnibus hominibus cuiuscumque nationis, provinciae, linguae, qualitatis, vel conditionis utilis est, imo et ad salutem necessaria, et ideo omnes ad se vocatm sive Iudaeos, sive gentiles &c., iuxta illud Pauli ad Colossen. 3: Ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia, et in omnibus Christus. Significavit etiam hunc modum Augustinus in illa verba Psalm. 65, iubilate Deo omnis terra, dicens. Non ergo sola Iudaea. Videte, fratres, quomodo commendetur universitas ecclesiae toto orbe diffusae, et non solum dolete Iudaeos, qui hanc gratiam gentibus invidebant, sed plus haereticos plangite. Si enim dolendi sunt qui collecti non sunt, quanto amplius qui collecti divisi sunt? Verumtamen hoc modo explicata haec universalitas (ut ex his verbis Augustini liquet) parum differt ab universalitate loci, et statim cum illa magis explanabitur.
spacer 7. Alter modus indicatus a Cyrillo est quia ecclesia catholica debet constare ex omnibus membris et gradibus, gratiis et donis, quibus illam depingit apostolus Paulus. Unde Augustinus ait, lib. I De Doctrin. Christian., cap. 16, Catholica ecclesia corpus Christi, sicut apostolica doctrina commendat, quae etiam coniux eius dicitur. Corpus ergo suum multis membris diversa officia gerentibis, nodo unitatis et charitatis, tanquam sanitatis adstringit. Cum igitur ecclesia sit Christi sponsa, quam ipse sibi exhibuit gloriosam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata, id est, omni genere virtutum et gratiarum abundans, ad eius pulchritudinem pertinet ut sit integra et constans ex omni varietate membrorum, et omnibus gratiis, ministeriis, operationibus et virtutibus, quibus eam Christus constare voluit. De quibus sic scribit Optatus, lib. II Contra Parmenian., non longe a principio: Certa membra sua habet ecclesia, episcopos, presbyteros, diaconos, ministros, et turbam fidelium. De horum autem membrorum varietate, et de muneribus singulorum, et quomodo sint semper necessaria ecclesiae, non est hic dicendi locus. Postulat enim integrum opus de ecclesiastica hierarchia. Satis ergo nobis sit in corpore mystico Christi, ex sententia Pauli, requiri dictam membrorum varietatem, quae usque ad consummationem sanctorum in eo est duratura. Ac proinde iuxta sententiam Cyrilli, recte potuisse ecclesiam ab hac membrorum universitate, et varietate donorum, catholicam appellari. Et (utiam dixi) quidquid de impositione nominis sit, de re ipsa negari non potest quin haec integritas et varietas ad splendorem et maiestatem ecclesiae catholicae spectet, et ad eius conservationem et perfectionem non solum utilis, sed etiam necessaria sit, ideoque non posse catholicam ecclesiam reputari quae hac excellentia et integritate fuerit destituta.
spacer 8. Non est autem difficile ostendere hanc perfectionem ecclesiae in schismate Anglicano non inveniri. Primo quidem et praecipue, quia non habet pastorem et episcopum cui adhaereat, quod secundum Christi institutionem maxime ad veritatem ecclesiae necessarium cst, ut ex Matth. 16 et Ioann. 21, non obscure colligitur. Ideoque Cyprian., epist. 69, sic ecclesiam definit: Ecclesia est plebs sacerdoti adunata, et pastori suo grex adhaerens. At Anglicana congregatio non sacerdoti sed regi adunatur; nec pastori suo adhaeret: non est enim pastor gregis Christi nisi quem ipse constituerit, non constituit autem regem, sed Petrum et successores eius. Unde (addit Cyprianus) scire debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non esse, et frustra blandiri eos qui, partem cum sacerdotibus Dei non habentes, obrepunt, et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia, quae catholica una est, scissa non sit neque divisa, sed sit utique connexa, et cohaerentium sibi inviccm sacerdotum glutino copulata. Quibus verbis omnia conventicula haereticorum graphice depingit, et praecipue Anglicanum, quod (praesertim universe sumptum) in episcopo non est, nec episcopus in ipso, nec sacerdotes habet quorum glutino copuletur, nisi forte dicant ministros esse sacerdotes aut regem esse episcopum, quod satis esset ridiculum. Neque ab ipsis dicitur, quia sacerdotes in ecclesia esse non credunt, sicut et sacrificium esse negant, neque etiam de illis ministris vere cogitari potest, cum legitime ordinati non sint.
spacer
9. Quod si fortasse ministri contendant Angliam non carere suis episcopis, quibus singulae plebes adhaerent, respondemus imprimis cum eodem Cypriano, epist. 76, illos non esse veros episcopos, sed nomine tantum, quia episcopos computari non potest qui, evangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens, a seipso ortus est, neque etiam qui secundum legitimum ecclesiae ritum ordinatus non est. Deinde respondeo, Cyprianum non solum de singulis particularibus ecclesiis, sed etiam de universali ecclesia catholica esse locutum. Docet enim ita esse unam, ut uni etiam communi episcopo debeat esse coniuncta. Sic enim ep. 76 dixit, ecclesiam esse unam, quae apud Cornelium fuit, qui Fabiano legitima ordinatione successit. Et ep. 55, ad eundem Cornelium: Non aliunde (ait) haereses obortae sunt, aut nata schismata, quam inde, quod sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in ecclesia ad tempus sacerdos, et ad tempus iudex vice Christi cogitatur, cui si secundum magisteria divina obtemperaret fraternitas universa, nemo adversum sacerdotum collegium quidquam moveret. Ubi aperte loquitur de uno episcopo supremo, et illum quasi per antonomasiam vocat sacerdotem Dei, et iudicem vice Christi, et sacerdotem unum, cui tota fraternitas obedit. Et in lib. De Unit. Eccles. idem late docet, et in suis epistolis ita unitatem ecclesiae catholicae saepe saepius exponit. Hominum ergo congregatio quae non uni episcopo, sed uni regi temporali adhaeret, neque veros episcopos habet, nec veros sacerdotes, nullam catholicae ecclesiae speciem, nedum veritatem, prae se fert.
spacer 10. Neque Iacobo regi quidquam confert quod saepe in sua Praefatione repetit se hierarchiam ecclesiasticam ubique in suo regno restituisse et contra puritanos defendisse. Non enim veram ecclesiasticam hierarchiam quam Christus instituit, sed humanam et politicam quam ipse, apparenti quadam coniectura ductus, imitari voluit, retinuit, ac defendit. Hoc enim est quod ingenue ipse fatetur pag. 54, dicens: Et quo studio in episcoporum et ecclesiasticae hierarchiae {politici duntaxat ordinis causa) defensionem semper incubui, eodem in confusam illam anarchiam, et parilitatem puritanorum invectus sum. Et iterum, pag. 56, repetit se aliquod discrimen inter episcopos et patriarcharum institutionem admittere. Addit tamen, ordinis et discriminis causa. Et paulo post, pag. 55, tertio idem inculcat, addendo, Sic enim intelligi volo. Longe ergo diversa est illa hierarchiae umbra a veritate a Christo instituta et a patribus tradita.
spacer 11. Christus enim non posuit in ecclesia episcopos solum propter politicum ordinem, sed ut regerent ecclesiam suam, quam acquisivit sanguine suo, Actor. 20, et ut curam illius gererent, non tantum externam et politicam, sed maxime spiritualem et salutem animarum procurantem, iuxta illud Hebr. 43, Obedite praepositis vestris, et subiacete illis, ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri. Propter quod Cyprianus, epist. 55, potestatem episcoporum ad ecclesiam gubernandam sublimem et divinam vocat. Et merito quidem, quia et a Christo Deo et homine data est, et cum admirabili potestate remittendi et retinendi peccata, et solvendi ac ligandi in terra, quae in coelis rata habeantur. Non est enim ecclesia Christi corpus mere politicum, sed mysticum et quodammodo divinum, et ideo non solum propter politicum ordinem, sed propter spiritualem finem hierarchiam requirit, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, ut Paulus dixit. Et ideo diversitas horum membrorum et graduum non in externis dotibus aut temporalibus bonis consistit, sed in diversis donationibus secundum gratias, quae datae sunt nobis differentes, ut prosequitur Paulus, ad Rom, 2, et 1 ad Cor. 12. Quibus donis et gratiis abundavit semper ecclesia catholica, et usque ad hodiernum diem eamdem excellentiam et donorum in ecclesia Romana varietatem conspicamur. Quam vero ab hac perfectione et splendore gratiae absint protestantium conventicula deplorandum potius est quam describendum, et toti terrarum orbi notius quam ut nostra probatione indigeat, praesertim quia ex ipsamet regis confessione sufficiens huius rei probatio sumitur. Nam ex his, quae in Praefatione eius notavimus, duo colliguntur. Unum est, in iis quae ad fidem spectant, solum privatum spiritum esse regulam. Unde fit consequens, cum interior conscientia ex fide pendeat, nullam aliam regulam, tam pro doctrina quam pro conscientia, esse in ecclesia necessariam praeter uniuscuiusque privatum spiritum. Aliud est ministrorum differentiam, si qua est in ecclesia quam ipse molitur, solum ad externam politiam et ordinem constitutam esse, ad quem finem prudentiam quandam humanam sufficere nemo est qui ambigat. Ergo omnis ratio diversorum donorum et gratiarum divini spiritus ibi cessat. Neque id mirum, cum fides etiam, quae est omnium gratiarum fundamentum, ibi deficiat, quod necesse est evenire iis qui, Dei traditione contempta, alienas doctrinas appetunt, et magisteria humanae institutionis inducunt, ut alias testatum reliquit Cyprianus.

CAPUT 15
CATHOLICAM DICI ECCLESIAM, QUIA ER TOTUM ORBEM DIFFUSA EST, OSTENDITUR, ET HAERETICIS OCCURRITUR

SUMMARIUM

1 - 4. Etymologia vocis catholicae.spacer5. Anglicanam sectam veram non habere fidem concluditur.spacer6. Evasio. Refellitur. Amplitudo loci per se non constituit ecclesiam catholicam.spacer7 - 12. Responsio regis alio modo reiicitur.

RAECIPUA magisque recepta vocis catholicae etymologia est quae ab universitate locorum sumitur, qua frequenter patres contra haereticos utuntur, praesertim Augustinus multis in locis contra Donatistas disputans, et ex professo toto lib. De Unit. ecclesiae. Ubi per totam fere scripturam discurrit veram Christi ecclesiam esse illam quae est per totum mundum diffusa evincens, indeque dictam esse catholicam supponens. Et lib. II Contra Epistol. Gaudentii, cap. 2, quoniam ille ausus fuerat affirmare, et testimonio Cypriani De Unit. Eccl. confirmare, partem Donati esse ecclesiam catholicam, contra illum inquit: Attende, quam ecclesiam dixerit ille catholica. Ecclesia, inquit, domini luce perfusa per totum orhem radios suos porrigit, ramos suos in universam terram copia ubertatis extendit. Unum tamen caput est, et origo una, et una mater, foecunditatis successibus copiosa. Quid igitur et vos ipsos fallitis, et alios fallere mendaciis impudentibus vultis? Si huius martyris testimonio vestra est ecclesia catholica, ostendite illam per orbem totum radios suos porrigere, ostendite illam per universam terram ramos suos copia ubertatis extendere. Hinc enim, et Graeco vocabulo catholicum nominatur. Idem late prosequitur ep. 48 et 170, et lib II Contra Litteras Petiliani.
spacer 2. Eamdem etymologiam tradit Optatus Milevitanus, lib. I Contra Parmen., ubi in fine refert duos esse episcopos ad Africam missos, ut apud Carthaginem pronuntiarent ubi esset catholica: Et novissima (inquit) sententia eorum episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse catholicam quae esset in toto orbe terrarum diffusa, et sententiam decem et novem episcoporum iam dudum datam dissolvi non posse. Et lib. II, in princip., contra Donatistas arguens, ait: Ubi ergo erit proprietas catholici nominis, quod sit rationabilis, et uhiqne diffusa? De hac etiam veritate est integrum caput tertium apud Vicentium Lirinensem: In ipsa catholica ecclesia magnopere curandum est, ut ita teneamus quod ah omnibus creditum est, hoc est enim vere proprieque catholicum [quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia vere universaliter comprehendit), sed hoc ita demum fit, si sequamur universitatem, antiquitatem. confessionem. Ex quibus, antiquitas pertinet ad temporis perpetuitatem, de qua in capite sequenti dicturi sumus; consensio vero pertinere potest ad alias rationes et etymologias ex Augustino et Cyrillo depromptas, quanquam haec duo, prout a Lirinensi declarantur, ad antiquitatem et consensionem traditionum ab ipso referri videantur. Universitas ergo est quae ad praesens spectat, quam ipse sic exponit: Sequemur autem universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orhem terrarum confitetur ecclesia. Denique Cyrillus Hierosolymit., eamdem enucleans vocem, dicta Catechesi 18, ita concludit: Regum quidem potestas certis locis et gentibus terminos habet, ecclesiae autem catholicae per universum orbem indefinita est potentia. Et elegantcr Felix papa I, epist. 1, in principio, ecclesiam quatuor mundi constructam esse lateribus adstruxit.
spacer 3. Atque hoc modo loquuntur reliqui antiqui patres de ecclesiae catholicae amplitudine, quamvis vocem catholicae non semper explicent, ut Hieron., Isai. 54, circa illud: Semen tuum gentes haereditabunt, ait illud esse semen, quod Christus exiit seminare, Matth. 13: Quod semen etiam civitates desertas faciet inhabitare, ut ecclesiae gentium in toto orbe consurgant. Et infra: Hoc de ecclesiarum magnitudine, quae pro uno Iudaeae loco, et ipso angustissimo, in toto orbe terrarum suos terminos dilatabunt. Idem, c. 60.: Miratur (inquit) ecclesia de circumcisionis primum populo congregata, volare ad se gentium turbam toto orhe terrarum. Et Psalm. 66, in principio, dicit columbam (de qua Canticor. 6) esse ecclesiam in toto mundo diffusam. Idem Matth. 26, circa illa verba: Praedicabitur evangelium hoc in toto mundo. Similiter Ambros., Psal. 39, tractans verba illa: Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna, Quid est (inquit) quod addidit, magna, nisi quia fuit ante non magna? Quae est magna nisi de totius terrarum orhis partibus congregata, quando ab oriente, occidente, septentrione et meridie populi gentium sunt vocati? Et ibidem de eadem ecclesia intelligit illud Psalm. 34, Confitebor tihi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te, et adiungit, Ibi ergo ecclesia magna ubi populus gravis, hoc est, non inquietus et mobilis, qui sedit manducare et bibere, et surrexit ludere. Gravis populus est, qui fidem Deo suo servat, et qui non aliqua levitate mutetur, neque nutet et fluctuet, ibique fuse alias ecclesiae proprietates prosequitur. Eodem modo exponit eamdem ecclesiam magnam Chrysost., dicto Psal. 39, Beatus (inquit) David pollicetur se magnae ecclesiae universo orhe terrarum a divina gratia collectae Dei iustitiam pracedicaturum, et prophetiae veritatem, et maxime expetendam salutem, et immensam misericordiam. Atque in Psalm. 106, per illa verba, Dicant qui redempti sunt a domino, dicit gentilium vocationem declarari, qui ex omni terrarum plaga per salvatorem colliguntur, et e diaboli faucibus ad sanctam ipsius ecclesiam rapiuntur. Et ita etiam exponit illud, quod in eodem psalmo sequitur, Et de regionibus congregavit eos, a solis ortu et occasu, ab aquilone et mari, et ait: Hoc in Iudaeis quidem ad hunc modum factum nos accepimus (etenim toto orbe fusi versantur), at vero ipse gentilem ecclesiam in omnibus orbis partibus, tam orientalibus quam occiduis, tam australibus quam septentrionalibus vocavit et congregavit. Atque huiusmodi concilia in omnibus terrae et maris partibus cernere licet.
spacer 4. Denique Tertullianus, lib. Contra Iudaeos, cap. 7, adducens prophetias et promissiones de regno Christi, et specialiter illam Isaiae 36: Haec dicit dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, addit: Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater Deu, nisi Christo filio suo, quem exaudierunt omnes gentes, id est, cui crediderunt omnes gentes? Cuius et praedicatores apostoli in psalmis David ostenduntur: In universam (inquit) terram exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum. In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum., qui iam venit? Cui enim et aliae gentes crediderunt, Parthi, Medi &c., et prosequitur numerando innumeras ecclesiae provincias in quibus Christus regnat, demumque subnectit: Quis enim omnibus regnare potuisset, nisi Christns Dei filius, qui omnibus in aeternum gentibus regnaturus nuntiabatur? Et postea recensens quamplurima mundi regna, quorum singula in aliqua orbis parte intra certos fines semper fuere contenta, denique concludit, Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus super enumeratis colitur &c. Ubi, licet Tertullianus sub nomine ecclesiae catholicae non loquatur, non tamen ignorabat illam esse regnum Christi. Quod ergod e regno Christi dicit, de ecclesia catholica intelligit. Et ita interpretantur patres, praesertim Augustinus, omnes similes prophetias de Christi regno vel haereditate, ut est illa Psalm. 2, Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam, terminos terrae, et similes.
spacer 5. Constat igitur ex scripturis sanctis, ita ab antiquis patribus intellectis, proprietatem ecclesiae Christi esse ut per universum orbem sit diffusa, et ex eorumdem patrum confessione patet hanc eius proprietatem nomine catholicae significatam esse. Ex quo principio recte concluditur sectam illam, quse non solum intra terminos unius regni continetur et per totum orbem non diffunditur, verum etiam ecclesiam per totum orbem diffusam damnat et ab ea separatur, catholicam esse non posse. At secta Anglicana terminos Britanniarum (quae, ut dixit Tertullianus supra, intra Oceani ambitum conclusae sunt) non egreditur, et ecclesiam Romanam, a qua se ipsam segregavit, damnat, ut ex facto in superioribus narrationibus notum est. Ergo nec potest esse ecclesia catholica, nec fidem catholicam retinere. Quo argumento patres semper haereticos impugnarunt, et Africani episcopi, praecipue Augustinus, Donatistas exagitarunt et superarunt. Non est autem minus efficax contra omnes protestantes, cum causa sit simillima, et supra ostensum sit ecclesiam Romanam et catholicam eamdem nunc esse, quae preedictorum patrum tempore floruerit.
spacer 6. Huic autem rationi videtur tacite voluisse occurrere Iacobus rex, cum in fine suae Praefationis, pag. 156, dixit, Nos, Dei beneficio, nec numero, nec dignitate ita sumus contemnendi, quin bono vicinis nostris exemplo praeire possimus, quandoquidem Christiani orbis, omniumque in eo ordinum inde a regibus, liberisque principibus usque ad infimae conditionis homines pars prope media in nostram religionem iam consensit. Verumtamen quanquam hoc, prout a rege asseritur, verum esset, non satis esset ut talis secta in tota illa multitudine hominum existens catholica dici posset, cum tota illa multitudo a vera et catholica ecclesia defecisset, ut paulo post adhibitis exemplis explicabo. Ratio autem est, quia licet amplitudo et multitudo populorum sit quaedam ex ecclesiae catholicae proprietatibus, non tamen sufficit ad catholicam constituendam. Nullus enim ex patribus hoc dixit, et quidam ex illis aperte senserunt catholicam non ex sola universitate locorum constitui, sed ex aliis etiam proprietatibus quas cum illa coniungunt. Nam Vincentius Lirinensis catholicum esse dixit, si sequatur universitalem, antiquitatem, consensionem. Optatus pronunciavit proprietatem nominis catholici esse quod sit rationabilis et ubique diffusa. Cyprianus, cui consensit Augustinus, praeter multitudinem requirit unum caput et unam originem, et unam matrem divino lumine perfusam, cuius luminis radii per totum orbem extendantur; Cyrillus item multa alia sub nomine catholico comprehendit, ut vidimus. Addo Bedam, in cap. 6 Cantic. dicentem catholicam vocari ecclesiam, quia per omnes mundi partes, in una pace, in uno domini timore aedificatur.
spacer 7. Nunc vero aliud responsum regi damus, quoniam aliud est convenire in religione, aliud convenire in communi ratione schismatis et discessionis ab ecclesia catholica, ut per se notum est. Nam ab una via plures deflectunt qui secundum quamdam rationem, mente potius conceptam quam in re subsistentem, in deflexu seu in aberrando a via conveniunt, non tamen in una via, neque in uno termino ad quem tendant consentiunt. Ita ergo oportet in praesenti distinguere. Et fortasse verum est (quod non afiirmo), consideratis sectis omnibus schismaticorum et haereticorum qui ab ecclesia Romana defecerunt, et nunc sunt per totum orbem, tam ad orientem quam ad occidentem dispersae, ex illis omnibus confici multitudinem, quae sit pars prope media totius Christiani orbis. Illa vero multitudo nec unum corpus politicum est, ut per se constat, nec mysticum aut ecclesiasticum, quia neque in eadem fide, neque in uno ecclesiastico regimine, neque in eadem regula credendi conveniunt. Ergo nec tota illa multitudo populorum aut sectarum potest dici ecclesia catholica, cum una ecclesia nom sit, neque aliqua secta particularis illarum dici potest catholica, cum nec pars sit alicuius ecclesiae catholicae, neque per se sola ad constituendam ecclesiam catholicam sufficiunt ut principalis ratio facta probat.
spacer 8. Oportet ergo ut rex loquatur de consensione in unam religionem, id est in unam viam salutis et in unam fidem. In hoc autem sensu, non solum non credimus sectam Anglicanam occupasse dimidiam partem orbis Christiani, verum etiam nec fortasse tertiam partem regni Britannici. Priorem partem ex eiusdem regis verbis probabimus. Loquens enim ad principes et populos schismaticos, hae interserit verba: Quanquam inter vos nec dum bene de apicibus nescio quibus convenerit. Sentit ergo nondum illos in doctrina convenisse, et ideo paulo post eos ad unitatem et concordiam exhortatur. Et quamvis illam obvelans discordiam, in quibusdam apiclbus esse dicat, vel in rebus adiaphoris, ut paulo post et saepe alias loquitur, re tamen vera dissensio est in rebus gravissimis et ad substantiam fide, salutemque fidelium maxime spectantibus, ut in sacramentorum doctrina, et praesertim veritate et reali praesentia Christi domini in sacrosancta eucharistia, et in modo iustificationis hominis per fidem, in necessitate operum et obedientia mandatorum, et aliis multis, quae postea sua unaquaeque trutina sunt libranda, in quibus nec Calvinistae cum Lutheranis, nec cum istis Zvingliani, et alii similes conveniunt.
spacer 9. Accedit, obedientiam ecclesiae praestandam adeo esse ad salutem necessariam, ut Christus dixerit, Qui ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus et publicanus, et nihilominus isti sectarii in explicando ecclesiae regimine, a quo haec obedientia pendet, non minus inter se quam a nobis dissident. Non est ergo dissensio in rebus adiaphoris sed in maxime necessariis, neque in apicibus tantum, qui in subtilibus punctis, speculationi praecipue deservientibus, a iureconsultis constitui solent, sed in rebus quae prae manibus habentur, et ad recte vivendum necessariae sunt, versatur. Et quod ad praesentem causam maxime attinet, etiam in articulo de regio primatu tanta est dissensio, ut sola Anglicana secta illum approbare et tueri videatur. Ex quo capite solo et per se spectato, sufficiens ratio sumitur ut Anglicana congregatio non possit catholica ecclesia existimari. Quia opinio illa de primatu limitat et coarctat sectam illam ad terminos illius regni temporalis, et quantum in se est, in tot partes ecclesiam Christi dividit quot sunt in mundo temporalia regna. Nec veram unitatem unius ovilis, quam Christus in ecclesia sua esse voluit, illi relinquit, sed ad summum quamdam concordiam vel similitudinem, ut sic dicam, quam rex Iacobus exoptat. Verum neque illam (ut supra dixi) unquam obtinere poterit, quia cum omnes in proprio iudicio sequendo conveniant, necesse est ut in opinandi et gubernandi ratione dissideant.
spacer 10. Atque hinc facile rationem alterius partis reddimus. in qua coniectamus, Anglicanam sectam neque tertiam partem Britanniae insulae occupasse. Nam, ut omittam in omnibus partibus illius insulae plurimos esse fideles qui fidem suo iudicio non subiiciunt, sed intellectum suum captivant in obsequium Christi, et ab ecclesia Romana animo saltem et mente separati non sun, etiam inter eos qui ab illa defecerunt, in religione et fide non est consensio. Nam, ut ipsemet rex in Praefatione supponit, multi sunt in sua ditione puritani, quos ipse persequitur, et ita ad minimum totum regnum in tres partes divisum est, nimirum, in catholicos, puritanos, et Calvinistas non puros. Et si famae fides adhibenda est, multi etiam inter ipsos sunt Lutherani, alii Zvingliani, vel aliarum sectarum. Imo etiam inter ipsos Calvinistas mistos non creditur esse consensio in fide, quidquid sit de externa specie religionis. Ergo loquendo in sensu, qui ad praesentem causam faciat, nullo modo subsistere potest quod rex ait, fere dimidiam orbis Christiani partem in suam consensisse religionem.
spacer
11. Quapropter Lutherus, Calvinus, et alii haeresiarchae huius temporis, libere, ne dicam impudenter, respondent saepe id quod bonum est paucioribus approbari, ideoque non esse notam verae ecclesiae aut fidei, quod sit in multitudine gentium et consensione populorum approbata. Sic enim fertur scripsisse Luthernm in lib. De Notis Eccles. in praefatione Institutionum, diabolum iuxta Dei ecclesiam sacellum longe maius et amplius condidisse, et Calvinus sic excusabat paucitatem suae congregationis, quia vix unquam ita bene se habuerunt res humanase, ut pluribus placerent meliora. Et similia habent Magdeburgenses Centuriae I. Verumtamen (quod in omnibus controversiis huius temporis maxime considerandum est) isti novi haeretici in omnibus suis dictis et responsis, antiquos haereticos imitantur, quod est magnum sui erroris signum, unde non aliter illis obviandum existimo quam verbis patrum qui antiquos haereticos confutarunt. Augustinus, libro De Unit. Eccles., c. 2, sic habet: Inter nos et jaeretocps quaestio est, ubi sit ecclesia. Quid ergo facturi sumus? In verbis nostris eam quaesituri, an in verbis capitis sui domini nostri Iesu Christi? Puto quod in illius verbis eam quaerere debemus, qui veritas est et optime novit corpus suum. Et cap. 3: Non audiamus: Haec dico, haec dicis, sed audiamus, haec dicit Dominus; sunt certe libri dominici, ibi quaeramus ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram. Quasi dicat, in divina scriptura Christi ecclesiam per totum orbem diffusam praedicari, et ideo blasphemias haereticorum contemnendas esse, qui daemonis ecclesiam illam audent appellare. Et c. 9, refert Donatistas convictos, dixisse ecclesiam Christi in principio in toto orbe fuisse, postea vero periisse, propter liberas et pravas hominum voluntates. Quibus Augustinus respondet, Quasi vero nescierit spiritus Dei futuras hominum voluntates, quis hoc insanissimus dixerit? Eur ergo non hoc potius praenunciavit futurum, quod de voluntatibus hominum sciebat futurum &c. Et cap. 13, sic scribit: Inquiunt. Ista credimus, et completa esse confitemur; sed postea orbis terrarum apostatavit, et sola remansit Donati communio (vel, mutato nomine, Anglicana vel Calviniana secta). Hoc nobis legant (ait Augustinus), et nihil resistimus. Si autem non ea de scripturis sanctis legunt, sed suis contentionihus persuadere conantur, credo illa quae in scripturis legimtur, non credo ista quae ab haereticis vanis dicuntur. Et, c. 15, similibus verbis refellit haereticorum calliditatem, volentium convertere verba Dei a veritate, in qua ipsa sunt, adperversitatem, in qua ipsi sunt. Et deinde respondet ad quasdam scripturas, quas haziretici ad sua conventicula accommodabant. Ac tandem, c. 19, concludit: Omissis ergo illis morarum tendiculis, ostendat ecclesiam, vel in sola Africa, perditis tot gentibus, retinendam, vel ex Africa hi omnibus gentibus reparandam atque adimplendam, et sic osteadat, ut non dicat: Verum est, quia hoc ego dico, vel quia hoc dixit ille collega meus, vel illi &c.
spacer 12. Idem ergo nos Luthero respondemus, cum dicit in suis sectariis esse ecclesiam, ut nobis illam ostendat. Nam illi non credimus, neque ullo modo credibile est Deum aedificasse ecclesiam contra ecclesiam a se conditam, et cui perpetuam protectionem promisit, praesertim cum nullum indicium divini spiritus, sed humanae ambitionis et libertatis in auctore illius synagogae apparuerit. A Calvino etiam probationem eorum quae vane dicit postulamus, et praeterea addimus satis superbiam suam ostendere, cum iudicium suum multitudini et auctoritati tot patrum antiquitate sapientia et sanctitate illustrium temere audet praeferre. Unde tamen dicimus, licet comparatione vulgi interdum meliora a paucioribus approbentur, nihilominus ea quae a pluribus sapientibus ut meliora probantur, ab omni viro prudente talia esse censenda, et contraria reprobanda. Quod longe certius est, quando talis approbatio non humana tantum, sed divina stabilitur auctoritate. Hoc autem modo approbata est in scriptura sancta, et a sanctis patribus ecclesia catholica per totum orbem diffusa, a qua longissime distant haereticorum conventicula, ideoque nec catholica esse, nec nominare possunt.

CAPUT 16
QUOMODO VERUM SIT ECCLESIAM CATHOLICAM ESSE PER TOTUM ORBEM DIFFUSAM

SUMMARIUM

1. Ratio dubitandi.spacer2. Confirmatio. spacer3. Ad rationem dubitandi respondetur.spacer4. Duobus modis potest ecclesia esse per totum orbem diffusa.spacer5. Ecclesia dicitur universalis universalitate iuris et facti.spacer6 - 7. Amplitudo ecclesiae per orbem varias potest habere vicissitudines.spacer8. Promissiones de praedicatione evangelii per orbem adhuc non sunt integre consummatae.spacer9 - 10. Universitalitatem ad catholicissimum sufficientem iamdudum ecclesia adepta est. spacer11. Incepisse ecclesiam habere praedictam universalitatem a tempore Constantini probabile est.spacer12 - 13. Ad catholicismum ecclesiae non est opus ut caeteras sectas universalitate excedat.spacer14. Satisfit ultimae obiectionis parti.spacer15 - 18. Ecclesia catholica in medio etiam persecutionum suum splendorem retinuit.spacer19. Nulla secta potest ita per orbem diffundi ut verisimiliter catholica existimetur.spacer20. Prima ratio.spacer21. Secunda ratio.spacer22. Tertia ratio. spacer23. Haeretici non habent spiritum propagandi fidem.spacer24 - 25. Solicitudo reducendi haereticos est ecclesiae necessaria. Obiectio quaedam diluitur.

T vel ipsis etiam catholicis satisfaciamus, non est omittenda hic alia obiectio, quam attigit Augustinus, epist. 48, quia orbis Christianus catholicus, seu Romanus, modica pars est totius mundi. Quomodo ergo potest hsec ecclesia ex eo catholica nominari, quod mundum occupet universum? Assumptum facillime demonstrari potest: nam paulo superius concedendum duximus, multitudinem schismaticorum et haereticorum fere dimidiam partem Christiani orbis occupare. Ultra hos vero sunt in mundo Mahometani, qui soli fortasse tot plagas mundi possident quot illi qui sub nomine Christi fidem profitentur, sive falsam sive veram. Deinde gentiles etiam et idololatrae multas et magnas mundi provincias occupant. Iudaei etiam per innumeras alias mundi partes vagantur. Ergo dubitari non potest quin respectu totius mundi valde limitata et restricta sit ecclesiae Christi amplitudo. Ergo non potest titulo universitatis catholica nominari.
spacer 2. Et augetur difficultas, quia non est contra ecclesia veritatem, ut persecutionibus aut schismatibus ita opprimatur, ut aliquando in minori parte confitentium Christum vera fides perseveret. Accommodatum exemplum est de tempore, in quo per Arianam haeresim ita afflicta fuit, ut vere universum orbem Christianum occupaverit Arianismus, fere pro illa tempestate obruit Christianismo, ut constat ex Hilario, libro Cont. Auxent., et Hieron., libro Contra Luciferian., ubi col. 13: Tunc Usiae nomen abolitum est, tunc Nicenae fidei damnatio conclamata est. Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est. Unde Gregorius Nazianz., orat. 25, ad Arianos, qui de multitudine gloriabantur, sic inquit, Ubi tandem sunt qui paupertatem nobis exprobrant, opesque suas insolenter iactant, qui ecclesiam multitudine definiunt, ac parvum gregem aspernantur? In quibus verbis et concedere videtur eo temporc fuisse parvum numerum fidelium prae multiludine haereticorum convenientium etiam in eodem errore, et consequenter videtur negare multitudinem pertinere ad notas ecclesiae, ul ibi etiam notat Billius. Imo videtur alludere ad verba Christi, Lucae 12, Nolite timere, pusillus grex, et ex illis verbis colligere ad veram ecclesiam parvum gregem sufficere, quod haeretici huius temporis libenter recipiunt, ut de paucitate glorientur, addentes illud Matth. 7, Intrate per angustam portam, et infra, Quam angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt, qui inveniint eam.
spacer
3. Ad priorem partem responderi potest primo nomen catholicae non esse impositum ecclesiae ad distinguendam illam a gentilismo, paganismo, vel Iudaismo, nam sub nomine Christianorum seu ecclesiae Christianae ab his omnibus satis distinguebatur. Sed impositum esse illi hoc nomen ut ab haereticorum sectis discerneretur. Nam licet haeretici, quoad veritatem fidei Christiani non sintm tamen quia non omnino Christum negant, sed eum suo modo colunt et confitentur, idcirco peculiarem modum infidelitatis sub nomine Christiano habent, et ideo (ut ex patribus notavimus)a dditum est fidei vere Christianae cognomen catholicae, quo a sectis haereticorum distingueretur. Atque hinc fit, ut ex vi talis nominis et rationis eius non sit necessarium ut amplitudo ecclesiae omnium infidelium multitudinem superet, sed satis est ut suo modo sit dispersa per universum orbem, et quod in hoc excedat quamcumque haereticorum sectam.
spacer 4. Deinde ad hoc magis explicandum advertimus duobus modis intelligi posse, ecclesiam Christi debere esse per totum orbem diffusam, scilicet vel iure et institutione ac potestate, vel facto et actuali (ut ita loquar) possessione. Priori modo manifestum est ecclesiam Christi, ex quo instituta fuit, catholicam et universalem fuisse, tum quia pro toto mundo instituta est, et non sicut synagoga pro quadam natione; tum etiam quia ex tunc accepit ius praedicandi fidem Christi per universura mundum, iuxta illud, Praedicate evangelium omni creaturae, Marci ultimo, et illud: Eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Tum denique quia habet potestatem in terris ad gubernandum universum orbem in iis quae ad salutem animae spectant, vel ad illam referuntur, iuxta illud: Qui ecclesiam non audierit, sit tibi tanquam ethnicus &c., Matth. 18, et illud, Pasce oves meas, Ioan. 21. Haec ergo universitas ecclesiae, quam iuris seu suffcientiae vocare possumus, sufficere poterat ut vere catholica diceretur. Imo Augustinus, lib. II Contra Petil.. c. 38, cum obiecisset Petilianus, Si vos tenere catholicam dicitis, catholicun illud est, quod Graece dicitur unicum sive totum, ecce in toto non estis, qui in partem cessistis, respondet Augustinus catholicum idem significare quod secundum totum, unde catholicae nomen accepit, dicente ipso domino, Eritis mihi testes &c., et concludit: Ecce unde catholica vocatur. Quare videtur ecclesia accepisse hoc nomen ab apostolis priusquam fides esset cum effectu per totum mundum disseminata. Prius enim apostoli symbolum condiderant quam per diversas mundi partes distribuerentur.
spacer 5. Nihilominus non solum propter ius, sed etiam propter factum et possessionem (ut sic dicam) ecclesia illud nomen accepit. Sciebant enim apostoli promissionem Christi esse infallibilem, et non multo post fuisse implendam, et ideo ita de illa statuerunt, ac si iam actu mundum occupasset, quia, in moralibus quod parum distat nihil distare videtur, et maxime apud illos qui per fidem rem futuram tanquam iam factam aestimabant. Post illorum vero praedicationem amplitudo catholicae ecclesiae in re ipsa esse coepit, ita ut veluti oculis cerni posset. Unde Augustinus, loco proxime citato, post illa verba, Ecce unde catholica vocatur, subiungit: Sed clausis oculis offenditis in montem, qui ex parvo lapide secundum prophetiam Danielis crevit, et implevit universam terram. Sentit itaque Augustinus, sentiuntque alii patres supra allegati, prophetias de ecclesia Christi futura per universum orbem diffusa, promissionesque de fundanda et stabilienda eadem ecclesia a Christo factas, impletas iamdudum fuisse. Quo autem tempore incoeperit, et qua certitudine id constare possit, non est facile explicare.
spacer 6. Igitur ulterius animadvertendum est hanc diffusionem ecclesiae catholicae per universum orbem, quoad maius vel minus augmentum varios posse sortiri status amplitudinis ecclesiae, nec esse certum apud sanctos patres et scripturae expositores, an prophetia et promissiones de hac ecclesiae universalitate omni ex parte sint iam impletae, vel aliquid supersit implendum, quod usque admundi finem vel prope illum relinquatur consummandum. Nam quod Christus dominus dixit, Matth. 24., Praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet consummatio, Hieronymus et Beda intelligunt de mundi consummatione, et significant illam praedictionem nondum fuisse impletam. Imo indicat Hieronymus complementum illius futurum esse signum iudicii appropinquantis, ac proinde adeo cumulatam ecclesiae extensionem usque ad finem mundi, vel tempus illi propinquum, non esse adimplendam.
spacer 7. In quam sententiam inclinat etiam Augustinus, lib. De Unit. Eccl., c. 17, ubi tractans eadem Christi verba, dicit, Ipsa fides omnium gentium nondum impleta est. Et infra, accommodans parabolam seminantis bonum semen in agro suo, Matth. 13, subnectit, Hunc agrum esse mundum in quo verbum Dei fructiflcat et crescit, ut dicitur ad Colos. 1, usque ad messem, id est usque ad finem mundi. Idem vero Augustinus, epistol. 78 ad Hesichium, interpretatur superiora verba Christi negative tantum, scilicet, Tunc veniet consummatio, id est, antequam praedicetur evangelium in toto mundo non veniet. Quanto autem tempore post consummatam evangelii praedicationem per totum orbem, incertum (inquit) est. Unde etiam est incertum quo tempore integre sit implenda illa promissio de diffusione evangelii et fidei seu ecclesiae per totum mundum. Pro certo vero habuit ibidem Augustinus suo tempore nondum fuisse impletam illam promissionem, dicens, Si ergo susciperent hunc laborem servi Dei, ut peragrato orbe terrarum, quantum possent colligerent quod remaneret gentium ubi nondum est evangelium praedicatum, hinc advertere utcumque possemus, quantum hoc tempus longe sit a fine seculi. Quod etiam latius confirmat epist. 80, circa finem, quia suo tempore innumerabiles gentes (ut ait) erant, quibus nondum praedicatum fuerat evangelium.
spacer 8. Quod argumentum etiam convincit usque adhuc non esse completas integre illas promissiones, quia nostra aetate novus mundus (ut aiunt) et vasstissimae provincise, quibus evangelium non erat praedicatum, inventae sunt, pro quibus ad fidem convertendis videmus a servis Dei loca inaccessibilia peragrari, et ecclesias denuo in eis fundari. Hinc ergo recte concluditur ecclesiam catholicam non ideo dici per totum orbem diffusam, quia in toto universo et omnibus provinciis eius illa diffusio ecclesiae iam facta sit. Imo addit Augustinus, dicta epist. 80, Licet in omnibus gentibus ubi nondum est ecclesia, oporteat ut aliquando sit, non tamen oportere ut omnes qui ibi fuerint credant, quia omnes gentes promissae sunt, non omnes homines omnium gentium, non enim omnium est fides. Ex his ergo omnibus valde incertum relinquitur quando incoeperit ecclesia habere in re, et non tantum in spe, illam universalitatem, quam nomen catholicae denotat. Item incertum est quanta ecclesiae amplitudo et multiplicatio ecclesiarum per varias orbis provincias fuerit ad eumdem effectum necessaria. Denique multo magis incertum est quam numerosam hominum multitudinem eadem proprietas requirat, ut in re ipsa existat.
spacer 9. Nihilominus certum esse debet ex communi sensu omnium patrum, ita intelligentium scripturas, ecclesiam catholicam consecutam esse non solum nostris temporibus, sed etiam multis retro saeculis statum (ut sic dicam) universalitatis sufficientis ut dicatur per totum orbem diffusa. Nam praeter praedictionem prophetarum et promissiones Christi, Paulus iam suo tempore dixit de apostolorum praedicatione, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quod licet Augustinus interpretetur esse prophetiam de futuro prolatam per verbum praeteriti propter certitudinem, nihilominus Hieronymus intelligit iam tunc fuisse ahquo modo impletam, et est consentaneum contextui Pauli in eodem loco et aliis; Nam ad Colos. 1, de evangelio dicit, Pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis. Deinde certum est ita crevisse ecclesiam usque ad tempora Augustini et aliorum patrum, ut simpliciter dici posset per totum orbem diffusa, sicut ipsi loquuntur. Ergo saltcm eo tempore iam dictum statum habebat, ut ipsi praedicant. At illum etiam retinuit, vel potius in eo crevit usque ad Grcgorium, ut ex supradictis et ex epistolis eiusdem Gregorii ad episcopos orientis, et variarum provinciarurm occidentis colligitur. Ab illo autem tempore usque ad nostram aetatem eumdem statum non amisit, sed potius per plures et novas provincias auctum esse conspicimus, licet in quibusdam aliis diminuta fuerit. Ergo simpliciter verum et certum est, ecclesiam catholicam esse per totum orbem diffusam. Et quamvis non possimus cum certitudine designare tempus in quo coepit habere consummatum hunc statum universalitatis, non refert: satis est enim ut certo constet a principio in hunc finem fuisse institutam, et intra aliquot annos statum illum sufficienter obtinuisse, prout secundum ordinem providentiae divinae expediebat.
spacer 10. Et eadera ratione, licet non possint certo designari terrmini huius amplitudinis, nihilominus dicere possumus post sufficientem evangelii praedicationem, necessarium fuisse catholicam ecclesiam habere in mundo splendorem quemdam universalem quo posset eius dignitas et maiestas cognosci, et ab haereticorum turbis discriminari. Hoc enim imprimis pertinuit ad excellentiam regni Christi, quod non solum in caelo, sed etiam in terra promissum est, quamvis in terra ipsum non esset futurum terrenum seu temporale, sed coeleste seu spirituale. Deinde, quia ecclesia est a Christo instituta propter salutem hominum, ut per eam multo universalius et abundantius quam antea, omnibus tam Iudaeis quam gentibus, communicaretur, et ideo oportuit ut statim cresceret, ita ut intra breve tempus in praedicto statu constitueretur, in quo, quantum est de se, omnibus mundi regionibus, vel saltem earum maiori et principaliori parti, prodesse posset. Ad hunc autem finem necessarium fuit ut statim seu quam primum morali modo posset, toti mundo innotesceret. Nam sicut Augustinus, ep. 48, col. 10, id urget, Quomodo confidimus ex divinis litteris, accepisse nos Christum manifestum, si non inde accepimus et ecclesiam manifestam? ita et nos asserimus non potuisse Christum in mundo regnare, nisi fides credentium per totum mundum esset diffusa.
spacer 11. Dici autem cum magna probabilitate potest coepisse ecclesiam habere hunc statum saltem a tempore Constantini imperatoris, in quo, concessa ecclesiae publica pace, templa etiam et ecclesiae publice aedificari coeperunt, et apostolica sedes condignum honorem et splendorcm habere incoepit, et generalia concilia congregari potuerunt, et in reliquis omnibus quae ad maiestatem ecclesiae Christi spcctant, coepit ecclesia ab universo orbe, qui tunc agnoscebatur, publice cognosci ut unum corpus mysticum, et una spiritualis respublica, ad universam curam et salutem animarum instituta. Atque hanc nostram coniecturam videtur insinuasse Augustinus, concione secunda in Psalm. 103, ubi exponens verba illa, Super montes stabunt aquae, de diluvio persecutionum nascentis ecclesia illa intcrpretatur, dicens, Fuit enim tempus aliquando, quo terram Dei, ecclcsiam Dei, cooperuerimt aquae persequentium, et ita cooperuerunt ut non apparerent, neque ipsi magni, qui sunt montes. Quando enim ubique fugiebant, quomodo non minus apparebant? Et infra, Cooperuerunt eos aquae, et super illos stbant, et dicebant, Preme, preme, et praevalehant super martyres, et fugiebant ubique Christiani, et fuga quadam occultabantur apostoli. Postea vero interrogat, Sed quandiu? Respondet, Audi quod sequitur, Ab increpatione tua fugient, et hoc factum est, fratres. Ab increpatione Dei fugerunt aqucae, hoc est, a pressura montium recesserunt. Iam montes ipsi extant Petrus et Paulus. Quomodo eminent? Qui ante a persecutorihus premebantur, nunc ah imperatorihus venerantur. Fugerunt enim aquae ab increpatione Dei, quia cor regum in manu Dei deflexit quo voluit,iussit per eos pacem dari Christianis, emicuit et eminuit auctoritas apostolica. Numquid quando supra erant aquae, montium defecerat magnitudo? Sed tamen ut omnes viderent eminentiam montium, per quos montes salus esset generi humano (quia levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi), ab increpatione Dei fugerunt aquae, a voce tonitrui tui formidabunt, iam quis non terreatur a voce Dei? Per apostolos, per scripturas, per nubes eius, conquievit mare, formidaverunt aquae, nudati sunt montes, iussit imperator. Sed quid iussisset, nisi Deus tonuisset? Quia voluit Deus, illi iusserunt, et factum est. Haec elegantissime et sapienter Augustinus, quibus satis manifeste declarat quo tempore coeperit ecclesia catholica habere statum suo nomini consentaneum. Et obiter advertendum est, non tribuere hunc statum ecclesiae imperatori tanquam auctori eius, sed tanquam removenti impedimenta et pacem tribuenti; imo nec numerare imperatorem inter montes ecclesiae, sed apostolos, utique in suis successoribus, et specialiter dicit, Extant Petrus et Paulus, per quos sine dubio sedem apostolicam intelligit, et ad eamdem pertinet illa i interrogatiom Quomodo eminent? quia in illa sede fundata est ecclesia, quae tunc coepit statum, ut dixit, suo nomini consentaneum habere.
spacer 12. Atque hinc satisfactum est priori parti obiectionis. Concedimus enim non pertinere ad universitatem ecclesiae per nomen catholicae explicatam, ut in ea sit maior hominum multitudo quam in falsis sectis. Nam hoc nullibi ei promissum est, et pendet ex altissimo Dei consilio in sua praedestinatione. Et quantum ex scripturis colligere possumus, divino consilio potius permissum est plures esse in mundo malos quam bonos, infideles quam fideles, imo fortasse eiiam intra ipsam ecclesiam plures peccatores quara iustos. Unde Augustinus, dicta ep. 48, col. 43 et 14, in simili difficultate, ecclesia (inquit) est de cuius paucitate dicitur, Arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant in ea. Et rursus ipsa est de cuius multitudine dicitur, Sic erit semen tuum sicut stellae caeli, iidem quippe fideles sancti et boni, et in comparatione plurimorum malorum pauci sunt, et per se ipsi multi sunt, qui ab oriente et occidente veniunt &c. Et infra, Itaque et totus mundus in maligno positus est propter zizania quae sunt per totum mundum, et Christus propitiator est peccatorum nostrorum et totius mundi propter triticum, quod est per totum mundum. Et infra id declarat per comparationem areae in qua frumenta pauca sunt comparatione palearum, tamen multa sunt per se ipsa, et congreganda a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum &c. Idem tradit Contra Faust. XIII.16, et optime lib. XX, cuius haec sunt ultima verba: Agnoscenda est paucitas illa, quam dominus praecipue commendat in ingenti atque innumerabili multitudine orbe diffusa. Quae paucitas tanquam granorum in comparatione multitudinis palearum paucitas dicitur, per se autem ipsam tantam massam frumenti facit, ut omnes probos et reprobos vestros, quos pariter veritas reprohat, incomparabili multitudine superet. Comparat enim ecclesiam ad unam particularem sectam haereticorum, et dicit non solum ecclesiam esse ampliorem, sed etiam solos ecclesiae iustos incomparabiliter superare omnes haereticos talis sectae, quod mihi verisimillimum est, simili comparatione facta ad quamcumque haeresim, quamvis ad praesentem causam non sit necessarium.
spacer
13. Itaque non refert pauciores esse in ecclesia fideles quam sint infideles in omnibus sectis gentilium, paganorum, Iudaeorum et haereticorum, quia de hac comparatione nihil est revelatum vel promissum, neque ad universitatem ecclesiae catholicae pertinet, ut in numero vel personarum, vel populorum, provinciarum, aut regnorum infideles excedat, sed solum ut sit in se amplissima, et per totum orbem diffusa. Unde Augustinus, Contra Petilian., qui paucitatem Donatistarum ad ecclesiam catholicam suffcere volebat, respondet, lib. II contra illum, cap. 45: Timuisti comparatam multudini vestrae multitudinem orbis terrarum, et ad paucitatis laudem per angustam viam gradientis te conferre voluisti. Utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam viam te contulisses, profecto conspiceres eamdem paucitatem esse in ecclesia omnium gentium, sed paucos dici iustos comparatione multorum iniquiorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetes, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. Et simili fere modo, in ep. 48, colum. 9, ad Vincentium dicentem comparatione totius mundi modicam esse partem Christianorum, respondet, Non vis attendere, aut te nosse dissimulas, in quam multas iam barbaras nationes tam parvo tempore venerit evangelium &c.
spacer 14. Ex dictis etiam facile est respondere ad alteram partem obiectionis factae. Iam enim cum Augustino declaratum est, quae paucitas commendetur in grege Christi. Quanquam aliis etiam titulis et rationibus grex Christi potuerit dici pusillus comparatione infidelium, vel si dicatur de praedestinatis comparatione reproborum, scilicet, vel ob humilitatis devotionem, ut dixit Beda, lib. I.4 in Lucam, c. 54, vel propter abiectionem conditionis discipulorum qui tunc Christum audiebant, quia erant pauperes et infimae conditionis, vel quia ob voluntariam paupertatem, vel glorisae mundi abnegationem servi Christi in mundo tanquam viles reputantur. Constat etiam augustam et arctam viam non repugnare cum ecclesiae amplitudine, quia Christus illam arctam viam toti mundo proposuit, et ita eius ecclesia, quamvis sit per totum obem diffusa, per illam augustam portam intrare contendit. Et, licet pauci sint qui conantur intrare comparatione infidelium, tamen simpliciter sunt multi ex diversis provinciis totius orbis vocati, et similiter, quamvis pauciorcs sint qui intrant quam qui conantur intrare, tamen etiam illi priores sunt satis multi, et ex toto orbe vocati. Et praeterea non ex illis solis constat ecclesia Christi, in qua non solum praedestinati sunt, sed etiam reprobi, nec tantum boni, sed etiam mali.
spacer 15. Denique etiam constat ex dictis non esse inconveniens quod ecclesia catholica, propter insurgentes haereses et alias persecutiones, multum interdum deprimatur, vel etiam minuatur. Quia non solum hoc non repugnat praedictionibus vel promissionibus factis ecclesiae Christi, verum potius illud ipsum saapius a Christo praedictum est, pertinetque ad arctam viam quse ducit ad vitam. Unde Beda, exponens illud Marci 6, Erat navis in medio mari &c., ait per illam navem labores sanctae ecclesiae designari, quia nonnunquam ecclesia tantis gentilium pressuris nom solum afflicta, sed foedata est, ut, si fieri posset, redemptor ipsius ad tempus eam deseruisse videretur. Addendum vero est, ex quo ecclesia catholica per universum mundum diffusa esse coepit, nunquam propter persecutiones vel haereses insurgentes ita splendorem suum et quasi possessionem amisisse, ut desierit esse sufficienter per totum orbem terrarum illustris et diffusa. Hoc significavit Augustinus, dicta ep. 48, col. 12, dicens, Ipsa est quae aliquando obscuratur, et tanquam obnubilatur multitudine scandalorum, quando peccatores intendunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde, sed etiam tunc in suis firmissimis eminet. Possetque hoc facile ostendi ex promissionibus Christi, et ex perpetua traditione et successione ecclesiae catholicae ac Romanae, nisi, in c. 5, de visibili ecclesia id satis esset demonstratum.
spacer 16. Atque ex hoc fundamento respondet Augustinus ad exemplum adductum de tempore Arianase haeresis, dicens, Tale tunc erat tempus, de quo scripsit Hilarius &c. Et infra, Quis enim nescit illo tempore obscuris verbis multos parvi sensus fuisse delusos, alios autem timore cessisse, et simulate consensisse? Et infra, Quanquam et illi qui tunc firmissimi fuerunt, et verba haereticorum insidiosa intelligere potuerunt, pauci quidem in comparatione caeterorum, sed tamen etiam. ipsi quidam pro fide fortiter exulabamt, quidam toto orbe latitabant. Ac sic ecclesia, quae per omnes gentes crescit, instrumentis dominicis conservata est, et usque in finem, donec omnino gentes omnes etiam barbaras teneat, conservabitur. In quibus verbis videtur Augustinus concedere fuisse illo tempore fideles in minori numero quam essent Ariani haeretici, et nihilominus ecclesiam fuisse conservatam in sua universitate per totum orbem. Quod ex hypothesi verissimum est propter omnia superius dicta, et quia etiam tunc ecclesia catholica fundata mansit in petra firmissima, et habens red potestatem universalem, et catholicos sibi subiectos per totum orbem dispersos., Nam quod illi pauciores interdum sint nihil refert, praesertim ad breve tempus. Eo vel maxime quod semper illa ecclesia retinuit auctoritatem concilii Nicsani, et continuationem cum antiqua ecclesia, cuius splendorem etiam participabat tanquam eadem cum illa.
spacer 17. Atque haec eadem responsio locum habet in tempore persecutionis Antichristi. Imo in eo videtur magis necessaria, quia tota illa occultatio et diminutio ecclesiae videtur a Christo domino praedicta. De tempore autem Arianae haeresis verisimilius existimo nunquam haereticos, etiam numero, catholicos superasse. Nam licet in Ariminensi conciliabulo maior pars episcoporum ab Arianis decepta fuerit, et ideo Hieronymus dixerit ingemiscentem orbem terrarum se Arianum miratum esse, nihilominus ille error non fuit animo haeretico, ut idem Hieronymus et Augustinus significant, et Ambrosius, lib. III De Fide,. c. ult. Et ideo fere omnes, fraude intellecta, statim veram fidem profiteri clareque docere coeperunt. Deinde haec fortasse in oriente maior esset multitudo haareticorum, non tamen in occidente, nec simpliciter in toto orbe. Id enim aperte Basilius testatur, ep. 72 ad Evaisenenses, scribens, State in fide, ipsum orbem inspicite, et videte quam modica sit ea portio, quae hoc morbo laborat. Reliqua vero ecclesia, quie an orbis finibus usque ad fines evangelium recepit, sanam hanc et rectam doctrinam sectetur. Athanasius etiam in epist. synodica ad Iovinianum imperatorem, quam refert Theodoret., lib. IV Histor., c. 3, loquens de fide definita in concilio Nicaeno, inquit: Huic omnes ubique ecclesiae assensae sunt, ut Hispaniae, Britanniae, Galliae, Italiae totius &c., et post plures alias numeratas subdit: Orientis denique ecclesiae, exceptis paucis qui sectae favent Arianae;. Nam istarum omnium re ipsa explorate cognitam habemus sententiam, litterasque ab illis accepimus, proque certo scimus, Auguste sanctissime, non tamen praeiudicium inde potest orbi terrae fieri universo. Ac proplerea Hilarius supra beatos et gloriosos vocat Galliae et Britanniae episcopos, qui apostolicam fidem perfecte retinerent, et suo exemplo multos orientales episcopos ad saniorem mentem reducerent. Unde etiam eo tempore veri fideles nomen catholicorum retinuerunt.
spacer 18. Atque ita intelligi potest quod Nazianzenus dicit de haereticis volentibus catholicam fidem multitudine credentium metiri. Fortasse enim in sua civitate vel episcopatu plures erant Ariani quam catholici, et ex illa multitudine clarum est non esse catholicam fidem colligendam, sicut, licet fortasse nunc in Anglia plures sint haeretici quam catholici, nullum inde sumetur signum catholicae fidei, praesertim quia, licet contingeret haeresim multum diffundi, nunquam haberet signum catholicae ecclesiae ex defectu aliarum conditionum, ut supra dixi, et ibi notat Billius.
spacer 19. Unde concludo ultimo, nunquam haeresim aliquam ita posse per universum diffundi, vel cum talibus circumstantiis in numero sectatorum eius augeri, ut inde possit verisimiliter existimari illam esse fidem catholicam, sed potius semper contrarium posse cum sufficienti certitudine constare ex defectu modi universitatis, fidei catholicee promissae. Hoc posset sufficienter probari per exempla omnium haeresum quae hactenus fuerunt. Nam quod omnibus haereticorum sectis in temporibus praeteritis accidit, credendum est in caeteris eventurum: nam eadem ratio limitationis (ut sic dicam) seu determinationis ad limitatum locum, aut gentem, vel paucitatem sectariorum in omnibus invenitur.
spacer 20. Est autem prima ratio, quia omnis haeresis introducitur per defectionem a catholica fide, et consequenter deviat a certa regula credendi, ideoque nunquam potest universaliter persuaderi tanquam vera et indubitata fides. Hoc eleganter indicavit Augustinus, libro De Pastoribus, cap. 8, ubi cum dixisset varias haereses esse in variis provinciis, quae se invicem non cognoscunt, catholicam vero ecclesiam cum omnibus esse ubique et omnes nosse, quia in omnes diffusa est, subiungit, Illa (id est catholica) sic est tanquam vitis crescendo ubique diffusa, illi stcent tanquam sarmenta inutilia agricolae falce praecisa merito sterilitatis suae, ut vitis putaretur, non amputaretur. Sarmenta ergo illa, ubi praecisa sint, ibi remanserunt, vitis antem crescens per omnia sarmenta sua novit, quce in illa remanserunt, et iuxta se, quae de illa praecisa sunt; inde tamen revocat errantes. Quse verba sunt valde notanda: nam et differentiam inter catholicam fidem et quamcumque particularem sectam et rationem propositam recte declarant. Eamdemque rationem habet fere eisdem verbis Augustinus, lib. IV Contra Crescon., c. 60, ubi refert Cyprianum, lib. De Unit. Eccl., dicentem ecclesiam ramos extendere per universum mundum. De haeresibus autem adiungit Cyprianus: Non nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt, et cum haereses et schismata postmodum nata sint, dum conventicula sibi diversa constituunt, veritatis caput atque originem reliquerunt. Unde merito colligit non posse in nomine Christi congregari, nec cum universa fraternitate convenire.
spacer 21. Et hinc oritur altera ratio, quam ibidem Cyprianus attingit, dicens, Haereses factae sunt, et fiunt, dum perversa mens non habet pacem, dum perfidia discordans non tenet unitatem. Nam hinc fit ut qui concordiam cum ecclesia deserunt, inter se concordes non sint, quod etiam (ut supra dixi) provenit ex defectu fundamenti, quia cum in credendo non nitantur regula a Deo tradita, sed proprio iudicio et opinione, necesse est ut si aliquantulum durent vel multiplicentur, statim in varias sectas descindantur, quoniam visiones cordis eorum frustrantur eos, ut idem Cyprianus ibidem dixit, ideoque non perseverant, nec extenduntur cum illa unanimitate quam fides catholica requirit. Quod declaravit optime Augustinus, lib. De Pastorib., c. 8, ubi accommodat ad haereticos verba Ezechiel. 24, Super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et addit, Non omnes haeretici per totam faciem terrae, sed tamen haeretici per totam faciem terrae. alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt, ipsi se non noverunt. Alia secta in Africa., alia haeresis in oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia. In diversis locis sunt diversi, sed una mater superbia omnes genuit, sicut una mater nostra catholica omnes Christianos fideles, toto orbe dliffusos. Non ergo mirum si superbia parit dissensionem, charitas unionem. Unde idem Augustinus, ep. 48, ad haeresim etiam accommodat iilud Canticor. 1, Si ignoras te, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos, et sic exponit: Nisi cognoveris temetipsam, exi tu, non ego te eiicio, sed exi, ut dicatur de te: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, exi tu in vestigiis gregum, non in vestigiis meis, sed in vestigiis gregum, nec unius gregis, sed diversorum gregum et errantium. Et pace haedos tuos, non sicut Petrus, cui dicitur. Pasce oves meas, sed pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris, ubi est unus grex et unus pastor.
spacer 22. Addere denique possumus tertiam rationem, quia in secta haereticorum non invenitur spiritus propagationis fidei (ut sic dicam), sine quo fides ipsa catholica nunquam crevisset, nec per totum mundum fuisset diffusa, quia fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Et ideo in Christi ecclesia, ut catholica esset, necessaria imprimis fuit potestas universalis praedicandi evanglium per universum orbem, quam Christus illi dedit simul cum praecepto praedicandi fidem suam in toto mundo, Matth. 28, Marc. 16, et Act. 1. Et hoc modo asserit Paulus, ad Galat., cap. 1 , sibi fuisse creditum evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis; et 2 Corint. 5: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos. Deinde fult necessarius spiritus propagationis fidei huic potestati conformis, tum ad efficaciam praedicationis, tum ad concipiendum affectum, et sollicitudinem trahendi homines ad Christum, et ideo ipsemet dominus apostolis praecepit ut manerent in civitate donec induerentur virtute ex alto, Lucae 24, et Act. 1, quem spiritum maxime ostendit Paulus in suis epistolis, et varia eius dona ad hunc finem data ecclesiae ad Eplies. 4, et 1 Corinth. 12, describit.
spacer 23. Hunc autem spiritum non habere haereticos ita potest declarari, quia duo praecipue ad hanc ecclesiae propagationem pertinent. Unum est ad Christum convertere ethnicos nullo modo credentes in ipsum; aliud est, eos, qui in professione fidei Christi errant et a sua ecclesia exierunt, ad ipsam revocare et in vera fide illuminare. Neutrum horum munerum uspiam exercuerunt haeretici ulli, ncc modo protestantes Anglicani, quantumcumque hoc iactitent et contendant. Nam quoad primum, nunquam haeretici visi sunt fidem novis gentibus praedicare aut ethnicos ad fidem convertere. Testis est Tertullianus, lib. I De Praescrip., cap. 42, dicens, De verbi administratione 1uid dicam, cum hoc sit negotium illis, non ethnicos convertendi, sed nostros evertendi? Et ratio est, quia in illis non est verum Dei verbum, et ideo neque efficaciam verbi habere possunt. Item non ducuntur spiritu Christi, sed proprio, et ideo ruinas potius operantur stantium aedificiorum, quam structionem iacentium ruinarum, ut ibidem Tertullianus dixit. Tandem cum extra ecclesiam sint, potestatem praedicandi fidem Christi habere non possunt, quia haec potestas, ut dixi, data est ecclesiae in apostolis, et in successoribus eorum mansit, et ab eis mitti debent veri evangelii praedicatores, iuxta illud, Quomodo praadicabunt, nisi mittantur? Roman. 10. Et ita in historiis ecclesiasticis observatum est ecclesiam non esse in gentibus diffusam nisi per praedicatores catholicos ab apostolis vel a sede apostolica missos, quod etiam de ipsis Anglis in superioribus ostensum est.
spacer 24. Praeter hanc vero curam propagandi fidem inter ethnicos, necessaria est in ecclesia catholica sollicitudo conservandi illam, et reducendi ad illam omnes qui Christum non omnino abnegantes ab ecclesia deviant. Hoc enim maxime ad eius pastoralem curam et universalem propagationem necessarium est. Unde Augustinus, dicto c. 8 De Pastorib., Catholica (inquit) mater, et ipse pastor in ea ubique quaerit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat confractos, alios ab istis (utique ab haereticis) alios ab illis, non se invicem scientibus. Quomodo autem potest haec cura in secta haeretica inveniri? Cum enim ipsa per defectionem a vera fide increbuerit, et in illa pedem fixerit, quomodo potest alios errantes ad viam salutis reducere? Dices, sollicita saltem erit, alios credentes in Christum in suam rapere opinionem, et sic poterit utique crescere. Respondeo, etiamsi id contingeret, Deo id propter peccata hominum permittente, neutiquam inde tamen posse splendori et amplitudini catholicae ecclesiae praeiudicium afferre, quia portae inferi non praevalebunt adversus eam, ut iam declaravi. Addo, considerata haeresis natura et conditione, id non esse morale, neque ordinarie timeri posse, tum quia cum Deo et veritati repugnet, et negotium sit mere humanum, non potest contra ecclesiae lumen a Deo perfracte aut iamdiu praevalere, tum quia, ut dixi, ipsimet haeretici facile inter se dissentiunt, et ita vim amittunt eamdem sectam per varias regiones disseminandi, tum quia plerumque non incidunt in huiusmodi sectam, nisi vel superbiae, vel ambitionis, aut libertatis spiritu ducti, ideoque de propagatione suae sectae non amplius, quam huic fini, vel ahcui contentioni humanae deserviat, sunt solliciti.
spacer 25. Cuius rei non levem coniecturam faciet lector, si verba illa regis Angliae in fine suae Praefationis relegat, ubi generatim ad principes Christianos loquens se ostendit propagationis fidei sollicitum, precaturque ut Deus sibi et aliis mentem iniiciat serio cogitandi quid ad evangelii plantationem et propagationem praestare teneantur. In quo temporalibus principibus tacite persuadere conatur ut munus pastorale, solis apostolis eorumque successoribus commissum, ut vidimus, sibi arrogent et usurpent. Statim vero ostendit quo spiritu feratur dicens, Deinde ut sceptrorum nostrorum securitati mature prudenterque consulamus, nec Babylonicum monarcham latius serpere patiamur, et alia, quae prosequitur et nunc omitto, quia in lib. III tractanda sunt. Per ea vero quae indicavi satis demonstrat suum studium solum esse coniungendi spiritualem libertatem cum temporali, et temporalem quietem et securitatem in suo schismate comparare: haec enim fere sunt verba eius. Satis igitur ex omnibus dictis nihil catholicum nihilve universale in Anglicana secta deprehendi concluditur.

CAPUT 17
IN ANGLICANO SCHISMATE FIDEM APOSTOLICAM NON ESSE

SUMMARIUM

1. Ab apostolis fides dicitur apostolica.spacer2 - 3. Quid requiratur ut aliqua doctrina dicatur apostolica.spacer4 - 5. Optima regula ad fidem cognoscendam.spacer6. Colligitur fidem Anglicanam non esse apostolicam ex defectu praedictarum conditionum. spacer7 - 8. Quae Anglicana secta cum Romana ecclesia habet communia ad fidem apostolicam pertinet. spacer9. Doctrina symbolorum, prout eam rex interpretatur, certitudinem fidei apostolicae continere non potest.spacer10. Exemplis idem convincitur.spacer11. Apostolica scripta sine apostolico sensu ad fidem non sufficiunt.spacer12 - 14. Sectam Anglicanam secundum propria dogmata apostolicae fidei repugnare videtur.spacer15. Responsio regis ex eius factis impugnatur.

XPLORATUM est apud omnes sacrae doctrinae tractatores illam esse veram et catholicam fidem, id est, doctrinam fide credendam quam apostoli tradideruut, et ideo apostolica fides vocata est, sicut ecclesia etiam universalis apostolica dicitur in symbolo Nicaano. Ob hanc ergo causam rex Angliae non solum se fidei catholicae, sed etiam apostolicae defensorem esse profitetur, et ex consequenti vult sectam Anglicanam, quam solam revera tuetur, fidem esse apostolicam. Quamvis autem ex dictis facile intelligi possit sectam quae catholica non est apostolicam esse non posse, et quae nova est et nupera, antiquitatem apostolicae doctrinae arrogare sibi non valere, nibilominus, ut rem apertius et distinctius demonstremus, et omnibus quae occurrere possunt satisfaciamus, operaepretium visum est speciatim hoc etiam attributum tituli regii refellere.
spacer 2. Primum autem omnium statuendum est duo esse necessaria, ut fides seu doctrina apostolica sit: unum est, ut ab apostolorum praedicatione, et eorum verbis aut scriptis aliquo modo duxerit originem; aliud est, ut per legitimam traditionem seu successionem ad nos usque pervenerit. Primum indicatum est a Paulo, ad Ephes. 2, dicente: iam non estis hospites et advenae, sed estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum. Quod attingens Augustinus, et de his fundamentis intelligens illud Psalm. 86: Fundamenta eius in montibus sanctis, interrogat, Quare fundamenta apostoli et prophetae? Respondet, Quia eorum auctoritas portat infirmiiatem nostram, nimirum, quia et prophetarum praedictione et apostolorum praedicatione, proxime in credendo nitimur. Illud enim apostoli praedicarunt, quod prophetae praedixerunt, et prophetae (inquit Ambrosius ad Ephes. 2) disposuerunt, apostoli fundamenta iecerunt, quae fundamenta non sunt nisi dogmata et doctrina ab eis praedicata. Unde gravissime Irenaeus, III.1 dicit, Non per alios dispositionem salutis nostrae cognovimus quam per eos, per quos evangelium pervenit ad nos, quod quidem tunc praedicaverunt, postea vero per Dei voluntatem in scripturis nobis tradiderunt fundamentum et columnam fidei nostrae futurum. Ratio est, quia fides vel doctrina non denominatur apostolica, nisi quia ab apostolis tradita est, ad eum modum quo solet doctrina vel lex ab auctore denominari, hac tamen observata differentia, quod aliae doctrinae humanae solent ab hominibus tanquam a praecipuis auctoribus sua sibi convenientia desumere nomina, fides autem non ita ab apostolis nomen accepit, sed, sicut lex vetus dicitur Mosayca, a Moyse, non ut auctore, sed ut promulgatore, ita fides Christiana dicitur apostolica ab apostolis non auctoribus, sed primis eius praedicatoribus ac promulgatoribus. Et ideo postquam Paulus in citato loco dixit, aedificati supra fundamentum apostolorum et prophetarum, addidit, ipso summo angulari lapi de Christo Iesu, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. Ipse est enim principale fundamentum et basis omnium fundamentorum quae in eo superaedificantur, et in illum aspicere debemus tanquam in auctorem fidei et consummatorem Iesum, ad Hebr. 42.
spacer 3. Alterum quod proposui de successione legitima, frequentissimum est apud patres, quos magna ex parte retuli cap. 3 et 6, praeesertimque id declarat Irenaeus, lib. III cap. 3, dicens: Traditionem apostolorum in omni ecclesia adest perspicere. Qui vera velint audire, et habemus annumerare eos, qui ab apostolis instituti sunt episcopi in ecclesiis, et successores eorum usque ad nos. Et lib. IV, cap. 43, Eis, qui in ecclesia sunt, presbyteris obaudire oportet, his qui successionem habent ab apostolis, sicut ostendimus, qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placita patris acceperunt. Eamdem conditionem ad discernendam doctrinam apostolicam a peregrina late tradit Tertullianus, lib. De Praescriptionibus Haereticorum, ubi inter alia haec habet, omnes ecclesias apostolicas exhibere aliquem apostolum ibi episcopura constitutum, vel apostolicum virum ibi per a;iquem apostolorum ordinatum, ex cuius successione apostolici seminis traduces habeat. Vocat autem apostolicos viros eos, qui cum ipsismet apostolis conversati sunt et doctrinam, ordinationem et potestatem ab eis acceperunt. ut Titum, Polycarpum, Clementem, et similes. Quoniam vero multa ecclesiaei post illa antiqua tempora institutae sunt, de illis subdit: Tamen in eadem fidec onspirantes, non minus apostolicace deputantur pro consanguinitate doctrinae. Conspirant demum in eadem doctrina per legitimam etiam successionem, quia licet tales ecclesiae nec per apostolos nec per viros apostolicos, id est, immediate ab apostolis missos seu ordidinatos, edoctae fuerint, saltem habuerunt initium per aliquem missum ab alio habente potestatem, ad quem, simul cum illa, doctrina apostolorum pervenerat, ut Anghcana ecclesia coepit per viros missos a Gregorio, Germana a Bonifacio episcopo msso a Gregorio II, et sic de aliis. Nam qui non intrant per hanc portam sine dubio fures sunt et latrones: Ad quos (ut eleganter Tertulianus) blue merito dicendum est: Qui estis? Quando, et unde venistis? Quid in meo agitis non mei? ( nomine ecclesiae loquitur)? Mea est possessio, habeo origines firmas ab ipsis auctoribus, quorum fuit res, ego sum haeres apostolorum, sicut caverunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiuraverunt, ita teneo.
spacer
4. Eodem fundamento utuntur alii patres ad eumdem finem separandi veram doctrinam a falsis erroribus, ut late Vincent. Lirinensis, in suo libro contra profanas haereticorun novitates, et illo utitur saepe Optatus, lib. II Contra Parmenian. Hieronymus, Contra Luciferianos in fine, ubi illi ecclesiae dicit esse adhaeendum, quae ab apostolis fundata usque ad diem hanc durat, et idem significat epistol. 65 ad Pammachium et Oceanum, ubi vel nostrae tempestatis novatores, sicut et sui saeculi veteratores hac urget interrogatione: Cur profers in medium quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Item Ambros., 1 ad Corinth. 4, in principio, dicit, cognosci de aliquo esse pseudoprophetam, quando aliquid tradit a traditione apostolica discordans. Sic etiam dixit de ecclesia Augustinus, lib. I De Symbolo ad Catechumen., cap. 6, Omnes haereses de illa exieunt tanquam sarmenta inutilia de vite praecisa, ipsa autem manet in radice sua, vite sua, id est, in eadem origine quam a principio habuit. Quomodo autem in illa radice maneat, declarat idem August., XXVIII Contra Faust., cap. 2, dicens: Ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta, et infra adiicit, illud evangelium esse credendum, quod a tempore apostolorum non interrupta serie temporum ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Similia habet lib. I Contra Adversarium Legis et Prophetar., cap.10, et lib. De Utilit. Credend., cap. 17. Denique optima est regula tradita ab Origene in praefatione ad lib. Periarchon, Cum multi sint qui se putant sentire quae Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a priorihus sentiant, servetur ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab apostolis tradita, et usque ad presens in ecclesiis permanens; illa sola credenda est veritas, quae in nullo ah ecclesiastica discordat traditione.
spacer 5. Ratione item possumus hoc facile declarare, quia fides apostolica illa tantum est, quae ab apostolis praedicata vel scripta est. Nos autem non audivimus apostolos praedicantes, nec eos scribentes vidimus. Ergo non possumus certo cognoscere doctrinam aliquam esse ab apostolis praedicatam vel scriptam, nisi per manus et ora eorum qui vel eos audierunt et viderint, vel ab his qui apostolos audierunt eamdem doctrinam receperunt, per plures vel pauciores successiones iuxta temporum antiquitatem. Ergo, ut certo constet talem doctrinam omnino puram et eandem durare, necessarium est illam successionem esse continuam et non interruptam. Imo, ut supra, c. 6, dicebam, necessaria est singularis Dei protectio, ut in tam longe repetita temporum et generationum successione integra et illibata et cum summa auctoritate servetur. Haec autem divina protectio promissa non est nisi ecclesiae, quae per legitimam pontificum et fidelium successionem eadem semper existit. Ergo sine huiusmodi serie et successione non potest aliqua fides apostolica existimari.
spacer 6. Ex hoc igitur necessario fundamento ita concludimus: illa fides nunc est apostolica censenda quae ab apostolis praedicata per legitimam successionem ad nos usque derivata est. Sed Anglicana secta neque est ab apostolis praedicata, neque ab illorum doctrina aut traditione legitime derivata est. Ergo non est apostolica fides. De priori propositione satis dictum est. Superest declaranda et probanda posterior, illam enim forte rex Angliae negabit. Hac siquidem fortasse causa, in sua Praefat., p. 42, 4.3 et 44, ut se catholico Christianum (ut ipse loquitur) ostendat scripturam quoad libros primi ordinis, tria fidei symbola, et prima quatuor concilia generalia credere, admittere aut venerari profitetur, sentiens fidem apostolicam in iis fontibus sufficienter contineri. Quod autem de se affirmat, de tota Anglicana secta seu congregatione, primatum ipsius regis recognoscente, dictum esse putamus. Sic ergo respondebit ad rationem a nobis factam, doctrinam apostolicam ad se et suos per dictos scripturae libros, symbola, et concilia sufficienter pervenisse, et nullum esse posse modum certiorem aut magis legitimum apostolicam fidem per haereditariam quasi successionem suscipiendi quam per scripturas, symbola, et concilia dicta, omnemque aliam doctrinam quae in hs non continetur suspectam habere, et tanquam nuperam refutare, vel saltem in canone fidei non recipere.
spacer 7. At haec dimidiata fidei confessio vim rationis factae non enervat, ut nunc breviter in generali, latius vero lib. II in particulari ostendam. Oportet ergo in Anglicana secta, seu (quam nunc eamdem reputamus ) in hac regis professione distinguere, quid cum fide catholica et Romana habeat commune, et quid proprium aut diversum Multa enim retinuit Anglia ex iis, quae prius catholice credebat, et haec dicimus habere communia cum fide apostolica; alia vero sunt in quibus ab ecclesia Romana defecit, quae illius propria vocamus. Quod ergo ad priora pertinet, concedimus partem illam ad fidem apostolicam pertinere, sed tamen non ab Anglicana congregatione seu credulitate, sed a Romana ecclesia habere huius antiquitatis testimonium. Unde etenim habuit Anglia libros illos, qui apud regem pollent auctoritate, nisi a Romana ecclesia? Aut quomodo possent illum gradum auctoritatis obtinere, nisi per legitimam traditionem ad ecclesiam catholicam pervenissent, et ab eadem approbati fuissent? Quid de vero et certo sensu talium librorum dicam? Profecto nisi ex eadem origine, traditione, et approbatione constare posset, quae fuerit in talibus scripturis apostolorum mens et sententia, nunquam posset apostolica fides ex eisdem libris cum certitudine erui, nedum comprobari, quia doctrina non consistit in verbis aut libris, sed in sententia, ut in simili supra ex Hieronymo commonstravi. Quod non solum de scripturae libris, sed etiam de symbolis et concliis intelligendum est, cum omnium sit eadem ratio ,ut per se apparet manifestum.
spacer 8. Quapropter, licet doctrina talimlibrorum per se spectata fides catholica sit, vel potius pars eius, ut iam dicam, nihilominus, ut a sectariis retinetur, vel non est apostolica, vel non potest ut talis certo credi. Primo quidem, quia certi esse non possunt, illos libros scripturae quos admittunt esse apostolicos, cum pro suo arbitrio quosdam admittant, alios negent, et quosdam quoad aliquas partes, et non quoad alias. Hac enim libertate discernendi inter scripturae libros tota eorum doctrina quoad eos incerta et quasi humana redditur, quia sola humana opinione vel fide credi poterit, non divina. Quae ratio etiam ad concilia applicari poterit, quia nulla certa auctoritate vel ratione quaedam admittunt, alia reiiciunt, cum idem pondus auctoritatis habent, sive in eis gravitas iudicantium, sive sancti spiritus assistentia spectetur. Et praeterea est alia ratio, tam de symbolis quam dc conciliis. Nam doctrina illorum non ideo ab his sectariis admittitur, quia ibi traditur aut definitur, sed quia ipsorum iudicio in scriptura continetar, et ita symbola vel concilia non sunt apud ipsos fundamentum certitudinis quod illa doctrina sit apostolica, sed solum ipsorum iudicium, ut in 6 et 7 cap. late deduxi. Unde sumitur altera generalis ratio, quia doctrina non in littera, sed in sensu consistit. Ergo ut doctrina sit apostolica, necesse est ut non solum libri, sed etiam eorum sensus habeat originem et certam dimanationem ab ipsis apostolis. Sed hanc non habet apud sectarios, quia suo arbitrio, vel, quem fingunt, privato spiritu ducuntur. Ergo vel doctrina eorum etiam in re ipsa non est apostolica, quia in sensu scripturae errant, vel, licet casu contingat in se esse apostolicam, apud ipsos non habet eiusmodi certitudinem, quia eadem mensura illam metiuntur.
spacer 9. Quamobrem nihil iuvat Iacobum regem, pag. 42, dicere se tria symbola in eo sensu interpretari, quem illis esse voluerunt patres atque concilia, a quibus sunt condita atque descripta. Interrogo enim unde noverit voluntatem hanc patrum vel conciliorum. Dicet fortasse ex verbis illorum eam nosse. Sed quid si verba, vel ex varia significatione, vel ex hominum interpretatione, varios habeant sensus? Unde discernit voluntatem patrum et conciliorum fuisse, huncs ensum esse in illis verbis, et non alium? Dicet, credo, sua certa scientia, se id cognoscere ac credere. Nam cum id de scripturis dicat, facilius de symbolis et conciliis affirmabit. At illam certam scientiam nullam omnino esse ex scripturis, patribus, ac manifesta ratione cap. 7 ostendi. Ergo non potest rex nobis probare se interpretari symbola in sensu quem patres illis esse voluerunt, sed casu accidet ut interdum ita sit, et saepe non ita erit, ideoque talis doctrina sic credita non potest habere certitudinem apostolicae doctrinae.
spacer 10. Exemplis hoc amplius convincamus. Unus ex articuhis symboli apostolici est, Descendit ad inferos, quae verba ab Athanasio non amplius explicanlur. Ecclesia vero a patribus edocta intelligit illa verba proprie de vero, et reali, ac locali descensu Christi in anima a corpore separata ad loca subterranea inferni. Calvinus auterm et alii intclligunt de doloribus inferni, quos fingunt Christum passum esse in horto et in cruce. Si ergo rex credit illis verbis symboli in hoc posteriori sensu acceptis (quod de rege praesumimus, cum Calvini sectam profiteatur), ostendat nobis quis ei revelaverit illum sensum intendisse apostolos, preesertim cum ille sit extra propriam et usitatam verborum significationem, et contra intelligentiam omnium veterum patrum alio pacto scripturas interpretantium de hoc eodem articulo, ut alibi est a nobis ostensum. Ergo in hoc non retinet apostolicam doctrinam, quantumvis symbola se recipere iactitet. Idemque argumentum in aliis symboli articulis fieri potest, ut in illo in quo confitemur Christum esse natum ex Maria Virgine, vel venturum esse iudicare vivos et mortuos ex factis illorum, ut in symbolo Athanasii confitemur, vel quo unam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorura profiteraur. Nam haec omnia longe in diverso sensu a protestantibus intellliguntur quam ab apostolis vel conciliis fuerint tradita, ut facile ostendi posset, si pro huius operis brevitate liceret. Ergo frustra rex, qui proteslantes tuetur, dicit se interpretari symbola in sensu quem auctores voluerunt. Nam ostendere non potest istiusmodi ex illis sensum, et ita illa doctrina non potest ostendi apostolica, et consequenter, quoad illum et sequaces, nihil est in symbolis quod cum certitudine possit doctrina apostolica reputari.
spacer 11. Concludimus ergo, non satis esse apostolicas voces seu scripta retinere, nisi apostolice etiam intelligantur, ut loquitur Gregorius Nazianz., orat. 52, alias epist. 2 ad Cledonium. Quid autem sit apostolice vel non apostolice intelligi declarat, dicens: Quoniam eaedem voces, si recte intelligantur: cum pietate coniunctae sunt, si perperam exponuntur, impietate non carent. Et prius dixerat usum haereticorum esse cum communibus sententiis, quas scriptura exhibct, convinci ac premi se vident, pias quidem dictiones confiteri, et circa mentem dolum struere. Indicium autem huiumodi intelligentiae non apostolicae significat esse novitatem, antiquae ecclesiae traditioni contrariam, dicens, O ingentem ahsurditatem! Absconditam post Christum sapientiam nobis annuniant, id quod sane lacrymis dignum est. Nam si triginta dumtaxat abhinc annis fides initium sumpsit, cum quadringenti iam fere anni fluxerint a quo Christus manifestatus est, inane utique tanto tempore fuit evangelium, inanis credit illis verbis etiam fides nostra, frustraque martyres martyria perfuncti sunt, et tales tantique antistites plebi praefuerunt. Igitur ad apostolicam doctrinam adiungi debet apostolicus sensus. Erit autem apostolicus, si ab apostolis duxerit originem, quam perpetua ecclesiae consensio et praedicatio manifestat. Cum ergo rex Angliae, licett symbolum apostolicum et caetera recipiat, apostolicum tamen eorum sensum illibatum non retineat, dici non potest, etiam quoad hanc partem, apostolicam fidem profiteri.
spacer 12. Venio ad alteram praedictae doctrinae partem. Protestantium omniumque pene huius tempestatis sectariorum propriam, quam etiam rex Angliae cum suis recipit et ecclesiae Romante fidei anteponit. De hac igitur parte duobus modis possumus ostendere apostolicam non esse. Primo in universali ex principiis hactenus discussis. Nam illa omnia, quae sunt propria illius sectae, sunt contraria antiquae fidei universalis ecclesicae, quia per defectionem ab illa introducta sunt, ut cap. 2 et 3 est ostensum. Ergo non possunt esse ex apostolica doctrina, sed ex vana hominum novitate pro cerebro excogitata. Probatur consequentia ex fundamento posito, quod initium doctrinae apostolicae per certam seriem revocandum est ad tempora apostolorum et eorum praedicationem. Ergo illa dogmata, quae ante paucos annos inceperunt, et quorum initium cognoscitur fuisse per defectionem ab antiqua fide, non possunt esse doctrina seu fides apostolica. Hoc enim argumento implicite utitur Gregorius Nazianzenus in loco proxime citato, et eodem utitur Athanasius apud Theodor., lib. IV Hist., cap. 3, dliens ad Iovianum imperatore , de fide divinitatis verbi divini, Pro certo scias, Auguste, hanc ipsam ab omni saeculorum memoria praedicatam fuisse. Hac etiam regula usus est Theodosius imperator apud Sozomenum, lib. VII Histor., cap. 42, ad insurgentes haerelicos compescendos, scilicet examinando doctrinam,per eam, quam sancti viri et apostoli semper tradiderant, ut quae cum illa consentiret, ut apostolicii reciperetur, quae vero dissentiret, repelleretur. Et alii patres frequenter utuntur eadem antiquitatis regula, et illam maxime commendat Vincentius Lirinensis in suo aureo libro contra profanas vocum novitates.
spacer 13. Alter modus ostendendi sectam Anglicanam, quoad ea quae sunt sibi propria, vel in quibus Calvino, Luthero, Zvinglio, aut aliis protestantibus adhaeret, non esse fidem apostolicam, esse potest. descendendo ad singula dogmata, eorumque novitatem et erroris gradum ostendendo. Quia vero nunc non assumimus provinciam disputandi de omnibus dogmatibus quae his temporibus ab haereticis in controversiam vocata sunt, et quia id esset nimis prolixum et operosum, hunc modum probationis in praesenti non prosequemur. Non omitteraus autem in sequenti libro quin singula puncta a Romana fide aliena, quae rex Iacobus in sua fidei confessione attigit, expendamus, eique summa brevitate pro loci opportunitate respondeamus.
spacer 14. Nunc sufficere censemus, gratia exempli, proponere articulum de primatu, qui Anglicanae sectae maxime proprius esse videtur. Secta enim Anglicana hunc articulum credendum suis sectatoribus proponit, scilicet temporalem regem in suo regno esse supremum caput in spiritualibus, cui omnes episcopi et sacerdotes, vel (ut sectarii loquuntur) ministri obedire tenentur. Quaerimus ergo quis apostolorum hoc docuerit, vel scriptum reliquerit in ecciesia Christi, vel quomodo possit esse ab apostolis derivatum dogma quod ante Henricum VIII in ecclesia Christi non est auditum. Quod autem hoc ita sit, nunc non aliter probamus, nisi quia nunquam legimus in evangelio ecclesiam commissam regibus, sed Petro, apostolis et episcopis, Matth. 16, 18, 28, Ioann. 21, Actor. 20. Neque in apostolicis episto;is legimus praecipi fidelibus obedire regibus in his quae pertinent ad salutem animee, sed praepositis, qui rationem animarum eis commissarum sunt reddituri, ad Hebr. 13;. Neque in historiis legimus regem aliquem Christianum et catholicum talem potestatem sibi arrogasse, aut in ecclesia iuste possit illos cogere ad id credendum. Quae omnia in libro tertio ex professo tractaturi sumus, et ideo ea nunc insinuasse sufficiat, ut inde concludamus, sectam illam, quae ab hoc dogmate sumpsit initium et quodammodo in illo fundata est (nam propter illud praecipue a Romana ecclesia se separavit) apostolicam fidem reputari nequaquam posse.
spacer 15. Fortasse rex dicat illum articulum non computari ab ipso vel a suis ministris inter eos qui de fide catholica sint tenendi. Hanc enim correctionem adhibuisse videtur pag. 62 Praefationis, cum dixit, Ego vero id ingenue spondeo, quoties religionis quam profiteor ullum caput ostendetur non antiquum, catholicum, et apostolicum, sed novitium esse ac recens (in rebus scilicet spectantibus ad fidem), me statim ab eo discessurum. Veruntamen si sub illa limitatione seu correctione suum de primatu articulum comprehendit et inter res ad fidem spectantes illum non numerat, profecto iniustissime cogit subditos suos ad recognoscendam in ipso talem potestatem seu dignitatem. Quomodo enim iuste cogi possunt, si ipsi non tenentur in conscientia talem in temporali principi recognoscere dignitatem? Vel quomodo possunt teneri ad eam recognoscendam, si non tenentur eam credere? Vel quo iure teneri possunt ad illum articulum credendum, si ille non est secundum fidem catholicam credendus? Responderi poterat esse credendum fide, ut sic dicam, politica seu regia, id est, in regis vel sui consilii auctoritate, praecepto aut testimonio fundata. At hoc absurdissimum est, et ab omni etiam humana ratione alienum, quia dignitas et potestas gubernandi ecclesiam in spiritualibus, non est res humana ratione inventa, sed a Christo dari debuit, iuxta illud Pauli 2 ad Cor. 10, Si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam. Et ideo ipsemet Christus dixit, Lucae 10, Qui vos audit me audit, et qui vos spernit me spernit. Ergo de dignitate illa et potestate quod in rege sit, non potest sola naturali ratione constare, neque rex potuit voluntate sua illam usurpare, ut re vera non est, et ideo non tenentur Angli illum articulum de fide credere (ut in dicta responsione supponitur). Profecto nulla est humana auctoritas quae iuste possit illos cogere ad id credendum, cum sit de re quae superat humanam potestatem et cognitionem, quae per revelationem non habeatur, ut omittam etiam esse contraea quae revelata sunt, ut postea ostendam. Ergo si rex velit consentanee loqui ad ea quae operatur, necesse est ut inter fidei suae articulos hunc de primatu suo ponat, et ita vel ex illo solo concludimus, suam fide, apostolicam non esse.

CAPUT 18
OBIECTIONI CONTRA DOCTRINAM CAPITIS SUPERIORIS OCCURRITUR

SUMMARIUM

1. Obiectio haereticorum. Quae a rege Angliae tranquam nova improbentur.spacer2. Catholicae responsioni viam praecludere conatur rex.spacer3. Ecclesia Romana nullum dogma apostolis contrarium recipere potest, Anglicana vero secta multa illis contraria recipit.spacer4. Potest ecclesia aliqua distincte credenda proponere quae antea non ita credebantur.spacer5. Quae novitas antiquitati fidei repugnet.spacer6. Primus modus declarandi dogmata fidei.spacer7. Secundus modus.spacer8. In rebus ad mores pertinentibus non solum additio, sed etiam mutatio fieri potest.spacer9. Per additiones ab ecclesia factas apostolica doctrina non mutatur, sed magis declaratur.spacer10. Satisfit exemplis in principio adductis.

ONTRA dicursum superioris capitis possunt adversarii nobis obiicere etiam pontifices Romanos multa nobis de fide credenda proponere quae neque ab apostolis praedicata sunt, neque ita sunt antiqua ut per continuatam seriem ab apostolis derivari potuerint. Ergo etiam fides Romana non potest esse aut vocari apostolica. Haec illatio fundamentum habet in his quae proxime contra adversarios protulimus. Nam, ut aliqua doctrina sit apostolica, non satis est aliquam eius partem esse ab apostolis praedicatam et derivatam: hoc enim habet etiam secta Anglicana, imo et quaelibet secta haeretica, quae semper falsis vera permiscet. Si ergo ecclesia Romana etiam habet nova veteribus permista, non poterit doctrina eius simpliciter apostolica censeri, maxime quoad ea in quibus ab aliis sectis hominum profitentium Christum dissidet, quia in his dogmatibus etiam est nova, sicut sunt aliae sectae sub Christi nomine introductae. Propositio assumpta probari imprimis potest his exemplis, quae rex in sua Praefatione refert, et novitia ac nupera vocat, ut in beatae Virginis et aliorum sanctorum invocatione, cultuque reliquiarum, et imaginum veneratione et adoratione, et aliis quae postea percurremus.
spacer 2. Nec illi satisfaciemus dicendo non posse haec nova vocari, cum ante mille et plures annos ab ecclesia observata ostendantur. Nam ipse solum ut sufficienter antiqua recognoscit, quae tota catholica ecclesia iam inde ab apostolorum temporibus sine intermissione multis post seculis constanter docuerit et crediderit, ut ipse pag. 62 dicit, et testimonio Vincentii Lirinensis confirmat. Et quae huiusmodi adinvenientur dogmata (ut se apostolicae doctrinae sectatorem ostendat) nunquam recusaturum esse confirmat, quamvis hoc etiam non simpliciter, sed cum limitatione velit intelligi de fidei dogmate quod ad salutem sit necessarium. Denique addere possumus exempla quarumdam rerum, quas ecclesia Romana nunc de fide credit, quas in confesso habetur non esse ab apostolis praeedicatas, ut b. virginem nunquam venialiter peccasse, libros Machabaeorum esse canonicos, et huiusmodi, quae brevitatis causa missa facio.
spacer 3. Ad hanc obiectionem dicimus imprimis aliud esse credere aliquid repugnans dogmatibus et doctrinis ab apostolis praedicatis, aliud vero credere aliquid per modum additionis ad doctrinam praedicatam ab apostolis, quod ab eis expresse declaratum non sit, vel saltem declaratum esse non constet. Primum genus credulitatis aut doctrinae repugnat cum doctrina apostolica, quia illa immutabilis est omnino, sicut Deus et verbum eius immutabile est, ut significavit Paulus, ad Galat. 1, per illam exaggerationem, Si angelus de coelo &c., et ideo dixit, cap. 2, Si quae destruxi iterum reaedifico, praevaricatorem me constituo, et 2 ad Cor. 1, Fidelis Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos non est in illo, Est et non, sed Est. Ideoque signum evidens doctrinae non apostolicae, sed potius apostaticae est, aliquid vel minimum tradere dictis vel scriptis apostolorum contrarium. Nam illud suffiit non solum ad ostendendam talis dogmatis falsitatem, sed etiam ut totam fidem talis doctrinae quoad certitudinem evertat, ut iam explicavi. In doctrina autem ecclesiae Romanae nullum dogma huiusmodi invenitur aut inveniri potest, iuxta Christi promissiones supra tractatas, idque respondendo inferius ad omnia exempla, quae rex adducit, facile ostendemus. At vero in secta regis Angliae numerantur multa quae cum doctrina apostolorum, etiam ab ipsis scripta, plane repugnant, ut est negare traditiones non scriptas, resistere in dogmatibus universali ecclesiae, quae est columna et firmamentum veritatis. Negare item omnem fidei regulam praeter privatum spiritum, vel sic saltem statuere ut omnia in dubium necessario revocentur, item praedicare liberum esse et licitum temporali regi non obedire ulli episcopo vel pastori ecclesiae, etiam supremo, et alia similia quae cum his connexa sunt, ut omittam aiia specialia quae ex his generalibus nascuntur, ut negare veritatem corporis et sanguinis domini in eucharistia, et alia quae postea tractabimus.
spacer 4. At sane non repugnat apostolicae doctrinae quod pro temporis discursu aliqua distinctius et expressius tradantur quam antea praedicata fuerant. Quin potius hoc modo addi possunt aliqua credenda in uno tempore, quae prius expresse et formaliter (ut sic dicam) praedicata non erant, dummodo antiquioribus non repugnent et legitima potestate proponantur, id est ab ecclesia definiantur. Hoc probat obiectio facta, et consuetudo ecclesiae catholicae, quae ex necessitate quadam humanae conditionis orta est, et tam manifestam et cogentem rationem habet, ut non sit verisimile reliquisse Deum ecclesiam suam sine huiusmodi potestate, vel sine sufficiente providentia, et auxilio ad utendum illa sine periculo recedendi ab apostolica doctrina. Probatur hoc et declaratur, quia mos spiritus sancti semper fuit non simul ecclesiam docere de omnibus quae ad doctrinam supernaturalem pertinent, sed pro temporum opportunitate, iuxta dispositionem suae occultissimae providentiae. Hoc videre licet in temporibus antiquis. Nam, ut omittam tempora legis naturae, in ipsamet synagoga discursu temporis crevit doctrina sacra, prout variis temporibus Deus mittebat prophetas. Deinde, quia, non obstante scriptura, poterant aliquando insurgere res dubiae vel ambiguae, Deus constituerat locum et tribunal sacerdotale, per quod posset ille populus magis ac magis in rebus divinis illuminari. Praeterea etiam in ipsa primitiva ecclesia spiritus sanctus non simul docuit apostolos omnia, nam de gentium vocatione postea fuit Petrus instructus, Act. 40, et de cessatione legalium certior reddita est ecclesia in concilio apostolico quam antea erat. Sic ergo post apostolorum tempora potuit ecclesia in multis illuminari quae necessaria esse potuerunt in posteriori tempore et non prius, vel propter dubia de novo orta, praesertim insurgentibus haereticis, vel aliis temerariis hominibus res fidei obscuras prave exponentibus, vel etiam, quia haec est naturalis hominis conditio ut paulatim in cognitione proficiat, quod etiam Deus in ecclesia sua observari voluit, iuxta llud Proverb. 4, Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.
spacer 5. Et ideo Paulus 4 ad Timoth. 6, non simphciter novitates, sed profanas vocum novitates vitandas dixit, quia, ut d. Thomas ibi notat, non omnis novitas reprehendenda est, cum dominus dixerit, Mandatum novum de vobis, Ioan. 13, sed profana novitas, id es rebus divinis et sacris contraria. !uae fuitprius sententia Augustini, in tract. 97 in Ioan., circa finem, et fere eamdem habet Vincent. Lirinensis, c. 37, dicens: Quid est profanas? Quae nihil habent sacri, nihil religiosi, ab ecclesiae penetralibus, quae est templum Dei, penitus extraneas. Profanas vocum, inquit, id est, dogmatum, rerum, sententiarum novitates quae sunt vetustati, quae antiquitati contrariae. Quamobrem quae non sunt contraria, sed potius deserviunt ad melius intelligenda quae antiqua sunt, non possunt dici novitates profanae, imo nec omnino novitates, quia in antiquioribus continebantur, et virtute, vel, ut aiunt, implicite credebantur, et ideo quando postea explicatius traduntur non tam nova dicuntur, quam antiqua nove proposita. Quod esse utilissimum in ecclesia, et saepe necessarium, per se clarum est, et optime doceti dem Lirinensis, c. 27, et Chrysost., homil. 71 in Ioan., exponens mandatum mutuae dilectionis dici novum propter modum, licet sit antiquum.
spacer 6. Possumusque hoc amplius declarare, distinguendo in materia fidei ea quae ad solum cognitionem veritatis pertinent, et ea quae ad mores et ad observantias vel caeremonias spectant. In utrisque enim fieri potest additio aliqua vel explicatio, non tamen eodem modo. Nam in his quae spectant ad cognitionem, contingit dupliciter. Primo, nullam veritatem de novo definiendo, sed veritatem antiquam retinendo, et ubi opus fuerit noviter explicando, sicut in concilio Nicaeno definita est verbi divinitas, et in concilio Ephesino substantialis unio duarum naturarum in una Christi persona, et realis praesentia Christi domini in eucharistia in conciliis Lateranensi, Florentino et Tridentino. Et interdum contingit in huiusmodi mysteriorum declarationibus nova nomina ab ecclesia excogitari, quibus et veritas definita magis explicetur, et haereticorum calumniae et tergiversationes evitentur et detegantur, et tunc talium vocum non est profana novitas, sed prudens ac fidelis necessitas. Ita vocem homoousion, red seu consubstantiale, quam ut novam Ariani reprehendebant, quia corum errorem detegebat, patres fidei defensores semper approbarunt, ut patet ex Ambrosio, lib. 1 ch. 3 De Fide, c. ult., et Athnasio saepe in orationibus contra Arianos, et Augustino, tract. 97 in Ioan., dicente, patres adversus impietatem Arianorum novum nomen, homoousion, condiderunt, sed non rem novam tali nomine signaverunt, hoc enim vocatur homoousion, quod est, Egeoet Pater uniim sumus, unius videlicet eiusdemque substantiae. Similiter propter Nestorium, qui negabat virginem esse matrem Dei, concilium Ephesinum eam theotocon appellandam decrevit, Latine Deiparam, de qua voce loquens Cyrillus, epistola prima ad ad Presbyter. &c, Admiratus (inquit) sim an sint qui dubiitent num beatissima virgo Deipara dicatur alicubi an non dicatur: si iamque Deus est dominus noster Iesus Christus, quomodo virgo, quae illum peperit, Deipara non est? Hanc nobiis fidem divini tradidere discipuli, et licet nullam fecerint dictionis huius mentionem, ita tamen sentire a sanctis patrihus edocti sumus. Et idem est cum proportione de voce transubstantiationis ad explicandum sacrosanctae eucharistiae mysterium. Idemque est de similibus vocibus, de quibus generaliter dixit Augustinus, dicto tract. 79, esse aliquas verborum novitates doctrinae religionis convenientes.
spacer 7. Secundo fieri potest per ecclesiam nova fidei explicatio, addendo ac definiendo novam propositionem aut veritatem de fide credendam, quia hoc saepe necessarium est, quando nova controversia vel hsereses oriuntur. Exemplum est in veritate definita in sexta synodo contra Monothelitas de duabus Christi naturalibus voluntatibus, quae sub illis terminis antea non fuerat tanquam de fide tradita. Aliud et clarius est de non rebaptizando rite baptizatos ab haereticis. Nam haec veritas prius adeo fuit dubia, ut Cyprianus cum multis episcopis contrarium senserint, et nihilominus postea est in concilio Carthiaginensi et aliis ab ecclesia definita, quod sine dubio ad certitudinem fidei sufficit, ut recte Augustinus docuit, lib. I Contra Crescon., c. 32. Quamvis autem haec nova videantur, nihilominus doctrina est apostolica, quia in illa virtute continetur. et ab ipsis apostolis non fuit ignorata. Acceperunt enim spiritus sancti donum, et omnia ipsis exposuit, ut dixit Epiph., Haeres. 66, et latius Tertullianus, in Praescriptionibus. Quod tamen inteligendum non est de solo die Pentecostes, nam postea etiam temporibus opportunis de aliquibus rcbus potuerunt magis doceri seu illuminari. Non tamen fieri potuit, vel certe non oportuit, ut totam theologicam doctrinam, ut sic dicam, quam apostoli ab spiritu sancto didicerunt, eodem modo ecclesiae traderent, aut alios docerent, sed quae pro eo tempore erat maxime conveniens, et ita necessarium non fuit omnes veritates vel conclusiones ab eis distincte tradi vel declarari. Vel fortasse multa ex his, quae pertinent ad maiorem explicationem et subtiliorem cognitionem articulorum fidei, verbo docuerunt, quae postea sunt in dubium revocata, vel propter aliquam haeresim, vel interdum propter ignorantiam, ut in facto Cypriani constat ex epistola eius 74, et aliis. Qua ignorantia non obstante, veritas de non iterando baptismate ad apostolicam traditionem pertinet, ut tractans eumdem Cypriani locum, lib. V De Baptismo, cap. 26, asseruit Augustinus.
spacer 8. At vero in his quae ad mores et praxim ecclesiae spectant, facilior est non solum additio, sed etiam mutatio. Quia, ut dixit Epiphanius, Contra Arium Haeres. 75, circa principium: Non potuerunt apostoli statim omnia constituere, sed ecclesia accepit complementum dispositionis pro locorum et temporum opportunitate. Nam singulae res non ab initio omnia habuerunt, sed progressu tenporis ea quae ad perfectionem requiruntur, parabantur. Quod late prosequitur. Et ratio clara est, quia ea quae pertinent ad externos mores, et praesertim quae ex humana institutione pendent, de se magis sunt variationi subiecta, et non eadem pro omnibus temporibus congruunt, et ideo non possunt pro omni tempore immutabiliter stabiliri. Neque etiam ab apostolis potuerunt omnia determinari, quia non habuit eumdem statum ecclesia eo tempore quem postea adeptum erat, vel quem nunc obtinuit. Imo etiam suo tempore non omnia simul disposuerunt apostoli. Nam Paulus, 1 ad Cor. 11, commemorat se prius tradidisse Corinthiis usum divini sacramenti, et tamen multa in illo servanda postea ibi docuit, et in fine subiungit: Caetera autem, cum venero, disponam, et cap. 14 ac saepe in aliis epistolis alia practica documenta paulatim tradidit. Et e converso, Act. 15, aliqua praecepta tradiderunt apostoli pro illo tempore opportuna, quae sciebant non esse perpetuo in ecclesia servanda, ut de abstinentia suffucato et sanguine.
spacer 9. In his autem omnibus additionibus vel mutationibus observandum est semper doctrinam esse eamdem, et apostolicae doctrinae consentaneam. Nam imprimis nihil in huiusmodi rebus introducitur quod iuri divino positivo aut naturali repugnet, quia universalis ecclesia non potest in fide aut moribus errare, ut super est ostensum. Deinde, quidquid in hoc genere fit derivatur a legitima potestate a Christo data vicariis suis, et pastoribus ecclesiae ad illam gubernandam, de qua in lib. III dicturi sumus. Ideoque licet in his, quae ad mores vel cultum externum pertinent, sit interdum varietas, non est novitas reprehensibilis, nec inducit in doctrina fidei mutationem seu variationem, imo nec additionem alicuius rei, quae in doctrina evangelica et apostolica virtute non contineretur. Denique ad totam hanc ecclesiae illustrationem recte accommodari potest elegans sententia Vincentii Lirinensis, qui, in c. 28, ita obiicit: Forsitan dicet aliqui, nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis? Habeatur plane, et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus Deo, ui illud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet ut in semetipsa unaquaeque rcs amplificetur, ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in illud transvertatur. Crescat igitur, oportet, et multum vehementerque proficiat, tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum, ac seculorum gradibus, intel;lgentia, scientia, sapientia, sed in suo duntaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia.
spacer 10. Ex bis ergo abunde satisfactum est difficultati propositae, et ad exempla quae rex obiicit, in lib. II in particulari respondebimus. Nunc in generali, tam ad illa quam ad ea quae nos addimus, ex dictis facile respondemus, omnia illa habere fundamentum vel in scriptura vel in traditione apostolica, seu aliis principiis fidei. Et quia vel satis declarata non erant, vel temporum decursu obscurata, vel in dubium vocata fuerant, per ecclesiam declarari ac definiri denuo potuerunt. Nam ad hoc habet potestatem et divini spiritus assistentiam simul cum suam red a Christo promissam, et ita semper, cum necessitas postulavit, in ecclesia Christi observatum est. Et ideo non est in his comparanda ecclesia catholica cum synagogis haereticorum, quorum novitates sunt antiquis dogmatibus contrariae, ideoque profana sunt. Novae autem definitioncs ecclesiae non solum non pugnant cum antiquis, verum potius ex illis derivatae sunt per legitimam potestatem, ideoque vel non sunt profanae sed sacrae, si nova dicenda suntm vel certe non sunt dogmata simpliciter nova, sed antiqua et apostolica, sive ante plures, sive ante pauciores annos declarata seu definita sint. Parumque refert quod rex Angliae certum antiquitatis tempus certumque modum necessitatis ad credendum, vel non recusandum, aliquid requirat. Nam per hoc convincitur non confiteri se catholicam fidem, cuius columna et firmamentum est ecclesia catholica, neque habere in credendo certam et universalem regulam fidei ab apostolis traditam, ideoque apostolicam fidem profiteri aut defendere non posse.

CAPUT 19
SECTAM ANGLICANAM NULLUS ANTIQUI MARTYRIS SANGUINE DECORATAM, SED POTIUS DAMNATAM ESSE, OSTENDITUR

SUMMARIUM

1. Verba regis expenduntur.spacer2. Rex Iacobus asserit fidem Anglicanam martyrum sanguine fuisse decoratam. spacer3. - 5. Anglicanam sectam martyrum sanguine oppugnari ostenditur.spacer6. Antiqui martyres maxime Romanam extollunt fidem.spacer7. Martyres pro quovis tempore fidem confirmant. Intelligitur assertio etiam de articulis recenter declaratis.spacer8. Martyres occisi sunt pro defensione articulorum quos Anglia diffitetur.spacer9. Concluditur contra assertum regis Angliae. spacer10. Repugnantia in dictis regis ostenditur.spacer11. Evasio. spacer12. Reiicitur, et concluditur praedictos martyres non errasse in aliquo dogmate fidei.spacer13 - 14. Vindicatur Cyprianus a calumnia.

DDIT rex Angliae in suo defensoris fidei titulo duas alias praerogativas, seu laudes illius fidei, vel potius secta, quam defendit. Una est, fidem illam esse veteris ac primitivsae ecclesiae, de qua nihil amplius dicere necesse est, quia haec proprietas recte intellecta non est alia a ab attributo fidei apostolicae, quia ecclesia primitiva non est alia ab ecclesia vera et catholica quae nunc est, sed est eadem, secundum statum quem in principio plantationis suae habuit, quod fuit tempus praedicationisa postolorum, et ideo nihil est aliud fidemesse ecclesiae primitivae, quam esse illam quam apostoli ecclesiae tradiderunt. Cum vero in illo titulo huic particulae additur, veterisque ac primitivae ecclesiae, virus erroris sub verbis latere videtur. Indicatur enim fidem veteris ac primitivae ecclesiae in universali et visibili ecclesia defecisse, et per novatores instauratam esse, et ita innovatam a rege defcndi. Quamvis enim verba ipsa manifeste hoc non prodanti, ex aliis protestantium principiis ac doctriinis timere non immerito possumus, ne rex in hoc sensu vceteris ecclesiae fidei protectorem se proferat. Verumtamen quocumque sensu id fuerit dictum, est satis impugnatum ex dictis. Nam imprimis ostensum est sectam illam in his, quae habet propria, apostolicam fidem non esse. Ergo nec esse potest fides ecclesiae primitivae, cum illa maxime apostolica fuerit. Deinde, licet in his quaa cum Romana fide convenit aliqua ex parte fidem primitivae ecclesiae retineat, in multis tamen a vero sensu primitivae ecclesia aberrat, et quae vera retinet, casu potius et humana opinione quam vero spiritu primitivae fidei conservat. Ideoque quoad hanc partem illa sufficere censemus, quae de attributo apostolicae fidei dicta sunt.
spacer 2. Alteram laudem, ultimamque praerogativam suae fidei ponit rex Angliae plurium episcoporum fidelique martyrum sanguine esse illustrem quam possem etiam merito praetermittere, tum quia laus haec propria est verae, catholicae et apostolicae fidei, ut etiam ipsemet rex in verbis sui tituli sentire videtur, cum ergo demonstratum sit sectam illam neque veram fidem, neque apostolicam vel catholicam esse, satis etiam probatum relinquitur non esse tali laude dignam. Tum etiam, quia martyrum testimonium non facit veram fidem, sed polius vera fides facit verum esse martyrium quod pro illa suscipitur. Nam, ut eleganter Cyprianus, ep. 23, non martyres evangelium faciunt, sed per evangelium martyres fiunt. Ideoque dicit etiam Augustinus, ser. 14 de verb. apost., Ideo martyres, quia fideles. Igitur sanguis martyrum, licet illustret veram fidem, per se tamen illam non ostendit sed supponit. Quia vero, ut multi referunt, protestantes de testimonio martyrum multum gloriantur, et quia ex ipsismet verbis et confessione regis non leve argumentum sumere possumus ad illam praesumptionem coercendam, erroremque convincendum, ideo de hoc etiam puncto pauca subiungere visum est.
spacer 3. Duo autem prius a serenissimo rege interrogare necessarium duco. Unum est, an partem suae fidei vel totam martyrum sanguine illustratam esse intelligat; alterum est, de quibus marlyribus loquatur, an de antiquis, qui ante Calvinam Lutherum, et alios nostrorum temporum haresiarchas praecesserunt, vel etiam de novis, qui post exortum Anglicanum schisma consumpti sunt. Multum enim refert haec accurate discernere, ut quae fides, quo sanguinev ere et non ficte reddatur illustris, sine ambiguitate intelligatur.
spacer 4. Possumus ergo, ut capite superiori tetigi, loqui de fide Angliae quoad partem fidei antiquae quam retinet et communem habet cum ecclesia Romana, a qua illam didicit, vel quoad dogmata in quibus per novos sectarios mutatio et defectio facta est. Loquendo ergo de priori parte, seu de antiqua fide, et consequenter etiam de antiquis martyribus, verissimun est illam fidem sanguine sanctorum martyrum factam esse illustrissimam. Hoc vero nihil Anglicanam causam iuvat, imo plane condemnat, quia illi martyres non Anglicanae, sed catholicae et apostolicae fidei testimonium dederunt, et hoc modo sanguine suo eam illustrarunt. Testes sunt antiquissimi patres, qui saspissime asserunt persecutionibus tyrannorum martyres interficientium illustriorem factam esse ecclesiam Christi, et non solum diminutam non fuisse, verum potius mirabiliter auctam, iuxta celebrem Leonis papse sententiam, serm. 1 in natali Petri et Pauli, Non minuitur persecutionibus ecclesia,sed augetur, et semper dominicus ager segete ditiori vestitur, dum grana, quae singula cadunt, multiplicata nascuntur.
spacer 5. Neque est dissimilis sententia Augustini, lib. De Catechizandis Rudib., cap. 24: Illa vitis quae per orbem terrarum, sicut de illa prophetatum, et ab ipso domino praenuntiatum erat, fructuosos palmites diffundebat, tanto pullulabat amplius quanto uberiore martyrum sanguine rigabatur, quibus per omnes terras immmerabiliter pro fidei veritate morientibus, etiam ipsa persequentia regna cesserunt, et ad Christum cognoscendum atque venerandum, fracta superbiae cervice, conversa sunt. Similia scribit praefat. ad Psalrm. 40, dicens Iudaeos occidisse Christum in se, paganos autem voluisse illum occidere in corpore suo, et subiungit: Occisi sunt martyres, ad multiplicandam ecclesiam valuit sanctus sanguis effusus, multiplicati sunt magis magisque Christiani, et non est impletum quod dixerunt inimici: Quomodo morietur, et peribit nomen eius. Et eleganter Tertullianus in Apologetico extremo ait ad yyrannos: Cruciate, torquete, probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Plures efficimur, quoties metimur a vobis, semen est sanguis Christianorum. Et plura habet lib. Ad Martyres, et Iustinus Martyr, Contra Triphonem et Cyprian., epist. 11:, O beatam ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat, erat ante in operibus fratrum candlda, nunc facta est in martyrum cruore purpurea. Loquuntur autem hi patres, ut ex eorum scriptis constat, de ecclesia universali, vel de Romana, vel si interdum loquuntur de aliqua particulari (ut Cyprianus de Africana) perinde est, quia loquitur de illa ut parte ecclesiee catholicae, et ut coniuncta per eamdem fidem Romanae sedi, ut ex aliis eius locis in superioribus allegatis manifestum est. Cum ergo ostensum sit ecclesiam Romanam et Catholicam quae nunc est, eamdem esse quae tempore apostolorum et dictorum patrum extitit, constat universam gloriam antiquorum martyrum in hanc universalem ecclesiam, quae nunc existit, redundare.
spacer 6. Et hinc ulterius concluditur totam fidem huius catholicae ecclesiae eodem antiquorum martyrum sanguine confirmatam esse et illustratam. Probatur, quia fides primitivae ecclesiae, et quae fuit temporibus Cypriani, Augustini, et aliorum patrum, eadem durat per legitimam successionem in praesenti ecclesia catholica, ut etiam est demonstratum. Ergo sanguis martyrum, qui fidei antiquae ecclesiae testimonium dedit, idem praebuit praesentis ecclesiae fidei. Igitur fides Romana est, quae sanguine dictorum martyrum facta est illustris. Dicent fortasse hoc esse verum quoad sola illa dogmata fidei, quae illo tempore in ecclesia credebantur, non vero quoad alia nova quae postea, ut protestantes calumniantur, in ecclesia Romana per homines invecta sunt. Sed hoc facillime refutatur, quia fides ecclesiae una semper est, nec variatur proptcr accidentale augmentum aut diminutionem, quoad maiorem vel minorem rerum declarationem, vel quoad alias circumstantias quae ex temporis successione pendent. Quod adeo verum est, ut Augustinus, tract. 45 in Ioannem, etiam de fide synagogae et ecclesiae Christi dixerit, Tempora mutata sunt, non fides, quod etiam affirmat De Civit., XLVIII.47, et Contra Faust., XIX.14, et sumitur ex illo 2 ad Cor. 4, Habentes eumdem spiritum fidei. Quibus verbis (ut ibi notat Chrysostomus, homil. 9) ostendit apostolus eumdem spiritum esse qui in utroque testamento vim suam exercuerit. Multa ergo maiori ratione cum ecclesia Christi omni tempore eodem spiritu sancto regatur, eamdem semper fidem retinet, etiamsi quoad res aliquas in uno tempore magis quam in alio per eandem ecclesiam declarata sit.
spacer 7. Quapropter martyres, qui uno tempore suo sanguine catholicam fidem illustrarunt, totam fidem, et pro quocumque tempore existentem, seque confirmarunt et exornarunt maxime, quia ea, quae in posteriori tempore declarantur, in antiquioribus virtute continentur, et omnia ita sunt inter se connexa ut non possit unum illustrari aut testimonio martyrum confirmari quin omnia pariter illustrentur. Sicut e contrario non potest unum negari quin caetera omnia certitudinem suam amittant, et ideo virtute negentur. Exemplo rem declaro: nam multi martyres pro confessione trinitatis mortui sunt in ecclesia priusquam per ecclesiam declaratum ac definitum esset spiritum sanctum a filio procedere, et nihilominus fides huius articuli non minus consignata est sanguine illorum martyrum quam fides caeterorum articulorum, quos tunc ipsi expresse confitebantur. Qua etiam ratione, qui pro fide moritur confitendo expresse unum articulum, si illum credit catholica fide, virtute confitetur totam fidem catholicae ecclesiae, eamque suo sanguine consignat. Sic igitur cuiuscumque veri martyris sanguine, quocumque tempore effuso, tota fides catholica, in quocumque statu vel tempore consideretur, illustratur.
spacer8. Accedit quod multi ex antiquis et praecipuis martyribus eadem dogmata quae nunc ab haereticis in ecclesia catholica reprehenduntur, diserte tradiderunt, et postea suo sanguine consignarunt. Hoc imprimis conspici potest in martyre et pontifice Ignatio, qui in epistolis suis ecclesiasticam hierarchiam et subiectionem laicorum pastoribus ecclesiae debitam commendat, et episcopum in suo munere regi comparat. Nam in ep. 10 ad Smyrnsaeos episcopum praefert presbyteris et diaconis, illumque post Deum honorare iubet, ut principem sacerdotum, imaginem Dei referentem propter principatum, et Christi, propter sacerdotium, et similiter honorare praecipit regem, quia in rebus creatis nullus est ei similis, nec episcopo quidquam maius in ecclesia. Et ad Antiochenos ait, Caesari subiecti estote in his in quibus nullum animae pcriculum est. Ad Philadelph., Una (inquit) eucharistia utendum, quia una est caro domini nostri Iesu Christi, et unus illius sanguis qui pro nobis effusus est, unum altare. Et ad Romanos, Volo (inquit) panem caelestem, qui est caro Christi, filii Dei, et in epist. ad Heronem traditiones apostolorum servare iubet. Et in speciali quadragesimam et domibicam &c. epist. ad Philipp. Et hanc fidem postea glorioso martyrio illustravit. Quis ergo neget sanctum hunc pontificem et martyrem testem esse fidei, quam nunc ecclesia Romana profitetur? Cum nec de sanctitate, et doctrina eius, nec de illius epistolis dubitari possit, teste Hieronymo, De Scriptoribus Ecclesiasticis, et Eusebio, lib. III Histor., cap. 30. Et hoc testimonium suo etiam sanguine confirmavit Polycarpus, qui in epistola sua ad Philipp., prius ad cavendas falsas doctrinas consulit, ut ad illud, quod traditum nobis est a principio, revertamur. Et postea epistolasI gnatii commendat dicens, Ex omnibis enim vobis magnus erit profectus. Continent enim fidem, patientiam, et omnem aedificationem ad Dominum nostrum pertinentem. Addere item possumus Irenaeum, gloriosum etiam episcopum et martyrem, qui ecclesiae Romanae primatum et traditiones ecclesiasticas apertissime docet, lib. III Contra Haereses a principio, per multa capita, et veritatem corporis et sanguinis domini in eucharistia, lib. IV, c. 34, in quibus principiis tota fides Romana virtute continetur. Hic ergo sanctus martyr illi etiam testimonium dedit. Eodem modo afferre possumus Iustinum fidem de veritate eucharistise profitentem, et innumeros Romanos pontifices qui primatum suae sedis constantissime defenderunt, eademque constantia totam fidem suam sanguine confirmarunt.
spacer 9. Ex quibus tandem in hoc puncto concludimus, si rex Angliae adnitatur suam fidem commendare ex splendore et claritate quam habet vera fides Christiana ex sanguine antiquorum martyrum, velit nolit, convinci, eorumdem martyrum sanguinem damnare sectam suam quoad illa omnia in quibus a Romana fide defecit. Probatur illatio: nam probatum est, illo sanguine illustratam esse totam fidem catholicam, quae hodie in Romana ecclesia perseverat, non solum quoad ea quae protestantes ex illa retinere voluerunt, sed etiam quoad omnia quae deserenda elegerunt, multa quidem quae iam tunc explicite in ecclesia credebantur, alia vero quae in illis et in infalliibili ecclesiae auctoritate virtute saltem continebantur. Unde inter hunc regis titulum eiusque fidei confessionem, repugnantiam considero, quam ipse fortasse non animadvertit. Nam in titulo fatetur fidem apostolicam et primitivam sanguine martyrum illustrem fuisse, postea vero in confessione suae partlcularis fidei antiquam evertit, quia multa fidei dogmata non tantum novitia (ut ipse loquitur) sed antiquitate martyribus aequalia vel priora, negat, novaque inducit, quibus testimonium martyrum evacuari necesse est. Ita enim antiqui patres contra suorum temporum novatores insurgebant.
spacer 10. Praesertim Nazianz., ep. 2 ad Cledonium, dicens, O ingentem absurditatem, absconditam post Christum sapientiam nobis annunciant, id quod sane lacrymis dignum est. Nam si triginta duntaxat abhinc annis fides initium sumpsit, cum quadringenti iam fere anni fluxerint a quo Christus manifestatus est, inane utique tanto tempore fuit evangelium, inanis etiam fides nostra, frustraque martyres martyrio perfuncti sunt, et tales tantique antistites plebi praefuerunt, versuumque non autem fidei est gratia. Similemque sententiam habet Tertullianus in Praescriptionibus, c. 29, ubi contra eosdem haereticos quas irridendo infert: Tamdiu utique regnabit error, quamdiu haereses non errant. Aliquos Marcionitas (nos dicamus Calvinistas) liberanda veritas expectabat, interea perperam credebatur. Et post multa, tot denique martyria perperam coronata. Huc etiam spectat sententia Ambrosii, lib. III De Fide, cap. 7, ubi loquens de concilio Nicaeno sic inquit: Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat signatum a confessoribus, et multorum iam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt (utique in conciho Ariminensi), postea tamen damnata fraude signarunt. Qui violare non ausi sunt, confessores et martyres extiterunt. Quam gravissimam sententiam ad omnia legitima concilia, et definitiones fidei ab ecclesia approbatas merito accommodamus, cum in eis sit consignatus liber sacerdotalis sub eiusdem spiritus sancti regimine conscriptus. Praesertim vero intentionem nostram confirmat verbum quod subiungit Ambrosius: Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus?
spacer 11. Fortasse audebunt adversarii dicere, non errasse antiquos sanctos pontifices et martyres in confessione Christi aut trinitatis, aut aiiorum mysteriorum, pro quorum defensione sanguinem fuderuny, errare tamen potuisse et errasse in aliis rebus, in quibus suis opinionibus adversantur, neque esse nee^cessarium ut quidquid credebant suo sanguine confirmarent, sed illud tantum proq uo oppetere mortem non dubitarunt. Sic enim Cyprianus martyr sua morte catholicorum fidem illustravit, quamvis per humanam ignorantiam crederet rebaptizandos esse ab haereticis baptizatos. Hanc siquidem sententiam nullatenus suo sanguine confirmavit,nec pro ea defendenda mortuus est.
spacer 12. Haec tamen evasio impietatem magnam continet et temeritatem, quia imprimis cogitari non potest Ignatium, Polycarpum, et similes sanctissimos martyres in dogmatibus fidei errasse per haeresim aut pertinaciam, alioqui veri martyres non fuissent, quia in haeresi non potest esse verum martyrium, ut statim subinferam, et ita suo sanguine Christianam fidem non illustrassent. Hoc autem cogitare impiissimum esset, et perpetuse et universali ecclesiae traditioni contrarium, et prorsus temere contra omnem historiae fidem, et sine ullo fundamento excogitatum. Deinde nec potest in his patribus praesumi error in dogmatibus fidei per ignorantiam. Nam si culpabilis foret, repugnaret certe eorum sanctitati; si invincibilis, adeo eorum sapientise et muneri est contraria, ut in suspicionem venire non possit, tum quia multi eorum ab ipsismet apostolis, alii vero ab apostolicis viris et apostolorum discipulis doctrinam fidei susceperunt., tum etiam quia dogmata de quibus loquimur erant valde necessaria ad communem fidem ecclesiae, in qua ipsi erant gravissimi pastores et doctores, ut de eucharistia, de traditionibus, de ecclesia eiusque potestate spirituali ac fide infallibili, et similibus. Et ideo haec docebant, non ut dubia, sed ut certa, neque in angulo, sed in conspectu totius ecclesiae, neque cum contradictione vel aliorum episcoporum vel Romanae ecclesiae, sed cum communi omnium consensione. Ergo sine ulla dubitatione non ex ignorantia vcl opinione, sed ex certa fide illa docobant, proinde in ea fide pro qua moriebantur, illa omnia comprehendebant.
spacer 13. Quomobrem longe dissimilis est Cypriani causa. Nam, ut omittam Augustinum interdum insinuare blue eum ante mortem sententiam retractasse, illa tunc non pertinebat ad dogmata necessaria fidei, ncquc ab ecclesia communiter recipiebatur, et summi pontifices (quamvis nondum definiendo) illi contradicebant, et ideo neque ipse Cyprianus ita illi adhaerebat ut illam inter dogmata suae fidei reputaret. Quin potius audeo dicere contrarium dogma, quod postea definivit ecclesia, Cyprianum virtute semper credidisse. Nam, licet privata et humana opinione tunc ita sentiret, multo firmius credebat ecclesiam non posse errare, et paratus erat ad relinquendam propriam sententiam, si ecclesia contrarium definiret. Ut ex Augustino (lib. I De Baptizmo cap. 18) sumitur in praedicta epistola de illo dicente, Unitatem orbis terrae atque omnium gentium, et diligendo tenuit, et disputando defendit. Et inferius hoc magis explicans, dicit, Aut non sensit omnino, quod eum sensisse recitatis, aut hoc postea correxit in regula veritatis, aut hunc quasi naevum sui candidissimi pectoris cooperuit ubere charitatis, dum unitatem ecclesiae toto orbe crescentis et copiosissime defendit et perseverantissime tenuit vinculum pacis, quasi diceret quidquid privata opinione sentiret, semper animo fuisse subiectum regulae ecclesiae. Et hoc modo dicimus ipsum sanguine suo fidem Christianae ecclesiae simpliciter confirmasse.
spacer 14. In his ergo, quae antiquissimi pontifices et sancti doctores tanquam de fide certa ecclesiae tradiderunt sine dissensione, imo cum communi ecclesiae acceptatione, non potest ignorantia cogitari alias tota eorum doctrina fluctuaret. Et ideo dum pro sua fide sanguinem effuderunt, totum id, quod in hoc genere docuerunt vel scriptum reliquerunt eodem sanguine illustrarunt. Et propterea graviter Vinccntius Lirinensis, cap. 33, novitates tali antiquitati contrarias cavendas esse praemonuit: Nam si recipiantur (inquit), necesse est ut fides beatorum patrum aut tota aut magna ex parte violettur. Necesse est ut omnes omnium aetatum fideles, onmes sancti, omnes virgines, omnes scerdotes, tanta confessorum millia, tanti martyrum exercitus, tanta populorum celebritas et multitudo, totus postremo iam pene terrarum ohbis per catholicam fidem Christi capiti incorporatus tanto saeculorum tractu ignorasse, errassc, blasphemasse, nescisse quid crederet, pronuncietur.

CAPUT 20
VEROS NOSTRORUM TEMPORUM MARTYRES NON ANGLICANAM SECTAM SED ROMANAM FIDEM ILLUSTRASSE

SUMMARIUM

1. Sectarii non vere martyres. spacer2. Ratione declaratur ex parte inferentis mortem.spacer3. Diluitur obiectio. Veritas martyrii ex sola morte non dignoscitur.spacer4. Ex parte acceptantis.spacer5. Haeretici licet pro defendenda aliqua fidei veritate patiantur, non sunt vere martyres.spacer6. Prima ratio.spacer7. Secunda ratio. spacer8. Haereticus etiam pro Christi confessionem ortuus neque martyrium consequitur, neque fidem illustrat. spacer9. Multos huius temporis catholicos martyro apostolicam fidem collustrasse ostenditur.spacer10. Ex modo patiendi catholicorum martyrium comprobatur.

ENIO ad alteraam partem, de novis martyribus qui post exortam Anglicanum schisma in ecclesia sunt perpessi, ut, si forte rex Angliae de ipsis loqui velit, catholicam etiam in hac parte sententiam defendamus. Quos enim, quaeso, vocat martyres? An eos qui in sua secta vel pro illa interfecti sunt, an potius eos qui propter fidem ecclesiae Romanae a defensoribus illius sectae occisi sunt? At de his posterioribus loqui non potest, nam illi non Anglicanam sectam, sed Romanam fidem illi contrariam illustrarunt, quia in detestationem illius sectae mortui sunt. Imo, licet tantum pro Christo, et pro illis articulis fidei quos Angiia recipit, a gentilibus vel paganis interfecti sint, eorum gloria in ecclesiam catholicam et Romanam, ac fidem eius in qua moriuntur, redundat, et consequenter omnem haereticam pravitatem illi contrariam condemnant. Si vero rex loquatur de sectariis propter suam pertinaciam punitis, immerito eos martyres vocat. Nam re vera martyres non sunt, sed malefactores iuste castigati. Primo quidem quia, ut recte dixit Cyprianus, lib. De Unit. Eccles., illa mors non est fidei corona, sed poena perfidiae. Secundo, quia martyrem non facit poena, sed causa, ut ex Cypriano refert Greg., lib. II Reg., Epist. 36; et tradit August., serm. 50 de sanctis, qui est sextus de martyribus, et latius concione 2 in Psalm. 31, explicans illa verba: Exsurge, et intende iudicio meo, Deus meus et dominus meus, in causam meam: Non in poenam meam (inquit Augustinus), sed in causam meam, non in id 1uod mecum habet latro commune, sed in id quod beati, qui persecutionem patituntur propter iustitiam. Haec enim causa discreta est, nam poena similis est bonis et malis. Itaque martyres non facit poena, sed causa. Qui ergo propter haeresim et schisma interfecti sunt non sunt martyres, alias latrones et malefactores omnes martyres vocandi essent, ut Augustinus ibidem late prosequitur, et epist. 50, et lib. IV De Baptism., cap. 17, et aliis locis quae statim insinuabimus, speciaiiter vero in serm. 2 de sanct. Vincent. blue rationem reddit, Quia isti dolores tolerant pertinacia, non constantia, vitio, non virtute, pravo errore, non recta ratione, diabolo possidente, non persequente. Quam etiam rationem optime prosequitur Chrysostomus, orat. 1 contra Iudaeos.
spacer 2. Possumus praeterea ratione morali convincere mortem hanc pro falso errore susceptam non esse martyrium, sive consideretur ex parte causae, sive ex parte inferentium, sive ex parte acceptantium illam in defensionem erroris. Non quidem ex parte causae, ut dictum est, quia illa mors non est pro Christo. Sanguis autem effusus is tantum martyrium facit qui pro Christi nomine funditur, ut dixit Hieronymus in epist. ad Philera., initio. Qui generalius id declarat in cap. 5 ad Galat., ad fin. Neque etiam ex parte punientis, quia qui sic punit pertinacem non id facit in odium veritatis. sed in defensionem, nec iniuste persequendo personam, sed iuste vendicando delectum et pertinaciam in illo.
spacer 3. Dices hoc esse quod inter nos et haereticos controversum est, scilicet an sectarii qui pro sua secta moriuntur pro errore vel pro veritate moriantur. Respondemus hanc controversiam non posse ex sola passione mortis definiri. Nam (ut proxime ex Augustino dicebam) multi pro defensione erroris mortui sunt. Et constat saepe homines mori pro doctrinis contrariis, quarum alteram falsam esse necesse est, et consequenter unum pro errore, alterum pro veritate pati. Ergo ex sola passioned iscerni non potest veritas ab errore. Unde antiquum est in ecclesia haereticos de sui smartyribus gloriari, ut de Montanistis refert Eusebius, lib. V Histor., c. 18, et de Donatistis Augustinus, ep. 50 et 68, et Epiph. refert quosdam haereticos dictos esse martyrianos, quia de numero suorum martyrum valde gloriabantur. Neque solum haeretici sed etiam ethnici et philosophi vel pro suis falsis religionibus, vel propter rempublicam vel aliam causam humanam, et praesertim propter gloriam hominum mortem pertinacissime tolerarunt. blue Ergo mors audacter tolerata non discernit causam, sed ex causa diiudicanda est. Et eadem ratione mors per se non est signum erroris aut veritatis. Igitur illa controversia ex aliis principiis dirimenda est. Hoc autem egimus in capitibus praecedentibus; ostendimus enim Anglicanum schisma errare a veritate in his omnibus in quibus ab antiqua fide catholica et Romana defecit. Ergo mors inflicta propter talem defectionem et pertinaciam in illa, non est veritatis persecutio, sed erroris correctio et iusta punitio.
spacer 4. Praeterea si ex parte suscipientium haec poena consideretur, nunquam potest martyrium reputari, quia vel isti patiuntur recognoscentes errorem et confitendo delictum, et tunc potius praebent testimonium veritati quam errori, non tamen per martyrium, sed per piam iustamque confessionem ac poenitentiam. Vel moriuntur isti negando delictum et ficte ore confitendo fidem, occultando errorem quem in corde retinent, et sic nec sunt martyres versae fidei, quam non credunt, nec pro illa moriuntur, neque sunt testes sui erroris quem ore non confitentur, sed negant. Vel denique moriuntur propter pertinaciam in suo errore, eligentes potius mori quam illum retractare, et talis etiam mors non potest esse martyrium, quia a pia et recta voluntate non procedit, quam verum martyrium requirit. Unde sancti ac veri martyres magna ratione ac prudentia mortem pro sua fide subierunt, quia etiam humano ac morali modo certi esse poterant, illam solam fidem esse secundum rectam rationem credibilem, at vero isti sectarii imprudentissime ac omnino temere pro suis privatis sectis ac opinionibus moriuntur. Quae enim ratio aut prudentia patitur, in rebus gravissimis et ad religionem pertinentibus, propter unius vel alterius hominis, interdun vitiosi et pessimi, persuasionem, relinquere antiquam fidem consensu ecclesiae per totum orbem diffusae receptam, et divinis'signis ac miraculis roboratam, ac deniquc sanctorum sapientissimorum hominum sanguine illustratam? Profecto moraliter evidcns est imprudentissimum esse ac plane temerariu ,propter talem causam mortem spontc subire, ac proinde illam non esse animi fortitudinem, nec ex affectu divinae charitatis procedere, quia charitas semper prudentcr operatur. Est ergo animi pertinacia, non martyriun, quod, ut recta docet theologia, actus est studiosus et prudens, a charitate fortitudinem imperante procedens. Logatur in simili causa Optat., lib. III Contra Parmen., versus fin.
spacer 5. Ulterius, in huiusmodi hominibus ab ecclesia catholica separatis, non solum mortem pro suis erroribus, sed etiam pro aliqua veritate, quam retinent, susceptam, non esse martyrium demonstratur. Est enim notanda doctrina Augustini. lib. De Patientia, c. 26 et 27, ubi tacite distinguit duobus modis posse schismaticum vel haereticum pati pro sua fide, scilicet vel ne abneget errorem, vel ne deserat Christum, seu aliquid aliud quod ex fide catholica retinuit. De priori modo passionis diximus hactenus, quia in illo evidentius est, non solum non esse martyrium, verum etiam neque actum ullo modo bonum, sed imprudentissimam temeritatem. De posteriori autem modo dicit quidem idem Augustinus patientiam illam esse laudabilem, quia minus malum est, non negare Christum, etiamsi in illum non perfecta fide credatur. Imo etiam addit fortitudinem illam esse donum Dei, quamvis non sit ex illis donis quae sunt propria filiorum, sed ex his quae servis communicantur. Hinc ergo dicimus mortem illam non esse martyrium, quia martyrium est donum iustorum, et infallibiliter perducit ad gloriam, iuxta illud Matth. 10, Omnis qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in caelis est. Mors autem illa non perducit ad gloriam, nam sine fide impossibile est placere Deo, ad Hebr. 11. et quia qui fide caret, charitatem non habet. De illo autem dixit Paulus, 1 ad Cor. 13. Si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quam rationem attigit Augustinus, lib. IV De Baptism., c. 7, et Cyprian., lib. De Unit. Eccles., dicens maculam haeresis neque sanguine ablui, et iterum, inexpiabilis culpa nec passione purgatur. Et ep. 73, versus finem, Haeretico, nec baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest. Ad quas sententias Cypriani videtur alludere Chrysostomus, hom. 11 ad Ephes. in parte morali in principio, dicens. Dixit autem vir quidam sanctus quiddam, quod magnam prae se fert audaciam, sed tamen est elocutus, Quid hoc est autem? Dixit nec sanguinem quidem martyrii posse delere hoc peccatum, utique dividendi ecclesiam per schisma vel haeresim. Addit vero ipse Chrysostomus in confirmationem eiusdem sententiae, Nam dic mihi, quamnam ob causam es martyr? An non propter Christi gloriam? Qui pro Christo animam prodegisti, quid popularis ecclesiam, pro qua Christiuis suam profudit animam?
spacer 6. Item est ratio generalis, quia extra ecclesiam non est salus, ut in superioribus dictum est, et est axioma commune sanctorum patrum, sed martyrium non separatur a salute. Ergo extra ecclesiam non potest esse verum martyrium, Ita fere colligit Fulgentius, De Fide ad Petrum, c. 37, 38 et 39, et August., epist. 204, dicens: Foris ab ecclesia constitutus, et separatus a compage unitatls et vinculo charitatis, aeterno supplicio punireris, etiamsi pro Christi nomine vivus incendereris. Idem optime Pacian., epist. 2 ad Sympronian., ubi passionem Donati pseudomartyris, cum martyrio Cypriani confert, consentanee ad doctrinam eiusdem Cypriani., qui ep. 52, circa medium, loquens de illo, qui ab ecclesia ad haereticos vel schismaticos transit, inquit, Et si occisus propter nomen (utique Christi) postmodum fuerit, extra ecclesiam constitutus, et ab unitate et charitate divisus, coronari morte non poterit, ubi aperte loquitur de modo passionis, de quo nunc tractamus. Et idem repetit in fine epistolae, et in 54, ubi recte etiam ait, Idoneus non potest esse ad martyrium, qui ab ecclesia non armatur ad praelium, et mens deficit, quam non recepta eucharistia erigit et accendit. Et in expositione orationis dominicae aliam rationem indicat, dicens, Nec sacrificium Deus recipit dissidentis, et affert illud Matth. 5, Vade prius reconciliari fratri tuo. Et inferius aliam indicat his verbis, Non potest esse cum Christo, qui imitator Iudae maluit esse quam Christi.
spacer 7. Aliam rationem insinuat Augustin., lib. I De Sermone Domini in Monte, c, Quia Christus non absolute dixit fore beatos qui persecutionem patiuntur, sed addidit propter iustitiam. Ubi autem (a itAugustinus) sana fides non est, non potest esse iustitia, quia iustus ex fide vivit. Quae ratio in omni haeretico procedit, sive pro errore, sive in errore pro aliqua veritate moriatur. Et potest ita explicari, quia qui in uno pertinaciter errat, licet aliquid credat, non tamen sicut oportet neque Christiana fide credit, et ita fides eius ad iustitiam non pertinet, ideoque, licet propter veritatem, ut a se creditam, vel potius suo sibi electam iudicio patiatur, non propter iustitiam persecutionem patitur. Et hoc etiam mihi videtur significasse Augustinus, tract. 6 in Ioan,, circa finem, ubi introducit iactantem Donatistam, Ecce nos multa mala patimur. Cui ille, Haec si pro Christo pateremini, non pro honoribus vestris. Patiuntur molestias, sed pro Donato, non pro Christo. Vide quo modo patiaris, nam si pro Donato pateris, pro superbo pateris. Quae verba, licet maxime quidem in eum conveniant, qui pro suo errore vel magistri sui haeretici patitur, nihilominus vera etiam sunt quocumque modo haereticus pro sua fide patiatur, quia, licet contingat esse verum et alias catholicum dogma pro quo patitur, si tamen haereticus Calvinista sit, non pro Christo, sed pro Calvino patitur, quia licet Christum credat, non Christo, sed Calvino credit, vel certe sibiipsi, si proprio iudicio eligit quid sibi credendum sit.
spacer 8. Atque hoc etiam ex eodem Augustino desumere mihi videor in serm, 117 de diversis, ubi proponit dubium, quomodo stet illa sententia, Omnis homo mendax, cum certo testimonio martyrum, qui homines fuerunt. martyres enim (inquit) veraces fuerunt, quia pro veritate mortui sunt. Ideo enim sunt martyres, quia pro veritate passi sunt. Ergo si illi veraces fuerunt, non omnis homo mendax. Respondet hominem esse mendacem, cum de suo loquitur. Martyres autem non de suo fuisse locutos, sed de spiritu Dei, et ideo non tam ipsos, quam spiritum Dei in eis loqui, iuxta illud Matt. 10: Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis, et inde habere testimonium eorum, ut certum sit. Quibus nos addimus, quoties haereticus loquitur, licet casu contingat verum loqui, semper de suo loqui, quia suo spiritu ducitur, suamque privatam opinionem defendit vel profitetur, ideoque dicimus testimonium illius natura ua fallax esse, quamvis in uno vel altero dogmate verum esse contingat. Ac proinde, licet haereticus pro confessione Christi moriatur, testimonium eius fidem Christi neque illustrat neque confirmat. Mors igitur propter talem confessionem neque martyrium est, nec martyrii nomen meretur. Quod ergo rex Angliae edicit, se defendere fidem sanguine martyrum illustrem, si de iis pseudomartyribus quos protestantes martyres vocant intelligatur, subsistere nullo modo poterit, sive ad veram Christi fidem, sive ad Anglicanam sectam referatur.
spacer 9. Fuerunt sane nostra aetate multi viri sancti et catholici, tum in aliis locis, tum maxime in Anglia, qui pro sua fide constantissime decertarunt, de quibus verissime dicitur suo sanguine fidem catholicam et apostolicam illustrasse, quia longe diversa a protestantibus est eorum conditio, causa, vita, et modus moriendi pro Christo. Sicut enim ab illis in his omnibus longissime distant, ita martyres antiquos praeclarissime imitati sunt, ideoque veri martyres fuerunt, suoque sanguine fidem Romanam illustrarunt. Nam imprimis catholicam et apostolicam fidem semper retinuerunt, et intra Chtisti ecclesiam, cui in pace et obedientia fuere coniuncti, passi sunt. Deinde pro eadem ecclesia, eiusque fide et obedientia, atque adeo propter iustitiam persecutionem sustinuerunt. Neque aliam ob causam (etiamsi adversarii, ad martyrum gloriam occultandam, alias temporales et humanas confingant) carceres, tormenta et acerbissimas mortes passi sunt. Cuius rei non leve signum est (quod in simili consideravit Eusebius, lib. III Histor., c. 9), quia haet nulla in re alia rempubhcam offendissent, imo potius aliquando essent moribus et innocentia vitae praeclari, una confessio Romanae fidei, et obedientia papae ita animos persequentium accendit, ut eos asperius quam alios sceleratissimos punirent. Cum tamen (sicut a fide dignis audivimus) si contingat aliquem in ea confessione deficere, et suis iudicibus in falsa religione consentire, etiamsi propter alia delicta dignus sit morte, illi facile condonentur ac remittantur.
spacer 10. Denique, quod ad modum patiendi spectat, non possunt nostri martyres alicuius inconstantiae vel imprudentiae argui, quia non proprio iudicio, sed publico totius orbis ducuntur, et antiquam fidcm retinent, et veterum sanctorum ac martyrum vestigia sequuntur, multique inter eos inventi sunt vita, sanctitate, maturitate iudicii, eruditione ac prudcntia illustres, paratique ad suae fidei rationem rcddendam. Sed, cum in animis obduratis et in catholicam fidem obfirmatis nihil proficerent, magna alacritate et patientia tormenlta et mortem sustinuerunt. Hi ergo martyres, licet novi, antiquam vere fidem illustrarunt, novam autem Anglicanam sectam potius redarguerunt et confuderunt. ideoque neque propter hos martyres potuit rex Angliae in suo titulo illa verba proponere, cum ipse non antiquam fidem, sed Anglicanam sectam defendat.

CAPUT 21
ANGLICANAM SECTAM, VEL PROPTER SOLAM SCHISMATIS TURPITUDINEM, DETESTABILEM ESSE

SUMMARIUM

1. Ab haeresis nota se vindicare studet rex Iacobus.spacer2. Anglicanum lapsum gravissimum schisma fuisse ex etymologia vocis ostenditur.spacer3. Duo genera schismatum traduntur. Schisma et parasynagoga quid?spacer4. Per separationem ab ecclesia, etiam absque defectione a fide, schisma committitur. Haeresis necessario schisma includit, non vero e converso. Templa orthodoxorum fidelium nomen catholicum retinent.spacer5. Schisma Donatistarum.spacer6. Henricum VIII schismaticum fuisse concluditur. spacer7. A schismatis labe se liberare minime studet rex.spacer8. Quid Chrysostomus de schismate sentiat. spacer9 - 10. Schismatici nomen rex Iacobus iure detrectare non potest.

OSTQUAM rex Angliae in suae Praefationis initio rationem vel occasionem sui operis late proposuit, mulyis interpositis, quae ad hunc locum non pertinent, totis viribus sea labe et nota haeresis excusare conatur, vel propter vitandam tanti criminis infamiam, velut suum defensoris catholicae fidei nomen tueatur. Ego vero, ne cum rege contendere aut eius personam velle ofeendere videar, dec ausa ipsa loquar, eamque generatim tractando ostendam imprimis initium Anglicanae defectionis et separationis ab ecclesia crimen propriissimi et gravissimi schismatis fuisse. Deinde vero per diuturnitatem et pertinaciam in manifestam haeresim transivisse monstrabo. Ex quo facile constabit, nullum hominem Christianum seu baptizatum, cuiuscumquec onditionis seu status sit, illi sectse, eiusque erroribus pertinaciter adhaerentem, posse non solum salutem assequi, verum etiam nec ab haeresis crimine excusari. Et quoniam rex de apostatae nomine simul conqueritur, quid in eo puncto quoad apostasiae nomen et culpam sentiendum sit, in sequentibus etiam dicam.
spacer 2. Quod ergo ad primum punctum attinet, non magna probatione indiget. Nam qui factum ipsum, et initium Anglicani lapsus, prout cap. 1 a nobis relatum est, consideraverit, et vulgarem doctrinam de culpa schismatis eiusque discrimen ab haeresi a patribus et theologis traditum non ignoraverit, facile intelliget lapsum illum Anglicanum per gravissimum schisma incepisse. Schisma enim generali significatione iuxta vocis etymologiam, dissensionem ac moralem quamdam divisionem indicat, per antonomasiam autem iam proprie significat divisionem ecclesiae catholicae per spontaneam separationem ab illa, sub Christiano nomine particularcm congrcgationem seu conventiculum extra ecclesiae unitatem, communionem, et obedientiam congregando. Ita fere schisma definiunt d. Thomas blue et theologi, imo etiam iurisperiti, fuitque sententia antiquorum patrum, quos statim referam, habetque in scriptura fundamentum. Nam in illa schisma significare solet divisionem iudiciorum, ut Ioan. 9, ubi dicentibus quibusdam, Non est hic homo a Deo, aiiis vero, Quomodo potest homo peccator haec signa faecre? additur, Et schisma erat inter eos. Haec autem iudiciorum diversitas solet esse quasi inchoatio schismatis, quod in animorum et concordiae divisione consummatur. Et quando est in materia religionis, tunc maxime schisrma vocatur. Sic usurpatur a Paulo 1 ad Cor. 1: Fidelis (inquit) Deus, per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi domini nostri. Et statim, quasi exhortans ad servandam unitatem huius societatis, Obsecro vos, fratres, per nomen domimi nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata. Quod magis de divisione contra unitatem ecclesiae declaravit, cap, 12 dicens, Ut non sit schisma in corpore, sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra. Ubi, licet loquatur de naturali corpore hominis, tamen illud adducit ad declarandum quid servandum sit in corpore ecclesiae, de quo concludit, Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
spacer 3. Possunt autem in ecclesia distingui duo genera schismatum, iuxta doctrinam Basilii, ep. ad Amphiloc., can. 2, quam sequitur etiam Theodorus Studites, in epist. 4 ad Naucration., ubi tria membra distinguunt, haeresim, schisma, et parasynagogam: haereses (inquit) sunt quae omnino abruptae et adversus ipsam fidem sunt alienatae; schismata dissensiones eorum, qui propter aliquas causas ecclesiasticas, et quaestiones medicabiles inter se dissident; parasynagogae sunt congregationes quae a recusantibus parere presbyteris vel episcopis, vel populis insolentibus fiunt. Omisso autem nunc primo membro, alia duo indicant duo genera dissensionum inter merabra ecclesiae, unum privatum, alterum magis publicum: prius sistit in privatis contentionibus et inimicitiis, posterius vero usque ad publica conventicula et quasi ecclesias diversas faciendas procedit. Priores ergo dissensiones vocarunt dicti patres schismata, posteriores autem parasynagogas. Iam vero priores discordiae generale nomen dissensionum retinuerunt, et nomen schismatis ad aliud genus divisionis ecclesiae per privata conventicula significandum usurpatum est, et ita in praesenti sumitur, omissa voce parasynagogas, quae iam in usu non est.
spacer 4. Sic ergo manifestum est schisma committi per separationem ab ecclesiae unitate, charitati eius contrariam, etiam si in dogmatibus dissensio nondum intercedat. Ita dixit Hieronymus in verba illa ad Titum 3: haereticum hominem post unam, et alteram correptionem devita. Inter haeresim et schisma hoc interesse arbitramur, quod haeresis perversum dogma habet, schisma propter episcopalem dissenionem ab ecclesia pariter separet, quod quidem in principio aliqua ex parte potest intelligi diversum ab haeresi. Cur autem dicat in principio, in puncto sequenti declarabo. Dicit autem aliqua ex parte, quia haeresis schisma necessario involvit. Maxime enim ecclesiam dividit, quia, divisa fide, non potest unitas charitatis non scindi, sicut, amissa fide, non potest charitas non amitti. At vero e converso schisma potest ab haeresi separari, sicut potest charitas sine fide amitti. Sicut olim Meletius schismaticus fuit, et non haereticus;. Nam, ut refert Epiphan., secta 68, Semper rectae fidei fuit. Non enim (inquit) immutata est fides ipsius in aliquo tempore a sancta catholica ecclesia. Quia vero adversus Petrum, Alexandriae episcopum et sibi superiorem, propriam congregationem fecit, et ecclesiam divisit, schismaticus habitus est. Observarique obiter potest, cum ecclesias proprias aedificarent Meletiani, et successores Petri antiquas obtinerent, semper antliquas ecclesias retinuisse nomen catholicae ecclesiae, alias vero vocatas ecclesias martyrum. Nam novum schisma novo nomine indiguit.
spacer 5. Simile fuit in principio schisma Donatistarum, propter ordinationem Caeciliani in Carthaginensis ecclesiae episcopum contra Donati voluntatem, ut sumitur ex August., lib. De Gaeresib., haeres. 69. Unde idem August., lib. 2 Contra Cresconium, c. 1, sic inquit: Quamvis inter schisma et haeresim magis eam distinctionem approbem, qua dicitur schisma esse recens congregationis ex aliqua diversitate sententiarum dissensio, neque enim schisma fieri potest nisi diversum aliquid sequantur, qui faciunt, haeresis autem schisma inveteratum, tamen cum me adiuvent definitiones tuae, schismaticos vos libentius quam haereticos dicerem. Cresconius enim schisma recognoscebat, haeresim vero negabat, quia non erat diversitas, ut ille aiebat, in doctrina. Quod facile Augustinus acceptat, quamvis postea etiam ostendat schisma illud in haeresim transivisse. Quod vero ait, schisma non esse sine diversitate sententiarum, intelligendum generaliter est, quia dissensio animorum non est sine diversitate opinionum. Non autem accipiendum ide st de sententiis diversis in dogmatibus catholicae fidei, quod ex aliis locis Augustini manifestum est. Nam lib. IV De Fide et Symbolo, c. 10, dicit: Haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant, sed haeretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant, schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quam credimus. Et lib. Quaestionum Evangelicar., ex Matt., q. 11: Solet (inquit) quaeri schismatici quid ab haereticis distent, et hoc inveniri, quod schismaticos non fides diversa faciat, sed communionis disrupta societas. Idemque late tradit Optat., lib. Contra Parmenianum.
spacer 6. Ex hoc ergo certo principio, et ex facto supra narrato de Anglicano lapsu, aperte concluditur Henricum VIII schismaticum fuisse. Haereticum enim ipsum fuisse, saltem in principio, nobis non constat, quia non propter mentis deceptionem, sed alia turpi et erubescenda occasione pontifici summo obedientiam negavit, seque et regnum suum, quantum potuit, ab ecclesiae Romanae unitate separavit. An vero haereticus etiam fuerit infra attingemus, nunc enim necessarium non est. Nam quidquid in mente senserit, satis est quod vel propter solam concupiscentiam practice erraverit et ecclesiam sciderit, ut schismaticus evaserit, imo auctor gravissimi schismatis, in quod tum auctoritate et exemplo, tum maxime timore ac violentia multos alios ire coegit. Ita ergo hoc vitium Anglicanam gentem occupare coepit, et ita a parentibus ad filios derivatum est, ut usque in praescntem diem perseveret.
spacer 7. Quamobrem neque ipse rex Iacobus se ab hoc crimine purgare studuit; imo quasi contemnere et pro nihilo ducere videtur, dum pag. 58 dicit, Schismaticum me dicant licet et a Romana ecclesia defecisse, certe haereticus esse nullo modo possum. Nos autem e converso dicimus, licet haereticum se esse neget (quod nunc nondum tractamus), negare non posse se esse schismaticum, cum et baptizatum esse in suamet Praefatione fateatur, et sciens ac videns inchoatum schisma non solum conservet, verum etiam magna contentione et totis viribus potentiae suae propagare studeat. Considerare autem debet in oculis Dei non multum distare schisma ab haeresi. Augustinus enim, lib. I De Serm. Domini in Monte, cap. 5, illa duo aequiparat, dicens, Multi haeretici, nomine Christiano animas decipientes, multa talia patiuniur, sed ideo excluduntur ab ista mercede, quia non tantum dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur, sed additum est, propter iustitiam. Ubi autem sana fides non est, non potest esse iustitia. Neque schismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant, quia similiter ubi charitas non est, non potest esse iustitia. Dilectio enim proximi malum non operatur. Quam si haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est ecclesia. Et quod gravius est, in libro De Vera Religione, cap. 6, non solum haereticis, sed etiam paganis et Iudaeis schismaticos annumerat, dicens, Neque in confusione paganorum, neque in purgamentis haereticorum, neque in languore schismaticorum, neque in aetate Iudaeorum quaerenda est religio, sed apud eos solos qui Christiani, catholici seu orthodoxi nominantur, id est, integritatis amatores et recta sectantes.
spacer 8. Accedat s. Chrysostomus, qui delictum schismatis ita exaggerat, ut illud cum peccato crucifigentium Christum conferat, dicens, Nihil Deum aeque irritat atque divisam esse ecclesiam: etiamsi bona fecerimus innumerabilia, non minores quam qui eius corpus discindunt poenas dabimus, qui plenum ecclesiasticum conventum discindimus. Loquitur autem in priori parte de corpore Christi vero. Unde subdit, Nam illud quidem factum est ad lucrum orbis terrarum, etsi non eo animo. Hoc autem nullami usquam habet utilitatem, sed ex eo damni est plurimum. Et addit verba tam regi et consiliariis eius quam subditis consideranda: Haec dicta sunt non solum ad eos qui gerunt magisiratus, sed etiam ad ceos qui ab illis reguntur. Et postea significat hoc crimen esse haeresi periculosius, fortasse quia solet esse initium haeresum, et ideo maxime necessarium est in initio illud cavere, et quasi ad radicem securim ponere. Ait ergo, Haec me dicta sunt de iis, qul se dedunt indiscriminatim iis qui scindunt ecclesiam. Nam si dogmata quidem habent contraria, vel propter hoc ipsum, non conveniebat cum illis misceri? Sin autem eadem sentiunt, multo magis. Quare? Quoniam est morbus ambitionis, et amoris imperii, et gerendi magistratus. Denique Optatus Milevit., lib. I Cont. Parmenianum, ingens flagitium schisma vocat, et inferius ait, Schisma summum malum esse, et vos negare minime poteritis. Et loquitur ad Donatistas, sibi autem etiam esse dictum Anglicani intelligant, cum nec rationem diversam, nec verisimilem excusationem afferre possint.
spacer 9. At enim fortasse rex Iacobus negabit se esse schismaticum, neque enim in verbis suis dicit: Licet schismaticus sim, sed, Licet dicant me esse schismaticum, idque non simpliciter, sed cum addito quod adiungit, et a Romana ecclesia defecisse. Interrogo vero an saltem cum hoc addito vere vel falso dicatur schismaticus ab ecclesia Romana. Certe affirmare non potest dictum hoc esse falsum, quia ex facto ipso publico et notorio id evidenter probatum est. Quod si rem adeo claram negare non audet, sciat additionem illam non minuere delictum, sed augere, vel (ut ita dicam) in supremo gradu schismatis illud constituere. Nam si verum est quod Hieronymus dixit, schisma constitui per separationem ab ecclesia propter episcopalem dissensionem, ergo schisma constitutum propter dissensionem a summo pontifice, omnium episcoporum pastore, merito dicetur non solum simpliciter schisma, sed etiam ex suo genere maximum. Nam, ut recte dixit Beda, Homil. de Sanct. Petro et Paulo, Beatus Petrus, qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orhem credentes intelligant, quia quicumque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis ingredi. Ubi nomine Petri sine ulla dubitatione cathedram eius intelligit, et societatem illius vel ecclesiam vel unionem cum sede Petri vocat. Ergo segregari ab hac societate, ad constituendum schisma censet esse sufficiens. Idem, si recte expendatur, sensit Optatus Milevit., lib. I Cont. Parmenian., col. 5, ubi, ut probet Parmenianum fuisse schismaticum, non Caecilianum, sic inquit: Non enim Caecilianus exivit a Maiorino avo tuo, sed Maiorinus a Caeciliano, nec Caecilianus recessit a cathedra Petri vel Cypriani, sed Maiorinus, cuius tu cathedram sedes, quae ante ipsum Maiorinum originem non habebatSupponit ergo illum esse schismaticum, qui recedit a cathedra Petri. Addit autem vel Cypriani, quia interdum potest schisma fieri per separationem a proximo episcopo, novam cathedram sine origine introducendo. Et addit, quod praesenti instituto maxime servit, Cum haec ita gesta esse manifeste constet, et vos haeredes esse traditorum et schismaticorum evidenter apparet. Sic ergo nos ex facto Anglicano evidenter concludimus Henricum VIII, qui cathedram Petri deseruit et novam sine origine erexit, schismaticum fuisse, eiusque haeredes eum imitantes in eodem schismate perseverare.
spacer 10. Praeterea in superioribus ostensum est ecclesiam Romanam et catholicam eandem esse, illisque cognominibus tantum diversas proprietates seu habitudines eiusdem ecclesiae significari. Dicitur enim Christi ecclesia catholica quatenus universalis est, Romana autem vocatur quatenus, in sede Petri fundata, illi semper coniuncta est. Ergo idem est etiam schisma ab ecclesia catholica et a Romana. Ergo si rex negare non potest separationem Angliae esse schisma ab ecclesia Romana, vitare non potest quin sit etiam gravissimum schisma ab ecclesia catholica. Et sane qui lapsum Henrici, et divisionem eius ab ecclesia consideraverit, illumque cum schismate Donati et aliis antiquis contulerit, omnino eamdem vel maiorem rationem schismatis ab ecclesia catholica in illo inveniet, neque verisimilem rationem diversitatis poterit cogitare. Nisi fortasse fingendo cum haereticis universalem ecclesiam, quae olim erat catholica, tempore Henrici iam fuisse collapsam et extinctam. Sed hoc vanum et voluntarium refugium satis ex scripturis sanctis et communi sensu antiquorum patrum refutatum est supra. Indubitanter ergo sciat rex se esse ab ecclesia catholica separatum, cum nullo colore id negare vel occultare possit, vehementerque timeat Augustini sententiam, dicentis, Quisquis ab hac catholica ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimat, hoc solo scelere, quod a Christi unitate disiunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum.

CAPUT 22
ANGLICANUM SCHISMA IN MANIFESTAM HAERESIM ET APOSTATICAM DOCTRINAM TRANSISSE

SUMMARIUM

1. Anglicanam sectam in plures haereses prorupisse auctoritate paltrum ostenditur. Experientia eadem veritas roboratur.spacer2. Duplex ratio praedicti experimenti assignatur.spacer3. Schisma caritati per se opponitur, et diuturnitate tenebras menti offundit.spacer4 - 5. Anglicanum schisma ad haeresim iam pervenisse ex dictis concluditur. Ad defendendum schisma nova sibi haeresim Henricus VIII excogitavit.spacer6. Refiutatur. Nullus catholicus asseruit posse pontificem pro libito regna adimere. spacer7. Pontificem tertiam partem bonorum civium sibi usurpare contra omne ius factique veritatem confingunt haeretici.spacer8 - 9. Plures haereses post Henricum VIII Angliam occuparunt. spacer10. Ex signis haeresum, quae a patribus traduntur, ostenditur Calvinianam sectam haeresim esse. Primum et secundum signum. spacer11. Tertium signum. spacer12. Quartum signum. spacer13. Quintum, sextum, septimum et octavum signum.spacer14. Nonum, decimum, undecimum, et duodecimum signum.

UONIAM rex Angliae plus nomen haeresis quam schismatis abhorrere videtur, ostendendum a nobis ulterius est eo demum Anglicanum schisma pervenisse, ut non in unam tantum, sed in plures et manifestas haereses proruperit. Hoc imprimis probamus ex quadam verissima sanctorum patrum doctrina, dicentium schisma diuturnum in haeresim transire. Sic Hieronymus, dicto loco ad Titum 3, dixit in principio posse intelligi ex partc diversum ab haeresi. Caeterum (addit) nullum schisma non sibi aliquam confingit haeresim, ut recte ab ecclesia recessisse videatur. Et propterea dixit Augustinus, lib. II Contra Cresconium, c. 7, haeresim esse schisma inveteratum, quia solent, ut dixi, haeretici propter aliquam controversiam, vel indignationem, aut cupiditatem non expletam, aut ambitiomem non obtentam, ab ecclesia in principio separari quoad obedientiam et unionem. Postea vero, ut in schismate perseverare possint, ad haeresim transire. Quod exemplis ab antiquitate petitis quasi inductione quadam facile ostendi posset, ut de Novato passim legimus apud Cyprianum et Augustinum, qui ep. 164 ad Emeritum, ad illos ait, Neque vobis obiicimus nisi schismatis crimen, quod etiam haeresim male perseverando fecistis. Sic etiam de Meletii secta refert idem Augustinus, lib. De Haeres., ad Arianos tandem transiisse, quamvis in principio tantum schisma fuerit, quod nunc etiam Anglis accidit. In principio enim, cum Henricus neque Lutherum, neque Calvinum secutus fuerit, schismatici, ab ipso facti post non multum tempus ad Calvinistas transierunt.
spacer 2. Ratio autem huius experimenti duplex reddi potest. Una, quam tetigit Hieronymus, quia perseverantes in suo schismate statim (quod naturale est) factum suum et audaciam honestare ac defendere cupiunt, et ideo ad haeresim declinant, qua possint factum illud honestare, vel laudando ut bonu, quod pravum est, vel negando esse faciendum, quod praeceptum est, vel (quod in idem redit) negando esse praeceptum quod ab ecclesia catholica traditum est. In quibus omnibus modis et aliis similibus, haeresis involvitur. Quia licet operari malum, quod lex Christi prohibet, non sit hairesis, sentire tamen cum pertinacia non esse malum quod fides docet esse prohibitum haereticum plane censendum est. Altera ratio est, quia licet schisma in rigore distingui seu praescindi possit ab haeresi, adeo tamen est illi affine et propinquum ut, si perseveret, facile in illud transmutetur. Unde Ambrosius, lib. De Obitu Satyri, narrans Satyrum post naufragium ecclesiam quaesiisse, in qua Deo pro liberatione gratias ageret, et advocasse ad se episcopum, eumque interrogasse, utrumnam cum episcopis catholicis, hoc est, cum Romana ecclesia, conveniret, subiungit inferius. postquam Satyrus intellexit illum episcopum esse schismaticum, noluisse ibi gratias agere neque cum illo communicare, quia licet ille episcopus esset haeres Luciferi schismatici et non haeretici (ut significat), nihilominus (ait) non putavit tamen fidem esse in schismate. Nam aetsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei ecclesiam non tenebant, cuius patiebantur velut quosdam artus et membra lacerari. Etenim cum propter ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur Christi passio, corpusque distrahitur. Quod ita interpretor, schismaticum scilicet in principio agere contra fidem quam ecclesiae debet, practice, seu opere ipso, vel certe agere contra fidem, id est, fidelitatem et obedientia, quam debet ecclesiae. Postea vero, ut in suo schismate perseveret, etiam negare ecclesiae illam fidem quae consistit in credendo ipsam ecclesiam esse unicam Christi sponsam, columnam et firmamentum veritatis. Qui transitus facillimus est: nam si Paulus ad Timot. scripsit repellentes bonam conscientiam circa fidem naufragavisse, quanto facilius credendum est id accidere inpertinaci schismate contra Christi ecclesiam! Merito ergo timuit, vel non putavit Satyrus fidem esse in schismate.
spacer 3. Accedit quod schisma proximc oritur ex aliquo odiop roximorum. Nam, licet cx contentione aliqua, vel ambitionc, vel inordinata cupiditate, vel invidia oriri soleat, ut patres tradunt et experientia docet, proprie tamen et per se charitati opponitur, quae ecclesiae Christi debetur, et ideo odium proximi includit. Hoc autem odium perseverando in schismate nutritur et augetur, et ita facile inducit in mentis caecitatem atque ad haeresim, iuxta mentem Augustini in illud 1 Ioan. 2, Qui odit fratrem suum in tenebris ambulat et nescit quo tendat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius. Quae verba de schismaticis interpretatur Augustinus ibi, tract. 1, dicens illos ita exceecari ex odio verae ecclesiae ut illam non videant, et facilius illuc faciem impingant, quam illic habitaculum quaerant. Sic etiam dixit Optat., I.1 Contra Parmenia.: Schisma, sparso coagulo pacis, dissipatis sensibus, generatur livore, nutritur aemulatione., et litibus roboratur, ut. deserta matre catholica, impii filii dum foras exeunt, et se separant a radice matris ecclesiae, invidiae falcibus amputati, errando rebelles abscedant. In quibus verbis alia etiam indicatur ratio: nam schismatici cum ab ecclesia praescindantur, et synagogam extra illam congregent, eo ipso dedignantur ecclesiam sequi, praesertim quando in schismate obdurati perseverant, et ideo carere incipiunt regula veritatis, ex quo necessitate quadam consequitur ut in errores et haereses prolabantur, vel novam inveniendo, vel alicui iam inventae adhaerendo, ut distinctum aliquid ab ecclesia, a qua recesserunt, habere videantur. Nam si in eadem fide perseverarent, non possent novum aliquid aut aliud agere, nisi quod iam dudum apud suam didicerunt matrem, ut Optatus supra dixit. Propter quod saepe Cyprianus inde oriri affirmat schismata et haereses quod sacerdoti Dei non obeditur, neque unus ad tempus iudex vice Christi cogitatur, ut ait ep. 55. Et in 69 addit, congregationem perseverantem in schismate intra breve tempus carere veris episcopis et pastoribus, quia cessat vera origo, successio et ordinatio. Unde tandem consequitur ut careat etiam vera doctrina et sanctitate. Nam ad illam conservandam in unitate fidei et vitae sanctitate usque ad consummationem electorum, dedit Deus ecclesiae suae pastores et doctores, teste Paulo ad Ephes. 4.
spacer 4. Propositae autem rationes evidenter in Anglicano schismate procedunt. Constat enim illud esse satis diuturnum: nam per septuaginta annos vel amplius duravit, et, licet interruptum fuerit per breve reginae Mariaa tempus, statim renovatum est, posteaque plus quam quinquaginta annis continuis duravit. Deinde cum coeperit per separationem a cathedra Petri, et negando obedientiam summo pontifici, licet in principio, facto tantum, ex inordinato affectu luxuriae tentatum fuerit, postea circa ius ipsum erratum est, et doctrina introducta, quae red coepit in Anglia praedicari, ecclesiam Christi non habere unum spirituale caput, nec Romanum pontificem ut tale recognoscendum esse, sed in unoquoque regno vel republica supremam temporalibus esse proprium caput supremum in spiritualibus, illudque non esse aliud praeter regem, vel principem temporalem, aut senatum respective. Quae tota doctrina haeretica est et contra scripturam sacram, et contra perpetuum eiusdem ecclesiae sensum et patrum traditionem, ut in lib. III ex professo ostendemus. Ita ergo (quod ad primam rationem attinet) in Henrico VIII ad litteram impletum est quod Hieronyraus dixit: nam sibi hanc construxit haeresim ut recte ab ecclesia recessisse videretur. Non enim poterat regia maiestas, vel potius humana praesumptio ita pertinaciter in gravissimo facinore perseverare, nisi in aliud gravius incidendo, quo prius defenderet et recte factum esse contenderet. Qui error ita Henrici animo adhaesit ut non solum in illo mori non dubitaverit, verum etiam novo praecepto de filio in eodem errore educando, in aliis catholica fide retenta, illud confirmaverit. Vel certe si mente non credebat quod sic praecipiebat, in eo maxime ostendit (quod ad alteram rationem spectat) quam ingens odium contra Romanam ecclesiam conceperat, siquidem contra mentem suan, et cum aeterna morte animaa suae in eodem schismate mori, et illud per modum dogmatis seu doctrinee exterius tueri, et in filio et in regno suo perpetuo stabilire voluerit. Cum ergo Anglia in hoc puncto non solum factum, sed etiam ius usurpare, et doctrinam defendere conetur, vel ex hoc solo manifestum est sectam illam non tantum schismaticam, sed etiam haereticam esse.
spacer 5. Post mortem autem Henrici statim Anglicanum regnum schismaticum Calvinianam sectam, quamvis fortasse non puram, sed mistam ex Lutherana, et aliis, amplexum est, et ita etiam in illo schismate, quod in secunda ratione de diuturno schismate dicebamus, et ex eisdem causis seu radicibus, et cum eisdem effectibus seu signis haereticis impletum videmus. Nam imprimis odium in Romanam sedem mirum in modum in dies auctum est, et ut quotidie magis invalescat, et in animis omnium radicetur, industria daemonis factum est ut parentes et magistri ab infantia in puerorum animis talem de papa conceptum seu apprehensionem imprimant, ut simplices et vulgares homines crudelem tyrannum, horrendum idololatram, ac denique monstrum quoddam potius quam hominem, audito papae nomine, concipiant. Nec mirum estsi communis plebs in tanto errore versetur, siquidem rex ipse, in sua Praefatione, pag. 14, affirmare audet pontiflces per ambitiosam tyrannidem sibi in temporalium regum iura auctoritatem iniuste usurpasse. Et iterum pag. 22, Hanc in reges potestatem a pontificibus inique usurpatam. Rursus pag. 24, a catholicis extrui pontificis imperium adeo immane ac solutum, ut ad libidinem condonare atque adimere regna possit. Ita enim cardinali Bellarmino tribuit. Iterum pag. 24: Magnus ille pastor, instar ovium, ad occisionem ducere vos pro libidine sua potest. Alibi, pag. 27: Cum antiquitus clerici nihil ultra decimas appeterent, iisque contenti viverent, nunc papa clericorum caput, non nisi tertia civium, et bonorum, ac fundorum parte in omnibus regnis et provinciis accepta, acquiescit. Ulterius pag.61, saecularem pontificis in reges dictaturam praecipuis fidei catholicae articulis enumerat. De cardinali Bellarmino loquitur, et absolutam potestatem dominandi per illam seecularem dictaturam intelligit. Et alibi, pag. 72, in eodem sensu inter multa, quae refert vel potius irridet tanquam a pontificibus usurpata, hoc ponit: Omni potestate, tam spirituali, quam temporali praediti. Et infra, pag. 128, Qui pro Deo papam colunt, eumque sic habent quasi scripturam loquentem. Postea vero de eisde, catholicis ait, tribuere pontifici supremam in temporalibus potestatem supra reges ac principes, utique in sensu in aliis locis ab ipso declarato.
spacer 6. Hi et similes sunt colores, quibus rex pontificem summum eiusque regimen depingit, in quibus tamen nihil est quod non sit a seductoribus confictum, vel male interpretatum, et incaute, et per veritatis ignorationem a rege creditum et scriptum, ut mirum non sit rudem plebem his fabulosis exaggcerationibus decipi, quandoquidem seductores etiam regem ipsum fallere ct decipere potuerunt. Nam imprimis quod pontifex regum potestatem non usurpet toti orbi notum est, et ipsi pontifices in suo iure communi testatum ab ipsis esse voluerunt. Nam de rege Anglorum loquitur Alexander III, cum dicit, Nos attendentes quod ad regem pertinet, non ad ecclesiam, de talibus possessionibus iudicare, ne videamur iuri regis Anglorum detrahere, mandamus, quatenus regi iudicium possessionis relinquentes &c. Et de rege Galliae dixit Innocentius III, Non putet aliquis quod iurisdictionem illustris regis Francorum perturbare aut minuere intendamus. Et alibi idem pontifex affirmavit, regem in temporalibus superiorem non recognoscere. Constat igitur pontifices iura regum non usurpare. Unde longe certissimum et notissimum est, neminem catholicorum doctorum affirmasse posse pontificem ad libidinem regna condonare aut pro libidine adimere. Qui enim vel in uno iudicio regiam iurisdictionem perturbare nolunt, quomodo regna ipsa sua libidine perturbabunt? Multo vero intolerabilius est cogitare, nedum scribere, pro libidine sua posse pastorem hunc occidere, aut similem tyrannidem per hanc exaggerationem indicatam exercere. Quin potius non potestatem modo, verum etiam solum usum illi imponere gravissima et impiissima detractio est eorum qui, regem decipiendo, ipsum irritare voluerunt. Hoc autem evidentius constabit ex his quae de legitima potestate pontificis in Christianos reges lib. III ostendemus, ubi etiam iustum usum illius explicabimus. Nam forte sectarii non solum ex malitia, sed etiam ex ignoratione,et defectu theologicae doctrinae ista confingunt.
spacer 7. Deinde quod de pontifice asseritur, non acquiescere nisi accepta tertia civium bonorum et fundorum parte in omnibus regnis et provinciis, contra omne ius canonicum est, ut in proprio opere De Decimis ostendimus, neque minus contrarium est usui, ut in omnibus regnis et provinciis catholicis notissimum est. Quod si fortasse sit sermo de fundis et bonis voluntarie donatis ecclcsiae, semper in ecclesia observatum fuit ut bona huiusmodi iura decimarum non minuerent nec in eis computatentur, sed cum illis ad pios ecclesiasticos usus conservarentur. Praeterquam quod, illis omnibus etiam computatis, sine fundamento asseritur illam esse tertiam partem bonorum orbis catholici, multoque magis voluntarie fictum est ad eam proportionem seu mensuram exigi, et sine illa quota parte pontificem non acquiescere.
spacer 8. Denique quod rex ait, catholicos pontificem pro Deo colere et verba eius ut scripturam sacram habere, facile intelligitur per exaggerationem dictum, ad eamdem quam diximus de pontifice existimationem, in hominibus qui voces distinguere nesciunt, generandam. Qui enim verisimile est credidisse regem catholicorum aliquem cultum, soli vero Deo debitum, pontifici tribuere? Si autem nomine Dei solum significetur is, qui singulari modo aut Deum repraesentat aut eius excellentiam participat, iuxta scripturae phrasi et Christi explicationem dicentis, Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, quid reprehenduntur catholici quod Dei vicarium debito honore colant ac venerentur? Item non est verisimile in mentem regis venisse universa verba pontificis sacram scripturam a catholicis reputari, cum ignorare non debeat sacros theologos, ipsas etiam conciliorum et pontificum definitiones sacram scripturam esse negare. Quanquam in veritatis certitudine aequiparari tam constanter quam verissime doceant, non de omnibus verbis pontificis, sed de his quae universam ecclesiam ex cathedra docendo definit. De quo puncto aliquid in superioribus tactum est, et in lib. III nonnihil addemus. Haec igitur obiter dicta sint, ut intelligatur quam pertinax odium et inveterata rabies in Romanum pontificem diuturnitate schismatis Anglicana pectora occupaverit.
spacer 9. Ex hoc autem odio secuta est illa mentis caecitas quam Augustinus descripsit, qua fit ut altissimum et lucidissimum ecclesiae montem secta Anglicana non videat, sed in illum potius faciem impingat. Unde etiam factum est ut, regula et directione catholicae ecclesiae Anglia destituta, ad synagogas haereticorum diverterit. Nec enim novam condere illi fuit necessarium, quia eo tempore haereses innumerae septentrionem occupare coeperant et sicut cancer serpebant, nullamque occasionem eas introducendi fidei hostes omittebant. Atque ita, ut cap. 1 relatum est, post Henrici mortem, contra eius declaratam voluntatem, Eduardi regis tempore Zvingliana haeresis in regno praevaluit. Postea vero tempore Elisabethae Calvinismus introductus est, idemque usque in hunc diem vel omnino vel maiori ex parte perseverat. Nam perfecta stabilitas vel conformitas in huiusmodi sectis durare non potest, ut in superioribus probatum est. Compertum est autem Calvinum magnum haeresiarcham fuisse, eiusque sectam haeresim esse. Ergo dubitari non potest sectam Anglicanam, quae Calviniana est, sive pura, sive mista ex aliis erroribus, haeresim esse, omnesque illam pertinaciter sequentes haereticos esse. Solum superest ut probemus Calvinianam sectam haeresim esse. Hoc autem duobus modis in sequentibus ostendemus, tum respondendo ad ea quae in sua Praefatione rex Iacobus affert in excusationem sui lapsus in haeresim, tum refellendo ea quae in accusationem ecclesiae catholicae obiicit: quot enim articulos accusationis opponit, tot suae sectae errores prodit.
spacer 10. Prius vero in fine huius capitis idem ostendere libuit omnia signa haeresis quae a patribus traduntur in universa protestantium secta breviter indicando. Primum signum est origo infecta vel per superbiam. Nam una mater superbia omnes haereses genuit, ut Augustinus, lib. De Pastoribus, cap. 8, dixit, vel per invidiam, quae (ut scripsit Chrysostomus, hom. 7 in ep. ad Rom.) haereses peperit, vel per aviditatem cumulandae pecuniae (ut dixit Basilius, in 5 c. Isaiae), vel per alia vitia, quae Paulus late enumerat, 2 Timot. 3, ubi, Erunt homines se ipsos amantes, cupidi &c., usque ad illud, Homines corrupti mente, et reprobi circa fidem. Talem fuisse Lutherum, et per ambitionem et invidiam defecisse a fide notum est, et in historiis illius temporis legi potest. Calvinum autem simili elatione et morum improbitate excelluisse testes sunt plures, blue quos Prateolus, lib III,, verb. Calvinus, commemorat. Secundum signum est supra tactum, discordiae et separationis ab obedientia Romanae sedis, quod saepe in suis epistolis Cyprianus observat, ut paulo antea retuli, et Augustinus, lib. II Contra Petil., c. 51 et 72, Donatistas maxime reprehendit, quod in cathedram Romanam et apostolicam blasphemarunt, in quo maxime novi sectarii eos imitantur et excedunt.
spacer 11. Tertium sit inconstantia et divisio doctrinae. Nihil est enim magis fidei certitudini et veritati contrarium. De qua re satis in superioribus dictum est. Nunc vero adiungam egregia verba Basilii in c. 5 Isai., ubi, cum dixisset haereticos videri sibi sapientes et alios antecellere, subiungit, Eam oh rem referta sunt omnia sententiis inter se pugnantibus, et iis qui dogmata tradant, reclamantia suismet auctoribus;, quando singuli quique suo dogmati tuendo obstinatius insistunt, et quae diversae partis sunt placita perrumpunt vi, ut evertant et confutent acerrima verborum velitatione. Et epist. 82, in fine, Nunquam eisdem verbis contenti stabiles persistunt. De eadem re late Athanas., epist. de Decret. contra Arian. haeresim, in principio, et orat. 1 contra Arian., circa principium, ubi inter alia inquit, Dum perpetuo scribunt, suamet ipsi immutantes, incertam suam fidem, vel potius certam suam infidelitatem dementiamque ostendunt. Quibus consonant verba Hilarii, lib. III De Trinit., circa principium: Haeretici contra ecclesiam veniunt, sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sbi vincunt. Similiter et optime auctor imperfecti homil. 20 in Matt., et Tertul. in Praescript., c. 40. Hanc autem inconstantiam in Luthero, Calvino, et sequacibus maxime inventam esse notarunt saepe doctores catholici, praesertim cardinalis Bellarm., in suis Controversiis, et late quamplurima congerens Coccius, lib. VIII sui Thesauri, art. 1, 8, 9 et 10, et Salmer., tom. I, ad epist. Pauli, in Prolegom., disp. 6, refert Saxoniae ducem dicere solitum esse se quidem nosse quid praesenti anno sui crederent, quid autem sequenti anno credituri essent ignorare. Atque hanc mutationem in protestantibus Angliae inventam esse credibile est, quia tamen mihi exploratum non est, id non affirmo, nec necessarium est, satis est enim quod adhaereant doctrinae quae cum illa instabilitate incepit, nam in vera fide non est est et non, sed est tantum est, ut dixit Paulus, 2 Corinth. 1.
spacer 12. Quartum signum, et in protestantibus fortasse maximum. est iactare verbum Dei, corrumpendo et mutilando illud, de quo etiam multa diximus. Singulariter vero haereticorum iactantiam de verbo Dei describit Vincent. Lirin., c. 35 et 37. Elationem vero et deceptionem in illud exponendo accusant Basllius, proxime citatus, et Athanas., orat. 1 et 2 contra Arian., et orat. in illud Omnia mihi tradita sunt a patre meo, circa finem; Nazianz., orat. 51, seu ep. ad Cledoni.; item epist. 46 ad Nectarium; rursus orat. 36, alias 2, de Filio, et 4 de Theolog., in princip., et deinceps in orat. 37, post medium; et optime orat. 42, indicat modum quo solent haeretici verbum Dei infideliter vel diminute allegare, dicens, Tu ea quidem, quae minuunt atque extenuant, profers; quae autem efferunt praeteris, atque id quidem expendis, quod passus sit. Quod autem sponte, non adiungis. Plura Aug., lib. VII Genes. ad Litter., c. 9, et De Unitat. Eccles., c. 12 et 13, et lib. II Contra Litter. Petil., cap. 61; Hilar. optime lib. II De Trinit., in princip.; Hieronym., Isai. 4, et Galat. 1. De mutilatione autem scripturarum eos irridet saepe Augustinus contra Donatistas, et optime ac generaliter Tertullanus, De Praescript., cap. 17.
spacer 13. Quintum signum, omnium evidentissimum, et haeresim apertam involvens, est contemnere ecclesiam catholicam, eique errorem tribuere, negando esse catholicam, sibique hanc vocem attribuendo. De quo videri potest Lirin., c. 26; et August., lib. De Unit. Eccles., multaque sunt in superioribus dicta, et simul est ostensum quam sit hoc proprium protestantium et Anglicanae sectae. Sextum ad hoc consequens est, conciliis non acquiescere, ex Athanas., orat. 1 contra Arian. parum a princip. Et perinde esse censeo quaedam concilia sua sponte admittere, alia vero respuere, quia non ipsi acquiescunt conciliis, sed potius inter illa diiudicant eaque suo arbitrio approbant vel reprobant .Septimum huic affine est, patrum auctoritatem contemnere, in quo liberrimus fuit Calvinus, qui etiam ausus est patres Pharisaeis comparare, sicut olim fecerunt Donatistae apud Augustinum, lib. II Contra Litter. Petil., cap. 61. Octavum signum superioribus consentaneum est, proprio spiritu duci, sive humano sive Satanico angeli tenebrarum transfigurantis se in angelum lucis. Unde apposite Hilarius, lib. I De Trinitat., haereticos dicit esse sibi arbitros religionis, cum religionis opus in solo obedientiae esset officio, ubi allidere videtur ad illud Pauli, Captivantes intellectum &c. Et lib. II, in principio, de eisdem ait, pro voluntatis suae sensu verba Dei interpretari. Et multa similia habet lib. III, parum a principio. Et scepe Tertullianus, De Praescriptionibus. Aliaque multa in superiorbus adduximus.
spacer 14. Nonum signum haereticae temeritatis est fucata eloquentia cum praecipitatione et nimia loquendi libertate. De quo Nazianz., orat. 33, in princip., sic inquit: Hi vero utinam sicut linguam volubilem habent, atque in nobilioribus ac probatioribus verbis insectandis acrem et vehementem, sic etiam in agendo nonnihil saltem, aut etiam aeque, operam collocarent. Id quod si facerent, minus utique cavillatores essent, nec tam absurde atque insolenter in verbis, perinde atque in aleae ludo versarentur. De illorum autem in dicendo praecipitatione, legi potest Gregor., lib. VII in Iob, c. 2. Decimum signum potest esse novitas, antiquae doctrinae contraria, seu per defectionem ab antiqua fide;, de quo supradictum est, et adderi potest Chrysost., hom. 47 in Matt.; Tertull., De Praescrip., cap.3, et alii patres exponentes illud 1 Ioan. 2, Ex nobis exierunt. Undecimum sit nominis catholici amissio, et nova ab auctore denominatio, de quo et aliis similibus multa in superioribus. Addam vero hic duodecimum et ultimum, a Tertulliano, in Praescr., c. 41, traditum, conversationis ipsorum haereticorum, quam ipse ibi late describit, et futilem ac terrenam esse dicit. Inter alia vero illa maxime verba notanda sunt: Ordinationes eorum temerariae, leves, inconstantes; nunc neophytos collocant, nunc saeculo olstrictos, nunc apostatas nostros, ut gloria eos obligent, quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium, ubi ipsum esse illic promereri est. Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus, qui cras lector; hodie preslyter, qui heri laicus; nam et laicis sacerdotalia munera iniungunt. Haec igitur signa breviter recensui, ut cum protestantium moribus et statu rei Anglicanae conferri possint. Nam si id prudenti consideratione fiat, nemo dubitare poterit quin secta illa haeresis aperta sit, ac subinde professores eius haeretici.

CAPUT 23
ANGLICANUM SCHISMA PERTINACITER SECTANTES NEQUE AB HAERESI NEQUE AB HAERETICORUM NOTA EXCUSARI POSSE

SUMMARIUM

1 - 2. Proponuntur rationes quibus rex ab haeresis nota se liberare conatur. Prima. spacer3. Ex variis haeresis acceptionibus duae praeferuntur. Inter Christianos haeresis in malam partem sumitur.spacer4 - 5. Doctrina fidei contraria apte vocatur haeretica propositio, assensus vero talis doctrinae haeresis. Propositio haeretica quid.spacer6. Vera fidei regula statuitur. spacer7. Propositio, quae ab ecclesia tamquam de fide credenda proponitur, est de fide.spacer8 - 9. Haeresis definitio. Explicatio. spacer10 - 11. Propria definitio haeretici. Coprobatur ex Augustino.spacer12 - 13. Probatur ex patribus unum dogma fidei contrarium sufficere ad constituendum haereticum. Probatur ratione.Favorites

VERSUS ea ea quae in superiori capite dicta sunt, procedere possunt rationes, quibus rex in sua Praefatione ab haeresis crimine se purgare contendit, ideoque quanti ponderis illae sint diligenter inquirendum est. Et prius quidem in p. 39 et 40 negat se esse apostatam, deinde contendit neque haereticum dici posse. Verum haec a nobis melius immutato ordine tractabuntur. Quod ergo haereticus proprie dici non possit, etiam ex catholicorum regulis, pag. 40, probat imprimis his fere verbis: Cum patrem paternumque avum idem de fide sentientes habuerim, et in catholicorum ecclesia nunquam fuerim, etiam ex ipsorum regulis proprie haereticus dici non possum. Secundo, ita virtute argumentatur. Licet catholicorum ritibus ablutus sim, et ab illis in religione dissentiam, haereticus dici non possum, quia de baptismi substantia nulla est inter nos lis, neque ulla in hoc doctrinae capite controversia, cum omnes in nomine patris, et filii, et spiritus sancti baptizemur. Tertiam, et potissimam rationem, quam late ipse proponit, ita summatim colligimus. Rex Angliae scripturis sanctis eam fidem adhibet quae a Christiano homine debetur, et in tria symbola fidei libenter iurat, primaque quatuor concilia generalia tanquam catholica et orthodoxa veneratur et recipit, et quidquid ad salutem necessarium quadringentis post Christum annis unanimi consensu patres statuerunt, reprehendere non audet, sed vel idem sentit aut obmutescit. Ergo non potest iure censeri haereticus, nisi forte (ait pag. 62) ab his, qui pro Deo papam colunt eumque sic habent ut scripturam loquentem, ut neque haeresim aliter definiant, quam opinionem quamcumque in causis fidei decisioni papali contrariam.
spacer 2. Haec sunt quae ad suam defensionem rex adducit et, licet in ultima ratione totum excusationis suae pondus constituat, aliasque obiter attingat, nullam tamen praetermittendam duximus ut et ipsi regi et legentibus omnibus plenius satisfaciamus, nihilque intactum relinquere videamur. Prius vero propter verba regis ultima duo declaranda sunt. Primum quid sit haeresis, quidve ad illam constituendam sufficiat; secundum, quis sit proprie haereticus, et quando consensus in aliquem errorem hominem haereticum constituat. Utramque ex his quaestionibus attingit Augustinus: priorem, in epist. ad Quod vult Deum, praembula ad libr. De Haeresibus, et posteriorem, in praefat. ad eumdem librum, et utramque definire dicit esse difficile, promittitque in altera illius operis parte inquirere, quomodo sit definiendus haereticus. Illam tamen partem non scripsit, et ita in illo opere utrumque punctum indecisum reliquit. Ex aliis autem eiusdem doctoris locis et aliorum patrum theologorumque doctrina, quid in hac materia sentiendum sit et pro certo habendum, explicare necessarium est, ut aliquo firmo fundamento, sine verborum ambiguitate, niti possit disputatio.
spacer 3. Nomen ergo haeresis varias sortitur significationes, etiam in usu theologorum; duae vero in praesenti maxime distinguendae sunt, quia ratione illarum varie a theologis definitur haeresis. Possunt autem explicari per comparationem ad fidem. Nam haeresis fidei opponitur, ideoque sicut interdum doctrina a Deo revelata fides vocatur, saepius vero assensus quo talis doctrina creditur dicitur fides, ita haeresis interdum dicitur de ipsa doctrina haeretica, interdum etiam de assensu voluntarie praestito tali doctrinae. Illa enim duo sine dubio valde diversa sunt, non minus in doctrina, seu fide falsa, quam in vera, et ex usu vocis satis constat nomen haeresis ad utrumque significandum usurpari. Cum enim Paulus, Act. 24, dixit: Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt haeresim, sic deservio patri et Deo meo, de doctrina evangelica loquebatur. Unde Syriaca versio pro secta habet doctrinam, et vox Graeca significat secundum viam, quod proprie dici solet de ratione tota alicuius doctrinae, quam etiam vox secta optime indicat. Noluit autem Paulus doctrinam evangelicam haeresim appellare (ut optime notat Theophyl.), quia non est secundum electionem hominum a qua nomen haeresis sumpta est, ut advertunt Tertull., De Praescript., c, 6; Hieron., ad Galat. 5, et ad Tit. 3; et lsidor., lib. VIII Etymol., c. 3, sed secundum Dei voluntatem et revelationem. Ideoque in lege evangelica et inter Christianos nomen haeresis in malam partem accipitur, significatquc doctrinam quam aliquis homo sibi eligit doctrinae Dei repugnantem. Et inde consequenter electio talis doctrinae, per assensum in illam, vocatur haeresis. Sunt enim illa duo ita coniuncta, ut facile ab uno ad alterum transitus fiat. Et ita Paulus, ad Galat. 5, haereses ponit inter vitia carnis, ut vertit et notat Hieronymus, iuxta vocem Graecam, licet Latina Vulgata sectas vertat; et ad Tit. 3, ait Paulus haereticum proprio iudicio esse damnatum. Constat autem haereticum ob haeresim damnari. Indicat ergo Paulus illud proprium iudicium esse haeresim, ubi etiam id sentit Hieronymus, et clarius Tertullianus, dicto c. 6.
spacer 4. Ut ergo distinctius utramque partem definiamus, priorem vocemus propositionem haereticam, posteriorem autem haeresim. Nam verisimile est ecclesiastico usu et more peccatum illud quod eligendo falsam doctrinam ad credendum illi, seu quod spontaneo et libero assensu talis doctrinae committitur, haeresim esse appellatum. Nam hoc vera etymologia vocis magis indicat. Propositio ergo haeretica illa est, quae recedit a regula veritatis catholicae illique opponitur seu contradicit Ita docet Augustinus, libro De Vera Relig., c. 5 et 6, ubi vocat, pravam doctrinam a regula veritatis aversam; et cap. 7, Est (inquit) prava opinio a regula et communione ecclesiae catholicae devians, et orat. Cont. Iudaeos, paganos et Arianos, c. 20, vocat haereticorum errorem contra veram ecclesiae catholicae fidem. Similiter Tertullian., De Praescript., c. 6, dicit esse adulterinam doctrinam, quam quis proprio arbitrio et electione inducit, vel ab alio inductam amplectitur. Cum autem adulterinam vocat, intelligit a Christo vel ecclesia, sicut cap. 37 dicit, haereticos non a Christo habere quod de sua electione sectantur. Et in eodem sensu ait de haereticis, cap.44, fidem stuprasse adulterio haeretico virginem traditam a Christo. Denique communis est usus illius vocis in dicta significatione, neque in illa est differentia inter nos et protestantes. Quia vero propositio constituitur seu definitur haeretica per recessum a regula, et quia privative opponitur propositioni seu veritati fidei, ideo ad comprehendendam formalem rationem propositionis haereticae oportet praefigere regulam credendi, et explicare quid necessarium sit ut aliqua propositio censeatur de fide. Nam, hoc semel posito, facile constabit assertionem contrariam haereticam esse.
spacer 5. Atque hoc punctum attigit rex in ultimis verbis supra citatis, et irridet catholicos definientes, haeresim esse opinionem quamcumque, in causis fidei, decisioni papali contrariam. Oportuisset autem, quandoquidem haec definitio illi displicct, aliam tradere, qua nobis explicarct quid per haeresim intelligat, ut ita sc a macula haeresis liberum ostenderet. At proculdubio id nullatenus explicare potest, nisi in labyrinthum incidat prorsus inextricabilem, pro regula fidei solam scripturam, eamque propria et privata scientia certa intellectam, assignans. Quae doctrina, ut supra ostendi, non solum viam latissimam omnibus erroribus sternit, verum etiam, quam pro regula haeresis assignavit Paulus pro regula fidei catholicae tradit, utique proprium credentis iudicium. De haeretico enim ait Pauhis, ad Tit. 3, Subversus est qui eiusmodi est et delinquit, proprio iudicio condemnatus, quia in quo damnatur sibi eligit, ut addidit Tertullanus, unde et haereticus est nominatus. Regula ergo haeresis est proprium iudicium, hoc est communi iudicio ecclesiae contrarium. Qui vero in proprium spiritum fidei certitudinem verumque sensum scripturae revocant, nihil aliud quam proprium iudicium pro regula fidei constituunt. Quid enim est proprius spiritus, nisi proprium iudicium? Aut quomodo discernitur ille spiritus ab his qui in illo confidunt, nisi arbitratu suo? Confundunt ergo regulam fidei cum fundamento haeresis, et ideo mirum non est quod haeresim pro fide teneant, et fidem ut haeresim reiiciant. Praeterquam quod (ut in superioribus dicebam) nullum iure possunt ut haeticum damnare, cum nemo proprium iudicium alterius, eiusve privatum spiriturum rebus fidei sequi teneatur. Nemo ergo erit haereticus discordando a regula fidei quam illi constituunt.
spacer 6. Doctrina ergo solida et catholica regulam fidei esse dicit scripturam sacram, non solam, nec privato sensu intellectam, sed cum aliis regulis quae in ipsa commendantur, eamque conservant, discernunt et interpretantur, traditione, inquam, et ipsa ecclesia, quae est viva regula per quam spiritus sanctus loquitur, eamque regit et facit, ut sit columna et firmamentum veritatis. Et idcirco, licet scriptura et traditio purum ac verbum Dei contineant, quod est primaria regula fidei, nihilominus, quia ecclesia est quae scripturas, traditiones, et sensus illarum infallibiliter nobis explicat et proponit, ideo solet a patribus tanquam sufficiens regula fidei commemorari. Unde Irenaeus, lib. III Contra Haeres., c. 4, Non oportet apud alios quaerere veritatem quam facile est ab ecclesia sumere, et c. 11 , in fine, praefert spiritum ecclesiae omni privato spiritui et lib. IV, cap. 43 et 45, in sola ecclesia esse veram traditionem, veramque scripturae intelligentiam. Cyprianus, ep. 73, ait ecclesiae catholicae doctrinam firmiter tenendam esse et docendam, et late epist. 76. Augustinus etiam passim utitur hac sola ecclesiae regula ad confirmandas veritates fidei, ut ex locis proxime allegatis constat, et ex lib. De Haeresibus, in fine, ubi ait satis esse scire, eccelesiam contra aliquam doctrinam, ut a fide alienam, sentire, ut a nullo fideli recipiatur. Idem optime, lib. I Contra Cresconium, c. 32 et 33, et ep. 48, et aliis libris contra Donatistis, item epist. 99, et in ep. 118, cap. 5, disputare contra doctrinam universalis ecclesiae insolentissimae dementiae esse dicit. Eamdem pro regula fidei et verae doctrinae ponit, lib. De Vera Relig., c. 5, 6 et 7, et lib. De Moribus Eccles. Cath., c. 30, lib. III De Libero Arbitr., c. 23, et gravissime lib. De Utilit. Credendi, c. 17, ubi de ecclesia inquit, Culmen auctoritatis obtinuit, cui nolle primas dare vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis ignorantiae. Pluraque alia tum ex sanctis et antiquis patribus, tum ex scriptura ipsa in superioribus adduximus.
spacer 7. Ex quibus breviter inferimus illam propositionem esse de fide quam ecclesiae catholicae auctoritas nobis tanquam de fide credendam proponit: in hac enim regula continentur omnia, quae vel inscriptum sunt, vel in conciliis approbatis sunt definita. Unde, e contrario, propositio haeretica illa est quae contraria est ecclesiae definitioni, seu alicui propositioni per ecclesiam definitae modo explicato. Locuti autem sumus de ecclesia eiusque definitionibus, ut a quaestione de potestate pontificis Romani ad definiendas veritates fidei, quam rex videtur suis verbis involvere voluisse, nunc abstineamus, ne a scopo et intentione nostra divertamur. Etsi enim verissimum sit definitionem pontificis ex cathedra loquentis infallibilem veritatem continere, omnesque fideles teneri ad illam firmiter credendam, hoc tamen diversum non est ab eo quod diximus. Nam cum pontifex definit, ecclesia per caput suum loquitur, neque corpus separatum capite, nec caput a corpore, quia vero magis limitatum est, nam ecclesia etiam aliis modis potest veritates fidei proponere, approbante etiam pontifice, ut per concilia generalia et per universalem consensionem ecclesiae, ideo ad comprehendendum omnia et ad vitandas controversias, generalius locuti sumus. Nam definitiones esse debent, quoad fieri possit, communes, et extra controversiam. Ita ergo pro loci opportunitate satis videtur explicatum, quid sit haeresis quoad materiam, seu quid sit propositio haeretica.
spacer 8. Ex his autem, quae de propositione haeretica dicta sunt, facile definiri potest quid haeresis sit, prout opus est seu vitium hominis. Est itaque haeresis deliberatus assensus seu credulitas alicuius haereticae propositionis. Et in idem recidit quod scholastici dicunt, esse falsam opinionem circa ea quaesunt fidei. Itaque tam doctrina fidei quam illi contraria potest dici materia circa quam haeresis versatur, diverso tamen modo: doctrina quidem fidei, deficiendo ab illa, seu illam falsam iudicando; contraria vero doctrina, eligendo illam ut veram, eique fidem adhibendo. Dicimus autem haeresim esse voluntarium assensum, tum quia haeresi, iuxta nomen suum, ex electione propria et arbitraria procedit, tum etiam quia haeresis in malam partem accipitur, ita ut non tantum falsuma ssensum mentis, sed etiam culpam lapsumque voluntatis involvat, ideoque (ut mox dicemus), licet quis erret assentiendo propositioni fidei contrariae, non incidit in haeresim propriam, id est, assensus eius non censebitur haereticus, seu propria haeresis, nisi repugnantiam cum fide catholica cognoscat et, ea non obstante, talem doctrinam ut veram eligat et credat. Et hac ratione dixit Paulus, ad Tit. 3: Haereticum hominem post primam et secundam admonitionem devita. Quamvis enim Paulus non rationem seu substantiam haeresis tradat, sed modum cavendi haeereticos doceat, insinuat nihilominus propriam haeresim non committi, donec aliquis sciat sufficienterque advertat qualis sit doctrina quam eligit.
spacer 9. Haec ergo conditio ex parte assentientis necessaria est; ex parte vero materiae generatim dicimus haerisim esse assensum de re fidei contraria. Quia materia fidei multiplex est: sunt enim in ea dogmata ad Deum unum et trinum eiusque attributa pertinentia, alia ad Christi humanitatem, eiusque cum verbo hypostaticam unionem, et in universum ad hominum redcmptionem spectantia, et cum his connexa sunt ea quae ad ecclesiae catholicae institutionem et hierarchiam, eiusque sacramenta, mores et caeremonias, necnon ad veram remissionem peccatorum, veramque iustitiam, praemiumque et poenam humanorum operum speactant. Dum ergo materiam fidei in haeresis definitione indefinite ponimus, omnia praedicta dogmata complectimur. Vera enim et propria haeresis in quocumque dogmate fidei committitur. Nam si a Deo revelatum sit, eadem fidei certitudine credendum est, in quacumque materia versetur. Unde etiam fit ut ad veram haeresim, quae totam fidem destruat, voluntarius assensus uni tantum dogmati fidei contrarius in quacumque materia sufficiat, quia unicum mendacium, etiam in re minima ad fidem pertinente, supremam Dei auctoritatem destrueret, et quaelibet assertio falsa, si inter dogmata fidei inveniri posset, reliqua omnia incerta et ambigua redderet. ac proinde quilibet assensus, cuicumque dogmati fidei contrarius, haeresis est, penitus destriuens fidem. Unde Paulus scribens ad Galatas, qui circa observationem legalium falsam opinionem et evangelio contrariam eligere volebant, licet in aliis mysteriis fidei non errarent, Evacuati estis (inquit) a Christo, qui in lege iustificamini. Et infra: Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire ? Persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos, modicum fermentum totam massam corrumpit. Per quae verba indicat illum errorem (si in eo pertinaces essent) fuisse sufficientem ad evacuandam et corrumpendam totam illorum fidem. Sic etiam schisma Donatistarum in haeresim transiit, pertinaci animo adhaerendo uni vel alteri errori in materia baptismi vel ecclesiae, etiamsi in aliis rebus fidei non errarent, ut ex Cypriano et Augustino ssepe retuli et in sequenti puncto iterum confirmabo.
spacer 10. Tandem colligitur ex dictis, quis proprie et in rigore haereticus dicatur, Est enim ille, ex Origen., in id ad Tit. 3, haereticum hominem &c., apud Pamphil. in Apolog., Qui se Christo credere profitetur, et aliquod dogma in ecclesiastico ordine receptum commutare, vel subvertere conatur. Sumiturque ex Paulo, dicto loco ad Titum 3, iuncta expositione patrum et communi consensu doctorum et recepto usu illius vocis in ecclesia. Nomen enim haeretici non omnibus infidelibus tribuitur, sed illis tantum qui, Christum contitentes, eius fidem ex parte negant. Nam caeteri infideles Iudaei potius, pagani, aut gentiles appcllantur. Est ergo haereticus ille, qui sub nomine Christiano (nam Christum se credere dicit) veritatem fidei Christi corrumpit aliquid contra illam sentiendo, Oportet autem ut ex propria electione, et cum sufficienti cognitione et iudicio hoc faciat. Nam si per ignorantiam vel incogitantiam error contingat, haereticum non constituit, quia nondum proprio iudicio damnatus est, neque propriam haeresim commisit. Et hac ratione Augustinus saepe distinguit inter haereticum et credentem haereticis. Librum enim De Utilit. Credendi sic orditur: Si mihi, o Honorate, unus atque idem videretur esse haereticus et credens haereticis homo, tam lingua quam stylo in hac causa mihi esse conquiescendum arbitrarer. Nunc vero inter haec duo plurimum interest, quandoquidem haereticus est, ut mea fert opinio, qui alicuius temporalis commodi, et maxime gloriae principatusque sui, gratia falsas vel novas opiniones vel gignit vel sequitur (utique in materia fidei). Ille autem qui huiusmodi hominibus credit, homo est imagine quadam veritatis ac pietatis illusus. In priori namque membro significare voluit Augustinus, ut homo errando in fide constituatur proprie et simpliciter haereticus, necessarium esse ut propria electione, et videns se ab universali ecclesia dissentire, in errorem se praecipitet. Et quia hoc moraliter non fit, nisi propter humanum vitium seu motivum, ideo illas particulas posuit Augustinus in definitione haeretici, quae magis occasionem seu causam voluntarie errandi quam intrinsecam conditionem haeresis declarant. In altero autem membro docet errorem ex ignorantia, quod fidei aut ecclesiae repugnet, non constituere hominem haereticum. Quod erit longe certius, si talis ignorantia probabilis (ut aiunt) seu invincibilis sit; si vero sit ex gravi negligentia et nimia facilitate, non excusabit omnino culpam, excusabit nihilominus eum gradum, et magnitudinem culpae, quae ad constituendum seu simpliciter denominandum haereticum, iuxta communem usum sapientium et totius ecclesiae, sufficiat.
spacer 11. Eandemque doctrinam habet idem Augustinus, epist. 16, in principio, dicens, Qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia prasumptionis suae pepererunt, sed a seductis,= atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati cum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi. E contrario vero, lib. XVIII De Civitat., cap. 51, sic inquit, Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici sunt, et foras euntes habentur in exercentibus inimicis. Denique lib. IV De Baptism., c. 16, adhibito exemplo, utrumque membrum declarat, dicens, Constituamus duos, unumque eorum id sentire de Christo, quod Photinus opinatus est, et in eius haeresi baptizari extra ecclesiae communionem; alium vero hoc idem sentire, sed in cathholica baptizari, existimantem istam esse catholicam fidem. Istum nondum haereticum dico, nisi manifestata sibi doctrina catholicae fidei resistere maluerit, et illud, quod tenebat, eligere: quod antequam fiat, manifestum est illum, qui foris baptizaius est, esse peiorem. Quae testimonia ideo refero, quia multa in eis notari possunt, quae in praesenti causa magnum pondus habent, ut statim etiam indicabo. Est ergo, teste Augustino, necessaria pertinacia in haeresi, ut qui illam elegit, haereticus habeatur. Et hanc pertinaciam per verbum eligendi significavimus cum Hieron., ad Titum, c. 3, et Tertull., dicto cap. 6, De Praescr. Haeret., qui propterea, lib. I Contra Marcion., c. 1, significat illum esse maxime haereticum qui a priori fide recedit, et Deum quem invenerat, extincto lumine fidei suae, amisit, ut hinc iam destinari possit haereticus qui, deserto quod prius fuerat, id postea sibi elegerit quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur, quod postea inducitur, in quantum habebitur quod retro, et a primordio traditum est.
spacer 12. Locutus sum autem in descriptione in singulari de dogmate vel assensu fidei contrario, ut denotarem ad haereticum constituendum satis esse quod vel in una re tantum a doctrina catholicae ecclesiae voluntarie dissentiat. Quod ex dictis de haeresi satis per se clarum est. Idque late tradit Origenes, in dicto loco ad Titum 3, recensendo multa specialia dogmata quae ad causam praesentem magna ex parte pertinent, adiiciens unum illorum sufficere ad constituendum hominem haereticum. Augustinus etiam in locis allegatis, licet interdum in plurali loquatur de illo qui falsas vel novas opiniones gignit aut sequitur, saepius in singulari loquitur de illo qui perversam sententiam vel aliquid morbidum pertinaciter defendit. Unde libro De Haeresibus, in fine, duas classes haereticorum his verbis distinguit: Sunt haeretici, quod fatendum est, qui singulis vel non multo amplius dogmatibus oppugnant regulam veritatis, sicut Macedoniani vel Photiniani, et quicumque alii ita sese habent. Alii autem (ut ita dixerim) fabulones, id est, qui fabulas vanas, easdemque longas perplexasque contexuerunt, tam multis falsis dogmatihus pleni sunt, ut ipsi quoque illa numerare non possint, aut difficillime possint. Et profecto Lutherus, Calvinus, et similes in hoc posteriori ordine ponendi sunt. Tot enim multiplicarunt errores, et tam confuse et inconstanter eos tradiderunt in controversiis de ecclesia, de fide iustificante, de necessitate operum, libertate arbitrii, sacramentis, el similibus, ut vix numerari vel percipi possint. Henricus item VIII rex Angliae, si mente credidit, iure potuisse facere quod facto usurpavit, inter haereticos primi ordinis numerandus erit, cum in uno saltem dogmate contra catholicam ecclesiam sentire elegerit, Quod enim unum dogma sufficiat patet facile ex dictis: haereticus si quidem ab haeresi denominatur quia illam amplectitur vel committit, sed ad haeresim sufficit unum falsum dogma seu voluntarius assensus illius. Ergo etiam sufficit ad haereticum constituendum. Item unum falsum dogma destruit totam fidem, et voluntarius assensus eius, etiamsi unus tantum sit, et in una sola materia totam fidem divinam in tali homine destruit. Ergo constituit illum vere haereticum. Denique constituit infidelem, et non in altera specie, ut constat. Ergo constituit haereticum.
spacer 13. Ex his ergo principiis, quae certissima sunt, et rex Iacobus negare non potest, si sapere velit, ipse de se iudicium proferat an a se ipso damnatus sit, ut more Tertulliani, De Praescript., c. 6 et Cypriani, blue loquar. Nos enim summopere cupimus regem haereticum non esse, et fugimus nominare. Scimus enim Augustinum cum Pelagianis disputantem dixisse, Possemus forsitan, si vellemus, eos haereticos appellare, nec tamen appellamus. Non tamen propterea omittebat veritatem eis ostendere, et conscientiam illorum convenire, et omnibus convincere ut corriperentur et ad meliorem mentem redirent. Optimamque reddit rationem, blue Quia in rebus nondum plena ecclesiae auctoritate firmatis ferendus est error. Non tamen progredi debet, ut etiam fundamentum ipsum ecclesiae quatere moliatur. Non expedit. Adhuc forte non est reprehendenda patientia, sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Quandoquidem igitur nos in ea causa cum rege Iacobo contendimus, in qua fundamentum ecclesiae quatere molitur. Simili etiam affectu, impari quamvis ingenio vel auctoritate, statum eius demonstrare studemus, non ut illum haereticum vocitemus, sed ut ipse resipiscat et videat ne sit quod appellari merito recusat. Nam profecto excusationes eius nullius momenti vel ipsimet regi perpendenti apparebunt. Nullaque alia (proculdubio) excogitari potest, qua rationes et probationes adductae eludantur.

CAPUT 24
RATIONES QUIBUS REX HAERETICI MACULAM FUGERE STUDET REFELLUNTUR

SUMMARIUM

1. Duplex excusatio primae rationis regis Angliae.spacer2. Rex Iacobus in catholica ecclesia aliquando fuit. Catechumenus rite ab haeretico baptizatus vere membrum ecclesiae efficitur.spacer3. Potest aliquis esse haereticus etiamsi in ecclesia catholica nunquam extiterit.spacer4. Refellitur secunda regis ratio.spacer5. Diluitur ultima ratio.spacer6. Ad veram fidei confessionem non sufficiunt symbola absque catholico sensu credita.spacer7. Omnia authentica concilia aequali certitudine recipienda sunt. spacer8 - 9. Praecluditur quaedam evasio regis.spacer10 - 11. Ostenditur insufficiens ratio regis.

N prima igitur ratione sua duo excusationis capita rex indicat: unum, quod patrem et avum paternum eiusdem sectae quam ipse nunc profitetur habuerit; alterum, quod in catholica ecclesia nunquam fuerit. In priori capite omittendum illud censui, quod ad veritatem historiae pertinet, quia multi vel illud negant vel in dubium revocant. Nam cum rex neque patrem neque avum cognoverit, quos ante usum rationis amisit, et ab haereticis educatus et inter eos semper conversatus fuerit, facile potuit hac in re ab eis decipi, ut ipsum in errorem suum facilius inducerent. Verumtamen quidquid avus vel pater eius de fide senserint, eorum lapsus propriam haeresim non excusabit, si post sufficientem monitionem et instructionem illam non correxit. Relegat, quaeso, sententiam Augustini paulo antea citatam ex epist. 162, ubi loquens in specie de illis qui falsam et perversam credunt doctrinam, quam non audacia sua pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, tunc solum eos inter haereticos non deputat, quando non pertinaci animo talem doctrinam defendunt, sed de veritate solliciti, parati sunt errorem corrigere. E contrario vero in aliis locis sine ulla distinctione, ut haereticum damnat pertinacem in errore, sive illum per se invenerit, sive a falsao doctore, sive a parente didicerit. Quod etiam ratio ipsa manifeste ostendit, nam parentis crror, quando iam a prole discerni potest, ipsius culpam non excusat, quin potius accusat.
spacer 2. Quod vero rex addit, nunquam in eadem ecclesia cum catholicis fuisse, imprimis ex confessione eius, addito vero theologiae principio, negari merito potest, Ipse enim fatetur se fuisse ritu catholico baptizatum, cum adhuc sub cura et potestate serenissimae reginae et catholicae matris existeret. Ex his autem principiis manifeste concluditur ipsum fuisse spiritualiter genitum in ecclesia catholica, non in haereticorum synagoga, quia et baptismus, quo fuit regeneratus, est proprium donum ecclesiae catholicae, licet interdum ab haereticis possideatur et ministretur, ut ait Augustinus, lib. I De Baptismo, cap. 10, et serenissima ipsius mater, sub cuius potestate tunc erat rex, unita erat ecclesiae catholicae ut membrum eius per fidem quam profitebatur. Ergo etiam filius regeneratus est ecclesiae tanquam eiusdem membrum. Imo quamvis nullus ex parentibus esset catholicus, per solum baptismum rite ministratum, et non indigne receptum, factus esset ecclesiae catholicae membrum, quia veram iustitiam et fidem Christi per baptismum accepit simul cum Christi charactere. Ergo coniunctus fuit ecclesiae per sacramentum fidei et per fidem sacramenti, quod satis omnino est ut fuerit membrum eius. Sicut etiam catechumenus vere fidelis et catholicus, si propter necessitatem ab haeretico baptizetur cum vera fide et convenienti dispositione, plene sanctificatur, et unitur Christo ut capiti, et ecclesiae catholicae ut corpori eius, iuxta doctrinam Augustini, lib. I De Baptism., c. 2. Ergo idem sentiendum est de infante, etiamsi a ministro haeretico et sub parentibus haereticis baptizetur. quia, licet ministri vel parentes errent privato errore, nihilominus baptizatur in fide verae ecclesiae, et per eamdem fidem quam in baptismo accipit infusam membrum eiusdem ecclesiae efficitur, etiamsi sub potestate alienorum et hostium ecclesiae detineatur. Quamdiu ergo rex Angliaie baptismalem iustitiam et fidem non amisit, in ecclesia catholica fuit. Nam ab illa fuit regeneratus, iuxta doctrinam Augustini, lib. I De Baptismo, cap. 10, et ab eadem habuit characterem et fidem, qua sibi illum coniunxit. Nam in illa aetate, quae actus fidei capax non est, ad praedictam unionem habitus sufficit, cum etiam ad unionem cum Christo sufficiat. Ergo ex illo capite excusari non potest quominus, amittendo postea fidem per proprium actum haeresis, ab ecclesia catholica defecerit.
spacer 3. Et quamvis haec verissima sint, addi praeterea potest posse aliquem esse vere et proprie haereticum, etiamsi nunquam in ecclesia catholica fuerit. Nam si quis a principio instructus fuit ab haereticis non rite baptizantibus, posteaque in errore semel concepto post sufficientem animadversionem pertinaciter duret, vere fit haereticus, quia incipit esse infidelis sub nomine Christiano, et tamen ille nunquam fuit in ecclesia, quia neque verum baptismum, neque veram fidem in habitu vel in actu habuit. Et hoc modo docent interdum concilia et patres, ut haeretici non rite baptizati venientes ad ecclesiam per baptismum recipiantur, ut de Paulianistis statuit concilium Nicaenum, canon. 19. Erant ergo illi haeretici, quamvis antea nunquam in ecclesia catholica fuissent. Ratio vero est, quia de ratione haeretici non est ut sit vere baptizatus, sed sufficit quod, cum Christum confiteatur, in ipsius fide pertinaciter contra catholicam ecclesiam sentiat. Quin potius licet aliquis non solum vere baptizatus non sit, verum etiam nunquam fuerit catholicus, potest esse haereticus, si cognoscendo et confitendo Christum veram eius fidem non integre profiteatur. Hoc enim satis est ad infidelitatem haeresis, etiamsi persona sic errans nunquam fidem catholicam prius professa fuerit, et ab illa postea discesserit. Nam hoc ad circumstantiam apostasiae necessarium est, non ad propriam maculam haeresis, quae sine illa circumstantia inveniri potest iuxta doctrinam d. Thomse 2. 2, q. 11 et 12. Loquimur autem de haeretico quoad culpam, non quoad poenas ecclesiae, quia ut illas incurrat characterem baptismi habere oportebit, per se loquendo, ut latius in dicto loco de lnfidekutate tractatur. Hoc ergo nunc satis fuerit ad ostendendum regis excusationem neque in eo quod assumit neque in illatione fundamentum habere.
spacer 4. In secunda etiam excusatione non recte rex colligit, nam licet quispiam rite baptizatus sit nullumque errorem circa baptismum, nullamve controversiam in ea materia cum catholicis habeat, nihilominus propter errores in aliis articulis fidei pertinaciter conceptos potest esse haereticus. Alias neque Arius neque Lutherus, neque alii similes fuissent haeretici, Nam fuerunt rite baptizati, et circa baptismum vel ritum eius controversias non excitarunt, sed propter alias haereses haeretici facti sunt. Ad praesentem ergo causam parum refert, quod rex fuerit rite baptizatus, et quod de baptismo controversiam nobiscum non habeat, sed considerandum est num in aliis rebus fidei a catholica ecclesia dissentiat .Nam, ut Augustinus, (aliud agens) blue dixit, Non sacramenta Christiana te faciunt haereticu,, sed prava dissensio. Alloquiturque Donatistas, de quibus paulo post dicit, Nobiscum estis in baptismo, in symbolo, et in caeteris sacramentis dominicis; in spiritu autem unitatis et vinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis. Quaelibet ergo dissensio ab ecclesia catholica in doctrina fidei facit haereticum eum qui in Christum credere profitetur, etiamsi nec baptismo careat nec circa baptismum erret.
spacer 5. Superest ultima ratio, in qua rex ea, quae credit enumerat, ut inde se catholicum esse comprobet. Sed profecto non recte colligit, tum quia nec sufficienter credit ea quae enumerat, neque sufficienter enumerat quae catholicus credere deberet. Primum itaque ait se fidem adhibere scripturis sanctis. Sed quibus? Non omnibus quas catholica ecclesia approbavit, sed quas ipse sibi elegit credendas. Ergo fides quam scripturis adhibet catliolica non est;. Nam catholica fides universalis est, et non aliunde quam ab ecclesia catholica, teste Augustino, recepit scripturas. Deinde quem sensum scripturae sanctae sua fide credit? Quem nempe sua certa scientia invenissese credit. Non ergo per fidem catholicam scripturis credit. Nam fides catholica proprio iudicio et privato spiritu nequaquam nititur, sed ecclesiae catholicae in exponendis scripturis regulam tenet. Verum haec ins uperioribus late tractata sunt.
spacer 6. Secundo numerat rex symbola fidei, in quae se iurare dicit. Sed de his (ut supra etiam notavi) interrogandus est an in omnibus illa symbola recipiat in eo sensu quo catholica ecclesia iila recipit. Nam si hoc affirmare non audet (quia revera non ita est), tenere aut iurare litteram symboli non satis est ut se catholicum ostendat. Sententia est Cypriani, epist. 76 ad Magnum, ubi cum dixisset schismaticos, utique haereticos, gentilibus adsequari, subiungit, Quod si aliquis illud opponat, ut dicat eamdem Novatianum legem tenere, quam catholica ecclesia teneat, eodem symbolo quo et nos baptizare, eumdem nosse Deum patrem, eumdem filium, eumdem spiritum sanctum, ac propter hoc usurpare eum potestatem baptizandi posse, quod videatur in interrogatione haptismi a nobis non discrepare, sciat quisquis hoc opponendum putat, primum non esse unam nobis et schismaticis symboli legem, neque eamdem interrogationem. Nam cum dicunt: Credis remissionem peccatorum, et vitam aeternam per sanctam ecclesiam? mentiuntur in interrogatione, quando non habeant ecclesiam, &c. In qua Cypriani sententia solum pondero ad professionem et veram fidei confessionem non satis esse recipere verba symboli, vel in ea iurare, nisi in sensu catholico credantur, neque satis esse (ut etiam subiungit Cyprianus) confiteri patrem, filium, et spiritum sanctum etiam in sensu catholico, si alii articuli de remissione peccatorum, et de una sancta et catholica ecclesia in perverso retineantur sensu, sicut constat intelligi a protestantibus. Nam ex dictis supra de ecclesia manifeste liquet quantum in articulo de ecclesia omnes illi errent, quod nunc nobis sufficit. Nam de aliis articulis non est hic disputandi locus.
spacer 7. Tertio numerat rex quatuor prima concilia generalia, eaque dicit se tanquam catholica et orthodoxa venerari. Ubi etiam statim interrogandum occurrit, cur haec potius quam quintum, vel sextum, vel alia authentica usque ad concilium Ttridentinum recipiat? Nam si externam speciem seu solemnitatem (ul ita dicam) spectemus, non minor fuit posterioribus conciliis generalibus quam illis quatuor primis, nam eadem auctoritate pontificia congregata et confirmata fuerunt, et convocatio aeque universalis fuit, et concursus vel aeque frequens, vel interdum maior, vel si aliquando fuit minor parum refert, idem siquidem contigit in quatuor primis conciliis, hocque accidentarium prorsus est ad concilii universalitatem, idemque cum proportione dico de sapientia aut sanctitate personarum ad concilia venientium eaque celebrantium. Si autem in conciliis consideremus internam et primariam virtutem eorum, quae est assistentia spiritus sancti, et hanc credit et hoc recognoscit rex in quatuor primis conciliis, et ideo illa veneratur, cur non credit et recognoscit eamdem in posterioribus conciliis et pari veneratione ea recipit? Certe non video quid respondere possit, nisi vel post tempora quatuor primorum conciliorum ecclesiam catholicam iam periisse et a vera fide defecisse, et ideo concilia illius, quamtumvis generalia, iam non fuisse vera concilia, sed congregationes perfidorum, vel se et suos per privatum spiritum proprium posse discernere inter vera et falsa concilia, et per illum approbare quatuor prima, et non reliqua. Sed de his et similibus responsis, quam vana et voluntaria, quamque per se incredibilia apud quemcumque virum prudentem, quam denique erronea, et non solum sanctis patribus, sed etiam scripturis sanctis contraria sint, satis est a nobis in superioribus demonstratum.
spacer 8. Fortasse aliud fuit regis consilium, illa potius venerandi concilia quam alia, non quia assistentiam spiritus sancti veris conciliis credat esse promissam, neque etiam quia crediderit errare non potuisse, sed quia iudicat de facto non errasse, sed consentanee ad scripturas sacras docuisse, quod de aliis conciliis noniudicat. Quod si ita de conciliis sentit, hoc non est credere concilio generali tanquam regulae fidei, sed est proprio iudicio approbare concilium et reprobare. Hoc autem modo recipere concilia, ad humanam opinionem potius quam ad fidem pertinet. Et hinc etiam provenire videtur ut protestantes non plene et integre illa concilia recipientes venerentur, sed in ea tantum parte doctrinae quae illis non contradicit, non tamen in aliis decretis, praesertim moralibus, neque in modo deducendi veritatem ex traditionibus ecclesiae, et consensu patrum, neque in recognitione sedis apostolicae Romanae, cui semper primas deferunt, ut erudite notavit in sua Apologia doctissimus cardinalis Bellarminus, cap. 7, etiuxta occurrentes occasiones in sequentibus declarabimus.
spacer 9. Quarto denique commemorat rex patrum consensum unanimem. Eorum videlicet, qui quadringentis vel quingentis annis post Christum fuerunt. Ubi statim occurrit eadem obiectio, quia gratis soloque arbitrio suo discernit inter patres maioris vel minoris antiquitatis, cum multi, tempore inaequales, nec sanctitate, nec sapientia fuerint inferiores, et (quod caput est) in rebus ad fidem et salutem pertinentibus a vestigiis antiquorum non discesserint, ut Gregonus Magnus, Gregorius Turonensis, Isidorus, Ioannes Damascenus, venerablis Beda, Remigius, Petrus Damianus, Anselmus, Bernardus, Thomas, Bonaventura, Laurentius Iustinianus, et alii similes. Deinde inter illos antiquos patres merito numerantur Dionysius et Ignatius, quos protestantes aliqui non solum non admittunt, sed etiam convitiis onerant. Deinde Leoni I et Innocentio I, et aliis sanctis illorum temporum pontificibus nihil fere deferunt, solum quia pontifices fuerunt, licet non minori sapientia scripserint. Denique patres etiam alios, quotiescumque persentiscunt sibi contrarios, facile reiiciunt, vel negando esse eorum scripta, licet eorum nomine circumferantur, vel ipsis errorem attribuendo. Unde etiam ipse rex in hoc puncto non profitetur se credere omnia quae illi patres unanimi consensu docuerunt, etiam de rebus ad salutem necessariis, sed solum ea non reprehendere, vel ad summum obmutescere, quod parum et diminutum est ad integram fidei confessionem, quia ex huiusmodi unanimi consensu in tali materia consurgit ecclesiastica traditio, quae continuata semper in ecclesia catholica sufficit ad regulam fidei, ut supra probatum est.
spacer 10. Quamobrem licet concederemus regi verum simpliciter esse quod in illa ratione profitetur, de fide quam praebet symbohlis et quatuor conciliis, nihilominus nec recte nec sufficienter concluderet eius ratio. Alioqui oportebit ut multos ab ecclesia ut haereticos damnatos, haereticos fuisse inficiemur. Helvidius enim, et qui ab Epiphanio blue Antidicomarianitae appellantur, inter haereticos numerantur ab Augustino, blue quamvis illi fidem adhiberent scripturis, symbolis, et conciliis, quia beatissimam Mariam alios post Christum fihos ex Ioseph habuisse solum contendebant, licet id non sit expresse contra scripturam, symbola vel quatuor concilia, sed contra ecclesiasticam ab omnibus catholicis receptam traditionem. Deinde habemus optimum exemplum in Donatistis, de quibus ait Cyprianus supra, in principio perseverando in eadem fide, et religione, et usu sacramentorum schisma fecisse ecclesiam scindendo, et cathedram ac primatum usurpando. Addit vero Augustinus, lib. De Haeresibus, in c. 69: Pertinaci defensione firmata in haeresim schisma verterunt, et ita factos esse haereticos. Explicans autem quomodo primum facti sint haeretici, addit: Tanquam ecclesia Christi propter crimina Caeciliani, seu vera, seu, quod magis iudicibus apparuit, falsa, de toto orbet errarum perierit, ubi futura promissa est, atque in Africa in Donati parte remanserit, in aliis terrarum partibus quasi contagione communionis extincta. In quibus verbis non obscure innuit Augustinus Donatistas factos esse haereticos male sentiendo de ecclesia, a qua per schisma fuerunt divisi. Et tamen Donatistae dicebant se credere scripturis et symbolo apostolorum: reliqua enim symbola, et quatuor concilia generalia, quando Donatus incepit, nondum facta fuerant, fidem autem postea in illis definitam tenebant (quantum ex Cypriano et Augustino colligimus), et tamen propter solum errorem, quo male de ecclesia sentire coeperunt, haeretici facti sunt. Si quis autem recte consideret, idem protestantibus, et praecipue Anglicanae, accidisse reperiet, quae per schisma et usurpationem primatus incepit, et postea eo processit ut propter communicationem cum pontifice Romano, cui falsa crimina et errores imposuit, universalem ecclesiam visibilem defecisse pronunciet.
spacer 11. Addit praeterea de Donatistis Augustinus, Audent etiam rebaptizare catholicos, ubi se amplius haereticos esse firmarunt, cum ecclesiae catholicae universae placuerit nec in ipsis haereticis commune baptisma rescindere. Dicit autem per hoc amplius firmatur esse haereticos, quia novam haeresim addiderunt, qua tamen non obstante, diceret Donatus se admittere scripturam, et symbolum, et unicum verum baptisma, quod in sua ecclesia esse contendebat. Hoc autem totum, si non in eadem baptismi materia, in multis aliis similibiis, in opinione Anglicana videre licet. Nam postquam coepit male de ecclesia sentire, multa contra universalem eius sensum ac definitionem recepit et docuit, quibus in haeresi amplius firmata est, ut paulo superius locutus est Augustinus. Possumus praeterea in exemplum adducere omnes haereticos, qui privatos et singulares errores habuerunt et haeretici ab universa ecclesia reputantur, licet scripturas, symbola, et quatuor concilia generalia, (vel ea quae suis temporibus facta fuerant) se credere dicerent, ea omnia male interpretando. Ut colligitur ex his, quae de variis erroribus, quorum singuli ad constituendum hominem haereticum sufficiunt, refert Origenes ad Titum 3, apud Pamphilum in Apologia. Item ex his, quae de Pelagianis, Anabaptistis, Monothelitis, Iovinianistis, et aliis, Augustinus, Epiphanius, et alii referunt, quos esse haereticos manifestum est, et ipsi protestantes multos ex his ita vocare non dubitabunt. Ergo illa excusatio non est sufficiens, quando, illa non obstante, multa contra ecclesiam catholicam creduntur, sive aliter interpretando scripturam aut symbola quam ipsa ecclesia sentiat, sive multa damnando, quae eiusdem ecclesiae auctoritate approbata ac definita sunt. Talem autem esse fidem suam rex Angliae non solum non negat, verum etiam expresse affirmat, catholicam ecclesiam de variis erroribus accusando. Quot enim errores illi obiicit, tot haereses in sua secta invenire confitetur, totiesque docet universalem ecclesiam posse in fide et moribus errare, quod haereticum est.

CAPUT 25
IMMERITO ANGLICANAM SECTAM FIDEM SUAM, ET ECCLESIAE AUCTORITATEM AD QUINGENTESIMUM CHRISTI ANNUM LIMITARE

SUMMARIUM

1. Generalis credendi regula, seu limitatio et terminus, quem rex Angliae credulitati suae praescribit. spacer2. Coniecturae quibus rex ad praedictam credendi regulam abstruendam adduci potuit.spacer3. Solvuntur istiusmodi coniecturae. Evasioni occurritur.spacer4. Solutio secundae coniecturae. spacer5. Evasio regis. Solutio. spacer6 - 7. Diluitur tertia coniectura. Dilemma contra regem.spacer8. Concluditur esse contra fidem tribuere ecclesiae Romanae falsos articulos. spacer9 - 10. Secunda ratio. Nihil potest a Romana ecclesia prodire quin simul a catholica prodeat. spacer11. Articuli a rege reprehensi veram continent et catholicam doctrinam.

RIUSQUAM in sequenti libro errores Anglicani schismatis sigiilatim refellamus, operaepretium duxi in praesenti capite quaedam regis verba, quibus (ut ita dicam) certos quosdam credulitatis suae et consensionis cum ecclesia Romana praescribit terminos, caeterorum utpote fundamenta, proponere diligenterque expendere. Verba autem sunt eiusmodi: Quod si Romanae ecclesiae officina fidei articidos ante quingentesimum Christi annum inauditos ac invisos recenter excudit, non sum, credo, damnandus pro haeretico, si ad haec novitia et nupera non accedam.
spacer 2. Haec certe vcrba veluti generalem credendi regulam continent seu limitationem quamdam, mensuram vel terminum, quem credulitati suae praescribit rex, videlicet, ut ad fidei articulos, propositiones, quae post quingentesimum Christi annum in ecclesia definitae sunt non extendatur; supponere autem videtur se credere omnia quae quinque primis saeculis ecclesia tanquam de fide necessaria credidit, quanquam hanc posteriorem partem affirmantem non tam expresse ponit sicut alteram negantem. Nam, licet paulo inferius videatur illam etiam profiteri, verbis tamen mutatis, magisque confusis et ambiguis, ne fortasse illis possit constringi, ut infra quamdam responsionem regis urgendo et exigendo ponderabo. Nunc ergo circa alteram partem, in qua refugit rex credere siquid est post quingentesimum annum in ecclesia definitum, rationem huius regulae credendi, vel potius non credendi, a serenissimo rege postulare necessarium iudico. Neque enim verisimile est ipsum pro solo suo arbitratu terminum illius temporis sibi statuisse, alioqui tota eius fides non solum erit humana, sed etiam prudenti ratione carebit, quod quam Christianae fidei repugnet omnibus perspicuum manet. Ad cuius rationem reddendam parati esse debemus iuxta monitionem Petri in 1 canonic, cap. 3, quam de ratione inducente ad credendum explicuit August., epist. 222. Potuit itaque rex moveri ad sic limitandam fidem suam, vel quia decrevit nihil sibi esse credendum nisi quod per suam certam scientiam scriptum esse intelligit in illis libris canonicis quos ut sacros admittit, vel quia credit ecclesiam catholicam gubernatam esse a spiritu sancto ad conservandam puram fidem per quingentos annos et non amplius, vel quia non loquitur de ecclesia catholica, sed de Romana, et illam dicit ab illo tempore errasse. Sed haec non sufficiunt ad excusandum errorem illius limitationis; imo omnia, et singula convincunt illam et contra fidem et contra rationem esse, ut dicta tria membra examinando patebit.
spacer 3. Nam prima ratio facile ex superius dictis refutatur. Tum quia ostendimus, contra fidem et contra rationem esse admittere quosdam libros approbatos ab ecclesia et alios repudiare, cum nullus canonici fidem possit sortiri nisi per auctoritatem ecclesiae, et haec eadem sit in omnibus, ac proinde, si in uno inveniatur fallax, incerta in omnibus fiat. Tum quia contra principia fidei et contra naturalem rationem sit in privatum spiritum fidem reducere, et illam ut certam et omnibus necessariam praedicare. Praeterea occurrit haec peculiaris ratio, quia privatus iste spiritus etiam potest suggerere aliquid in scriptura esse credendum aliter quam fuerit intellectum in primis quinque saeculis, et e converso potest quispiam sensum aliquem scripturae approbare, qui post quingentos Christi annos ab aliquo etiam privato spiritu excogitatus fuit, haec fuerit contrarius dogmatibus prioribus quinque saeculis receptis. Nulla est enim maior ratio de uno tempore quam de alio, si semel aliquis sibi persuadeat fidem esse dandam huic privato spiritui. Quod si fortasse rex dicat spiritum sibi dictare in illis quiuque primis saeculis non esse erratum ab ecclesia in intelligentia scripturarum, et postea esse erratum, certe ostendere non potest ubi hoc legat, ut per suam certam scientiam intlligat authentice et canonice esse scriptum, et ita constat sine fundamento etiam ab ipso rege discrimen illud seu limitationem temporum praescribi. Quod si coniecturis tantum humanis rex ducatur, statim ostendemus nullas esse, nulliusque ponderis et momenti, unde immerito illas anteponit certae et indubitatae fidei.
spacer 4. Venio ad secundam rationem, et simili modo inquiro unde constet ecclesiam catholicam per quingentos primos annos gubernatam esse et in vera ac pura fide a spiritu sancto conservatam. Certe non aliunde, quam ex Christi promissionibus, alioqui voluntarie et sine fundamento enunciatur. At Christus dominus quingentorum annorum spatium suae promissioni limitem, ut ex scripturis liquet, non praefixit. Sine fundamento ergo fidei Christianae istiusmodi praefigitur terminus. Imo vero contra fidei fundamentum, quia Christi promissiones indefinitae sunt et interminatae (ut sic dicam). Ergo contra fidem est illis praescribere terminum. Quin potius in eis saepe addit dominus de promissione spiritus, ut maneat vobiscum in aeternum, et de protectione sua usque ad consummationem saeculi. Ergo si a quingentesimo Christi anno cessavit ecclesia protegi a Christo, et a spiritu sancto gubernari, pro maiori parte temporis fallax et infidelis fuit promissio, et sic sine causa creditur illis prioribus temporibus fuisse impletam; vel e converso si fides ecclesiae catholicae ob eam causam creditur pura in illis primis quinque saeculis, credendum eadem fide est non minus puram durasse per undecim sequentia saecula.
spacer 5. Dicet fortasse rex in illis quinque primis saeculis ecclesiam conservasse veram fideim, non quia errare non potuerit, sed quia de facto non erravit, postea vero errasse. At si ita sentit de primitiva et antiqua ecclesia usque ad quingentesimum annum, profecto non credit fide divina ecclesiam toto illo tempore non errasse, quia nullibi hoc revelatum est, nec in libris canonicis scriptum, nisi in quantum in eis inveniuntur dictae promissiones, et testimonium Pauli vocantis ecclesiam columnam et firmamentum veritatis, quae verba et limitationem temporis non habent, et propter infallibilem assistentiam spiritus sancti ad nunquam errandum pronunciata sunt. Si ergo in hoc sensu non accipiantur, non habet rex unde per fidem credat ecclesiam durasse catholicam in primis illis quinque seeculis, aut non errasse in concilio Nicsaeno vel aliis tribus, nec etiam potest certa fide credere ipsummet symbolum concilii Nicaeni, vel Constantinopolitanum, saltem quantum ad additiones in eis factas, et maxime quoad articulum de ecclesia catholica prout illis temporibus durante. Solis ergo coniecturis humanis, vel historiis, aut proprio arbitrio ducitur rex in credendo in illis saeculis ecclesiam non errasse; possetque certe non multum dissimilibus neque inaequalibus credere idem de posterioribus saeculis, nisi a falsis ministris ab incunabulis contrarium errorem imbibisset. Illa ergo limitatio et discretio temporum statim ostendit talem fidem non posse esse catholicam, neque in divino verbo fundatam
spacer 6. Tertia vero ratio seu excusatio (nimirum si rex asserat se non loqui de ecclesia catholica, sed de Romana) satis superque in cap. 5 reiecta est, quia nec Romana ecclesia unquam fuit a catholica separata, neque ecclesia catholica, semel in Romana fundata, ab illa fuit unquam divisa. Praeterea si post quingentesimum Christi annum rex loquatur de Romana ecclesia, oportet ut etiam pro prioribus quinque saeculis de eadem identidem pronunciet eadem, tum quia solum de ecclesiae Romanae officina in tota illa sententia loquitur, tum etiam quia alias incongrua esset, et non satis sibi constans vel firma eius sententia. Concedat ergo necesse est in illis quingentis primis annis ecclesiam Romanam non errasse, neque ex officina eius falsum articulum prodiisse, nam illos articulos, quos tanquam novitios et nuperos reprehendit, ipsemet fatetur in illis quinque primis sacculis fuisse iuauditos; fatetur ergo nihil habere quod primis saeculis in ecclesia Romana reprehendat, ac proinde saltem pro eisdem saeculis non errasse. Hoc autem posito, discursum proxime factum recolentes stabilimus. Aut enim creditur ecclesia Romana illis quinque primis saeculis non errasse quia errare non potuit propter spiritus sancti assistentiam, vel quia de facto et quasi casu non erravit. Prius membrum licet verissimum sit, scio esse non a rege admittendum, ne tantam praerogativam et insigne privilegium, vel ad breve tempus, ecclesiae Romanae attribuat, praesertim quia si constanter loqui velit et pro uno tempore illud recognoscat, pro alio renuere nequaquam potest. Quia si pro quocumque tempore admittatur, fundari debet in promissione Christi. Verba autem Christi, Ego rogabo pro te &c., et illa, Portae inferi non praevalebunt adversus eam non habent ullam temporis limitationem, sed indefinite prolata omnia futura tempora comprehendunt.
spacer 7. Negabit ergo rex, ut credo, habuisse unquam ecclesiam Romanam hoc privilegium, magisque aliud membrum eliget, scilicet, ipso facto ita evenisse ut illis quingentis annis ecclesia Romana non erraverit, licet privilegium non errandi non haberet, ac subinde non certa fide, sed humana coniectura et libera opinione credit illis quinque saeculis ecclesiam Romanam non errasse. Unde ulterius consequitur, idem de ecclesia catholicaa sserendum esse, quod quam sit absurdum iam declaratum manet. Consecutio vero patet, quia totis illis quingentis annis id credebat ecclesia catholica quod credebat ecclesia Romana, et illi articuli prodierunt ex officina ecclesiae catholicae, qui prodierunt ex officina ecclesiae Romanae. Nam eius pontifex in conciliis quatuor generalibus illorum temporum (quae maxime dici possunt officina ecclesiae catholicae) praefuit et praesedit, et ab ilius confirmatione et approbatione potissimam firmitatem habuerunt, ut ex actis eorumdem conciliorum manifeste constat. e tinferius commodiori occasione dicetur. Ergo non potest esse maior certitudo de puritate fidci ecclesiae catholicae pro illo tempore quam de firmitate fidei ecclesia Romanaa. Unde si haec ad humanam opinionem revocatur, tota fides illorum nutabit, et auctoritas quatuor primorum conciliorum mere humana erit, symbolumque Athanasii nullam praeter humanam habiturum est auctoritatem, Quia quam habet maximam, ab ecclesia Romana recepit, idemque supra de symbolo Nicaeno seu Constantinopolitano intulimus. Accedit denique quod patres illius temporis non humanae industriae, sed assistentiae divini spiritus, firmitatem et puritatem fidei sedis Romanae, et perpetuam successionem episcoporum eius, tanquam divinae protectionis miraculo, tribuerunt semper, ut ex Cypriano, Augustino, et aliis nuper testati sumus, et maxime constat ex decretis et epistolis pontificum eiusdem sedis, et illorum temporum, de quibus tamen omnibus in discursu supponitur puram conservasse fidem. Et inter illos multi fuerunt sanctissimi martyres et apostolis propinquissimi, ut Clenens, Anacletus, et similes. Alii vero fuerunt sapientissimi et sancti confessores, ut Leo I, Innocentius, et alii.
spacer 8. Ex quibus tandem concludimus contra omnem fidem esse attribuere ecclesiae Romanae, quod post quingentesimum Christi annum officina fuerit falsorum fidei articulorum: primo, quia ostensum est puritatem fidei, quam primis quinque saeculis habuit, non humano tantum consilio, sed divino privilegio fuisse conservatam., hoc autem privilegium sublatum non est vel amissum in quingentesmo Christi anno; tum quia hoc nec probatur, nec probari potest, et contra privilegiiim antiquissimum, Christi ipsius ore exhibitum non praesumitur, nisi probetur; tum maxime, quia perpetuitas illius privilegii sufficienter ex scripturis et ex communi traditione patrum probatur, ut supra factum est, et in lib. III aliquid fortasse addemus.
spacer 9. Secundo, quia etiam post prima quinque saecula non potest separari officina ecclesiae Romanae ab officina ecclesiae catholicae. Sed affirmare ab officina ecclesiae catholicae prodiisse unquam falsos articulos fidei est plane haereticum, quia nihil aliud est quam dicere ecclesiam Christi amisisse fidem catholicam, ac subinde periisse. Ergo non minus erratur de Romana ecclesia ita sentiendo. Prima propositio uno vel alio exemplo declaratur. Nam quinta vel sexta synodus generalis non minus fuit officina ecclesiae catholicae, simul et Romanae, quam tertia vel quarta. Ergo si ecclesia Romana potuit errare, vel erravit post illos quingentos annos, idem sentiri potest de tota ecclesia catholica. A qua sententia non longe videtur distare rex Iacobus, nam ob eam causam non recipit concilia generalia post quingentesimum Christi annum celebrata. Sed longe aliter sensit de quinta synodo Gregorius, Angliae apostolus, lib. I Registri, epist. 24, in fine, ubi cum dixisset suscipere ac venerari quatuor prima concilia sicut quatuor libros sancti evangelii, subiungit, Quintum quoque concilium pariter veneror Et infra de omnibus quinque loquitur, cum dicit, Cunctas vero, quas praefata veneranda concilia personas respuunt, respuo; quas venerantur, amplector, quia dum universali sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere quos religant, aut ligare quos solvunt. Quisquis ergo aliud sapit, anathema sit, quisquis vero fidem illarum synodorum recipit, pax ei sit &c. Timeat ergo rex Angliae anathema dictum a sancto Gregorio, et ponderet rationem eius ibi, dum universali sunt consensu constituta: nam evidenter concludit contra omnem rationem esse, ubi tam manifesta est eadem causa certae auctoritatis in conciliis, illam in quibusdam recognoscere et non in aliis, propter solam temporis differentiam. Quam rationem egregie expendit Bellarminus, conferendo sextam synodum cum tertia, dicto cap. 7, quibus nihil addi potest.
spacer 10. Atque eodem modo discurri potest per omnia sequentia tempora: semper enim ecclesia Romana et catholica fuerunt coniunctae, vel potius una, et ideo nunquam aliquid prodiit ab officina ecclesiae, Romanae quod ab ecclesia catholica non emanaverit. Nemo ergo potest falsitatis labem ecclesiae Romanae officinae tribuere, quin vel eamdem ecclesiae catholicae tribuat, vel tot saeculis in mundo ecclesiam catholicam fuisse neget, vel saltem post quingentesimum Christi annum latuisse factamque esse invisibilem, affirmet, quae sunt portenta et monstra per se incredibilia, et non solum scripturis divinis, sed etiam rationi, imo et sensui contraria, ut in superioribus satis discursum est.
spacer 11. Quod si quis fortasse comminiscatur his ad summum probari ex conciliis generalibus, ac subinde ex officina catholicae ecclesiae non prodiisse falsos articulos, tamen aliquos esse per pontifices Romanos sine dictis conciliis inventos, de quibus loqui potuit rex Angliae, et ita Romanam ecclesiam a catholica in sententia sua separari, advertat hanc responsionem aliam petere quaestionem, num scilicet papa possit res fidei definire sine concilio generali, quae nobis nunc necessaria non est, tum quia rex sine dubio non in hoc sensu loquitur, quia et posteriora concilia non admittit, et multi ex articulis quos reprehendit sunt in conciliis generalibus approbati, ut videbimus, tum etiam quia, licet demus aliquos ex dictis articulis non fuisse in principio per generalia concilia introductos, nihilominus per universalem ecclesiae catholicae consensum recepti et approbati sunt, et ita non separantur ab universae ecclesiae catholicae consensu;, tum denique quia discurrendo per singulos articulos quos rex attigit, aperte ostendemus sine causa reprehendi, quin potius veram fidem continere, sive per concilia generalia sive auctoritate summorum pontificum legitime definiti sint. Unde potius poterit e contrario obiter, et quasi inductione quadam ostendi, sedem Romanam, quae in suis definitionibus hactenus non erravit, errare nequaquam posse, sive cum generali concilio sive solo pontifice ex cathedra loquentei facta sit definitio. De quo puncto aliqua in tertio libro attingemus, quamvis propria illius consideratio et disputatio huic loco neque necessaria, ut dixi, neque opportuna sit.

bar

SUMMA ET CONCLUSIO TOTIUS LIBRI CUM APOSTROPHE AD ANGLIAE REGEM

ECTAM, plenam, securamque inveniendae verae ac catholicae fidei viam rationemque pro modulo nostro ostendere, certisque ac verbo Dei fundatis signis manifestare conati sumus. Et quoniam neque catholica fides extra veram Christi ecclesiam, neque haec unica Christi sponsa a sincera fidei veritate aberravit unquam, aut aberrare potest, ideo cum fundanento verae fidei, hanc unicam eius magistram tanquam solem in orbe fulgentem quasi digito demonstravimus, eamque non esse aliam nisi quae in sede Petri fundata est, verbo Dei partim scripto, partim non scripto comprobavimus. Unde fuit necessario consequens, ut Anglicanae sectae errorem a nota haeresis inexcusabilem esse convinceremus, quod ea libertate quae catholicum docet doctorem, et ea modestia quae mauiestati regiae debita est, facere non dubitavimus: memores illius Gelasii pontificis ad Anastasium imperatorem prudentissimae sententiae: Absit, quaeso, a Romano (seu Christiano) principe ut intimatam suis sensihus veritatem arbitretur iniuriam.
spacer 2. Superest ut rex serenissimus Iacobus (quod humiliter et obnixe postulo), vocem domini audiens, non obdurescat, sed, omni affectu humano deposito, pro ingenii sui acumine, quo praeditus est, maxime perpendat nostrae catholicae Romanae ecclesiae antiquitatem, suae vero, quam amplectitur, sectae videat novitatem; illius firmitatem, huius instabilitatem; illius doctores sapientissimos, sanctitate et antiquitate venerandos suscipiat, huius vero obscuros, novitiosque impostores perhorrescat; sic enim, ut cupio, fiet ut illius veritatem, huius autem fucum luce clarius intueater, et cum Hilario dicere incipiat, Tandem nobis hos impiissimos doctores aetas nunc huius saeculi protulit, seros habuit fides, quam tu Deus erudisti, magistros. Inauditis ergo omnibus his, in te ita credam, ut exinde tuus semper sim. Atque ita fiet, rex prudentissime, ut titulum defensoris catholicae fidei, de quo merito gloriaris, merearis, veroque ac iusto titulo possideas. Non enim benigna mater ecclesia hoc tibi nomen invidet (quod dono pontificio datum non ignoras), sed exoptat invictissimum. Si autem ad ea, quae hactenus diximus, animum attendas, intelliges profecto non Romanae ecclesiae resistendo, sed ei potius humiliter parendo, illum esse consecuturum, Nam si eam impugnando persistas, vires atteras necesse est. Ut enim Chrysostomus dixit, Homini si bellum inferas, fortasse vinces, aut forte vinceris; ecclesiam vincere nulla vis potest, nam coelum et terra transibunt, verba autem Christi non transibunt. Si vero ecclesiae sanctae sinceram fidem amplecti, eiusque gloriam et puritatem deamare incipias constanterque retineas, tunc verum defensoris catholicae fidei titulum consequeris aeternum. Quod ut fiat, divinam maiestatem efflagitamus, et apud vestram qualemcumque hunc laborem nostrum libenter impendimus, et hac ipse allecti ad alia, in quibus vestri vobis imposuerunt ministri, ostendenda progredimur.

FINIS LIBRI PRIMI

Perge ad alterum