Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER PRIMUS

Prolegomena

An ulla sit efficax et vera politia sine virtute?

CRIBENTI de republica illud Aristotelis saepe in mentem venit, oportere optimam civitatem de virtute maxime esse solicitam. Sensit vir sapiens nullam pestem esse maiorem in civitate quam morum licentiam, nullam luem in republicae esse tetriorem quam improbitatem. Nam ut delicate viventium corpora laxatis et dissolutis nervis languida redduntur, discordiaque elementorum corrumpuntur, ita malis civium moribus inermes fiunt civitates, eorumque perfidia magna saepe devastantur imperia. Sapienter olim Antisthenes civitates inquit tum quidem cadunt et intereunt, cum boni nequeunt a malis discerni. Ne ergo quis putet sic a me scribi de politicis ut refractis quasi omnium virtutum repagulis cuivis quod libet liceat, hanc in ipso vestibulo necessario movendam quaestionem putavi, an ulla sit efficax et vera politia sine virtute? Machiavellus Florentinum illud monstrum affirmat esse, Socrates, Plato, Aristoteles omnes et singuli qui vere philosophantur negant. Ille sine fide, sine clementia, sine religione, sine ulla denique virtute recte administrari rempublicam (nescio quo daemone obsessus) dixit: hi vero sine his labefactari, imo penitus extingui et deleri verissime demonstrarunt. Sed audiamus belluam, sic enim loquitur. Fides, clementia, liberalitas, omnes denique virtutes sunt damnosae civitati. Loquatur iterum, nam hoc est parum. Principi peierare, fallere et dissimulare sina ulla dubitatione licet. “Pie profecto loquitur, eloquatur saepius.” Religio animos hominum deprimit, saevicia subditos in officio retinet. “Delectat hic sermo, adhibeantur reliqua.” Faelix est princeps quem populus non diligit; tuta est civitas quae dissidia et factiones nutrit; rex ille sapiens qui boni publici studiosos et amantes tollit. Dic quaeso, an plura? “Sexcenta sunt alia quae longe pulchriora.” Pulchra appellas? O miseram aetatem quae istud portentum aluit! O miseriorem quae recepit! O miserrimam quae tam pestiferi impostoris monumenta, scelere et veneno plena, ubique legi, vendi, et edisci sinit! Haec scripsi ut politicorum studio addicti intellegant me Machiavellianum odium Dei ac hominum "tanquam canem et anguem" in hisce praeceptis fugere ac detestari. Nam quamvis multa in illo speciem sapientiae habent, tamen, quia plus fellis quam mellis, sceleris quam virtutis nobis propinat, non legendum, non audiendum censeo. Nam, ut Paracelsus in medicina, ita Machiavellus in sua politica facit. Ille sua pharmaca specie pulchra, precio magna, essentia et proprietate mirifica, at non sine interitu corporis, hic sua praecepta prima fronte docta, primoque auditu rara, at non sine pernicie civitatis venditat. Quare, ut ille est fugiendus, ne admisso intereant homines, ita tollendus est iste, ne recepto ruant civitates. Oppono meipsum igitur Machiavello, eiusque axiomata de instituenda republica ac civitate ut anathemata animo detestor meo, adeoque vere contra eius assertionem profiteor, sine fide, sine iustitia, sine Christo non stare civitatem, non esse politiam, quippe sine his armis non rex sed tyrannus, non civitas sed furiosa multitudo, non respublica et ordo sed horrenda confusio dicitur. Hinc philosophi et sapientes olim viri omnem politiam ad virtutis ac religionis normam referendam esse iudicarunt, quorum aliquot rationes et argumenta (quibus idipsum probarunt) hic recensere studeo. Et, ut primum a natura quae parit et alit civitatem exordiar, quaero an virtutis influentia magis quam morum licentia conservetur natura. "Conservatur certe." Si id constet, ulterius quaero an pater et filius, vir et faemina, dominus et servus, omnisque societas domus ac civitatis a naturae utero emerserit. "Emerserit sane." Si id etiam in confesso sit, miror qua fronte affirment aliqui sine virtute esse naturam, sine virtute constare civitatem. Quod enim est in natura monstrum, id est in civitate vitium, At monstrum est error et defectio naturae, proinde vitium est horror et confusio civitatis. Si ergo natura sit mater et nutrix civitatis, et si virtus (ut ait philosophus) sit conservatrix naturae, sequitur quod sine virtute nec cohaereat natura, nec ullo modo floreat respublica quae est (ut definit Aristoteles) civitatis ordo, consensus et harmonia. His positis, dic quaeso quae politia, quae administratio civitatis esse potest sine virtute? Si dicas tyrannidem, quae est quaedam constitutio reipublicae, adhuc manere, respondeo ut monstrum nec est nec appellatura natura propter defectionem ordinis: ita tyrannis nec est nec appellatur civitas propter defectionem virtutis. Praeterea, ut relicta natura primam causam regum et rerum publicarum intueamur, quis nescit hominem in mente per verum, in volunte per bonum Deo (qui est summum verum bonumque) coninugi debere? Si ergo Deus est qui reges, sceptra, et civitates dedit, quis est tam impius ac sceleratus qui audet dicere hominem aut civitatem <sine> Deo, qui est summum bonum, et verum sine bono et veritate posse adhaerere? Infinitum nunc esset ruinas et veluti proiecta cadavera multarum civitatum, gentium, nationum ac imperiorum (quae recissis virtutis ac pietatis fibris consenuerunt) ostendere. Sub quo nunc Affrica, sub quo nunc Asia, sub quo eximiae Europae partes languent? Si sub Turca dicas, causam quareo: aliam certe dare non potes, quam quod a fide et virtute prius desciverint quam suam faelicitatem tam horribili miseria et calamitate funestari senserint. Sed quid longe peto exempla? Abundant vicina. Reliquiae evocatae ab inferis Machiavelli, postquam diu adoratae fuerunt in Italia, translatae sunt tandem in Galliam et alias nobis propinquas nationes. Quot, Deus bone, seditiones? Quot intestina bella? Quot strages? Quot funestas et miserabiles tragaedias monstri cineres excitarunt? Quot iam movent? Quot intendunt? Christum precor ut nos praemoniti et praemuniti id dictum audiamus,
Tunc tua res agitur paries cum proximus ardet.
Adhuc illum in vernaculum sermonem translatum populus non didicit, adhuc eius virus non sensit. Male profecto egit qui Anglice Ovidium De Arte Amandi transtulit. peius, qui Albertum De Faeminarum Secretis. At pessime de nostra republica merebitur, si quis venenum istius viperae in ora imperitae multitudinis insperserit. Sed restant aliae rationes quibus haec causa probatur, quarum altera a consuetudine et experentia maiorum, altera a fine ad quem destinatur civitas ducetur. Prisci olim patres nostri, qui de republica multa et praeclara monumenta nobis reliquerunt, in hoc omnes amice quasi conspirant, quod legumlatores ac magistratus solicite contenderent ut suos cives bonos, iustos, ac pios redderent. At quorsum obsecro idipsum nobis toties et tantopere inculcarent, si ullam pacem sine fide, si ullam politiam sine virtute constare posse somniassent? Hinc Solum apud Athenienses, Lycurgus apud Lacedaemonios, Numa Pompilius apud Romanos legum sanctarum tabulas invenerunt, quibus eorum civitates per multa saecula iuste ac tranquille regebantur. Nam ab orbe condito experentia (scientiae mater) hoc ipsum docuit, quod sola virtus in omni imperio triumpharet. Non audiantur ergo in vere politica civitate ista nova et periculosa paradoxa: Ante omnia optandum est principi ut pius videatur, non tamen ut sit. Oportet principem semper adversarium in se alere, ut eo oppresso potentior videatur. Princeps ingenium versatile, arte usuque factum in saevitiam et perfidiam habere debet, reipsa talem se praestet quoties expedierit. Talia theoremata maiores nostri nunquam didicerunt, imo (si unquam perversitas naturae humanae in ea proruperit) dirissimis suppliciis eorum authores et fautores adiudicarunt. Noverunt enim sapientes illas non diu posse conservari civitates quarum vulpes lepus et leo, id est, fraus timor et furor, custodes fiunt. Nos Anglos moveat Richardus tertius, qui vulpis caput et caudam leonis habuit, sanguine suorum petiit sceptrum, sanguine suo amisit regnum. Postrema ratio sequitur, nempe a fine civitatis, quae est ipsa beatitudo omnibus bonis accumulata. At si hanc invenire putes sine virtute, id solum agis ut nimia ratione insanias. Quod vero omnis civitas omnisque politia sit boni alicuius causa instituta, nemo est, ne ipse Machiavellus, qui negaverit: is enim non ad malum sed ad bonum, non ad perniciem sed ad salutem, non ad ignominiam sed ad dignitatem et honorem omnem suum de republica sermonum se retulisse scribit. Si ad bonum, cur mediis honestis non utitur? Sed astute ille sub specie pietatis iugulum virtutis fodit. Caeterum si vere ratiocinari velis, sic tua deberet formari ratio. Finis cuiusque rei bonus bona requirit media, sed finis civitatis est bonus, ergo bona requirit media. Haec bona sunt consilium non temeritas, clementia non furor, fides non dissimulatio, studium pacis non seditio, pietas civium non dissolutio morum. His mediis foelix homo, fortunata domus, beata civitas vere efficitur. Vis ergo esse politicus? Suadeo tandem ut sis virtutis studiosus. Nam omnis politia sine studio virtutis est quasi plumbea regula sine manu artificis.

VIRTUS POLITIAE NECESSARIA EX CAUSIS QUATUOR

Politia probatur non esse efficax sine virtute, a:

Materia:

Ex qua constat, quae est multitudo hominum cohabitantium sub eodem imperio, et iure virtutis.
Circa qua versatur, quae est civium ad virtutem, secundum rectas leges institutio.

Forma, quae est prudens administratio magistratuum in qua iustitia cernitur


Efficiente causa, quae est vel:

Remota, ut Deus, ad quem omnia referunter per virtutem.
Proxima, ut natura a qua omnes societates fluunt et suscipiuntur, non tamen sine nexu virtutis.

Fine, qui est:

Externus, ut pax, honor et affluentia rerum quae debentur virtuti.
Internus, ut ipsa beatitudo, et quies civium. Sed haec solam virtutem loquuntur, prohibentque contrarium; ergo sine virtute nulla est vera, nulla est efficax politia.

  2. OPPOSITIO Omnia quae sunt licita fieri possunt in civitate: sed multa quae fraude fiunt sunt licita: ergo multa quae fraude fiunt fieri possunt in civitate. Minor probatur, quia strategemata insidiaeque in bello sunt licita, quae tamen animo decipiendi fiunt. His datis, sequitur quod omnis politia non sit coniuncta cum virtute.
RESPONSIO In bello silent leges; in bello cum hoste, in pace cum cive agitur. Licet cuivis vitam defendere contra hostem capitalem. Hoc ergo argumentum non movet, quia vera politia in pace, non in bello, in ordine et recta administratione civitatis, non in contentione viget. Non tamen licet in bello perfidiam in hostem exercere, immo necesse est cum Regulo fidem persolvere.
OPPOSITIO Politia aliquando permittit occidere innocentem: ergo omnis politia non est coniuncta cum virtute. Antecedens probatur quia hoc posito quod populus Syllano alicui in civitate propter singularem iustitiam aut sapientiam ita faveat, ut deposito suo Nerone conetur eundem recusantem ad sceptrum promovere. Regi iam existenti licet hunc Syllanum e medio tollere, ut obiecto innovationis sublato omnis in republica populi extinguatur seditio. Nam minus est malum civem tametsi bonum tollere quam totam rempublicam vulnerare.
RESPONSIO Quamvis hoc ipsum in civitate fiat aliquando, quaestio tamen est an iure fiat. Nihil hic definio, quia prohibemur malum facere ut inde eveniat bonum. Caeterum hoc dilemmate duorum malorum posito, ut vel pereat unus vel tota respublica periclitetur, tolli unum potius natura et prudentia suadent, quam ut totum in discrimen ruat. Quemadmodum enim multa in natura violento motu concutiuntur, quae dicuntur fieri contra singularem naturam, non tamen contra universalem, quae hoc modo conservatur, ita in civitate, si contingat aut cadendum regi, aut cedendum civi, potius civis tollendus est qui privati, quam princeps qui totius civitatis personam gerit.
OPPOSITIO Legibus mandatum est in omni fere politia ut proditorum filii, tametsi innocentes, aut vita aut suis saltem patrimoniis priventur: sed animadvertere in innocentes virtus quidem vetat: ergo omnis politia cum virtute non cohaeret. Maior patet. Minor probatur ex 5 Ethicorum, ubi severitatis ferrum in malos saepe, at nunquam in bonos et innocentes iubemur acuere et contorquere.
RESPONSIO In persona regis spectantur duo: imago divinae iustitiae et quasi vegetatio totius republicae. Plectuntur proditorum filii ex imitatione divinae iustitiae, quia cum principis maiestas laeditur, non tam in hominem quam in Deum peccatur, at Deo semel offenso unius scelere, in totam humani generis sobolem translatum est crimen, nec non pro eo debetur supplicium. Praeterea quonam princeps est anima civitatis, ad maiorem terrorem saepe proditorum puniuntur filii, quippe aliqui magis posterorum praeviso naufragio commoventur quam suo ipsorum malo interitu, ut constat de illis reis apud nos, qui ut posteritati haereditatem relinquant se potius lapidibus obrui quam laqueo strangulari sinunt.
OPPOSITIO Aristoteles docet malum virum bonum civem esse posse: ergo politia non semper a virtute pendet. Argumentum sequitur, quia si politicus sit malus, politia non potest esse bona.
RESPONSIO Malus vir potest esse bonus civis in virtute officii, non in virtute viri. Nam viri virtus est quae virum bonum reddit, ut iustitia, temperantia; virtus officii est in sutore bonos calceos confiecere, in architecto recte aedificaere, quae fiei possunt tametsi boni viri non sunt qui ea faciunt.
OPPOSITIO Politia aliquando requirit usuram, ut in Angliae, lupanaria, ut in Italia, sed haec sunt mala: ergo omnis politiae virtuti non subiicitur.
RESPONSIO Politia ista aliquando permittit, non requirit; tolerat, non approbanda censet; imo potius abolenda et extirpanda iudicat, si fieri id potuisset sine magno malo civitatis. At tam fera et tam intolerabilis est malitia hominis, ut omne malum a civitate radicitus evellere nemo unquam mortalium possit. Hoc satis est in iusta politia, ut peccantibus vel infamiae notam infigat, vel si non respiciant graviorem paenam infligat, quod facit in istis duobus malis quae proponuntur. Nam foeneratores facti sunt lege omnibus odiosi, et lenones cum suis meretriculis sunt verbi et excommunicationis fulmine perculsi.

Caput i

An civitas sit obiectum politicae scientiae?
An civitas praestantissimi boni causa sit instituta?
An despoticus, oeconomicus, politicus et basilicus specie et natura differant?
An societates naturales, ex quibus coalescit civitas, recte distinguantur?

LATO Aristotelis praeceptor in decem illis praeclaris libris quos De Republica scripsit hoc unum maxime urgere videtur, quod nulla scientia sit vel nomine augustior, vel obiectu amplior, vel fructu divinior quam quae de civitate instituitur. Nomen enim a civitate amplissima hominum societate duxit, unde et civilis dicitur. Obiectum seu materiam habet ipsam civitatem. Fructus est optima institutio vitae, totiusque generis humani perpetua conservatio. Hinc definitur adminstrandae civitatis scientia. Multa hic solent quaeri a priscis interpretibus de authore, de genere, de obiecto, de modo, de fine huius scientiae: de authore, an Socrates, Plato vel Aristoteles eam perfecerit; de genere, an sit scientia practica vel speculativa; de obiecto, an sit civitas, lex, vel publica institutio vitae; de modo docendi, an sit a causis ad effecta per ordinem naturae, vel ab effectis per ordinem disciplinae; de fine, an sit in bene gubernando summa prudentia, an potius in iuste vivendo perennis beatitudo civium. Haec inquam, quamvis lubens pratermitterem, pauca tamen de illis dicam, ut dilucidiora quae sequuntur fiant. Ad primum dico quod Aristoteles omnium primus hanc artem perfecerit. Rationem reddit Albertus, quia quae a Socrate, Platone, aliisque philosophis didicit, ea omnia in melioram hic formam ordinemque digesset. Huc illud addo, quod multa ipse invenerit, quae (ut ait Victorius) plurimum dignitatis et admirationis habent. De methodo philosophi quid dicam? Est enim usitata et facilis. Primum enim causas et partes civitatis discutit, hinc totum definit, postremo vires ac proprietates de illo toto demonstrare contendit.
2. QUAESTIO 1 Causae civitatis sunt Deus, homo et natura, partes sunt variae societates hominum qui in eodem tecto, familia aut pago cohabitare nequeunt. Totum est ipsa multitudo hominum sub uno imperio secundum leges in civili ordine pace viventium. Vires ac proprietates sunt salutares leges condere, cives in officio continere, res omnes necessarias acquirere, fortunate foeliciterque vivere. Obiectum, ut placet Alberto, est civis, ut placet doctori sancto est ipsa civitas. Civitatem esse defendo, quia latissime omnium in hac scientia diffunditur, quia proprietates de illo ut de suo subiecto demonstrantur, et denique quia omnia in hac scientia tractata ad eam solam reducuntur, quae sane de cive dici non possunt. Nam leges sancire, reges creare, cives beatos reddere, aliaque sexcenta non unum hominem sed totam multitudinem omnium, non privatum iudicium sed consensum postulant et requirunt. Genus huius scientiae est praxis non theoria, actio non speculatio. Non enim in hac scientia quaerimus solum quid scire, sed quid agere et quomodo in luce hominum iuste et studiose vivere oportet. Si ergo inter theoricam et practicam scientiam hoc intersit, quod illa ad solam cognitionem veritatis, haec ad opus destinetur, necesse est politicam sub practica philosophia comprehendi, cum civitas sit quoddam opus humanae rationis. Caeterum cum ratio operetur aut per modum effectionis, quando in materiam exteriorem transit, ut aedificare, aut per modum actionis, quando in operante manet, ut eligere, priori modo mechanicae artes dicuntur practicae, posteriori vero haec enim practica nominantur. Finis huius scientiae non est prudentia civium, sed accumulatio et affluentia bonorum omnium. Omnium dico, nam quamvis in unum civem omnia non cadant, in totam tamen civitatem ubertim fluunt. Aggredior nunc tandem Aristotelem, qui in fronte primi capitis id ipsum docet, quod nos de fine conamur dicere. Sic enim loquitur: Quandoquidem videmus omnem civitatem societatem esse, omnemque societatem boni alicuius gratia coire, necesse est eam quae est omnium maxime princeps ac domina, quaeque caeteras continet, id sibi bonum propositum habere, quod sit omnium summum ac praestantissimum.
3. QUAESTIO 2 Ex his concludo tam civitatem, quae est materia, quam hanc scientiam quae est omnium reliquarum domina, ad summum et nobilissimum bonum referre. Nam ut civitas obiective, ita civitatis scientia effective (ut aiunt) summum bonum suum finem habet. Sed ut eodem ordine procedam quo ipse philosophus in textu utitur, animadvertendum est praecipue quatuor in hoc capite tractari, nempe definitionem civitatis, eiusdem distinctionem, enumerationem partium, et denique earum inter se comparationem. In definitione ostendit duo, essentiam et finem: essentiam cum societatem omnibus bonis abundantem esse demonstrat, finem cum eam ad omnium bonorum summum at divinissimum refert. Rationes in textu sic formari possunt: omnis societas est alicuius boni causa: sed civitas est societas: ergo civitas est alicuius boni causa. Altera hoc modo: tanto praestantius est bonum cuiusque societatis, quanto nobilior est ipsa societas: sed civitas est omnium societatum longe nobilissima: ergo civitas omnium bonorum praestantissimum sui finem habet. Hinc sequitur distinctio in qua quaeritur an administratio regia a politica, an despostica ab oeconomica solum ratione vel specie differat? Insinuat in textu Socratem et Platonem existimasse haec inter se tantum multitudine ac paucitate, non genere et natura discriminari. Exempli causa, si quis paucis eisdemque servis praesit despoticus seu herus, si pluribus eisdem tam liberis quam servis oeconomicus seu paterfamilias, si adhuc aliquanto pluribus, politicus vel magistratus; si denique omnibus, basilicus, rex, seu princeps haberi debet. Hinc secundum illos nihil interest inter magnam domum et parvam civitatem. Sed haec, ut ait philosophus, vera non sunt, quod probat in tertia parte huius capite, nempe in enumeratione et descriptione partium ex quibus coalescit civitas.
4. EXPOSITIO QUAESTIONIS 3. Si enim partes civitatis non solum numero, sed etiam natura et officio distinguantur, necessario sequitur has administrationes servi, familiae, civitatis, regni plusquam multitudine et paucitate dissidere. Nam aliud est servum regere, aliud domum, aliud parvam civitatem, aliud imperium. Despoticus ergo, oeconomicus, politicus et basilicus, id est, si interpretari velis, dominus, paterfamilias, magistratus et princeps, plus quam nomine numeroque differunt. Nam, etsi omnes et singuli sint homines in una specie dialectica ac natura humana communicantes, essentia tamen et specie politica differunt, quia haec nomina officia hominum, quae sunt natura distincta, non simplicem naturam hominis, quae est una eademque in omnibus declarant. Est enim aliud homo, aliud pater; aliud homo, aliud princeps; quippe hominis nomen substantiam, patris et principis nomen relationem et officium (quae natura differunt a substantia) significant. Nec illud urget quod unus idemque homo sit nunc dominus, nunc paterfamilias, nunc moderator urbis, nunc totius imperator civitatis, quandoquidem multa disparata accidentia, quae natura ac proprietate dissociantur, in eodem subiecto simul residere queunt, ut constat de calore et siccitate in igne, de frigore et humiditate in aqua. Cum ergo hoc loco docemus despoticum ab oeconomico, politicum a basilico natura differre, non naturam nominis sed ordinis, non proprietatem viri sed loci, non proportionem multitudinis sed rationem dignitatis et administrationis intelligimus.
5. ENUMERATIO PARTIUM
Distinctione iam facta, duo sequuntur, enumeratio et comparatio partium. In enumeratione explicantur tria: ordinis ratio, multiplicis societatis descriptio, barbarorum, qui suis faeminis pro mancipiis utuntur, reprehensio. Ratio ordinis hunc syllogismum habet. Quemadmodum ad cognitionem totius in aliis rebus necesse est partiri compositum in simplicia principia, ut orationem in literas, mixtum in elementa, ita ad cognitionem civitatis, quae est quiddam totum, necesse est eam dividere in minimas sui partas, sed necessaria est talis partitio in aliis totis, ergo etiam in civitate. Hinc patet ordo, quo utitur philosophus in hoc opere, nempe ut diviso toto in sua principia ab ipsis elementis ac partibus civitatis incipiat; quae partes sunt naturales societates hominum, ex quibus constat componiturque civitas. Harum prima est viri et faeminae, secunda domini et servi, tertia patris et filii, quarta pagorum et vicinitatum, quae longe lateque dispersa civitatem colunt. De prima in textu sic loquitur Aristoteles: necesse est primum eos coniungi et copulari quorum alter sine altero esse non potest, ut marem et faeminam procreatonis causa. Appetit autem vir faeminam non ut servam sed ut sociam, non ut mancipium libidinis sed ut solatium vitae. Iure ergo reprehendit barbaros et agrestes qui suis faeminis ut servis utuntur, quippe non est faemina ut Delphicus gladius, qui pluribus usibus destinatur. De secunda societate, haec legas in textu verba: copulantur etiam natura id quod imperat et id quod imperio paret propter salutem. Sunt ergo natura dominus et servus: dominus qui mentis acie excellit, servus qui corporis vi aut mole praestat. Ex hisce duabus societatibus oritur tertia, nimirum domus et familia, in qua maxime patris et filii relatio cernitur, non quod ex hac ea solum constet, se quia in ea veluti imago viri et uxoris perpetuo convivit. Cum ergo natura in re qualibet tam aeternitati quam suae similitudini studeat, consentaneum fuit eam a natura homini ingenerari facultatem ut uxorem eligat, filios procreet, familiam augeat, alat et conservet. Est ergo familia societas composita, eademque non ad tempus sed in omnes vitae dies a natura parta et constituta, in qua coniuncti, participes et consortes eiusdem foci et cibi ab Epimenide dicuntur. Quarta societas, ex praedictis omnibus compacta, pagus definitur. Haec ea est quae ex multis familiis olim nata in immensum crevit coloniasque et gentes peperit, in quibus filii et filiorum filii (ad mutuum subsidium) cohabitarent. Postremo ut pagus ex multis familiis, ita civitas (quae est ultima societas de qua nunc agitur) ex multis pagis et coloniis fluxit. Concludit ergo Aristoteles in calce huius capitis, quae est de comparatione partium, probabile quidem esse ab initio fuisse a natura reges. Nam si servus domino, si uxor viro, si filius patri, si domus rectori, si pagus imperio naturae obtemperavit, verisimile quoque est civitatem non sine rege unquam extitisse. Hoc probat a signo, quia primarum aetatum homines finxerunt deos ipsos sub Iovis imperio vivere, quod certe non dixissent si civitates et gentes reges non habuissent suos. Haec tandem summa est prima capitis, studiose lector, quod praefationis loco ab Aristotele et nobis adhibetur. Textum ipsum non intrivi, eiusdem tamen sensum pro viribus reseravi. Illum non addidi, ne maius volumen fieret, hunc tamen plenius retexui, ne lumen deficere. Quod hic feci divina ope fretus in caeteris libris me facturum spero: faxit Deus ut non deficiam, det Chrsitus ut satisfaciam.

BREVES DISTINCTIONES QUAESTIONUM
Distinctio primi quaestionis, an civitas sit obiectum politicae scientiae?

In civitate spectantur:

Constitutio, quae est a natura per appetitum societatis.
Gubernatio, quae est a lege per habitum virtutis.
Perfectio, quae est ab ordine per affluentiam foelicitatis.


His tribus modis accepta est obiectum politicae scientiae; rationes sunt, quia:

Latissime eiusdem nomen in hac scientia diffunditur.
De illa propriae passiones civis demonstrantur.
Ad illam omnia civium ac magistratuum officia spectant et reducuntur.

  6. OPPOSITIO CONTRA PRIMAM QUAESTIONEM Materia et opus differunt, ut patet de ferro et gladio: sed civitas est opus civilis scientiae: ergo non est eiusdem materia. Minor probatur, quia unio civium secundum ordinem est opus politicae scientiae: sed civitas est nihil aliud quam unio civium secundum ordinem: ergo civitas est opus politicae scientiae.
RESPONSIO Etsi placet Versori, quod civitas materialiter sumpta quoad constitutionem, et non formaliter accepta quoad unionem sit obiectum politicae scientiae, Albertum tamen sequor qui respondet diverso respectu et opus et materiam esse: opus ut perficitur, materia ut tractatur. Fit enim haec unio secundum ordinem a politico, et sic est opus; et circa eam iam factam consultando versatur, et sic materia seu obiectum dicitur.
OPPOSITIO Civitas de omnibus in politica scientia non dicitur: ergo non est eiusdem materia. Antecedens patet, quia de cive, de lege, de magistratu, quae tractatur in haec scientia, non dicitur. Argumentum probatur, quia omne subiectum attributionis de omnibus in ea scientia cuius est subiectum dicitur: sed omnis materia circa quam versatur scientia, est subiectum attributionis: ergo omnis materia de omnibus in scientia comprehensit diceretur. Maior est Aristotelis in libris Analyticis, et inductione exemplorum probatur, quia numerus de omnibus in arithmetica, magnitudo de omnibus in geometria, harmonia de omnibus in musica, ens rationis de omnibus in dialectica dicitur: ergo etiam civitas de omnibus in politica diceretur, si sit subiectum eiusdem scientiae.
RESPONSIO Non est necesse subiectum attributionis de omnibus in aliqua scientia comprehensis, absolute et in abstracto praedicari. Numerus enim de unitate in arithmetica, magnitudo de puncto in geometria, ens rationis de substantia in dialectica non dicitur. Satis ergo est si omnia in aliqua scientia tractata ad subiectum vi sua aut comparate reducantur. Sic unitas ad numerum, sic punctum ad magnitudinem, sic omnia in hac scientia ad civitatem referuntur.
OPPOSITIO Omne subjectum scientiae habet proprietates aliquot in eadem scientia de se demonstrabiles: sed civitas tales proprietates in hac non habet: ergo non est subiectum. Minor confirmatur, quia ad tribunal sedere, de legibus consultare, magistratus eligere et similia, quae proprietates dicuntur, ad cives potius quam ad civitatem pertinent.
RESPONSIO Civis effective, at civitas (ut aiunt) formaliter et perfective haec omnia facit. Est enim in cive suffragium at in civitate est imperium, non enim usus sed unio civium haec praestat.
OPPOSITIO Omne obiectum scientiae debet esse necessarium ac aeternum, sed civitas non est: ergo non est obiectum huius scientiae. Maior est Aristotelis sexto libro Ethicorum, capite 3. Minor probatur, quia civitas ex partibus interitui et fortunae subiectis constat. Ratio est, quia saepe familiae, pagi, gentes et imperia aut vetustate antiquata, aut furore Martis deleta, concidunt. Praeterea quae nunc est monarchia, nunc in aristocratiam aut democratiam commutetur, quod mutabilem et caducam naturam civitatis arguit.
RESPONSIO Duo in politica scientia considerantur, demonstratio theorematum et actio civium . Quoad demonstrationem theorematum, civitas est quiddam necessarium, aeternum et incommutabile, Nam quamvis Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum imperia cadant, univeralis tamen et formalis civitas sub demonstratione huius scientiae manet. Quare licet quoad flexibilem voluntatem et actionem hominum frequenter mutetur civitas, non tamen quoad formam et demonstrationem, quae specie non numero, praecepto non exemplo continetur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An civitas praestantissimi boni causa sit instituta?

Bonum, ad quod refertur civitas, praestantissimum esse dicitur, propter:

Communitatem, ut non enim uni, ut ethicum, sed omnibus ut publicum convenit et communicari debet.
Dignitatem, quippe est finis nobilissimae societatis humanae, in qua reliquae omnes uniuntur.
Affluentiam rerum externarum; omnium enim tam naturae quam fortunae bonorum copia abundat et excellit civitas.
Constantiam et perpetuitatem; in iustitia enim, prudentia et aequitate (quae sunt optimae conservatrices civitatis) constitit hoc bonum.

  OPPOSITIO Summo nihil potest esse praestantius: sed hominis bonum est summum: ergo hominis bono nihil potest praestantius. Quo dato, excellentius non est bonum civitatis quam hominis. Nam hominis bonum est faelicitas, ut in primo et decimo Ethicorum probatur.
RESPONSIO Summum bonum consideratur duobus modis: vel quoad essentiam, et sic idem est bonum unius hominis ac totius civitatis, vel quoad existentiam, et sic civitatis bonum est excellentius. Ratio est, quia bonum ethicum uni homini, bonum politicum toti civitati accommodatur.
OPPOSITIO Prima veritas est nobilissimum obiectum et bonum, ut in decimo Ethicorum probat philosophus: sed finis civitatis non est prima veritas: ergo civitatis bonum non est nobilissimum. Maior probatur, quia prima veritas est Deus. Minor patet, quia aggregata faelicitas, non aeterna veritas est finis civitatis.
RESPONSIO Illic de vita theorica, hic de politica agitur; illic etiam de remoto fine, hic de proximo disputatur; illic denique relatio intellectus ad summum bonum, hic relatio voluntatis ad summum bonum discutitur ac demonstratur.
OPPOSITIO Multae sunt deformitates in civitate, multa infortunia: ergo aggregata faelicitas non est illud praestantissimum bonum cuius gratia instituitur. Antecedens patet, quia nulla civitas scopulis et procellis fortunae caret. Praeterea cum nulla civitas sit tam beata quin portu et manu aliarum nationum uti aliquando cogatur, non video qua ratione aureum illud flumen omnium bonorum in civitatis portas flueret et permaneret.
RESPONSIO Deformitates civitatis ut fures, homicidae, et caetera pro partibus civitatis non habentur. Quod obiicis de infortuniis nihil est. Nam etsi aliquando irruant illa quidem, consulari tamen providentia faelicitatem civibus non tollunt, imo eos longe prudentiores reddunt. Postremo quod urges de mutuis subsidiis aliarum gentium parum movet, nam hae res externae sunt, et si aut casu aut per se eveniant satis est.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An despoticus, oeconomicus, politicus et basilicus specie et natura differant?

In his nominibus perpendi solent duo:

Natura seu species dialectica, et sic natura non distinguuntur. Nam omnes in essentia humana conspirant


Officia politica, et sic natura differre dicuntur, tum:

Propter diversos respectus quos significant.
Propter distinctos fines quos respiciunt.

8. OPPOSITIO Respectus non mutat essentiam: sed omnia haec nomina sunt quiddam respectus: ergo non mutant essentiam. Maior probatur, quia respectus est tantum modus et comparatio rei, non essentia rei. Minor constat, quia sunt nomina ordinis et officii quae sunt respectus.
RESPONSIO Respectus non mutat essentiam in absolutis, at in respectivis et comparatis mutat. Nam comparata essentiam in respectu habent. Exempli causa, si Socratem cum suo patre compares naturam filii, si vero cum suo filio compares naturam patris habet, qui duo respectus in relatione essentia differunt, quamvis in uno Socrate diverso respectu simul consistant.
OPPOSITIO Hi omnes in civitate unum et eundum finem habent, nempe bonum commune respublica ergo infirma est ea probatio quod ideo natura differunt, quoniam distinctos fines habent. Antecendens probatur, quia omnes et singuli cives ad bonum publicum referuntur, quod est fines civitatis.
RESPONSIO Considerantur isti vel communiter, ut cives, et sic unum remotum finem habent nempe bonum commune totius civitatis; vel proprie in suis ipsorum officiis, ut hic sit pater, ille dominus, et sic diversos fines sortiuntur.

DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An societates recte distinguantur?

Omnis societas est vel:

Simplex, quae a natura instituitur, vel propter:

Conservationem speciei, et haec est prima, inter virum et uxorem.
Successionem rerum, et haec est secunda, inter patrem et filium.
Ordinem personarum, et haec est tertia, inter dominum et servum.

Privatos et quotidianos; exempli causa, ut simul ad eundem focum sedere, eadem mensa communicare, unde familia.


Communes, eosdemque, aut propter:

Coniunctionem sanguinis, unde coloniae et pagi in quibus olim consanguinii solum ad ipsorum subsidium cohabitarunt.
Communicationem dignitatis, unde civitas omnium societatum nobilissima, in qua omnes et singulae hae societates mirifice conspirant et uniuntur.

9. OPPOSITIO Paternae societatis in textu mentio non fit: ergo defecisse videtur philosophus in enumeratione partium.
RESPONSIO Ratio non sequitur. Nam sub prima societate, quae est viri et uxoris, hanc ipsam comprehendit. Si enim ulla societas instituitur ad procreationem filii et conservationem speciei, necesse est ut haec sub illa intelligatur. Caeterum recte utriusque adhibetur distinctio, quia uxor unum finem in procreatione, filius alterum in succesione habet.
OPPOSITIO Tres primi ordinis societates sunt una familia, multae familiae sunt unus pagus, multi pagi sunt una civitas: ergo videntur hae societates multitudine et paucitate tantum differre, quod Plato sensit. Hoc autem si verum sit, fallitur Aristoteles, qui eas inter se specie distingui putavit.
RESPONSIO Materialiter pro hominibus sumptae hae societates solum multitudine et paucitate differunt: at formaliter in suis propris finibus consideratae, ut supra ostendimus, specie et natura distinguuntur.

DUBIUM CAPITIS
An faeminis ut servis uti liceat?

Durus es, Demea, si uxorem contempseris, barbarus si percusseris. Deus enim sociam, natura aequalem fecit. Si infirma sit, imitare Socratem; si fidelis et casta, ut parem non ut servam amplectere, quippe nata est parere non parĂªre. Paret tamen ut libera suo viro, iugo ut barbara non submittitur. Aequam familiae curam gerit, cur ancillam? Pars tui est in sinu, cur servam? Faecunda spes gregis est, cur mancipium appellas? Labor praemium, amor fidem, uteri tumor honorem postulant.

Faemina et servus differunt in:

Constitutione naturae; nam faemina est lege et natura libera cum virum sumpserit
Institutione vitae; nam faemina ad servilia et abiecta opera vitae non cogitur, ut servus.
Ratione propositi ac finis; nam faeminae bonum est filios parere, et ea quae sunt acquisita a viro in domo conservare.

10. OPPOSITIO Servus est a natura qui minus ingenio valet, ut est in textu, sed faemina minus ingenio valet: ergo faemina est serva a natura. Minor probatur ex hoc ipso libro, ubi docet philosophus quod faemina sit infirma et minus valens ad consilium.
RESPONSIO Faemina ingenio minus valere dicitur, non quod essentialiter, ut aiunt, minus valeat, sed quod ex infirmitate naturae in illa plerumque ita affectus animi tumultuentur, ut rare consilium et constantiam videas. Caeterum animadvertendum est quod omnis infirmitas naturae et defectio ingenii servos non faciat. Nam quamvis aliquot faeminas non aliter ac viros mancipia naturae agnoscit philosophus, faeminas tamen coniunctas viris nullo modo ut servas tradendas voluit. Tum enim aliam institutionem vitae aliumque finem diversum a servis vendicant et sortiuntur.
OPPOSITIO Faemina probari potest monstrum ex Aristotele: ergo non est durum appellare servum. Antecedens probatur, quia omnis imperfectio naturae est monstrum: omnis faemina est imperfectio naturae: ergo omnis faemina est monstrum.
RESPONSIO Ridicula est ista probatio, et longe a philosophi sententia aliena. Sed ut distinguam, duplex est imperfectio naturae, alia in partibus, alia in humoribus. In partibus imperfectio contingit trifariam, vel ex defectu materiae ut in monoculo, vel ex excessu ut in tripode, vel ex mala concinnitate et dispositione partium, ut in gibboso, et his tribus modis accepta omnis imperfectio errorque naturae monstrum dicitur. Si vero sit in humoribus solum, qualis est in faeminis, non monstrum, sed pulchrum naturae opus et effectum arguit. Si enim externas partes et lineamenta naturae spectes, faeminae sunt plerumque pulchriores viris; si vero humores, longe molliores et infirmiores habentur.
OPPOSITIO Virtutes faeminis negat inesse Aristoteles in octavo capite huius libri: ergo faemina videtur esse serva. Is enim servus est qui virtute caret.
RESPONSIO Non negat virtutes simpliciter inesse faeminis, sed eodem respectu quo insunt viris inesse negat. Verbi causa, iustitia datur viro ut aliquando ad tribunal sedeat; datur faeminae ut domum et familiam recte disponat. Fortitudo datur viro ut hostem feriat, datur etiam faeminae ut virum quantumvis impatientem ferat, suosque affectus et passiones vi et imperio rationis vincat.

Caput ij

An civitas sit a natura?
An homo sit animal politicum aut civile a natura?
An solitaria vita sit toleranda in civitate?
An civitas sit domo prior?

OMO qui est in seipso quodammodo civitas, vel potius (ut loquitur Aristoteles) minor mundus, hoc insitum a natura habet, ut ardentissime prae caeteris animantibus societatem quaerat. Hinc appetitus menti subiicitur, ut sitiat. Ratio datur, ut conservet communionem. Quod si ita est, errant meo iudicio qui civitatem negant id opus esse naturae, ad quod homo veluti natus sitientius quotidie incitatur. Sed ut citra omnem litem ac controversiam res dilucescat, Aristoteles civitatem omnium societatum perfectionem in utero naturae conceptam, ab illa partam, in eiusque veluti gremio et amplexu enutritam probat. Ratio prima est a materia, quia eiusdem partes sunt a natura; secunda ab efficiente causa, quia appetitus societatis naturae vim ac impulsum sequitur; tertia est a fine, quia ipsa natura (ut ait philosophus) est bonum seu finis civitatis. Huc addi possunt aliae a forma, quae est unio civium, et denique ab effectu, qui est ordo et administratio civitatis. Prima ratio hanc formam habet. Partes civitatis, nempe societates illae simplices et mixtae, de quibus disputatum iam est, sunt a natura: ergo et ipsa civitas. Secunda formatur hoc modo: appetitus civitatis est naturalis: ergo et ipsa civitas. Tertius sic: finis cuiusque rei est a natura, ut patet de forma hominis et equi: sed civitas est finis reliquarum societatum: ergo est a natura. Duae aliae rationes in textu non sunt, vim tamen et pondus habent. Nam si societatum reliquarum tam expetitio quam constitutio sit a natura, non video rationem quo minus earundem unio naturalis habeatur. Quemadmodum in aliis rebus non solum est propensio ac disposito materiae ad formam, sed formae etiam cum materia quaedam copulatio, ita in civitate, quae est opus naturae, non solum procreantur partes, sed etiam partium illarum unio, quae est forma civitatis. Postrema ratio ab effectu perspicua est, nam frustra natura partes, frustra partium connexionem, frustra ipsam civitatem intenderet, si sine ordine et providentia sua eam ut chaos rude ac impolitum relinqueret. In caelis, in stellis, in elementis, in plantis, quid multis? In rebus omnibus vi sua partis, materiam, formam, ordinem, et pulchritudinem posuit. Quid? In hoc solo opere, quod est omnium perfectissimum, quasi languida defecit? Certe non defecit, quippe si in homine sit non solum impetus naturae ut societatem appetat, sed etiam ratio et intellectus, ut se in offico et ordine contineat, non minus hoc opus intellectus, nempe ordo, quam effectus illie voluntatis, nempe consociatio, respectu hominis a natura dicitur. Ieiune igitur ac aride nimis distinguunt illi qui civitatem inchoatam solo et nullo modo perfectam esse a natura contendunt. Nam quamvis aliquid splendoris additur civitati a fortuna, plurimum a prudentia et virtute, est tamen in unione et ordine (quae duo ab intellectu et ratione manant) quaedam naturalis civitatis perfectio et consummatio. Est ergo civitas a natura quoad materiam in qua partium multitudo; est quoad formam in qua partium unio; est quoad finem in qua perfectio quaedam naturae cernitur, quippe ut postea docet philosophus, natura est finis civitatis.
2. QUAESTIO 2 Altera quaestio de homine, an sit civile animal a natura, hanc modo disputatam ut umbra corpus sequitur, quippe si civitas sit a natura, homo vi etiam naturae animal civile erit, idque eo magis quia est materia et pars civitatis. Argumenta in textu tria sunt. Primum a toto ad partem, altera a contrariis, tertium ab effectis. A toto hoc modo: civitas est a natura, ut iam probatum est: ergo homo ad civitatem natus animal civile erit. A contrariis, quoniam qui fugit civitatem, aut belluam immanitate aut hominem religione superat, quorum primo olim hoc versu maledixit poeta.

Cui neque curia, nec lex est, neque vesta laresque

3. QUAESTIO 3 Sed hic obiter movetur quaesto, an solitaria vita sit ullo modo tolerabilis? Respondet philosophus fieri posse ut aliquis sit expers societatis tribus modis, vel ex nimia asperitate fortunae, ut pauperes et mendici, vel ex intolerabili pravitate morum, ut fures et insidiosi, vel ex ardenti studio ac pietate animi, ut qui, contemptis rebus mortalibus, se totos accommodant rebus divinis. Hoc genus hominum rarum est, nam sanctum et religiosum est. Ubi sunt nunc dierum Thaletes, qui abiectis et immersis pecunis philosophiae student? Ubi Democriti, qui evulsis suis ipsorum oculis contemplationi soli incumbunt? Ubi sunt Socrates, qui, relictis suis Xantippis, cycutam pro uno Deo libenter hauriunt? Tales homines noster Aristoteles in hoc textu meliores hominibus appellare audet. Addit etiam rationem, quia tales suis pollent opibus, suisque bonis contenti vivunt. Concludit ergo, nec feram id est agrestem, nec deum, id est, ut multi interpretantur, hominem insigniter religios, esse partes naturalis civitatis: illum enim malicia, hunc excellentia excludit. Horum primum genus a quodam non inepte dicitur infortunatum, quod miseria, secundum maledictum, quod infamia, tertium perbeatum, quod vitae sanctimonia sequitur. Homines primi ordinis sunt tolerandi in republica, quippe non sponte nec necesitate coacti civitatem relinquunt. In secundo autem genere, quia sunt quasi vultures inter aves, et quasi lupi inter oves, id est homines caede et sanguine solum capti et saginati, ad enses, ad cruces, ad praecipitia sunt condemnandi. Postremo, in tertio genere qui sunt, quoniam Deum pro se se pro civitate placant, non solum tolerandi, sed etiam sapientibus ut rara exemplaria virtutis imitandi videntur. Haec hactenus de vita solitaria a philosopho sunt interiecta. Nunc tandem tertium illud argumentum a proprietate humana sequitur, quo probat Aristoteles id quod proposuit, nimirum hominem esse animal civile a natura. In hoc argumento proponuntur duo: ratio et comparatio. Ratio quae est, quod loqui et ratiocinari sint propria hominis, quodque in homine insint non ad affectum tantum signifandum, ut vox in belluis, sed ad iustum et iniquum, verum et falsum, bonum et malum discutiendum: at ex his coalescit civitas, sine his consensescit cito: homo ergo propriis naturae viribus natus est ad civitatem, animalque civile recte a natura dicitur. Comparatio in hoc argumento est inter apem et hominem, scilicet quod homo sit magis animal sociabile quam apis. O utinam tamen apem in regno, apem in providentia et melle sequeretur homo! Apes regnum suum habent, totum examen regi obtemperat, rex sine aculeo, sine labore vivit; tubam quasi clangit, armantur greges; evolat; in turma et ordine sequuntur omnes. Caeterum in his solum instinctus naturae inest, in homine vero praeter instinctum naturae est usus et splendor rationis.
4. QUAESTIO 4 Postrema questio quae in hoc capite tractatur est an civitas sit domo a natura prior. Priorem esse affirmat philosophus. Si rationes quaeras, hae sunt: omne totum est prius sua parte: sed civitas est totum: ergo civitas est prior domo, quae pars civitatis dicitur. Maior propositio docetur a similitudine, quia ut manus separata toto corpore non magis est manus quam lapis (cum omnes partes per sua officia quae habent in toto definiantur), ita domus pars civitatis dici non potest, si civitas natura non praeexistat. De assumptione syllogismi, nempe quod civitas sit totum, nemo philosophorum dubitat. Altera ratio est ab intentione naturae, quod finis primum a natura intendantur: sed civitas is familiae finis: ergo civitas est familia intentione naturae prior. His sic positis et disputatis, concludit Aristoteles omnem hominem, nisi sit aut fera aut deus, studio civitatis mirifice teneri. Attamen (inquit) ut homo omnibus suis numeris absolutus, animal est omnium animalium optimum: ita qui a lege et civitate semotus sine causa pietatis aut necessitatis vivit, omnium animalium deterrimum haberi debet. Talis enim armatus est ad omne facinus. At quanta pernicies armatam maliciam sequitur?

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An civitas sit a natura?

Civitas consideratur duobus modis, aut:

Materialiter pro partibus; et sic Versor et quidam alii defendunt solum esse a natura, sed ista interpretatio est nimis arida.
Formaliter, quoad naturalem unionem ordinemque partium; et sic etiam Thomas aliique sanioris iudicii interpretes affirmant civitatem esse a natura. Sed de hac re satis perspicue superius a nobis est disputatum.

5. OPPOSITIO Quicquid aliter assuescere potest non esse a natura: sed civitas aliter ac est assuescere potest: ergo non est a natura. Maior est in primo capite libri secundi Ethicorum. Minor probatur, quia status civitatis quotidie (ut experentia docet) mutantur.
RESPONSIO Aliter ac est non assuescit civitas. Quod urges de mutato statu, ut nunc sit monarchia, nunc aristocratia, respondeo mutatu statu deleri civitam illam quae fuit. Nam status civitatis est forma civitatis, et sublata forma res ipsa tollitur. Si ergo mutetur civitas, civitas quidem deletur, non tamen specie (quae est aeterna) sed numero, quae, ut Plato ait, suum tempus et aetatem habet.
OPPOSITIO Albertus, Borreus, Donatus, Victorius, Versor, et alii permulti aiunt civitatem solum inchoative et materialiter a natura esse: ergo male defendis formam quoque civitatis naturalem esse.
RESPONSIO Nihil antiquius apud me est quam authoritati cedere, nihil religiosius observo quam veterum iudicio subscribere. In hoc tamen (illorum salva reverentia) dicam quod sentio, sterilem esse interpretationem illam, si hoc modo exponunt. Civitas est a natura, id est sola materia civitatis: quasi vero in opera naturali, quale est civitas, non tam formam quam materiam natura pariat! Quemadmodum ergo natura non sunt solum dominus et servus, pater et filius, vir et uxor, sed etiam eorum naturalis connexio et habitudo, ita non solum est civitas quoad partes, sed etiam quaedam earum partium naturalis conglutinatio et ordo, a quo vere nomen civitatis ducitur. At haec conglutinatio, hic ordo, sunt naturales formae civitatis.
OPPOSITIO Quae sunt a sola virtute non sunt a natura: sed unio civium et ordo sunt a sola virtute, nimirum prudentia: ergo unio et ordo civitatis non sunt a natura. Quo dato, civitas a natura esse recte non defenditur. Maior est in secundo libro Ethicorum capite primo. Minor est in Politicorum quarto.
RESPONSIO Verba Aristotelis in calce huius capitis quod homo natus sit prudentia et virtute praeditus me movent ut existimem, non solum nudas facultates intellectus et voluntatis, sed etiam illarum actus primos quales sunt ratio et oratio homini inesse a natura. Quae si ita insint, quorsum quaeso, nisi ut naturaliter loquendo et ratiocinando cum aliis rectius vivatur, a quo hic ordo civitatis, de quo est nunc disputatum, nascitur? Attende vero quod aliud sit ratio, aliud recta ratio, nam haec a virtute, illa a natura oritur. Illa naturalis prudentia apellata, naturalem hanc unionem et ordinem civitatis edit. Est ergo in civitate duplex ordo, ut est in homine duplex ratio: est ordo connexionis a natura, est ordo perfectionis a iustitia: illum prudentia naturalis, hunc prudentia civilis perficit.
OPPOSITIO Iudicium est ordo civitatis: sed iudicium non est a natura: ergo nec ordo. Maior est Aristotelis in fine huius capitis. Minor probatur, quia iudicium est approbatio iuris perfectioque iustitiae, quae non a natura est.
RESPONSIO Est quaedam iustitia naturalis, ut quod tibi fieri non vis alteri non facias. Est similiter etiam quoddam iudicium confusum et inchoatum a natura. Respondeo igitur duplicem esse gradum ordinis: alium a ratione et iudicio confuso, quem nos a natura inesse civitati defendimus: alium a perfecta prudentia iudicioque accurato natum, qui hoc loco ordo civitatis dicitur. Sed hunc gradum ordinis non a natura sed a virtute perfici in civitate non aliter quam animum in homine a scientia dicimus.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An homo sit animal politicum aut civile a natura?

Homo animal civile dicitur vel:

Inchoate secundum potentiam activam animi, et sic a natura politici nascimur, id est simpliciter apti sumus ad civitatem.



Perfecte, vel secundum:

Materiam civitatis, et sic homo est animal civile a natura. Nam quilibet aut pater aut filius, dominus aut servus a natura dicitur.
Formam, et sic etiam est propter:

Vim appetitus, quo societatem quaerit.
Vim intellectus, quo eam regit.
Usum rationis et sermonis, quo eundem ordinem praescribit.
Commune bonum, ad quod homo naturaliter contendit.

  6. OPPOSITIO Aliqui fugiunt civitatum natura, ut melancholici, aliqui pravitate, ut scelerati: ergo omnis homo non est civile animal a natura.
RESPONSIO Respondetur huic argumento bifariam, vel quod particularis instantia ab actu ducta universalem propositionem in multis quae insunt a natura non destruant, ut non est satis dicere, “Heraclitus non ridet, ergo omnis homo non est natus ad risum. Mutus non loquitur, ergo omnis homo non est natus ad sermonem. Melancholicus actu fugit consortium, ergo homo non est natus ad civitatem” Vel (si placet) respondetur melius, quod melancholici non a natura sed praeter naturam fugiunt civitatem. Nam dum est iusta proportio eiusdem humoris in homine, expetit civitatem, at cum est excessus vel adustio, morbus est, idemque praeter aut contra naturam. Non ergo a natura, sed praeter aut contra naturam melancholici lucem et theatrum fugiunt. De sceleratis dico quod non a natura, sed suo vitio minus apti sunt ad civitatem.
OPPOSITIO Voluntarium et naturale sunt opposita: sed esse animal civile est voluntarium: ergo non est naturale. Maior probatur, quia voluntas ex libertate, natura ex necessitate agit. Minus docetur, quia solitariam agentes vitam eligunt potius solitudinem quam civitatem.
RESPONSIO Voluntas et natura semper et in omnibus non pugnant. Respondeo igitur quod sit quodammodo voluntarium, et tamen naturale esse animal civile. Nam etsi Thales eligat solitudinem potius quam civitatem, haec tamen aptitudo ut sit animal civile manet. Non risit Heraclitus, et tamen potuit. Elias, Iohannes Baptista, Macedonius, Antonius, Hiliarion, aliique sexcenti in eremis, in montibus, in latibulis vixerunt, et tamen in luce et corona civium vivere potuerunt.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An solitariam degentes vitam sunt cives, aut tolerandi in republica?

Homines degunt vitam solitariam, vel:

Necessitate fortunae coacti, ut pauperes, et tales sunt tolerandi, si non ex vitio hominis sed ex casu, qualis est naufragium in tempestate, contingat.


Pravitate animi, idque bifaria, aut:

Ex vitio humoris, ut melancholici, furentes ac insani.
Ex vitio hominis, ut sicarii, fures, homicidae, qui in sylvis latitant ut aliis insidientur, ac tales sunt persequendi.

Pietate commoti, quales sunt vere theorici et contemplantes philosophi, qui exuti ac liberati rerum mortalium curis, intentius multo rebus divinis student.


  7. OPPOSITIO Mendici in republica non sunt tolerandi: ergo solitarii inopia et necessitate fortunae coacti non sunt tolerandi. Antecedens probatur, quia erratici cum sint plus nocent quam prosunt civitati, cuius publicum et commune bonum exhauriunt, leges violant, ordines pervertunt.
RESPONSIO Aliud est esse mendicum, aliud pauperum. Fateor equidem apud Iudaeos, Lacedaemonios, et Romanos olim rarissimum fuisse hoc genus hominum, et utinam apud nos pauciores essent! Id quidem optandum esset, ut quaedam hospitia publico aere pecuniisque civitatis ubique extruerentur, in quibus pauperum necessitati melius consulatur. De mendicis respondeo, si sint dissoluti, aut ad opera aut ad supplicia eos cogendos esse. Sed vide hac de re lib. 4 cap. xi.
OPPOSITIO Qui vinculum et unionem civium disrumpunt, qui publicum et commune bonum civitatis non augent, nec pro civibus sunt habendi, nec sunt tolerandi in republica: sed contemplationis causa viventes monastice, et unionem civium disrumpunt, et publicum bonum civitatis non augent: ergo nec pro civitus sunt habendi, nec sunt tolerandi in republica. Maior patet, quia unio est forma, et publicum bonum est finis civitatis. Minor constat, quia monastice viventes ab unione civitatis se separant, et publico bono se non accommodant.
RESPONSIO Unio ciuvium non solum est externa in bono utili et iucundo, sed etiam interna in bono honesto civitatis. Quamvis heremitae et solitarie viventes se separant ab unione externa bonoque utile et iucundo, sunt tamen coniuncti in unione interna et bono honesto, cum non minus, imo multo magis student, quam qui in theatro civitatis lucent. Cum ergo non minus pietate, consilio, sapientia reipublicae prosunt quam qui arma gerunt, aut qui publica negotia tractant, et sunt pro civibus habendi et etiam tolerandi in civitate, maxime in ea, ut in septimo libro docet philosophus, civis bonus a bono viro non distinguitur.
OPPOSITO Invita Minerva et contra naturam monastice ac solitarie viventes agunt: ergo non sunt tolerandi. Antecedens probatur, quia naturale est ut quisque mortalium sit appetentior societatis, non solitudinis. Argumentem tenet, quia nihil contra naturam est in civitate tolerandum.
RESPONSIO Duplex est natura in homine, animalis et intellectualis: illa in solitarie viventibus supprimitur, haec vero longe excellentior et divinior redditur; at haec est proprie natura hominis. Nam ut res quaelibet est sua forma, ita homo est in essentia nihil aliud quam mens sua, ut testis est Aristoteles in decimo libro Ethicorum capite ultimo, ubi docet illum humanam vitam solum vivere, qui secundum intellectum et sapientiam, non secundum apetitum et concupiscentiam vivit.

DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An civitas sit domo prior?

Duo in hac quaestione considerantur:

Ordo generationis, et sic partes civitatis sunt priores civitate.
Ordo perfectionis et intentionis naturae, et sic civitas est prior suis partibus, nempe domo et pagis.

 

8. OPPOSITIO Domus prius intenditur a natura quam civitas: ergo intentione naturae civitas domo prior esse male defenditur. Antecedens probatur, quia id primum facere intendit natura, quod primum fieri necessario debet, sed domus necessario fieri debet antequam civitas fiat: ergo primum domum, non civitatem, intendit natura.
RESPONSIO Ratio haec est fallax, a secundum quid ad simplicite. Fateor enim quod natura intendat domum primum fieri, in ordine tamen ad civitatem, quippe intendit primum civitatem tanquam perfectionem domus. Caeterum quoniam civitas fieri non potest sine domo, domum primum quidem facit ut partem, non autem intendit ut finem operis.
OPPOSITIO Ridiculum est docere domum primum fieri, et tamen negare domum primum esse: ergo si natura intendat domum primum fieri, intendit etiam domum primum esse, et ex consequenti domus prior erit civitate. Antecedens probatur quia res non fit, nisi etiam esse dicatur.
RESPONSIO Aliud est fieri, aliud est esse. Nam quamvis esse ad fieri sequatur, tamen fieri modum generationis, esse modum perfectionis significat, et hoc est quod nos contendamus, civitatem esse primum in suo esse et modo perfectionis, domum esse primum in suo fieri et modo generationis.

Caput iij

An domus solum ex trina societate herili, nuptiali, et paterna constet?
An possesso reerum a nobus partarum aut a maioribus relictarum sit pars familiae?
An servus recte definiatur, an sit a natura?
An liceat faeminis imperare?

UAMVIS Aristoteles sit plane Delphicus et obscurus, ordo tamen quo in scribendo utitur illum longe faciliorem reddit. Ut enim lux tenebras noctis, sic ordo nebulas obscuritatis spargit. Proposuit in initio se primum de simplicissimis partibus civitatis acturum, eundem nunc ordinem prosequi condentit, quippe tres partes domus hic ordine describit, ut quid sit domus perspecto, quid demum sit civitas perspiciatur acutius. Domus (inquit) perfecta ex servis et liberis constat. Recte ait domus perfecta, nam domus pauperis ex domino et bove aliquando tantum consistit. Per servos et liberos herilem, nuptialem, et paternam societatem hominumque connexionem intelliget, ex qua domus compacta hic recte definitur. "Sed (ais) domus non est pars simplicissima civitatis": recte mones. Non ergo de domo absolute, sed de partibus eiusdem comparate hoc loco agitur. Ac primum (ut ipse ait) de domino et servo, quorum coniugationem natura primo peperisse videtur: in homine enim intellectus domini, appetitus mancipii et servi rationem subiit. Sed ut ordine procedam, mihi videtur philosophus in hac parte capitis movere quatuor. Primum, an ex societate herili, paterna, nuptiali consistat familia? Alterum, an res possessa sit pars familiae? Tertium, an servus sit a natura? Postremum, an faeminae imperare liceat? Quae hic interserit Aristoteles de opinione eorum qui herilem administrationem eandem cum regia et politica somniarunt, omnino non attingam, quippe satis de hac re primae iam mota quaestione in primo tractato a me disputatum existimo. Qui plura requirit, primam distinctionem et argumenta huius capitis legat.
2. Nunc ad secundam quaestionem venio, quae est, an res possessa sit pars familiae? Videtur non esse, quippe ex aliis partibus quam ex servis et liberis non constat domus. “Quasi vero res partae aut relictae servorum rationem non habeant?" Non certe. “Dic causam
. Quia servi et liberi homines sunt, at res possessae sunt inanimatae, ut ager, supellex, et pecuniae. “Quid, an haec solum?” Imo. “Erras profecto toto coelo. Nam servus quem tu hominem appellas res etiam possessa dicitur. Qui tandem id probas?” Ut Aristoteles in textu probat. “At qua ratione ille?” Hac nimirum, quia est in potestate et possessione domini. Est autem quaedam distinctio rerum possessarum. “Dic illam.” Rerum possessarum (inquit philosophus) aliae sunt inanimae, aliae animatae. Inanimae sunt ut clavus, pecten et radius textoris, animatae sunt, ut bos, canis et servus praecipientis. “Est ergo res possessa pars quidem familiae, est etiam servus res quidem possessa. Quod ita sit necessario ratio docet, quia sine his instrumentis domus nec esse nec bene esse potest.” Quemadmodum enim gubernatori navis inanimatum instrumentum clavus est, animatum vero is qui ad clavum sedet, ita paterfamilia supellex instrumentum inanimum, at servus instrumentum animatum a natura datur. Et ut navis non est tuta si illa non sint, ita domus non est salva, si haec in familia gubernanda desint. Hoc addam, quia ut res inanima est ad manum artificis, ita servus est ad nutum domini ac possessoris. Concludit ergo recte Aristoteles servum et rem possessionem et instrumentum esse: rem possessam, qua sub imperio domini tenetur; instrumentum, quia illo dominus non aliter ac instrumento utitur. Est tamen instrumentum animatum, ut dixi, quia alia instrumenta inanima nec se movere, ut Dedali simulachra, nec se tueri, ut tripodes Vulcani possunt, quos ait poeta,

Divinum vel sponte sua certamen inisse.

3. Cum ergo nec radii textoris vi sua texunt, nec plectra cytharam vi propria pulsant, nec denique ulla alia instrumenta inanima per se actionem pariunt, necesse erat ut aliud instrumentum natura pareret, quod animo praeditum opera sui domini expeditius rectiusque absolveret. At hic servus est, qui specie et natura ab aliis instrumentis distinguitur. Hoc probat philosophus duabus rationibus a triplici distinctione instrumenti sumptis. Prima haec est: instrumenta activa ut aiunt et factiva differunt: sed servus est instrumentum activum: ergo ab aliis quae sunt factiva differt. Activa sunt, quorum opera nihil acquiritur prater usum, ut vestis et servus. Factiva quint, quibus aliquid praeter usum acquirunt, ut pecten et gladius. Altera ratio sic se habet: actio et effectio specie et natura dissident: ergo et instrumenta quibus illa indigent. Nam sicut actiones per obiecta, potentiae per actiones, ita instrumenta per suos effectus differunt. Postrema ratio est, quod vita sit actio (est enim actio prima animae vigentis): sed servus est instrumentum vitae: ergo servus est instrumentum actionis. Quo dato, sequitur quod re et natura separetur ab illis quae instrumenta passionis habentur. Ex his omnibus servi definitio elicitur, ut sit instrumentum animatum, activum, separatum, alterius homo existens, utensque ratione aliena, non sua, cui naturale et utile est servire. Si optes hanc definitionem planius exponi, dicitur instrumentum animatum, sic ab ab inanimato; activum, sic ab effectivo; separatum, sic a coniuncto; homo alterius existens, sic a libero; utens ratione aliena, non sua, sic a liberto; cui naturale et utile est servire, sic a captivo differt. Ferunt servum ab Aristotele hic definitum, ab Apelle olim sic graphice delineatum fuisse, ut aures asininas, nares porcinas, manus omni instrumentorum genere refertas, humeros patulos, macilentum ventrem, pedes cervinos, labia duabus seris clausa et obserata haberet. Per aures asinans tarditas in audiendo consilio, per nares porcinas velocitas in olfaciendo herili commodo, per manus instrumentis plenas voluntas ad omnia subeunda opera, per humeros patulos robur ad omnia sustinenda onera, per macilentum ventrem vitae frugalitas, per pedes cervinos corporis agilitas, per labia seris duabus clausa animi fidelitas intelligitur. Servum hic descriptum, servum depictum habes.
4. Altera nunc quaestio sequitur, an hic servus sit a natura. Affirmat esse, idque probat a providentia naturae, a multiplici distinctione rerum, a comparatione animi et corporis, ab exemplo maris et faminae, a robore et vastitate multitudinis. A providentia naturae, quae in necessariis non deficit, a multiplici distinctione rerum, quia in omnibus quoddam imperium et servitutem arguit, a comparatione animi et corporis, quia illum ut dominum imperare, hoc ut servum parere docuit; ab exemplo maris et faeminae, quia in omni genere animantium haec illi inservire disceret; a robore et vastitate multitudinis, quam solam ad servitutem natura destinavit. Mira est providentia naturae in servis procreandis meo quidem iudico. Nam aliter quae domus? Quae civitas? Quod imperium? Quis ordo? Quae rerum cura et administratio esse potest? Quorsum alios solertes et ingeniosos, alios hebetes et plumbeos produceret? Quorsum in elementis, in plantis, in belluis ordinem dignitatis et servitutis praescriberet, hominibus vero quos dominos illorum finxit imperium denegaret? Pulchrum est profecto intueri theatrum rerum omnium, et in eo hoc unum animadvertere, quomodo inferiora omnia superioribus ut mancipia dominis subiiciantur: sic terra aquae, aqua aeri, aer igni, omnia elementa, et ex eis mixta imperio coeli subiecta influentiam, motum, lumen, non aliter quam servi a suis dominis rationem, vestem, et victum habent. Servum igitur a natura negas? Tu ipse ergo, delicatule, sentinam in navi haurias, rastris et aratris terram faecundiorem reddas: haec quidem praestanda sunt si vivas, et tibi certe si servos esse a natura neges. Levis et inconsiderate homo, nonne in teipso corpus animo, appetitum menti, affectum voluntati subesse a natura vides? Tu ipse civitas es, cur ergo in civitate id a natura non inesse asseris, quod in teipso inesse confiteris? Vide marem, vide faeminam, nonne illum quasi potententiam, nonne hanc ut impotentiam fecit natura?
5. Sed opportune postrema nunc quaestio discutienda venit. Audi philosophum: Mas cum faemina comparatus melior est, haec autem deterior, et ille quidem imperare, haec autem imperio parare debet. At cave ne virus ex his verbis haurias. Nam multae sunt faeminae meliores viris, quas magis regnare quam parere decet. Non dicit philosophus omnem virum, sed virum faemina meliorem esse. Non dicit omnem faeminam, sed faeminam subesse viro. Ut ergo sermone uti aut dominari in hominem quidem cadit a natura, omnibus tamen sub homine comprehensis non convenit (multi sunt muti, multi sunt servi), ita meliorem esse faemina in virum a natura cadit, omnibus tamen sub hoc nomine comprehensis nequaquam convenit. Multi enim sunt stulti, sunt multi ad servitutem nati. Errant ergo et hallucinatur omnino qui hoc loco Aristotelis faeminis consilium et imperium negant, qui omnes iugo servitutis premunt, qui omnes ab omni virtutis arce et mercede pellunt. Inter illas enim sunt Sabae, quae insigni sapentia; Corneliae, quae multiplici rerum cognitione, Artemesiae, quae rara fortitudine; Susannae, quae mira castitate ipsos viros superant. Huc adde, si placet quod Tomeris Cirum, Hester Hamonem, Iudith inermis Holofernem vicerit. Quid? Sunt inter faeminas quaedam a natura libera, sunt ingeniosae, sunt scientia, consilio, pietate, omnique virtutum genere decoratae, et tamen pro servis et mancipiis habentur? Nunquam hoc sensit philosophus. "At sensit quidem." Dic ubi. "In postremo capite huius libri, in cuius principio haec verba habet: Mas ad principatum obtinendum aptior est quam faemina a natura." Non pudet te hunc locum mancum et mutilatum protrudere? Cur ea quae sequuntur verba dissimulas? Sic enim loquitur philosophus: Mas ad principatum obtinendum aptior est quam faemina a natura, nisi forte ita comparatus est ut a natura desciverit. Hoc ipsum nisi iniquum te esse iudicem huius causae prodit. Praeterea nec rem de qua agitur, nec vim pronunciati diligenter attendis: non rem, quia de mari et faemina, non de omni mari, de omni faemina disputatur; non vim pronunciati, quia de faemina subiecta viro in nuptiali communione hic locus intelligitur. "Sed quid respondes loco sequenti in eodem capite, quod faemina habet illa quidem consultandi facultatem, sed irritam et imbecillam?" Simile illic de virtute faeminae habetur iudicum, nempe quod sit quidem in illa virtus sed languida et imperfecta. Hec de faemina nupta, non libera, de coniuncta viro non soluta et immuni intelliguntur omnia. Concludam ergo, natura faeminam saepe solertem, industria literatam, educatio piam, experientia sapientem facit; quid obstat igitur quo minus administret rempublicam? Iterum natura eam saepe liberam perit, cur serviret? Eam regni haeredem parit, cur non regeret? Haec piae leges, haec gentium mores, haec instituta patrum, haec sacrarum literarum exempla probant. Insanis ergo furentius, vir bone, qui odio in unam faeminam incitatus monstrosum regnum faeminarum doces. Hoc unum disce, si sis philosophus, quod in faeminis imperfectio humoris non sit in illis defectio virtutis. Molliores sunt viris fortasse corpore, at viris virtute non sunt secundae. Si illis sceptrum natura dederit, cur regnum negas? Si splendore virutis te multum superent, cur debitum et officium non persolvis? Haeres est Angliae iam una faemina, nega si audeas: per multos annos regnavit beata, faeminarum imperio ergo subscribas.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An domus ex herili, nuptiali et parterna societate constet?

In domo considerari debent:

Partes:

Materiales, ut pater, filius, dominus, servus, vir, et uxor. Hae enim personae materiam domus repraesentant.
Formales, quae sunt materialium illarum partium in suis officiis uniones et respectus naturales, ut in viro et uxore ad conservationem speciei, in domino et servo ad administrationem rei familiaris.


Instrumenta quae dicuntur aut:

Animata, eademque aut:
Inanimata, ut omnia supellectilia ad usus necessarios destinata.

A natura servi.

A lege, ut conductitii.

Finis:

Proximus, ut administratio et conservatio familiae.
Remotus, ut administratio et conservatio civitatis.


6. OPPOSITIO In omni domo trina societatum copula seu connexio non est: ergo domus hoc modo non recte definitur. Antecedens patet, quia in domo aliquando desunt liberi aut servi, ut experentia docet.
RESPONSIO Domus distinguistur in perfectum, quae hic ab Aristotele definitur, et in imperfectam, in qua aliquando una istarum connexionum desideratur.
OPPOSITIO Acquisitio, possessio, et administratio rerum (in textu) partes familiae dicuntur: ergo sunt plures his tribus quae hic a philosopho assignantur.
RESPONSIO Ratio acquirendi, possidendi et administrandi res necessarias pars domus in textu dicitur, quia sub illa forma ipsius domus (quae est naturalis societatum istarum unio) comprehenditur. Distinguunt ergo quod aliae sint partes, ut pater, filium, dominus, servus, vir et uxor: alia formales, ut scientia iuste acquirendi pecunias, et ratio prudenter administrandi res necessarias, sine quibus (ut ait in textu philosophus) familia nec esse nec bene esse potest.
OPPOSITIO Partes domus sunt a natura: sed instrumenta et supellectilia non sunt a natura: ergo non sunt partes domus. Maior constat in hoc capite, quia tota domus est a natura. Minor probatur, quia instrumenta et supellectilia sunt plerumque bona fortunae, quae arte potius quam natura constant: exempli causa, rastrum et aratrum agricolae, sceptrum et coronam principi, aliaque mille, ipsa scientia non natura finxit.
RESPONSIO Respondent quidam omnia instrumenta et supellectilia in domo esse a natura quoad materiam, non quoad formam: verbi causa, natura dedit lanam non vestem, lignum non lectum, corium non calceum, ferrum non gladium, et in similibus. Sed hoc responsum parum placet, quia haec omnia in materia sola considerata non sunt magis partes familiae quam alterius cuiusquam rei quae ex illis constet. Respondeo igitur omnes essentiales partes domus esse a natura, quales sunt societates illae et illarum connexiones: sed hae sunt partes fortuitae et accidentales (ut aiunt) quae existentiam potius quam essentiam spectant.
OPPOSITIO Illa sunt ex essentia sine quibus aliquid nec esse nec bene esse potest: sed sine instrumentis et supellectilibus domus nec esse nec bene esse potest: ergo sunt ex essentia, et ex consequenti non sunt partes fortuitae solum et adventitiae. Minor est in textu Aristotelis.
RESPONSIO Multa sunt accidentia necessaria, tam ea quae materiam sequuntur, ut dimensiones respectu corporis, quam ea quae formam, ut splendor et radius respectu solis: sic instrumenta et supellectilia sunt valde necessaria respectu domus, cuius eatenus partes dicuntur, quatenus usum in illa habent. Ad locum respondeo, quod esse et bene esse illic pro esse (ut aiunt) existentiae, usuque eiusdem perfecto sumuntur. Nam ut beatus aliquis vulgo non dicitur, qui instrumentis fortunae egit, quamvis essentia faelicitatis in sola virtute maneat, ita domus populariter esse non habetur quae istis instrumentis fortunae caret, quamvis essentia domus in trina societate proprie emineat et subsistat.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An possessio rerum a nobis partarum aut relictarum sit pars familiae?

Possesso accipitur bifariam, aut:

Materialiter, pro rebus ipsis possessis, et sic sunt partes fortuitae et accidentales, ut supra docuimus.
Formaliter, pro usu et administratione, et sic est formalis pars domus, aut saltem sub illa parte comprehenditur.

7. OPPOSITIO Nullae substantiae sunt partes accidentales: sed res possessae sunt substantiae, ut patet de lana, oleo, grano &c.: ergo non sunt partes accidentales. Nam substantia accidens nec est, nec esse dicitur.
RESPONSIO Ut homo, quamvis sit substantia, in praedicamento relationis accidens dicitur respectu domini aut servi, ita res possessae, ut vestis, calceus, ager, licet sint substantiae, accidentia dici possunt respectu familiae, cuius essentia in relatione non in substantia ponitur.
OPPOSITIO Unio et ordo administrandi res necessarias est forma domus: sed possessio non est unio aut ordo administrandi res necessarias: ergo non est forma domus, et per consequens pars male formalis dicitur.
RESPONSIO Pars familiae dicitur vel primario, quae est ipsa rei forma, ut ratio respectu hominis, ordo respectu domus, vel minus primario, quae est affectio consequens ipsam formam, et sic possessio forma aut pars formalis dicitur. Hinc in secundo capite primo libri Oeconomicorum ait philosophus domus quidem partes sunt homo et possessio. Homo materiae, possessio formae rationem habet.
OPPOSITO Possessio rerum partarum aut a parentibus nobis relictarum mutari potest manente domo: ergo non videtur esse pars domus. Antecedens probatur, quia talis possessio vendi aut mutari potest. Argumentum sequitur, quia totum non manet sublata parte.
RESPONSIO Domus non manet si tota possessio ruat. Possunt quidem res ipsae subiectae possessioni in commutationem iuste mutari, at si omnino possessa tollantur, domus eodem motu labefactata cadit.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An servus sit a natura?

Homo consideratur, vel:

Ante lapsum, et sic servitutis paenam non sensit.


Post lapsum, et sic a natura inter mortales servus esse debet, quod probatur:

Providentia naturae, quae in necessariis non deficit, quod quidem fieret, si suum lapsum et miseriam servorum ope non reficeret.
Ordine et dispositione aliarum rerum, quarum aliae aliis antecellunt.
Comparatione totius animi, qui regit corpus, mentis quae appetitum ut servum habet.
Exemplo viri, cui faeminam in matrimonio natura subiecit.
Intentione naturae, quae alios solertes, alios hebetes et minus ingeniosos parit.
Effectu, quia alios vastos et deformes, alios pulchros et elegantes constituit.

8. OPPOSITIO Omnis impotentia sive defectus est praeter naturam: sed servitus est quaedam impotentia seu defectus: ergo servitus est praeter naturam. Maior est Aristotelis in secundo Ethicorum. Minor probatur, quia minus valere animos et virtute est quaedam defectio, sed servus minus valet animo et virtute: ergo servus est quaedam defectio.
RESPONSIO Quamvis servus sit quidam defectus respectu domini, non tamen sic est respectu naturae, quae servum necessario efficit et intendit. Fateor hoc ipsum (minus valere animo) esse defectum sane, at verum hoc est si cum domino conferatur, non si in sua ipsius natura consideratur servus. Nam servo minus valere ingenio utile est, quia ei servire perfectio est. Absolute ergo philosophus non loquitur cum dicat impotentiam et defectum esse praeter naturam: intelligitur proposito solum in illis quorum perfectionem intentam a natura quaedam (praeter optatum ) naturae imperfectio sequitur, ut si intendat hominum et producat monstrum. Praeterea sunt quaedam impotentiae quae etiam naturales dicuntur, utpote faemina, senectus, infantia, quas si esse praeter naturam dixeris erras, quia ab ipsa natura procreantur.
OPPOSITIO Natura omnibus et singulis hominbus eandem essentiam, easdem potentias animi, eandem libertatem voluntatis dedit: iniusta ergo esse videtur, si alios ad servitutis iugum coegeri, alios ad dignitatis et honoris solium petraxerit. Antecedens negari non potest. Argumentum probatur, quia iniustum est liberatem in animi essentia concedere (quam omnibus secundum philosophum dedit natura) et eandem iam datam vinculis durae servitutis premere et coercere.
RESPONSIO Natura omnibus et singulis eandem essentiam, easdem potentias animi, eandem libertatem voluntatis dedit, sed ita dedit ut eodem modo in omnibus et singulis non afficerentur, neque hoc ipsum est iniustum in imperio naturae, quia prospiciens hoc fore inutile et perniciosum sibi, si omnes regerent, sua dona pro summa prudentia variis modis distribuit. Quare, sicut in omnibus mixtis componendis natura proportionem observat, non illam ad pondus (ut aiunt) sed ad iustitiam, ut unum elementum in quolibet mixto praedominetur, subserviat alterum, ita in constituenda civitate, quae est veluti mixtum opus naturae, eam observat aequitatem, ut alius imperare, alius parere possit. Et sicut in illis est iustitia, ut nihil praeter naturam fieri dicatur, ita in his est ordo, ut nihil iniuste a natura efficiente intendi videatur.
OPPOSITIO Si servus sit a natura habendus, qui minus et animo et virtute valet, duo magna incommoda in civitate saepe sequentur: sed hoc fieri non debet: ergo sic non est definiendus servus. Maior probatur, quia honorandi reges qui saepe minus ingenio et virtute valent, et venerandi senes qui delirant, pro servis a natura haberentur. Quibus incommodis nihil absurdius, nihil immanius excogitari potest.
RESPONSIO Concedo equidem reges et senes aliquando minus sagaces ingenio, minus insignes virtute esse, nec hos nec illos tamen natura servos esse concedo. Nam in rege non unum hominem, sed totam civitatem intelligo. Quare etsi in homine qui rex est sit quaedam rationis aut virtutis defectio, in rege tamen qui est persona civitatis, nec ratio nec virtus deficit. In sene dico considerandum esse vitae anteactae cursum at rationem. Si olim ingenio et virtute praeluxerit, vitium aetatis mancipium non facit. Si vero olim flagitiose vixerit, natura eum non modo servum sed omnino servorum exemplum et portentum fecit.
9. OPPOSITIO Omnis paena est praeter naturam: sed servitus est paena: ergo est praeter naturam. Quo dato, servus non est a natura. Maior est perspicua, quia paena est damnum naturae. Minor probatur, quia ex laspu naturae humanae hoc malum contigit.
RESPONSIO Credo equidem ante lapsum nec animo nec virtute nostros defecisse parentes. Scio utrosque fuisse perfectos et tanquam intelligentias lucis; nescio tamen an dicam in ipso primo statu aliquam servitutem fuisse, quia Deus homini in omnia creata potestatem et imperium dedit, imo in ipsam faeminam quam ex costa finxit. Sed haec in sacra philosophia doctioribus relinquens, hoc solum nunc dico, philosophos sic olim tractasse naturam, ut eam post lapsum invenerint, in qua servitutem non paenem sed subsidium, non perniciem sed salutem, non denique malum sed bonum ad necessarios vitae humanae usus existimarunt.
OPPOSITIO Nullum violentum est naturale, sed servitus est violentum: ergo non est naturale. Maior est perspicua secundo physicorum, quia violentum et naturale sunt opposita. Minor probatur, qua in servitute est quaedam coactio. Nam licet dominis servos a natura ad abiectissima opera, cum velint cogere, et non aliter quam boves in foro vendere?
RESPONSIO Recte Seneca, servus ad usum non ad crucem datur: crudelis est qui vulnerat, immanis et atrox est qui occidit servum. Debet dominus uti servo ut instrumento ad necessitatem vitae. Sapienter Aristotles, cum servis ita versetur dominus, ut neque superbos esse sinat, neque abiectos esse patiatur. Tria (inquit) sunt servo necessaria, opus, cibus, castigatio. Opus vero et castigatio sine cibo violenta res est. Respondeo ergo, servitutem non esse violentam, si ut natura iubet tractetur servus.
OPPOSITIO Ius naturale est quod omnibus convenit, sed servitus est secundum ius naturale: ergo servitus omnibus conveniret. Maior petitur a definitione iuris naturalis. Minor constat in ipso textu.
RESPONSIO Quicquid convenit secundum ius naturale absolute et formaliter, id omnibus convenit. At servitus solum comparate et respective convenit. Sed huic argumento in explicatione textus satisfeci.

DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An liceat faeminis imperare?

Rationes quibus probatur quod faemina imperare possit sunt:

1. Quia ipsa natura aliquando faeminas haeredes regnorum facit; quibus depositis non solum seditio sed etiam confusio in republica orietur.
2. Quia faemina non minus quam vir secundum naturam animi consilio, prudentia, virtute valere potest; at qui ita pollent et excellunt a natura, domini in textu esse dicuntur.
3. Quia leges, iustitia, exempla maiorum nostrorum hoc licitum esse confirmant.
4. Quia corporis mollities, aut imperfectio humoris in faemina illam non magis quam senem aut infirmum a mercede virtutis, id est honore, debet secludere.
5. Quia testimonio sacrae philosophiae imperium faeminarum approbatur.

10. OPPOSITIO Omne imperfectius perfectiori iuxta naturae ordinem et praescriptum subesse debet: sed omnis faemina est imperfectior viro: ergo omnis faemina subesse debet. Maior constat. Minor probatur, quia omnis faemina est naturalis quaedam impotentia et imperfectio naturae, vir autem naturalis potentia et perfectio naturae dicitur.
RESPONSIO Duplex est respectus in faemina, videlicet animi et corpris. Fatemur omnem faeminam esse naturalem quandam impotentiam et imperfectionem naturae, si aut mollitudinem corporis aut infirmam temperaturam humoris spectes. Sed hoc loco imperium naturale non solum corporis viribus, sed mentis etiam dotibus et ornamentis definitur, in quibus faemina aliquando (ut ante docuimus) ipsos viros superat.
OPPOSITIO Mores animi sequuntur temperaturam corporis: ergo si faemina sit imperfectior corpore, verisimile est quod sit etiam imperfectior animo. Antecedens probatur, quia cum mens est in corpore, tam diu corporis organis et instrumentis utitur ad suos actus producendos.
RESPONSIO Mores animi plerumque non semper temperaturam corporis sequuntur, imo corpore infirmo ac morituro saepi animus vigetior redditur. Causa est, quia tum disruptis quasi servitatis vinculis ad suam immortalitatem ac libertatem volat. Concedendum quidem est in plerisque faeminis non aliter ac in viris animos infirmiores. Hoc tamen in omnibus contingere pernegamus. Sunt enim plurimae qui devictis ac sedatis perturbationum procellis mentes placatas ac tranquillas gerunt.
OPPOSITIO Valde indecorum est in natura ut faeminae leges condant, ut viris praescribant, ut bella gerant, ut bonos, animosos et sapientes doceant: ergo valde indecorum est ut faeminae ius imperii in viros tenant. Antecedens probatur ex philosopho, ubi docet quod adferat decus omni faeminae silentium: si dicat omni, excludit nullam. Praeterea in omni bene instituta republica faeminae a senatu ut nimis garullae, leves et inconstantes abiguntur, illis in conciliis loqui aut garrire non permittitur, iure civile aut canonico illis imperium non conceditur.
RESPONSIO Multa quidem sunt in hoc argumento quae urgent, quae vero cogunt aut vincunt nulla. Indecorum non est in natura ut faemina virtute excellenti cum consensu suorum subditorum leges condat, ut consulari dignitate ac vigilantia utens viris praescribat, ut forti animo praedita bella iusta suscipiat, ut bonos, animosos, sapientes ad suum consilium admittat, ut constans, gravis et prudens cum Lacedaemoniorum faeminis in ipsum senatum veniat. De conciliis. De iure civili et canonico quod adfers, dico imperium per illa faeminis negari, non quod non possint imperare a natura, sed quod opere plerumque id minus praestent, quod ab ipsa natura suscipiunt.
OPPOSITIO Aristotelis verba in hoc capite sunt quod mas imperare, quod faemina parere debeat. Iterum, mas melior est a natura faemina. Iterum in capite 8, liber servo, mas faeminae imperare debet. Adhuc mas ad principatum obtinendum aptior est quam faemina, nisi vir a natura desciverit. Huc adde quod faeminam silentium deceat, quod virtutem non habeat nisi admodum infirmam et imbecillam. Sexcenta sunt alia loca quae eundem sensum ac sententiam habent, ergo non est probabile quod Aristoteles faeminis imperium concedere licitum putet, nedum laudabile.
RESPONSIO Omnia haec loca de faeminis coniunctis viris (ut ante responsum est) intelligi debent, quae maritis quidem parent, sed imperant familiae, vel pares dum uxores, vel solae dum viduae aut virgines.

DUBIUM CAPITIS
An animus corpori imperio herili praesit? An mens appetitui imperio civili praesit?

11. Disces melius quid sit civitas, si in teipso quodammodo civitatem discas. Animus in corpus, mens in alias potentias animi imperium tenet; iubet animus, ad nutum et iussum movetur corpus; praescribit ratio, aliae animi partes obsequuntur. Sed attende quod corpus ut servus suo domino, quod appetitus ut civis suo regi subsit. Nam corpus sic est in potestate animi ut non repugnet. Appetitus vero sic est in potestate mentis ut eius imperio saepe resistat. Herile ergo est imperium animi in totum corpus, civile autem mentis respectu appetitus.

Civitas accipitur vel:

Vere, ut est antea descripta.


Analogice, et sic in homine est quaedam imago et simultudo civitatis, quia:

Animus corpori,
Mens voluntati,
Omnes praestantiores potentiae inferioribus dominatur.

OPPOSITIO Omnis servus est instrumentum domini: sed corpus non est instrumentum animi: ergo non est servus, et per consequens animus imperium herile in corpus non habet. Maior est in hoc capite. Minor est Aristotelis tertio De Animo, ubi docet quod animus sit inorganicus, id est sine instrumentis.
RESPONSIO Intelligitur illic philosophus de instrumentis coniunctis, non separatis, quale est servus. Animus enim non habet propria instrumenta coniuncta sibi in essentia, sed dum est actus corporis utitur organis eiusdem pro imperio ad suos actus producendos: sic oculis ad videndum, lingua ad loquendum, auribus ad audiendum utitur.
OPPOSITIO Appetitus in primo Ethicorum expers rationis dicitur: ergo in illum potius herile quam civile mentis debet esse imperium. Ratio probatur, quia civile imperium est, ut ait philosophus in textu, solum in liberos.

RESPONSIO Appetitus consideratur aut:

Absolute in essentia, et sic exper rationis est et servus contumax: hoc modo mentis in illum est herile imperium.
Comparate, et sic aliquando factus est quasi obediens filius: hoc vero modo imperium animi in illum civile habetur.

Caput iiij

An praeter servum a natura sit servus lege?
An capti bello sint vere servi?
An nobilitas sit a natura?
An ulla sit amicitia domini cum servo?

RAETER servitutem a natura datam, aliam lex civitatis dedit, de qua hoc loco acturus est philosophus. Haec quatuor (quae in capitis fronte intueris) dubia multas hic nugas et umbras ingenii pariunt, quae a Buridano et aliis de distinctione servorum moventur: quas tamen motas lubens praeterio, illis enim tanquam tricis animus lectoris impeditus se facile intra limites authoris non continebit. Est ergo servorum alius a natura, de quo diximus; est alius a lege, de quo dicturi sumus. Servus a natura is est, qui ingenio, consilio et virtute deficit. Servus lege, qui bello victus in alterius potestatem venit. Exempli causa, lis orta est inter reges, bellum indicutur, pugnatur, pars una vincitur; lex iubet ut is qui fortunae cessit alteri qui vicit obsequatur. “At legem hanc iniustam esse dico.” Quid ita? “Quia imperium non potentia sed virtute, non fortuna sed constantia animi, non incerto belli exitu sed multiplici optimarum rerum ornatu definitur.” Haec quidem una opinio est in textu, sed audi quomodo respondeat altera, nempe quod haec victoria (non sine virtute acquisita) carere non debeat triumpho, in quo captos servos et captivos teneat. “At sic meliores saepe minus in bello fortunati barbaris, sapientes ignoris, boni malis subservirent.” Concedo. “Quid hoc absurdius?” Imo si sic non fieret, quod hoc in republica periculosius? “Ostende causas.” Tres assignatur in textu. “Quae sunt?” Prima est a ratione legislatorum, secunda ab utilitate vincentium, tertia a conditione eorum qui superantur: a ratione legislatorum qui politice ac providenter hoc modo remunerandos esse victores in signum virtutis suae ac fortitudinis putaverunt, in signum virtutis dico, quippe cum animos et intima cogitata hominum videre non poterant, ut solam virtutem remunerarunt, sapienter in illos propensi sunt, in quibus insignia virtutum conspiciuntur. Cum ergo victores tales sunt in quibus vestigia et quasi expressae imagines verae fortitudinis ac magnanimitatis apparent. Secunda ratio ab utilitate vincentium ducitur, quia haec spe allecti, animosius cives pro patria pugnant, nec non alius suo accendunt exemplo, ut strenue ac fortuter dimicantes civitatem defendant. Nihil enim militi animum alacriorem ad dimicandum addit quam remunerari, nihil animum magis enervat quam post periculum vitae penitus contemni, nedum multis acceptis vulneribus aut fame perire, aut resti suffocari. Utinam sane armatis melius consuleretur, non enim in altis maenibus civitatum, sed in expertis manibus armaturum militum consistit imperii salus et tutela. Tum acrius fortiusque pugnatur, cum spe premii miles ad pugnandum rapitur. Postrema ratio est a conditione illorum qui superantur in bello, quippe illis etiam utile est iam inclinata fortuna a mortis faucibus liberari, eisque servire, qui illos potius servare quam occidere et mactare elegerunt. His iam datis, alia legis ratio adhiberi possit, quod bellicosi homines ad furta, ad homicidia, ad omnia denique flagitia facile accurrant, si nullum praemium ex spoliis hostium et captivorum expectarent.
2. Quoniam nunc constat ratione non solum natura sed lege etiam servum definiri, videamus paucis, qualis sit ille tandem qui legis edicto servus appellatur: si is sit qui in bello capitur, quaestio est, an vere ac ac iuste hic nominatur servus. Solvit hunc nodum in textu philosophus distinguendo. Est, inquit, iustum simpliciter, et iustum ex parte. Iustum simpliciter est ut mancipium a natura simpliciter et absolute servus appelletur. Est vero iustum secundum quid et ex parte, ut in bello captus servi nomine insigniatur. Rationes in textu tres sunt, a causa belli, a praestantia captivi, a consequentia mali: a causa belli, quae si sit iniusta, iniquum est in natura ut victus perditorum iugum durumque imperium sustineret; praestantia captivi, qui si sit a natura nobilis et virtute excellens, iniuriosum esse videtur ut ignobilibus subserviat; a consequentia mali, quia miserum est ut boni a malis, iusti ab iniquis, domini a servis, praestantes viri et eorum filii a barbaris et sicariis vendantur, sic tamen agere cum illis licet, qui furore Martis perculsi in tyrannorum potestatem veniunt, simul enim cum captis vita, salus, libertas et honor capiuntur. Est ergo lex, quae captos in bello servos definit, iusta illa quidem, sed non simpliciter: est iusta ob causas quas in prima quaestione diximus; non est iusta simpliciter, ob causas quas in hac secunda hypothesi tradidimus. Simili et pari ratione servus est simpliciter, et servus est ex parte: ille a natura, hic a lege datur. Hoc probat philosophus a contrario, quia is nobilis a natura dicitur (non qui ut barbarus domi sed qui ubique terrarum eandem lucem nobilitatis habet.)
3. Sed opportune de tertia quaestione agitur, quae es, an vera nobilitas sit a natura. Magna olim fuit et nunc est inter mortales de nobilitate contentio, saepius enim agitur de honore et titulis imperii, quam de virtute et ornamentis animi. Quot hodie in altum per gradus fortunae scandunt! Quot hodie a solio in viscum et lutum cadunt! Quam pauci tamen sunt qui quid sit verus honor recte intelligunt! Vis ut definiam? Est verus honor reverentia quaedam solum bonis debita et data in signum virtutis. Est etiam, ut hic probatur, quaedam nobilitas a natura. Nam sicut in radice est quaedam potentia ac dispositio naturae, cuius vi ac influentia in ramos, succos, vita et fructus derivantur, ita in ipsa natura est quaedam facultas et propensio, cuius motu a patre in filios nobilitiatis quasi sapor diffunditur. Neque est nuda in homine (ut ait Versor) ad nobilitatem natura intentio aut inclinatio, sed ab ea cum inclinatione quaedam sitis et ordo fluunt, ut multi avidius, idque a natura, eiusdem amplexum et quasi connubium quaerant; hinc illud, digna est species quae imparet, et hoc in textu:

Divina utraque stirpe prognatum, quis hunc
Servum vocare non iniquum censeat?

Est ergo duplex perfectio nobilitatis, alia a natura in dispositione mentis, alia a virtute in directione voluntatis. Natura multis animos diviniores, multis spiritus hebetiores dedit, in illis quaedam nobilitas, in his quaedam defectio inest. Si ita haec sint, qui fit, quod saepe ex bonis mali, ex sapientibus stulti, ex liberis servi, ex nobilibus ignobiles et dissoluti procreentur? Nempe vel propter invaletudinem gignentium, vel propter abundantem aut deficientiem materiam, vel propter educationem minus bonam, vel propter exercitationes improbas quibus flos pueritiae corrumpitur. Quare, quemadmodum dicimus non omnes homines servos, sed servos a natura fieri, ita non omnes nobiles, sed nobiles a natura procreati hic demonstramus. Fatendum est Hippocratem summum ac sapientem virum stultissimos generasse filios, fatendum est Hecubam concepisse flammam, peperisse incendium, aluisse Troianorum exitium, non tamen sequitur quin natura in multis ad celsum nitatur honoris fastigium.
4. Postrema nunc quaestio sequitur, an ulla sit inter dominum et servum amicitia? Verbo absolvam. Ponit hoc loco philosophus discrimen inter servum a natura et servum a lege; illum communicare cum domino in amicitia, hunc omnino dissociari putat. Hoc probat a relatione et conditione utriusque: a relatione, quia idem utrique prodest. Nam, ut pars se habet ad totum, ita servus a dominum: sed prodest parti ut regatur a toto, ergo prodest servo ut regartur a domino. A conditione, quia inter dominum et servum a natura est quidam animorum consensu. Sed haec duo in servis lege non sunt: non primum quia idem utrique non prodest, non alterum quia inter illos consensus animorum non cernitur. Servus ergo lege et servus natura differunt. Caeterum attende, quod haec amicitia inter dominum et servum sit impar et inaequalis, ita tamen ut in relatione utriusque bonus dominus bonusque servus, dicatur, iuxta illud Hesiodi,

Optimus ille quidem, qui per sese omnia novit (hic de domino)
Ille bonus rursus monitus qui recta sequatur (sic de servo loquitur.)

Animadvertendum hic est, quod in calce huius capitis Aristoteles retexat dubium quod de diversis administrationi generibus in primo capite movebat, nempe an despotica ab oeconomica, politica, et regia natura differat. Ostendit ut nos illic antea ostendimus, has species administrandi causa, subiecto, materia, et fine inter se differre. Sed acta non agam: hoc solum nunc dico, me ea quae sic sparsa sunt, et quasi in variis tabulis depicta ab Aristotele in sua loca collectum, ut ubi moventur quaestiones illic etiam solutiones habeantur. Hoc eo consilio me nunc fecisse et dehinc facturum polliceor, ne distractus nimium lectoris animus desiderio languescat cognoscendae veritatis.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An sit servus lege?

Servorum alius:

Naturalis, ut antea probatum est.


Legalis, idemque aut:

Militia captus, qui servus esse probatur:
Pecunia conductus, qui ad tempus lege non aliter quam servus praestare debet officium suum.

A ratione legislatoris, qui tales constituendo servos communi et publico bono civitatis consulit.
Ab utilitate vincentium, qui sic remunerati fortius et animosius pugnant.
A conditione eorum qui vincuntur, quos ratio iubet illis servire a quibus iam victi conservantur.
A consecutione multorum malorum, si hoc non fieret. Nam bellicosi hac spe sublata omnes crudeliter trucidarent, seque ad rapinas et alia immania scelera penitus converterent.

5. OPPOSITIO Lex (sum sit ratio iustitiae) contradicere non debet naturae et aequitati: sed lex quae victos in bello facit servos naturae et aequitate repugnat: ergo servos lege ponere praeter servos a natura non oportet. Maior constnat. Minor probatur, quia est contra naturam et aequitatem ut civilis barbaro, sapiens stulto, iustus scelerato serviat, at tales saepe in bello superantur.
RESPONSIO Humana providentia finita est, omnesque casus et eventus rerum futurarum in legibus de futuris sanciendis non videt. Hinc lex de servitute captorum in bello a notis et signis externis pendet. Legislator enim prospiciens victoriam esse signum internae virtutis (nempe fortitudinis) iubet victores captivorum servitute remunerari. Non est ergo contra naturam et aequitatem ut capti in bello captivi fiant, quippe lex in hoc solum intendit bonum. Quod aliter contingat aliquando, id inconstantiae et levitate fortunae, non legis iniquitati ascribi debet.
OPPOSITIO Lex (quae est iustitiae norma) simpliciter iusta esse debet, sed haec lex de servis lex non est simpliciter iusta: ergo per se lex non est. Quo concesso, hoc quoque sequetur, quod servus lege servus non sit. Maior est Aristotelis in 5. Ethicorum, ubi lex vox iustitiae recte definitur. Minor est in textu, ubi docet philosophus hanc legem esse ex parte solum, non absolute iustam.
RESPONSIO Non dicit in textu hanc legem esse ex parte iustam, sed esse secundum quid iustum, ut meliores in bello capti pareant se deterioribus. Lex iusta est, quamvis eventum legis aliquando videatur durum. Lex alia iubet, ut latro idoneis testibus victus et condemnatus hac luce privetur: Aristides aliquis accusatur, graves sed falsi et larvati testes subornantur, capitis sententia fertur, in crucem tollitur, iustus Aristides quidem; propter hunc malum eventum legem iniustam, iudicem iniquum appellabis? Si hoc feceris, iniuriam facis.
OPPOSITIO Plura sunt genera servorum quam haec duo: ergo mala est haec divisio servorum. Antecedens probatur, quia opifices mercede conducti, milites sub imperio ducis, cives sub authoritate regis servi sunt, hii enim omnes et singuli aliis tanquam dominis obsequi et obtemperare coguntur.
RESPONSIO Hii sub servis a lege analogice continentur, quippe lex iubet mercenarios se conducentibus, milites imperantibus, cives suis regibus subiici et obediere. Est tamen discrimen inter hos et illos, quia in hos civile, in illos herile exercitur imperium.
OPPOSITIO Qui vim et oppressionem inferri iubet est iniustus: sed istius legis inventor vim et oppressionem inferri iubet: ergo est iniustus. Minor probatur, quia hoc posito quod causa belli sit iniusta, iniusta etiam erit victoria, iniusta autem victoria existente tyrannus et oppressor est, qui devictos et superatos perditorum tyrannidi subesse iubet.
RESPONSIO Sepulveda et alii respondent hanc de captivis legem de bello iuste suscepto dari, putant enim si iniusta sit causa belli, iniustum esse omnino ut capti captivi teneantur. Sed aliter hunc nodum soluit Borreus: quod licet bellum sit iuniustum, non tamen est iniustum simpliciter ut capti victoribus obsequantur. Rationem addit, quia legislatoris intentio est ut virtus vincentis sic honoretur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESIONIS
An capti in bello sunt vere servi?

In servitute legali solemus duo respicere:

Causam belli, quae est aut:

Iusta, et sic est servus secundum quid, ut aiunt.
Iniqua, et sic est servus simpliciter, quia iuste malus in mala causa cadit.

Naturam captivi, quae est aut:

Bona, et sic est servus ex parte secundum legem.
Depravata, et sic est servus absolute secundum legem.

6. OPPOSITIO Iniqua causa belli simpliciter servum non facit: ergo male distinguitur. Antecedens probatur, quia iniquitas causae in rege motore belli solum consistit, non autem in subditis, qui in periculum pugnante rege inviti fortasse pertrahuntur. Videtur ergo impium et iniquum ut pro unius iniusti temeritate tot homines simpliciter servi habeantur.
RESPONSIO Parum attente consideratur distinctio si sic concludas. Non enim hic docemus omnes et singulos cadentes in mala causa esse simpliciter servos, sed illos solum qui authores fautoresque iniusti belli existunt, quippe mali sunt et scelerati. Sunt etiam et reliqui a lege servi, at non simpliciter et eodem modo. Ratio est, quia etsi regem pro officio defenderunt, iniustae tamen causae omnino non favebant.
OPPOSITIO Legalis iustitia est optima species iustitiae, ut docet philosophus in 5. Ethicorum: ergo simpliciter et non ex parte iustum in republica pro lege poneret. Quo dato, legalis servus aut esset omnino servus, aut penitus servi nomine non afficeretur.
RESPONSIO Legalis iustitia optima dicitur, quia maxime bono communi civitatis consulit. Caeterum cum specialis lex de singulis rebus dari non potest, deficiente lege moderatur aequitas. Non est ergo aut in lege aut in iustitia defectio, sed in humana providentia, quia minus rerum futurarum eventa hominumque acta et cogitata perspicit.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An nobilitas sit a natura?

Nobilitas est vel:

Naturalis, eademque bifariam, aut:

Successione sanguinis, sic e nobilibus nobiles gignuntur.
Intentione virtutis, et sic esse naturalis probatur, quia:

Civilis, et haec est in:

 

Applasu multitudinis, quae est levis, inconstans et peritura.
Habitu virtutis, quae a fortuna et natura absolute non pendet.

Virtute magis quam vitio conservatur natura.
Bona dispositione corporis, quae est a natura. Mens actu nobilior redditur humana.

 

 

 

 

 

7. OPPOSITIO Natura propensior est ad vitium quam ad virtutem: ergo vera nobilitas, quae est virtutis comes, a natura non fluit. Antecedens probatur, quia natura humana est corrupta et depravata, ex quo sequitur quod magis ad malum quam ad bonum tendat.
RESPONSIO Natura quidem hominis infirma est et vulnerata, non tamen penitus corrupta. Quare, ut infirmus medicum, vulneratus medicinam, ita natura virtutem qua conservatur quaerit. Hoc datum est lapidi ut suum bonum idque a natura petat, hoc datum est homini ut luce naturae illustratus suam perniciem fugiat. Cum ergo in vitio ruinam, in virtute salutem videat, ad hanc a qua conservatur potius quam ad illud a quo corrupitur vi propria tenderet, lapsus autem non tendit. Nam sine gratia divina non aliter quam infans sine manu nutricis cadit.
OPPOSITIO Nobilitas neque a materia, neque a forma humana fluit: ergo non est a natura. Antecedens probatur, non a materia, quia nemo nobilis a trunco corporis dicitur; non a forma, quae solum esse, non nobilem esse suae materiae tribuit.
RESPONSIO Nec a materia nec a forma per se, sed ab intentione naturae et dispositione utriusque fluit nobilitas. In multis enim sic disponat materiam ipsa natura ut tam corpore quam animo proniores sint ad virtutem, a qua vera nobilitas est suscepta. Non ego in natura est solum inchoatio nobilitatis, sed etiam quaedam dispositio motus et ordo, quo (adiutrice industria) cito acquiritur.
OPPOSITIO Honor et nobilitas a Deo sunt: ergo garriunt philosophi qui a natura et industria haec esse contendunt.
RESPONSIO Deus fons est et prima causa omnis virtutis omnisque honoris, impium non est neque absurdum media et quasi instrumenta alia docere. Erras, si somnies nos Deo quicquam detrahere, cum audias nos multum naturae aliisque causis ascribere. Hoc enim est magis laudare Deum, quoniam illum in operibus reddit gloriosum.

DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An ulla sit amicitia inter dominum et servum?

Amicitia sumitur aut:

Stricte, consensione parium in virtute, et sic non est.
Communiter, pro mutua concordia et consensu in bono utili quod utrique prodest, et sic inter dominum et servum est quaedam amicitia.

8. OPPOSITIO Servus potest cum domino in virtute consentire: ergo potest veram amicitiam cum domino contrahere. Antecedens patet, quia virtus servis non negatur.
RESPONSIO Est virtus in servo, sed imbecilla; est conspiratio in virtute, sed non libera. Nam si ait dominus, non negat servus. Si iubeat dominus, non resistit servus. Est enim servus eius, non is qui dominus: id est, servus non alter ego dicitur.
OPPOSITIO Vis omnem divellit amicitiam: sed inter dominum et servum est vis: ergo inter dominum et servum non est amicitia. Maior est 9. Ethicorum. Minor probatur, quia in bello captus servus est, qui vi Martis ad servitutem cogitur. Praeterea voluntas servi naturalis, coacta non libera, eius ratio impulsa, non soluta, esse videtur. Ratio est, quia alterius est homo non sui, aliena ratione utitur, non propria.
RESPONSIO In primo exemplo ad idem non disputatur. Nam hic de servo naturali, non de servo legali agitur. Quod urges de servo naturali, dico nec voluntatem in eo nec rationem esse coactam.Vult enim servus idque a natura suo domino inservire, vult sibi prodesse, quod certe non fieret si alterius imperio se non subiiceret.

DUBIUM CAPITIS
An bonis bona natura generentur?

9. Vetus est illud, qualis pater talis filius, quippe ex bona causa bonus effectus nascitur. Ut ergo monstrum est si ovis lupum, si canis leonem, sic monstrum est si bonus Neronem gignat. Sapienter Zeno, bonus est filius? Pars partis est: malus est? Vomitus naturae dicitur. Degeneras, Pari;` quid hoc scelestius? Avitos mores tenes, Auguste; quid hoc exceslius? Vis, bone adolescens, perscrutari causam? Degener est qui generi suo labe aspergit, filius est qui bonos parentes imitatur.

Bonum est duplex:

Entis, et sic omne simile gignit sibi simile, idque vi naturae, ut est in libro primio de ortu et interitu.


Moris, et sic etiam nature ex bonis bonos contendit gignere:

Infundendo potentias virtutis.
Inclinando animam ad studium honestatis quo conservatur.
Aptando in multis corpus ad imperium mentis.
Demonstrando Deum esse summum bonum ad quod hominem naturali vi rationis et intellectus trahit.

OPPOSITIO Quicquid mutari potest naturaliter non convenit: sed bonos filios ex bonis parentibus nasci mutari potest, ut experentia docet: ergo naturaliter non convenit. Maior est secundo Ethicorum capite 1.
RESPONSIO Quicquid convenit naturaliter absolute et simpliciter mutari non potest. Hoc autem ex parte dispositionis et ordinis naturae convenit, non autem ex parte finis et perfectionis.
OPPOSITIO Simpliciter convenit homini ut hominem, belluae ut belluam gignat: ergo simpliciter convenit bono ut bonum generet. Argumentum est Aristotelis in textu.
RESPONSIO Argumentum a simili recte docet et illustrat, non tamen in omnibus simpliciter et absolute tenet. Ut ergo homo hominem, ita bonus bonum in intentione, ordine et dispositione natura gignit, non quod natura bonum moris in lucem edat, sed quod ad illud in quo maxime conservatur, omni veluti studio et conatu tendat. Qui ergo natus a bonis malus existit, is si propositum naturae spectes degener, spurius, et ne gravius quid dicam, monstrum naturae dicitur. Hinc discant bonorum filii se bonos non malos esse debere, nam multi naturae lumen obscurant, motum impediunt, ordinem pervertunt, ab intento fine illam sponte et scelerate pellunt. At qui haec faciunt, quid aliud agunt et conantur, quam ut cum monstris a pulchritudine, ordine, amplexuque naturae longissime discedant ac separentur?

Perge ad partem alteram Libri I