Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.
Caput vj ![]()
An sacra Deio offerentibus partem reipublicae possidere liceat?
An iniuria, damnum, caedes tantum sub iudicium cadant?
An in bene administrata civitate summum debeat esse tribunal ad quod appellatio fiat?
An filii in bello occumbentium pro patria publics sumptibus alerentur?
An meliore lege inventa priora sit abolenda?
OVUS hic actus est novaque scena, in qua primum Hippodamus Milesius ille de civitate loquitur. Hic Hippodamus, ut hoc loco docet Aristeles, Euryphontis filius fuit, vir quidem rerum exquisitarum studio usque adeo deditus ut nonnullis curiosius et delicatius vivere putaretur. Attendite quid dicat, nam aureis cicadis in capite vesteque sumptuosa ornatus iam in theatrum venit, octoque leges quae ipse tulit alta voce moreque imperatorio profert. En ipse adest, silentio facto, ipsum loquentem audietis. “Primum civitatem ex decem millibus conflatam in agricolas, artifices, militesque dividi mandamus. Secundo agrum civitatis in tres partes, nampe sacram, publicam, privatam dividimus easdemque sacerdotibus, propugnatoribus, agricolis distribui et partiri volumus. Tertio solum haec tria, iniuriam, damnum et cadem sub iudicium cadere existimamus. Quarto unum supremum tribunal ad quod fiat appellatio in nostra civitate constituimus. Quinto iudicibus privatam consultationem negamus ne fiat corruptio, illosque seorsim per tabulas ferre sententiam iubemus ne ulla corruptionis habeatur suspicio. Sexto inventores magnae utilitatis in civitate honore ac praemio afficiendos esse iudicamus. Septimo liberos illorum qui pro republica in bello cadunt publicis sumptibus alendos esse censemus. Postremo magistratibus per populum electis curam rerum publicarum, perigrinarum, et earum quae ad pupillos pertinent committimus et commendamus.” His ordine auditis, foribus quasi ruptis furentius in campum prosilit Aristotles, adversarium non aliter quam leo praedam quaerit. At postquam metu tanti hostis eum fugisse didicit, in legum tabulas, quas forte Hippodamus in fuga perdidit, non secus quam Aiax furiosus in oves Ulysses innocentes rapitur.
2. Ac primum in divisione tradita hoc maxime reprehendit, quod Hippodamus agricolis arma, artificibus et agros et arma dempserit. “Si ita legem feras, Hippodame (inquit), agricolas artificesque et armatorum servos fecisse, et participes civitatis eos negasse, et spe omnium honorum ac magistratuum spoliasse, et denique eos ad odium civitatis impulisse videris. quae omnia quam iniusta, quam periculosa sunt in civitate, tu ipse (si tantum sit tibi otium a tonsore et vestiario) poteris cogitare.” In secunda divisione agri, scilicet in tres partes, id vehementius carpit quod Hippodamus sacerdotes et milites (quibus partes agrorum dedit) ab ipsis agricolis in colenda terra omnino non distinguat, quippe (ut ait) non docet quis sacerdotum ac militum agros coleret. Quod si ipsi hoc facere cogantur, tum inter hos et illos parvum discrimen ponitur. Sin vero alii id curae capessant, necesse est ut quarta pars civitatis ab his distincta tandem assignetur. De contumelia, damno et caede eorumque tribunalibus nihil in textu videtur dicere philosophus, neque de summo illo consensu seu praetorio ad quod a caeteris fieret appellatio. Sed ab his dilapsus legem illam Hippodami de sententiis iudicum per tabulas ferendis penitus tollendam censuit. Nam perperam (inquit) sancitum est ut causa simpliciter intententa divideretur sententia iudicum; hoc enim est iudicem arbitrum, et iudicium solum arbitrium facere; nam in compromisso seu arbitrio hoc licet, at in iudiciis et tribunalibus non liceret,
quippe hoc modo valde anceps et confusa, imo potius turbulenta et seditiosa erit causarum in civitate iudicatio, ut exemplo aperto debitoris et petitoris probat in textu. Legem de inventoribus novarum rerum in civitate ac de illorum praemio plausibilem et speciosam appellat philosophus, at si oppido examinetur, plenam inquit periculis, plenam contumeliis esse inveniemus, praeterquam quod sine magna lite et negotio hoc fieri non possit ut quisque rerum utilium inventor magnis honoribus remuneretur, ita periculosum est ne in remunderando aliqua demum innovatio vel saltem rerum mutatio fiat.
Legem de liberis eorum qui in bello ceciderunt publice alendis, nec non illam de magistratibus per populum elegendis, aut approbare aut levius refutare videtur. Verumm quoniam in sexta lege de inventioribus rerum novarum suspecta fuit innovatio aut mutatio rerum, opportune eam quaestionem urget, an meliore lege inventa vetus sit antiquanda. In utramque partem primum disputat, docetque a similitudine artium et barbaricarum legum idipsum licere, at in calce huius capitis concludit contrarium, scilicet non licere. Ratio est, quia mutatis saepe legibus cives non assuescunt obedire praeceptis ac institutis principum. Frequens enim abrogatio legum obtemperandi enervat consuetudinem, neque est tantum commodi in mutatione legis, quandum damni in studio novitatis: nam, ut illa bonum civitatis intendit, ita hoc ovum scorpionis, id est semen seditionis et inobedientiae, gignit. Quare antiquis legibus novas surrogare est vim, robur, ac maiestatem legibus adimere.
3. Sed hactenus de summa eorum que in hoc capite tractantur. Nunc restat ut de quaestionibus propositis ordine disputemus. Prima est, an sacra facientibus pars aliqua reipublicae debeatur? Religiosus et sanctus es, Hippodame, qui unam portionem terrae sacram Deique ministris consecratam esse volueris. In hoc atheismum fugis, quod Dei curam geras. Sed, proh dolor, in quam aetatem mundi, in quos mores incidimus? Ubi Numa Pompilius, qui tot Romae augurum collegia, ubi Constantinus, qui tot sacra gymnasia struxit?
Ubi Theodosius, qui tot vectigalia, ubi Iustinianus, qui tot privilegia dedit? Sed velum coloribus obduco meis, ne se multi nigro carbone in his tabulis notatos videant: illos, illos innuo
qui spoliis ecclesiae et sacrilegiis ditati, sacerdotibus victum, ecclesiae censum, pauperibus, viduis et orbatis cibum, ignorantibus veritatis lucem, desperantibus saluiis anchoram sustulerunt. Sed quid miror? Religio divitias peperit, et filia devoravit matrem. Verum quiniam hoc loco rationes et rerum causas quaerimus, rem de qua agimus argumentis quibusdam probare conabimur. Primum ab antiqua consuetudine et exemplo maiorum ducitur, qui semper id curae habuerunt religionis, ut sacra facientibus omnia necessaria suppeditarint, imo certas easdemque non minimas reipublicae partes concesserint; sic olim Aegyptii, ut Trismegistus, sic Lacedaemonii, ut Diogenes Laertius, sic Romani, ut Titus Livius, sic omnes ac singulae pene gentes, ut universi historici scribunt, fecisse dicuntur. Secundum argumentum a proprio et praemio virtutis petitur, nimirum quod maxime studiosis virtutis amplissima bona fortunae debeantur: sed sacra facientes maxime sunt studiosi virtutis, aut saltem esse debent: ergo sacra facientibus amplissima fortunae bona debentur. Propositio est Aristotelis in Ethicorum primo, ubi probat opes, honores, caeteraque fortunae bona bonis animi subiici et famulari, eademque solum in signum virtutis ac pietatis attribtui debere. Assumptio nota est. Nam sacerdotes a turba populi ideo selecti et segregati sunt ut nullo rerum caducarum visco capti, nulla turpitudinis pice coinquinati, liberius sanctiusque Deo pro se et aliis subservirent. Tertium argumentum quo utar est a comparatione minoris ad maius, quippe si milites, artifices, agricolae, qui gladio, malleo, ligone suum opus agunt, partem civitatis vendicent, quanto magis sacerdotes, qui tantum res sacras tractant, externis rebus ad contemplationis quietem datis circumfluerent? Praeterea, quoniam Deus est dator bonorum omnium quae homini in usum vitae conceduntur, esset quidem homo (ut ait Pythagoras)
omnium animantium ingratissimus si nihil Deo reddere conaretur. At Deus his rebus per suos ministros ad augendam pietatem, ad inopiam sublevandam, aliaque sexcenta bona promovenda utitur. Consentaneum ergo est ut, si Deo grati esse velimus, Dei ministris partem civitatis non negemus. Aliud hic argumentum a divino testimonio hauriri potest, ubi praecipit ac praescribit Deus ut filii Israel Levitis de possessionibus suis multa concederent.
Postremo a fine civitatis sic ratiocinari licet, quod vere beata respublica esse non posset, si tales in ea viri honorifice non tractentur, qui cives a caducis ad aeterna, ab humanis ad divina, ab undis lapsurae voluptatis ad portum sempiternae salutis pertrahant.
4. Sed video orationem hanc meam in immensum fluere, ad alteram ergo iam quaestionem venio, quae est, an solum iniuria, damnum et caedes sub iudicium cadant? Rem verbo peragam. Omnia flagitiosa ad iudicem delata sunt aut voluntaria aut non voluntaria. Ila sunt vel simpliciter et omnino talia, ut furtum facere, adulterari, vel mixta, ut metu maioris mali conscientiam perstringere. Haec nempe non voluntaria iterum in violenta et invita a philosopho quinto Ethicorum partita sunt; quorum alia aperta, alia clandestina dicuntur. Sed ista omnia sub his tribus continentur: ergo omnia quae in iudicium cadunt ad haec tria capita revocantur. Animadvertendum ergo est quod hoc loco capita scelerum in genere, non ipsa scelera in specie demonstremus. Nam si voluntaria sint, iniuriam; si non voluntaria, damnum aut caedem denotant. Praeterea omnia scelera civitatis respiciunt aut contumeliam civium, quae ad iniuriam, aut dispendium rerum, quae ad damnum, aut nocumentum personarum, quae ad caedem referuntur. Sapienter ergo Hippodamus tria in civitate tribunalia statuit in quibus distincte omnes lites et controversiae civium definiantur.
5. Sed ad tertiam festino quaestionem, quae est, an summum debeat esse in civitate tribunal ad quod a caeteris fiat appelatio? Inter multa quae praeclare ab Hippodamo hoc loco docentur, illud mihi quidem inprimis videtur utile, quod in recte administrata civitate unum summum erexerit tribuna, ad quod ut ad sacram anchoram et asylum a corruptis, indoctis, maleve affectis iudicibus confugiamus. In hoc tribunali gravissimos, iustissimos, prudentissimosque senes collocavit, qui ad sedem sine pompa, ad causam sine fraude, ad sententiam sine motu et ardore animi accederent. Nam quatuor (ut docent philosophi) illustre iudicium reddunt, gravitas iudicis, authoritas legis, experientia litis, constantia mentis; gravitas iudicis, quia aliter suspicio levitatis nocet; authoritas legis, quia aliter suspicio corruptionis nocet; experientia litis, ne ignorantia laedat; constantia mentis, ut non affectio sed sola iustitia in iudicio vincat. Caeterum quid ago? De summo tribunali hoc loco agitur. Credo equidem neminem repugnaturum sententiae Hippodami; at si repugnes, sic tecum a loco proportionis disputo. Sicut in regno est una persona simpliciter superior reliquis, ita consentaneum est ut sit unum tribunal quod tantae authoritati adaequetur: sed est in regno una persona simpliciter superior reliquis, ita consentaneum est ut sit unum tribunal quod summam maiestatem habeat. Quod negas in hac demonstratione? Si maiorem, vide quid agas. Nam aureum sceptrum regibus, id est, summam potestatem negas: quippe dic mihi quomodo rex inter iudices summus dicatur, si amplissimum hon habeat forum in quo corruptas sententias aliorum iudicum aut revocet aut moderetur? Praeterea ab incommodis quae sequuntur in civitate deficientia hac curia sic etiam arguo. Omnia damna omnesque iniuriae a quocunque illatae resarciri debent in recte administrata civitate, sed hoc fieri non potest sine summo tribunali: ergo necesse est ut summum tribunal in quavis recte administrata civitate detur. Assumptionem probo, quia subditi damna et iniurias a principibus viris, imo saepe ab ipsis regibus patiuntur; quae quidem tolli non possunt, si summa curia non detur in qua civitatis vocem reges sua sponte audiant, nec non legibus (quas ipsi tulerint) reverentur obediant. Argumentum a lege divina haustum hoc loco non urgeo, quamvis expressis verbis id probat quod nunc defenditur. Sic enim dominus ad Moysen loquitur, provideas de plebe viros prudentes et timentes Dominum, in quibus est veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunal et centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum omni tempore; quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et minora iudicabunt.
Huc etiam illud spectat, quod Paulus a Festo iudice ad Caesarem appellaverit.
Porro quid respondes ad illud argumentum, quod hoc modo a comparatis ducitur? In homine (qui parva est quasi civitas et minor mundus) aliud est forum mentis quod inferius, aliud conscientiae quod superius dicitur: in illo ratio, at cum affectu, in hoc sola iustitia moderatrix sedet; ab illo si affectus laedat fit appellatio, ab hoc vero nunquam. His positis et concessis sequitur quod in magna civitate par tribunalium et iudiciorum ratio haberi debeat. Exempla optimarum rerumpublicarum hoc ipsum usu et lege comprobantium non adfero. Illud postremo in loco quasi in suppetiis habeo, nihil in florenti republica desiderari debere quod civitatem honorificam reddat:
sed augustissimum principum tribunal civitatem honorificam reddit: ergo augistissimum principum tribunal desiderari non debet. Maior constat. Minor probatur, quia nihil augustius, nihil honorificentius in civitate habetur quam ut Caesar maiestate summus, lex quasi loquens et ius animatum fiat.
6. Quarta iam quaestio suo ordine et loco sequitur, quae est, an in iusto bello morientium filii sint publicis alendi sumptibus? Hanc legem Hippodami Athenienses olim,
Macedones, Lacedaemonii, aliaeque antiquissimae gentes religiose coluerunt, quorum vestigia in hac re utinam sequeremur. Tunc sane tot errones, tot multilati, tot miseri et mendici a Marte in crucem non tollerentur. Sed, quod deplorandum est, consenuit hic usus, tenerrimaque haec cura militum extincta iacet. Verum cum hoc loco non quid fiat, sed quid fierei debeat perscrutemur, paucis hic argumentis rem necessariam esse in beata civitate suademus, ut illorum filii qui in praelio pro civitate cadunt civitatis sumptibus alantur. Mors bellica (ut docet Aristotles) est obiectum fortudinis. Quid ita? Non ut morientes in bello palmam amittant, sed ut perenne nomen in postris retineant. At qui hoc fieri potest, si fortium liberi miseriam sentiant? Si Hectoris et Achillis filii mendici fiant? Praeterea cum patria morte suorum civium pro se bellantium vivat, ingrata profecto esset si occisorum filios inopia perire sinat. Quare si civitas grata esse aut videri velit, necesse est ut propugnatorum suorum liberos miseria premi non patiatur. Adhuc duplici animo et duplicatis (ut aiunt) viribus aggrediuntur hostem, qui hoc dilemmate in militiam veniunt. “Esto, si vivamus, patria nos colet, si moriamur familiam alet. Pugnemus ergo fortiter, alacriter irruamus in hostem: nam honor vitam, posterorum amor nostram pacem conservat, hostem pellit.” Quis ergo hanc legem Hippodami non approbandam censet?
7. Accedo nunc tandem ad ultimam thesin istius capitis, quae est, an lege meliori inventa prior sit abroganda? In aliud tempus magis proprium (ut in calce huius tractationis docet philosophus) reservari debet haec quaestio; veruntamen quoniam ultra citroque hic adducuntur argumenta, abs re non erit sigillum tabulae imprimere et sententiae Aristotelis interpretationem adhibere. Lex secundum philosophos triplex est, divina, humana, naturalis. Divina est aeterna et incommutabilis ratio, qua Deus omnium author omnia et singula ad bona secundum providentiam suam ac voluntatem dirigit, disponit, moderatur. Naturalis vero est quaedam huius divinae legis participatio, quae ordine ad bonum naturae tendit, quaeque aliter ac est assuescere non potest. Humana denique est rationis ordinatio ad bonum commune ab eo qui curam civitats habet edita et promulgata. Huius conditiones sunt ut sit iusta, possibilis, secundum naturam et consuetudinem patriae, loco ac tempori conveniens, necessaria, utilis, aperta, non privato commodo sed totius civitatis usu bonoque praescripta. De hac non de illis hoc loco ab Aristotle disputatur, nam illae fixae, firmae, et immutabiles manent, quippe Dei voluntas est causa prima. Ancilla Dei nempe natura, vires secundae dedit, at Deus non mutatur, neque natura fallitur. Homo vero, qui tertiam finxit, errat saepe, cui mens caeca, ratio infirma, voluntas anceps et semper incerta fuit. Lex ergo humana quodammodo mutari et non mutari potest: mutari, si magna mutandi urgeat necessitas, non mutari si ex mutatione seditionis tempestas sequatur. Quod mutari possit sic primum a causa probo. Principium legis humanae est mutabile: ergo lex ipsa mutari potest. Antecedens constat, quia voluntas hominis est causa legis, at voluntas hominis anceps et infirma est. 2. A simili hoc ipsum probatur, quia, ut fit in artibus ita in legibus fieri potest: sed in artibus mutatio saepe est necessaria, utpote in medicina et gymnastica: ergo mutare leges aliquando licet. Minor probatur in textu exemplo stultissimarum legum de gestandis gladiis et emendis uxoribus, quae a maioribus antiquitus tradebantur. Stultum enim esset (ut hic docetur) primorum hominum nunc leges admittere, cum illi quasi terrae filii nullum rerum usum, nullam experentiam habentes easdem insulse condiderunt.
His addo rationem unam a necessario, quod mutatio morum sit causa mutandi legum: sed saepe mores civitatis mutantur: ergo etiam et leges mutari possunt. At dicet hic aliquis quod Aristoteles in calce istius capite contrarium doceat, nec non aliquibus ex istis argumentis respondeat. Huic dico quod philosophus non omnino et absolute leges immutabiles esse contendat, sed hoc vult ut rarissime et non nisi maximis iustissimisque de causis legum mutatio fiat. Ratio est, quia leges humanes causam a principe et robur a consuetudine habent: at frequens mutatio legum et principem contemni et instituta civitatis violari facit. Sequitur ergo quod legum alteratio rarissima esse debeat. Quare, etsi praescribat ratio ut melioribus inventis antiquores e tabulis civitatis dispungantur, si tamen consensus populi in hac re non sit, cicatricem potius ferendam esse docemus quam novum et lethale vulnus faciendum. Nam quamvis posteriora cogitata hominum meliora sint prioribus, non tamen sunt illa statim ac temere admittenda. Nam ut consuetudo veterum facile non amittitur, ita usus novarum rerum haud facile approbatur. Imo plena periculis, plena procellis est omnis rerum in civitate commutatio. Si ergo meliore lege inventa veterem discupias abradere, caute, sensim, ac prudenter te geras. Nam, ut in corpore victus mutatio morbum, si sit subitanea, ita in civitate legis mutatio malum, si sit inconsiderata, gignit.
DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An sacra facientibus aliqua pars reipublicae debeatur?
|
Partem reipublicae deberi sacra facientibus probant: |
|
8. OPPOSITIO Sacerdotes non sunt partes civitatis: ergo partem civitatis possidere non debent. Antecedens probatur, quia illorum vita in sola contemplatione consistit, at civitas ex illis solum constat qui in actione versantur: hinc cives politici non theorici dicuntur. Argumentum tenet, quia possessiones civitatis solum civibus debentur.
RESPONSIO Quamvis apud Iudaeos lege divina quaedam civitates ac possessiones destinatae fuerint in usum perpetuum Levitarum, quas illorum filii iure haereditario vendicarunt, mutata tamen nunc forma civitatis non haereditates et patrimonia, sed satis amplas facultates et beneficia illis deberi existimamus, et sic deberi ut iure civitatis tanquam sua sine ulla lite et molestia teneant. Nam quod semel est consecratum Deo, in humanum usum converti non debet. Respondeo igitur, quamvis non sint in omni foro politico cives, sunt tamen secundum philosophiam meliores civibus, nec non partem civitatis merentur, quoniam in arce pietatis excubias pro civitate agunt.
OPPOSITIO Vera rerum divinarum contemplatio, rerumque humanarum possessio inter se opponuntur: ergo sacerdotes rerum divinarum contemplationi astricti rerum humanarum possessioni mancipari non debent. Antecedens probatur, quia contemplatio perpetuam quietem quaerit, at res sollicita est rerum possessio, multumque animum humanum distrahit ac perturbat.
RESPONSIO Possessio et contemplatio simpliciter non opponuntur, cura tamen possessionis quieti contemplationis opponitur. Alio ergo modo theorici, alio modo politici possessiones tenent: illi ne sint supra modum solliciti circa res quae mundi sunt, hi vero ut rerum acervis collectis, suis posteris benefici et gratiosi fiant; illi ut sine cura sibi debitis, hii ut sudore et industria comparatis gaudeant.
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An iniuria, damnum, cades tantum sub iudicium cadant?
9. OPPOSITIO Plurima sunt vitia morum quae sub his non continentur: ergo inepta est haec flagitiorum distributio. Antecedens probatur ab inductione timoris et audaciae quae fortitudini, prodigalitatis et avaritiae quae liberaliti, aliorumque extremorum quae aliis mediis opponuntur, quippe istorum nullum contumelia, damnum, aut homicidium dici potest.
RESPONSIO In vitiis morum considerantur duo, habitus et actus: habitus depravationem voluntatis respicit, actus sententiam iudicis requirit. Qquoad habitum sub haec tria tribunalia vitia morum non cadunt, at quoad actum cadunt. Exempli causa, actus avaritiae cum iniuria, actus prodigalitatis cum dispendio coniungitur.
OPPOSITIO Crassa ignorantia peccatum esse definitur: sed crassa ignorantia nec iniuria, nec damnum, nec caedes dicitur: ergo est aliquod civile peccatum quod sub his non continetur.
RESPONSIO Crassa ignorantia consideratur bifariam, aut absolute in se, et sic proprie sub his non comprehenditur, aut comparate respectu sceleris quod per ignorantiam commititur, et sic continetur.
DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An summum debeat esse tribunal ad quod fiat appellatio?
|
Quod summum debeat esse in civitate tribunal, ad quod fiat appellatio, probant: |
|
10. OPPOSITIO Quicquid est causa contemptus non debet admitti in civitate: sed summum tribunal est causa contemptus: ergo admitti non debet in civitate. Maior constat. Minor probatur, quia hoc cognito quod liceat appellare, inferiores iudices contemptui erunt.
RESPONSIO Appellatio in quavis causa licita non est, sed cum iniqua censura innocentem premat: non est ergo causa contemptus sed timoris, non contentionis sed quietis. Nam hoc asylum his solum patet qui gravamine iudicum vulnerantur.
OPPOSITIO Contingit saepe ut reges iniurias damnaque inferant subditis, at constituto summo tribunali a regibus ad illud fieri non potest appellatio: ergo frustra in salutem civium istiusmodi constituitur. Maior patet. Minor confirmatur, quia reges sunt soluti legibus, neque alium in regno iudicem aut moderatorem habent, sunt enim ipsi summi.
RESPONSIO Si subditi furentius a rege iniuriis aut damnis vulnerentur, possunt ad hanc curiam appellare. Nam quamvis teneatur hoc forum authoritate regis, imperium tamen introducitur pro utilitate communitatis: reges enim iurati sunt in salutem, non in perniciem suorum civium.
DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An filii mortuorum in bello publico sumptibus civitatis sunt alendi?
|
Filii occumbentium in bello pro patria sunt publico aerario alendi, ne: |
|
11. OPPOSITIO Est cuivis officium pugnare et mori pro patria: ergo ex merito nemo tantum beneficium vendicare debet. Antecedens patet, quia patria est communis parens omnium. Minor probatur, quia pugnare aut mori pro patria non meritum sed debitum haberi debet.
RESPONSIO Bifariam huic argumento respondetur, vel quod patria non meritum pugnantis sed magnificentiam et honorem civitatis respiciat, vel quod pereuntes in bello hoc ipsum merantur. Nam si civitas vitam,
quae est maximum beneficium naturae, restituere non potest, aequitas postulat ut superstiti familiae grata esse videatur. Praeterea cum meritum non a facto (quod finitur tempore) sed a voluntate dependet, cumque voluntas unius civis infinita sit in conservanda patria, curam posteritatis non tam ex favore quam ex merito exigi et requiri posse existimamus.
OPPOSITIO Nihil fieri debet in civitate quod periculum et damnum civitati adfert: sed liberos occumbentium in bello alere periculum et damnum civitati adfert: ergo fieri non debet. Minor probatur, quia spe tanti beneficii istorum filii otiosi erunt, nec non in iis alendis (si illorum turba sit infinitior) opes civitatis exhaurientur.
RESPONSIO Civitas nec ingrata est nec improvida, sic ergo istis confert beneficium, ut omne fugiat et declinet periculum. Non enim hoc praemium proponit ut sine omni studio ac cura vivatur, sed ut secundum ordinem et leges viventes parentum vestigia imitemur.
DISTINCTIO QUINTAE QUAESTIONIS|
An meliore lege inventa prior sit abroganda?
|
Legum aliae: |
|
12. OPPOSITIO Aristoteles defendit leges non esse mutandas, ergo male hic defenditur contrarium.
RESPONSIO Non defendit omnino leges non esse mutandas, sed rem admodum periculosam esse ostendit veteres leges antiquari, earumque loco novas substituere. Si ergo mala quae eveniunt ex antiqua lege non sunt longe maxima, non statim tollenda est, ne innovatio tumultum concitet.
OPPOSITIO Maiores olim multas leges admodum absurdas et barbaricas condiderunt, quas mutare necessario cogimur: ergo non est periculosum veteres leges abrogare. Antecedens est Aristotelis in textu.
RESPONSIO
Concedimus absurdas leges et barbaricas esse quidem extirpandas, sed paulatim idque cum consensu populi. Nam aliter plus noceret mala plebis consuetudo quam bonae legis recens commutatio.
DUBIUM CAPITIS
An melius sit viva voce quam scripta tabula iudicem in foro sententiam ferre?
13. Nimis suspiciosus vel potius superstitiosus es, Hippodame, qui Soloni et Lycurgo vocem et linguam negas. Aristides in foro non corrumpitur, Scaevola in iudicio affectibus non vincitur. Melius est ergo viva voce ad terrorem iudicis, quam scripta tabula ob timorem corruptionis, sententiam in senatu aut tribunali ferri. Scrutinium hoc tuum suspicionem, calculis sententiam ferre seditionem alit. Veritas nuda est, aperte iustitia loquitu. Lex voce non caret, cur ergo legis interpretem silere in tribunali iubes? Sed punctis ago. Viva vox iudicis maiorem timorem incutit quam tabula conscripta: ergo in foro melius est viva voce sententiam ferre. Praeterea veritas angulos non quaerit, cur ergo aequitas (veritatis comes) incertos calculos postularet? Porro iudex est publica persona civitatis, tribunal in quo sedet est oraculum iustitiae, lex norma est et moderatrix curiae: sed haec omnia iudicis sanctam et solemnem requirunt vocem: non ergo sub pallio et silentio in senatu aut foro agerentur. Postremo tabula occulta incertum potius arbitrum quam certum ac definitum iudicium facit, sequitur ergo celebrem vocem iudicis in definiendis litibus civitatis necessario requiri. Omitto hic usum omnium recte administratarum civitatum, quae hanc laudabilem semper tenuerunt consuetudinem, ut palam, non occulte, iudices sententias loquerentur.
<DISTINCTIO>
|
Melius viva voce quam scripta tabula sententia in iudicio fertur, propter: |
|
Quae omnia non in tenebris sed in luce hominum iudicia tractari postulant. |
14. OPPOSITIO Scriptis sententiam ferre ob duas causas videtur esse melius, et quia maiorem iniicit metum iudicibus ne inique iudicantes ignominia apud posteros laborent, et quia scripta tabula maiorem deliberationem quam vox viva habet: sequitur ergo quod melius sit per scriptam tabulam quam per vocem in iudiciis sententiam tradere.
RESPONSIO Causae hae duae pondus ac momentum rationum quae modo adductae sunt haud labefactant. Nam ad reverentiam legis plus metus populi quam iudicis requiritur. Praeterea nescio an maius odium vox iniqua quam tabula iniusta concitet. Postremo negamus maiorem deliberationem ad scriptam tabulam quam ad vivam vocem requiri, cum deliberatio sit multorum de rebus incertis consultantium, quam Hippodamus iudicibus pernegavit.
OPPOSITIO Res maiores civitatis scrutino et tabulis aguntur, ut electiones magistratuum in multis locis: ergo absurdum non est iudicium eodem modo ferri.
RESPONSIO Iudicii et electionis non est par ratio . Nam in iudicio vocem unius iudicis, in electione vocem civitatis audire oportet. Cum ergo multitudo confuse loquitur, distincte unus, melius est ut electio scriptis ad vitandam confusionem fiat; iudicium vero quod ab uno aut saltem paucis dependet multo melius aperte quam occulte, voce quam scripto, traditur.
![]()
Caput vij An servi indulgentius vel asperius in civitate tractari debeant?
An tutiusdivites quam pauperes in magistratum eligantur?
An ad reddendam officii rationem impelli debeat magistratus?
An aliquis cogi possit ad magistratum?
ICTORIA in paucos animatus philosophorum Hector in turbam confidentius irruit. Non diutius in Socratem et Platonem, non amplius in Phaleam et Hippodamum, sed his devictis in magnas civitates intonat. Lacedaemonem, Cretam, Carthaginem, aliasque gentes nonnullas a pace ad bellum, a maenibus ad arma urget. Et quoniam Lacedaemonii omnium et sapientia et fortitudine amplissimi habebantur, cum illis in prima acie confligere et concertare gestit. Illos ergo alta voce in Martem evocat, illorum civitatem multis maculis dedecorat et aspergit, illorum leges ineptas, ordines perversos, magistratus iniustos, mores dissolutos, iniquas consuetudines, totam denique administrandi formam inconsideratam esse concludi. Haec omnia tam perspicua ac dilucida sunt in textu ut radios soli videamur addere, si longiore verborum gyro uteremur. Ad certa ergo capita omnia in hoc certamine comprehensa deducemus, propositasque quaestiones ut ordine occurrunt fusius paulo pertractabimus. Summatim in hoc tractatu decem reprehendit Aristoteles, servitium Lacedaemoniorum, licentiam vitae, divisionem rerum, magistratum, senatoriam dignitatem, regnum, convivia, praefecturam navium, syntaxim legum, aerarii inopiam.
2. Postquam igitur in fronte istius refutationis duo proposuerit, alterum ut in examinanda administratione aliarum civitatum sedulo quaeramus quis sit optime legibus constitutum, alterum quid moribus observatum, ad illud accedit quod nunc tractamus, an servi indulgentius an asperius in civitate tractari debeant. Conclusio haec prima sic se habet. Inutile est servos in republica constituere, et legem qua ad obediendum instigentur negligere: sed sic suos servos habuerunt Lacedaemonii: ergo iure in hoc reprehendi debent. Maior probantur, quia deficiente lege qua coerceantur, proclives servi ad seditionem fiunt, nec non facile adversis casibus civitatis insidiantes imminent. Minor constat ab exemplis Elotarum, qui in ipsos Lacedaemonios, et Penestrarum, qui in Thessalos saepissime conspirarunt.
Nam si finitimi sint infesti (ut Lacedaemoniis Argivi, Messenii, Arcades, ut Thessalis Achivi, Perraebi, Magnesii fuerunt), facillime alliciuntur servi in suos dominos perniciem machinari, suasque dextras in patriam hostibus porrigere. Nam ut liberale ingenium libertatem, itaa servile licentiam quaerit. Epiphonema ergo illud verissimum est quo utitur philosophus, nempe quod magni negotii sit legem qua servos in officio contineas invenire; nam si cum eis clementius agas, petulanter et dissolute vivunt; sie vero asperius, in dominos crudeles insidias moliuntur; Caeterum graviore iugo potius premi quam rude (ut aiunt) donari
(mea quidem opinione) debent. Hoc autem probo a natura servitutis, a simili, ab exemplo, ab usu politicorum principum, ab inutili vel potius periculo si hoc non fiat. A natura servitutis, quae requirit ut servi dominorum potestati ac imperio subiiciantur, quod quidem commode fieri non potest si ferrum severitatis aliquando non sentiant, imo si Draconis legem sanguine conscriptam perpetuo non reformident. Verum certe est illud, familiaritas contemptum, severitas reverentiam parit. A simili, quia ut ferae edomari non possunt si verbera non timeant, ita servi contumaces efficiuntur, si iugum non ferant. Ab exemplo nempe Scytharum, qui diutius absentes reversi tandem rebelles suos servos invenerunt, quos demum non verbis sed verberibus, non gladiis sed virgis superasse dicuntur. Ab usu politicorum principum, qui legibus olim statuerunt ut servi metu potius quam lenitate ad officium cogerentur. Sic olim Romani Caesares barbaricas gentes, sic olim Britanni principes vicinas nationes, sic olim sapientes proceres dociles ad seditionem servos diutissime in officio tenuerunt. A periculo, quia sine fraenis perversa natura servi in audaciam, audacia in seditionem, seditio in interitum civitatis tendet. Sapienter ille,
Asperius misero nihil est cum surgit in altum.
Da vela furiosis fluctibus, mirum est si non subsidat navis; civitatis tuta non est in qua mancipia regnant: servos ergo ut servos tractare oportet, non ut laxatis habenis insolescant, sed ut retractis offociose et moderate vivant.
3. Secunda conclusio istius capitis est in qua legislator Lacedaemoniorum carpitur quod nulla lage faeminas ad decorum vitae ac castitatem in ea civitate astrinxerit. Faeminae enim Lacedaemoniorum ad omne intemperantiae ac libidinis genus solutae ac effusae fuerunt. Nam, ut refert Trogus Pompeius,
cum decem continuos annos in obsidione Messeniae
(ob suas virgines in Messeniorum convivio stupratas) a suis laribus et focis abfuerunt Lacedaemonii, illorum faeminae tam turpiter, tam libidinose vixerunt, ut mirum non sit si Lycrugus, quasi desperans de illarum candore et honestate, nullam omnino legem de illis tuleri. Sed inconsiderate hoc factum fuisse probat philosophus, idque hac ratione. In qua civitate multitudo faeminarum male se habet, ea pro dimidia parte est male instituta: at Lacedaemone multitudo faeminarum male se habet: Lacedaemon ergo pro dimidia parte est mala instituta. Propositionem experientia docet, quia aperta hac faenestra Veneris Martes inermes et nudi fiunt, furentius enim armati ad concubitum cum Venere quam ad conflictum et certamen cum hoste rapiuntur.
Praeterea hinc avidius quaeruntur divitiae, non ut melius vivatur, sed ut quisque Venere potiatur sua. Sed quid hic Lacedaemonem accuso? O utinam aliae urbes ac civitates hoc dulci veneno non caperentur! Diana in silvis vivit, Minerva secessum quaerit; at Laides in altis turribus Corinthi locatae
splendent. Demosthenes Athaenas deserit ut istam Laidam, Antonius Romam ut Cleopatram cerneret; ille tanti emere paentitentiam noluit, hic misero amore desperavit. Quid dicam? Mollities huius sexus est refraenanda, nam aliter canities civitatis sequitur. At dices, tam mollis columba cervicem iugo non submitteret. Gratiosus eris qui faeminam bile carere doces, sed fabula haec est. Ad tertiam nunc conclusionem venio, quae est de inaequali ac dispari divisione rerum. Nam inter Lacedaemonios alii rem familiarem amplissem, alii angustissimam lege possiderunt, unde contigit ut civitas in paucorum redacta potestatem miserius viveret. Nam etsi legislator
patrimonia prohibuit vendere, erravit tamen in eo, quod donare et testamento relinquere cuique in civitate legibus permiserit. Hinc inquit est agrorum et possessionum translatio, hinc pauperum oppressio, hinc faeminarum licentia et dissolutio morum. Sed apertus Aristotles. Ad quartum ergo quod redarguitur festinat oratio. Hoc loco de ephoria, id est de imperio epheborum disputat philosophus, idemque reprehendit quod de plebe isti magistratus crearentur. Ratio sic se habet. Id fieri non debet in civitate quod periculosum est reipublicae: sed est periculosum ephoros aut magistratus de plebe eligere: ergo fieri non debet. Assumptio bifariam in textu probatur, et quia pauperes quaestui habebunt civitatem, et quia verendum est ne ruentes ad gubernacula reipublicae ex aristocratia democratiam facunt.
4. Sed attende hic, studiose lector, nam in hac conclusione secunda continetur quaestio, an tutius divites quam pauperes in magistratum sint elegendi. “Quid? An paupertas tibi causa, Aristoteles, cur Fabritio,
cur Aristidi negetur magistratus? An solum deorum filios in regiam solis admittendos putas? An caecam fortunam potius quam virtutem authoritate praelucere velis? An verum honorem in divitiis solum nunc ponis? Sed quid ago? Video quid doceas: non vis (ut opinor) pauperes omnino a magistratu excludi (nam alibi contrarium doces), sed hoc velis (ni fallor) potius divites quam pauperes in magistratum assumendos. Si hoc dicas, rationes quaero.” Hoc dico, idque quatuor argumentis probo. Primum, quia probabile est divites pecuniis aut affectibus minus circumagi posse quam pauperes. Secundum, quia divites plerumque maiorem rerum experentiam habent. Tertium, quia splendidius ac honorificentius in civitate se gerunt. Postremo, quia opibus affluentes multo liberalius ac magnificentius vivunt. Haec dico non quod existimem omnem aditum ad magistratum honestae paupertati intercludi debere, sed quod ex praescripto prudentiae in recte instituta politia longe consultius sit globum civitatis divitibus honestis quam pauperibus tametsi bonis committere: non enim in contemplatione solum virtutis, sed etiam in actione quae divitias postulat administratio civitatis constat. Quintum quod reprehendit Aristoteles est senatus Lacedaemoniorum, in quo quinque vitia et errata notat. Primum est quod senatores apud illos perpetui sunt. Secundum quod nulla ab eis muneris ratio reposcitur. Tertium quod legislatori etiam suspecti habentur. Quartum quod eorum electio delectum pene puerili exercetur. Quintum quod cuivis liceret petere ac ambire magistratum.
5. Ex his quaedam natae motaeque sunt quaestiones quae nunc breviter a nobis suo loco et ordine discutientur. Prima est an a magistratibus ratio muneris
exigi et postulari debeat. Exigi debere affirmo, idque ab oppositis, a maiore, a simili, a proportione et fine probo. Ab oppositis, quia, hoc dato quod nunquam ad rationem officii redendam impellantur magistratus, metus erit ne fontes civitatis, exhaustis aerarii opibus, exarescant, et ne ipsi magistratus muneribus acceptis ab officio, prudentia, rectoque iudicio deflectant. A maiore, quia si reges ac consulares viri leges quas ipsi
tulerint ferre cogantur cum damnum aut iniuriam suis civibus intulerint, quanto magis inferiores magistratus ad rationem officii reddendam in bene gubernata civitate cogerentur! A simili, quia ut minores potentiae ac facultates animi iudicio rationis debent subscribere eidemque rationem suorum actuum reddere, si non sint rebelles ac contumaces, ita inferiores magistratus, qui sunt veluti potentiae unius animi, rationem suorum munerum summis in potestate viris reddere tenentur, si non sint corrupti et seditiosi cives. A proportione, quoniam hoc positio quod civiles magistratus et honores sint quaedam veluti stellae praelucentes aliis, consentaneum est (si non luceant) ut radiis decisis in curiam vocentur Iovis. Accusentur incuriae, et si immane etiam sit scelus, condemnentur. Ratio est, quia privilegium meretur amittere quam
concessa sibi abutitur potestate. Caeterum qui fieri haec possunt, si ad rationem officii reddendam non impellantur magistratus? Postremo a fine, quia sic observabitur ordo in ambiendo magistratu, nec non penitus tolletur ambitionis fomes et contentio. Nam cum hoc semel cives intelligunt se rationem dignitatis reddituros, non tam amore amplitudinis imflammantur ad petendum magistratum, quam timore reddendae rationis, ne male se gerant in officio, deterrentur. Postremum quod in senatu Lacedaemoniorum reprehenditur erratum est, quod illi magistratus suos quasi venales omnibus proposuerint, cum potius (ut hic docet) bonos viros sine omni ambitione ad magistratum gerendum compulissent.
6. Hinc ultima, quam in hoc capite tractamus, enascitur dubitatio, nempe an aliquis cogi possit ad magistratum? Sapienter tu quidem, Aristoteles, bonis viris consulis, sapientius civitati: nam quam beata erit illa tandem administratio republicae in qua ad subsellia dignitatis trahantur boni viri? Nunc temporum (Deus bone) quod Clodii ad tribunal, quot Catilinae ad consulatum, quod Sardanapali ad imperium ubique gentium rapiuntur?
Boni viri ad magistratum ais? Ad pistrinum diceres.
Nam,
Qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
Boni viri sunt simplices, imo plerique stulti, rudes et ignari rerum. In arce civitatis politici esse debent, quibus (ut ait Machiavellus)
optandum est ut potius boni videantur quam ut sint. Sed in eo quod fieri oporteret, consilium recte philosophantium non male viventium sequar. Bonos ergo viros ad capessendum magistratum cogi debere puto. Hoc postulant dignitas virtutis, utilitas civitatis, quae beata tum est cum viri boni regnent, salus civium, qui bonorum exemplo meliores facti, iustorum imperio facile obsequuntur constitutio legum, quae bonis semper virtutis insignia concedi iubent. Si dicas haec recte probare bonos quidem ad magistratum elegendos, non tamen impellendos esse, respondeo suadere non solum ut eligantur, sed etiam, si nimis difficiles ac verecundi sint, vi legis acrius extimulentur. Nam, ut natura iubente pars una discrimen subire cogitur potius quam totum pereat, ita iustitia requirit ut boni, qui sunt partes civitatis, periculosum magistratum gerant potius quam respublica ullum naufragium sentiat. Reliqua quae in reprehensionem cadunt sunt regnum, convivia, praefectura navium, syntaxis legum, aerarii inopia. Regnum, quia reges Lacedaemoniorum ex Heraclidarum genere iure haereditario imperabant.
Aristoteli autem consultius videtur regem ex rebus gestis animique dotibus aestimari. Convivia reprehendit, quia symbolum in illis dare non minus pauperes quam divites cogebantur. Praefecturam navium arguit, quia nauarchus, id est praefectus classis, non aliter quam tyrannus perpetuus extitit.
Syntaxin legum in suspicionem trahit, quia Lacedaemon omnes suas leges ad bellicam laudem ac virtutem retulit, quasi aliae virtutes praeter fortitudinem non floruissent. Inopiam denique aerarii vituperat, quia publica deficiente pecunia necesse est ut ipsa respublica (tametsi agris sit opulenta) hostis invasionibus conquassetur.
DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An servi indulgentius vel asperius tractari debeant?
|
Servi legibus severioribus sunt coercendi, propter: |
|
7. OPPOSITIO Imperium illud infirmius est quod vi fit quam quod amicitia iungitur: ergo imperium in servos clementius ac levius esse debet. Antecedens probatur, quia benignitate et clementia nobis devinciuntur homines.
RESPONSIO Disciplina in servum non arguit saevitiae aut crudelitatis dominium; severitas cum lenitate, disciplina cum clementia in herili imperio una coniungi et copulari possunt. Hoc tamen volumus, melius severitatis ferro servos quam nimia indulgentia gubernari.
OPPOSITIO Homo ab humanitate dicitur: ergo magis ad humanitatem quam severitatem tenderet.
RESPONSIO Ab humanitate non discedit si rationis imperium ac praescriptum sequatur, at ratio postulat ut servi asperius ad officium stimulentur, quia aliter illorum contumax natura non vincitur.
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An tutius divites quam pauperes in magistratum eligantur?
|
Divites potius quam pauperes sunt elegendi in magistratum, quia: |
|
8. OPPOSITIO Omnis malorum occasion in republica est fugienda: sed opulentia est multorum malorum occasio: ergo est fugienda. His datis, sequitur quod potius pauperes, qui minus nocere possunt, quam divites in magistratum eligantur. Minor constat, quia divitiae superbos, seditiosos, tyrannos plerumque faciunt, usumque virtutis magis quam bona paupertas negant.
RESPONSIO Opulentia non est occasio mali, sed concupiscentia hominis, neque in gerendo magistratu tot malorum agmina opulentiam quot paupertatem sequuntur. Nam divites fortasse prodigi, at pauperes avari et tyranni fiunt. Praeterea cum vita magistratus liberalis, splendida et magnifica esse debeat, nihil absurdius est quam inopem et indigentem rerum, qui neque usum liberalitatis nec magnificentiae tenet in magistratum eligere, cum enim aliis aurem daret, sibi vix allium servat.
OPPOSITIO Divitiae nullo modo sunt anteponendae virtuti: sed hominem pauperem ac studiosum negligere, solumque divitem admittere, est divitias virtuti anteponere: ergo nullo modo hoc fieri debet.
RESPONSIO Honesta paupertas non contemnitur, imo saepe est ad gubernacula civitatis admittenda. Sed Hoc loco quaeritur an caeteris paribus potius dives quam pauper sit eligendus. Divitem concludit Aristoteles, quia is melius praemia virtutis distribuere quam egenus potest.
OPPOSITIO Optandum est ut meliores in bene instituta republica magistratum teneant: sed si bona animi spectes, pauperes plerumque divitibus sunt meliores: ergo optandum est ut potius pauperes quam divites ad magistratum pervehantur. Minor constat, quia pauperes rarius quam divites otio ac voluptatum esca capiuntur.
RESPONSIO Attendendum est quod in electione non tam bonum hominis quam bonum civitatis considerari debeat, illi ergo qui sunt simpliciter minus boni, melioribus saepe sunt praeferendi: nam in electione non tam virtus animi quam virtus officii spectari solet. Dives ergo qui magis in utilitatem reipublicae tendit meliorem locum habere debet. Nam, ut Deus aliquando gratias gratis datas minus bonis concedit in usum ecclesiae, ita viris omni numero non perfectis clavus imperii traditur in usum civitatis.
DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An ad reddendam officii rationem impelli debeat magistratus?
|
Magistratus impelli debet ad rationem officii: |
|
9. OPPOSITIO Servile est impelli, sed magistratus non est servus: ergo impelli non debet. Maior probatur, quia impelli servitutem arguit, et contemptum authoritatis parit.
RESPONSIO Aliud est lege ut magistratum, aliud est vi ut servum ad officium cogi. Magistratus est publica persona civitatis, qui civitati publicorum bonorum rationem reddere vocatus debet; nam bona publica non sunt magistratus, sed civitatis.
OPPOSITO Magistratus est moderator legis, ergo legi non subiicitur. Quo concesso, magistratus lege non cogeretur.
RESPONSIO
Est moderator legis, sed ita ut non sine lege vivat, recte ergo instituitur (ne languescat civitas) ut rationem officii reddat magistratus.
DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An aliquis cogi possit ad magistratum?
|
Cogi posse idoneum ad magistratum suadent: |
|
10. OPPOSITIO Voluntas humana cogi non potest, ergo nemo nisi volens ad magistratum cogitur.
RESPONSIO Quamvis voluntas cogi non potest simpliciter et absolute, comparate tamen potest, ut docet philosphus quinto Ethicorum, et sic hoc loco impulsio intelligitur.
OPPOSITIO Boni viri semper parati sunt reipublicae prodesse: ergo non opus est ut ad magistratum, in quo prodesse possunt civitati, impellantur.
RESPONSIO Boni viri discupiunt semper prodesse reipublicae, sed mallent esse nimis timidi quam parum prudentes in magistratu suscipiendo. Est enim res lubrica fortunae scala, et magistratus comitem invidiam habet. Quare, etsi boni viri parati sunt semper prodesse reipublicae, timide tamen et verecunde dignitates capiunt.
DUBIUM CAPITIS
An convivia publica celebrari debeant in civitate?
11. Adesdum, epulo, paucis te velim. Quo te praecipitas? “Convivia adsunt.” Bacchus et Ceres te nunc invitant. “Irrides, philosophe, dic ubi cibus.” Consiste paululum si ventrem ames. “De ventre loqueris, dapes non video.” At siste vestigium. “Ieiunus sum, ad coquos volo.” Multi sunt hodie epulones, multi qui bacchanalia vivunt, multi qui
sannio iura haereditaria credunt. Caeterum ut Epicureismum ventris accuso, ita conviviorum usum penitus non reprehendo. Imo Lacedaemonios, Cretenses, Carthaginenses laudo, qui publica convivia habuerunt:
sic voluit antiquitas, sic iussit authoritas civitatis, non negat utilitatis civium, commoditas quae inde sequitur idipsum postulat. De antiquitate quid nunc commemorem, cum omnes iam olim gentes (ut historici scribunt) magnifica festa celebrarint? De authoritate civitatis nihil dicam, quae multum splendoris et dignitatis perdit, si in eligendis magistratibus et triumphis convivia exquisita non habeat. Taedium est de utilitate quae hinc evenit moleste scribere, cum omnibus constet in conviviis publicis lites tolli, odia deponi, amicos fieri, magnificentiam et famam civitatis graphice depingi et delineari. Alias commoditates taceo, quae sunt recreatio civium, sustentatio pauperum, confirmatio legum, consultatio rerum quae fieri debent in civitate.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Convivia publica fieri debent in omni civitate propter: |
|
12. OPPOSITIO Inter pocula Bacchus saepius quam Minerva loquitur, convivia ventrem non mentem pascunt: sequitur ergo quod recte et sapienter non sint in republica instituta.
RESPONSIO Inter pocula (prudentia moderatrice) saepius Minerva quam Bacchus loquitur. Convivia authoritate publica, ordine recte instituta, magis mentem quam mensam ornant. Non enim ad crapulam et ebrietatem, sed ad concordiam et virtutem istiusmodi convivia celebrari solent.
OPPOSITIO Bona civitatis otiose istiusmodi conviviis exhauriuntur: ergo institui non debent. Antecedens probatur, quia non solum ad satietatem, sed etiam ad delicias et voluptatem celebrantur.
RESPONSIO Eo accumulantur bona civitatis ut cives iisdem perfruantur, neque otiose illa consumi, sed iuste expendi hoc modo volumus. Nam etsi in convivio sit delicatior mensa, hoc tamen non voluptatem hominis sed dignitatem civitatis respicit. Civitas enim cum sit magnifica non tam necessarium quam splendidum et decorum quaerit.
![]()
Caput viij ![]()
An nulla lege data contingat offendere?
An liceat sponte susceptum deserere magistratum?
ROXIME in aciem veniunt Cretenses cum Minoe legumlatore antiquissimo, qui littoribus suae insulae (quam incolunt) et centum urbibus (quas habent) armati, Cadmaeum certamen,
in quo ipsi cadunt, adversus Aristotelem moliuntur. Pugna brevis est sed vehemens, victoria atrox sed sine sanguine. Est enim mira vis veritatis, quae tot mendaces Cretenses
unius lancea superavit. Et mirum certe non est: nam ut lux tenebras, ita veritas legiones fugiat. Sed rem tantum agam. In limine huius certaminis in hac olim Minos rex omnium iustissimus imperavit,
l egesque salutares in ea condidit. Haec insula veluti a natura ad imperium Graeciae facta, hinc Asia, illinc Peloponneso cingitur. In hac Lycurgus relicta Charilai regis tutela diutissime commoratus, leges et mores loci secum in Spartam duxit. Hinc olim contigit, ut in textu aperte docet philosophus, quod Lacedaemoniorum respublica plerisque in rebus Cretensem aemulata fuerit. Verum, ut Cretensis respublica non pauca habuit meliora Lacedaemoniis, ita plurima minus splendida minusque expolita habuit. Ratio est, quia sicut posteriora cogitata hominum maxima ex parte prioribus sunt anteferenda, ita res antiquae minus sunt suis partibus absolutae et articulatae quam quae de novo inveniuntur. Descriptionem istam comparatio sequitur, eademque duplex, et in his quae affines et similes has duas respublicas effecerunt, et in illis quibus una ab altera discriminatur. Similes sunt primum in cultoribus agrorum, nam ut Lacedaemonii Elotas, sic Cretenses perioecos in opere rustico occupatos habuerunt. Secundo in conviviis, quae antiquitus Lacedaemonii a Cretensibus mutuati Andria, ut nunc Phiditia appellarunt. Tertio in ordine politiae, nam ut apud Lacedaemonios ephori, ita apud Cretenses cosmi principes viri ac magistratus fuerunt. Hii ab illis non munere et officio, sed solum numero differebant: nam Lacedaemonem ephori solum quinque, Cretam vero cosmi decem gubernabant. Postremo in utraque civitate omnes et singuli participes concionis fuerunt, sed penes illam nullius rei gerendae potestatis est, praeterquam earum rerum quae a senatoribus et cosmis decretae sunt.
2. Hactenus de similitudine ac proportione utriusque. Nunc vero in quibus alia alteri praestat breviter dicamus. Primum ergo consultius et sapientius Cretenses publica convivia instituerunt, quippe non oppressione civium, ut Lacedaemonii, sed publico et communi sumptu (fructibus pecorum, vectigalium et tributorum) adaucto eadem fieri et celebrari iubent. Ac ne multitudo numerosae generationis civitati officeret, tempora concubitus suis faeminis definiunt, quamvis (quod horrendum dictu est) masculos cum masculis coire ac volutare plusquam barbarice permitterent. Alterum in quo differunt est electio magistratuum, nam apud Lacedaemonios ex qualibet conditione hominum, sed apud Cretenses ex certis tantum familiis eligebantur, qui ad puppim ac gubernacula civitatis sederent. Postremo ut summatim omnia et singula comprehendam, quatuor in Cretensi republica reprehendit philosophus. Primum quod cosmi nullo iudicio ad rationem reddendam officii teneantur, alterum quod per totam vitam gerere magistratum permittantur. Tertium quod ex arbitrio, non ex praescripto legis, rempublicam administrent. Postremum quod liceret cosmis cum velint magistratu se abdicare. De ratione reddenda officii et perpetuitate magistratus paulo ante dixi, ex duobus ergo postremis duas non inutiles decerpo quaestiones, quas enodatius iam verbo sum discussurus. Prima est, an nulla lege data contingat offendere? Secunda, an liceat sponte susceptum deserere magistratum? Vanissima maximeque in eo periculosa Cretensis reipublicae constitutio fuit, quod legibus sublatis se hominum affectibus et arbitratibus manciparint. Sapienter quidem hic Aristoteles, non ex praescripto legis imperare, sed suo arbitratu magistratum gerere periculosum est. Nam, ut voluntas hominis est incerta, ita vox magistratus optime administrandi regula non habetur. Imo hoc addo, quod nulla lege data, non sit offensa, nam lex definit peccatum, et definitum severitate tollit. Hoc autem confirmo a potentia legis et ab obedientia hominis. A potentia legis, quae est, ut sit vinculum quo civis ad hoc vel illud praestandum aut fugiendum obstringuntur. Sed nulla lege data in civitate tale non est vinculum, ergo nulla lege data, civile non est peccatum. Ab obedientia hominis, quia nullus offendit nisi agat prohibitum: sed nulla lege sancita nemo agit prohibitum: ergo nulla lege sancita nemo offendit. Est enim toties offensio quoties violatur obligatio. Haec dico, non quod existimem peccatum a lege sic dependere, ut si non lex sit, non sit flagitium, cum vitium a mente non a lege fluat, sed hoc volo politice a civibus non peccari, si lex negetur quae quid sit hoc ipsum peccare demonstraret. Scio equidem vereque agnosco esse in homine legem naturae, nempe insitam rationem, a qua quicunque diverterit reus sceleris haberi debet. Exempli causa, ratio iubet ut teipsum ames, furor urget ut teipsum figas; si relicta ratione furori cedas, immane scelus perpetrasti. Quare tametsi nulla lege data non sit offensa in civitatem, quae caret lege, in Deum tamen, qui menti loquitur, et in naturam quae rationem moderatur frequenter impii ac scelerati sumus. Rectius ergo multo illae respublicae administrantur, quae a legum imperio, quam quae a regum ac imperatorum arbitrio pendent.
3. Altera quaestio, an ante tempus liceat sponte susceptum deserere magistratum? Ab eius loci in textu occasione nascitur, ubi reprehendit Aristoteles rempublicam Cretensium quod illorum cosmis liceret se magistratu abdicare, at non licet, idque sic probo. Interregnum et vacuitas magistratus permitti non debet in civitate: sed susceptum deserere magistratum est interregnum permittere: ergo susceptum deserere magistratum non liceret. Maior probatur, quia, ut homo est sine anima, ita civitas sine magistratu. Minor constat, quia abdicato magistratu civitas sine sceptro, respublica sine voce manet. Porro nulla perturbatio ordinis in republica probe instituta admitti debet: sed ex ista abdicatione magistratus sequitur perturbatio ordinis: ergo ista abdicatio esse non debet. Praeterea illud fugiendum est in civitate quod sceleris suspicionem arguit: sed abdicare se magistratu suspicionem sceleris arguit: ergo abdicare se magistratu non licebit. Postremo nihil fieri debet in civitate quod ad tumultum ac seditionem tendit: sed istiusmodo mutatio magistratus ad tumultum et seditionem tendit: ergo istiusmodo mutatio magistratus concedi non debet. Assumptio constat, quia relicta civitate sine capite, cives non aliter quam oves lupis voracibus relinquuntur. Concludo igitur infortunatam esse rempublicam in qua magistratus sine lege, miseram vero ac infaelicem in qua lex sine magistratu regnat, quippe ut sublata lege, magistratus est Lesbia quasi regula:
ita sublato magistratu lex muta et incerta dicitur.
DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An nulla lege data contingat offendere?
|
Peccare dicimur in: |
His duobus modis peccatum
commititur, tametsi lex nulla scripta adhibatur. |
4. OPPOSITIO Naturae instinctu prohibemur a scelere: ergo nulla lege in civitate data contingit offendere. Antecedens probatur, quia naturae instinctu prohibemur ne id agamus aliis quod nobismet fieri non optamus.
RESPONSIO Naturae instinctu indefinite, legis monitu distincte ac nominatim a scelere prohibemur. Natura crimina non definit, lex vero et describit et in suas species accurate distinguit. Quamobrem etsi nulla lege data in ipsam naturam discedentes a ratione peccamus, lege tamen non data civitatis tribunal non violamus.
OPPOSITIO Ante leges conditas fuerunt civitates in quibus furtum, homidicium, aliaque flagitia committebantur: ergo nulla lege data contingit offendere.
RESPONSIO Non negamus ante leges conditas fuisse civitates, labesque humanae vitae, hoc tamen argumentum non probat in civitatem, sed in ipsam naturam facinora committi et perpetrari: nam civitas legibus definit, civitas legibus configit peccata.
OPPOSITIO Prodere civitatem est in civitatem peccare, sed nulla lege data potest aliquis prodere civitatem: ergo nulla lege data potest aliquis peccare in civitatem.
RESPONSIO Civitas consideratur vel inchoate quoad naturam, vel absolute quoad legem. Prodere civitatem est quidem in civitatem peccare, sed ita ut nulla lege data quae definiret, potius contra naturam, quae hoc vetat, quam adversus civitatem, quae legem non sanxit, committi hoc facinus arbitremur.
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An liceat sponte susceptum deserere magistratum?
|
Quod non liceat susceptum magistratum pro arbitraru relinquere suadent: |
|
5. OPPOSITIO Tyrannus tenens reipublicae clavum opprimit civitatem, relinquens vero salvam et beatam reddit: ergo relinquere magistratum aliquando licet. Argumentum tenet, quia quod est simpliciter bonum id facere licet: sed tyrannum deserere susceptum magistratum est simpliciter bonum: ergo deserere susceptum magistratum licet.
RESPONSIO Si sic arguas, licet tyranno deserere magistratum: ergo licet deserere magistratum, ratio tua infirma et elumbis est. Nam est a secundum quid (ut aiunt) ad simpliciter, neque dicimus tyranno hoc ipsum licere, Verum si hoc faciat tyrannus, civitas ut minus malum maioris boni spe et expectatione idipsum tolerat.
OPPOSITIO Lycurgus rex ille sapiens, iurato populo ad observationem suarum legum donec ab Apollinis oraculo reverteretur, voluntarium exilium passus, reliquit imperium.
Quo exemplo sapientis viri videtur licitum ultro susceptum magistratum deserere. Praeterea aetas decrepita, publica infamia, ingenii consiliique defectio causaa sunt relinquendi magistratum: ergo videtur consultum aliquando honoris onus deponere, nec non magistratu nosmet ipsos abdicare.
RESPONSIO Unius viri exemplum vim legis non habet. Argumentum ergo illud ab exemplo Lycurgi universaliter non concludit. Aliae adductae rationes momentum ac pondus habent, modo cum consensu populi talis magistratus abdicatio fiat.
DUBIUM CAPITIS
An liceat populo impedire magistratum quo minus in iudicio sententiam ferat?
6. Quid mussitas, furiose tribune? An Caesarem in iudicio sedentem impedire velis, quo minus sententiam ferat? An rogationi intercedis? Quod ulcus, quae pestis haec est in civitate? Clodiusne an Caesar regnat?
Miror certe, sapiens Minos, cur hanc legem tuleris: existimasne tutum si Cosmi in tribunali adversus tyrannos aut potentes sedeant, ut vel magistratu ad tempus depriventur iniuste, vel a sententia ferenda impediantur sua? Hoc facere profecto non liceret. Nam, quemadmodum non sanatur morbus, si salutarem aegro propinare medicinam eruditus medicus prohibeatur, ita facinora civitatis non expiantur si a magistratu aut sententia abigantur iudices. Ferunt annales nostri Henrici Quarti regis filium furentius in senatum irruisse, servumque quem perdite dilexit omni conatu a tribunali abripere contendisse. Hoc vidit populus et pertimuit, at iudex, vir iusto et forti animo haeredem regni sic excepit: “Accelera huc furiose iuvenis, gladio, quo caedem iam minitaris, senile pectus hoc meum (si placet) percute, percute (inquam) si velis, nam potius moriar quam hoc exemplum patiar. Locus, quo nunc abuteris, tribunal tui patris est, iudex quem invadis personam tui patris gerit, lex quam violas te reum sceleris, non filium principis accusat. Ego igitur tui patris nomine totiusque regni authoritate te propter hoc facinus in carcerem abire iubeo.” Hoc tonitru perculsus iuvenis gladium deiecit, seipsum sententiae iudicis sponte submisit, in vincula se (admirante populo) ultro praecipitavit. Hac tragica camaedia audita, rex senex ac sapiens effusus in lacrimas, “O me beatum (inquit) qui tam iustum et sincerum iudicem, qui tam pium et obedientem filium ante sepulchrum video.” Hanc narro historiam, ut quam periculosum sit obstrepere sententiae iudicis quasi ob oculos intelligatur. Sed si haec minus urgeant, sic argutius probo. Persona principis contemni non debet in civitate: sed iudex in tribunali personam gerit principis: ergo iudex in tribunali contemni non debet. Praeterea officium iudicis sanctum et venerandum est: ergo violari non oportet. Postremo causa seditionis vitari debet: sed impedire magistrum quo minus sententiam ferat est causa seditionis: ergo vitari debet. Minor probatur, quia hac semel data licentia populus nullum authoritatis iugum, nullum disciplinae ictum patietur.
DISTINCTIO
|
Impediri magistratus non debet quo minus sententiam ferat, |
|
7. OPPOSITIO Quod iniquum est licite impediri debet: sed aliquando iniqua est sententia iudicis, puta Neronis: ergo impediri debet.
RESPONSIO Negatur hoc argumentum, quia fallax et insidiosum est. Non enim sequitur quod sit iudex impediendus, quia iniustus impediri debet. Praeterea, quamvis iudix sit iniquus et facinorosus, tanta tamen est maiestas tribunalis, tanta religio huius nominis, ut in solio iustitiae nullo modo perturbari debeat. Caeterum si quis gravamen iudices corrupti senserit, iusta appellatio ad summum tribunal patet.
OPPOSITIO Romani fecerunt olim tribunos plebis, quibus sententiam iudicis impedire licuit: ergo antiquitas videtur hoc ipsum comprobare, nempe ut liceat populo impedire magistratum quo minus sententiam ferat.
RESPONSIO Non legimus illis licuisse impedire magistratum, verum postquam furor tribunitius hoc vendicavit, gloria Romani imperii cecidit. Tum enim evanuit Romanorum splendor, quando irrepsit tribunorum furor.
![]()
Caput viiij ![]()
An dissentientibus principibus viris civitatis, litis populo diiudicandae plena potestas detur?
An liceat uni plures una sustinere magistratus?
LIM Phaleam Chalcedonium
legumlatorem invasit philosophus, nunc vero ipsam Carthaginem demoliri contendit.
Nam quamvis haec civitas altissimas arces et maenia habuerit, leges tamen, quibus tutius quam maenibus conservaretur, minus salutares et inconsideratas habuisse ostendit. Verum quoniam textus luce splendidior interprete non eget, brevitati studens verbositate molestior non ero. Omnium ergo summa haec est. Carthago aemula olim si formam Laconicae, postea si famam spectes Romanae reipublicae praeclare se diu multumque habuit. Huius rei argumento esse potest, quia neque seditio illam oppressit, neque tyrannis illam devastavit. Comparatio Carthaginensium et Lacedaemoniorum in duobus ponitur, nempe in comessationibus et magistratibus. Nam commessationes seu publica convivia fuerunt in utraque civitate, sed modo diverso. Nam apud Carthaginenses non totus populus, ut apud Lacedaemonios, sed sodalitatum quaedam velut collegia haec publica convivia celebrarunt. Similiter Carthago centumviratum, ut Lacedaemon ephoriam habuit. Item in regibus et senatoribus hae duae civitates finitimae extiterunt: ceterum Carthagini melius consultum fuit, quod non ex uno genere (ut olim apud Lacedaemonios ex Heraclidarum familia) sed ex tota civitate pro cuiusque meritis ac dignitate reges deligerentur: quippe non generi sed virtuti, non sanguini sed animi dignitati praemia civitatis donari si non solent debent quodem. Hac facta comparisone, in qua Carthaginem Lacedaemoni praetulisse videtur, pauca in Carthaginensi civitate ut vitiosa perstringit, ac in primis illud, quod descriptio huius reipublicae partim ad statum popularem, partim ad paucorum factionem tendat: ad statum popularem, quia dissentientibus centumviris, principibus civitatis, lis ad populum referebatur; ad paucorum factionem, quia quinqueviri (penes quos summa reipublicae administratio fuit) a se ipsi deligebantur, nec non centumviralem magistratum eligebant. Huc etiam et illud addit, quod pluribus simul magistratibus quinqueviri defungi possunt, quo nihil magis ad paucorum potentiam et oligarchiam tendit.
2. Ex istis, ut vides (studiose lector), duae moventur quaestiones: prima, an dissentientibus principibus viris civitatis, lites populo diiudicandi plena potestas detur? Altera, an liceat uni plures eodem tempore subire magistratus? Optandum quidem est in omni civitate civium animos ita in studio conservandae pacis vigilare, ut neque hostem externum eminere, neque civile odium pullulare sinant. Nam, ut nihil st civitati pretiosius quam unio, ita perniciosius nihil est quam divisio, quippe civile odium ad inimicorum perniciem praeceps est, et ad utilitatem suae defensionis plane incautum. Caeterum quoniam hoc malum ex lacuna invidiae in omnem pene civitatem fluit (nam quae civitas discordia caret?), medicina invenienda est, ne tanquam lupus aut pestis praecordia petit. Recte Ovidius,
Principiis obsta, sero medicina paratur
Cum mala per longas invaluere moras.
At quae medicina adhibere potest, si Milo et Clodius,
si Caesar et Pompeius certent, hoc est, si magistratus virique principes civitatis capitali odio flagrent ac distrahantur? Sera quidem propemodum est omnis medicina, cum civitatis praecordia seditiosis facibus accenduntur. Verum si ulla haec est, ut e vestigio ad oraculum consilii volent, ut ad templum pacis in medio civitatis extructum veniant, hoc est ut totam civitatem de hac re consulant, quae in unum quasi collecta, hoc monstrum seditionis penitus extinguat. “Quid ergo vis? Ut populus nobilium lites componat? Ut rudis multitudo res magnas civitatis tractet?” Volo. “Inepta est sua opinio valdeque quieti reipublicae perniciosa.” Temere et inconsiderate iudicas; nam de populo distinguo, aliquando pro rudi multitudine ac plebe, aliquando pro voce civitatis sumi. Nolo Hydram multorum capitum furiose in unum cogi, ut procerum causas et controversias audiat, sed hoc volo, ut ex qualibet civitate selecti viri ad consilium veniant, resque in contentione positas suffragiorum multitudine sapienter et expedite definiant. Populus enim hoc modo acceptus in nulla reipublicae descriptione est contemnendus, quippe vox populi hoc modo accepta (ut est in proverbio) vox Dei dicitur, nam non solum de fama hominis, sed etiam de norma veritatis hoc vetus dictum enunciatur. Quod si ita sit in ista procella, quem portum tutiorem? Quod melius asylum quam collectum una populum invenire licet? Certe nullum. Porro ad popularem statum hic casus aut eventus haud omnino tendit, quia non in omnibus sed in raro contingentibus malis, quae aliter curari non possunt, ad populum concurritur. Si urgeas ut paucis concludam singula, sic argumentor. Principum odium aliter pacate componi aut extingui non possunt: ergo populo licet dissentientibus magistratibus lites diiudicare. Antecedens probatur, quia publica odia nobilium (si civitas taceat) non nisi sanguine terminantur. Praeterea populus ordine in unum collectus vim elegendi habet: ergo etiam (quod multo minus est) lites tollendi et iudicandi authoritatem haberet. Porro civitas tumultuantibus summis viris non nisi per populum loquitur: ergo populo in tanta tempestate plena iudicandi datur potestas. Adhuc quod olim probe administratae civitates in tali eventu fecerunt, facere quidem licet: sed probe administratae civitates, ut Carthago, Roma, Athenae, id olim fecerunt, sicut in historiis patet: ergo ab exemplis licet. Postremo, quod quietam civitatem reddit fieri debet, sed talis potestas populi quietam republicam reddit: ergo talis potestas concedi debet. Minor probatur, quia sic magistratus metu nigrae (ut aiunt) convocationis periculi rectius se gerent, aut si pertinacius fomites et scintillas seditionis alant, salutare est reipublicae, ut intelligant penes populum esse istis vulneribus mordacem medicinam adhibere. Praeterea hoc modo populo alioquin nimis abiecto aliquid dignitatis conceditur, ut saltem periclitante republica odiis nobilium convulsa, ei libertas non licentia, moderandi ad tempus arbitrium non imperium detur. Nam in hoc casu solum, in hac veluti extasi et deliquio civitatis hunc clavum populo concedi volumus.
3. Sequitur iam altera dubitatio, an uni liceat simul plures subire magistratus? Cui honos datur eidum et onus imponitur. Mutabor versum,
Res est solliciti plena timoris honor.
Quid ais, Caesar? “Peierabo propter regnum.” In regno es, quid ais, Caesar? “Heu mihi misero, nam in senatu pereo.” Dic ergo, Caesar, quid regnum putas? “Est arx excelsa fortunae, sed lues hominis.” Utinam sane impensius hoc unum considerarent ambitiosi, qui hodie in aucupandis magistratibus mille scopulos et casus patiuntur. Sed caeca est ambitio istorum temporum, multi sunt Caesares, Catones pauci. Multi sunt qui praecipitantius ad magistratus feruntur, sed qui in magistratu se viros quales decet ostendant reperiuntur quidem longe paucissimi. Miror igitur vel potius admiror illos qui simul plures magistratus arripiunt, cum (si melius de hac re consultent) uno defungi ut decet laboris plus quam honoris habeat. Argumenta quae hoc verum esse demonstrant sunt multa, inter quae primum a definitione magistratus ducitur. Nam si magistratus sit publicum officium civitatis, quo quis ex privata conditione ad commune procurandum bonum publica persona fiat, nemo sapiens existimet se posse simul Aeneam et Hectorem, Catonem et Scipionem in theatro civitatis agere. Nam inter togam et hastam, inter pacem et bellum, quae unquam communicatio fuit? Quoniam ergo omne publicum officium in republica integrum et iustum requirit virum, inique comparatum est, si unus (qui vix uno recte et iuste fungitur) pluribus officiis oneretur. Alterum argumentum a differentia peti ac derivari potest, nempe quod distinctos magistratus distincta munera et officia habeant, ut aedilitas et praetura: sequitur ergo quod etiam distinctas personas istis officiis praefici par sit, nam aliter periculosa magistratuum in civitate confusio erit. Tertiam addo rationem a difficili, quod omnis functio publica est magnis et multis difficultatibus implicata, fieri ergo non potest sine pernicie reipublicae ut unus idemque pluribus magistratibus utatur. Nam si fiat, necesse est ut alterum omnino deserat si alteri (uti decet) pro viribus serio ac diligenter attendat. Praeterea a simili hoc ipsum probo, quia ut natura non uni omnia sed singulis distincta officia dedit, exempli causa, soli ut luceat, igni ut ardeat, ita ratio et ordo in civitate postulant ut unus unum officium non plura ambiat aut vendicat. Porro huic istituto argumentum ab eventis ductum inseruit, videlicet quod ambitum possessionemque plurium magistratuum sequantur in civitate haec mala, nempe murmur et grunnitus populi, negligentia officii, iudicii corruptio, dignitatis odium et contemptio. Postremo qui adversam huic opinionem tuentur, ostendant mihi velim quam consuetudinem, quod exemplum, quod denique vestigium florentis reipublicae sequantur. Scio equidem in quibusdam civitatibus hoc fieri: at quo iure, qua lege, quo exemplo maiorum fiat, certe nescio. Romani, Macedones, Lacedaemonii hanc legem tulerunt, ut nemo duobus simul in civitate fungatur officiis. Est enim plus oneris in uno, quam unus recte subire ac sustinere potest. Valeant ergo, qui (ut ita loquar) pluritate et tot quot magistratuum pondere capiuntur: escam devorant sed virulentum hamum subesse non intelligunt. Haec scripsi non quod non existimem esse quaedam miracula ingenii, rationis et experientiae, quibus favor principum ac civitatuum plures reipublicae claves ac magistratus iure potest committere,
sed quoniam tales inter homines phoenices sunt, ut illis qui pluribus defunguntur officiis invidere non debeo, ita plures uni dignitates concedi posse definere non audeo. Nam ut in altero par est ut Scaevolae et oracula civitatis multis et magnis republicae luminibus illustrentur, ita in hoc semper tutum non est ut Aquilis
et potentioribus viris clavi et cartae multarum navium commitantur: aquilae enim pennis ultra nubes vecti saepe in solem volare nitentur.
DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An dissentientibus magistratibus lites iudicandi populo plena potestas detur?
|
In seditione magistratuum lites
iudicandi populo testa danda, |
|
4. OPPOSITIO Si populo liceat nobilium motus lites componere, verendum est ne ex monarchia aut aristocratia tandem democratia fiat: sed talis mutatio in civitate est periculosa: ergo populo hoc facere non licet. Maior probatur, quia hac data licentia populus libertatis suae imperium potius arripere quam servitutis iugum diutius sustinere quaeret.
RESPONSIO Non hoc volumus ut populus in discordantes principes viros irruat, sed ut ordine et lege illos (si fieri posst) reconciliet; quod si odium flammas habeat, lege et authoritate civitatis coerceri debent.
OPPOSITIO Populus legem non potest condere, ergo ei non licet in optimates praescribere. Antecedens probatur, quia penes regem est leges constituere. Argumentum tenet, quia sublata potestate condendi legem, nullam legitimam authoritatem habet componendi lites.
RESPONSIO Quamvis absolute non conceditur populo legem condere, comparate tamen conceditur. Praeterea in omni bene instituta republica haec lex cum consensu virorum optimatum datur, ut si contingat procerum seditio, eiusdem per populum fiat sedatio. Postremo licet populo legem coacto senatu condere, quia licet principes eligere. Nam quid aliud est imperium quam summa authoritas uni data per populum?
DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
<An liceat uni plures una sustinere magistratus? >
|
Quod unus plures simul non subiret magistratus probant: |
|
5. OPPOSITIO Rex omnes magistratus reipublicae iure civitatis tenet: ergo uni licet plures subire ac sustinere magistratus. Argumentum tenet, quia si rex unus omnes habeat, alter qui prudens et expertus est plures sibi vendicare potest.
RESPONSIO Rex (ut aiunt) explicite unum, implicite vero omnes civitatis magistratus tenet. Hoc autem modo tenere est nihil aliud quam animam civitatis esse: nam ut mens una singulis corporis partibus praescribit, quae tamen ipsa proprium officium habet, ita rex aliis reipublicae magistratibus praeest, cum tamen ipse distinctam a reliquis maiestatem teneat.
OPPOSITIO Civitas bona dignitates fortunae distribuere debet prout merentur cives: sed multi saepe merentur plures magistratus: ergo absurdum non et si plures uni concedantur. Maior est Aristotelis in Ethicis, ubi docet quod bona fortunae ancillantur virtuti. Minor probatur, quia sunt multi, ut Horatius Cocles Romanus ille, qui patriam liberando merentur plurima.
RESPONSIO Meritum tum satis remuneratur, cum iustitiae et civitatis observatur ordo. Quod Horatius Cocles, Scipio, Curtius,
aliique multi liberarunt patriam, officium fuit. Quantitas tamen meriti unius dignitatis augmento, non plurium magistratuum dispendio compensatur.
DUBIUM CAPITIS
An liceat magistratum emere?
6. Intrusio haec est, non electio (Verres rapacissime),
qua propter quaestum honorem in civitate quaeris, rempublicam vaenalem ac sordidam civitatem facis. Vox illa explosa est, seditiose Antoni:
O cives, cives, quaerenda pecunia primum,
Virtus post nummos.
Explosa dixi? Imo recepta. Imo (proh dolor) nimium: nega si possis, nam hoc est verum,
Si nihil attuleris, stabis, Homere, foras.
De Roma olim hic dictum fuit, omnia vaenalia Romae.
Roma urbs ampla est et spatiosa, sed non sola capax istius sententiae. Quid vis, pecuniose mercator? Ambisne magistratum? Dic quantum dabis. “Centum.” Heu nimis leve. “Ducentos dabo.” Ne id quidem placet. “Gradiarum spadonem fortasse addam. Iungamus dextas.” Heus tu, iurabis devote, te nihil dedisse. “Politicum hoc est modo subsit lucrum.” Politicum ais (pesssime) modo subsit lucrum? O Christe, quam vocem audio? Sed digito compesco labellum. Politicum ais (scelerate) modo subsit lucrum? O Christe, si latius hoc malum serpat, quem lapsum et luem civitatis video? Sed connivere oportet; nam dies mali sunt, corrupti cives. Non licet, non (inquam) licet vendere magistratum. Dignitas enim non pecunia sed virtute emitur: at magistratus est dignitas: ergo non pecuniae sed virtuti debetur. Non fero hanc vocem, “modo subsit lucrum.” Nam iuste rem acquirere est vere lucrum: sed pecunia emere magistratum non est iuste acquirere: ergo pecunia emere magistratum non est vere lucrum. Pergis adhuc, impie, modo subsit lucrum? Quod tuum non est, non debes vendere: sed magistratus est bonum civitatis, non tuum: ergo magistratum non debes vendere. Impudens es si adhuc pergas, nam civitatem ad hastam figere est immane scelus: sed emere vendereque magistratus est civitatem ad hastam figere: ergo emere aut vendere magistratus est immane scelus. Rationem quaeris? Audi:
Vendere iure potest, emerat ille prius.
Hinc fit ut pecunia, non prudentia, questus, non virtus, affectio hominis, non moderatio aequitatis, in civitate regnent.
DISTINCTIO ![]()
|
Non licet magistratum emere, quia: |
|
7. OPPOSITIO Quicquid civitatem potentem et opulentam reddit tolerari vel potius approbari debet: sed emere magistratus civitatem potentem et opulentam reddit: ergo vendere magistratus tolerari vel potius approbari debet. Minor probatur, quia hoc statuto ut in thesaurum civitatis ementium pretia importentur, necessario potens adversus hostes et opulenta erit.
RESPONSIO Maior suspecta est, nam quicquid potentem et opulentam civitatem reddit tolerari non debet nisi iure fiat. Minorem autem nego, et ad confirmationem dico quod hoc statutum iniustum sit, quia sordidam et venalem civitatem reddit, imo iustitiae et aequitatis imperium omnino tollit, nam <non> valeat iustitia ubi regnat pecunia.
OPPOSITIO Laudabile et gloriosum fuit apud Carthaginenses (ut est in textu) et emere magistratus et plures eodem tempore sustinere: sed Carthaginensis respublica laudatur ab Aristotele, ergo videtur laudabile magistratus emere.
RESPONSIO Infirmum est argumentum ab uno exemplo Carthaginensium, qui tametsi in aliis laudantur quidem, in hoc tamen reprehensione dignissimi fuerunt, ut philosophus in textu docuit.
OPPOSITIO Quicquid vim iuris haereditarii habet emi quidem potest, sed multae dignitates ac magistratus sic dantur multis ut vim iuris haereditarii habeant: ergo multae dignitates ac magistratus emi quidem possunt.
RESPONSIO Experentia docet principes quibusdam egregie merentibus de republica magistratus quosdam sic dedisse, ut non solum ipsi superstites, sed etiam posteri perfruantur. Non tamen hinc sequitur, aut iure haereditario hos magistratus teneri, aut omnino divendi posse: nam eos non dederunt principes ut venderentur, sed ut illorum virtutes, quibus dederunt, in posteris magis elucerent.
![]()
Caput x ![]()
An innocens falso accusatus iuste aliquando condemnari possit?
UEMADMODUM victores in bello de victis multos una cum suis spoliis per urbes in triumpho ducunt, ita in fine hius certaminis Aristoteles triumphantium more multos ex suis adversariis devinctos et quasi captivos in signum victoriae suae nobis ostendit. Socratem, Platonem, Phaleam, Hippodamum una catena, Lycurgum, Solonem, aliosque permultos alia constrictos non aliter quam servos lege, huc atque illuc impelli ac circumduci videas. Nam ut praeter rem ipsam nihil dicam, philosophus in hoc capite, solum suos adversarios modo superatos nominat, illorum leges ac instituta breviter recenset, pauca assumit sibi, reliqua ut spolia suae artis nobis proponit. Sic enim ait, Eorum qui de republica scripserunt quidam in otio et quiete semper vixerunt, ut Plato, Phaleas, Hippodamus: quidam in civitatis administratione sunt versati, at horum alii legum authores fuerunt duntaxat, alii etiam reipublicae administrandae rationem tradiderunt, ut Lycurgus et Solon. Hic Solonem ut industrium et sapientem legislatorem extollit Aristoteles,
quia oligarchiam seu paucorum dominatum sustulit, quia populum servitute liberavit, quia veterem democratiam seu avitiam potentiam restituit, et quia denique totam rempublicam Atheniensem recte ac prudenter instituit. Senatum enim illum Ariopageticum ad paucorum principatum, magistratuum electionem ad optimatum imperium, iudicia ad populi authoritatem retulit, sic ergo omnia in civitate permiscuit, sic temperavit, ut summi, medii, infimi aliqua parte civitatis freti omnium vixerint beatissimi. At accusarunt Solonem quidam quod data populo tanta iudiciorum libertate illustrem illum Ariopagi senatum in nihilum tandem redegerit. Sed respondet philosophus hoc non in animo habuisse Solonem, sed id effecisse Ephialtem at Periclem, qui mercenaria iudicia in favorem populi reddiderunt.
Imo potius hoc evenit ex victoria illa celebri contra Xerxem imperatore Themistocle, cuius author populus Atheniensis fuit, quo insolentior factus spiritus solito maiores sumpsit, adeoque in Ariopagitas viros consulares intumuit, ut sorte sua non contentus in tyrannidem conversus triumpharet. His positis turbam legislatorum introducit,
ac illorum proprias leges et instituta narrat. Latores legum nominatim hii sunt: Zaleucus, Charondas, Onamacritus, Philolaus, Draco, Pittacus, et Andromadas, quorum historiae clarissime in textu patent. Zaleucus, ut aliquid de singulis dicam, hanc legem Locrensibus tulit, ut in adulterio deprehensi ambobus oculis privarentur. Paulo post Zaleuci filius, reus istius sceleris inventus, ad patris tribunal sistitur, pro illo deprecatur populus. At rex iustus, ut legi et popoulo satisfaceret, filio unum et sibi alterum effodit oculum.
Rara certe ac mira est vis iustitiae, quae reges sibi in filiis non sinit parcere. Quam enim peccandi licentiam speret populus si in regum filios civilis distringatur gladius? Charondas, qui urbibus Chalcidicis circa Italiam et Siciliam leges dedit, hoc unum memoratu dignum mandavit, ut mendaces ac false testes exilio et morte plecterentur. Onamacritus, qui arte divinandi excelluit, in Creta hanc legem tulit, ut religio in Deum violata gladio puniretur. Philolaus Corintius Thebanorum legislator constituit ut bonorum (quae cuique forte obtigissent) et haereditatum numerus sub paena exilii servaretur. Draconis leges praeter sanguinem, quo erant conscriptae, nihil omnino sapuerunt, nam omnibus criminibus etiam levissimis capitis paenam constituit. Pittacus Mytilenaeus legem sanxit ut ebrii, si quem laederent, maiorem paenam quam sobrii luerent. Andromadas multas leges de caedibus et orbis puellis tradidit. Platonis leges hic lubens taceo, quia antea easdem recensuit et refutavit philosophus.
2. Caeterum ex his enumeratis legibus hanc unam quaetionem decerpam, an falso testimonio oppressus et accusatus iuste condemnetur? Charondas (de quo modo diximus)
multa de falso testimonio commemoratione digna scripsit, inter quae hoc unum est, quod falsis testibus oppressus aliquando iuste condemnetur. Sciendum est testimonium olim introductum fuisse in favorem agnoscendae veritatis, ut quantum in nobis est ad primam veritatem, quae falli non potest, tenderemus. Hinc liquido constat quam immane et inhumanum facinus sit falsum testimonium perhibere, cum sit quam maxime a prima veritate discedere ac declinare. Est enim in falso testimonio triplex deformitas, periurii, violatae iustitiae, occultaeque malitiae: periurii, quia nemo in iudicio ut testis nisi iuratus admittitur; violatae iustitiae, quia severis legibus hoc prohibetur; malitiae, quia innocens hoc modo in periculum ac vitae discrimen contra intentionem civitatis trahitur. Caeterum quamvis falsum testimonium sit monstrum contra conscientiam et veritatem, quo nihil crudelius esse aut fingi potest, qui tamen falsis testibus oppressus condemnatur iniustam sententiam ferre semper non dicitur. Nam cum via discutiendi sceleris, cumque humana veritas indagandae ratio sit admodum infirma ac imbecilla, fieri non potest quin iudex (sit ille sapiens) aliquando perditorum iuramentis cogatur credere, nam tam diu perniciosi pro bonis habentur, donec probantur esse aperti mali. Cum ergo coram iudice sanguisugae vitaeque insidiatores iusiurandum solemnius contra Aristidem iustum de crimine laesae maiestatis sumant, si iudex secundum allegata et probata (ut aiunt) procedat, iniuste Aristides non condemnatur, quippe melius est ut Aristides unus quam ordo iuris ac civitatis pereat.
At dices, “bonus est, ergo iuste condemnari non debet. Illud quoque addo, nemo sine culpa, nemo sine causa e vita tolli debet.” Respondeo hoc fieri sine culpa Aristidis, at non sine causa civitatis, quae est ordinatio seu constitutio iuris. Verum si iudex hoc ipsum intellexerit, nempe Aristidem esse innocentem, quamvis ut iudex in severitate legis punire potest, in moderatione tamen aequitatis, quae iustitiae aciem retundit, hoc ipsum omnino agere prohibetur; imo exquisitissima potius tormenta iudex subire non recuset, quam innocentis sanguinem contra suam ipsius conscientiam effundat.
DISTINCTIO QUAESTIONIS ![]()
|
Innocens falso accusatus iuste aliquando condemnari potest, quia: |
|
3. OPPOSITIO Virtus laudem non paenam meretur, ego iustus ac innocens iure condemnari non potest.
RESPONSIO Fatendum est praemium potius quam paenam iusto deberi, veruntamen si iustus secundum ordinem civitatis ut reus accusetur, idem ex praescripto legis (quae ad publicum bonum conservandum refertur) iuste condemnari potest.
OPPOSITIO Crudele est sine culpa in aliquem animadvertere: sed a iusto non committitur culpa: ergo crudele est in iustum animadvertere.
RESPONSIO Sine culpa est, at non sine causa. Nam cum testimonium refutari non potest, testimonio instructus iudex iustitiae gladium ex officio distringit, accusatumque tanquam reum percutit ac condemnat. Hoc autem tum solum fit, cum inisidae falsorum testium deprehendi non possunt: aliter re cognita iudex aequitatem ad clementiam potius quam severitatem ad offensionem et vult, si bonus est, et solet, si constans, et debet, quia iudex, exercere. Nam si re cognita iustum condemnaret, contra suam ipsius conscientiam ageret, quo mordacius vel atrocius nihil fingi aut cogitari potest. Sunt tamen qui existimant quod iudex, ut iudex, non ut privata persona, iuste innocentem sic accusatum condemnet.
DUBIUM CAPITIS
An ebrius flagitium commitens graviore paena sit affligendus quam si sobrius commisisset.
4. Longius facesse hinc quaeso, M. Antoni. Nam hesterna caena, quam hodie cum frustis Bacchum redolentibus evomueris, me adhuc ieiunum nimis offendit.
Nonne vides temulente tuum ipsius gremium totumque tribunal incoctae tuae caenae faecibus defaedatum? Salve Tiberi, imperator bibacissime, vosque Flacce et Piso florentissimarum palmarum bibuli,
salvete plurimum. An biduum hoc toum potando consumpsistis? Qui fit quod oculos vestros tam somniculosos, linguas tam tremulas, pedes tam vacillantes videam? “Apello, Philippe Macedonum rex inclytissime.” “Apellas, furcifer?” “Apello tamen.” “Ad quem tamen?” “A Philippo iam tremulento ad Philippum sobrium.” Sed quid ago? Demonstrando melius quam perorando haec causa peragetur. Recte, Seneca. Ebrietas nihil aliud est quam voluntaria insania.
Ebriosus ergo qui scelus committit, tam est indignus venia, ac qui duplici paena affligi ac vulnerari debeat. Duplici dico, quia unam subiret propter ignorantiam, quae est crassa et supina, alteram vero propter culpam commissam, quae est intoleranda. Praeterea, qui plura mala agit magis est castigandus: sed ebrius plura mala agit quam sobrius: ergo gravius est castigandus. Minor probatur, quia naturam, seipsum et civitatem offendit: naturam, quae ebrietate imbecilla redditur; seipsum, quia acies ingenii hoc modo tollitur; civitatem, quia civis furioso vini halitu ac flamma laeditur. Postremo ebrietatem maiora incommoda republicae sequuntur, ut libido animi, intemperantia populi, quae pestes tamquam ulcera latius serpunt, totamque civitatem, si non sanentur, veluti lepra et scabie incurabili tandem inficiunt. Quare Pittacus recte (ut est in textu) severas in ebriosos leges constituit. Parce ergo sumatur vinum: nam vinum loquax est et tacere nescit, imo vinum et Venus homines Cyclopas monstraque naturae reddunt. Vinum pharmacum corporis, sed venenum mentis. Illius usum ad sobrietatem probo, at excessum ad ebrietatem acriter reprehendo.
DISTINCTIO ![]()
|
Ebriosus commitens scelus gravius est puniendus, propter: |
|
5. OPPOSITIO Peccatum eo gravius est quo magis voluntarium: sed peccatum sobrii est magis voluntarium quam peccatum ebriosi: ergo peccatum sobrii est gravius, et ex consequenti sobrius magis propter scelus commissum est puniendus quam vino captus. Maior est philosophi tertio Ethicorum. Minor experientia patet, quia musto ac mero pleni intentionem sceleris non habent.
RESPONSIO Non minus voluntarium est peccatum ebriosi quam sobrii, quia ignorantia vinum laedere est voluntaria, quae ignorantia est causa perniciosa ebrietatis. Praeterea iudex non semper condemnat ex intentione hominis, sed ex laesione maiore aut minore civitatis, hinc iurisprudentes vulgo dicunt. Homo aliquando puniri potest sine culpa, si intentionem mentis, at non sine causa si laesionem civitatis spectes.
OPPOSITIO Ebriosi et insani solum tempore differunt, nam utrique usu rationis carent: sed insani propter scelera commissa non puniuntur gravius, ergo nec ebriosi.
RESPONSIO Plus differunt quam tempore ebriosi et insani, nam ebrietatis causa est voluntaria, at insaniae causa vitium est naturae. Quare si utrique iisdem legibus non coerceantur, bene consultum est, nam magis civitatem monstrosa ebrietas quam furiosa insania laedit.
LAUS DEO
Perge ad librum tertium