Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis Tessera viridis - translatio.

LIBER SEXTUS

Caput i

Utrum officium sit bonorum principum rerumpublicarum labes vi et armis dissolvere?

ISPUNGI omnia quae sunt in hoc libro praecepta quidam satis devoti interpretes peroptarunt. Ratio est, quia in illis axiomatatum instituendi tum conservandi rerumpublicarum labes ac digressiones continentur. Impium (inquiunt) est morbos corporis, sceleratum vero morbos sordesque civitatis fovere et conservare. Istorum pium errorem atque benevolum in patriam affectum probo, verum quoniam ea sunt tempora in quibus ex ovis olim conceptis caudatos scorpionis passim proreptantes videas, potius praemonendi sunt cives ut ictum et aculeum praemuniti fugiant, quam permittendi ut ignorantia tantorum malorum decepti pereant. Si quis ergo hos loco siscitetur cur Aristoteles tam impense operam navet ut non rectae rerumpublicarum formae, vel (si verius dicam) deformitates tot et tam variis coloribus vestiantur, respondeo ut antea, non aliter illum istas insidias et laquos in hoc libello quam navis gubernatorem arenas et scopulos depinxisse, quippe (ut ait Versor) ideo a philosopho istarum transgressionum idola imaginesque delineantur, non ut adorentur a principibus, sed ut erecta per tyrannos a bonis civibus dissolvantur. Verba eius haec sunt: Volentes labes dissolvere magis quidem hoc possunt si illas cognoscant, quippe hoc modo sciunt evitare fraudes dominantium easque enervare. Nam ut in theoricis scientiis recitantur errores, non ut homines in eos incidant, sed potius ut eos sciant evitare, ita in hac descriptione reipublicae proponuntur errata ut eadem scientes fugiamus. Non enim malum est scire id quod malum est, sed idipsum cognitum perpetrare. Qui ergo candide philosophum exponunt eiusdemque sententiam recte percipiunt in instituendis et conservandis malis rerumpublicarum formis, oleum et operam non effudisse asserunt, praesertim cum in animo hoc habeat, ut malas instituendo quae rectae sunt evidentius appareant meliusque conserventur. Non id dicam quod Versor hic addit, nempe unam causam esse cur Aristoteles tyrannidem, oligarchiam et popularem insaniam tam ample instituerit, quia aliquando isti dominandi modi sunt necessarii. Nam licet sint mali, ea tamen possunt esse tempora moresque hominum ut ad tempus plurimum expediant, sicut dictatura Romanorum et Atheniensium ephoria. Si enim Iovem non colent cives, cogantur Martem adorare. Truncum contempserunt ranae, et ideo illis dabatur vultur. Si pacis olivam non ferant hnmines, digni sunt ut Martis hastam acutam et amentatam sentiant.
2. Sed de hac re superius satis idipsum inculcatum. Nunc tamen volumus ut Aristotelem et Machiavellum ex eodem cratere faeces non propinasse, et eodem animo has sordes rerumpublicarum non descripsisse cogitemus, cum ille ut labes, hic ut formas; cum ille in eis dominantes proditores patriae, hic vero reges bonos et politicos imperatores nominet. Hic (inquit Versor) inopportune non movetur dubium, utrum quilibet princeps iuste possit dissolvere rerumpublicarum labes? In solutione supponit tria: primum est quod princeps sit quodammodo in civitate omnia; secundum quod primo enti, id est Deo (cuius personam gerit) prae omnibus iure naturae obligetur; tertium quod omnis transgressio et labes reipublicae sit praeter naturam primique entis maiestatem. Hinc concludit officium esse cuiusvis boni princpis istas deformitates rerumpublicarum quantum in se est dissolvere ac delere. Verum quoniam principatus sunt vel subalternatim (ut aiunt) positi, ut ducatus sub regno, vel e regione constituti, ut duo distincta et diversa imperia, quaestio est an principes teneantur alios armis cogere ut iura naturae primique entis, quae violarint, complectantur. De subalternatim positis honoribus in eadem civitate anceps non est interpretatio. Nam licet superioribus suos inferiores ferro ad officium cogere. De non subalternis positis haec est quorundam interpretum sententia, nempe quod liceat cuilibet iuste administranti rempublicam alios penitus iuri naturali, humano et divino se opponentes armis invadere. Rationem addunt, quoniam quilibet rex bonus vicem gerit primi principis et universae naturae. Si ergo insignes ab illis defectiones fiant, tenentur officio illas pro viribus corrigere et reformare. Nam (ut aiunt) omnes principes Deo et naturae subiiciuntur, et ut proditores in regem dissolvunt unitatem imperii, dignique sunt ob id facinus diro supplicio, ita reges qui in Deum et naturam peccant violant harmoniam et consensum, factique sunt indigni luce, indigni sceptro et imperio. Praeterea (inquiunt) si in bono utili liceat subvenire subditis intolerabili tyrannorum iugo oppressis adversus principes, quanto magis illorum nomina eradi debent ex catalogo regum qui in naturam et Deum insano quodam impetu et affectu saeviunt. Catilinariis omnibus et singulis iuste sua amputantur capita, quia unionem in caput, iuste suae dilaceantur partes, quia unionem in cives (qui sunt rerumpublicarum memera) perfringunt. Sed omnes principes Deo subditi sunt, a quo si seditiose discesserint, tametsi propter sceptri maiestatem manerent homines, sceleris tamen indignitas postulat ut regius splendor ferri rubigine hebescat et obscuretur. Quis enim expectat illum ut alii diligant, cum ipse contemptui numen divinum habeat?
3. Haec olim alii. Haec etiam nunc scribo, ut intelligamus non iniusta esse arma quae in barbaros et infideles sumuntur. Nam praeter oraculum divinum quo iubetur Israel contra Cananaeos praeliari, argumenta non desunt quae nos monerent in isto delirio mundi ferrum et flammas adversus Mahometistas exercere. Tremunt nunc moenia Christiana. O Christe bone, fac non declinent. Acherontis ostium apertum est, et lapides in arces turresque Syon loquitur. Suum enim Alcaron, Turcae et Persae suam magiam habent, imo muiltis partibus Europae tanquam expressum verbum fidei protruserunt, imo venerunt gentes et polluerunt templum tuum, domine, imo prophetas tuos gladio, cruci, lapidi condemnarunt. Expergiscere quaeso et tuos Iosuas, tuos Sampsones, tuosque Davides, hoc est omnes Christianos reges excita, ut ab impiis discordiis quibus seipsos lacerant resilientes unanimi consensu adversus hostem tuum pugnent. Haec oro (studiose lector), quia iustissimum bellum esse existimo quod pro Christo eiusdemque dulci columba et columna veritatis geritur. Tyrannis enim Persica est labes reipublicae contra naturam, sed (ut probatum est) tenentur reges naturae Deique hostes armis invadere, labesque rerumpublicarum corrigere et coercere. Cur ergo otiosi stamus? Cur arma non sumimus? At dices vindicta reliquenda Deo est. Verum est, sed Deus rarissime vindicat sine medio. “Periculosum est hoc quod dices." Quid ita? “Quia arma non sunt sumenda in principes, ut ante docuisti." Verum id quoque est. At tyrannus hostisque Dei principis nomen non meretur. “Sed ante negasti tyrannum a suis civibus iure posse spoliari." Adhuc idipsum nego, si vel successione vel electione factus sit princeps. Hic autem de regnis non subalternatim positis disputatur, quorum labes contra naturam primique regis maiestatem institutas licet aliis regibus dispungere et extirpare. “Si ista aperiatur fenestra, lupus ovile Christi (ut aiunt) ingrassabitur, omnisque levicula tragice bellandi arripietur occasio. Dic ergo quae regna, quos reges intelligis?" Barbaros, non Christianos certe. Nam illi naturae, religioni, Deo, Christo, ecclesiae, omnique iuri divino et humano se penitus opponunt, hi vero unum idemque caput habentes et adorantes armis seinvicem mactare non deberent. Novum enim acceperunt mandatum ut se mutuo diligerent, non laniarent, quippe monstri instar est ut membra unius capitis, ut partes eiusdem corporis, ut incolae eiusdem civitatis, ut filii eiusdem patris, ut in Christo fratres vincula pacis disrumperent, ac non aliter quam carnivoraces et truculenti leones se lacerarent. Christianis lites et contentiones prohibuit apostolus: quanto vehementius belli manes et flammas prohiberi voluit? “Siccine iam dices? Quid si rex Christianus prorsus omnem religionem, fidem, Deique cultum abiiciat? Quid si Diagoras infidelis, barbaricus et Mahometista fiat?" Quid? Caveat tum ille ne iustissimum Dei fulmen sentiat, qui faedus quo Deo obstringitur iniustissime violavit. Caveat (inquam) ne quando numen divinum facinorose oderit, ipse nomen regis lumenque honoris humani non iniuste perdat.
4. Hactenus de causa cur in hoc libro non rectae rerumpublicarum formae et labes ab Aristotele sunt institutae diximus, nunc enucleatius ad ipsum textum exponendum paucis accedere oportet. Primum hoc caput tres habet partes, nempe repetitionem praecedentium, futurorum quae aguntur propositionem, et denique expositionem quandam popularis potentiae, a qua initium hic liber trahit. Repetitio tam aperta et perspecua est ut lucem soli videatur addere, qui in eadem expondenda velit laborare. In propositione ostendit philosophus se dicturum de variis formis democratiae earumque connexionibus, quae hoc atque illo modo (ut ita loquar) circumflexae diversas reipublicae administrandae formulas efficiunt. Exempli causa, si in populari statu divites consultent, oligarchiae; si potentes in iudiciis dominentur, aristocratiae rationem et motum hic status induit. Hoc posito, declarat duas potissimum causas cur multae sint species popularis potentiae: una est, quam superius dixit, nempe dissimilitudo multitudinis. Nam in populari statu est quaedam multitudo agricolarum, quaedam opificum, quaedam mercenariorum. Si prima cum secunda copuletur, unam; si vero tertiam cum duabis primas, alteram speciem democratiae effectam videas. Alia causa cur plures sint species istius administrationis est proprietatum diversarum distinctio, quae popularis potentiae diversas species parit: ut ergo partes, ita proprietates istius formae sciri et considerari oportet. Nam ut ex partium, ex proprietatum distinctione diversa genera et modi administrandi in hoc statu oriuntur. Si quaerat hoc loco aliquis quare primum et tam copiose in hoc libro de populari imperio egerit philosophus, respondent alii quia ea aetate multitudo novo imperandi modo per tribunos studere caepit; alii vero quia oculatius debent magistratus in omni republica instituenda respicere ac providere ut populus recte gubernetur. Nam cum omnis civitas sit multitudo omnisque respublica ordo civitatis, necesse est ut populus (ex quo untruque maxime consistit) plurimi in utroque fiat et aestimetur. Verum quoniam est difficile hydram multorum capitum demulcere et imperitam multitudinem lenire, philosophi fuit primum et copiose de hac specie disputare.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Quatuor tractantur in hoc capite:

Quaestio de licite armis sumendis in barbaros et infideles, qui contra naturam et Deum peccant.
Repetitio eorum quae praecesserunt.
Propositio illorum quae in hoc libro sequuntur.
Distinctio partium et proprietatum quae diversas species democratiae gignunt et producunt.

 

5. OPPOSITIO Disputatum est ante copiose de democratia divitumque potentia: ergo supravacaneum est de illis hunc totum librum instituere.
RESPONSIO Considerantur ista administrandi genera duobus modis, aut quoad definitionem et divisionem, <et> sic satis antea de illis disputatum est, aut quoad institutionem multiplicem variamque imperandi in illis rationem, quae duo in hoc libro idcirco pertractantur ut istae pestes rerumpublicarum cognitae dissolvantur facilius.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

6. OPPOSITIO Labes rerumpublicarum aliquando sunt necessariae in civitate, ut in tempore belli tyrannica dictatura, in seditione civili vis Persica et brevis furor: ergo non licet eas dissolvere.
RESPONSIO Dictaturam in tempore belli et seditionis (si populi consensu fiat) tyrannidem aut labem reipublicae esse negamus. Nam ut chirurgi crudeles haberi non debent, qui ferro partes corporis si putrescant sine omni mora abscindunt, ita dictatores non sunt existimandi tyranni, qui seditiosos cives aut hostes capitales vi et armis tollunt.
OPPOSITIO Aperire fenestram ad perniciem rerumpublicarum non licet, sed alios contra naturam et adversus Deum regnantes armis exagitare est fenestram ad perniciem rerumpublicarum aperire: ergo reges contra naturam et Deum imperantes armis invadere non licet. Minor probatur, quia armis irritati crabrones et non superati furent, suasque hastas in suos hostes vertent. Huc adde quod difficillimum sit Dei ac naturae hostes discernere et iudicare.
RESPONSIO Diligenter animadvertendum hic est quod res quaelibet principes non urgeret ad praeliandum cum aliis, sed quando Dei causa agitur, vel quando intolerabilis iniuria contra ius et aequitatem nobis offertur. Praeterea non statim ad arma, sed primum ad consilia monitaque veniendum est. Nam si leniri possint verbis urgeri non debent armis. Sunt enim arma extrema remedia, et sane hoc modo barbaros (qui in naturam et Deum peccant) urgere non est fenestram ad perniciem rerumpublicarum patefacere. Nam etsi ut irritati leones saeviant, debilitati tamen metuunt ne ut honorem ita suam vitam perdant. Hoc etiam addo quod non sit difficillimum Dei ac naturae hostes discernere, cum illos solum hoc loco Dei hostes appello qui Christum omnemque religionem ac pietatem capitali odio persequuntur.
OPPOSITIO Barbari et immanes tyranni flagella divinae providentiae sunt ad ulciscenda humana scelera: ergo qui arma in illos sumunt contra divinam providentiam pugnant.
RESPONSIO Excitavit Pharaonem Deus, sed Moysem ut ducem misit et liberavit populum. Certum est barbaros, Persas et Turcas esse flagella Dei, sed quoniam in Deum et Christum pugnant, officium regum est suum caput defendere et in hostes Dei arma suscipere. Nam etsi divina providentia hostes ecclesiae aliquando permittit, ab illis tamen abhorret animo, et non praescribit ut illorum impetum patiamur, imo praecipit ut omni modo illorum insidiis reluctemur. Non ergo contra divinam providentiam pugantum est cum adversus impios geratur bellum. Nam etsi tyranni respectu nostrorum scelerum sunt flagella Dei, eo tamen respectu quo Deum et naturam oderint, ut flabella turbinis supprimi et sedari debent.
OPPOSITIO Cogi infideles non debent ad fidem: ergo in eos arma gerere non oportet. Antecedens probatur, quia Deus volentes non coactos recipit. Ratio patet, quia ideo potissimum in eos suscipiuntur arma ut fidem recipiant.
RESPONSIO Aliud est arma in illos gerere ne ecclesiam laedant, aliud est illos ad fidem cogere ne ipsi in Gehennam ruant. Fatemur ad fidem cogi non debere, omnium tamen interesse dicimus illos ab ovili Christi propulsare. O utinam ergo velint meminisse tandem Christiani principes, utinam inquam diutius istas inter se maximarum tragoediarum taedas non alerent, utinam amplius illud lugubre carmen non audiamus,
Eheu quam levibus pereunt ingentia causis!
Milites Iudaeorum vestem inconsutilem Christi non diviserunt ut nos dividimus, et nisi omnipotentis dextra protegat Ierusalem, Tito, Vespasio barbarisque Turcis et tyrannis prodimus.

Caput ij

Utrum cives in democratia maiorem quam in regno et optimatum potentia libertatem habeant?

ARIORA in hoc libro occurrunt dubia, quia omnia propemodum quae in eo tractantur sunt valde nota et perspicua, quando autem se obtulerint paucis, ut supra, a nobis perstringentur. Nunc vero peditentim (ut aiunt) secuti philosophum quo ille traxerit veniemus. Duo igitur in hoc secundo capite proponit philosophus, nempe postulata quaedam seu axiomata, et mores seu instituta popularis potentiae. Postulata duo sunt, libertas et aequalitas. Illam pariendi et imperandi vicissitudo, hanc rerum honorumque proportio aequalis arguit. Vult enim populus per vices imperare, vult unumquemque ut placet vivere, vult denique aequalitatem rerum numero non dignitate dimentiri, et sic dimensam sibi vendicare, quippe in hoc statu de libertate rerumque aequalitate tota est contentio. Si desit illa saeviunt, si haec deficiat tumultuantur singuli. Nam illam ut finem, hanc ut modum vivendi populares quaerunt. Mores seu proprietates quae democratiae competunt sunt decem, nimirum omnes ex omnibus ad magistratus eligi; omnes unicuique et unumquemque omnibus praeese; magistratus ex sorte tribuere; magistratum inopem aut non ita divitem creare; bis neminem ad ullum magistratum nisi ad militarem admittere; magistratum ad breve tempus sustinere; omnes de omnibus aut saltem maximis iudicium ferre; concionem in omnibus aut maximis, magistratum in nullis aut minimis dominari; consilium magistratuum valere in populum sed sine mercede; omnes si non mercedem, at magistratus, iudicia, conciones, consilium capere; ignobilitatem, inopiam, opificia summe popularia constituere. Oligarchia enim nobilitate, divitiis et disciplina circumscribitur. Huc addunt quidam alias proprietates, nempe magistratum non debere esse perpetuum, eiusdemque creationem ab electione ad sortem deducere, sed praecedentium duarum potius repetitionem quam demonstrationem novarum hanc esse puto.
2. Quare ad postulatum primum reversus hanc quaestionem moveo, scilicet an cives in democratia maiorem quam in regno aut optimatum potentia libertatem habeant. “Quid ni," fortasse dices “habeant, praesertim cum populus libertati ut fini suoque quasi summo bono studeat, cum vivere cuique ut quisque velit omnino in hoc statu liceat, cum omnia ad aequalitatem rerum ac dignitatum reduci ac revocari iubeat. Sed in regno et aristocratia severi sunt magistratus, severae leges, vivendi licentia nulla, nulla rerum, dignitatum aut personarum adaequatio. Tanta ergo non est in regno et optimatum potentia libertas ac est in populari statu de quo nunc agimus." Videntur haec omnia vera esse quae affirmas, sed vera non sunt. Nam si libertatem vere definias, maiorem in regno et optimatum potentia quam in democratia libertatem invenies. Distinguo igitur hoc nomen libertatis vel voluntatis affectum et arbitrium, vel habitum et iudicium rationis spectare. Vulgo definitur facultas qua quisque potest ut velit pro affecto vivere. Rectius autem definitur potestas qua quisque possit et velit ex praescripto mentis et rationis vivere. Sed in regno et optimatum potentia, quae ad perfectum bonum referuntur, inest haec animi libertas secundum mentem et rationem, in democratia autem illa quae est secundum affectionem. Est ergo maior in regno et optimatum potentia libertas quam in democratia. Illa enim quae affectu definitur licentia potius quam libertas, haec vero quae rationis iudicio definitur vera libertas sola nominari debet, quippe servi sunt qui affectibus mancipantur, at liberi solum qui rationi et virtuti serviunt. Nam boni tantum sunt liberi, tametsi serviunt. Hinc praeclare in paradoxo quodam Cicero. Libertas est potestas vivendi ut velis. Is autem vivit ut vult qui recta sequitur, qui audet officio, cui vivendi via considerata et provisa est, qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, qui nihil facit, nihil cogitat nisi libenter et libere. Si ergo vera et germana libertas non sit in vivendo secundum sensum et appetitum (nam sic vivunt belluae) sed secundum mentem et sapientem, ut in Ethicis docet Aristoteles, quis est qui non videt cives in regno et optimatum potentia maiorem quam in populari statu habere libertatem? Iactent igitur populares de suae libertate quam diu volunt, sophistice et frudulenter dicant Marius et Sylla, cavete, Quirites, cavete socii, nam consules vos libertate spoliant. Certum est non libertatem hanc esse imperandi quam volunt, sed licentiam, ut luculenter cecinit Horatius:

Latius regnes avidum domando
Spiritum, quam si Libiam remotis
Gadibus iungas, et uterque Poenus
Serviat uni.

quippe non immunitatem vivendi sub hoc nomine libertatis, sed immanitatem regnandi quaerunt. Cum enim nobiles in regno aut aristocratia libertatem populo nundinentur, verendum est ne respublica sui funeris cometam videat. Nam tum est libertas cum virtus, tum iugum servitutis cum affectus regnat. Sed in monarchia et aristocratia virtutem, in democratia autem affectum imperare cernimus. Concludimus ergo maiorem in illis quam in hac inesse populi libertatem.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Absolvuntur hoc capite quod instituitur de populare statu, nempe:

Postulata, quae sunt duo:

Libertas, et haec probatur magis regno et optimatum potentiae quam populari convenire propter usum:

Aequalitas, quam populus requirit in participatione tum:

 

Rectae rationis,
Ordinis,
Virtutis,
Boni communi seu finis, in quibus vera libertas consistit.

 

Honorum.
Rerum.

 

Conditiones seu mores numero nimirum decem, qui suo ordine in suppositione paucissimis enarrantur.



 

3. OPPOSITIO Prima conditio, nimirum ut omnes ex omnibus ad magistratum eligantur, non est popularis: ergo non recte. Antecedens probatur, quia si hoc fiat, confusio non ordo civitatis erit. Quid enim maiorem confusionem parit quam ut Gryllus, qui natus est ad rastrum potius quam sceptrum, in subseliis dignitatis sedeat? Sed per hanc conditionem requiritur ut faex populi, quae Gryllo stultior est, consultet, iudicet, dominetur.
RESPONSIO Etsi prima conditio requirat ut omnes ex omnibus in hoc statu ad magistratum eligantur, octava tamen postulat ut concio in omnibus aut maximis, magistratus vero in nullis aut minimis dominetur. Quamvis ergo per primam quaedam libertas omnibus conceditur, in octava tamen ordinis causa coercetur.
OPPOSITIO Tertia conditio quae postulat ut magistratus per sortes in hoc statu demandentur non est popularis: ergo non recte instituitur. Antecedens patet, quia ubi est maxima prudentia ibi est minia fortuna: sed in populari statu est maxima prudentia: ergo in populari statu est minima fortuna, et ex consequenti per sortes in eo claves reipublicae tradi non deberent. Maior est Aristotelis sexto Ethicorum et Physicorum secundo, nam sors et fortuna sapientibus non imperat. Minor quoque est Aristotelis in tertio Politicorum,ubi probat populum unitum magis ingenio, consilio, prudentia valere quam inter omnes unum.
RESPONSIO Quoniam est maxime populare ut omnes et singuli in hoc statu spem imperandi, consultandi iudicandi habeant, necesse est ad confusionem evitandam ut magistratus per sortes in eo crearentur. Praeterea negamus maximam in hoc statu esse prudentiam, et ad locum ex Politicis sumptum dicimus Aristotelem illic ultro cintroque disputando confuse non definite hoc attulisse.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

4. OPPOSITIO In democratia vivere licet ut quisque velit: ergo in ea est maior populi libertas quam in regno aut optimatum potentia, in quibus populus severis legibus coercertur. Antecedens est Aristotelis in textu. Ratio sequitur ex definitione libertatis.
RESPONSIO Libertas vera non consistit in vivendo ut quisque velit, sed in dirigendo vitam ut ratio et ordo iubent, at in regno et optimatum potentia cives ex praescripto ordinis et rationis vivunt. In regno et optimatum potentia cives maiorem quam in democratia libertatem habent.
OPPOSITIO Alligari et obstringi legibus non est liberum: sed in regno et optimatum potentia civis alligatur obstringiturque legibus: ergo in regno et optimatum potentia civis non est liber. Maior constat, quia quod est debitum et coactum non est liberum. Maior probatur, quia in regno et optimatum potentia leges sunt ad quarum nutum, vocem et imperium cogimur.
RESPONSIO Qui vivunt secundum rationem et virtutem legibus sponte obediunt, iisque liberum est sic inservire. Nam obsequi iustitiae et aequitati non est servitus sed libertas, quippe in amplectanda virtute onus non est sed honor. Est ergo liberum bonis et honestis legibus astringi, est liberum illarum nutum, vocem et imperium sequi. Quod vero aliquando in regno et aristocratia multi ad crucem, ad gladium, ad eculeum pertrahantur, hoc evenit quia mali et scelerati sunt, vitamque humanam (quae in rationis triumpho ponitur) deserunt et relinquunt.

Caput iij

Utrum expediat, si cives pari numero in senatu dissentiant, res magnas per sortes definere?

ARTES huius capitis apud philosophum sunt duae, quaestio et solutio. Quaestio est, quomodo futurum sit ut iustum se aequale tam divites quam pauperes (ex quibus omnis civitas constat) in populari statu teneant. Hoc dubium inde oritur, quia paulo ante de iusto arithmetico in distributione rerum honorumque disputatum erat. Quidam existimant philosophum hoc loco in ista quaestione proposuisse duo, videlicet utrum aequalitas in democratia sit accipienda ex censu et quantitate rerum, vel ex numero et multitudine personarum? Hoc est, utrum in distribuendis muneribus civitatis talis proportio haberetur ut sint quingenti divites qui tantam rerum et facultatum copiam habeant quantum mille pauperes, indeque tantum hii ac illi in bonorum communium participatione valeant. Hoc dubio posito, quaerit utrum respublica hoc modo accepta secundum ius populare iustissima sit, illane quae ad personarum numerum, an haec quae rerum copiam et potentiam respicit. Ad hoc respondetur aliter populares, potentes vero aliter id iustum adepturos. Dicent enim populares homines id esse iustum et aequale quod ita esse pluribus videatur, at hii qui oligarchiae student, hoc est divites, id solum iustum esse affirmabunt quod dignioribus ac potentioribus viris sit probatum. Utramque opinionem refellit Aristoteles et ostendit ex utraque sequi magna incommoda. Nam si sumatur iustum ut velint divites tyrannis et oppressio, si vero ut optant pauperes divitum ruina et contumelia sequitur. Magni enim et potentes viri plebeculam infimae conditionis multitudinem quasi muscam pedibus conculcant, et multitudo pauperum in gregem quasi coacta nonnunquam divites bombientes fucos quasi a praesepibus arcent et expellunt. Quid ergo agendum est? Quid definiendum? Cum enim contingit omnem civitatem ex divitibus et pauperibus constare, videtur dubium ad quos calculos revocetur hoc iustum populare de quo nunc agitur.
2. In secunda parte huius capitis plena et aperta sequitur solutio, nempe illud in democratia ratum ac definitum esse debere quod maiori parti iustum et aequale videatur. Maiori parti dico ut simul divites et pauperes coniungantur, si partes ambae de rebus consultantes idem omnino sentiant. Exempli causa, si sint triginta divites et pauperes qui deliberandi vel iudicandi potestatem habent, si ex his viginti rem in quaestionem deductam ac devolutam concludant, pro firmo et stabili decreto aut lege istorum unanimis haberi debet sententia; sin vero in concione aut senatu coacto par et aequalis sit vocum seu suffragiorum numerus et divisio, facilior aut expeditior via non est exortae componendae litis quam per sortes et calculos rem integram et dubitatam controversiam terminare. Hinc (quae a nobis proposita est) quaestio nascitur, nimirum utrum expediat (si cives pari numero in senatu dissentiant) res magnas per sortes definire. Verba philosophi haec sunt: Si in concionis aut iudicium concessu sententiae ab utraque parte sint aequales, aut sorti res permittenda est, aut aliud tale faciendum. In rectis administrandae reipublicae formis ante negavimus fortunae temeritati quicquam committendum esse, nisi permagna inciderit rerum necessitas et occasio. Aliquando tamen evenit ut in bivio quasi haereat consultatio humana, adeoque sit incerta et anceps ut penitus declinet si ultra sortem rationis modo aliquo non fulciatur. Ne ergo in tanta quasi contrariorum ventorum lucta navis reipublicae periclitetur, ne in tanta animorum distractione nimium iactentur cives, sapientes viri Fortunam aliquando in senatum vocant, consiliorumque participem et veluti moderatricem faciunt. Hoc autem tum solum fieret cum ratio deficit, tum valeret cum consultatio languet. Non ergo inconsulto olim Romani in templo suo Pantheon oculatum Ianum et caecam Fortunam iuxta collocarunt, ut cum bifrons deus a tergo non cerneret, aleam suam Fortuna mitteret. Propone ante oculos de eligendo rege, de bello gerendo, aut re alia quavis magni momenti et ponderis in concione agi, ad calculos et suffragia ventum est, domus dividitur, sumuntur nomina, inveniuntur aequalia, sit liberum pro arbitrio mutare sententiam, at variare vult nemo. Quid quaeso in hoc casu reipublicae agendum? Quid definiendum erit? Divites et potentes viri indignam contumeliam sibi iniectam esse putabunt si victi cedant, populus sibi omnem tolli libertatem exisistimabit si vi pulsus cedat et conniveat. Pertinacia utrinque est, salubrior ergo non existit ratio tollendi discordiam quam rem definire per sortilegium. At dices in tanto dissidio fiat ad regem devolutio. Quid si rex desit? “Tum ad magistratum, qui regis personam induit." At semper talis non existit. “Non refert sit unus sint plures, ad illum aut hos referatur contentio." Parum sapis, nam si contra divites feratur sententia, evolat seditio; si contra pauperes, exclamant oppresio. Caeterum si per sortes res terminetur, nemo erit tam invidus qui non cedet, nemo tam imprudens qui non quiescet. Impium enim est et stultum occultis rerum eventis (quae vitari non possunt) repugnare.
3. Quamvis igitur providendum sit (quoad fieri potest) ne istiusmodi res contingant ancipites, quae praeceps consilium aut nullum reddunt, cum tamen contigerint tutius alia non possunt quam hac definiri via. Praeterea cum languente consilio res sorte agantur suspicio fraudis non est, nullus insidiarum metus, corruptio nulla, quae omnia in devolutione ad unius sententiam aut variatione suffragiorum plerumque insunt. Multi iidemque non contemnendi existimant saepissime sapientum consilia ad eas angustias non sine divina providentia et motu impelli, ut sicut in occultissimis rerum multarum causis primam causam agnoscere, ita in his arcanis civitatis per ignotas sortes eiusdem mirabilem potentiam impellantur confiteri. Si ergo humana ingenia in deliberatione capienda vertiginem patiantur, si populus et princeps, si omnes et singuli de rebus magnis et dubiis philosophantes veluti in visco haereant, si vel ad dextram vel ad sinistram festinandum, si unum vel alterum faciendum sit, necessario in sorte auspicium boni, in fortuna providentiam futuri occultari putemus. Deliberarunt apostoli quem in Iudae proditoris locum substituerunt, multi tum graves, sancti et religiosi viri erant qui episcopatum occuparent, non synodo sed sorte, idque non sine divina providentia Matthias in apostolorum numerum et communionem sanctorum venit. Credo equidem sortes etiam illas quas milites proiecerunt pro inconsutili salvatoris veste quodam modo motu divino non caruisse. Nam quamvis corpus immaculatum agni lanceo, flagro, clavo misere lacerarunt, vestem indivisam tamen per quam allegorice fidei unitatem intelligimus sanctae ecclesiae reliquerunt. Hoc scribo non ut sortibus res magnae in concione commitantur si voce et ratione concludi possint, sed ut tum quidem loquatur fortuna cum caecutiat omnino humana prudentia. Adduci hic possunt multae multarum gentium ac civitatum consuetundines, multaque de sortibus maiorum dicta et locorum exempla. Ridiculum fortasse videatur quod Darius potentissimus ille Scytharum imperator potitus sceptro per hinnitum equi, et tamen hoc scribit Iustinus. Novum et inusitatum non fuit apud Macedones talorum iactu res magnas concludere. Hodierunus dies testatur Venetos suos duces et magistratus sortibus eligere, gravesque hoc modo lites et controversias tollere. Non est ergo penitus absurdum, non est a ratione omnino alienum, si quaedam aliquando Fortunae aleis committantur. Est enim in versatili Fortunae spheara saepe auspicium, non semper ludibrium hominis. Est quies aliquando et status, non semper lapsus civitatus, quippe non solum noctuam et cicadam, sed etiam apem et formicam Athenis dedit.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Iustum populare positum est in aequalitate:

Rerum, ut eadem sit proportio possessionis.
Honorum, ut eadem sit distributio dignitatis.
Vocum, ut eadem sit consensio multitudinis, quae si forte distrahatur, remedium per sortes esse debet, quod legitimum esse in hoc statu argumentis apertis supra probatur.

OPPOSITIO CONTRA PRIMAM PARTEM CAPITIS

4.OPPOSITIO Eadem rerum et honorum participatio confusionem gignit: ergo in nullo statu reipublicae est toleranda. Antecedens probatur, quia si in bonis fortunae nulla sit distinctio, nullus futurus est civitatis ordo, nulla inter Socratem et Gryllum, hoc est inter sapientem et stultum, erit discriminatio.
RESPONSIO Respondent quidam democratiam labem esse repubicae et in ea confusionem rerum et personarum esse. Melius tamen respondetur quod rerum et honorum aequalis sit participatio non actu sed potentia, quoque ne Gryllus quidem a sua sorte in hoc statu deprivetur. Caeterum, ut antea demonstratum est, concio in maximis, magistratus vero in minimis principatum tenet.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

5. OPPOSITIO Superius de usu sortis disceptatum fuit: ergo otiosa est ista eiusdem repetitio.
RESPONSIO Superius negavimus in recta reipublicae forma eligi debere magistratum sorte, si ratione id commode fieri potest. Hic vero de alio statu administrationis agimus, in quo sortes aliquando sunt necessariae. Non est ergo otiosa de ea nunc disputatio, quia nova iam de ea disserendi datur occasio.
OPPOSITIO In contradictione populi (si res magni momenti sortibus terminentur) fieri potest ut temeritatis motu civitas a Scylla in Charybdim, hoc est a malo in peius, cadat. Nihil ergo sortibus committi et mandari debet. Antecedens probatur, quia si aequaliter distracta vocum multitudine sortes seditiosis faveant,necesse est ut respublica sui sepulcrum et quasi cadaver videat. At frequentius malis quam bonis, factiosis et sceleratis quam studiosis virtutis istae fortunae pilae et quasi tricae contingunt. Sequitur ergo tutum non esse res maximas civitatis sortibus definiri.
RESPONSIO Hoc argumentum urget rarissime in civitate sortibus utendum esse. Illarum tamen usum simpliciter non tollit, nam quod sortibus hoc loco evenire dicitur, idipsum vocibus evenire potest, si malorum turba in suffragando vincat. Ut ergo non sunt tollendae voces quia aliquando civitatem laedunt, ita non sunt tollendae sortes quia aliquando in facinorosos cadunt.
OPPOSITIO Usum adhibendi sortes neque antiquitas, neque authoritas maiorum, neque locorum praesens consuetudo confirmat: ergo admitti non debet. Antecedens probatur, quia, ut scribit Herodotus, nihil magis sapienter gubernatae civitates abhorrent quam fortunae et sorti quicquam committere.
RESPONSIO Idem Herodotus scribit Athenienses tanti Musaei sortes aestimasse ut Onomacritum (qui easdem adulterasse deprehensus esset) in exilium exterminarint. Praeterea quis ignorat Homericas olim sortes tanto in honore fuisse ut per easdem admissi poetae canere potius vaticinari quam mentiri canentes haberentur? Macedones, Venetos, aliasque antea civitates attigimus quae satis firma et antiqua sunt in hac re testimonia. Sententia ergo Herodoti intelligenda est hoc modo, nimirum civitates sapienter gubernatas nihil magis abhorrere quam fortunae et sorti quicquam committere, si rationis imperio aliter concludi et definiri queat.

Caput iiij

Utrum in democratia agricolae pastoribus et mercenariis sint praeferendi?

ATO et Columella (quorum adhic nemo authoritatem ut exoticam attenuavit) tantis encomiis rei rusticae studium et artem extulerunt ut plane nescias (si oppido non attenderis) utrum melius sit cum Fabritio illo senatore rastris labore quam cum Hortensio in rostris causas civiles Attica eloquentia agere. Qui philosophantur in theatro honorem vendicant, et non invideo; at qui operantur in agro honorem hunc alunt, quibus aliquid concedendum puto. Gallus gallinaceus dum vertit stercorarium offendit gemmam. Si gemmarius quod est pretiosum capiat, ingratus est si gallo granum non concedat. Agricola, pastor, mercator, qui terram, pecus, merces colere, nutrire, augere cupiunt, hic ab Aristotele inter se comparantur, ita tamen ut agricola, si popularum imperandi modum et statum spectes, pastori et mercatori longissime praeferatur. At, dices, quid hoc ad rempublica de planta, de ove, de tricis mercatorum agere? Plurimum sane interest reipublicae istarum rerum usum cognoscere. Nam si aratrum negligat, granum; si ovem, lana; si mercatorum tricas (ut ais), ornatus et splendor civitatis deficiet. Ex agricultura enim multiplicem terrae fructum, ex arte pastorali infinitum pecudum pecorumque usum, ex mercatura externarum gentium, rerumque morumque tam scientiam quam utilitatem percipimus. Haec tria ergo sunt in civitate quidem necessaria, nam ei victum, vestem et decorum tribuunt. Verum quoniam in vita et victu maior necessitas quam in veste, in veste autem maior utilitas quam in ornatu inest, iure optimo agriculturam, quae vitam et victum tribuit, pastorali artique mercenariae Aristoteles hic anteposuit. Ad historias nunciasque temporum et veritatis de his tribus acturus me nunc non conferam, quod si facerem effusus sermo in volumen cresceret modumque laudis non inveniret, quippe in quanto honore ac pretio haec tria olim fuerunt habita testes sunt Thebae, quas agricolae, testis Roma, quam pastores, testes Athenae, quas mercatores magnifice extruxerunt. Adam et patriarchae coluerunt, Moyses et David aluerunt gregem, arcam et navem invenit Deus.
2. Sed comparationis argumenta et rationes aggrediar, nec non ostendam ad administrationem populi seu democratiam agricolas pastoribus et mercenariis longe aptiores esse. Cum hic status (popularem intelligo) ex plebeia multitudine maxime coalescant, adeoque proxime ad politiam (in qua propter publicum et commune bonum dominatur populus) accedat, quoniamque multitudo hominum vigetior sensu quam mente existens ad obiecta magis externa quam interna feratur, necesse fuit ut (mente otiosa nunquam existente) turba civium circa illa opera sollicite occuparetur, in quibus veluti expressa et visibilis virtutis species formaque cerneretur. Sed in re rustica multae quasi sensibiles virtutes sunt, ut labor corporis, humilitas, finita divitiarum appetitio, contemptus honorum, animi simplicitas, frugalitas vitae, mira victus parcimonia et moderatio, quae ita omnia commendant agricolam ut rusticus beatior in suo parvo tigurio quam Alexander in suo magno imperio esse videatur. Principes enim purpura vestiti, saginati epulis, otio dediti, vitiorum quasi nidos struunt, et ad Syrenum vocem somniantes sine ullo honoris vexillo pereunt. At agricolae pallis a frigore solum tecti, crassioribus esculentis pasti, laboribus exhausti fucos a praesepibus arcent, Helenam contemnunt, Circes carmina non audiunt, casti, sobrii, expertes fraudis et doli vivunt. Obstupenda est ergo Dei providentia, quae ita disposuit civitates ut Coridon et Thirses intenti operi a stercore et pecore in coelum advolent. Grandis est agricolarum labor, et onus grave quo corpus usque defessum veluti ad animi et pietatis imperium subeuntum cogitur. Hinc illud labor improbus et corpus sanum et mentem salvam reddit. Qui ergo minus animo et ingenio vigent, hii cum agricolis desudent corpore, ne dum sensus saginentur otio, animi vires corrumpantur vitio. Patres olim in renascente ecclesia constituerunt ut fratres et monachi studio fatigati in vineis foderent et laborarent, hoc autem ideo fecerunt ut non solum oblectamentum caparent, sed etiam ut otium, quod est vitiorum fomes et esca, fugerent.
3. Caeterum ad Aristotelem revertor. Sunt (inquit) agricolae aptiores ad gubernandum democratiam, primum quia existunt plerumque honesti et studiosi virtutis, tum quia sunt fere omnes et singuli inexperti fraudis, deiceps quia sunt alieni ab avaritia, postremo quia minime omnium ambitioni et seditioni student. Quod sint studiosi virtutis patet, nam, ut supra ostendimus, agricolae onus et Aetnam reipublicae sustenant, labores et dolores civitatis devorant, corpora exhauriunt, animos a vitiorum tyrannide et iugo liberant. Hii enim nec oculos idolis Veneris, nec gustum Bacchi ferculis, nec tactum scortorum menstruis, nec aures Paridis cantilenis, nec nares spumosae voluptatis fumulis corrupunt. Si cespitem, focum, servum et bovem habeant, vivunt contenti, ultra sortem nihil ambiunt, pro foribus cane et ansere vigilante securi dormiunt, surgunt mane, laudant Deum, ad opera revertuntur. Sed quod hoc aliud est quam honeste et studiose vivere? Quod vero sit expers fraudis minimeque astutum hoc genus hominum hinc constant, quia otio non torpet et consortio caret. Astutia enim ex otio pravoque consortio manat, quippe fraus studium, insidiae callidum consilium postulant. At agricolae laborum tedio vulnerati id otii non habent ut dolis, id consilii non habent ut insidiis studeant. Praeterea agricolae sordide non sunt avari et siticulosi helluones rerum. Rationes in textu addit philosophus, tum quia solum naturalibus divitiis utuntur, circa quas nec appetitus multum decipi, nec appetendi modus ultra modum superari potest, tum quia minore illorum conditio et exilis status conservatur. Unde saepe contingit quod agricolae mutata administrandi forma divitum potentiam libenter ferant, modo propriis possessionibus ac bonis (tametsi sunt illa quidem exigua) gaudere permittantur, quod sane non fieret si appetitus acquisitis necessariis non penitus acquiesceret. Postremo ambitionis taedis et flammis seditionis agricolae rarissime aut nunquam accensi candent. Nam solum fertile non solum regale, terrae foecunditatem non maiestatem imperii intuentur. Quamvis ergo omnis homo sit gloriae et honoris cupidus, et proinde agricultores dignitatis insigniis aliquando titillentur, illorum tamen sitis facilius satiari et extingui potest si ad consilia, iudicia et decreta civitatis admittantur, si fruantur suis, si solum mediocrem libertatem habeant.
4. Est ergo politicum et etiam necessarium tam agriculturam quam agricolas in republica non minimi aestimare, immo honorificis aliquando praemiis ad hoc studium allicere. Lucio Quinto Cincinnato in agro aranti nunciatum est eum dictatorem esse factum. A villa in senatum accersebantur Curius aliique permulti senes, ut ait Cicero. Quid addam? Amaenius nihil, utilius nihil, nihil delectabilius agricolarum arte, quae (ut ait Plato) in rerum naturalium varietati, usu et foecunditate ponitur. Sed de hac re plura apud Ciceronem, Xenophontem et Politianum legite, haec nunc sufficiant, ex quibus patet optimam popularis potentiae speciem esse quae ex agricolis et agricultura constat. Nam ut summatim dicam, agricolae non torpent otio, rerum copia non abundant, honores ambitiose non petunt, non student insidiis, seditiosi, malevoli, astuti raro aut nunquam fiunt, copore ad bellum gerendum valent, aliena non rapiunt, exiguo contenti vivunt, marsupia, gazas, thesauros civitatis emulgere, emungere et exhaurire non student, immensos denique fructus ex utero terrae suo ipsorum labore partos civitati alendae et conservandae praestant. Haec autem pastores et mercatores similiter non agunt. Sunt ergo agricolae in politica democratia illis multis gradibus praeferendi.
5. Succedunt nunc Romulus et Remus omnium nobilissimi patores et fundatores Romae, sed quid de vita pastorali dicam? An pastores cum suis fundis oviumque gregibus in senatum veniant? Tityrus et Melebaeus Mantuam, non Romam, colunt, pastores in valle, monte et silva cum suis ovibus versari debent potius quam in concione cum suis civibus. Sed verbis ludo, rem ergo in punctum contraham. Pastores hic non solum pro illis qui oves alunt, sed etiam pro his qui ex pascuis vivunt accipiuntur. Ad quorum vitam requiruntur tria, solitudo vitae, animi industria, corporis robor seu fortitudo: solituto vitae ut attendant gregi; animi industria ut pascua pabulaque salutaria inveniant, morbosque pecoris curent; corporis robur, ut gregem non solum a feris defendant, sed etiam ut ipsi omnem aeris procellam et tempestatem ferant. Hinc concluditur quod vita pastoralis non sit proprie ac simpliciter politica, quippe est solitaria. Sed solitudo quodammodo est contraria luci et celebritati hominum quae proprie civilis dicitur. Praeterea versari et vivere perpetuo cum belluis mores a civitate alienos gignit. Nam ut nimia familiaritas cum scortis meretricios et effaeminatos viros reddit, ita qui cum brutis animantibus in annos vivunt, mirum non est si agrestiores et rudiores fiant. Est ergo vita pastoralis admodum periculosa male educatis viris, quos antea philosophus ab omni communione vitae et virtutis iustissime exclusit. Nam quemadmodum boni saepe vitam heremiticam agunt, ut in hoc puncto mortalitatis aeternam et infinitam numinis circumferentiam oculatias contemplentur, ita mali et dissoluti solitariam saepe profitentur vitam ut ab illa circumferentia in faeces suorum scelerum et fauces inferni praecipitantius cadant. Isti sunt qui pro punctulo voluptatis immensum virtutis praemium et gemmam perdunt, pro terra coelum, pro pluma Christum. Pro pluma dico Christum, quia in hac valle securi et supini dormiunt, quorum vita mors est, et mors vitae sepultura. Non tamen hic nego quin sint multi pastores qui vigiliantes media nocte videant angelos, audiant et canant gloriam in excelsis Deo, qui inquam pascentes oves ter ament Christum, cuius vestigia sequuti praeclara exempla sanctimoniae relinquunt gregi. Sed quorsum haec? An pastoralia vita theorica potius quam politica et civilis nominetur? Imo certe, nam solitaria est, nec non a strepitu civitatis remota et aliena. Enoch, Abel, David, dum inter dumeta pascebant greges, sinceras Deo effuderunt preces. Si mens nimis igitur non sit depressa, vita pastorum non est abiecta. Si vero cum agricolarum opere et arte comparetur, minus civilis est minusque in usum civitatis necessaria.
6. Superest nunc ut mercenarii et mercatores eorumque vita cum agricolarum et pastorum conditione a nobis conferatur, nam haec est postrema pars comparationis nostrae. Mercatorum mater natura, nutrix semper experientia fuit. Cum enim in omni loco omnique terrarum plaga omnia non abundent, adeoque multa utilia multaque etiam necessaria desint, mercatores creati sunt ut quae domi praesto non habentur ex illis petantur nationibus in quibus copiosius fluunt. Vehiculum mercatoris navis est, manus dextra, nummus fama, fides, scopus rerum commutatio. Instituuntur mercatores in omni republica ne indignetia rerum necessariarum et utilium langueat aut labantur civitates. Hinc mercatoribus libertates et privilegia multa dederunt patres, utputa commune forum, portum, templum, iudicium et ultra in multis locis liberum suffragium, non aliter quam si essent a natura aut electione cives. Mercator (ut Sepulveda statuit) debet esse vir comptus, iustus, laborum patiens, linguarum, morum, locorum doctus, in acquirendo diligens, in expedendo sumptuosus. Ornatus corporis requiritur ut fiat amablis; divitiae, quia,

Quantum quisque sua nummorum servat in arca,
Tantum habet et fidei ;

iustitia, ut nomen et fidem servet; laborum patientia, ut maris aerisque tempestates ferat; linguarum, morum et locorum scientia, ut suas ipsius causas et negotia tractet; in acquirendo diligentia, ut copiam suarum rerum adaugeat; in expendendo liberalitis, ut favorem populi sibi conciliet. Tales mercatores reipublicae praesidia sunt et (ut ita loquar) defectuum in civitate medici et medicinae, quippe quid deficit, quid sit defuturum sedulo considerant. Consilio capto per mare, per terram, per ignem ad Indos volant, naves onerant, per syrtes redeunt, nullum vitae et fortunarum discrimen fugiunt modo rerum deficientium foecunditate et copia suas civitates beent. Laudantur in sacris literis Tyrus et Sidon propter mercatores suos, beati fuerunt illi quidem mercatores qui pretiosa multa in aedificationem templi Salomonis peregre advexerunt, merces optima (ut ita dicam) fuit Ioseph, quem emptum olim a fratribus mercatores in Aegyptum et in domum Pharaonis detulerint. In hoc non sunt condemnandi, qui iam Indis, anthropophagis, et immaniter barbaris hominibus gemmam verbi divini cum suis mercibus obtulerunt. Mercedem in coelo habent, qui tales merces emunt.
7. Hactenus de conditione et nomine mercatorum, nunc de comparatione eorum cum agricolis et pastoribus in democratia agitur. Distinguendum hic est quod vita mercatorum bifariam consideretur, vel stricte secundum originem et institutionem, vel fuse et communiter secundum progressionem temporum hominumque corruptionem. Primo modo eorum vita iusta omnibus, utilis sibi, reipublicae necessaria est: iusta omnibus, quia neminem laedit; utilis sibi, quia in quaestu et lucro ponitur; reipublicae necessaria, quia eiusdem indigentiae subvenit et succurrit. Secundo modo accepta nocet plurimum, est enim rapax et capax omnium. Adde si placet quod sit mendax et fraudulenta: rapax, quia plerumque in mercatoribus appetitus pecuniarum est insatiabilis, iuxta illud,

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit ;

capax, quia omnium maxime Plutum divitiarum deum adorant et venerantur, adeoque aurum non aliter quam vultures et leones praedam mordicus in arca tenent; mendax, quia omnes fere et singuli mercatores in protrudendis mercibus audent peierare, nedum (illorum id pace dicam) mentiri, fingere et dissimulare. De his locutus philosophus ait quod agricolis et pastoribus sint deteriores, tum quia illorum studia et opera nihil habent cum virtute commune, tum quia avari, fraudulenti, ambitiosi existentes facilius ad seditionem pertrahantur, quibus malis difficilius in illis occuritur, quia potentes sunt et opulenti, nec non in foro et theatro quotidie versantur. Animadvertendum hic est sub nomine mercatorum artifices et mercenarios omnes in hoc capite generatim intelligi, proprie tamen (ut superius diximus) mercatores sunt qui navi, merce, arte reipublicae defectibus opitulantur, omnemque indigentiam tollunt.
8. Si paucis hic velis accipere quae ordine in hoc capite ab Aristotle dicuntur, summa haec est. Primum quidem probat quod administratio illa popularis sit optima quae ex agricolis constat. Rationes addit, quia agricolae solum circa necessaria ad victum occupati non moliuntur quicquam adversus rempublicam, quia suis detenti operibus furentius aliena non appetunt, quia delectabilius illi opus conficiunt ruri quam lucem civitatis ferunt, quia magistratus non petunt, aut si petant facile illorum sitis extinguitur et satiatur, si saltem creandi magistratus et corrigendi facultas illis tribuatur. Statuendum ergo est in hac forma reipublicae ut populus magistratus eligat, ut idem certas ac definitas possessiones habeat, ut haereditatem non vendat, ut in immensum non ditescat, ut secundum leges et instituta maiorum vivat. Post agricolas, pastores in hoc genere imperii proximum locum vendicant. Magnam enim cum agricolis cognationem habent, quippe in agris versantur et corpore valentes ad bellum apti, utiles et idonei sunt. Caeterum minus politici eo habentur quo magis solitaram quam agricolae vitam desiderant. Deinceps turbam mercatorum, opificum et mercenariorum deterrimam popularis imperii speciem efficere ostendit. Ratio in textu sequitur, quia otiosa est, avara, et ad omnem motum seditionis facillime incitata. Postremo tres leges ad conservationem huius administraitonis tradit philosophus. Prima est quod nemini liceat possidere vectigalia ultra certam et definitam proportionem, secunda quod nemini liceat primas sortes haereditatis divendere, tertia quod nemini liceat ius suum haereditarium oppignorare.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Agricolae sunt pastoribus, mercatoribus et mercentariis in democratia praeferendi propter:

Antiquitatem agriculturae, quae post exilium primorum parentum a paradiso instituta fuit.
Necessitatem eiusdem in vita, victu, cultu.
Multiplicem utilitatem rerumque immensum fructum quem civitati praestat, utputa in grano, in planta, in pastrione, aliisque infinitis rebus.
Incredibilem voluptatem et delectationem quam ex ea omnes in omni aetate habent; cum ergo vita pastoralis et mercenaria neque institutione tam antiqua, neque in usu civitatis et vitae humanae tam necessaria, nec delectatione tam amaena sit, merito agricolarum vita est praeferenda.

9. OPPOSITIO Agricolae ruri semper versati agrestes et rudes fiunt: ergo non sunt omnino apti ad rempublicam. Antecedens constat, quia rusticitatis consuetudo in naturam abiit. Argumentum tenet, quia illi solum sunt ad rempublicam capessendam apti qui morum ornatu, cultu ingenii, rationis imperio valent.
RESPONSIO Agricolae sumuntur aut pro mancipiis naturae, et sic non sunt apti ad capessendum rempublicam, aut pro patribusfamilias ruri sollicite occupatis, virisque rerum rusticarum probe expertis, et sic sunt pastoribus et mercenariis longe aptiores ad potentiam popularem gubernandam, de qua hic agitur. Notandum ergo hoc loco est quod primae non dentur agricolis respectu omnium. Nam sic meliores essent quam consules, quam senatores, quam sapientes viri. Sed solum hic comparatio est inter agricolas, pastores et mercatores, in qua comparatione propter rationes superius allatas his illi iure praeferuntur.
OPPOSITIO Vita theorica seu contemplativa est melior politica seu activa: sed pastorum vita est magis theorica et contemplativa quam vita agricolorum: ergo vita pastorum est melior. Maior est Aristotelis decimo Ethicorum. Minor vero est in textu.
RESPONSIO Non hic disseritur de perfectione vitae respectu moralis virtutis aut mentis, sed respectu civitatis et actionis. Plura ab agricolis (qui semper in opere) quam a pastoribus (qui plerumque in otio vivunt) emolumenta et commoda reipublicae offeruntur. Melior est quidem theorica vita si hominem, at melior est politica si civitatem spectes.
OPPOSITIO Mercatores in opere magis honorifico, in periculo magis formidoloso reipublicae causa verantur: ergo agricolis sunt praeferendi. Antecedens patet, quia opus mercatoris est cum exteris nationibus pacta iniri, illarum mores, ritus et leges discere, civitatis defectiones supplere, inter syrtes navigare, quae omnia sunt multo illustriora quam sterquilinium fodere, terram arare, aut quodvis negotium rusticorum agere.
RESPONSIO Ludis, nam hic non tam dignitatem quam necessitatem operis et actionis considerare oportet. Fatemur fortasse in actione et vita mercatorum maiorem esse splendorem et ornatum, at negamus penitus ex illa maiorem utilitatem et fructum republicae evenire, nam omnia fere quae mercatores emunt sunt superflua, at omnia quae agricolae pariunt sunt necessaria. Si aromata, gemmae et aureae vestes desint, vivit respublica, at civitas sine grano, lana et cibo perit.
OPPOSITIO Negari non potest quin mercatores maiorem prudentiam et experientiam imperandi habeant quam agricolae: ergo in administratione reipublicae popularis sunt magis aestimandi. Antecedens in textu patet, in quo docetur quod mercatores in luce civitatis vivant, quod conciones et concilia adeant, quod rerum maximarum successionem et vicissitudinem intelligant, quod mores civium viresque legum ad unguem discant. Sed agricolae ruri in cespite et pauperi tigurio istorum nihil videntes vel audientes sedent.
10. RESPONSIO Haec omnia plurimum urgerent si de alio statu et forma reipublicae hoc loco ageretur, sed in democratia in qua populus principatum tenet haec omnia tam accurate non requiruntur. Praeterea cum mercatores locupletes facti oligarchiae potius quam populi libertati studere soleant, verendum est ne plus illorum experientia noceat ad mutandum, quam agricolarum mediocris industria prosit ad conservandum statum civitatis. Satis ergo est in populari potentia popularem habere scientiam et experientiam rerum, aut saltem ita politis et expertis viris claves civitatis concedere, ut illis fraenos pro arbitrio populi seu multitudinis liceat iniicere.
OPPOSITIO Absurde in hoc capite tradit multa philosophus: ergo male hoc loco defenditur. Antecedens probatur, quia suadet in hoc statu populari consultum fore ut quisque pro arbitrio vivat. Iterum tutum esse ait in hoc genere spurios, perniciosos et peregrinos civitate donare. Adhuc licitum esse affirmat sophismatis et dolis eo usque fallere, donec multitudo nobiles et medios superet. Plura quid addam? Servorum licentiam, puerorum mollitiem, faeminarum communitatem, plusquam barbaricam divinorum cum humanis confusionem, omnia denique tyrannica artificia et commenta hic approbare videtur, quae singula legentibus manifeste patent.
RESPONSIO Una verbo dirimutur tota haec controversia, si dicamus in singulis locis quae adducuntur de ultima specie popularis potentiae disputari, quae istis artibus opus habet ut conservetur. Est enim supra quam dici potest deterrima, modisque pessimis conservanda, quippe ex colluvie multitudinis coalescit, spurios, faedifragos, barbaros, impuros, omnique genere flagitiorum coopertos carnifices tanquam cives optimos in suum amplexum suumque senatum rapit. Fatemur ergo Aristotelem haec omnia dicere, ita tamen ut a tyrannicam et furiosam populi insaniam potius quam ad veram populi potentiam referantur omnia. Ut igitur antea de tyrannide agens temporum, locorum, hominum retexit scelera, ita nunc de populari furore disserens sub nomine conservationis pestes contagiosas labis eiusdem ad vivum resecat et describit. In aliis vero popularis administrationis formis, ut hic perspicuum est, haec monstra malorum fugienda docet.

DUBIUM CAPITIS
Utrum vulgus ad studium agriculturae incitari debeat?

11. Tres a philosopho in hoc textu sanciuntur leges ad conservandam populi potentiam accommodatae, quarum prima est ut quisque certam ac definitam agri mensuram possideret, secunda ut nemo primam sortem haereditatis venderet, tertia ut nemo ius haereditarium pignori aut usurae daret. Primam et secundam Plato, tertiam Oxylus Thrax ille legumlator Aphytaeorum tulit. In prima aequalitas, libertas in secunda, in tertia civitatis honos et amplitudo quaeritur. Pares enim sunt cives cum quisque certam mensuram habeat, liberi cum quisque aliud iure suo proprio teneat, honorifici cum neque foenore alios neque pignore seipsos vulnerant. Sed de prima solum hic lege agitur, quae mihi videtur tantum ad agricolas pertinere, quippe fieri non potest ut omnes et singuli artifices atque mercenarii agrorum possessionem quaerant, neque hoc convenit ut omnes in agris vivant, et sane verba in textu Aristotelis hoc tendunt. Sic enim ait: Ad populum agriculturae studiosum reddendum leges quaedam ex iis, quae apud populos olim positae sunt, omnes adiuvent conferantque. Leges vero quas modo recensui proximis in textu sequuntur verbis. Hinc colligo vulgus incitandum esse ad utile studium agriculturae, quod partim ex hoc loco, partim ex aliis breviter sic probo. Est necessarium in omni republica ut hoc fieret: ergo fieri debet. Antecedens constat, quia sine hoc studio et opere respublica conservari non potest. Deinceps nobiles, mercatores, mercenarii, opifices aliis reipublicae usibus et locis inserviunt: ergo expedit ut vulgus solum ad hoc studium alliciatur. Praeterea vulgus a natura proclive est ad hoc opus et studium: ergo si praemium et laudem addas, facile alios cunctos in hac arte superabit. Porro nullum studium maiora aut meliora commoda civitati suggerit quam agricultura: ergo ad eiusdem studium populum magnis propositis praemiis magistratus trahere et exhortari debet. Postremo omnes olim civitates sapienter institutae hoc ipsum fecerunt: ergo fieri quidem debet. Melius autem fieri non potest quam eo quo hic docet Aristoteles modo, nempe ut unusquisque certam ac definitam agri partem teneret, eandem possessionem vendere aut oppignorare non liceret. Proprietas enim rerum voluptatem omnibus, perpetuitas haereditatem posteris certiorem facit. Ut ergo patres certa possessione, ita successores spe et expectatione ad laboriosum hoc onus, opus et studium allectantur.

OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM ET SECUNDAM LEGEM

12. OPPOSITIO Si unusquisque certam agri mensuram teneret, adeoque teneretur lege eandem non vendere, otiosi posteri redderentur: haec ergo ratio incitandi vulgus ad studium agriculturae non est satis provida, utilis et consulta. Antecedens probatur, quia inopia laborem et industriam, copia torporem et segnitiem parit, ut ait Seneca. Hoc enim posito, quoad segniores a natura simus, illoque addito quod constet de possessione paterni iuris, non dubitandum est quin potius otio et voluptati quam negotio et labori nosmetisps voveamus.
RESPONSIO Disputas quasi nulla esset inter agricolas educatio, nullaque rei rusticae faciendae consuetudo, aut fortasse per agri mensuram magnam rerum abundantiam intelligis. Sed in utroque plurimum deceptus erras, nam per certam agri pensuram philosophus exiguum praedolium intelligit quod sine cultu et labore faecundum non redditur. Non solum ergo studium patrisfamilias sed etiam successorum labor ad messem istius segitis requiritur, eo enim lex tendit, eoque praemium conceditur.
OPPOSITIO Tantus non est in agricultura sudor quantus est honor: ergo vulgo non convenit. Antecedens probatur, quia antiquitus in omni praeclara republica viri nobiles sese ad hoc opus contulerunt, ut de Catone, Quintio, Curio, aliis sexcentis apud Romanos, de Cyro minore illo apud Persas, apud Athenienses de Codro, de Lysandro apud Lacedaemonios in historiis legimus. Praeterea ex agricolis et viri fortissimi et milites strenuissime gignuntur. Postremo scientia agricolarum not est penitus expers astrologiae et meteorologiae, ut ex Hesiodi et Virgilii Georgicis constat. Sed neque militaris disciplina neque divinarum rerum contemplatio vulgo id est rudi hominum multitudini et turbae convenit: ergo nec studium agriculturae ad vulgus spectat.
RESPONSIO Fatendum est olim honorificos viros hanc agriculturae scientiam nobilitasse, neque hic negamus quin ad eandem caeli, terrae ac temporum contemplatio quodammodo spectet. Caeterum illos non necessitatis sed voluptatis causa arassa censemus, eamque coeli, terrae ac temporum contemplationem naturalem experientiam potius quam scientiam, observationem potius quam demonstrationem olim fuisse et nunc esse putamus. Agricolae enim non sunt astrologi aut philosophi arte sed usu, non scientia sed natura et longa rerum experientia.

Caput v

An bona damnatorum potius Deo quam principibus pauperibusque in republica consecrentur?

NALYSIS istius capitis haec est: agitur de conservatione popularis imperii, in quem finem quinque adducuntur praecepta. Primum quod legumlatorum sit non solum in hac sed etiam in omni reipublicae forma sancitis legibus conari non tam ut civitas existat quam ut diutissime conservetur. Nam sicut in corpore humana vita non est vivere sed valere, ita in civitate parum prodest collecta multitudo, si non sit eiusdem salutaris ordo et diuturna conservatio. Non enim societas tantum sed societatis diuturnitas incolumitasque civitatem facit. Secundum praeceptum est ut damnatorum bona non principibus, non pauperibus, sed sacris usibus consecrentur: non principibus, ne sitis immodica rerum illos tyrannos; non pauperibus, ne spes mercedis illos homicidas et truculentos accusatores reddat. Nam auri est sacra fames, at Crassi aurum suffocavit dominum. Tertium est ut falsi et insidiosi accusatores exquisitis paenis mulctentur, qua lege publice demum nota rariora iudicia, pauciora periuria et supplicia ferent. O quam misera est civitas in qua innocentium mors et vita perditorum cauterio exustis conscientiis pendent! Quam foelix et beata quae subornatos testes et sycophantas tollit! Nam quis tuto vivit, si si cuivis quemlibet falso accusare liceat? Quartum est quod ubi sunt parva aut nulla reipublicae vectigalia, rariores conciones; ubi vero magna et multa, frequentiores senatus fierent, ita tamen ut quae abundant bona statim populo non dividantur, sed in publica reserventur civitatis gaza. Populus enim in accipienda mercede est instar dolii aut vasis perforati. Nam ut dolum pertusum paulatim ex una parte recipit et ex altera effundit, ita multitudo non citius capit quam consumit omnia. Caeterum cavendum est ne populus cum extrema fortuna et miseria conflictetur, nam hoc naufragium est democratiae. Hinc quintum est praeceptum, nempe quod utile sit ex affluentia redituum oppressis et inopia laborantibus aut tantum dare quantum ad agelli comparationem, vel rerum commutationem et mercaturam sufficit, aut more Carthaginensium et Tarentinorum illos ad benevolentiam et placabilitatem allicere suis ipsorum iumentis et aliquibus possessionum fructibus inter egenos et pauperes distributis, quos sic ditatos nunc sorte, nunc electione ad magistratum dignitatisque locum admiserunt.
2. Hactenus de expositione textus, nunc ad quaestionem venio, quae est an damnatorum bona magis Deo quam principibus aut pauperibus consecrentur. Necesse est ut in omni republica sapienter intituta putridae partes (de quarum desperatur salute) a politco corpore rescindantur, ne earum contagio pestiferos halitus in totius civitatis venas et praecordia spargat. Ut ergo bonis et studiosis sceptrum, ita malis et facinorosis ferrum iure debetur. Caeterum ne membra sine causa pereant, iustitia misericordiam et providentiam sibi comites habere debet, ut sit tanquam mater propitia, si spem virtutis; cauta tamen et severa, si sceleris immanitatem videat. Hinc in omni civitate comitia, tribunalia, iudicia solemniora instituuntur ut nemo summae, mediae, infimae conditionis sine iuris ordine et iudicum religione condemnetur. Non ergo licet, immo horrendum est adeoque contra iustitiam, humanitatem et naturam miseros in carcere et vinculis detentos suffocare, confodere, aut aliis quibuscunque modis e medio ante sentiam damnationis tollere. Sed quaestio hic oritur, utrum Deo et sacris usibus damnatorum bona consecrentur? Affirmat philosophus consecrari debere. Argumenta quibus id probem quatour sunt: a consentaneis, ab eventis, a contrariis et fine. A consentaneis, quia ratio postulat ut Deo (qui est iudex et vindex scelerum) sanguinis effusi pretium tanquam victima offeratur. At dices auro et gemmis non eget Deus. Verum est, nec tuis precibus. Minutum tamen ipsius viduae boni consulit, preces Cornelii et Cananeae non contempsit. “At quid? Vis ut Deo damnatorum facultates dentur?" Volo. “Quis autem accipiet?" Deus, per manum pauperum in ecclesia. “Attendite, triginta argenteos quos Iudas in templum detulit pricipes sacerdotum recusantes dixerunt non licere eos mittere in thesaurum templi, quia pretium sanguinis fuit. " Quid hinc? “Ergo non licet bona damnatorum (quae sunt sanguinis pretium) Deo consecrare." Erras, idque multifariam, nam primum agni innocentis facinorocissime proditi, accusati et condemnati pretium hoc fuit, sed iuste condemnatorum alia causa aliaque conditio est. Praeterea consilio accepto agrum figuli in sepulturam peregrinorum iisdem argenteis coemerunt, pretiumque illud non in prophanum sed in divinum et sacrosanctum usum, ut sacrae iam docent literare, converterunt.
3. Secunda ratio ab eventis ducitur, nam cum homines intelligant damnatorum bona Deo consecrari, tam rei quam accusatores religione quadam et metu perculsi et a peccando saepius et ab insidiando magis sibi praecavebunt. Extimescent enim ne occultissima mentis sensa et cogitata perscrutatus Deus sanguinis pretium ab illis exigat, si aliis iniuste accusando insidientur, sceleris paenam requirat, si ipsi facinorosius vivant. Hinc, ut opinor, constitutum est ut bona illorum qui sibi violentas intulerunt manus sacris usibus debeantur, quae consuetudo iam apud Anglos viget. A contrariis demonstrari hoc potest, quippe si principes aut multitudo haec bona possiderent, non salus sed oppressio, non civium quies sed contentio et seditio erit. Nam si Achab Nabothi vineam ardentius appetat, repulsus subornatis testibus in vitam et sanguinem innocentis saeviet. Verum si Deo non sibi uvas vineti deberi sciverit, placatius aget, lapidem non quaeret quo iustum obruat. Similiter si nihil quaestus ac lucri inopes sibi obventurum ex nece damnatorum senserint, lupinam appententiam sanguinis deponent, virique eminentes tutius in portum navigabunt. Tum enim in nobiles multitudo furit, cum effuso eorum sanguine praedam opimam speret. Ne ergo undique aut oppressores pauperum aut accusatores nobilium per forum et theatrum civitatis volutent, melius cum illa republica agitur in qua damnatorum bona Deo potius quam principi aut multitudini concedantur. Postrema ratio ducitur a fine, est autem finis istius legis duplex, humanus et divinus: humanus in quiete civitatis et in salute civium, divinus in cultu aeterni numinis constituitur. Ad confirmationem primi verba solum Aristotelis in textu adferam. Sic ergo loquitur: Hoc lege sancito ne quid eorum qui damnantur populi fiat, sed consecretur, ii qui iniusta facinora faciunt nihilominus sibi a peccando cavebunt (aeque enim multabuntur) et multitudo agrestis atque impolita minus erit ad reos condemnandos facilis et propensa, utpote nihil inde lucri factura. Ex his verbis concludo multo salubrius esse civitati (se vel politicum spectemus forum) ut sine accusatorum odiosa turba et pestifera colluvie respublica sit instituta. Nam quae pax, quae quies civium esse potest si in omni anglo, mensa et tecto latitent et insidientur Zoili, et contecti ovinis pellibus canes et lupi voracissimi? Diffidentiam et suspicionem horribilem hoc inter cives parit, eorum animos detestabili odio accendit, rapit incautos ad crucem, et ad motum seditionis universos tandem trahit. Haec vero omnia (bonis damnatorum sacris usibus dicatis) evitantur, ut, si finem politicum consideres, melius sit Deo quam hominibus damnatorum bona consecrare.
4. De fine et usu divino qui ex ista donatione pendet quid dicam? Nemo est, ut opinor, qui non intelligit auctis ecclesiae militantis hoc modo bonis maiorem reverentiam religioni adhiberi. Nam tolle omnem in ecclesia honorem, ordinem et maiestatem, tollesque ipsam ecclesiam, quippe etsi Christus suos apostolos terrae dominos non constituit, sanctis et electis tamen terrarum orbis possessio iure debetur solum. Imo, ut loquitur apostolus, languent opera et creaturae Dei ut in electorum manus traderentur. Qui ligna, lapides, aurum et ornamenta in templum Salomonis attulerunt non sunt a domino reprehensi. Laudatur vidua quae minutum in thesaurum templi misit. Laudatur Magdalena quae pretiosum olium in pedes et caput Christi fudit. Laudatur Ioseph de Aramathia qui syndone et sepulchro eius corpus texit. Laudantur qui munera altari, qui decimas sacerdoti, qui Deo primitias solvunt. Huc mea iam tendunt verba ut inique comparatum esse putemus si aedificia in quibus non homunciones vivimus sint quasi palatia, et templa in quibus Deum colimus sint quasi stabula; si inquam nos vermes saginemur ut porci, et ministri Dei summa rerum inopia laborantes vivant ut servi. Non suadeo hic ut in ecclesia dominentur sicut reges, nam hoc prohibuit Christus. Illud tamen ex animo peropto, ut ab ecclesia omne dignitatis praemium et splendor non tollatur. Est enim ecclesia instar lunae, quae etsi magnam eclipsim aliquando patitur, omnem tamen lucem non amittet dignitatis suae. Haec enim dignitas partim viventium donis, partim morientium et damnatorum bonis augeri debet. At dices pale parta (quali sunt plerumque damnatorum bona) grata sacraficia Deo fieri non possunt. Verum id est, attamen cum in ambiguo res existat cui fieret restitutio, consultissimum est haec bona offerri et consecrari Deo. Is enim in meliorem usum ea commutare in sua ecclesia potest, quippe ex malis Deus gloriam sibi et honorem ecclesiae frequenter elicit, non quod a Deo approbentur mali, sed quod ille (summum existens bonum) cuncta in bonum, non aliter quam ignis omnia in ignem solet convertere. “Caeterum dic mihi quid de pauperibus futurum est, si Deo soli et ecclesiae damnatorum bona consecrentur? Melius est profecto ut divendantur ista et dividantur pauperibus." Magna haec species est charitatis, sed iste grunnitus Iudae fuit, qui crumenam tenuit, quasi vero bona ecclesiae non sint bona pauperum. Certum est quod ut Cornelii preces et elemosinae per angelum, ita bona ecclesiae per manus pauperum Deo offeruntur. Imo potius quam fame grex Christi contabesceret, Laurentius presbyter pretiosi templi vasa divendet, et tyranni minis contemptis ante martyrium pauperibus dividet et largietur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Bona damnatorum Deo potius quam principibus aut pauperibus consecrari debent, quia sic:

Frequens tollatur civium accusatio.
Seditionis et effundendi sanguinis tollatur occasio.
Honoris et rerum et ecclesia maior fiat augmentatio.
Istorum bonorum in meliorem usum fiat conversio.

OPPOSITIO CONTRA PRIMAM CONCLUSIONEM CAPITIS

5. OPPOSITIO Prohibet Aristotelis in prima conclusione huius capitis leges maxime populares in democratia, aut consulares et senatorias in oligarchiae seu divitum potentia constituere: sed hoc agere est istos republicae status prosternere et labefactare: ergo improvide et inconsulto videtur de his formis hic disputare. Minor probatur, quia populi potentia maxime popularibus decretis, edictis vero consularibus divitum authoritas maxime defenditur. Ratio est, quia, ut corpus humanum similibus, ita civile et politicum, non contrariis, conservatur.
RESPONSIO Considerantur hii status duobus modis, vel inchoate vel absolute: incholate, et sic legumlatores in eis constituendis non tam similitudinem decreti et legis quam progressionem et conservationem civitatis spectare oportet. Si enim exempli causa fundatores popularis potentiae in prima institutione eiusdem leges maxime populares conderent propter reliquias prioris status, periculum seditionis emineret. Suadet ergo Aristoteles ut potius diuturnitatem conservationis quam similitudinem legis considerent qui vel popularem statum vel divitum potentiam constituunt, utque sensim ac lento ab antiquis moribus cives ad intentam formam perrtrahantur.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

6. OPPOSITIO Damnatorum bonis Deo consecratis frigidior et rarior non erit hominum accusatio: ergo haec ratio quaestionis a philosopho non recte assignatur. Antecedens constat, quia malitiam suam et invidiam insidiatores vitae pallio religionis ac pietatis in Deum hoc modo regere et dissimulare studebunt, adeoque ut Deo grati et hominibus sanctis videantur, zelo flammigero in iustos et innocentes ferocius saepissime rapientur.
RESPONSIO Fatendum est immanem saepe malitiam sub pallio religionis latitare: quis enim castius quam adulter, quis sanctius et religiosius quam dissimulator, quis iustius quam malevolus insidiator sanguinis et vitae loquitur? Caeterum comparatione facta si bona damnatorum Deo consecrentur rariores accusationes fierent: etsi invidi et malitiosi fortasse saepius alios sub hoc praetextu accusarint, cupidi tamen et inopes omni frustrati praemio ab accusatoriis insidiis penitus desistent.
OPPOSITIO Damnorum bona sunt prophana et sceleratorum manibus veluti infecta: ergo Deo consecrari non debent. Antecedens constat, quia plerumque sunt male parta, et in malos usus ab illis destinata. Ratio tenet, quoniam solum sacra et pura Dio conveniunt.
RESPONSIO Ut medici venena temperata saluberrima alexipharmaca faciunt, ita Deus bona damnatorum prophana in pios usus vertit. Munera enim et dona a templo, ab altari, a Christo sanctifacionem (ut ita loquar) habent. Nam ut Deus venditionem Ioseph, quae fuit mala, in salutem fratrum, quae fuit bona, commutavit, ita damnatorum bona, quamvis sunt impiorum manibus et parta et quasi infecta, idem Deus in sacros usus convertit.
7. OPPOSITIO Religio damnatorum bonis in immensum aucta insolens et superba redditur, nec non his modis saginata aut ignavam oblivionem Dei aut in truculentam rebellionem vertitur. Sic enim locupletata divitias parit, quae filia (ut est in proverbio) facile devorabit matrem. Praeterea voces Christi sunt, tolle crucem et sequere me. Non ait aurum et mundum. Iterum, abi et vende omnia, et da pauperibus. Adhuc, impossible est inservire Deo simul et Mammoni. Porro qui voluerit inter vos primum esse, erit vester servus. Huc adde quod prophetae, quod apostoli, quod Christus ipse, quod martyres omnesque sancti Dei inopiam, nuditatem, mortem, non copiam, amaaenitatem, vitam amplexi fuerint. Non ergo divitiae, non honor, non authoritas in ipsa ecclesia quaeri debent. Christus salvator noster locum in quem caput reclinaret non habuit, an ergo decet nos miseros syndone et plumis involutos securissime dormire? An decet purpura, auro, gemmis, aliique vanissimis pigmentis gloriose ornatos incedere?
RESPONSIO Verba et ornamenta haec sunt, non argumenta. Sic nervos sacrae philosophiae tendunt, qui vires ecclesiae velint concutere. Quare singulis respondeam: primum dico religionem fulgentibus divitiarum arenis auctam non suffocari, sed perniciosos dispensatores qui vellera non oves quaerunt. Filia quidem devoravit matrem, sed hoc facinus hominis est, non religionis, quae bona sibi devota in optimos usus confert. Vices Christi omnes humilitatem docent, omnem tamen dignitatem et honorem ecclesiae (cui maximum dedit) non tollunt. Tolle crucem, ais, vende omnia, Mammonem fuge. O utinam ipse velis! Sed haec nos instruunt ut fixos oculos in speculis istius mundi non habeamus. Exempla quae ducis usum creaturarum in ecclesia non negant. Fuerunt enim inter prophetas reges et qui cum regibus versati sunt. Fuerunt inter apostolos et martyres episcopi, doctores, diaconi, et qui magnam authoritatem habuerunt, ad suam tamen dignitatem gerendam tantarum opum subsidiis non tum fuerunt muniti ac nunc sumus. Ratio est, quia tum in perpetua cruce et persecutione ecclesia fuit, nec adhuc reges conversi patroni, et reginae nutrices eiusdem existiterunt. Nunc vero dic mihi quis splendor in domo Dei, in familia Christi esset, si reges stellae ductu, thus, aurum et mirrham, hoc est si magnifici viri divinae gratiae influentia commoti munera et (ut ita loquar) sacra beneficia Deo non offerant, si ministros Dei nullis sacerdotiis, nullis honoribus donatos inter mortales (qui non tam spiritu quam sensu et authoritate moventur) vivere patiantur? At qui possunt esse hospitales episcopi, ut beatus requirit apostolus, si omni dignitate, si omni ve externo honore careant? In hoc illorum laus et commendatio lucet, si in oceano et abundantia rerum se servos, se nudos, se castos, se temperantes faciant.

DUBIUM CAPITIS
Utrum falsi accusatores easdem paenas subirent quas aliis intenderint?

8. Dignus cruce, malitiose Haman, qui in crucem Mardocheum iniuste tollere studuisti. Luxuriosi presbyteri, quam inique lapidi Susannam condemnastis! Sed quam iuste eandem subiistis plagam! Memorabile est illud factum tuum, augustissime Darie, qui falsos accusatores Danielis in speluncam leonum dedisti praecipites. Nigra est facies accusatoris et nomen accusationis est odiosum. Sed, o tempora, quam facile est nunc temporum in Naboth, in Stephanum, in Christum falsos accusatores et subornatos testes invenire! Naturae vox non movet, quod tibi fieri non vis alteri ne feceris. Christi vox non urget, qua mensura aliis dimensi estis, eadem dimetientur et vobis. Cur igitur Aristotelis sententiam hic recitarem, quae docet pauciora iudicia et tribunalia futura esse in republica si gravissima paena in eos qui alios falso accusant constituatur? Verba et herbae, ut est in fabula, improbo puero senis poma deripienti ab arbore descendere non persuasuerunt, at virtus depellendi in lapidibus inventa fuit. Ita sane saepissime cum natura et gratia malos non urgent, paenarum formido ad officium cogebit. Sapienter ergo philosophus suadet ut gravissimae paenae in calumniatores et sycophantas constituantur, utque eandem incurrant plagam qua alios affligere contenderunt, quippe si liberum sit cuivis pro libito alios quoscunque capitis accersere et accusare, in quo tandem statu oves et innocentes erunt? Agnus in fonte non bibet quin lupus accuset sine causa, devoret sine lege. Caeterum si patefacta agnorum innocentia lupi sanguisugae praetensam paenam luerent, plures agni, pauciores lupi; plures oves, pauciores vulpes; plures innocentes viri, pauciores accusatores insidiosi essent. In republica ergo religiose administrata foedifragis testibus falsisque accusatoribus eadem paena (qua accusatis impendet) infligerentur. Si dracuncula aut alia immanis bestiola invadat hominem, capta statim occiditur, et tamen haec suam naturam sequitur. An ergo convenit ut homo ad humanitatem natus tantum facinus, qualis est iniusta sitis alieni sanguinis, impune et inultus ferat? An convenit ut Cainus effuso fratris sanguine in honore vivat, et non sub segite reprobus et miser pereat? Vim vi repellere natura docuit, iustitia hanc legem confirmavit, cur ergo non licet insidias vitae cognitas tentato supplicio coercere? Sed, dices, natura hanc legem dedit, at gratia eandem revocavit, illosque beatos appellat qui flammas et procellas persecutionis propter iustitiam ferunt. Verum hoc est, non tamen id voluit Christus, ut civilis gladius in vindicandis malis penitus hebesceret. Nam etsi iustior est homo qui iniustam mortem subiit, non est tamen iniusta lex quae falsis accusatoribus idem infligit vulnus.
9. Zacharias iniuste occisus hoc moriens dixit, Deus videat et requirat. Sanguis innocentium vocem acutem, celerem et penetrantem habet. Quamvis ergo Stephanus lapidibus obrutis Christi exemplo commotus dixit, Ignosce, domine, nam nesciunt quid faciunt, illa tamen martyris patientia quae docetur falso accusantis paenam, quae iure incutitur, omnino non tolleret. Nam ut illa divinam sapientiam, ita haec divinam iustitiam sapit, quae (ut est in sacris) falsos accusatores Danielis, Mardochaei, Susannae (ut supra diximus) leoni, cruci et saxo dedit. Si eventa huius rei spectes, mirum in modum approbabis, nam metuentes mali ne eandem salutent crucem ad quam alios (quibus invident) pertrahere conantur, a susceptis insidiis alienae vitae facile cessabunt, suosque concives laedere ac vulnerare diutius non molientur. Nam ut impunitas multos audaces ad omne flagitium, ita severitas paenae nonullos audaces ad omne flagitium, ita severitas paenae nonnullos cautiores et in accusando leniores reddit. Postremo, ut verbo concludam, tabulae divinae et humanae hoc probant, ergo res non est illicita. Divinae nullam iniuriam et facinus inultum ferunt. Id et praestant humanae, sicut apud Romanos, qui olim iusserunt ut scilicet accusator qui crimen intendet quod probare non potest poenam ferat quam laturus erat reus si convictus fuisset. Hinc civium vita sine fraude, libertas sine metu, honor sine odio, tribunal sine damno et malo iniuriae lucet.
10. OPPOSITIO Accusatores in republica sunt necessarii: ergo nulla sunt poena digni. Antecedens probatur, quia ubi deest accusandi severitas, ibi libertas vel potius immanitas peccandi viget, quippe tum homines ferocius et tetrius vivunt, cum ab accusatione seipsos securos norunt.
RESPONSIO Non hic negamus quin accusatores in civitate sint necessarii, sed insidiosos carnifices et accusatores falsos eadem afficiendos paena quam aliis intenderint aperte docemus. Nam ut est in iusta accusatione civitatis salus, ita in falsa et insidiosa calumnia lethale virus et vulnus inest
OPPOSITIO Christus pro suis accusatoribus oravit, iussitque ut patienter omnem contumeliam et iniuriam pateremur: ergo pari poena accusatores falsos affligere et vulnerare non licet. Ratio tenet, quia pari relata et inflicta paena vindicta quaeritur, quam vera patientia negat.
RESPONSIO Patientia resistentiam non iustitiam negat. Si saeviat carnifex, beatus in iusta causa qui suam crucem patienter tulit, nam praemium in coelo et cum Deo habet. Etsi ergo unusquisque iubetur privatim non resistere, iustitiae tamen et magistratui relinquitur insidiatores vitae et sanguinis condemnare. Pati ergo potest et tamen punire, ignoscere et tamen iniurias vindicare.

Caput vj

Utrum oligarchia in omnibus democratiae contrarietur?
An pessimae rerumpublicarum formae firmiora semper postulent praesidia?

OPULAREM potentiam descriptam oligarchia seu divitum potentia iam describenda sequitur. Caput hoc breve est eiusdem analysis longe brevissima, quippe hic solum istorum statuum per antithesin et oppositionem facta est comparatio. Meminisse ergo oportet olim in quarto libro quatuor species democratiae totidemque oligarchia posuisse philosophum, quarum singulas inter se opponi et contrariari disertis verbis insinuat: Unaquaeque (inquit) oligarcha ad contrariam democratiam spectat et relata est: ea quidem quae est oligarchiarum temperatissima et prima ad optimam democratiam et primam, haec autem est ea quae politiae finitima et cognata existit. Prima nempe species divitum potentiae electionem suorum magistratuum secundum census minores maioresque facit, hinc non solum Craesis de Fabritiis, id est non solum opulentis sed etiam pauperibus mediocris fortunae beatis ad rempublicam aditus reseratur. Distinguuntur enim in hac forma oligarchichi imperii magistratus in necessarios, quos mediocriter opulenti, et in excelsos quos solum magnifici et sumptuosi gerunt, qui pompam et maiestatem civitatis sustinere et decorare possunt. Animadvertendum hic est quod reliquae tres species oligarchiae gradatim ab hoc amore et favore populi declinent, tendantque magis ac magis ad effraenem tyrannidem divitum et oppressionem multitudinis. Nam ut prima pro censu ad sedes magistratuum admittit, tertia vero magno proposito pretio (quod raro assequi possunt pauperes) maximam partem multitudinis a spe et fructu dignitatis arcet. Quarta autem tota herilis et tyrannica omnes praeter pecuniosos et potentes omnino excludit. Hos gradus et species oligarchiae si apte cum illis democratiae modis et formis compares, ut in oppositis contrariam naturam, ita ex comparatione eandem disciplinam facile elicies. Nam contrariorum (ut aiunt philosophi) diversa natura est, sed eadem scientia.
2. At in hac comparatione (ut ad quaestionem discutiendam propius accedam) nomen oppositionis paulo latius a. P: popularis ergo divitumque potentiae differunt quidem et opponuntur, sed non in omnibus. Opponuntur in materia, forma, obiecto, fine. In materia, quia in democratia tota multitudo, in oligarchia divitum solum turba seges civitatis dicitur. Cum ergo in utroque statu sit diversa civium congregatio, diversa materia utriusque esse recte concluditur. Nam ut in collectione civium materia, ita in ordine et unione forma civitatis manet. Quod vero sit diversa forma istorum hinc patet, quia sunt in illis diversi ordines, diversae leges et administrandi rationes. Nam in illa est favor, in hac murmur et dolor populi. Praeterea principes sunt quasi formae civitatis, sed in istis distincti sunt principes et magistratus: sunt ergo distinctae formae utriusque. De obiectis quid dicam, cum in populari communitatem, in divitum potentia privatam commoditatem omnes aucupentur? At commune et privatum differunt obiectis, ergo hii duo status differunt. Postremo quis ignorat quod democratiae finis sit vivendi libertas, oligarchiae vero divitiarum sitis et accumulatio? Populus enim ad licentiam vitae, divitum turba ad rerum affluentiam veluti ad summum bonum rapitur: sed libertas vitae et auri cupiditas differunt: ergo hii duo status fine different. Non addam hic distinctionem legum , varietatem magistratuum, societatum discrimen, aliaque multa in quibus etiam plurimum hae duae species distinguuntur, nam in democratia multi, in oligarchia pauci regunt. Iterum in illa democratia ex arbitrio, in hac ex maiorum praescripto vivunt. Postremo aequalitas in illa, in hac vero nulla tenetur proportio, nulla rerum aut personarum similitudo. Divites enim in hoc statu non aliter quam leones unam reipublicae partem vendicant propter excellentiam, et propter potentiam alteram, tertiam vero propter iustitiam, ut aiunt, quia scilicet sunt lumina civitatis. Ultimam autem sibi rapiunt, nam si neges, actum est de amicitia. Pera igitur et baculum relinquuntur Iro, at zona (qua se concingeret) potentum adunca manu tollitur. Inter istas oligarchiae species quae hic a philosopho cum opppositis democratiae formis conferuntur ultima est omnium longe deterrima simillimaque (ut ait in textu philosophus) dynastarum potentatui et tyrannidi, quippe in ea sunt paucissimi magistratus, iidem Timones et Dracones, qui civium sanguine et carnificina delectantur, qui non spargunt sed metunt, qui nihil largiuntur sed depopulantur omnia, qui non curant sed vulnerant, qui non servant sed perdunt cives. Ista species quanto est pessima tanto maximam (ut utar verbis philosophi) cautionem custodiamque desiderat et requirit.
3.Hinc desumpta est illa (de quam nunc agitur) dubitatio, utrum pessimae republicae formae maiora ac firmiora semper postulent praesidia. Affirmat Aristoteles postulare, idipsum quoque affirmamus. Notandum hic est quod philosophus non suadet ut vitiosa ac iniusta imperia (quorum occasum et eclipsin optat) conserventur, sed hoc intelligit quod ista (si tandem irrepserint) non possunt nisi magnis armata praesidiis diu conservari. Si rationes requiras, hae sunt quas hic et alibi ex Aristotele sumo. Prima a simili, secunda a contrario, tertia a definitione violenti, postrema ab inductione exemplorum ducitur. A simili, nam ut morbosa et infirma corpora, annosa et detrita navigia ad vitandum aegritudinis et tempestatis discrimen maiore quam sana et firma opus habent industria, maiora cura et cautione, ita imperia fraude et insidiis parta, vi et tyrannide retenta, fulminibus motibusque fortunae magis subiecta sunt, si potentiore manu et impetu non protegantur. Quid moror? Ut iuvenes mortifero correpti morbo gravissime cum morte colluctantur, victi tamen languent et cedunt demum, ita tetriores labes rerumpublicarum ex motu seditionis ortae contra naturam et iustitiam ad tempus certant, at tandem concussae nutant et penitus extinguuntur. Sunt enim quasi flamma lucernae deficiente oleo, quae brevi lucere et subsultare videtur, at exhausto oleo subito evanescit, quippe si fraus, si furor, si oppressio cessent, istae civitatum nebulae ac tempestates dissipantur. A contrario hoc ipsum facile probatur, nam si sapientia, consilium, iustitia in administratione optimarum civitatum sint causae perpetuae conservationis, insania, temeritats, licentiaque morum in malis erunt causae ruinae. Sed, ut qui recte et sapienter imperant sedatis undique procellis sine magna difficultate clavum veluti in puppi civitatis sedentes tenent, ita qui in solio Neronis furunt maiores difficultates et pericula subeant necesse est, ut se et sua tueantur. Est ergo in malis quam in bonis conservandis imperiis maior adhibenda cura.
4. Tertia ratio a definitione violenti aperta est, nam si violentum sit externus impetus et veluti tempestas contra naturam, quae se movendo et agendo terit, si quoque verum id sit quod philosophus docet, nullum violentum esse perpetuum, qui fieri potest ut tyrannides et deformitates rerumpublicarum diu sine maxima difficultate floreant? Pessimae ergo civitatum formae maiora ac firmiora postulant praesidia, maiores curas et munimenta, si stare diu et conservari velint. Ultima ratio nimis faecunda et molesta esset si ex antiquitatis annalibus ac monumentis plurima exempla peterem, satis ergo est Romanum sub persecutioribus, Scithicum sub dynastis, Persicum sub demagogis et assentatoribus populi, iam quoque Turcicum sub tyrannis ante oculos lectoris ponere imperium. Deus bone, quot sophismata, quot insidiae, quot truculentae tragaediae, quot monstra humanarum actionum in illis latent? Quae omnia et olim et nunc eo sunt destinata ut ruinosa et declinantia imperia suffulta starent. At cadere necesse est, quia arenosa fundamenta habent. A coniunctis etiam demonstrari haec causa potest, nam dolus, vis, metus sunt custodes tyrannidum et malarum civitatum. Sed quando fraus portas, vis sedes, timor ipsorum magistratuum arces servat, velox ruina et atrox miseria sequitur. O quam infortunata est illa civitas in qua Dionysius uxoris fidem, consoris cultrum, suiipsius umbram, malefactorum conscientia perculsus timere cogitur!

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Absolvuntur in hoc capite duo:

Quaestio, in qua probatur contrarietas inter popularem divitumque potentiam in:

Materia, quae est diversa multitudo.
Forma, quae est diversus ordo ac institutio.
Obiecto, quod est libertas, honor.
Fine, qui est dominari.

Dubitio, in qua probatur quod deterrimae civitates maiore postulent praesidia, a:

Simili.
Contrario.
Definitione violenti.
Inductione exempli.
Coniunctis et circumstantiis.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

5. OPPOSITIO Quae gradu solum differunt natura non differunt: sed democratia et oligarchia gradu solum differunt: ergo natura non differunt. Maior constat, quia gradus est affectio et accidens, non natura. Minor probatur, quia primae species utriusque status in hoc solum differunt, quod illa plures paupers, haec pauciores ad magistratus et officia eligat. Similiter si reliquos modos oligarchiae cum reliquis democratiae formis compares, gradus non naturae distinctionem et discrimen invenies.
RESPONSIO Positum est non in omnibus has duas imperandi formas differre. Gradu autem solo non differunt, nam licet in utroque genere administrationis sint divites et pauperes ad rempublicam admissi, idem tamen non est modus, idem ordo, eademque imperandi utrimque finis et intentio, in quibus utriusque maxima distinctio inest, ut in analysi et demonstratione quaestionis constat.
OPPOSITIO Isti status non existunt: ergo de illorum contrietate inutilis et otiosa est disputatio, nam de umbra et non ente (ut aiunt) non esset contentio.
RESPONSIO Primum negatur antecedens, nam istae imperandi formae in multis locis vigent. Secundo negari potest argumentum, quia etsi nunc non existerent, recte tamen et sapienter de illis instituitur disceptatio ne illis ignotis in administranda republicae facile oberremus, imo ne errore commiso aut persistamus in eo, aut a malo (ut aiunt) in peius irruamus.

ARGUMENTA CONTRA DUBIUM

6. OPPOSITIO Deterrimae civitates omni modo et conatu extinguerentur: ergo de illis conservandis tradi et assignari non debent praecepta. Ratio tenet, quia conservandi datis praeceptis armantur tyranni et ad audaciam magis animantur.
RESPONSIO Respondendum est hic non tradi praecepta conservandi, sed hoc solum demonstrari, quod istiusmodi imperia infirma sint maioreque egeant subsidio. Si vero urgeas alibi conservandi praecepta philosophum tradidisse, respondeo hoc factum ab illo esse, non eo eo animo ut conserventur, set ut cognitis tyrannorum insidiis et sophismatis illorum vires et impetus frangerentur facilius.
OPPOSITIO Persica et Turcica impera diutissime floruerunt: ergo violenta imperia diu conservari possunt, quod antea negatur.
RESPONSIO Nimis diu quidem floruerunt si saevire ac furere in Christum et ecclesiam (contra quem ne portae inferorum diu praevalebunt) florere dicatur. Hoc tamen contingit meo certe iudicio ut pusillus grex domini magis probetur, utque Sion unita in se reddatur fortior. Nam Hannibale pulsante portas suaque tela in civitatem iactante illustrior victoria erit. Praeterea si consuetudinem barbarorum et consensum populi abiecti spectes, negamus illa imperia esse violenta, nam tum violentum dicitur cum agentis motibus frustra resistitur.

Caput vij

Utrum athletarum palaestrae in civitate recte instituta sint permittendae?
An nobiles ex officio templa Deo, palatia urbi consecrare debeant?

OLITICI est docere non solum quae et quot sunt civitates, sed etiam quae loca et climata horum, quae illorum sunt capacia distincte et accurate explicare. Postquam ergo Aristoteles quid democratia, quid oligarchia sit, et quomodo inter se distinguantur ostenderit, distinctionem hominum et locorum affert, ut cui populo et loco haec, cui illa conveniat, a quovis dilucide intelligatur. Sunt, inquit, quatuor multitudinis civilis partes: una agricolarum, ad quam reducitur pastoralis; alia artificum; tertia mercatorum; quarta mercenariorum. Agricolae sunt qui opus scienter in terra agunt, quaestumque honestum ex ea metunt. Artifices hic appellantur qui artes sordidas et illiberales tractant. Mercatores qui mercaturam et rem cauponariam faciunt. Mercenarii qui ad opus faciendum pretio conducuntur. Haec quatuor genera hominum pacem et tranquillum reipublicae statum respicunt. Sunt quoque alia quatuor genera quae Martem spectant, quaeque versantur in bello, videlicet equites, pedites gravis armaturae, pedites levis armaturae, militesque classici quibus praelium navale geritur. Equites sunt milites equestris ordinis, qui in prima acie constituti impetum hostis frangunt. Pedites gravis armaturae sunt experti milites undique et magnifice ornati, qui cominus eminusque non sine arte militari pugnant. Pedites levis armaturae milites expediti, gregarii, aut ferentariii dicuntur, qui signo dato in hostem ex ducis mandatu ruunt. Classici sunt veterani milites qui ex castris ligneis navibusque per mare cum hoste certant. In his (si turbines seditionis aestuent, si ingrassentur hostes) capitolina reipublicae spes et fortitudo ponitur. Suadet ergo philosophus patribus in republica filios suos, dum etiamnum sunt iuvenes viribusque integris, ad leves et expeditas pugnas erudire, ut tandem grandiores aetate facti militarium operum opifices, duces et athletae fiant.
2. Ex his verbis quaestionem quam nunc sum tractaturus duco, nimirum an athelarum palaestrae in civitate recte instituta permittantur. Expressa verba Aristotelis textus hoc non requirunt, sed verborum sensus plane et aperte docet. Nam qui possunt patres suos filios ad pugnas erudire arteque militari instituere si nulli sint qui artem pugnandi et praeliandi doceant? Palaestrae ergo atheleticae esse debent in quibus rei militaris scientia publice exerceri possit, adeoque nutriri bellica seges civitatis ut cum ad moenia, ad castra, ad classes venian\t, non solum vi sed arte, non solum armorum et equorum subsidio sed etiam usu et ingenio bellicosos hostes valeat sternere et superare. Inexperti medici saepe adversa valetudine laborantes perdunt et occidunt, sed rudes et imperiti milites seipsos mactant. Est ergo necessarium ut in recte institutis civitatibus Olimpica exercitia habeantur, in quibus militaris scientia sine sanguine, Martis furor sine periculo, hostis insidiae et fraudes sine omni timore perdiscantur. Sapienter Flavus Vegetius Renatus, Qui desiderat (inquit) pacem, praeparet bellum. Qui victoriam cupit, militem imbuat diligenter. Qui secundos optat eventus, dimicet arte non casu, quippe nemo eum provocare, nemo audet offendere quem intelligit superiorem fore si pugnent. Hanc artem olim et antiquitus maiores nostri in omni aetate, in omni gente ac urbe honorifice aluerunt. Testes sunt Athenienses qui cassidem in capite, hastam in dextra suae Minervae posuerunt. Testes sunt Romani qui suum capitolium in altissimo monte urbis extruxerunt, statuamque Martis ad terrorem hostium in celsissima eiusdem turri graphice aeri insculptam cum omni genere armorum ac tormentorum collocarunt. Quantum in praeliis Lacedaemoniorum disciplina profuerit (ut omittam caeteros) testis est Xantippus, qui Attilium Regulum Romanumque exercitum non tam virtute quam arte edomuit et contrivit. Quot consules, quot legiones, quot lumina Romanorum unus Hannibal Carthaginensis ille istius fere artis auxilio et ope extinxit? Quot urbes delevit? Quot signa et castra sustulit? In hac palaestra et arte olim celebriores fuerunt nostrates, qui palatia et collegia plena armigeris in Turcam mittendis habuerunt, quorum vires Rhodorum insulae, quorum laudes annales nostri eloquuntur. Dic quaso an solum lacertis suis ac Martis impetu Romani tot urbes, tot gentes, tot imperia sibi subiecerunt? Fieri non potuit ut pastorum paucitas globum totius mundi tot saeculis vi sola naturae sine arte militari verteret.
3. Usus huius scientiae sunt quidem numero infiniti, fama celebres et laudis tuba digni. Nam ex desidiosis alacres ad pugnam, ex ignaris expertos, ex imbecillis fortes, ex incognitis et obscuris nobiles magnanimosque duces efficit. Naturam locorum, opportunitatem temporum, hostium vires, fraudes, stratagemata et munimenta haec sola scientia docet. Haec sola insidias prodit, furorem a maenibus civitatis pellit, castra figit, tormenta parat, vitam civium defendit, omnia denique pacis ornamenta servat. Sed de his aliisque infinitis bellicae artis commodis Flavium Vegetium, Sextum Iulium Frontinum et Aelianum de instituendis aciebus legendos esse suadeo, qui sane praeclara opera sententiose conscripta de re militari nobis posteris reliquerunt. Plura hic de ista quaestione non dicam, quippe ad eundem fere sensum a nobis antea est disputatum.
4. Pergit in textu Aristoteles et ostendit duo, nimirum rationem sciendi quae ratio oligarchiae, quae democratiae apta sit, et quoque modum coservandae divitum potentiae. Primum his verbis absolvitur. Equitatus (inquit) et gravis peditum armatura divitum magis est quam pauperum (quippe uterque exercitus eget magna divitiarum copia). Levis autem armatura militum et nautica turba ad popularem statum pertinet. Gens ergo illa quae est ad equitatum et gravem armaturam propensa facile divitum imperio paret, quae vero nata est ad leviorem pugnam populi imperium alit. Alterum quod in textu est de conservanda divitum potentia tria politica praecepta habet. Primum ut etiam populo concedatur aliquid in republica, sicut olim apud Thebanos et Massilios. Spe enim beneficii allectatus magis republicam amplectetur. Secundum ut imponantur principibus viris civitatis sumptuosae suorum munerum functiones: sic populus sua sponte et libenti animo administrationis expers manebit, et iis qui magistratus gerunt facillime ignoscet tanquam imperii sui magnam persolverent mercedem, quam pauperes nec velint nec possint attingere ac sustinere. Odit populus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit.
5. Ex his emergit dubium, an nobiles ex officio templa Deo, palatia urbi consecrarent? O magnam ruinam rerum, o miserabilem caniciem temporum! In qua tandem aetate vivimus? Quid? De templis Deo dicandis, de urbibus extruendis agimus? O utinam frustra non ageremus! Non opus nunc est triginta hominum millibus caedendis arboribus et octoginta lapidicidarum millibus saxis quadrandis pro Salomonis templo destinatis, pauciores iam artifices et operarii servient. Opus potius nunc est ut rex Cyrus per omnia regna proclamari iubeat Deus coeli praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Ierusalem, quis est in vobis de universo populo eius? Si Deus cum ipso, descendat in Ierusalem. Ubi Iustiniani, ubi Constantini, ubi omnes magnifici ecclesiae renascentis et languentis patroni? Illorum cineres ex sepulchris, ut olim Memnonis favillae, volant, laudesque perennes ex detritis et effossis eorum monumentis canunt. Agite pseudopolitici, vel potius ficti Christiani, templa furore Persico deiicite, Christum in templis manu factis non habitare altis vocibus exclamate. Hoc unum tamen si placet memineritis, Deum olim habuisse tabernaculum et archam, Christum et apostolos materiale templum non contempsisse. Nam aliter haud dixisset ille, aurum templi sanctius non esse templo, aliter hii ad horam orationis in templum non ascendissent. Ite, inquit Christus, et stantes loquimini in templo plebi, De hoc templo locutus ait, Domus mea domus orationis est, sed vos fecistis speluncam latronum. Quid? Vendentes columbas flagris ex templo expulit, et nihil facturum eum fuisse putemus si demolientes columnas templi invenisset? Sed ad rem fortasse dices. Certe ab instituto non sum digressus, nam sic argumentor. Deus vult (ut probatum est) templa sibi consecrari. Sed pauperes hoc tantum opus praestare non possunt. Ergo ex officio nobiles hoc munus subire debent. Addam nunc verba Aristotelis. Convenit (de nobilibus loquitur) cum ineunt magistratus sacrificia magnifica facere et in opus aliquod publicum aedificandum pecuniam insumere, ut populus urbem partim statuis ac templis, partim praeclaris aedificiis ornatam aspiciens reipublicae administrandae formam lubenter stantem ac permanentem videat.
6. Ex his verbis tres rationes et argumenta ad dubii confirmationem peto: primum est ex parte Dei, secundum ex parte civitatis, tertium ex parte populi et multitudinis, quorum singulis iustum et perpetuum a nobilibus debetur officium. Si ergo nobiles et illustres viri templa Deo consecrent, populus propter opinionem religionis honorificentius illos in primis colet, illorumque imperium multo religiosius feret. Si vero urbem aedificiis ex officio donent, idem populus illis ius obedentiae cedet libentius, tum quia ipse tam magnificum opus non potest praestare, tum quia eorum magnificentia ac liberalitate magis honorari civitatem viderit. Tertia ratio ex parte multitudinis est, quia infimae conditionis homines illos maxime diligunt et admirantur, quorum beneficiis seipisos accumulari senserint: sed populus ex istis communibus bonis Deo, urbi et sibi datis magna emolumenta colligit. Utilius ergo nihil est quam hoc in officio nobilium ponere, ut istiusmodi ornamenta civitatis faciant. Nam extructionem templorum religio, aedificiorum splendorem admiratio, largitionem munerum ac beneficiorum populi dilectio sequitur. Adorabit enim populus cultores Dei, magnificos admirabitur, diliget et amplectetur liberales. Cyrus et Darius apud Persas, Numa Pompilius et Servius Tullus apud Romanos hoc ipsum fecerunt. Lugendum est si honorifica haec charitas apud Christianos frigeat. Ferunt in civitate Veneta sexaginta duo divorum templa spectari augustisissima, virginum vestalium septem et viginti totidemque fratrum et monachorum caenobia. Quid longe exempla peto? Anglia istiusmodi spectaculis ac monumentis nobilium iam olim floruit, Christum precor ut paucorum exemplo (qui iam aedificant) plurimi ad simile charitatis officium pertrahantur. Annum nunc quadragesimum sextum ago, at in hoc spatio multa aedificia insignia ad privatum usum, templa vero et collegia pauca in divini numinis cultum extructa et aedificata vidi. Non possum nec debeo hic tacitus praeterire Thomam Whitum et Popum armigeros, qui duo Oxoniae, Gualterum Mylmey honorifum virum et doctorem Caium venerabilem senem, qui duo Cantabrigiae Deo et Musis conecrarent collegia. Haec scribo non ut irritem quosvis, absit enim a meis scriptis omnia satyrica et stulta reprehensio, sed ut consopitos animos insignium virorum ad imitanda maiorum praeclara opera et vestigia incitem. Det Deus ut sterilitas nostrorum temporum in Sarae risum et foecunditatem commutetur.

DISTINCTIO UTRIUSQUE QUAESTIONIS

Duae sunt quaestiones in hoc capite, utrum:

Athletarum palaestrae permitti debeant. Haec probatur:

Ab usu antiquissimarum civitatum.
Dignitate.
Utilitate.
Necessitate eiusdem scientiae.
A multiplici exemplo.

Nobiles ex officio Deo templa et urbi palatia consecrarent. Haec demonstratur:

Per exempla divina et humana.
Per decreta gentium.
Per praecepta philosophorum.
Per commoda et emolumenta quae rebuspublicis ipsisque nobilibus inde eveniunt.

ARGUMENTA CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM

7. OPPOSITIO Athletarum palaestrae audaces, temerarios ac seditiosos efficiunt: ergo in recte instituta civitate tolerari non debent. Antecedens probatur, quia arte bellica instructi homines immaniores ac ferociores fiunt. Ratio est, quia, ut bellum est contra naturam ad interitum rerum, ita ars bellica violentos, furiosos et crudeles reddit, omnemque mansuetudinem et clementiam ab animo humano tollit, imo homines in feras pene convertit.
RESPONSIO Vitia haec hominis sunt, non artis. Nam quamvis longior belli usus ferociores reddat, est tamen in arte militari fraenum, est certa moderatio, et licet huius scientiae comites videantur esse ira, mors, furor, aliaque sexcenta mala civitatis, non tamen ita sunt, sed eo haec ars instituitur ut non aliter in bello quam in pace secundum leges viveremus, neminemque iniuste ac furiose laederemus.
OPPOSITIO Bellum est flagellum Dei, vindicta sceleris, malum civitatis, ruina pacis: ergo eiusdem scientia non est exercenda. Ratio tenet, quia quod simpliciter malum est admitti in civitatem non debet: sed haec scientia est simpliciter mala. Probatur haec minor propositio, quia ex mala causa, nempe ex bello, nascitur. At quod bellum sit malum ex definitione constat.
RESPONSIO Omnia illa adiuncta belli in antecedente propositione quae adfers demonstrant bellum esse malum paenae sed non malum culpae, nam iusta existente causa bellum iustum et honestum dicitur. Praeterea argumentum negamus, nam etsi vitia sunt simpliciter mala, eorum tamen scientia est bona. Semper enim necessario non sequitur, si causae sint bonae aut malae, effecta quoque esse bona aut mala, nisi in eodem genere boni et mali haec cum illis conferantur, ut philosophus in secundo Topicorum docet. Sed hic aliter se habet comparatio, nam quia bellum est malum contra naturam, scientiam belli malam concludis esse contra iustitiam, quod est malum moris, non naturae.
OPPOSITIO Maenia non arte sed impetu et robore perfossa cadunt, urbes armorum vi cedunt, non oratorum eloquentia. Siracusas Archemidis caput mathematicum non defendit cum Marcellus invasit civitatem. Frustra ergo militaris scientia docetur cum Hercules furens in bello agitur.
RESPONSIO Palladium surreptum fatale exitium Troianae urbis erat, at hoc idolum non vi et armis, sed insidiis et arte sublatum fuit. Equus Troianus mira arte fabricatus decepit cives. Quamvis ergo concedimus maenia non deturbari, urbes non deiici aut devastari, non expugnari hostes sine vi et armis, artem tamen militarem non reiicimus, sed Aeneam et Hectorem, artem et Martem simul in bello consociari volumus.

ARGUMENTA CONTRA SECUNDUM QUAESTIONEM

8. OPPOSITIO Nobiles sunt maxime liberi in omni republica: ergo ex officio cogi non debent ad decorandam civitatem statuis ac templis (ut hic ait Aristoteles). Ratio probatur, quia coactio libertatem tollit, onus in officio impositum obscurat splendorem dignitatis. Imo languidum et ingratum est beneficium quod a coactis et invitis datur.
RESPONSIO Statuis et templis ex officio ornare civitatem non est libertatem tollere sed potius augere, neque hoc loco suademus ut nobiles cogantur ad haec monumenta virtutis. Sed id volumus (cum fieri hoc debeant in honorem Dei et civitatis, cumque pauperes non possint praestare), quod honorifici viri ex officio haec debent agere. Ex officio dicimus, quoniam hominum gratorum est acceptis multis pauca rependere.
OPPOSITIO Deus locis ac lapideis templis non alligatur, spatiis aeris non circumscribitur, superstitiosum ergo est Deo ruinosa sacella consecrari. Antecedens constat, quia Deus est spiritus immensus ac invisibilis, ubique totus et tamen nullo circumscriptus loco. Unde dicitur quod in templis manu factis non cohabitet. Ratio probatur, quia vanum est maiestatem Dei angulo civitatis alligare, quam coelum et terra non potest comprehendere.
RESPONSIO Recte quidam, quod quem coelum non cepit uterus gessit. Si in utero virginis ad tempus latuit, cur in templis non maneret? Ex rubo, ex archa, ex tabernaculo, ex monte loquutus est Moysi, cur ergo in templo cum doctoribus non disputaret? Opus pecunia non habet Deus, et tamen minutum viduae non contempsit. Fatemur quidem ubique esse secundum essentiam, non est tamen absurdum in templis manere si spectes promissum. Qui ergo templum Christo dicant, domum seu tabernaculum (in quo Deus cum hominibus veluti loqui et cohabitare desiderat) videntur aedificare. O Deus, excita quaeso multos Salomones ac sapientes viros qui tibi templa, urbi palatia, sibi perennis famae monumenta extruant!

Caput viij

Utrum magistratus recte in suas species dividantur?

UONIAM civitas sine magistratu est veluti corpus sine anima et vita, posteaquam philosophus docuerit quo modo et ex quibus constituantur respublicae, considerandum putavit necessario qui, quot et quales magistratus esse debent, quippe ab illis civitas tanquam a fontibus motum, vitam, sensum ac intellectum trahit. Materiam hanc ante paucis attigit Aristoteles, sed nunc plenius et accuratius eandem tractat. De bonis magistratibus in hoc delirio mundi annoque clymacterico agimus, in quod pene,

Nemo animum summi memorem genitoris in altum
Excitat, ad caelum mittat suspiria nemo.
Ira, superstitio, meror, discordia, luxus,
Sanguinis atra sitis, vini sitis, et sitis auri,
Livor, adulterium, dolus, obtrectatio, furtum:
Informes horrent facies, habituque minaces.
Ambitio ventosa tumet, doctrina superbit,
Personat eloquium, nodos fraus abdita nectit.

Laterem (ut aiunt) et Aethiopem levamus, nam de istis temporibus scriptum est nullam carnem, imo ne iustos quidem salvari posse, si diutius Christi adventus prorogetur. “Cur ergo tu nunc scribis?" fortasse quaeris. Causam dicam, quia ut cum aegrotant homines opus est medico, ita cum delirat mundus opus est medicina. Conandum ergo est ut oculi civitatis simplices fiant et perspicaces, ut linces in quaerenda malorum culpa, non aquilae in persipicienda et aucupanda praeda praemioque fiant.
2. Sed paululum digressus ad me revertor. Aristoteles, instituo suo brevissime explicato, magistratum in duo quasi summa genera distinguit, lineamque ut loquuntur dialectici praedicamentalem magistratuum describit. Genera duo sunt, officium necessarium, sine quo civitas consistere non potest, officiumque commune ac minus necessarium, sine quo splendida et ornata non manet. Primum hoc genus dividitur in magistratum politicum, qui circa res civiles, et in magistratum theoricum, qui circa res divinas versatur. Politicus iterum est aut superior aut inferior: ille claves reipublicae tenens ad gubernacula sedet, hic res communes sed necessarias easdem vel intra vel extra urbem tractat. Hinc magistratus multi urbani, multi suburbani a philosopho in textu tanquam infimae species nominantur. Alterum summorum generum nempe officium minus necessarium multas quidem species habet, de quibus, expositis primum necessariis, breviter dicemus. Primus inter necessarios magistratus est aedilis seu fori magister, qui rebus vendendis et emendis tum ad cultum tum ad victum necessariis praeest, cuius est omnia ad aequalitatem reducere, et ne quid desit ad sufficientiam vitae ex fide et officio providere. Alter magister operum appellatur, cuius officium est circumspicere ne aedificia et itinera civitatis ruinosa aud indecora fiant. Hic magistratus alios multos sub se in populosis urbibus comprehendit, quales sunt murorum, fontium, portuumque custodes, quos Archadius limenarchas vocat. Alius coactor seu quaestor definitur, cuius est reditus publicos et vectigalia exigere, eaque in publicos sumptus distribuere et erogare. Quartus est tabularum et rotularum custos, ad cuius officium pertinet religiose publica civitatis scripta distinguere et custodire, ut inde tanquam ex sacra officina principum decreta sententiaeque iudicum de rebus controversis habeantur.
3. Quintus est praefectus carceris, qui in iudiciorum executionibus (sive damnatus quis fuerit sive reus factus) versatur. Huius officium, inquit philosphus, est plenum invidia magnumque saepe incurrit odium grandeque periculum. Invidiosum enim est mucronem cruentum ex manu iudicis vibrare, periculosum eundem in nefarios ac condemntatos vertere. Quamobrem ubi non est merces magna proposita hunc magistratum homines recusant, est tamen necessarius, quippe frustra exercentur iudicia nisi eorum sequatur finis et executio. Lites enim re rebus iustis sunt inutiles nisi res iudicatae ad exitum perducantur: Extorque iustitiae manibus gladium, civitatis nervi infirmantur, ut ait Seneca. Politicum ergo valdeque consultum erit in hoc magistratus genere, si alii vitae ac necis sententiam dicant, alii poenam atque exemplum a reis et condemnatis sumant. Damnare enim simul et mulctam exigere odium duplex habet, hominesque nimium invisos et odiosos reddit. Unde quidem evenit ut boni viri hunc magistratum maxime fugiant. Vident enim odium, vident periculum. Expedit ergo plures ad hoc officium admitti, ut alius sententiam ferat, alius supplicium sumat. Immo considerate factum erit (rebus valde magnis et periculosis tractatis) ut novi et recentes admissi iudicium in reos dicant, ne seniores intolerabili invidia vulnerentur. Hoc ipsum exemplo Atheniensium in textu constat.
4. Nunc pergam, aliosque magistratus (in quibus maior apparet splendor ac species dignitatis ) breviter ostendam. Inter hos primi sunt clavigeri civitatis, ad quos tota urbis custodia pertinet. Horum quidem est excubias facere ac invigilare ut tam in bello quam in portae, gazae, ac maenia civitatis a vi et fraude hostium tam internorum quam externorum muniantur. Sub horum nutu ianitores, murorum praefecti, cistarum custodes vivunt. Alii in hac classe civitatis vocantur duces seu imperatores rei militaris, quibus committitur tota rerum bellicarum curatio atque administratio. His equites, pedites levis et gravis armaturae, his sagittarii, classiarii, nautici et gregarii milites subiiciuntur. Nominatim vocantur hii magistratus classium praefecturae, equitum magisteria, ordinum seu legionum imperia, aliaque similia de quibus Vegetius (ut supra diximus) enucleate scripsit. Istis in hoc genere dignitatis succedunt graves et austeri Catones, censores nuncupati, penes quos est officiorum rationes exigere, de moribus civium inquirere, peccantes castigare, multitudinem in certas classes dividere, et (ut ita loquar) concenturire. Censoribus finitimi sunt ephori et senatores, qui sunt (ut hic docet philosophus) summi magistratus uno solum excepto, qui (ut ait) ius cogendi senatus et convocandae totius civitatis habeat. Vide, studiose lector, quo modo gradatim a membris ad caput, a mediis ad summum et supremum perveniat Aristoteles. Nam ut sidera non lucent sine sole, ita civitatis lumina (sint illa quidem magna) non splendent sine rege, qui convocare cives, senatum cogere, res controversas concludere ac definire potest.
5. Hactenus de politicis magistratibus, aliud iam genus curationis sequitur, quod in caeremoniis et Dei cultus versatur. Quid multis? Magistratus sacri sunt aut qui sacris operantur, ut sacerdotes et pontifices, aut qui sacra procurant, ut templorum aeditui et custodes. Inter illos, ut in politicis magistratibus, unum summum esse voluit Aristoteles, quem alii principem, alii praetorem, alii regem sacrorum, alii prytanem olim appellarunt. Hunc Iudaei et Romani pontificem maximum, hos vero, ut opinor, archiepiscopum appellamus, penes quem fuit sacram concionem cogere, et de rebus dubiis cum aliis suis ordinis consultare ac definire. In horum pectore lucerent duo, iustitia et sapientia. Ex horum ore veritas tanquam rivulus ex fonte flueret et emanaret. Sed Deus bonus, ubi nunc sacerdotes, ubi sacra? Amore, metu, pretio corrupti sumus, placentia loquimur, pulvinariis peccantium cubitus sustentamus.

Sed sapiens (qualem depinxit Musa Maronis)
Impavidus fortisque bonum et praedicere verum
Audet, et humani generis trutinare furores,
Quamvis in Siculo crucientur corpora tauro,

Cervicemque super praeceps dependeat ensis.
Nam vere sapiens non vana pericula mortis
Horret, ita fixo stabilivit limite vitam.
Non iustum dominus, non verba minantia terrent,
Sed Christi leges infracto pectore promit.

Haec, haec sunt officia ministrorum Dei, haec agerent, in his studiis dies noctesque vigilarent. Aut cum Nathan allegorice aut confidenter cum Elya et Iohanne baptista Davidi Achab et Herodi sua ipsorum scelera denunciarent. Nominantur enim tubae, canes, stellae, sal terrae, custodses Ierusalem, angeli, prophetae, legati, apostoli, pastores, doctores, animarum episcopi, et quid non quod sanctum, quod sacrum, et quod excelsum est? Sed quid est tuba si non clangat, quid canis si non latret, quid stella si non luceat, quid sal terrae si non sapiat?
6. De caeteris non dicam, quippe nemo est qui eorum nominum mysteria non videat. Hoc solum dico: si ethnici, si philosophi, imo si barbari tanti suos sacros vel potius superstitiosos magistratus aestimarint, quanti nos Christiani veros Dei ministros aestimare ec revereri debemus? Si illi (ut hic docet philosophus) communi civitatis foco et lare sacerdotes honorifice aluerunt, cur nos decimas et sancta altaris munera pernegamus?

Eheu praecipiti mortalia corda profundo
Mersa, salutarem quaerite posco viam.

Ministros Dei, ecclesiam Dei, Dei oracula ac templa Dei bonis, honore, cultu veneremur. Via enim salutaris est Christum Christique legatos et ministros honorare. Hoc si desit, prudentia hominum in stultitiam, consilium in temeritatem, politia in anarchiam, civitas tota in confusionem ac perniciem cito ac praecipitanter ruet. Asia, Africa, maximaque pars mundi luctuosa huius rei exempla sunt. O lachrymosum tantorum imperiorum statum! Sed adunc alae Christi agitantur, adhuc audiamus vocem illam, O Ierusalem, Ierusalem, quoties volui te congregare sicut gallina suos pullos! Fac, Christe, non audiamus illud. Sed noluisti.
7. Omissis nunc illis ad alia in textu sequentia venio, quae sunt duo, nempe expositio rerum circa quas iam explicati magistratus versantur, et enumeratio eorum magistratuum qui dicuntur minus necessaria. Expositio haec est. Versantur (inquit) magistratus necessarii circa res divinas, circa res bellicas, circa vectigalia et sumptus, circa forum, urbem, portas, circa iudicia, commercia, professiones, exactiones, custodias, ratiocinationes, mores et reposcendas rationes ab iis qui magistratu defunti sunt. Enumeratio non est obscura, nam minus necessarii magistratus seu communes pauci solum recensentur, quorum id tantum interest ut elegans et ornata habeatur civitas. Huc, inquit philosophus, spectent mulierum disciplina, legum custodia, puerorum institutio, gymnasiorum praefectura, curatio ludorum, et si qua alia sorte huius generis instituantur in civitate officia. Qui disciplinam in faeminis exercent patroni et moderatores matronalis (ut ita loquar) decentiae et modestiae in victu et cultu vocari possunt. Hic enim sexus pavonis caudam amat, et excessum in plumis et ornamentis (si non sit habenta) quaerit. Brevitati studio, aliter de fictis crinibus in capite, de monstrosis linteolis in collo, de vanis tabulis in pectore, de sericis caligis ac lyripipiis in pede, de aliis prodigiosis pigmentis nostrorum temporum libenter dicerem, sed digito compesco labellum ne animal tam mite ac mansuetum mihi succenseat. Reliqui magistratus ex hoc ordine, custodes legum, instructores iuventutis, gymnasiorum praesides, ludorum magistri nominantur. Sed de his et aliis qui sint lectorum ad librum primum pandectarum iuris civilis, vel potius ad libellum quem Fenestella de magistratibus Romanis scripsit referendum puto. Nunc ad Platonis ideam et Mori utopiam, vel si placet eutopiam delineandum venio, nam in septimo iam sequuturo libro Aristotelis divinam quandam reipublicae formam confingit, quam adhuc nulla hominum multitudo unquam salutavit.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Magistratuum alii sunt:

Necessarii; horum alii sunt:

Politici, ut:

 

 

 

 

Theorici et sacri, ut:

Aediles.
Magistri operum.
Quaestores.
Custodes rotularum.
Praefecti carcerum.
Iudices.
Agrorum divisores.
Clavigeri.
Imperatores.
Censores.
Ephori seu senatores.
Reges.

Sacerdotes.
Aeditui seu custodes sacrorum.
Pontifices.

Communes et minus necessarii, ut:

Patroni muliebris modestiae.
Custodes legum.
Instructores iuventutis.
Gymnasiorum praesides.
Ludorum et musicorum magistri.


OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

8. OPPOSITIO Plura sunt magistratuum genera quae hic a philosopho non recensentur: ergo non est accurata ista divisio. Antecedens probatur, quia thesaurarii, cancellarii, secretarii, equitum magistri, chambellani, aliique id genus multi in hoc catalogo non inscribuntur, sicut in textu patet.
RESPONSIO Generatim omnia, numerose autem singula non recensuit philosophus. Ad haec tamen ista quae adfers reduci ac revocari possunt, ut thesaurarii ad quaesturam, cancellari ad iudicis officium, et sic deinceps de caeteris. Praeterea non est institutum philosophi de officiis et magistratibus singularum nationum ac gentium agere, sed ea solum munera definire quae ad communem et mixtum republicae statum requiruntur.
OPPOSITIO Sunt quaedam civitates tam parvae ut plures magistratus uno non permittant, queamadmodum constat de illis quibus unus praetor aut regulus solum praeest: ergo non necessario plures in qualibet civitate magistratus (ut hic docet philosophus) requiruntur.
RESPONSIO Roma plures, Mantua unam magistratum postulat. Notandum tamen est quod hic fuse nomen civitatis pro tota republica et imperio sumatur, non stricte pro una urbe. At in republica necessario requiruntur plures magistratus iidemque distincti specie: plures ne fiat confusio, distincti ne in civili administratione naturae tollatur ordo ac imitatio. Nam ut in rerum natura est unus primus multaeque sub illo motrices causae, ita in civitate est unus summus moderator omnium sub quo alii magistratus vivunt. Et ut in corpore naturali partes sunt secundum motum et officium distinctae specie, ita in civili imperio secundum naturam magistratus differunt. At sicut illae omnes ac singulae ad unum bonum, nempe conservationem corporis, ita hii quoque omnes et singuli ad bonum commune civitatis tendunt.

DUBIUM PRIMUM
Utrum ludorum magistri in recte instituta civitate sint permittendi?

9. <OPPOSITIO> Quoniam in hoc capite circa magistratus civiles multa aguntur quae cognitione digna tacitus a me praetermitti non debent, unam vel alteram dubitatiunculam movebo, quam argumentis ultro citro habitis brevissime absolvam. Primum est utrum ludorum magistri ut magistratus sint in recte administrata civitate permittendi. Videtur (ut loquuntur veteres) quod non, nam illi non sunt habendi magistratus qui ad otium cives trahunt: sed eutrapeli et ludorum magistri ad otium cives trahunt: ergo magistratus non sunt habendi. Maiorem ratio probat, quia otium perdit civitatem. Minorem Aristoteles probat in quarto Ethicorum, ubi docet tempus in ludis positum esse inane et otiosum. In fine etiam huius capitis disertis verbis ait quod haec spectacula sint otiosarum civitatum. Praeterea non est virtus in illis: ergo non sunt magistratus habendi. Antecedens probatur, quia virtus (ut est in secundo Ethicorum) est circa difficile: at ludere, quod est obiectum istorum magistratuum, non est difficile: ergo in illis non est virtus. Postremo, hoc posito quod tales permitterentur magistratus, histriones quoque sunt permittendi, nam frustra instituuntur spectaculorum praefecti si non sunt lusores ac histriones qui scaenam et theatrum ornent: sed qui histrionibus largiuntur pecunias peccant: ergo tales magistratus in recte administrata civitate non sunt creandi.
RESPONSIO Ut respondeam ordine istis argumentis, animadvertendum est quod duplex sit genus hominum, unum theoricum soli rerum divinarum contemplationi devotum, aliud politicum et sociabile quod amaenitate rerum humanarum delectantur. Distinguendum etiam et quod ludi fiant quatuor modis, aut sui ipsorum causa, aut gratia lucri, aut ut mens humana recreetur, aut ut removeantur quaedam impedimenta et veluti tricae fragilis humanae vitae, quales sunt dolores, curae, studia, negotiorum ac laborum taedia, quibus animi hominum aliter quam humeri magnis oneribus depressi fatigantur. Generatim ergo nunc dico ad omnia, quod primum genus hominum ad ista mortalia oblectamenta et theatra non accederet, quia a coetu hominum, a celebritate se quasi voto ac professione seperarint; aliud vero genus potest, modo duabus postremis causis impulsum aut persuasum veniat. Hoc vero ut fiat decore circa ludos tales constituuntur magistratus, qui non ad otium sed ad honestam animi recreationem fessos labore cives admitterent, et hoc quidem ut secundo respondeam argumento est quiddam difficle in quo virtus ponitur. Ad ultimum dico quod omnes scaenici actores non hystriones dicantur, sed illi solum qui sua spectacula et insipidas comaedias vendunt ac nundinantur.

DUBIUM SECUNDUM
Utrum expediat eundum dare et exequi sententiam mortis?

10. OPPOSITIO Nemo debet exequi sententiam mortis: ergo inanis est quaestio. Antecedens probatur, quia hoc modo odium incenditur: pax civitatis perturbatur, homicidium commititur, accenditur odium. Nam, ut ait in textu philosophus, damnare et exequi sententiam mortis homines invisos et odiosos reddit. Pax civitatis perturbatur, quia metus inde seditionis evenit. Homicidium committitur, quia homo sua vita et fama vi quadam deprivatur. Praeterea si sit necesse ut aliquis exequeretur sententiam mortis, nemo melius potest quam ille qui eam tulerit, quippe ut is optime causam novit, ita iustissime pro quantitate culpae poenam infligeret.
RESPONSIO Tutius est ut pars corrupta tollatur a corpore quam ut totum pereat. Negamus ergo antecedens, et ad probationem dicimus quod exequi sententiam mortis invisos reddat, sed solum invisis et malis hominibus, neque hoc modo pax perturbatur sed conservatur potius. Postremo homicidium non est sceleratum et iuste condemnatium hominem membratim decerpere, quia in scelere perpetrando suorum membrorum usum et potestatem is iure prodiderit qui eandem ad debitum suum finem et bonum civitatis non retulerit. Ad postremam partem argumenti respondeo duplicem considerandam esse sententiam, aut in causa civili, in qua idem potest condemnare et exequi, aut in causa (ut aiunt) criminali, in qua utrumque propter duplex odium quod sequitur ad eundem non pertinebit.

<DUBIUM TERTIUM>
Utrum ad disciplinam intemperantium faeminarum creandi sint magistratus in civitate?

11. OPPOSITIO Satis est severis legibus morum vestiumque effaeminationem ac deformitatem corrigere, idque per unum magistratum civitatis: non est ergo opus plures ad hanc rem vocare, cum unus non solum hoc sed etiam alia permulta reipublicae onera muneraque possit sustinere.
RESPONSIO Antecedens propositio infirma est et penitus neganda, nam in hoc sexu vestium et morum tanta semper fuit immodestia ut mirum non sit si hoc loco philosophus ad mulierum disciplinam particularem et distinctum requirat magistratum, qui, si hoc seculo iam viveret, non unum sed centum meo quidem iudicio postularet. Nam, ut ommittam Laides et earum spumantia ubique lupanaria (quae huius disciplinae ac magistratuum defectu turpissime accreverunt) in veste, vultu, voce picarum vanitatem tacere non possum. Nam quid sibi velint iam crines more Sycambri in nodos contorti, quid serta et torques in collo, quid fulgentia auro et gemmata cadaverum tegumenta?

O mores hominum! Corrupta o tempora et atra!
Nemo nefas censet vestes gestare plicatas.

Sed adeste, bellissimae tenerrimaeque nymphae. Quid profuit Cleopatrae pretiosa vestis? Quid Iesabeli aureum ornamentum corporis? Nonne illius mammas infecit vipera, nonne huius viscera canes nigri devoraverunt? Attendite, quid aliud estis quam bella vermium sterquilinia? Moriendum vobis est, et in sepulchro haec forma faetor et putredo contagiosa erit. Fallax est haec species vestra et tanquam umbra fugax, virtutis solum forma in sempiternum vivet.

LAUS SOLI DEO

Perge ad librum septimum