Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

Caput viij

Utrum causae conservantes republicam sint corruptentibus contrariae?

E pernicie satis, nunc de salute civitatis agitur. Illius causae morbi sunt, huius vero remedia ac medicina. Ut ergo medicus tam sanitatem quam aegritudinem corporis considerat, ita politicus non solum pestes sed etiam causas conservatrices civitatis tradere et assignare debet. Hinc verba in texu haec sunt, Si ea quae sunt perniciosa ac pestifera reipublicae administrandae formis teneamus, perspicuum est ea quoque nobis esse nota quae sunt his salutaria. Contrariorum enim efficienta sunt contraria, at interitus seu pernicies saluti contrariatur. Ex his verbis colligo principia conservationis et interitus inter se opponi et sibi invicem repugare. Ratio prima e contrarietate effectorum petitur, nam contraria effecta contrarias causas habent: sed dissolutio et conservatio reipublicae sunt contraria effecta: ergo dissolutio et conservatio reipublicae contrarias causas habent. Propositio huius syllogismi Topicum axioma est. Assumptio probatur, quia dissolutio est mors quaedam et interitus, conservatio autem vita et quasi salus civitatis. At inter mortem et vitam, interitum et salutem lis est et repugnantia. Praeterea causae quae habent contrarios fines sunt inter se contrariae, sed causae conservantes et corrumpentes rempublicam contrarios fines habent: ergo causae conservantes et corrumpentes rempublicam sunt inter se contrariae. Maior constat, quia diversitas finium repugnantium causarum arguit. Minor probatur, quia finis causarum conservantium est beatitudo, corrumpentium vero est ipsa misera civitatis. Huc adde similia illa ex natura et medicina, nempe quod sic se res habeat in civitate ut in natura et medicina: sed in natura causae interitus sunt contrariae causis salutis, et in medicina causae morbi causis sanitatis: ergo in civitate principia dissolutionis et conservationis sunt inter se contraria. Postremo ab inductione omnium causarum earumque comparatione hoc ipsum apertum et perspicuum erit. Nam si hae cum illis, hoc est conservatrices cum corrumpentibus conferantur, utriusque oppositio liquido apparebit. Sed dices eadem medicina aut cibus nonnunquam prodest, nonnunquam nocet eidem corpori: cur igitur eadem causa idipsum non faciat civitati?: Praeterea bello aliquando corrumpi, aliquando etiam conservari civitatem videmus. Est ergo saepe una eademque causa utriusque effectus. Neque id verum est quod semper contraria effecta contrarias causas habeant, nam sol indurat lutum, dissolvit ceram. Leviora haec sunt quae ducis, nam si concedantur singula, non laedunt causam, quippe eadem causa potest diverso respecto eidem prodesse et obesse saepe, unum tamen per se, alterum fortuito et casu agitur. Verum si effecta vi sua cum causis suis conferantur (ut fit hoc loco), necesse est ut contrariae causae contrarios effectus habeant. Quod de sole adfers nihil est cum non ad idem disputetur. Hic enim quaeritur utrum repugnantes causae contrarios effectus in eadem civitate gignant. Tu vero doces eandem causam in diversis rebus, ut in luto et cera, diversos effectus procreare, quod quidem non negamus. Haec enim diversitas non in causa sed in subiecta materia inest.
2. In textu nunc sequitur secunda propositio unde etiam secunda iam quaestio nascitur, quae est utrum minimis malis exortis in civitate remedium praesens adhiberi debeat. Latentes et occultae impetigines saepe in laepram totius corporis serpunt. Ita quidem malorum mica in molem converti potest. Grana veneni nonnunquam vitam tollunt, sic minima mala civitatem. In malis ergo non pondus sed virus, non magnitudo sed contagio, non species sed pernicies quae ex illis oritur spectari debet. Inter causas ergo conservatrices civitatis quas hic tradit philosophus haec minima non est, quae nos monet ut malorum atomi in administranda civitate non negligantur. Hoc ipsum probat a similibus Aristoteles. Queamadmodum inquit parvi sumptus (si saepe fiant) rei familiaris quantumvis amplae fontem exhauriunt, ita legum et institutorum transgressiunculae si accumulentur nervos concidunt civitatis, et quamvis in minimis statim non apparet commutatio, serpunt tamen haec monstra et veluti e cavernulis suis primum in angulos tum in arces civitatis suas flammas suaque venena spargunt. Si ergo in ulla re cautus sit magistratus, in hac maxime vigilare ac providere debet, ne parvi nomine deceptus istum sophisticum et astutum paralogysmum audeat, nempe ignosce, Caesar, nam hoc parvum, ignosce iterum nam illum parvum, parvum hoc tertium ignosce quaeso. Sic totum parvum est quia partes parvae, imo totum pravum est quia partes pravae. Nam ut ex multis granis magnus acervus, ita ex multis parvis offensionibus immane facinus constituitur. Hoc quoque perspicuum est in similitudine errantis et amantis perdite. Nam ut parva in principio itineris digressio sit magus fine error, ita minima legis transgressio si negligatur fit tandem lues civitatus. Caveat ergo Scaevola qui virgulam censoriam tenet, nam aliter ut Pamphyli in re amatoria ab hystrionica salutatione ad oscula, et deinceps ad alia concepta scelera sensim et pedetentim veniunt, ita ista a parvis malorum punctis et umbris in Oceanum prosiliunt flagitiorum, quorum pestifero halitu tota infecta civitas tandem contabescit. Navis tamentsi magna parvis arenis aliquando mergitur, dic ergo causam curcivitas minimis malis non conquassetur? Sit ergo hoc unum inter reliqua de conservatione reipublicae utile ac salutare praeceptum, ut minimis malis enascentibus in civitate praesens remedium adhibeatur.
3. Accedo nunc demum ad secundam conservandae civitatis causam, quae monet ut archisophistae et adulatores a republica penitus relegentur. Isti enim vulpinis ingeniis et caninis blandimentis populum decipiunt, quippe insidiosis sophismatis et phaleratis verbis saepissime ignari capiuntur. Pulchrum videtur pauperi ut nullam incurrat poenam si non ad senatum veniat, sed captio haec est, nam sub hoc obtentu dives sibi imperium rapit. Remedium ergo hic tradit philosophus ut istis fides onino non detur, nam sub aureo folio lethale venenum fundunt. Tertum conservationis praeceptum est ut principes viri recte se gerant tam erga eos qui sunt extra rempublicam quam ergo eos qui ad gubernacula civitatis sedent. Hoc enim modo debiles et infirmae respublicae saepe magnae et diuturinae fiunt. Nam cum in eo statu homines vivunt in quo nullis iniuriis, nullis damnis, contumeliis nullis afficiuntur, non dubitandum est quin civitati ut sibi suisque faveant. Putat ergo philosophus consultum iri , si plures regant, ut multa popularia instituta fiant. Nam ut alimentis in singulas partes corporis receptis magis conservatur totum, ita beneficiis in omnes cives collatis tota respublica multo beatior redditur. Huius rei defectione oligarchia saepe in popularem potentiam, et monarchia in tyrannidem convertuntur. Observandum tamen hic est magnos honores per longum tempus privatis concedi non debere, quippe tantum mali conari non possunt qui parvo tempore quam qui magno magistratum tenent. In quarto axiomate conservandae reipublicae praescribit philosophus ut tam magistratus qui in specula civitatis vigilant quam cives qui in operibus versantur imminentes procellas ac tempestates timeant. Nam ut incuria magistratus est civibus exitio, ita vigilans timor reipublicae magno praesidio erit. Facile enim hostis timentes non invadit, de repentino vigilantes non opprimit et confundit. Qui enim timent reipublicae globum semper in oculis ferunt, hostium insidias non solum remote sed etiam prope instructas vident.
4. Quinta conservationis causa et ut severis legibus nobilium dissidia coerceantur, ut liberi et immunes a contentionibus ad factionem non incitentur, ut denique nascitura mala antequam radices agant dextra magistratus extirpentur. Sed festino ad sextam causam, quia de hac antea satis copiose diximus. In illa enim philosophus census remittendi et augendi rationem et proportionem habet. Dictum est enim antea ex diversitate census mutari quandoque paucorum potentiam et politiam. Remedium huius mali est si pro auctis et diminutis civium facultatibus census proportio fiat, adeoque secundum istam proportionem factam munera et praemia civitatis dentur. Septima causa huic cognata est, nempe ut magistratus non patiantur ullos ultra modum in civitate aut divitias aut honores aut populares amicos sibi accumulare. Haec enim plerumque homunciones tumere faciunt, nam raro sedato animo res prosperas et secundas ferimus. Cum ergo mandantur honores, tutius est parvos diu quam brevi spatio magnos concedi. Si vero contigerit in unum aliquem plurima effundi, aut paulatim haec tolli debent, aut ipsum sic excellentem negotiis externis et legationibus impedire oportet. His enim modis vel diminuetur potentia, vel si resistat iusta tollendi dabitur occasio. Melius est enim membrum tolli quam ut totum pereat. Octavo requirit Aristoteles ut gravis censor et vigilans inspector morum in civitate qualibet habeatur, qui observet linceis oculis potissimum eos qui reipublicae parum accomodate vivunt. Nemo enim in civitate inutile pondus esse debet, nemo insigniter flagitiosus. Cogendi ergo sunt mali ad censuram, cogendi ad rationem vitae. Boves sine stimulo, segnes sine flagello, mali cives sine censoris virgula rarissime suum munus et officium praestant. Si ergo non sit in administratione civitatis disciplina, nascetur ex otio periculosa civium morumque licentia. Hoc vero otium maxime tum evenit cum magnam reipublicae partem secundo afflatu fortunae exultantem et ferocientem videris. Cuius mali primum remedium est particulis civitatis contrariis rerum agendarum curam mandare imperiaque tradere. Quod si non feceris cicadae otiosae exedunt fructum, et formicae laborantes sustinebunt esuriem.
5. Nona conservandae civitatis causa est inter caeteras maxime utilis et necessaria, nimirum ut summopere caveatur ne honores turpissimo quaestui fiant et exponantur. Meretrices enim sunt dignitates quae se substernunt lucro, ignominiosi sunt honores qui augmentantur pretio, quippe creantur magistratus in republica non ut onerent sed ut honorent civitatem, non ut cives premant sed ut oppressis opem clementer ferant. Sed, o Christe, ubi hic candor? Ubi est hic amor virtutis? Lepram Nahami servi quis timet? Quis corium corrupti iudicis intuetur? Verum alibi de hac re satis dictum est, ad decimum praeceptum venio, in quo cautio est ne aerarium publicum compiletur. Hoc autem ne fiat praescribit philosophus ut pecuniae per curias, tribus et centurias corona civium spectante in gazam deferantur, rationesque publicae et rerum et officiorum saepius exigantur. Aliter enim ungues vulturum mordicus tenebunt praedas, et in privatos usus quod publicum est iniuste rapietur. Constituendi ergo sunt in qualibet civitate clavigeri atque aediles honestissimi viri, qui potius bono communi quam suo ipsorum lucro addicti vivunt. Aliud praeceptum sequitur quod maxime ad democratiam et paucorum potentiam spectat, eiusdem vis et sententia haec est, quod in democratia opulentis, in paucorum potentia egenis parcere et favere oporteat, nam aliter verendum est ne conflata invidia tandem oriatur seditio. Si vero locupletum copias imminuere ac decurtare velis, politici est eos cogere ad ludos, choros, aliaquae istiusmodi munera exhibenda populo, in quibus laus aliqua acquiritur, et quorum aliquando usu civitas recreatur. Postremum axioma est ut patrimonia non donatione sed successione generis in sobolem reipublicae transferantur. Hoc enim modo naturae digitus haeredem, iustitiae habitus possessorem facit, at naturam omnes, iustitiam boni colunt. Illud quoque addit Aristoteles, quod nemo plures haereditates una teneret. Sic enim aequabiliores erunt reipublicae facultates, pluresque egentes copiosi et locupletes fient. De paucorum potentia hoc dictum esse exponit Thomas, quia si pauperes non minus quam opulenti Plutum, hoc est divitiarum deum, possint licite salutare, aequalitatis specie contenti quiescent magis, divitumque imperium placatius ferent.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Demonstrantur in hoc capite causae conservatrices reipublicae, ex quibus eximuntur:

Quaestiones duae, quarum:

Prima est de contrarietate principiorum.
Secunda est de praesenti malorum remedio, ut antea distincte probatur.

Praecepta seu documenta optima quibus iuste admistrari et conservari potest civitas, quae etiam suis loci numero ordine constant.


OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM

6. OPPOSITIO In politia causae conservatrices corrumpentibus non sunt contrariae: ergo absolute in omni statu reipublicae haec quaestio non tenet. Antecedens patet, quia politia ipsa constat ex contrariis partibus, nempe ex oligarchia et democratia. Hinc causa quae unam conservat partem alteram corrumpit, sed eadem causa sibi non contraria est, est ergo status in quo hae causae non sunt contrariae nisi easdem sibi contrarias diceres.
RESPONSIO Oligarchia et democratia considerari possunt duobus modis, aut divisim, et sic sunt contrariae formae civitatis, aut coniunctim et mixte in politia, et sic non sunt contrariae. Nam ut elementa in mixto temperiem, ita haec duo in politia unam civitatis formam efficiunt. Respondeo igitur causam quae conservat unam partem, alteram non corrumpere in politia neque sibi contrariam esse.
OPPOSITIO Timor civium est causa rebellionis: ergo non est causa conservationis, ut hic defenditur. Antecedens patet, quia oderunt quam timent homines. Ratio tenet, quia eadem non est causa contrariorum, ut in principio huius capitis docetur.
RESPONSIO Timor vel est servilis, et sic est causa seditionis, vel venerabilis (qualis est filiorum in patrem, subditorum in principem), et sic est causa amoris et conservandae civitatis. Alii respondent timorem hoc loco intelligi illum, quo solliciti sumus de malis futuris, quibus vulnerari potest republica.

OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

7. OPPOSITIO Mala sunt necessario toleranda in civitate: ergo minimis malis praesens adhibere remedium non est res tam necessaria ut hic requiritur. Antecedens constat, quia fieri non potest quin mala fiant (est enim corrupta natura hominis), at si quoties peccent homines sua fulmina mittat Iupiter, exiguo tempore inermis erit. Praeterea in multis levioribus connivere debet prudens magistrus, multaque sunt dissimulanda mala: ergo de minimis sollicitari non debet. Postremo multa sunt concedenda infirmitati naturae: hinc usura, lupanaria, bigamia, aliaque sexcenta mala tolerantur. Quod si aquilae muscas, leones mures, hoc est si magistratus res minimas curarent. Socratis leges aranearum tela viderentur, in quibus res minimae impeditae penderent, res vero ponderosae laberentur facile.
RESPONSIO Verba haec sunt, nam quamvis necessario sunt toleranda mala, non tamen sequitur quin malorum initia omni conatu ac studio tollerentur. Nam hinc cogimur labes reipublicae saepissime tolerare, quia non conati sumus primas causas malorum tollere. Fateor ergo connivendum esse saepe nec non dissimulanda mala, hoc etiam addo, plurimum infirmitati naturae concedendum esse. Verum haec non probant remedium praesens non adhibendum esse. Nam quamvis in malis commissis prudentia iubeat nonnunquam connivere, malorum tamen initiis providentia (quae est futurorum perspicax) iubet occurrere praesensque remedium adhibere, et hoc non est muscas aut mures capere, sed maximorum facinorum occasiones et radices evellere.

OPPOSITIONES CONTRA CAUSAS CONSERVATIONIS

8. OPPOSITIO Politicum non est cum potentiam divitum metuamus illos cogere ad choros, ludos et spectacula edenda populo, ut eorum diminuantur copiae: ergo male hoc ipsum praescribitur. Antecedens patet, primum quia honorificentius est ut aliqui abundantes rerum copia ad splendorem et ornatum civitatis vivant, tum quia ludi , chori et spectacula res minime utiles definiuntur in textu esse, in quas pecunias profundere est indecorum.
RESPONSIO Animadvertendum hic est quod sit aperta interpretum in hac parte textus contradictio. Nam Argyrophilus sic exponit ut Aristoteles omnino prohibere ludos, choros, aliaque id genus delectabilia videatur. Lambinus vero quem sequor aperte contrarium sensum elicit, ut legentibus videre licet. Respondeo igitur consultum et politicum esse ut potentiae divitiaeque nobilium quos timemus aut legationibus ut supra, aut ludorum faciendorum curationibus extenuentur. Nam quamvis decus civitatis requirat ut sint qui magna rerum copia abundantes ad splendorem civitatis vivant, cum tamen eorum potentia in perniciem tendat, hoc stratagema (quo languidiores fiant) non est negligendum. Praeterea etsi res minime utiles dicantur istae, si habitum iustitiae, sunt tamen utiles, si ornatum reipublicae spectes, in qua non omnia ad necessitatem, sed multa etiam ad dignitatem et decorum fiunt.
OPPOSITIO Unitas religionis seu pietas est maxima causa conservandae civitatis: sed haec omittitur ab Aristotle: ergo recte de causis non disputavit. Maior probatur, quia religio est timor Dei quo cives maxime in officio continentur.
RESPONSIO Quod necessario intelligitur non deest, at necessario hanc causam intelligi hinc constat, quod Aristoteles saepe de sacerdotibus sacraque facientibus ante disputaverit. Certum est vel ethnicos habuisse quandam formam religionis, sed evanuerunt in cogitationibus suis et stulti facti sunt. O utinam nos Christiani religionis unitati studeremus, nam miserabilis experientia docet nihil magis animos ad seditiones distrahere quam contradictionis spiritu impulsos in religione fluctuare!

DUBIA CAPITIS
An tutius si parvos honores diu quam brevi spatio magnos concedi?

An ludi et chori in civitate permitterentur?

9. Septima causa reipublicae conservandae est ut nemo ultra commensum et convenientem modum augescat divitiis honoribusque efferatur. Ne vero hoc fiat, praescribit philosophus ut potius parvi honores diu quam brevi spatio concederentur magni. Parvi honores sunt munuscula, magni autem augusta munera et officia civitatis. In istorum comparatione prima haec dubitatio pontiur, nam probat philosophus multo consultius in civitate parvos honores diu quam brevi tempore magnos concedi. Rationes quinque assignari possunt, a comparatione, a natura humana, a circumstantiis, a similibus, et ab exemplo. A comparatione, quoniam in parvis honoribus (tametsi diuturnis) est timor exiguus, at in magnis (licet brevissimis) est tumor maximus. Qui enim parvis fruuntur officiis si insolescant facile sedari possunt, at qui in summis reipublicae subselliis sunt constituti, si intumescant non nisi periclitante republica devinciuntur. A natura humana hoc ipsum probatur, quia plerumque naturae vi incitamur ad summum fastigium rerum, gravissimeque patimur et sustinemus occasum. Cum ergo in alto sumus timemus lapsum, et si videamus hanc gloriam brevi mansuram, sive iure sive iniuria possessam contendimus retinere, sed in parvis honoribus tantam nominis eclipsum non patimur. Melius ergo est parvos honores diu quam magnos brevi concedi ac demandari. A circumstantiis, quia magnis honoribus praediti ad breve tempus officia retenturi a loco, a tempore, a divitiarum et amicorum copia auxilium quaerunt, ut viribus superiores facti uno quasi impetu possent in sui favorem volentes et nolentes pellere. Sed parvi honores etsi sunt diuturni istius subsidiis et circumstantiis carent. A similibus, quia ut peracuti morbi et dolores ad brevissimum temporis spatium durantes citius extinguunt vitam quam lenti diutissime permanentes, ita honores magni et violenti brevi finiti tempore maius periculum civitati creant quam parvi qui diu multumque in republicae luce continuantur. Ut enim est in acutis morbis impetus quo vita tillitur, ita est in magnis honoribus temporis brevitate definitis rabies quaedam qua civitas ipsa conquassatur. Ab exemplis hoc etiam constat, quia nemo negare potest Caesaris dictaturam periculosius vulnerasse Romam quam perpetuum Catonis consulatum.
10. Alia nunc dubitatio sequitur, utrum ludi chorique permittendi sint in civitate. Memini me olim in Ethicis de his rebus obiter disputasse, verum quoniam opportune se offert quaestio, abs re non erit eandem paucissimis demonstrare. Censeo ergo quibusdam adhibitis circumstantiis haec tolerari ac permitti debere, non quod per se et vi sua res utiles, sed quod in moderato illorum usu splendor comitatis (quae virtus minima non est) manifeste apparet. Sunt igitur ludi non inanes et histrionicae fabulae, veneris illecebrae, sed facetae comaediae magnificaeque tragaediae, in quibus expressa imago vitae morumque cernitur. Choreae hoc loco non sunt sumendae pro lascivis corporis motibus in gyro factis quibus inflammatur Venus, de quibus sic ait orator, nemo saltat sobrius, sed pro numero, ordine et harmonia virtutis decoro corporis motu ad vivum expressis, in quibus ipse David olim delectabatur sanctus. Spectacula sunt celebriora quaedam theatra civitatis, ut coram principibus stadium currere, hastas vibrare, visu nova, sumptuosa et admirabilia ostendere. Quod haec sint licita sic probo. Non sunt inhonesta, non sunt indecora: ergo sunt licita. Iterum honesta recreatio est licita in civitate: sed in illis est honesta recreatio: ergo haec sunt licita. Praeterea multa splendide, magnifice multa in civitate fieri est licitum: sed haec sunt istiusmodi: ergo haec sunt licita. Deinceps mortales sine intermissione a studiis, curis, negotiis diu vivere non possunt, sunt ergo aliqua invenienda media quibus civitas recreetu, at meliora istis arte inventis, authoritate approbatis, celebratis ordine excogitata non possunt: ergo sunt permittenda. Porro haec sunt virtutum (nempe affabilitatis et comitatis) media: ergo sunt toleranda. Adhuc in his mores hominum depictos discere, praeclara inventa doctorum observare, temporum antiquorum caniciem cernere, vocem, vultum, gestumque splendide componere, varios affectus et passiones movere, famam acquirere et comparare possumus. Cum ergo ex iis tot commoda existant, non solum toleranda sed etiam iuste approbanda videntur. Insuper antiquissimis olim temporibus in omni praeclare instituta republica floruerunt ista: ergo sunt licita. Desiderari non possunt exempla in hac re. Nam Roma, Athenae, Lacedaemon, Carthago, aliaeque mille civitates loquuntur, in quibus aediles ob hanc causam fuerunt instituti. Postremo his addi potest ratio quae est in textu, nempe quod hoc modo potentiores viri quos timent civitas (coacti ad ista edenda populo) elumbentur sedatioresque fiant.

OPPOSITIO CONTRA PRIMUM DUBIUM

11. OPPOSITIO Diuturnitas in parvis honoribus non minus nocet republicae quam in magnis concessis brevitas: ergo tutius non est parvos diu quam brevi spatio magnos concedi. Antecedens probatur, quia contagio seditionis tempore longo serpit antequam in pestem vertitur, sed in parvis honoribus longum tempus conceditur, in magnis breve. Praeterea videmus in monarchiis summos honores esse perpetuos, mediocres vero brevi finitos tempore, quod certe in optimu statu reipublicae non fieret, si haec quae docet philosophus vera essent. Nam si magnos honores concedere brevi temporis spatio sit periculosum, perpetuos eodsem fieri erit longe periculosissimum.
RESPONSIO Contagio seditionis aliquando tardius, aliquando velocius serpit. Tarda quidem est in parvis honoribus, quia vires et materia desunt. At in magnis tametsi brevi spatio duraturis velox et violenta est, quia vires et materia adsunt. Ratio quae additur de summis honoribus in monarchiis facile in contrarium sensum retorquetur, nam non (ait philosophus) periculum esse in perpetuitate maximorum honorum, qua summis viris est satisfactum, sed brevitate, qua homines ambitiosi vulnerentur. Non ergo sequitur haec ratio, brevis usura honoris nocet: ergo perpetuitas magnis nocet, quia brevitas et perpetuitas non hic ut maius et minus, sed ut contraria et repugnantia quorum est contraria ratio sumuntur. Argumentum ergo hoc modo invertitur, breves si magni honores nocent: ergo perpetui non nocent.

OPPOSITIO CONTRA SECUNDUM DUBIUM

12. OPPOSITIO Ludi, choreae, spectacula res minime utiles in textu dicuntur: ergo non sunt licita. Praeterea saepe bonos mores corrumpunt, opes exhauriunt, animos civium a rebus necessariis ad nugas flectunt: ergo sunt prohibenda. Huc adde quod istar monstri sit videre viros muliebri veste histrionice dissimulantes faeminas, et cum iisdem in gyrum saltantes turpiter: non sunt ergo toleranda ista. Insuper in primitiva luce ecclesiae patres haec ipsa prohibuerunt, definientes nihil aliud haec esse quam a menses ad ludos surgere: at expresso Dei verbo hoc negatur: ergo et illa. Postremo sexcenta sunt alia meliora nos recreandi media, ut hymnos canere, fabulas morales legere, aviculas cantratrices sum divi Ambrosio alere.
RESPONSIO Singulis his argumentis ordine respondeo. Primum ergo affirmo ludos, choreas, spectacula res minime utiles respectu maximarum rerum quae in civitate solent nominari. In secundo argumento antecedens nego, nam haec (modo quo antea definivimus) mores non corrumpunt sed corrigunt, animosque civium non ad inanes nugas sed ad utiles vitae ideas trahunt. Ad tertium dico non indecorum esse, non impium ut viri faeminarum personas in scenico theatro fingant. Non ergo in veste, sed in mente sceleris contagio inest. Altera pars argumenti choreas Veneris non Dianae et virtutis urget [ . . . ]. De quarto argumento sic sentio, quod patres solum prophana et ethnica spectacula prohibuerunt, quae nomine Iovis, Phaebi, aliorumque idolorum superstitiose celebrata fuerunt, at honesta et laudabilia haec de quibus iam loquimur agere non est a mensis ad ludendum surgere. In postremo argumento nimis severos Stoicos loquentes, ut opinor, audio, qui virtutem omnis perturbationis vacuitatem esse definierunt. Agnosco quidem hymnos canere sanctum esse et delectabile, sed dicant isti mihi, an semper hymnos et psalmos canant, edunt nunquam? Epulantur nunquam? Imo Corinthum cum Demonsthene nunquam salutant? Quid multis? In ludis et choris laudetur nomen domini, ut ait rex ille propheticus.

Caput ix

An ad munus principis necessario reipublicae delectio, potentia et iustitia requirantur?
An in duce exercitus eligendo potius scientia rei militaris quam amor virtutis aut civitatis spectari debeat?

UONIAM principes summique magistratus rerumpublicarum sceptra et sphaeras tenent, necesse est ut praeter causas iam allatas conservandae civitatis ab illis quaedam reipublicae praesidia et ornamenta fluant. Sunt autem summi magistratus, quorum veluti dextra ac potestate cardo seu globus totius civitatis in bonum aut malum vertitur, quippe penes illos est summa potentia rerum. De illis nunc disserens philosophus requirit tria quae maxime habere magistratus decet, nempe dilectionem status quem tenent, potentiam qua aliis praesint, virtutem qua suis civibus vitae exempla fiant. In primo amor, in secundo honor, in tertio splendor honestatis lucet. In duobus illis velle et posse, in hoc postremo bene velle et posse insunt. At non solum velle et posse in summis viris, sed bene velle et posse ad iustam reipublicae administrationem spectant. Haec tria igitur in summis administratoribus civitatis sunt necessaria. Sed ut sigillatim tractentur ista, primum de dilectione, tum de potentia, postremo de virtute principum dicemus. Dilectio est benevola, constans, et fidelis affectio animi sic transiens in rem aut personam dilectam ut eidem non minus bene quam nobismetipsis exoptemus. Hanc in primariis viris civitatis postulo, quippe si non diligant republicam cui praesunt, proculdubio non dabunt operam ut in beato statu conservetur. Taedium enim est et molestum nobis illud tueri quod non diligimus. Praeterea qui fieri potest ut patres non diligant suos filios? At gubernatores reipublicae sunt patres: ergo gubernatores reipublicae civitatem diligerent. Illud quoque notum est tyrannos odio suos civitates perdere: ergo oportet veros principes easdem diligere. Hunc adde quod, sicut medici morbos corporis, ita principes mala civitatis tollerent, quod quidem sine bene affectu fieri non potest. Deinceps summi viri sunt ipsa lumina et praecordia civitatis: ab illis ergo et splendor et amor in civitatem fluerent. Nam ut a praecordiis est vita partium si sit consensio, ita a magistratibus est salus civium si sit dilectio. Quid? An potest aliquis odisse seipsum? Sed si princeps non diligat civitatem, seipsum oderit: ergo princeps semper civitatem diliget. Maior constat, nam nihil sibi perniciem quaerit. Minor patet, quia princeps nihil aliud est quam personata civitas. Postremo hanc charitatem in patriam olim Codrus rex ille Atheniensis, Lycurgus rex ille Spartanus, Scaevola, Curtius, aliiqui infiniti viri nobiles ostenderunt, qui omnes et singuli mori pro sua patria non dubitarunt. Nihil hic dicam de Moyse duce illo et magistratu optimo, qui potius quam populus periret suum sanctissimum nomen e libro vitae expungi et obliterari voluit.
2. Alterum quod hic in moderatoribus reipublicae requirit philosophus est potestas rerum, quae nihil aliud est quam iuste acquisitum in civitate imperium. Ut ergo per amorem appetitur reipublicae conservatio, ita per potentiam iustitiae actio et executio quaeritur. Optamus enim bene per dilectionem, at opem praestamus solum per imperium. Sed ut parum est amare aliquem nisi possis prodesse, ita parum est rempublicam diligere nisi possis adiuvare. Dic quales sunt principes sine sceptro, quales sunt simmi viri sine imperio. Est ergo potentia in illis necessaria, potentia inquam in leges, potentia in cives, potentia denique qua bonos evehere, malos tollere, res magnas tractare et definire possunt. Sunt enim principes animatae leges, non ideae, sunt summi magistratus, non idola. Tertium quod requiritur in principibus est virtus seu iustitia (ut textus habet) reipublicae in qua vivitur accommodata. Nam, ut hic ait philosophus, si non idem ius quadrat omnibus reipublicae administrandae formis, iustitia quoque differat necesse est. Alio enim modo alii atque alii idipsum sumunt quod iustum est, non quod iustitiae habitus et essentia, sed quod modus et existentia mutetur, ut in Ethicis docuimus. Quod vero haec sit necessaria sic probo. Verus honor non est sine virtute: sed principes viri verum haberent honorem: ergo principes viri virtutem colerent. Praeterea illorum corrupti mores totam civitatem inficiunt. Necesse est ergo ut virtute aliis praeluceant. Porro qui possunt alios iuste reprehendere et coercere cum ipsi illud Catonis audiant?

Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum.

Postremo olim non homines sed virtutes maiores nostri ad amplissima in republica munera extulerunt. Cur igitur nunc temporum insignis hic ordo consenesceret?
3. Sequitur in textu obiter iam alia quaesto, nempe an in duce exercitus eligendo potius scientia rei militaris quam amor virtutis aut civitatis spectari debeat? Philosophi sententia haec est: In imperio militari mandando peritia ususque rei mulitaris potius quam virtus spectari solet. Rariores enim existunt boni imperatores quam boni viri. Quid? An modo tantopere virtutem in summis postulavit, et nunc in imperatore eandem negligit? Animadvertendum hic est distinctionem virtutis adhibendam esse. Nam alia moralis, quae virum bonum, alia civilis, quae civem aut magistratum studiosum efficit: illa animi, haec officii virtus, ut supra dicitur. Cum ergo dicat philosophus potius militaris rei scientiam quam virtutem in duce exercitus eligendo spectari debere, non absolute postponit virtutem scientiae militari, sed comparate loquutus ait magis in bello hoc ipsum requiri. Optandum tamen est ut duces Themistoclem et Scipionem tam in rei militaris disciplina quam in vitae integritate imitentur, hoc est ut non solum hostes sed etiam seipsos vincere et moderari contendant, ut facinora egregia agant et facinora vitae fugiant. Verum si eo res deducta sit tandem ut exorta belli tempestate vel ad rem militarem administrandam aptus, sed improbus, vel erga rempublicam benevole iusteque affectus, sed scientiae militaris inscius sumeretur, virtutem potius officii in hoc casu quam animi spectare oportet, quippe Antonius quamvis Cleopatram diligat imbelli Catoni qui solam iustitam colit est praeferendus, non quod Cato non sit vir melior, sed quod Antonius rei militaris longe peritior habeatur. Haec omnia eo perveniunt ut potius leo quam lepus rebus bellicis praeficiatur.
4. Caeterum si non dux exercitus sed quaestor civitatis fieret, maiorem virtutem quam scientiam requirit philosophus. In duce enim militaris scientia, in quaestore probitas et conscientia quaeritur. Quid moror? Rem punctis agam. In electione illa maxime requiritur virtus qua munus susceptum melius praestatur: sed munus imperatoris bellici melius scientia rei militaris quam virtute perficitur: ergo in electione imperatoris bellici potius scientia militaris quam virtus requiritur. Praeterea sine rei militaris scientia victoria acquiri non potest: at sine vitae innocentia potest: ergo magis illa quam haec in electione ducis desideratur. Porro potest aliquis esse bonus civis etsi morales virtutes desint: ergo potest aliquis esse dux fortis etsi vitae integritate careat. Insuper, ut leo fortis et tamen rapax, ita dux peritus et tamen vir malus esse potest. Postremo Sylla dux nobilis sed superbus, Coriolanus dux nobilis sed furiosus, dux nobilis Antonius sed intemperans, dux nobilissimus Alexander sed crudelis fuit. Quamvis ergo optandum quidem sit ut in belli ducibus factis responderet vita, in electione tamen eorum potius belli scientia quam vitae ratio considerari debet. Sed dicet hic aliquis quod omnino in administratione reipublicae non desideretur virtus, quippe si suppetat alicui et reipublicae gubernandae facultas, et erga reipublicae administrandae formam benevolentia, nihil aliud desiderari videatur. Nam quid ultra posse et velle in administranda civitate requiri potest? Istam obiectionem in textu diluit Aristoteles. Ait enim quod sic res habeat in administratione civitatis ac in gubernatione sui ipsius, sed evenit saepe ut quis et seipsum diligat et possit operari, defectu tamen virtutis cupiditates sequatur minusque recte vivat. Ita quamvis magistratus posse et velle habeat erga rempublica, si tamen virtus deficit facile errabit, minusque iuste et studiose reget. Nam ut parum prodest in planta facultas producendi fructum si desit fructis, ita in summo magistratu parvi aestimatur gubernandi rempublicam potentia si desit virtus. In potentia semen et intentio, in habitu vero fructus et perfectio inest. Non satis est ergo velle, non satis posse, nisi secundum habitum virtutis opus actioque sequatur. Utinam hic principes summique viri ac magistratus animadverterent se sine virtute nihil aliud esse quam errantes stellas sine luce, florentes plantas sine fructu!
5. Sed de his hactenus, nunc alia pars capitis sequitur, in qua domumenta quaedam conservandae reipublicae ab his his tribus (de quibus iam diximus) dependentia constant. Horum primum instar oraculi est, nempe ut illa pars civitatis superior sit quae reipublicae formae praesenti faveat eamque salvam esse velit, inferior autem ea quae rebus novis studet. Sic enim maior firmiorque potentia magistratus, sic diuturnior civitatis administratio erit. In altero praecepto requirit philosophus singularem prudentiam magistratus, ut in qualibet reipublicae constitutione medium observet et perscrutetur. Excessus enim perniciosus est, errant igitur qui in populari statu conservari rempublicam somniant, si omnia decreta fiant popularia. Similiter in oligarchia falluntur qui ignorantes medium omnia trahunt in potentiam divitum. Nam certum est (licet isti status administrandi rempublicam labes si optimam civitatis formam spectemus) in iisdem prudentes viros mediocritatem quandam non latere, a qua deflectentes turpiter errant statumque reipublicae ignoranter concutiunt. Hoc probat philosophus similitudine. Nam ut simae nares aliquando a recto reflexae suam pulchritudinem adhuc non perdunt, ita hae labes reipublicae, nempe popularis divitumque potentia (si in extrema non tendunt) mediocritatem servant. Sed ut illae nimium aduncae et aquilinae deformes, ita hae (ut ita dicam) dentatae immanes et intolerabiles fiunt. Tertium documentum est quod legumlatores et politici nosse debeat quobus rebus quaelibet forma civitatis conservetur. Hinc iuste reprehendit philosophus antiquas consuetudines magistratuum in nonnullis oligarchiis et democratiis, in quibus olim ultro citroque infectis et malevolis iuramentis susceptis alii aliis utrimque perniciem machinati sunt. Nam cum neura administratio consistere quidem potest sine opulentis et plebe, fieri non potest quin labefacta ruat, si iureiurando accepto nocendi hinc inde occasio detur, hoc est si divites iurent perniciem plebi, si iterum plebs iurata divitibus exitio fiat. Remedium istius mali amor est et gratificatio omnium. Postremum praeceptum est ut cives ab incunabulis ad disciplinam reipublicae legumque 7observationem informentur. Sic enim instructi sine murmure et difficultate maiorum decretis obtemperabunt. Nullius ergo rei maior principibus cura esse debet quam educationis omnium, maxime vero procerum in quibus lumen civitatis splendet. Sed de hac re in Ethicis copiosius diximus, et in septimo Politicorum dicturi sumus. Tacitus vero hoc unum praeteriri non possum, quid carpere videatur Aristoteles magistratus in oligarchiis qui divitum filios mollius et effaeminatius educari sinunt, pauperum vero liberos omni laborum genere opprimi et onerari iubent. Quod olim philosophus de oligarchicis magistratibus dixit, utinam de moderatoribus rerumpublicarum in hoc saeculo dicere non liceret! Certum est mollem indulgentiam procerum luem civitatis esse maxime pestiferam, quippe si fontes inficiantur, necesse est ut rivuli sordibus coinquinentur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Definiuntur in hoc capite:

Duae quaestiones, quarum:

Altera virtutes principis.
Altera officium bellici imperatoris docet.

Quatuor propositiones, quae sunt de parte superiore civitatis, de medio, de prudentia legumlatorum, de educatione procerum.


OPPOSITIONES CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM

6. OPPOSITIO Plura in summis magistratibus requiruntur quam dilectio, potentia et virtus: ergo accurate de istis non disputavit philosophus. Antecedens probatur, quia prudentia in omni magistratu maxime requiritur, quippe sine prudentia nomen magistratus meretur nemo.
RESPONSIO Prudentia (ut vult Aquinas) sub nomine potentiae continetur, nam potentia est triplex, naturae in robore, rationis in prudentia, civilis in amicitia multorum constans. Prima in summis viris non requiritur, duo autem postrema genera requiruntur.
OPPOSITIO Dilectio oligarchiae est mala: ergo ut statum magistratus diligat in omni statu reipublicae non requiritur. Antecedens probatur, quia oligarchia est labes civitatis, sed labem reipublicae diligere est malum: ergo dilectio oligarchiae est mala.
RESPONSIO Primum negatur quod oligarchia sit simpliciter labes republicae. Nam quamvis opponitur aristocratiae simplici, respectu tamen mixtae non penitus habetur mala. Aliter etiam respondeo requiri ut mali principes malas reipublicae formas diligant, si easdem diu conservare velint.
OPPOSITIO Potentia res est imperiorsa et ambitione plena: ergo summis viris eandem concedere est periculosum. Antecedens probatur, quia potentia est reipublicae clavis in quo salus aut pernicies civitatis ponitur.
RESPONSIO Etsi mali potentia abutuntur, non tamen sequitur quin bonis et studiosis sit necessaria. Nam ut illi ad perniciem, ita hii ad salutem reipublicae hac data potestate tendunt.

OPPOSITIO CONTRA SECUNDAM QUAESTIONEM

OPPOSITIO Periculosum est duci nec diligenti patriam nec colenti virtutem exercitum committere: sed hoc ponit in textu philosophus faciendum: ergo id quod est periculosum hoc loco praescribit. Maior patet, quia si non diligat patriam, hac data occasione facile potest evertere si non virtutem colat, neque se neque alios recte moderari queat, ut postea in textu etiam probantur.
RESPONSIO Haec verba Aristotelis multis subobscura videntur. Ait enim, Si quis ad ducendum exercitum aptus sit sed improbus, atque erga reipublicae administrandae formam non benevolus, est tamen bono et benevolo ad imperium militare praeferendus. Notandum hic est non sic intelligi philosophum quasi diceret illum rei militari esse praeficiendum qui nec patriam omnino diligat, nec virtutem colat, sed comparate hic praeceptum dare, quod peritus et expertus rei militaris, tametsi praesenti administrationi civitatis non multum faveat, sit belli ignaris et inexpertis hominibus praeferendis.

Caput x

Vtrum regnum et tyrannis recte distinguantur?

OSTREMA haec pars libri est in qua causae conservandi et corrumpendi respublicas illas disseruntur in quibus unus solum praeest ac dominatur. Distributa est haec pars in tria capita, quorum primum causas evertendae tyrannidis et monarchiae, secundum causas utriusque conservandae, tertium Platonis de causis errata continet. In hoc primo capite huius tractatus discutiuntur duo, proposito et comparatio: propositio est rerum de quibus deinceps dicere proposuit, comparatio in distinctione regni et tyrranidis consistit. Propositio haec est: Restat ut de monarchia disseramus et quibus rebus soleat interire et quibus conservari. Huc addit philosophus quod quaecunque supra de aristocratia, oligarchia et democratia dixerit, eadem de regno et tyrannide nunc quidem dici possint. Nam monarchia persimilis est aristocratiae, tyrannis vero ex popularis divitumque potentiae vitiis extremes constat. Est ergo (ut superius demonstratum est) omnium deterrima, utpote quae ex duobus reipublicae erratis eisque pessimis coalescat, quorum omnes deflexiones et facinora in se veluti in unum globum congesta continet. Hanc propositionem comparatio sequitur, quae discrimina regni et tyrannis comprehendit. Differunt ergo regnum et tyrannis in septem, nimirum ortu, materia, forma, fine, praerogativa, custodia, actione et modo imperandi. De distinctione ortus hunc syllogismum ex textu colligo. Regnum ad bonorum perfugium ac praesidium adversus populi iniuriam comparatum est, et rex ipse constituitur ex viris bonis proper excellentiam vel virtutis, vel rerum gestarum, vel generis, vel beneficiorum, vel potentiae, quae in his cunctis cernitur. Sic olim aliquot reges facti sunt quia iugum servitutis in bello a cervicibus sociorum depulerint, ut Codrus; alii qui suos liberarint, ut Cyrus; alii quia fines suos propagarint, ut Lacedaemonorum, Macedonum, Molossorum et Romanorum reges. Sed tyrannis ex populo et multitudine constituitur adverses nobiles et illustres viros, ne scilicet populus iniuria ab eis afficeretur. Et sane maxima tyrannorum turba ex levissimis populi custodibus (nobilibus falso criminandis et calumniandis) orta est. Sic Panaetius apud Leontinos, Cypselus Corinthi, Pisistratus Athenis, Dionysius Syracusis. Quid multis? Sic Philon apud Argivos, Phalaris apud Agrigentinos, Richardus Tertius apud Anglos in tyrannides proruperunt. Regnum ergo ergo et tyrannis in ratione sui ortis differunt.
2. Differunt quoque haec duo in materia, nam obiectum regis pax est et iustitia, at tyrannis seditionem, libidinem et iniustitiam quaerit. Tertium in quo differunt est forma, nam rex definitur custos societatis, cuius est opulentos ab iniuriis plebis, et plebem a contumeliis magnorum tegere. Sed tyrannus nullo communis utilitatis habito respectu non suis sed sibi consulit, omniaque ad sui ipsius libidinem vertit. Differunt etiam in fine, quia regis scopus est honestas, tyranni voluptas et devastatio civitatis. Custodia, nam satellitium regis constat ex civibus, tyranni vero ex peregrinis. Praerogativa, quia regis imperium heroicis virtutibus, tyranni vero administrat├┤ male quaesitis opibus decoratur. Modo imperandi, quia regnum infinita bona habet, quibus officium honorifice praestare potest, at tyrannis omnia mala democratiae et oligarchiae continet: oligarchiae, quia divitias tanquam finem sibi proponit, quia sui custodiam et saginationem quaerit, quia populo in nulla re credit, quia cives armis privat, oppressionibus affligit, ex urbe eiicit, omnia pro libidine furentur agit; democritae, quoniam primarios odio habet, nobiles insidiose tollit, palam aliquando in exilium agit, sibi infestos accusari, condemnari, occidi iubet. Unde illud Periandri consilium fuit, quod Thrasibulo de eminentioribus papaverum capitibus decortandis dedit. Est enim proprium (ut aiunt) quarto modo tyrannis nobilissimas, antiquissimas, optimasque familias e medio aut vi aut insidiis tollere.
3. Hac distinctione facta inter regnum et tyrannidem, sequitur ut primum de conversione, tum de conservatione monarchiae cum Aristotele dicamus. In conversione debent considerari duo, causae et modi. Causae sunt aut communes aut propriae: communes quinque, iniustitia, metus, contemptus, lucrum, ambitio; propriae quae causas conservantibus (de quibus postea disputatum est) opponuntur. Modi duo sunt, internus, ut tyrannis aut seditio, externus, ut bellum hostisque invasio. Causae communes dicuntur, quia eadem sunt principa et regnum et optimatum potentiam evertendi, eadem tyrannidis paucorum et popularis imperii. Nam ut regnum et aristocratia ex bonis, ita tyrannis et ultimae popularis et paucorum potentiae species ex pessimis viris legibusque constant. Sed ad quinque causas redeamus. Prima iniustitia est, quae (ut hic docet philosophus) versatur aut in iniuria aut in rapinis. Iniuria autem vel nomini per contumeliam, aut corpori per stuprum aut plagam infertur. Quid moror? Impatientes sumus contumeliae, nominisque fama tenera est, quae nec angi nec tangi debet. Si vero pestiferum malitiosi dentem aculeumque senserit, continuo iracundia ardet celerique motu ad appetendam vindictam rapitur. Hinc Harmodius Pisistratidas illos Athenis tyrannidem exercentes delevit, quia probro et dedecore sororem suam affecerunt. Merito Periander (monstrum illud tyrannidis et libidinis) vim et insidias vitae sustinuit, quia inter pocula Alexim suam innterrogavit utrum necne ex se pregnans esset. Philippus rex ille Macedonum a Pausania satellite occisus est quod iniuriam ab Attalo eidem Pausaniae illatam non vindicavit. Nihil hic dicam de Amynta, de Euagora, Archelao, aliisque plurimis qui pro exemplis in textu a philosopho apertissime dicuntur, eo, ut opinor, quo reges intelligant nihil citius enervare magna imperia quam iniuriam, nihil citius tollere quam contumeliam.
4. Secunda causa regnum evertendi est metus. Hinc illud pessimus est custos diuturnitatis metus. Exemplum in hac re est Artabanus, Tertia causa contemptus vitaeque turpitudo, quae odium personae gignit. Sic Arbactus (Medus ille) Sardanapalum regem cum scortis colum telasque trahentem a regno in rogum impulit. Sic Dionysio iuniori (quia solitus est quotidie inebriari) Dion vim et insidias fecit. Cyrus quoque Astyagem oppressit, quia et illum et suos milites otio et luxuria corruptos et veluti liquefactos observavit. Quarta causa lucrum est et siticulosa rerum cupiditas seu avaritia. Huius studio ac aestu inflammatus Mithridates in Ariobarzanem vi et armis rapitur. Postrema causa ambitio est, de qua saepe diximus. In hac audaces et praefidentes natura plurimum civitatem laedunt. Audent enim omne facinus, ut aliquo modo celebres et noti fiant. Romam accendit Nero ut nomen, Herostratus flammis Dianae templum exussit ut sibi famam quaereret, sed pessima fama est quam ignominia sequitur. Pauciores (inquit philosophus) ex hoc numero et natura sunt, hoc enim definitum et inconcussum tenere debent, actum scilicet de sua vita esse si improbum conatum non sequatur effectus. At vereor certe ne nimis multi hodie Bruti et Cassii vivant qui nihil de salute sua laborantes audent in senatu suos Caesares vulnerare. Dionis fortasse (ut est in textu) persuasionem habent, qui parva manu Dionysium aggressus dixisse fertur,
Est aliquid prodire tenus si non datur ultra.
Minax omen mali est cum tales in republica vivant, qui vita sua posthabita tanta audent scelera, tantaque facinora aggrediuntur. Nimis ergo cauti, nimis providentes non possunt esse Argi Mercuriique civitatis, quorum est non solum vultures sed etiam pullos ambitionis in ipsis nidis suffocare.
5. His positis de causis evertentibus regnum, proxime de causis tyrannidis corrumpendae agitur. Hae causae duae sunt, externa et domestica. Externa cum aliqua respublica adversaria tyrannidi eaque longe potentior impendit. Animadvertendum hic est tyrannidi popularum statum, paucorum potentiam, aristocratiam et regnum adversari. Sed dices, quomodo popularis paucorumque potentia contrariari possunt, cum ex illis in postrema specie tyrannis constet? Dicendum est quod istae huic non per se et vi sua, ut bonum malo, sed casu et fortuito, ut figulus figulo opponuntur. Regnum autem et optimatum imperium per se tyrannidi repugnant et adversantur, quippe ad diversos oppositosque fines tendunt. Altera causa interna est, nempe seditio, cum tyranni inter se dissent, ut exempla Gelonis, Thrasibuli, Dionysii et Dionis in textu manifeste docent. Sed quaeret hic aliquis, quaenam sint causae ut tyranni insidiis petantur. Respondet Aristoteles potissimum duas esse, odium et contemptum, quibus iram addit, sed ira pars odii est, qua furentes affectus in animo concitantur. In ira enim nullus rationi locus est, praesertim si contumelia aut iniuria provocetur. Hinc Pisistratidae Athenis olim eiecti fuerunt. Caeterum longe violentior animi passio habetur odium, quod perpetuo in Phalarides (id est, crudeles et truculentos tyrannos) ardet. Quod ad contemptum attinet, is inde oritur quoniam plerumque omnes tyranni libidinose ac voluptarie vivant. Motu enim praecipiti dilabentes in omne genus libidinis se contemptui exponunt, multasque insidiantibus occasiones praebent. Ut odium et contemptus sunt propriae causae evertendae tyrannidis, ita regnum suas interitiones et quasi fata extrema habet. Duobus enim modis interit, vel extrinsecus, cum potentior invadit hostis, vel instrinsecus ac domestice, idque bifariam, aut cum regni participes et amici regum inter se discordant, aut cum ipsi reges tyrannice et contra leges imperant. Si vero regnum iure naturae ac successionis alicui obtigeret, tum verendum est ne aliquando nutet cum homines inepti et contemnendi honore regali decorentur. Nam ut prudentia conservat, ita stultitia et ignorantia navem reipublicae in syrtes pellunt. Atque haec de causis ac modis quibus regna et tyrannides convertuntur.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Huius capitis sunt duae partes:

Propositio in qua philosophus exponit de quibus postea sit acturus.




Comparatio, in qua adhibentur:

Distinctio regni et tyrannidis, quae differunt in:

  

Conversio-nis causae, quae sunt vel:

Ortu.
Materia.
Forma.
Fine.
Praerogativa.
Custodia.
Modo.

 

Generales, quae sunt aut:

Propriae, ut distincte a nobis exponunuur.

 

 

Iniustitia.
Metus.
Contemptus.
Lucrum.
Ambitio.

6. OPPOSITIO Tyrannis non est omnium administrationum deterrima: ergo non recte sic esse in textu concluditur. Antecedens patet, quia natura hominem non flectit et inclinat ad deterrimum, sed natura hominem flectit et inclinat ad finem tyrannidis, nempe ad proprium et privatum bonum: ergo tyrannis non est omnium administrationum deterrima.
RESPONSIO Quamvis unusquisque bene sibi potius quam alteri mallet, idque secundum naturam, est tamen monstrum hominis, non homo, qui societatem fugit, nullamque communis utilitatis rationem habet. Ortus enim nostri parentes, partem patria vendicat. Qui ergo se solum diligit, is contra naturam vivit, quae illum animal societatis et communionis particeps in utero materno finxit. Natura ergo tyrannidi non favet, quae omnia ad non ens, vacuum et violentum ducit.
OPPOSITIO Causae conversionis quae hic enumerantur ante tractatae fuerunt: ergo hoc loco nugatur philosophus. Antecedens probatur, quia iniustitiam, metum, contemptum &c. causas esse evertendi alias rerumpublicarum formas ante demonstravit.
RESPONSIO Hae quas obiicis causae communes, non propriae, dicuntur. Praeterea alio alioque modo affectae possunt esse causae propriae diversarum mutationum, ut ambitio populi democratiam, ambitio regis monarchiam perdit.
OPPOSITIO Maxima causa evertendi regnum est assentatio regis: sed ista causa inter caeteras non recensentur: ergo minus accurate conversionis causae demonstrantur. Antecedens constat, quia nihil magis principes corrumpit quam assentatio, nihil periculosius decipit quam adulator, qui auribus nihil praeter placentia canit.
RESPONSIO De hac causa antea satis copiose disputavit, non opus ergo fuit nunc adhibere. Porro eandem etiam hoc loco non negligit, cum in principio huius capitis dicat ex levibus blandisque populi ductoribus reges saepe tyrannos fieri.
OPPOSITIO Docet philosophus popularem paucorumque potentias opponi tyrannidi: ergo ex eisdem componi non potest, ut hic contendit. Antecedens est in textu. Ratio probatur, quia nihil ex contrariis componitur.
RESPONSIO Democratiae et oligarchiae illae duae extremae species dicuntur opponi, non quod simpliciter et absolute tyrannidi repugnent, sed quia ut figulis fugulum eandem impediant.

DUBIA CAPITIS
Utrum tyrannis possit esse diuturna?
Utrum rex publica fama laborans regno privari debeat?

7. Inter omnes formas labesque civitatis tyrannis est ultra quam dici potest iniquissima. Rationes in textu sunt de quibus olim copiose diximus, placet tamen easdem (quoniam ad institutum spectant) paucis repetere. Tyrannis longissime omnium a studio communis boni discedit: ergo est inter omnes iniquissima. Antecedens constat, quia in democratia bonum multitudinis, in oligarchia bonum divitum, in tyrannide vero bonum tantummodo unius quaeritur. Praeterea tyrannis est maxime contra naturam et violenta, cum homines a natura liberos diro servitutis iugo vulnerat: ergo est omnium deterrima. Porro tyrannis omnium malorum in republica sentinam ad se trahit, cum universa popularis paucorumque potentiae scelera in se comprehendat: ergo est prae reliquis perniciosissima. Postremo maxima bona civitatis extinguit, ut pacem, virtutem, ordinem, legem, nobilitatem: ergo est intolerabilis. Singula ista nobis argumento esse possunt, ut probemus tyrannidem diuturnam esse non posse: nam si maxime omnium a studio boni commuis desciverit, diu constare non potest, quippe salus reipublicae in studio virtutis, pernicies in malorum colluvione ponitur. Praeterea quod violentum et contra naturam est diu constare non potest: sed probatum est tyrannidem esse violentam et contra naturam: ergo diu florere non potest. Porro quo plura sunt mala eo violentius ruunt, nam ut copiosi halitus sursum rapti motuque violento accensi in fulmina prorumpunt, quae cito apparent citoque extinguuntur, ita tyranni in altum vecti animoque tumido elati scelerum suorum furiis agitantur, quae diu ardere non possunt. Verum ut fulmine disruptae ac dissolutae nubes evanescunt, ita tyrannorum furore rerumpublicarum naves concussae pereunt. Deinceps sublatis pace, virtute, ordine, lege ac nobilitate, qui fieri potest ut diu imperium constet? Nam ut columinibus dilapsis declinat aedificium, ita his sublatis quae sunt veluti praesidia civitatis, necesse est ut totum langueat imperium. Postremo huc addi possunt alia argumenta a comparatione, similitudine et exemplo. A comparatione, quia tyrannis omnes causas sui interitus habet, quas aliae omnes et singulae reipublicae formae furiaeque habent: ergo diuturna esse non potest. A similitudine corporis naturalis: sicut enim corpus illud diu vivere non potest in quo maxima omnium humorum dyscratia et intemperies inest, ita tyrannis in qua omnium malorum sentina et colluvies manat diuturna esse non potest, ab exemplo Dionysii, Phalaridis, Neronis, aliorumque plurimorum qui praematura morte et vitam et sceptrum amiserunt. Nam verum est illud,

Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci
Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

8. Altera dubitatio est an rex publica fama laborans regno privari debeat. Dionysius iunior ille propter insignem ebrietatem, propter mollitiem animi rex ille Sardanapalus, Periander, Ambracianus imperator propter non nominandum scelus, alii quoque permulti (ut perspicuum est in textu) propter nominis ingloriam, vitae, famae, et imperii universam eclipsim pertulerunt. Multae (inquit philosophus) impressiones factae sunt in quosdam principes monarchas, propterea quod pudicitiam alicui eripuissent. Et iterum, Nonnulli ex amicis principes propter contemptum vitae, et alibi, Dum (inquit) libidinose et voluptarie vivunt, multas iis qui adoriri volunt occasiones adoriendi praebent. Miror certe cur ista a quibusdam adducantur exempla, quasi probarent licitum esse principes regali sceptro iuste decoratos ob vitae dedecus regno spoliare. Estne hoc reipublicae consulere? Estne hoc civium saluti providere? Sicce nomen regis colitur? Siccine Deus in regis persona adoratur? Certe quidem hoc non licet. Respondeo igitur haec exempla esse facti non iuris, eademque tyranni, non regis. Agnosco tamen plurimum vitae spurcitie regiam maiestatem obscurare. Sed ut mala fortunae beatitudinem labefactant quidem, non autem tollunt, ita flagitia vitae regalem splendorem obscurant, officium regis tamen non extinguunt. Rex ergo publica fama laborans regno privari non debet. Hoc vero concise sic probo. In persona officioque regis consistit salus totius civitatis: ergo ob turpitudinem vitae sceptro spoliari non debeat. Praeterea mutatio legis malae est periculosa: multo igitur periculosior est mutatio regis. Immo lex saepe perniciosa toleratur: ergo multo magis rex malus permittendus. Huc adde, quod vitia sunt infirmitatis, non muneris, viri, non officii, officium ergo intactum manere debet, etsi vir saepe perniciose vivat. Porro, ut planta non est radicitus evellenda tametsi aliquos ramos putrescentes ferat, semperque fructum non fundat, ita reges penitus extingui non debent, tametsi vitae ac nominis suos naevos habeant. Deinceps pauci sunt reges qui male non audiunt, nam illorum comes invidia, et umbra contumelia dicitur. At qualis fenestra ad omnem nequitiam rabiemque patefiet si reges ob invidiam deponantur? Postremo nec lex, nec consuetudo, nec exempla maiorum iubent ut reges propter vitae labes sua sceptra perdant: videtur ergo non licere. Nam quamvis legimus de quibusdam qui sub praetextu vindicandi scelera, quae in regibus scatere dixerint, hoc facinus perpetraverint, illos tamen patricidas ac proditores, non iustos cives, nominamus.

OPPOSITIO CONTRA PRIMUM DUBIUM

9. OPPOSITIO Multa traduntur a philosopho in proximo capite conservandae tyrannidis praecepta et media; ergo videtur quod possit esse diuturna, nam aliter frustra conservandi media assignarentur. Praeterea antiquitas docet tyrannidem Athenis, Lacedaemone, Romae diu floruisse: constat ergo posse diuturnam esse. Deinceps quis nunc non videt tyrannidem Turcarum diutissime permansisse? Postremo ut media aeris regio perpetuo manet frigidissima, etsi violenta sit et contra naturam haec frigoris impressio, ita tyrannica administratio manere potest diuturna, etsi caede et sanguine sit acquisita. Si enim papaverum capita amputentur, pledes civitatis non possunt resistere.
RESPONSIO Prima pars argumenti non sequitur. Nam etsi multa conservandae tyrannidis assignentur media, sunt tamen illa mala et imbecilla. Nam ut mortifero accepto vulnere frustra propinantur medicinae, quippe mors sequetur, ita tyrannidis (quae est maximum reipublicae vulnus) frustra conservandae traduntur praecepta, quippe violento motu orta statim lapsa convelletur. Altera pars argumenti nihil probat, nam in illis rebuspublicis quae nominantur anchoram nullam tyrannis habuit. De Turcarum imperio dicendum est quod respectu barbarorum servorumque natura non sit tyrannicum. Nam ut domini et servi est naturalis relatio, ita herilis administratio Turcarum, si servilem populum sub illo imperio spectes, non iniusta nec contra naturam servi libenter id subeuntis esse videtur.

<OPPOSITIO CONTRA SECUNDUM DUBIUM>

10. OPPOSITIO Qui regnum perdit dignus est privari regno: sed rex publica fama laborans regnum perdit: ergo rex publica fama laborans dignus est privari regno. Maior constat, quia indignus est honore qui vitae indignitate honorem spernit. Minor probatur, quia rex publica fama laborans suo sceleris exemplo totam civitatem in perniciem ducit, ut Sardanapalus monstrum libidinis at mollitiem animi, Nero portentum crudelitatis ad feritatem, Iulianus apostata totum populum ad heresin et paganismum traxit. Praeterea sacra philosophia docet multos ob vitae impietatem regno caruisse.
RESPONSIO Fatendum quidem est a principe in populum halitum boni vel mali citissime transfundi ac derivari. Hoc tamen non arguit regno spoliandum esse, quippe turpitudo regis (ut ais) regnum non perdit, neque populum nisi volentem ad vitae faeditatem trahit. Est enim peccatum voluntarium, et populus non ad labes principis, sed ad leges civitatis suam vitam dirigeret. Sit ergo Sardanapalus, Nero, Iulianus dissolutus, tyrannus, haereticus. Populus tamen castus, clemens et pius esse potest, si se legibus divinis non moribus humanis subiiciat. Quae addis ex sacra philosophia vim legis non habent, quippe ab exemplis lex universalis non trahitur. Aliter non minus Salomon quam Saul regni iure privatus fuisset.

Caput xj

An regibus conveniat academias tollere, artiumque scholas prohibere?

NCEPS hic sum, utrum melius sit de conservatione tyrannidis plura nunc scribere quam de re tam vili et periculosa penitus tacere. Si Aristotelem sequar dicendum est, at vereor ne Machiavellus sub sua larva et pallio rideat. Hinc enim suum venenum hausit, hinc sua principia et fundamenta petiit. Quid agam igitur? Si scribam carpet, si non scribam triumphabit. At scribam. Nam ut medici de veneno praecepta tradunt, ut cognitum illud vel omnino evitetur vel cum aliis alexipharmacis temperatum ad virus pestilentius expellendum valeat, ita politici de tyrannide philosophari possunt, aut ut tollatur penitus, aut ut cum aliis administrandi formis admixta seditionis vires impetusque frangat. Si ergo hoc loco quaeras cur tam ample, solicite ac copiose de causis conservandae tyrannidis disputet philosophus, respondeo hoc non fecisse quia favet, sed ut, tyrannorum sophismatis et arcanis ad vivum reseratis, nos illorum insidias citius fugiamus. Non enim optat tyrannidem conservari, sed conservandi artes et modos (quibus utuntur Nerones) docet. Si iisdem utaris ad perniciem civitatis, abuteris philosopho, qui hoc non suasit. Si iisdem praemonitus vigilantius civitatem cures, Aristotelem sapis, nam id persuasit.
2. Sed ad Aristotelis textum me conferam, in quo de causis conservandi regnum et tyrannidem uberius disserit, primum generatim de utroque, tum speciatim de tyrannide. Generalis regula haec est, quod duo ista administrandi genera ex contrariis conserventur, causae enim contrariae producunt contrarios effectus. Si enim ea quae superius demonstrata sunt corrumpant has formas, necesse est ut eis contraria conservent et tueantur. Exempli causa, odium frangit, amor conservat regnum. In specie autem regni conservandi causa est imperandi moderatio, hoc est, cum principes inextinguibili honorum siti non ardent, sed suis finibus contenti vivunt. Quo enim pauciora sunt in quibus illis permittitur imperium, eo tutius et diuturnius ipsum imperium manet. Reges enim hoc modo instructi minus ferociunt minusque heriles et tyranni fiunt. Hinc inde reges apud Molossos permultas aetates hominum floruere. Ferunt Theopompum illum regem Lacedaemoniorum Nicandri filium ephoros regibus oppositos instituisse, regiam hoc modo maiestatem aliquantulum imminuisse. Hic postea a sua uxore interrogatus an non puderet minorem potestatem liberis suis relinquere quam ipse a patre accepisset, Minorem (inquit), mea coniux, forsan relinquo, sed firmiorem ac diuturniorem trado. Sunt enim magna imperia magnis subiecta casibus, et Iovis fulmina saepe in alta cadunt. Melius exiguo vivitur, et rex suis contentus diutissime conservatur.
3. Superest nunc tandem ut causas conservandae tyrannidis exponam. Invitus quidem hoc facio, sed imitatus Philosophum hoc animo me facturum dico id, ut pulli scorpionis non citius exclusi quam suffocati videantur. Scio equidem non sine periculo carbunculos ulceraque pestis dissecari posse. Nam ut ex illis sanies pestifera halitusque contagiosus fluit quo spiritus vitales inficiuntur, ita hoc patefacto vulnere, quo gravius non est in civitate, subtimeo ne perniciosi simul cum aere faetidum vaporem in sua praecordia i. Sed ad rem. Duo sunt tyrannidis conservandae media, unum Persicum et immane, alterum sophisticum et dissimulatione plenum: illud caede, sanguine et oppressione, hoc fraude, hypocrisi et perfidia constat; illud in primo actu et scena leones et cannibales ostendit, hoc vero sub toga gladium, sub nube fulmen habet; in illo sine modo sceleris, in hoc sub specie virtutis convivia truculentia fiunt; illud denique apud barbaros solum, hoc vero (proh dolor) apud Christianos vivit. Nam regna nunc temporum non habentur tuta nisi vulpes quasi coniugatae segetem messemque populi faculis accensis vastent. Phalaris, Nero, Periander, Hercules furens in prima tragaedia, Mithridates, Tyrgranes, Caesar, aliique innumerabiles in secunda sua fata lugent. Prima tragaedia, quae barbarorum est, tredecim furias easdemque feras et feroces habet, quarum voces horribiles et execrandas numero et ordine sequutus philosophum hic recitabo.
  4. Istarum prima tota flammigera veluti ab inferis in theatrum prodiens hanc legem tradit: Nobiles (inquit) et sapientes viri tanquam eminentiora papaverum capita obtruncentur. Mortui enim non mordent, vires sepultae non laedunt, potentes oppressi non nocent. Si ergo in altum accrescant cedri excindantur, nam si diutius vivant nocebunt plurimum. Sed vide quid agas. Nam ut sublatis columnis ruit aedificium, ita extinctis nobilibus cadit imperium. Secunda inter nigras sorores paulo lenior est, violenta tamen, nam sic loquitur: Sodalitates et convivia in civitate funditus prohibeantur. Et quid ita? Certe ne concordia, quae est infesta tyrannidi, inter cives hoc modo alatur. Sed cave, nam sine concordia nec domus nec civitas diu constare potest. Tertia Megera furientior, capitali odio in Palladem concepto, fulmina in arces Musarum mittit. Tollantur (inquit) scholae, tollantur Musae. Honesta institutio, disciplina ac sapientia tollantur. Tollantur denique Athenae in quibus mores iuventutis effaeminantur, franguntur vires, futiles quaestiones moventur, nova de lana caprina phantasmata disciuntur, magna excuduntur de Deo, de fide, de civitate levissimarum opinionum monstra. Itane, pessima fascinatrix, ais? Vis tolli scholas? Vis tolli Musas? Vis sacras aedes et artes tolli? Patienter immanitatem hanc tuam non fero, et quamvis Medusae caput geris, in te tuamque funestam vocem dicere non cessabo.
5. Sit ergo haec quaestio, an fas sit regibus academias tollere artiumque scholas prohibere? Licet ais, at non decere dico, idque punctis sic tandem probo. Academiae et artes sunt lumina et fontes sapientiae, a quibus splendor et sapor virtutis in omnes partes reipublicae fluunt: ergo easdem tollere non licebit. Antecedens constat, quia academiae sunt veluti Musarum orbes, et artes sidera in illis fixa. At nisi orbes suum motum, sidera suum lucem habeant, quae vita rerum, quae influentia erit? Praeterea ut oculi sunt in corpore, ita academiae et artes sunt in civitate: sed oculos effodere non licet: ergo academias et artes tollere non licebit. Propositio aperta est, quia ut oculi omnia membra corporis, ita academiae omnes reipublicae partes illustrant. Assumptio probatur, quia, ut prohibet natura oculos evellere, ita prohibet iustitia Athenas et Musas tollere. Deinceps contra ius naturae ac rationis est academias tollere: ergo eas tollere non licet. Antecedens perspicuum hinc est, quia natura confusionem, ratio ignorantiam fugit, quae tamen duo sublatis academiis artiumque scholis sequuntur necessario. Quae enim cognitio rerum sine arte, quis ordo sine toga, quae administratio civitatis sine doctrina et sapientia esse potest? Insuper quae sunt honorifica, bona et necessaria in republica tollere non oportet: sed academiae artiumque scholae sunt honorificae, bonae et necessariae in republica: ergo illas tollere non licet. Honorificae sunt, quae verum honorem, bonae quia candorem vitae, necessariae quia in republica civium ordinem at amorem pariunt. Huc adde quod reges perpetuo studere debeant bono et conservationi civitatis, quod certe facere non videntur si academias tollant. Nam quid magis licentiam morum, perturbationem rerum, barbaritatem plebis, tyrannidem principis gignit quam bonarum literarum naufragium et casus? Porro atroces tyranni hoc agunt: ergo iustis regibus id agere non licebit. Antecedens patet, quia truculenti olim carnifices Athenas (fastum totius Graeciae, sidus et lumen) penitus extinxerunt: sic Iulianus funestus apostata Christianorum gymnasia sustulit, artiumque professoribus silentium iussit. Sic in Hungaria aliisque eximiis mundi partibus (quas Mahometes vicit) academiae, scholae et artes immanitate oppressae iacent. Norunt enim crudelitatis monstra Palladem et tyrannidem, amorem artis et Martis furorem, sapientiae lumen et ignorantiam, studium virtutis et odium civitatis simul cohabitare non posse.
6. Multa hic alia se offerunt argumenta quibus probetur haec causa, sed infinitum esset omnia quae velim de re tanta scribere. Pauca tamen haec addam, si non sim molestus, nempe a tempore, a testimonia, ab exemplo. A temopre, quia omnes aetates hominum academias et artes approbarunt: eas ergo tollere non licet. De antecedente dubitari non potest, cum constet (si historiis fides adhibeatur) omnes scientias post dilivium columnis lapideis insculptas posteris apparuisse. Constat Deum solem, lunam, aliaque coeli lumina dedisse in signa temporum. Probabile ergo est primam aetatem honorasse astronomiam. Constat Tubalem Adami filium invenisse musciam. Constat Chaldaeos in omni arte fuisse instructissimos, quod fieri non potuit si a maioribus suis artes non didicissent. Superfluum esset alias aetates ordine percensere. Nihil ergo hic dicam de Moyse aliisque gubernatoribus filiorum Israel, qui omni scientia Chaldaeorum ac Aegyptiorum fuerunt inbuti. Nihil hic de Samuele caeterisque prophetis qui Rama Gilead sua collegia et academiam habuerunt. Nihil hic de Paulo, qui disputando saepe in schola cuiusdam philosophi nomine Tyranni, adeoque Athenis non contempsisse sed approbasse venerabile nomen academiae videtur. Nihil de Constantino, Theodosio aliisque vere augustis imperatoribus, qui scholas, collegia, academias magnifice extruendo ecclesiam Christi plurimum propagarint. Nihil de beatissimis nostris fundatoribus, qui in Anglia (fortunata insula) duo totius orbis terrarum nobilissima gymnasia, Oxoniam et Cantabrigiam, aedificarunt, in quibus docti et sapientes viri non aliter quam stellae (ut loquitur propheta) lucent, suos radios in omnes mundi plagas ac regiones fundunt. Da, Christe, ut in perpetuum fulgeant nullamque eclipsin, o Christe, patiantur. Fac quaeso, o salus omnium, ut in illis vox ista non audiatur, tollantur scholae, tollantur academiae. Conserva nobis principem Elizabetham quae favet, conserva patronos qui illas sub alis fovent, excita multos Wicchamos, Waynfletos, Whytos, qui ad gloriam tui nominis haec loco augeant. Consecrantur tibi, o Deus, non sinas deficere. Pelle vultures, pelle lupos, si qui sint, et non patiaris ruere.
7. Rationes a testimonio et exemplis tacitus hic nunc praetereo, nam adhuc (est Deo gratia) ubique florent academiae, vivunt doctissimorum hominum ingenia, monumenta maiorum palam et aperte hanc rem loquuntur, plenae historiae, annales pleni sunt illorum laudibus quas malitia nulla delebit, aetas nulla contiscet. Si nominatim testimonia et exempla requiras, lege Heldebergium, qui de singulis mundi oraculis et academiis scribit. Sed brevitati studeo, aliter potuissem hic quidem urgere quod nihil magis barbaritatem, vim, perfidiam, licentiam vitae, haeresin, atheismum et confusionem omnium parit quam scholarum et academiarum defectio. Si iusti, si tuti, si pii ac religiosi velint esse principes, non tollere sed fovere, non evertere sed conservare debent academias, in quibus splendor regis, honor civitatis, amor virtutis, omnium bonorum sapor ac influentia inest. Perniciosa ergo vox ista et plane tyrannica, tollantur scholare, tollantur academiae. Imo oraculum hoc sit, vivant scholae, vivant Athenae, artes ac scientiae, quae sunt radii divinae sapientiae, ad gloriam beatae triadis in sempiternum vivant. Pius est qui assentitur, improbus qui amen non acclamat.
8. Istam Megeram aliae Erinnis sequuntur umbrae, pergam ergo eo ordine quo inceperam. Quarta furia invida et malitiosa est, quae suadet ut cives inter se ignoti et suspiciosi arte et fraude fiant. Notitia enim et familiaritas fiduciam et benevolentiam gignunt, in quibus tyrannidis ruina cernitur. Sed attende, firmius imperium illud est quod amicitia, quam quod vi acquiritur. Larvata iam quinta in theatrum venit et, ut videatur, provida: iubet ut singuli redeuntes a foro portas regis aut principis viri in quavis civitate salutent: Hoc (inquit) modo cives perpetuo servire et famulari discent. Sed audi, metus et servitus sunt mali ianitores civitatis. Sexta callida et astuta est, sed ut habeatur sapiens, praescribit ut ubique et passim susurrones atque exploratores constituantur, qui in peregrinis nationibus arcana principum, domi secreta civium perdiscant, suisque tyrannis referant et denuncient. Sed quaeso hoc tecum cogita quam sit miserum sic imperare. Verum de hac causa in dubitatione huius capitis plura dicemus. Septima furibunda est, quae vult ut calumniae, lites et discordiae inter cives disseminentur, utque plebs cum nobilibus, potentes cum infimis, omnes cum singulis digladientur. Sed considera qualis sit futura administratio si sub cineribus pestifera nutriatur seditio. Octava intonat in pauperes, iubetque ut plebs ad extremam fortunam miseriamque insidiose redigatur: Aliter (inquit) otio fluxuque rerum ad altiora animi cogitata tendet. Hinc pyramides Aegypti, hinc columnae Cypselidarum, hinc Olympii aedificatio, hinc Polycratis opera in Samo inventa fuerunt, quae omnia ad otii fugam inopiamque plebis faciunt. Huc quoque referri possunt subsidia benignitatis, tributa subditorum ultra modum exacta, sed recte ille, Thesaurus principum est in arca subditorum. Reliquae istius ordinis exercrabiles umbrae horribile voce ad hunc modum strident: Suscipiantur (inquit <nona>) bella sive iusta sive iniqua, ne cives otio delectentur et insolescat hostis. Amicis (inquit decima) considerere non oportet. Uxoribus et servis (inquit undecima) omnia indulgere convenit. Adulatores, sicarii, dissoluti (inquit duodecima) ad latus tyranni admittantur. Isti enim omnia ad gratiam loquuntur, quoniam sunt ad omne facinus instructi, ad omnem licentiam vitae educati. Peregrini (inquit ultima) potius quam cives ad convivia et familiaritatem sumantur. Sed o miseram rempublicam in qua Mars, diffidentia, libido, servitus, adulatio, morumque dissolutio regnant! Multae sunt istae furiae, quibus in devastandis rerumpublicarum formis utuntur tyranni. Earum tamen voces ad duo capita vel potius arcana tyrannicae astutiae redigi et revocari possunt. Tyranni enim id agunt et conantur ut civibus suis auferant tum nocendi voluntatem tum potestatem conspirandi. Illud fit pusillanimitate et diffidientia, hoc vero opum, armorum ac praesidiorum privation. Pusillanimitas et diffidentia in animis civium generantur, si nugis novis specie magnis, sed revera de lana caprina occupentur, si provisum fuerit ne altioribus cogitationibus incumbant, si tragoediis nobilium ad angustum pressumque animum adigantur. Alterum nempe conspirandi facultatem tollere contingit, si arma, opes, aliaque vitae necessaria auxilia sub praetextu aliquo virtutis a civibus tollantur. Hinc enim inermes et elumbes fient, sed quodnam robur et firmitatem corpus habet cum eiusdem membra contabescant? Quam dignitatem civitas in qua suis viribus ac armis boni cives carent?
9. Atque haec de priori modo, nempe Persico tyrannidem conservandi. Sequitur nunc ut de altero, nempe sophistico et simulato disseramus. Hic vero est cum tyrannus non ut leo, sed ut vulpes et versipellis regiam maiestatem imitatur, simulatque ea solum facere quae Caesaris personam deceant. De hoc novem praecepta adhibentur, quae enumerabo tantum, nam vereor ne principes istorum nimis capaces fiant. Primum ergo est ut tyrannus videatur pater patriae, curamque rerum omnium in se sollicite suscipere. Hoc autem (ut docet philosophus) continget, si populi sudore acquisita in scorta, peregrinos et artifices scelerum non nisi clam profundat, si aliquando rationem acceptorum reddat, si de favore in populum studioque virtutis saepe loquatur. Secundum est ut tributa, subsidia, aliasque exactiones solum nomine administrandi necessaria, utputa bellum aut captivorum redemptionem, postulet. Tertium, ut non severus sed gravis, non formidandus sed venerabilis, non astutus sed simplex, non inops mentis sed politicus, non demissi animi sed magnificus esse videatur. Quartum ut neminem nisi sub specie devotionis in Deum aut patriam iniuria laedat. Quintum ut palam unam uxorem habeat, quamvis clam multas Laides et meretrices alat. Saepe enim multae tyrannides (ut supra demonstratum est) propter turpitudinem vitae extinctae fuerunt, ut Tarquinius, Heliogabalus, Appius Claudius, aliique sexcenti qui in fruendis voluptatibus nullum modum tenuerunt. Sextum ut egregie dissimulet tyrannus se sobrium et vigilantem tutorem esse in extirpandis seditionis fibris, in augendis reipublicae bonis, kin ovservantis antiquis legibus ac institutis maiorum. Septimum est ut singularem in Deum pietatem summamque religionem fingat, nam hoc modo (ut ait philosophus) subditi de religione principis persuasi minus sibi metuent, rariusque illi struent insidias, quem a Deo adiuvari credunt. Octavum est ut aliqui bene merentes de republica praemiis honorificis, sed sophistice, alii vero suppliciis severe affiantur. Postremum est ut occisis nobilibus sub specie et nomine laesae maiestatis concedat eorum reditus posteris, ne videatur potius saevitiam quam iustitiae severitatem proposuisse. Horum omnium summa haec est, ut tyrannus rex, pater patriae, tutor civitatis, patronus iustitiae, vitae lumen, rationis columen esse videatur. Sed Christe bone! Quae haec praecepta! Quae tegumenta et nubes scelerum! Estne hoc vivere? Esne hoc imperare? Fidem, religionem, pietatem in Deum et patriam simulare? Si hoc liceat, quid tandem non licet? Deum ergo obsecremus ut Machiavellum aliosque pseudopoliticos legere et in oculis, animis, manibusque ponere et gestare nunquam liceat.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Modi conservandi tyrannidis sunt duo:

Unus barbarus seu Persicuc; huius generis sunt:

Potentiores interficere.
Sodalitates et convivia tollere.
Scholas et academias subvertere.
Cives inter se ignotos reddere.
Peregrinos ad forum inescandi causa admittere.
Sussurones et exploratores clam instituere.
Inter nobiles, divites et plebeios calumnias serere.
Populum ad inopiam, metum et pusillanimitatem cogere.
Bella iniusta suscipere, ut omnia sint salvi domi.
Amicis non confidere.
Uxoribus, meretricibus, servis omia indulgere.
Parasitos, ganeones, carnifices, aliosque id genus homines beneficiis afficere.

Alter astutus seu sophisticus; huius generis sunt:

Dissimulanter summam curam rerum omnium habere.
Oeconomiae praetextu tributa exigere.
Gravitatem et venerationem personae fingere.
Neminem aperte iniuria vulnerare.
Unam palam uxorem tenere.
Sobrietatem, vigilantiam, studiumque pietatis ac religionis egregie simulare.
Bene merentes aliquando sub colore virtutis praemiis afficere, malos autem punire.

10. OPPOSITIO Machiavellus praecipua capita suorum de principe praeceptorum ex hoc libro petiit: iuste igitur vulnerari non potest, nisi eodem (ut aiunt) gladio iuguletur Aristoteles.
RESPONSIO Aliud Machiavellus, aliud Aristoteles sibi proposuit. Ille enim ad monarchiam, hic ad tyrannidem has causas retulit, quippe philosophus admodum sapienter arcana tyrannorum hoc modo retexit, at Machiavellus istas vitae et administrationis labes tanquam leges in regno et rege posuit.
OPPOSITIO Quaedam hoc loco carpit philosophus quae ante approbavit: ergo minus caute de istis iam causis disserit. Antecedens patet, quia antea licitum esse docuit ut sophismatis in fallendis civibus magistratus utantur, in quo praecepto omnes modos sophistico conservandae tyrannidis mihi ponere videtur.
RESPONSIO Alia est intentio boni magistratus, alia tyranni. Ille enim utitur sophismatis, fallitque aliquando cives, sed ad bonum commune tendit. Hic vero praestigiis insidiisque utitur, sed sibi non civitati consulit.
OPPOSITIO Peregrinos ad forum admittere, populum ad inopiam, metum et pusillanimitatem cogere, bella cum vicinis nationibus (ut omnia sint tuta domi) suscipere, oeconomiae nomine tributa exigere, aliaque media tyrannidis conservant monarchiam: ergo iniuste hoc loco sunt condemnata. Antecedens probatur, quia ius gentium requirit ut ubique terrarum forum et templum peregrinis pateant. Natura iubet vim vi repellere, prudentia postulat ut populus metu a factione, tributis a seditione deterreatur.
RESPONSIO Haec omnia quae adfers aliquo respectu in recta reipublicae administratione tolerari possunt, non tamen si eo animo fiunt quo in tyrannide proponuntur. Licet enim peregrinis forum patefacere, sed non inescandi causa. Licet populum ad inopiam et metum cogere, non ut opprimatur, sed ut in officio contineatur melius, idque tum solum cum superbus, contumax et factiosus existit.

OPPOSITIONES CONTRA QUAESTIONEM

11. <OPPOSITIO> Academiae institutae sunt solum ad otiosam contemplationem rerum, quae non prodest reipublicae: ergo illas tollere regibus licebit. Antecedens probatur, quia academia nihil aliud est quam magna schola in qua artes speculamur. Hinc aulici non academici sunt ad civitatem apti, est enim in illis ingeniorum actio, est in his vero quaedam segnis et inutilis studiorum veluti sepultura. Illi enim agendo disputant, hii verbis solum et quasi somniantes inter se de rebus parvi momenti certant, quippe quid nomen et verbum, quid genus et species, quid tropus et schema, quid unitas ut linea, quid gnomon aut cythara, imo ut altiora dicam, quid sphaera et sydus, quid materia et forma civitati prosint? At haec sunt mysteria de quibus Platonici, academici et Aristotelis alumini in scholis disserunt.
RESPONSIO In verbis his tuis motus inest, at nullum in rebus pondus. Ridiculum enim est quod dicas academias solum ad otiosam contemplationem destinari, quippe in illis practica reperiuntur ingenia, et ab illis actionis sydera tanquam a suis orbibus germanis lucent. Nomen et verbum, genus et species prosunt reipublicae, nam in illis radices viresque artis ac rationis insunt.
OPPOSITIO Contingit aliquando haeresi infectis academicis rempublicam in qua sunt eiusdem infectionis tabe laborare: si ergo aliter extingui non potest contagio, easdem tollere et extirpare licebit. Nam melius est corruptas partes amputari quam totam civitatem in discrimen trahi. Hoc, ni fallor, sacrae tabulae confirmant, in quibus constat collegium sacerdotum Baal et mendacium prophetarum iussu domini per suos vates penitus deleri. Praeterea civitates saepe radicitus delentur propter conspirationem in Deum, cuus venerandi summam et singularem curam omnes principes ac imperatores habere decet, nam verum illud est, per me reges regnant.
RESPONSIO Ut submersio hominis non est causa cur aquae, ut devastatio domus non est causa cur ignis tolleretur, ita academiae propter infectionem erroris funditus non extinguendae. Quod urgeas ex suppositione, nempe si aliter extingui non potest contagio, respondeo ex falso nil nisi falsum, sed falsa est ista suppositio. Fieri enim potest ut medicina saepe, non sanguine, tollatur ista contagio. Praeterea haec ratio fallaciam habet (ut quidam volunt) a secundum quid ad simpliciter, nam etsi fortasse in hoc casu liceat, non tamen sequitur simpliciter licere. Quod addas melius esse partem infectam quam totum perire, verum est si pars non sit primaria in qua vita totius et anima consistit, qualis est ipsa de qua nunc agitur academica, quae est vita et anima civitatis. Deinceps exempla sacrarum literarum semper legem non faciunt. Postremo ultima ratio iniquam comparationem inter regem et Deum habet, nam Deus potius conversionem quam confusionem quaerit, verum tamen si eo prorepserit contagio ut medicinia curari non possit, tenent aliqui iustiorem non esse tollendi causam quam quae est adversus Deum et religionem impia conspiratio. Caeterum eorum pace dicam homines, non moenia, non reditus, non vectigalia peccare. Authores ergo mali potius tollendi sunt quam loca. Nam illis sublatis meliores succedant, at his deletis spes nulla manet.

DUBIA CAPITIS
An liceat exploratores et auscultatores passim collocare?
An permittenda sit omnibus de regibus loquendi libertas?

12. Siccine vivis, Hiero, ut metuas sermones et rumores civium? Si recte agas non est cur timeas; sin male, iustum sane non est speculatores tuos in angulis civitatis collocare. Imo Persicum, barbarum et tyrannicum est passim et ubique subauscultatores et otacustas constituere, qui omnibus rebus et agendis et dicendis aures admoveant, qui in omnem caetum ac congressum hominum callide insinuent, qui vitae et fortunis civium malitiose insidientur. Quis tutus si tales in republica nebulones vivant? Quis liber si tales scorpiones magistratus alant? Pessima pars servitutis est subesse servis. At tales carnifices in domo, in mensa, in sinu alere est iugum servitutis intolerabile. Sed rem punctis probo. Est tyrannorum (ut hic docet philosphus) exploratores et (si liceat novum verbum affingere) intelligentiarios habere: ergo regibus (qui sunt tyrannis in omnibus contrarii) tales fovere non licebit. Antecedens perspicuum est in textu, ubi inter causas conservandae tyrannidis hanc unam tradit Aristoteles, ut sint istiusmodi auscultatores, qui dicta factaque civium notent, suisque tyrannis referant et declarant. Hoc (inquit) satisfactum fuit Syracusis, hoc Hiero atrox ille tyrannus fecit. Conclusio huius rationis recte sequitur et cohaeret a repugnantibus. Quae enim magis inter se certant quam rex et tyrannus, quam barbara oppressio atque civilis et libera gubernatio hominum? Praeterea tumultuante Marte istos habere licet: ergo florente pace habere non licet. Porro servilem metum in animis subditorum hoc parit, adeoque saepe flammas seditionis movet. Sed haec duo, nempe servilem metum et hostilem seditionis motum reges fugere oportet: ergo regibus hoc facere non licebit. Deinceps rex suspiciosus in suos cives esse non debet: ergo istiusmodi vulpes inter eos constituere et collocare non licet. Insuper hoc agere contra libertatem naturae est, contra dignitatem civitatis, sine exemplo bonorum, et contra legem charitatis: ergo non licet, quippe ut cancri inter rosas, lupi inter oves, ita exploratores inter cives manent. Hoc autem libertas, hoc honor civitatis, hoc lex amoris et charitatis negat. Postremo si melius sit in republica apertos habere hostes quam dissimulantes amicos, et si subauscultatores isti sint blandi dissimulatores, qui sub esca hamum et virus gerunt, nemo est quin videat admodum iniustum et periculosum esse tales in republica tolerare. Caeterum animadvertendum hic est nos usum veneni aliquando inter salutares medicinas admittere. Ut ergo ex viperinis carnibus mythridaticum, ita ex serpentinis istis auscultatoribus aliquando utile subsidium in civitate nascitur. Sed caute hic adhibenda est distinctio temporum, in quibus istae hienae a suis latibulis et atris prodeant. Praescribunt quidam politici nostrae aetatis duo tempora, nimirum vel quando intestinae seditionis est vehemens suspicio, vel quando ab externo hoste facta est invasio. Huc quoque addunt utile esse hoc genus sophismatis si in suspectis et vicinis nationibus obscure et occulte adhibeatur. Speculatores et auscultatores in bello sacra philosophia approbat, eosdem prudentia Lacedaemoniorum (quae saepe istiusmodi vulpeculas Athenas miserunt) antiquitus approbavit. Nihil hic dicam de praxi nostrorum temporum, iusta est si causam honestam habeat, iniusta si solam speciem et larvam virtutis gerat.
13. Altera dubitatio huic affinis et cognata est, nempe an permittenda sit omnibus de regibus loquendi libertas? Verba textus haec sunt: Nam tum (inquit philosophus, hoc est cum exploratores isti per forum cursitant) minus audent libere loqui, imo si libere loquantur minus occulti erunt. Nimis securus rex fuisti, Antigone, qui pulsans ad fores maledicentium tibi dixisti, Cavete ne rex vos audiat. In regem male concepta et cogitata non sunt toleranda, nedum ergo maledicta. Si enim libertas male sentiendi rege civibus negentur, muto magis male dicendi prohibetur licentia. Praeterea rex sacra persona est totius civitatis, cuius dextra vitam et necem tenet. In regem ergo loquendi libertas non esset. Nam si sit, confusio sequetur necessario. Loquatur ergo agricola, sed non ultra rastrum. Loquatur miles, sed non ultra hastam. Loquantur cives, sed non ultra sortem. De regibus vere libere non loquentur, nam ista libertas iram principis, ira autem principis mortem et perniciem gignit. Pessime Semei, cur nomen Davidis maledica discindis lingua? Nonne memineris regem a Deo constitutum esse? Quicuqid ergo in Davidem loqueris adversus divinam providentiam loqueris, nam Deus est qui regis fecit, et per quem reges dominantur. Pueri qui maledixerunt prophetae a saevissimis ursis occisi sunt. Cave igitur qui in regem loqueris, nam inultam non feres tantam contumeliam. Si enim paena irrogetur ei qui civem, socium iniuria afficit, quantum supplicium debetur ei qui libertate loquendi suum regem vulnerat? Romani, Macedones, Lacedaemonii, aliaeque nationes olim hoc vitium linguae inter scelera laesae maiestatis annumerarunt, nec minore severitate quam caetera idipsum prosecuti sunt. Petulantia igitur ista loquendi de regibus tollenda. Murmurant solum filii Israel in Moysen ducem, Aaronem sacerdotem suum, sed principes eiusdem seditionis et complices vivi ad inferos (horrendum est ductu) descenderunt. Dic mihi, quae salus esset in corpore si partes capiti opponerentur? At rex caput est totius civitatis et cives partes: ergo ista libertas male loquendi de regibus non indulgenda. Postrema rex pater est, at patri maledicere non licet: ergo nec regi. Concludo igitur istam de regibus dicendi libertatem in bene instituta civitate tolerandum non esse.

OPPOSITIO CONTRA PRIMAM DUBITATIONEM

14. OPPOSITIO Per exploratores et subauscultatores insidiae proditorum saepe deteguntur, nec non provisae propulsantur: ergo in civitate tolerandi. Praeterea accusatores malorum sunt in civitate approbandi: sed exploratores sunt accusatores malorum: ergo exploratores etiam sunt in civitate approbandi. Postremo Romani in singulis locis sibi subiectis suos speculatores habuerunt. Si ergo illis istos fovere licuit, cur nobis etiam non licebit?
RESPONSIO Detectio et accusatio malorum fiunt duobus modis, aut palam sub nomine iustitiae, et sic approbari debent in republica, aut occulte non sine astutia et malitia accusatorum, et sic tolerari non debent. Quamvis ergo per exploratores insidiae et mala praevisa saepe propulsantur, non sunt tamen permittendi istiusmodi, quia animo potius effundendi sanguinem quam exequendi iustitiam ad accusandum veniunt. Verum id solum fieri in civitate debet quod ordine et iure fieri dicatur. Sed ita inescare cives eorumque vitae sic insidiari nec humanum, nec iustum, nec decorum est. Sint ergo si placet in republica accusatores sed noti; sint exploratores, sed iusti. Nam aliter odiosum est nomen accusantis. Habuerunt quidem Romani suos speculatores, sed solum temporibus belli ac seditionis.

OPPOSITIO CONTRA SECUNDUM DUBIUM

15. OPPOSITIO Libertas loquendi civibus data reges cautiores et meliores reddit: ergo est approbanda. Antecedens probatur, quia cum reges intelligant quid tota civitas de se sentiat, pudore quodam suffunduntur, et cum Philippo Macedonum rege mortalitatis suae meminisse incipiunt. Praeterea populus Romanus hanc libertatem habuit, qui saepe imperatores non solum voce sed etiam libello vulnerarunt. Huc illud quoque accedit quod Nathan, qui Davidi adulterium, Elias, qui Achab idolatriam, Ioannes, qui Herodi incestum obiecit, in sacris tabulis plurimum laudantur, quod sane non fecissent si libere loquendi potestas civibus tolleretur.
RESPONSIO Ut leones vulnerati saeviunt, non mitescunt, ita reges contumeliae labe notati non semper meliores sed saepe deteriores fiunt. Absolute ergo vera non est antecedens propositio, neque eiusdem confirmatio. Ad alteram partem argumentis respondeo istam libertatem apud Romanos non viguisse. Nam quamvis legitur multos consules et imperatores procacitatem et furorem tribunorum persensisse, nunquam vero accepimus istam libertatem loquendi populo fuisse concessum. Postrema pars rationis nihil probat contra institutum, nam prophetae et sacerdotes Dei legati sunt, qui hoc in mandato habent ut summis, mediis, infimis sine omni timore scelera denuncient, sed ita sine omni timore ut in denunctiando prudentia non desit, sicut in praesenti exemplo Nathan luculenter apparet.

Caput xij

Utrum sit certa et fatalis regnorum periodus?

PPORTUNE antea, cum de causis evertendae tyrannidis disputatum erat, ostendimus tyrannorum statum mutationibus fortunae maxime subiectum esse, eundemque diu permanere non posse. Idipsum nunc in fronte huius capitis quatuor exemplis demonstrat Aristoteles, quae quidem exempla mea opinione videntur potius causas conservandi quam evertendi tyrannidem illustrare. Nam in primo docetur cur centum totos annos tyrannis Ortagorae et filiorum eius apud Sicyonios duraverit. Fuerunt enim illi multis in rebus populares, et saepe etiam videbantur iusti. Nam Clisthenes eorum unus eum (qui victoriam ab ipso abiudicarat) et corona vivum donasse, et statua mortuum honorasse dicitur. Ferunt etiam Pisistratum cum ad Areopagum in ius vocatus esset sententiam iudicis haud invite accepisse. His modis illi sibi diuturnius imperium reddiderunt, leviora fortasse vulnera astute ferentes, ut ipsi postea graviora truculenter infligerent. Proxime diuturna fuit Cypselidarum tyrannis Corinthi, quae firma etiam diu permansit. Nam Cypselus ipse annos 30, Periander 44, Psammeticus Gordiae filius annos 3 et aliquot menses tyrannice imperavit. Tertium exemplum Pisistratidarum est, qui Athenis 37 annos populum cum suo patre Pisistrato crudeliter oppresserunt. Ultimum est Hieronis, Gelonis et Thrasibuli, qui Syracusis annos tantum duodecim fremuerunt. Diutissime ergo tyranni Sicyonii, minius diu Corinthiani, brevius paulo Athenienses, brevissime autem Syracusani regnaverunt. |
2. His positis ad alteram partem capitis accedit philosophus, in qua more suo Platonem carpit, qui certam et fatalam regnorum conversionem interitumque numeris ascripsit. Hinc quaestio quam nunc tractamus est, utrum sit definita rerumpublicarum periodus? Bodinus vir nostrae aetatis politissimus egregie in libro de methodo philosophatus haec habet verba: Absurdum sane mihi videtur quod Plato rerumpublicarum exitus et vicissitudines sola numerorum potestate metitur. Tametsi enim Deus immortalis potentia, numeris, ordine ac mensura mirabili colligavit, non tamen humerorum viribus, multo minus fato tribuendum est, sed maiestati divinae, quae ipsa (ut Augustinus scribit) fatum est aut nullum omnino aliud existit. Itaque cum Aristoteles causis consequentibus omnia tribueret, Platonis numeros irrisit libro quinto De Republica, quo nihil melius est in tota disputatione aut accuratius ab eo tractatum. Haectenus ille, cuius vereba eo libentius induxi quo ardentius velim praestigiatores ac magicos nostrorum temporum intelligere se in divinationibus dirisque praesagiis reerumpublicarum nimis altum sapere, cum eorum alii numeris, alii intelligentiis, alii sideribus, alii circulorum coelestium motibus ac influentiis civitatum declinationes conentur assignare. Omitto hic Copernicum, qui solem immobilem stare et terram motu cieri et rerumpublicarum conversiones ex hoc motu oriri somniavit. Nemo tamen (ut utar iterum verbis Bodini) inscitiae tantae fuit, ut a centris circulorum caelestium, multo minus terrestrium, vim ullam influere putaret.
3. Sed relinquo istos et, ut soleo, causam brevibus atque concisis argumentis probo. Voluit Plato (ut hic nihil dissimulem) rempublicam mortalem esse, eiusdem interitus causam numerum ponit, cuius sesquitertia radix quinario coniuncta duos concentus efficit. Cum (inquit) hic numerus fiat solidus, natura aes et ferrum, id est homines malos, cum aliter aurum et gemmam, id est bonos, gignit. Obscure nimis, o Plato, loqueris. Dic ergo quid velis. Est numerus in motu caeli. Quem motum intelligis? Motum solis. At cum ille triplex sit, ostende quem urges. Retrogradum intelligo, qui numero signorum motuque cernitur. Quid de hoc numero? Quid de motu? Volo duodenarii cubum in mutatione rerum observar. Adhuc apertius quaeso. Volo in hoc motu et numero multiplicationem duodecies duodecim concipi, quae duodecies multiplicata 1728 definite efficiunt, quem numerum implent magna imperia, ut Assyriorum a Nino rege ad Alexandrum.Videres ergo docere numeros solarium annorum, quos per duodecim signa motu retrogrado et latitudinis sol ipse conficit, causas conversionis esse, si duodecies duodecim duodecies multiplicati geminentur. Quid ni? Si hunc annorum, motuum et conversionum num tam exacte prosequeris, in quo facies coeli conversa magnam rerum caniciem adfert, cur de cubo quinarii etiam non loqueris, in quo ad quintagentesimum quemque plus minus annum torvus aspectus caeli numerusque conversionis cernitur? Sed ulterius non urgeo, scio enim de universali non de singulari aspectu solis numeroque motus a te disputatum iri.
4. Dabis nunc veniam (insignis philosophe) ut cum Aristotele discipulo tuo et praeceptore meo hoc dogma refellam. Numerus res mathematica est: ergo conversionem rerumpublicarum non potest efficere. Antecedens omium philosophorum calculis verum habetur. Ratio patet, quia res mathematicae abstractae sunt: sed res abstractae agere in interitum rerum existentium non possunt: ergo numerus non potest. Si vero dicas numerum numeratum intelligi, qui nihil hic aliud est quam numerosa conversio coeli, tum quidem sic urgeo respublicas esse ordines civitatum, quia mente humana et voluntate pendent: sed menti humanae et voluntati coelum nullam periodum nullamque necessitatem imponit: ergo nec respublicae quae ab illis pendent. De maiore nemo philosophorum dubitat, cum definitio sit republicae ut sit ordo civitatis procedens a recte ratione, quae ad mentem, et a iustitia, quae ad voluntatem refertur. Minor constat, quia inter caelum et mentem, stellam et voluntatem agendi et patiendi medium non est. Est enim coelum corpus, mens autem et voluntas spiritus substantiam habent. Porro si verum sit quod vulgo dici solet, sapiens dominabitur astris, et iterum, sidera inclinant, non imponunt necessitatem, non video fatales morbos, dies criticos et sepulchra rerumpublicarum tam certe et definite posse ipsum Atlantem augurari. Nam quos pulsus civitates habent, ut eorum motu languidiore dira adesse fata divinemus? Deinceps certam periodum imperiorum numero, motu, fato, aut quovis alio humano et naturali modo statuere est meo iudicio divinae providentiae plurimum detrahere, Deique verbo fidem abrogare, quippe quid aliud hoc est quam Deum fatale quadem necessitate suis mediis astringere? Deique prophetas de regnorum periodis vaticinantes potius astrologos et philosophos quam inspiratae veritatis nuncios et legatos appellare? Daniel de imperiorum casu numeroque egit. Quid? Danielem Ptolomaei magis volumina quam Dei oracula consuluisse dicemus? At sunt qui audent numerum illium dierum et hebomadarum mysterium apud prophetam coeli motibus siderumque influentiis assignare. A minore hic alia ratio adduci potest, nempe quod certa periodus vitae humanae definiri non possit: ergo nec civitatis. Antecedens probatur, quia ante diluvium constat hominem pene millesimum attigisse annum, nunc vero 63 fatalem et climactericum arbitramur.
5. His positis, quaero quae causa tantae mutationis erit. Coelum eundem motum numerumque tenet, eandemque naturam homo. Imo si vitae humanae periodus certissime a coelo pendeat, cur gemini sub eodem sidere nati eandem sortem, cur innumerabiles in bello aliquando occisi diversam fortunam non paterentur? Moriendum quidem est, at quis periodum suae vitae, quis modum et tempus suae mortis tenet? Si ergo vitae humanis conversio (quae quodammodo a caelo pendet) a nemine certo definire potest, quis audet de periodo civitatis (quae non coelum sed mentem et voluntatem sui causas habet) analytice definire? Nihil hic dicam de sceleribus et flagitiis populi, quae sunt (ut sacra testantur oracula) causae praecipuae evertendi imperia. Quid enim sulphur et ignem in Sodomam et Gomorrham a caelo devocavit? An maligna siderum et planetarum coniunctio? Non sane. Quid tum? Immanis vitae turpido. Quid diluvium totius mundi fecit? Immanis scelerum turpiduo. Quid templum, quid Ierusalem devastavit? Certe populi turpitudo. Ninivae triste et fatale funus minatur Deus: quae causa? Ipsius civitatis turpitudo. At dices moralis haec causa est, non naturalis, quae hoc loco quaeritur. Quid? An coelum bonos et malos gignit? An coelum vi sua in pulverem semper imperia vertit? An triste tum sidus regnat cum civitates ruant? Periculosa est haec doctrina, et multos in voraginem atheismi trahit. Vult quidem Deus uti mediis sed temporibus et mediis non alligantur. Postremo in loco, libenter scirem utrum isti magici divinatores temporum possint exactam rationem istius periodi exemplis illustrare, nec non certissime ex suis Sybillae foliis annum, diem, horam ruentium imperiorum praesagire. Gloriantur quidem plurimum 1728 annos implevisse Assyriorum monarchiam, totidemque annumerari ab eluvionibus aquarum usque ad eversionem templi ac reipublicae Iudaeorum iactitant. Quid? Nonne unus annus defuit, non superabundavit unus? Sed ridicule. Cur idem spatium Medorum, idem Persarum, idem Macedonum imperium complevisse non probant? Cur nunc Romanorum aquilam iisdem limitibus non circumscribunt. Operaepretium est profecto videre istos in vallum quasi phantasmatum impingentes. Alii enim negant haec fuisse imperia mundi, alii de numero annorum certant, alii de influentia coeli dubitant, alii causqas excudunt novas, pauci vero aut nulli attingunt veras. De hac re amplius paulo ac vehementius scribo, quia hodie ab inferis revocantur furiae, hodie Sybillae de mirabili anno recitantur carmina, hodie a Calabria nescio quam fatalia deferuntur nova, mira hodie de terribili aspectu siderum passim dissipantur opinionum monstra. Non tamen hic nego (viri politici) formidolosa nobis minitari coelum. Hoc tamen est quod optem, ut in senectute mundi non stellam sed Deum timeamus, eumque rogemus ut sol constet in medio coeli donec Israel suos hostes vincat, imo, si ei visum fuerit, magno coeli spacio retro comeet, ut Elizabetha Angliae regina foeliciter ac diu vivat.
6. Sed hic filum abrumpam, et ad reliquam textus partem exponendam veniam, in qua primum docet philosophus Platonem in hoc non sensisse male, quod coelum aureos et ferreos (id est, bonos et malos) mores in animos hominum installare putarit. Nam alii (inquit) dociles ad virtutem, alii nulla eruditione sanabiles, hoc est, difficulter boni et studiosi fiunt. In illo vero erravit quod unam solum causam conversionis invenerit, eandemque communem et falsam, ut exemplo rei ortae et mutatae ostendit. Alterum quod reprehendit apud Platonem est quia posuerit optimam reipublicae formam a se descriptam primum in Laconicam, hoc est optimatum imperium, proxime in paucorum potentiam, hinc in statum popularem, postremo in tyrannidem commutari. Hoc (inquit philosophus) verum non est, cum saepius in contrarias quam in vicinas formas respublicae transferantur. Tertio arguit Platonem quia omisit formam in quam vertitur tyrannis. Hoc quidem fecit (ut ait) quoniam tyrannis est adeo immutabilis ut facile non sit in quam formam mutetur certo definire, nisi forte velit eandem in optimam finxit revocari. At (inquit) saepe tyrannis in tyrannidem translata est, ut apud Sycionios; saepe in paucorum potentiam, ut Chalcidica illa quam Antileon obtinuit; nunc in democratiam, ut Syracusana Gelonis; nunc in aristocratiam, ut Carthaginensis. Reliqua exempla in textu aperta sunt. Quarto Platonem carpit, quod causam mutandi republicam in paucorum potentiam nimium pecuniarum studium et cupiditatem esse existimaverit, cum potius huius conversionis initium est quod divites existiment penitus iniquum est ut qui nihil habent sibi in honoris participatione adaequentur. Quinto in illud disputat Platonis ubi docet in oligarchia duas civitates comprehendi, quia ex divitum pauperumque commixtione comprehendi constat. Hoc (inquit philosophus) fieri non potest, quoniam nulla facta diminutione rerum hic status in alium, utputa in popularem statum, transferri potest. Postrema conclusio contra Platonem est quod unam solum moralem causam declinantis reipublicae constituerit, nempe rerum familiarium ac fortunarum profusionem, quasi vero (inquit philosophus) omnes aut etiam plurimi ab initio divites et opulenti fuerint. Aliae ergo causae praeter istam (ut nos ipsi fecimus) assignandae sunt. Exempli causa, honoris ambitio, iniuria, contumelia, odium, nimia indulgentia, et licentia morum, hisque similes permulatae, quae, ut antea ostendimus, (tamentsi nulla rerum aut patrimoniorum intercesserit iactura) horribiles mutationes et motus in civitate gignunt. Multa, ut vides (studiose lector) in quintum hunc librum scripsi, illos secutus quinon tam multa quam multum scriperint. Operam in eo dedi ut eorum, quae apud philosophum sunt, praetermitteretur nihil. Pharmaca composui, uti spero, salutaria. Si quid veneni in gustu senseris, fumus est, non virus. Nam eiusdem vires pro viribus extinxi et temperavi. Hoc dico quia in causis tyrannidis conservandae multa fortasse aures tuas offendant, sed illum solum velim intelligas me in omnibus omnia ad gloria Dei et ecclesiae retulisse.

DISTINCTIO QUAESTIONIS

Duo in hoc capite tractantur:

Duratio tyrannidis, cuius quatuor ponuntur gradus et exempla, Sycioniorum tyrannorum, qui 100, Cypselidarum, qui 74 Corinthi, Peisistradarum, qui 37 Athenis, Hieronis et Gelonis, qui 22 annos Syracusis populum oppresserunt.


Refutatio Platonis de:

Fatali periodo rerumpublicarum, de qua satis distincte diximus.
Morali causa conversionis, quam etiam satis dilucide explicuimus.

7. OPPOSITIO Est naturalis ortus civitatis: ergo est fatalis eiusdem periodus. Antecedens probatur in primo libro Politicorum, capite 3, ubi probat Aristoteles civitatem esse a natura. Ratio patet a definitione fati, quod nihil aliud est quam causarum in rebus a natura procreatis necessaria connexio, earumque in senescentibus certa et inevitabilis declinatio.
RESPONSIO Haec definitio fati vires suas habet in rebus simpliciter et absolute naturalibus, qualis civitas non est, quae non tam a natura quoad materiam, quam a mente et voluntate humana quoad formam pendet. Praeterea hoc loco non de fato physico et causarium nexu, sed de Stoico et mathematico agitur, quod numero siderumque motu, aspectu et influentia definitur.
OPPOSITIO Res omnes caducae et mortales suam fatalem periodum habent secundum divinam providentiam: sed respublicae sunt caducae et mortales: ergo respublicae suam fatalem periodum habent secundum divinam providentiam. Maior constat, quia Deus omnia numeris, ordine et mensura colligavit, certumque temporis durationis constituit. Minor inductione omnium rerumpublicarum quae olim floruerunt et nunc in sepulchro oblivionis iacent confirmatur.
RESPONSIO Haec omnia concedi possunt, nam non quaerimus utrum sit periodus rerumpublicarum secundum providentiam Dei, sed utrum sit ultimum et definitum civitatis fatum secundum influentiam coeli, idemque ominibus certissime notum, quod negamus.
OPPOSITIO Cum Deus vult respublicas et imperias secundum providentiam suam cadere, utitur certis ac definitis naturae causis; sed certae et definitiae naturae causae sunt notae hominibus: ergo cum Deus vult respublicas secundum providentiam suam cadere, est notum hominibus. Quo concesso non video quin certa periodus a mediis causis (quibus in providentia sua Deus utitur) certo demonstrari queat. Maior huius syllogismi probatur a minore, quia cum voluerit Deus 15 annos aetati Ezechiae addere, solem 10 gradus a suo cursu revocavit. Cum voluit Israelem pugnando vincere, solem stare in medio coeli iussit. Cum voluit sui filii mortem omnibus conspicuum reddere, mirabilem eclypsin fecit, qua visa Dionyius insignis ille philosophus coactus est dicere, aut Deus patitur aut tota mundi machina dissolvitur. Direxit magos per stellam, praemonuit Ierusalem per cometa. Quid multis? Mediis in exeqeunda iustitia utitur, sed mediorum scientiam mortalibus concessit, qua praediti cur rerumpublicarum mortalium periodum ignorarent?
8. RESPONSIO Media naturae considerari possunt duobus modis, vel secundum propriam vim, motum et ordinem, et sic eorum scientiam mortalibus concessit Deus, vel secundum providentiam Dei, qui mediis naturae pro arbitruo utitur, et sic eorum scientiam hominibus non dedit, ut in omnibus istis exemplis quae hic adducuntur patet, in quibus probatur quod contra vim propriam, motum et ordinem his causis et mediis uteretur Deus. At quaeris cum secundum vim propriam, motum et ordinem haec media disponantur, cur tum secundum eandem rerumpublicarum periodum non praesagiret homo? Respondeo ut supra, quia respublica non est opus simpliciter naturae, sed etiam mentis. Attamen haec media vim mutandi opus mentis non habent, nisi (ut loquuntur philosophi) ex consequenti et fortuito.
OPPOSITIO Ab exitu Israelitarum ex Aegypto ad regnum Salomonos fuerunt anni 500, ad exilium Babylonicum rursus 560. A reditu ad ultimum excidium 500. Quid opus est multis? Observatum est mirabilem et fatalem alterationem in omni celebri imperio circiter hoc tempus (ut ait Ioachimus) contigisse. Ergo videtur esse quaedam periodus civitatis. Nam ut homo 63 annum climactericum, ita civitas annum quinquentesimum periculosum habet.
RESPONSIO Ista inductio manca et mutilata est, nec universaliter concludit. Nam mille exempla rerumpublicarum adduci possunt quae nullum eo anno senserunt motum defectionis. Agnosco tamen hanc observationem non esse inutilem de cubo quinarii, in quo retrogradus motus coeli summum metum formidolosi aspectus habet. Hoc tamen affirmo non esse fatalam causam periodi. Nam ut homo climacterico suo anno non semper moritur, ita respublica in hoc aetate necessario non commutatur.

DUBIA CAPITIS
Utrum ad bene administrandam republicam ulla coeli influentis ratio sit adhibenda?
Utrum facilior sit in formam vicinam quam in extremam rerumpublicarum commutatio?

9. Etsi contra illud Platonicorum et Stoicorum dogma de fatali numero et periodo rerumpublicarum modo disputarim, eo tamen animo non sum quin plurimum naturae coelique viribus in administratione civitatis attribuam. Si enim mores animi sequantur temperaturam corporis, ut medici, si inferior mundi globus sit superiori contiguus, ut philosophi docent, negare non audeo quin coeli vis magna vel potius mirabilis sit flectendi mores et affectus hominum, adeoque rerumpublicarum formas et status commutandi. Quanquam igitur inficias eo certo ac definite per numeros, motus aut vires coeli periodum civitatum posse demonstrari, illum tamen indignum magistratus nomine existimo, qui omnem coeli influentis rationem negligit, qui planetarum et signorum ortum et occasionem ignorat, qui climatum vires in singulis nationibus (maxime vero in ea in qua versatur) serio ac diligenter non considerat. Quis enim est dignus magistratus nomine qui insitas qualitates loci, qui mores populi, qui temperiem aeris, qui anni partes et vices non intelligit? Sed haec omnia a coeli influentia pendent, quippe iuxta vim coeli singulae nationes suos pulsus, suos mores, suas vires habent. Hinc Scythae bellicosi, ingeniosi Hispani, Paeni leves, Graece mendaces, Aegyptii falsi et superstitiosi dicuntur. Preaeterea in singulos sub coelo natos fit in influentiae necessaria impressio, ergo multo magis in magnas nationes. Antecedens probatur, quia quis negat sub Iove magnificos, sub Marte bellicosos, sub Luna molles, sub Mercurio dociles et inconstantes nasci? Si ergo privati affectus vi coeli infundantur, quanto magis locorum mores a coelo fluunt? Quorum rationem si omnino negligat magistratus, recte praeesse civitati non potest. Insuper si coelum vim nullam in moribus fingendis habeat, dic mihi cur septentrionales bellicosi? Cur ingeniosi australes? Cur insulares callidi et versuti fiant? Certum est ex siderum radiis istorum morum radices fluere. Si ergo bene administrare velit magistratus, climatum scientiam illum aspernari non decet. Postremo cum magistratus a philosopho pater, pastor et medicus civitatis dicatur, debet quidem ut pater mores civium, ut pastor vires temporum et locorum, ut medicus infirmitates corporum et aspectus siderum intueri. Sed haec recte agere non potest si coeli influentis rationem ad bene imperandum non adhibeat. Est ergo ad bene administrandam rempublicam coeli influentis ratio adhibenda.
10. Sequitur altera dubitatio, nimirum utrum facilior sit in formam vicinam quam in contrariam reipublicae commutatio? Plato hic in vicinam, Aristoteles in contrariam facilius transmigrare affirmat. Res verbo concluditur: nam, ut ait Thomas, bipartito respublica in aliam vertitur, aut gradatim, et sic in vicinam, aut raptim seu violenter, et sic in contrariam facilius commutatur. Si enim sensim et gradatim in aliam migret, verisimile est quod per media quosdam lapsus et labes habeat. Nam ut elementa symbolum habentia citius, ita respublicae affinitatis vinculo coniunctae facilius inter se trnsferuntur. Hinc quidam volunt cum Platone, ut est in textu, simpliciter optimam republicam in aristocratiam, hanc vero in paucorum potentiam, paucorum vero potentiam in popularem statum, popularem denique statum in tyrannidem commigrare. At Aristoteles huic repugnans et contrarium docet. Vult enim ille non esse inter respublicas ut inter elementa et vitia quaedam transmutationis media, quipper regnum inquit in tyrannidem, aristocratia in divitum potentiam, populi senatus in furorem multitudinis frequentissime sine medio convertuntur. Verum hoc quidem est quod ait philosophus, nam potest rex fieri tyrannus, possuntque optimates evadere factiosi idque proxime, ut loquuntur, et immediate. Sin vero mixtae rerumpublicarum formae cum simplicibus comparentur, inter quas etiam est quaedam contradictio, lapsus non fit sine modo, occasus non fit sine medio. Exempli causa, monarchia Romana quae fuit regum, per artistocratia quae fuit consulum in seditiosam populi potentiam quae fuit tribunorum cecidit. Hinc aliqui gyrum et orbem reerumpublicarum colligunt, nam olim cum adhuc mundus in crepundiis fuit, vi rationis coacti sunt homines regulos constituere, unde regnum. At cum isti superbia elati in lupos se converterint, ex regno tyrannis extitit, verum cum aquilae nobilesque viri tyrannorum ungues et oppressiones diutius sustinere non potuerint, tyrannis in aristocratiam fluxit. Cum vero optimates successione vultures facti sunt, aristocratia in paucorum potentiam abiit. Sed hoc iugum non tulit multitudo, quare impetu tandem facto sibi rapuit imperium, quod democratia dicitur. Caeterum multitudo hydra multorum capitum est, quare ne in anarchiam verterentur omnia coacti sunt homines retrospicere et tandem ad regni studium iterum se conferre. Sic regna, ut vides, cadunt, sic magna imperia cadunt, sic transit gloria mundi, nihil enim sub sole firmum, perpetuum nihil. Ver aestas, aestatem hyems, hyemem iterum flos veris sequitur. Annus suum gyrum, mundus suum orbem habet, in cuius solum puncto civitates manent. At quid punctum, si coelum spectes? Nihil. Quid regnum, si aeternum spectes? Profecto nihil.

OPPOSITIONES CONTRA DUBIUM PRIMUM

11. OPPOSITIO Ordines et mores civitatis, ut ante probatum est, dependent ab animo, non a caelo, a lege educationis, non ab inclinatione sideris: ergo clymatum scientia ad bene administrandam republicam non est necessaria.
RESPONSIO Ordines et mores civitatis considerantur bifariam, aut primario, et sic ab animo et lege educationis, aut minus primario seu, ut loquuntur, ex consequenti, et sic a coelo et inclinatione sideris pendent. Caeterum cum mortales magis naturae pulsum caelique motum sequantur quam rationis nutum et imperium, clymatum scientia magistratui est admodum necessaria, ut modum educationis per inclinationem multitudinis hinc rectius intelligat.
OPPOSITIO Si certa sit clymatum scientia quoad mores hominum, cur certa non est quoad periodum civitatum, quarum vita in moribus hominum tota consistit?
RESPONSIO Satisfactum est huic quaestioni modo in superiore distinctione, in qua ostendimus mores hominum non absolute et primario a motu coeli dependere. Est tamen istius inclinationis certa scientia, nam inclinatio naturam, educatio vim rationis sequitur.
OPPOSITIO Fallit nos saepe clymatum scientia: ergo ad administrandam rempublicam non est necessaria. Antecedens probatur, quia hoc posito quod sit certa, sequeretur necessario australes et subsolares nationes naturae vi maiorem vim animi, septentrionales vero maiorem vim corporis habere. Sol enim australium humores temperat spiritusque animales vivaciores reddit. Sed saepe contingit quod australes minus ingenio foelices et beati existant, ut Sabellicus aliique historici narrant. Praeterea boreales in altiore parte mundi vivunt, et proinde in subtiliore aere. Probabile ergo est maiorem ingenii vim sibi posse vendicare.
RESPONSIO Climatum scientia non fallit. Quod urges de australibus et septentrionalibus verum quidem est particulatim in paucis, sed non generatim in omnibus. Et sane defectus non est in actione coeli sed in mala dispositione cerebri. Nam ut omnis terrae pars non est apta ad fundendum fructum, ita omnis constitutio cerebri non est docilis ad capiendum ingenii cultum. Postrema pars obiectionis de altiore mundi parte et subtiliore aere necessario non concludit, praesertim cum desit benigna influentia solis quae vires ingenii recreat.

OPPOSITIO CONTRA DUBIUM SECUNDUM

OPPOSITIO Negat Aristoteles esse circulum conversionem in hoc captite: ergo minus considerate ponitur. Iterum negat esse media per quae una forma in suam contrariam vertitur: ergo male de conversione successiva et violenta distinguitur.
RESPONSIO Non hic absolute circulum conversionis negat, sed semper in optimam reciprocari et revocari negat. Altera pars argumenti antea dissolvitur, cum ostendimus Platonem de comoparatione mixtarum rerumpublicarum cum simplicibus solum disceptasse, set sec verum est sensim et gradatim per media in contrarias formas dilabi.
Sed nunc colophonem huic libro addam, obsecrans divinam maiestatem ut reges et regna in centro veritatis sinemotu, in circumferentia virtutis sine lapsu diutissime conservet.

LAUS SOLI DEO

Perge ad librum sextum