Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

Caput v

An ratio acquirendi pecuniam sit re eadem cum arte administrandi familiam?
An ratio acquirendi pecuniam sit pars domus vel ministra, et, si sit, utrum instrumentum vel materiam praebeat?
An ratio quaerendi victum sit a natura?
An ad hominis usum omnia fiant?

RDO in omni scientia rebus lucem, authori fidem et laud addit. Abs re ergo non est, ordinem quem hic observat philosophus verbo attingere. De prima parte domus (quae est societas domini et servi) egit, servum natura servumque lege definivit; illum partem domus, instrumentum domini, rem possessam esse conclusit. Nunc ergo sequitur ut ipsam possessionem artemque utendi rebus possessis tradat. Sed huius tractionis sunt tria capita, in quorum primo de facultate acquirendi victum, in secundo de arte comparandi pecuniam, in tertio de modo inveniendi usum disserit. Hoc ordine (quo nihil est dilucidius) iam paucis decripto, id quod est huius loci ac instituti aggrediamur. Tritum est illud sine Cerere et Baccho friget Venus. Non est vita si non sit cibus, non est familia si non sint ad victum cultumque necessaria. Ut ergo satis in natura non est dedisse partes domus, nisi etiam res paret quibus conservetur, ita satis non est in hac scientia has partes delineasse, nisi etiam artem acquirendi necessaria eisdem acquisitis bene utendi traderet. Primum igitur hic quaerit philosophus an ratio acquirendi pecuniam (per quam intelligit necessaria) sit re eadem cum arte administrandi familiam; cui haec duo nectit, an pars domus vel ministra? Et se sit ministra, an instrumentum vel materiam praebeat? Non solvet haec omnia in hoc capite Aristoteles. Caeterum promissi haud immemor quod prius dederim, singulas quaestiones in propriis suis locis facilitatis causa pro viribus absolvam. Ad primam ergo respondet philosophus rationem acquirendi pecuniam eandem non esse cum arte administrandi familiam. Nam etsi per rationem acquirendi pecuniam scientia comparandi omnia necessaria, et per artem administrandi familiam tota oeconomia intelligatur, est tamen, si impensius rem ipsam consideres, inter has duas artes (nempe cogendae pecuniae et gubernandae familiae) plana, efficax et aperta distinctio. Argumenta quibus hoc ipsum probo duo sunt, alterum a disparatis, alterum a diversis utriusque finibus. A disparatis hoc modo: illae facultates re differunt, quarum altera acquirit, altera utitur: sed prima facultas est acquirendi, utendi altera: ergo re et natura hae duae facultates differunt. Maior constat. Assumptio in textu est, ubi dicit philosophus quod solius gubernationis domesticae sit uti his rebus quae in domo sunt. A diversis finibus hoc etiam modo: fines harum facultatum sunt diversi: ergo ipsae facultates inter se differunt. Antecedens probatur, quia finis pecuniariae facultatis est parare instrumenta: finis domesticae bene utendo illis instrumentis totam familiam tueri et conservare. Quantum ergo modus rei ab usu, quantum instrumentum a fine, tantum ratio acquirendi pecuniam ab arte administrandi familiam differt.
2. Proxime iam quaeritur utrum haec ratio cogendae pecuniae sit pars domus vel ministra? Certe non multum refert an partem vel administratricem affirmes. Nam ut pecunia materia quidem belli est et etiam instrumentum, ut manus pars corporis est et etiam organum, ita ratio acquirendi pecuniam pars domus et instrumentum appellari potest: pars, si formam, instrumentum, si usum spectes. Sunt tamen hic quidam interpretes qui potius administram quam partem definiendum esse serio existimant. Nam aiunt quemadmodum quaedam artes aliis dignioribus (ut ars chyrurgica medicinae, ars pectinaria textrinae) subiiciuntur, ita haec ratio res necessarias comparandi sub illa gubernandi non aliter quam famula et administra ponitur, et ut illa nunc materiam, sicut quae aes molitur statuario, nunc instrumentum, sicut quae radios conficit textori subminitrant, ita haec ratio acquirendi pecuniam aliquando materiam ut lanam, granum, oleum, aliquando instrumentum ut vestem, aurum et argentum suggerit. Agnosco equidem esse aliquot eosdem non parvi aestimandos interpretes, qui docent non materiam ut lanam, sed solum instrumentum ut vestem, hanc facultatem administrare. Verum cum facultas acquirendi necessaria dicatur, cumque inter necessaria ad domum, non solum instrumenta, sed res alias quae locum materiae habent annumeramus, rationem certe non video qua id confirmare possunt quod loquuntur. Inexpertus et minus frugi est ille paterfamilias qui non pastione ex qua peccora, id est, qui non materiam ex qua instrumenta habeat, conetur acquirere. Ut enim faber non solum gladium sed ferrum, gemmarius non solum anulum sed aurum, ita paterfamilias non solum bovem sed agrum, id est, non solum instrumentum sed materiam quaerit. Concludo igitur ea quae in fronte huius capitis moventur dubia, nempe rationem acquirendi pecuntiam differre ab arte administrandi familiam, eandemque uno respectu partem, alio ministram existentem, nunc materiam ut ferrum, nunc instrumentum ut gladium suppeditare.
3. Finitis his tandem opportune sequuntur alia, nimirum, an ratio acquirendi necessaria ad victum sit an natura? Et an omnia quae fiunt ad hominis vitam usumque destinetur? Generatim modo de vita, speciatim de victu iam disputatur. Nam ut ratio quarendi necessaria ad vitam patrifamilias est meditanda, ita solertia comparandi necessaria ad victum, in quo salus et vita domus continentur, prae caeteris omnibus est perdiscenda. Quippe ut sine alimento omnino non vivitur: ita sine hac victus ratione domus non conservatur. Animadvertendum est quod, etsi haec cura victus parandi in rebus multis consistit, maxime tamen in agricultura (quae nutrix civitatis dicitur), eandem hoc loco Aristoteles ponit. Hinc multiplex tam victus quam vitae distinctio et comparatio in textu traditur. Victus et vitae dico, quia varia ipsius vitae genera ex multiplici victus ratione emanare constat. Sed ut summatim ea omnia dicam, quae in textu sparsim et confuse latent, sedulo ac diligenter attende, quod duo sunt praecipua victus genera: alterum in ipsis visceribus et quasi medullis naturae positum, alterum a natura quoque fluens, sed arte et et industria comsummatum: illud immediate, hoc remote ab utero naturae derivari dicitur. Illud est exempli causa, ut pabulum quod pecori, hoc est ut alimentum quod homini comparatur. De illo agens philosophus in hac parte capitis sic distinguit, ut aliud sit primarium, aliud minus primarium: primarium in agriculturam et pastoralem facultatem, minus primarium in praedatorium, piscatorium, venaticum et mixtum ex his genus dividitur. Agricultura est laboriosa quasi nutrix civitas. Pastoralis facultas est custos pecoris. Sed quid ago? Haec non definit hoc loco philosophus: id potius in comparatione docet, quod quemadmodum belluarum quaedam gregatim, quadem sparsim et vage vivunt, ut et aliae animantibus, aliae fructibus, aliae omni genere pabuli vescuntur: ita hominum alii hac, alii illa ratione victus delectantur. Hinc multi ex a agricultura, multi ex pastorali facultate, nonnulli ex venatione, plurimi ex piscatu, omnes et singuli ex his aut illis de quibus diximus impetu naturae suum victum quaeritant. Huc adde quod haec omnia sint naturalia: ergo ratio victus a natura oritur. Si firmius probari hoc ipsum cupias, sic accipe. Omnis ars qua acquiritur sine medio id quod natura fundit propter animal, est maxime naturalis homini: sed ars acquirendi victum est huiusmodi: ergo est naturalis. Patet ratio, quia nihil frustra facit natura neque deficit in necessariis, at multum deficeret quidem si animalia produceret solum ut mater, et non etiam ut nutrix aleret et conservaret: sed nutrix tenera est natura, eademque fovet quae produxit. Hoc videre licet in omni genere animantium quae vel semine vel putredine oritur. Miraculi instar est in oviparis, quomodo una pars ovi ad vitam, alia ad victum et alimentum pertinet. O quanta cura quantumque studium naturae est;, quae tantum victum una cum fetu parit, ut satis esse possit ad alendum id quid natum est, donec ipsum sibi suppeditare alimentum possit! His iam perspectis, quis negat victus comparandi artem esse naturalem? De altero remoto genere minusque primario acquirendi victus, quod in commutatione versatur, hoc loco non agit prilosophus.
4. Ad postremum ergo dubium huius capitis mea iam festinat oratio, hoc est, an ad hominis usum omnia a Deo et natura fiant? Postquam sapienter Aristoteles terram plantis, plantas belluis, belluas hominibus cibaria subministrare animadvertit, in eam tandem venit sententiam, ut aperte et praeclare dicat elementa, plantas, belluas, et denique omnia quae unquam natura finxerit, hominis principis animantium causa fieri, et ad eius solius usum ab ipsa natura destinare. Recte ille,

Cuncta timent hominem, quia praesidet ipse creatis.

Hoc ipsum probari potest a gradu rerum, ab ordine divinae providentiae, a proprietate hominis, a virtuti mentis. Gradus rerum quatuor sunt, primus est simpliciter naturalium, secundus est animatorum, tertius sensibilium, postremus eorum quae ratione utuntur. In his gradibus sic comparatum est, ut omnia quae sunt imperfectora perfectiorum causa fiant, utque sic constituta homini in ultimo gradu existenti obedienter subserviant et obsequantur. Providentia divina hoc etiam probat, quia illa sic omnia in ordinem digessit, ut superiora in inferiora principatum teneant. Proprietas humana, ratio et prudentia est, quae imperium in belluas, in plantas, in elementa suo iure vendicat. Virtus mentis denique sapienta et quaedam imago Dei est, cui propter influentiam divinae naturae omnia quae natura fiunt subiiciuntur. Hoc imperium hominis olim pulchre depinxit poeta,

Sic vos non vobis vellera fertis, oves
Sic vos non vobis mellificatis, apes.
Sic vos non vobis fertis aratra, boves.
Sic vos non vobis nidificatis, aves.

Sic omnia a Deo creata primum Deo tum homini ex iure naturae sui usum et fructum ferunt. Tibi ergo, o homo, caelum et terra, planta et bellua, tibi omnia et singula naturae opera subiiciuntur. “Quorsum haec?” Quorsum haec quaeris, ingratissimum animal? Ut tu Deo subesse discas, qui te in hoc gradu collocavit. At dices “coelum mihi non obtemperat.” Non de Ioshua hic loquar, ad cuius voce sol ipse stetit, non de Elia, qui ignem de coelo evocavit, sed de sapiente, qui (ut est in proverbio) ipsis syderibus dominatur, si syderibus, muto magis aliis rebus in his imis sedibus naturae positis, quae a caelo suum esse et bene esse habent. Ex his concludo cum Aristotle omnia hominis causa fieri, et ad eiusdem usum ab ipsa natura destinari.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An ratio acquirendi pecuniam sit re eadem cum arte administrandi familiam?

Ratio acquirendi pecuniam differt ab arte administrandi familiam in:

1. Obiecto, quia obiectum illius est pecunia, i. e. res omnis necessaria; obiectum vero huius est tota familia.
2. Forma, quis illa est administra domus; haec vero perfectio, qua ordo et pulchritudo eminet.
3. Proprietate, quia illius est acquirere necessaria; huius autem acquisitis bene et prudenter uti.
4. Fine, quia illius finis est parare instrumenta; huius autem iisdem paratis probe utendo totam familiam tueri et conservare.

5. OPPOSITIO Pars non differet a toto: sed ratio acquirendi pecuniam est pars domesticae administrationis: ergo ab ea non differt. Minor probatur, quia, ut manus est in corpore, ita ratio acquirendi pecuniam est in oeconomia: sed manus est pars corporis: ergo ratio acquirendi pecuniam est pars domesticae administrationis.
RESPONSIO Pars ut manus hominis bifariam consideratur, aut in propria sua essentia, et sic differt a toto, vel in completa essentia totius, et sic non differt. Est enim totum sic acceptum nihil aliud quam suae partes. Agnosco igitur artem acquirendi pecuniam esse quidem partem oeconomiae, sed respondeo quod in sua propria essentia officioque hic consideretur.
OPPOSITIO Artes, quarum altera alteri subalternatim (ut aint) subiicitur, inter se natura non differunt: sed ratio acquirendi pecuniam rationi administrandi familiam subiicitur: ergo re et natura ab ea non differt. Maior est Aristotelis in Analyticis, et ratione sic probatur in exemplis de chyrurgica arte et medicina, de magia naturali et philosophia, &c. Minor probatur, quia ratio acquirendi pecuniam suppeditat instrumenta quibus ratio administrandi utitur.
RESPONSIO Considerantur artes subalternae non aliter quam partes, vel per se, et sic differunt, vel in esse totius, et sic unam artem completam faciunt, ut chyrurgica et medicina, oconomica et moralis philosophia. Est quidem chyrurgia pars medicinae, est oeconomia pars moralis philosophiae. Caeterum ut illae distincta subiecta, proprietates, et fines habent, si separatim considerentur, ita et hae duae rationes in illis (quorum mentionem fecimus) distinguuntur.
OPPOSITIO Ea natura non differunt, quorum alterum sine altero esse non potest: sed ratio administrandi familiam non est sine arte comparandi pecuniam, ergo hae duae rationes natura non differunt. Maior constat a definitione necessarii. Minor probatur, quia non potest esse rerum administratio, nisi sit prius earum rerum acquisitio.
RESPONSIO In his est necessitas consequentiae non necessitas causae. Quemadmodum enim non est electio, si non praecedens deliberatio, et tamen deliberato non est re eadem cum electione, ita non est administratio rerum, si non praecedat acquisitio, et tamen acquisitio ab administratione re et natura differt.
OPPOSITIO Causa non differt ab effectu: sed ratio acquirendi pecuniam est causa utendi illa: ergo ratio acquirendi pecuniam a ratione administrandi non differt. Minor probatur, quia administratio ab acquisitione fluit.
RESPONSIO Causa interna non differt ab effectu, sed causa externa differt, ut sol a luce, ignis a calore, non tamen hoc loco rationem acquirendi pecuniam oeconomiae causam esse censemus, nisi dicas causam sine qua non, quae in hoc ut in omnibus a suis effectis natura separatur.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An ratio acquirendi pecuniam sit pars domus vel ministra, et, si sit, utrum instrumentum vel materiam praebeat?

Ratio acquirendi pecuniam est vel:

Pars quoad formam, in qua est ordo, non quoad usum, in quo est perfectio domus.


Administra praebens aliquando:

Materiam, ut lanam, aurum.
Instrumentum, ut vestem et anulum.

6. OPPOSITIO Pars et instrumentum distinguuntur: sed ratio acquirendi pecuniam est pars domus: ergo non est eiusdem famula aut instrumentum. Maior probatur, quia pars coniuncta est cum toto, instrumentum autem separatur.
RESPONSIO Ut servus est pars domus, et etiam diverso respectu, ita ratio acquirendi servum et alia necessaria et pars et instrumentum dici potest: pars, qua domus ut quiddam totum absolvitur; instrumentum, quo domus in rebus necessariis comparandis utitur.
OPPOSITO Ratio acquirendi pecuniam non est pars materialis nec formalis: ergo non est pars omnino. Antecedens probatur. Non est materialis, quia tres societates materiam domus absolvunt. Non est formalis, quia domum a civitate (in qua est scientia acquirendi) non distinguit.
RESPONSIO Forma duplex est rerum, communis et remota, qua non distinguit; proxima, qua rem definitam ab aliis omnibus differre facit; haec est forma communis et remota, non propria et proxima.
OPPOSITIO Natura materiam ut lanam, oleum vinumque parat: ergo ars acquirendi res necessarias materiam non suggerit.
RESPONSIO Natura materiam suppeditat communiter et remote, sed ars comparandi necessaria distincte et proxime subministrat, eandemque ad hunc vel illum ordinem et usum in administratione domus accommodat.
OPPOSITIO Ratio acquirendi necessaria in domo est ipsum instrumentum: ergo instrumentum non praebet. Antecedens est in textu. Argumentum probatur, quia idem seipsum non potest generare.
RESPONSIO Non est mirum ut malleus mallio fiat, aut ut malleus cultrum, gladium aut alia instrumenta fingat. Fateor idem seipsum non posse gignere, simile tamen sibil posse producere cum Aristotele affirmo. Quare etsi ratio acquirendi necessaria sit instrumentum domus, alia tamen instrumenta ad necessitatem vitae potest suppeditare.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An ratio acquirendi victum sit naturalis?

Ratio acquirendi victum naturalis esse probatur:

1. Multiplici materia victus, quam ipsa natura sine opere humano fundit.
2. Mirifica vi et facultate naturae, quae omni animanti alimentum, ut lac et id genus aliud, ad nutriendum faetum concessit.
3. Ineffabili cura et desiderio fovendi et conservandi ea, quae non sine labore et periculo oriuntur.
4. Divina providentia naturae, quae neque vitam sine victu dedit, neque in necessariis ad utrunque unquam deficit.

7. OPPOSITIO Ars et natura opponuntur: sed victus a multis in republica arte acquiritur: ergo ratio acquirendi victum non est naturalis. Maior constat in secundo Physicorum cap. primo, ubi ostendit philosophus discrimen inter artem et naturam. Minor probatur, quia laboriosis et mechanicis artibus multorum manus atteruntur, ut victus et sibi et familiae comparetur.
REESPONSIO Duplex est ratio victus, alia immediate ac simpliciter a natura, utpote quae ex agricultura, pastione, aucupio, venatione (de quibus est modo disputatum) dependet: alia remota et minus propria, utpote quae ex mercatura, arte, rerumque commutatione fluit. De illa praecipue hic loquitur, de hac in sequentibus disputatur; illa absolute naturalis, haec partim naturalis, partim artificiosa dicitur. Hoc responsum Burlei est et sane probabile, pace tamen tam docte interpretis dico quod licet in commutatione materia aut instrumentum quo victus acquiritur, non sit naturale. Ratio tamen acquirendi, quae omnibus a natura data est ad acquirendum victum, mihi videtur naturalis. Nam etsi sutor calceos conficit ut victum paret, naturalis tamen ratio sutorem impulit, ut calceos in hunc finem faceret et concinnaret.
OPPOSITIO Nullum violentum est naturale: sed quaedam rationes victus acquirendi quas enumerat Aristoteles sunt violentae: ergo non sunt naturales. Maior constat. Assumptio probatur, quia latrocinio alios spoliare, aucupio aviculas interimere, venatu feras laniare, est res quidem ferox et truculenta.
RESPONSIO Per latrocinium in textu Aristoteles artem praedatoriam intelligit. Ad reliqua exempla respondeo non esse violentum hoc imperium humanum in aves, pisces et feras, praesertim cum haec omnia eius causa fiant, et ad hunc ipsum usum destinentur.
OPPOSITIO Aperte Aristoteles in principio sexti capitis dicit pecuniarium genus quaerendi victus meritissime artificiale nominari. Praeterea paulo post initium eiusdem capitis ponens discrimen inter utramque rationem quarendi victum, haec verba habet: Constat autem earum altera natura, altera non natura sed usu quodam potius arteque tractatur atque exercetur: ergo inepte doces hanc etiam rationem esse a natura.
RESPONSIO Respondeo hanc rationem in commutaitone rerum positam considerari duobus modis, inchoative, et sic est naturalis; perfective, et sic artificiosa dicitur. Cum ergo doceat philosophus meritissime artem appellari, adeoque arte non natura constare, quoad formam non quoad materiam, quoad usum artis non quoad motum natura loquitur. Nam quemlibet movet natura ad quaerendum alimentum, etsi hunc motum ars ipsa absolvat.
OPPOSITO Nihil otiosum et superfluum naturale dicitur: sed mixtum genus vitae est otiosum et superfluum: ergo non est naturale. Minor probatur, quia miscent et coniungunt multi plura genera vivendi, verbi causa, agriculturam cum aucupio, venatu, aut pastione, ut omnibus copiis cumulati et referti iucunde et otiose vivant. Ssi neges in hunc finem fieri, dico hanc rationem connexionis in textu reperiri.
RESPONSIO Dicit philosophus in textu misceri plura genera a multis, ut omnibus copiis cumulati iucunde non ut otiose vivant. Respondeo igitur naturam ex thesauris suis elargiri mortalibus non solum ad necessitatem omnia, sed ad delectationem et voluptatem plurima. Manus enim cum naturae non est parca, non est avara. Quod vero multis desunt multa, hoc non est vitium naturae, sed aut socordia in illis quibus desunt, aut avaritia in multis qui omnia sine ullo iure motuque naturae non aliter quam vultures in suos ungues loculosque rapiunt.

DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
An ad hominis usum omnia Deo et natura fiant?

Aperte probatur quod omnia hominis causa fiant, a:

Gradibus rerum, quarum imperfectiores naturaliter perfectiorum causa fiunt: sic terra plantis, planta belluis, haec omnia hominibus alimentum praebent.
Ordine divinae providentiae, quae sic naturaliter omnia disposuit, ut subservirent homini.
Multiplici proprietate hominis, nempe ratione, solertia et sermone, quae omnem potentiam et facultatem belluarum longe excellunt.
Virtute mentis, quae ad summum bonum ac infinitum verum prae caeteris omnibus naturae effectis contendit.

8. OPPOSITIO Homo plantas securi percutit, belluarum vero sanguinem effundit; ergo non videtur a natura comparatum, ut plantae et belluae naturaliter homini inservirent. Argumentum probatur, quia natura abhorret ab hoste, eiusque imperio sponte non non cedit, qui vulnerat, nedum ei qui occidit.
RESPONSIO Etsi Pythagoraei impulsi hoc argumento arbitrabantur esse admodum crudele et abhumanum bestiolam occidere carnesque devorare, tamem parum vel ad ordinem naturae vel ad divinam providentiam attendunt isti, quorum decreto hoc factum est naturale, quod istis atrox et inhumanum esse videtur. Cum enim omnia naturae instinctu cedant in usum praestantiorum, cumque homo sit princeps et moderator omnium quae funt, non est crudele in homine si ea ad illum usum accommodet, ad quem natura ea destinavit. Alii respondent ad hoc argumentum, quod licet sit contra naturam particularem ut haec planta, illa bellua intereat, non est tamen contra naturam universalem, quae hoc modo conservatur.
OPPOSITIO Caelum aliquando famem, saepe pestem in perniciem humani generis suo malo aspectu et influentia generat; elementa procellis, bellua venenis aliisque sexcentis modis hominem invandunt et offendunt: ergo hominis imperio omnia nata non sunt obtemperare.
RESPONSIO Agnosco caelum aliquando veluti in aes, terram quasi in ferrum commutari. Agnocso Xerxis exercitum ad demoliendum Apollinis tempum navigantem crebris fulminibus concidisse. Scio Miloni plantam, Alexandro lethale non pepercisse venenum. Sed quid hinc? Ut paucorum error non tollit veritatem, ita paucorum furor non tollit hominis imperium. Mihi coelum non favet, agnosco lapsum; invadit me fera, agniosco Deum: is mihi prudenti coelum ut servum ; is mihi peccanti coelum ut hostem fecit.
OPPOSITIO Syderum aspectum cursumque caeli mutare aut impedire non potest homo: ergo omnia eius imperio subiici non videntur. Ratio sequitur, quia proprie servitus est ad voluntatem domini.
RESPONSIO Dominatio consistit in duobus, vel in imperando, vel in utendo. Quamvis homo sic caelum sibi subiectum non habet ut imperando regat, sic tamen habet ut utendo eiusdem lumine, motu, ac influentia, multo faelicius in hoc centro vivat.

DUBIUM CAPITIS
An bellum in feras et barbaros sit legitimum et naturale?

9. Cyclope immanior es (homuncule) qui caede et sanguine delectaris. Pulchre hoc dictum putas:
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros,
Et canibus leporem canibus venabere damas.
Pulchre fortasse hoc dictum est, at factum male. Nam quae est saevitia meticulosas bestiolas telo transfigere? Quae est victoria in asinum et leporem triumphare? “Ludis, philosophe, lectoremque a seriis ad talos avocas.” Ludo, sed ad meipsum redeo. “Quid ergo?” Putas naturam feris et barbaris bellum indicere? “Puto.” At contra naturam est occidere. “Non est, si iure et imperio fiat.” Putas in barbaros hoc ius et imperium cadere? “Quid ni? Et barbari sunt homines.” Sunt quidem, sed immanes, in quos non aliter quam in truculentas feras bellum nos gerere natura docuit.

Bellum in barbaros probatur legitimum et naturale:

Ex imitatione et exemplo naturae, quae homines persequi feras venando docuit; sed barbari sunt quasi ferae, qui subiici et obtemperare imperio nisi coacti nolunt.
Ex naturali imperio hominis quod habet in servos a natura; sed barbari et infideles sunt servi a natura.
Ex ordine et bono pacis quod intendit natura in civitate, ad quod bonum barbari nullis modis nisi armis pertrahuntur.

10. OPPOSITIO Iniusta causa bellum iniustum facit, sed belli in barbaros suscepti causa est iniusta: ergo et ipsum bellum est iniustum. Maior constat. Minor probatur, quia vim inferre in ipsa natura est iniustum. Vox enim naturae est, “quod tibi non vis, alteri non feceris.”
RESPONSIO Bellum barbaris indicere nec est vim inferre, nec est iniuriam facere. Nam ut iudex nec vim inferre nec iniuriam facere dicatur, cum in supplicium reos sceleris condemnat, ita qui in homines immanitate barbaros bellum gerunt non vim sed imperium, non iniuriam sed praescriptum naturae exequi et exercere dicuntur.
OPPOSITIO Infideles habentur pro barbaris: sed in infideles bellum non licet suscipere: ergo nec in barbaros. Maior constat de Scythis et Indis. Minor probatur, quia ad fidem nulli ne barbari quidem sunt cogendi. Est enim fides solum a Deo non vi impressa sed voluntate accepta.
RESPONSIO Etsi libenter non audio nimiam Hispanorum et Portugalensium in Indos severitatem, quam in memorabli sua perigratione exercuerunt, barbaros tamen ad ordinem et imperium (quod ratio naturae iussit) pellere et coercere oportet. Quare licet infideles ut sunt a fide alieni, non sint cogendi ad fidem, ad amplexum tamen studiumque civilis vitae vi et armis sunt pertrahendi.

Caput vj

An commutatio rerum sit naturalis et licita in republica?
An indigentia sit causa commutationis?
An multitudo pecuniarum sint verae divitiae civitatis?
An pecunia sit necessaria ad commutationem?

UONIAM duplex est opes quaerendi ratio, altera prorsus naturalis, ut agricultura, venatio, &c., altera in commutatione posita, ut mercatura et cauponatio, de illa cum iam satis sit disputatum, reliquum nunc est ut de hac suo loco et ordine disputemus. Primum ergo quaeritur, an commutatio rerum sit naturalis eademque licita in republica? Etsi in textu bis terve Aristoteles hanc speciem cogendae pecuniae ab illa quaerendi victus (at artis et industriae nomine) distinguat, illam enim ad naturam, hanc ad artem solertiamque humanam revocat. Si tamen limatius causas utriusque animo perlustres, hanc etiam pecuniariam artem ab ipsa natura aliquo modo manasse videas. Distinguo igitur illam victus rationem simpliciter et omnino esse naturalem, hanc vero pecuniariam facultatem ab ipsa natura inchoari, perfici autem ab arte, unde formam usumque suum proprium habet. Hinc potius ab arte quam natura, a forma et usu quam a materia motuque naturae nomen sortita est. Attamen sive indigentiam humanam, quae est ipsa commutationis causa, sive materiam, quae res omnis ad usum humanum parta, sive potentiam naturae, qua homo ad hoc medium vivendi cogitur, accuratius tecum consideres, invenies certe id verum esse quod nunc defendimus, nempe hanc quoque rationem quae in commutatione ponitur ex parte esse naturalem. At dices, “natura nec sordidam mercaturam, nec insulsam pecuniam dedit.” Loqueris quidem ut philosophus, sed parum amice nobiscum agis, cum locum praecedentem dissimulas, ubi ostendit ille quidem esse consentaneum naturae, ut talis habeatur rerum commutatio. At si sordidula dicatur mercatura, insulsa pecunia, ut dicitur, qui licitam in republica hanc artem ac rationem esse defendis? Dicuntur haec respectu quodam, non absolute. Nam ut artes mechanicae, si cum liberalibus comparentur, sordidae, ita mercatura, quae tota est in congerendis pecuniis, si cum victus ratione conferas, illiberalior appellatur. Ut ergo illa, nempe ratio victus quaerendi, est necessaria in republica, ita haec quidem licita est et permittenda. Hoc indigentia naturae docuit, hoc necessitas rerum commutandarum posuit, hoc longa experentia confirmavit: indigentia naturae, quia aliter suis defectibus non medetur; necessitas rerum commutandarum, quia aliter confusio negotiorum in civitate nascitur; experentia, quia sine hoc medio beata respublica in bonis fortunae non omnino redditur. Sed cum duplex sit commutandi ratio, vel cum cum res commutantur inter se, ut frumentum pro lana, vinum pro oleo, vel cum pro nummo (qui est mensura commutationis) res comparentur, illa prorsus naturalem et legitimam esse defendo, hanc quoque (si ad sordidum quaestum non progrediatur) necessariam ac licitam esse puto.
2. Verum cum duplex sit cuiusque rei commutabilis usus, communis et proprius, videamus paucis, in quo legitima commutandi causa versetur. Duplex (inquit philosophus) cuiusque rei possessa usus est, alius proprius, alius communis. Porpius est, ut calceo pedes defendere ne lapillis vulnerentur; communis est ipsa calcei commutatio, quae quidem inventa est necessitas causa, ut rebus iis traditis quibus abundamus, aliae illorum loco ultro citroque tribuantur. Exempli causa, Angliam beavit Deus frumento, Galliam vino: Gallus indigens tritco in Angliam transportat vinum, hinc nascitur vera illa de qua nunc agitur commutatio. Vis ergo causam scire commutandi? Indigentia est rerum ad usus necessarios vitae. Tu pane, ego veste careo, a me tibi panis, a te mihi vestis datur. Hoc modo indigentiae rerum succurritur, hoc modo defectus naturae tollitur, hoc modo pax civitatis conservatur. Philosophus in textu hoc genus commutandi maxime naturale appellat, quia in his rebus versatur quae naturae opem et suppetias ferunt. Aliud vero quod ultra limites naturae progreditur, quod turpissimum quaestum ac lucrum quasi finem intuetur, quod in pecuniis augumentum et non usum persequitur, penitus a natura alienum esse sapienter existimat. Commutatio inventa est ad quaerenda necessaria, non superflua, mercaturam ergo illam hoc loco turpem ac sordidam appellat, quam odiosi foeneratores profitentur, qui non ad victum sed ad quaestum, non ad usum sed ad excessum, non ad necessitatem vitae sed ad augmentum pecuniae (cuius nullus est modus) suas res omnes locant et nundinantur. Isti sunt voraces quasi corvi in republica et quasi lupi insatiabiles, quorum sitis non extinguitur, quorum hydrops nullus curatur herbis aut medicinis. Est tamen aliud genus mercaturae utile et fructuosum in civitate, cuius solius causa nummus (qui est mensura rerum commutandarum) inventus et formatus fuit. Hoc genus quamvis pecunia quidem utitur, ad pecuniam tamen ut finem non refertur: utitur pecunia ut medio ac instrumento, non utitur ut eius mancipetur imperio. Miser enim est qui nummos admiratur. Quod vero nummus sit commutationis causa inventus, adeoque ad eam necessarius, probatur a philosopho quatuor modis: a distantia locorum, a differentia temporum, a quantitate rerum, ab indigentia et necessitate hominum. A distantia locorum in quibus res sunt commutandae. Exempla causa, in Arabia sunt aromata quae desunt Anglis, commode illuc ex Anglia res aliae commutabiles transportari non possunt, ut puta lana aut ferrum; necesse ergo est rem aliquam invenire parvae quantitatis quae eisdem rebus aequivalere potest. A differentia temporum. Exempli causa, habeo hoc anno multum vini, in proximum servare non possum ne acescat, granum aut oleum mihi non dabis: necesse ergo est ut pecuniam quaeram. A quantitate rerum quae commutantur. Verbi causa, equum habeo, at cibus et vestis desunt. Si equum pro alimento mutem, adhuc vestimentum deest: necesse ergo est ut nummos quaeram quibus et cibum et vestem habeam. Ab indigentia hominum. Exempli causa, pauper opus facit, ut necessaria ad victum habeat, tu vero, pro quo hoc opus facit, nummum non cibum in promptu habes: necesse ergo est, ut nummum hic pauper capiat, quo sibi et suis alimentum paret. Ex his satis constat pecuniam commutationis causa esse inventam, et eandem in civitate esse valde necessariam, quo etiam perspicucum hoc unum redditur, nihil esse periculosius civitati, nihil civibus perniciosius quam saepius mutari legitimam pecuniam, quam rerum commutandarum mensuram, eandemque permamentem iustitia fecit. Multas numismatis conditiones lego. Prima est, ut sit quantitate parvum. Secunda, ut sit alicuius principis simulachro notatum. Tertia, ut sit certo pondere et valore distinctum. Quarta, ut non sit facile exesum et corruptioni obnoxium. Quinta, ut sit rarum et pretiosum. Sexta, ut sit ad usus pauperum in partes minimas divisum. Postrema, quae est omnium maxima, ut sit ad commutationem necessariam non ad sordidam usuram destinatum.
3. Hinc illud est, quod in postremo loco tractatur, nempe quod multitudo pecuniarum non sint verae divitiae civitatis. Recte M. Tullius. Animus hominis dives non arca appellari solet. Quae ergo est iam mundi in commemoranda pecunia tam vana ostentatio! Quam stulta pro opibus hominum contentio! Vis dives esse? Pecunia fuge. Divitias cupis? Virtutes cole. Audi Aristotelem de hac re loquentem: nugatorium quiddam videtur esse nummus. Rationem addit, quia decreto illorum qui eo utuntur, mutatus nihil est, neque ad ullam rem necessariam parandam utilis. Sequuntur etiam haec verba, quod saepe is, qui nummus circumfluit, rebus ad victum vitamque necessariis egeat. Si exemplum desideres, proponit Midam, qui aureo voto a Iove concesso stultus inedia tandem contabuit. Videtur philosophus sic disputare: quaecunque sunt incerta, verae civitatis divitiae non sunt: sed pecuniae sunt instabiles et incertae: ergo verae civitatis divitiae non sunt. Iterum, illa non sunt verae divitiae civitatis humanae, quarum possessores aliquando defectu necessariorum ad victum pereant: sed pecuniosi saepe defectu necessariorum ad vitam pereunt: ergo pecuniae non sunt verae divitiae civitatis. Adhuc, pecuniae iam in usu edicto principis res prorsus inutiles fiant: ergo verae divitiae civitatis non sunt. Postremo, qui bona civitatis dicantur pecuniae, cum illis tam mali quam boni utuntur? Non est ergo audienda vox illa,

O cives, cives, quaerenda pecunia primum est,
Virtus post nummos. 

Nam quamvis verissimum sit illud dictum,

In mundo summus rex est hoc tempore nummus,

in nummis tamen non sunt verae divitiae civitatis. Multus quidem est Aristoteles in minuenda illa opinione hominum de congerendis pecuniis, idipsum docet quod olim poeta cecinit,

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.

Infinita inquit est sitis, infinita cupiditas pecuniarum, nulla satietas, nullus modus. Ratio est,

Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

Hoc urget vehementius Aristoteles et oratiorio quasi more urget, eo consilio (uti opinor) quo animos foeneratorum vulneret, ut si mores suos tandem non deponant, lenius saltem viscera et praecordia civitatis rodant. Nam ut nihil magis iuvat rempublicam quam honesta rerum commutatio et mercatura, ita pestis lethalior non est in civitate quam mordax pecuniarum exactio et intolerabilis usura. Sed quoniam de hac re in proximo capite est differendum, nunc plura de eadem dicere supersedebo.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An commutatio sit licita et naturalis?

Commutatio duplex est:

Rerum cum rebus, ut vini pro oleo, et haec est simpliciter naturalis et legitima.

.


Rerum pro pecunia, et haec consideratur aut:

Inchoative, et sic est naturalis.
Perspective, et sic artificialis dicitur. Haec legitima est propter:

Necessitatem naturae, cuius defectibus ita civitas medetur.
Facultatem commutationis, quia sic res facile mensurantur.

Pecuniarum cum pecuniis, et haec nec naturalis est, nec tolerabilis (ut docet philosophus) in civitate.



4. OPPOSITIO Defectus seu indigentia rerum non est naturalis: sed prima commutatio est ex defectu et indigentia rerum: ergo non est naturalis. Maior probatur, quia natura in re qualibet appetit finem et perfectum. Minor probatur ex textu, ubi docet philosophus quod indigentia rerum sit causa commutationis.
RESPONSIO Quamvis indigentia rerum non ist proprie naturalis, commutatio tamen, qua hic indigentia emendatur, recte naturalis appellari potest. Praeterea licet indigentia proprie naturalis non sit respectu huius et illius naturae, tamen respectu totius universi recte naturalis dicitur, ut morbus qui ex intemperie, senectus quae ex tabe et defectione humorum gignitur.
OPPOSITIO Meum et tuum non natura sed avaritia invexit: at commutatio a meo et tuo pendet: ergo commutatio a natura non est. Maior ex Platonis, qui docuit naturam omnia communnia dedisse, omnesque homines fecisse aequales. Assumptio probatur, quia ab inaequali possessione rerum commutatio secundum indigentiam oritur.
RESPONSIO Meum et tuum considerantur bifaria, vel quoad possessione, vel quoad usum: possessio propria est, at usus communis est secundum naturam. Ut enim splendor solis proprius est si inhaerentiam, communis autem si influentiam spectes, ita res quaelibet commutabilis propria est quoad ius possessionis, communis vero quad usum civitatis. Rem commutabilem dico, ne uxores intelligas quas quidem proprias tam possessione quam usu suis ipsarum viris ipsa natura et lex divina dederunt.
OPPOSITIO Pecuniam natura non finxit: ergo commutatio rerum pro pecuniis non est naturalis. Antecedens est in textu, ubi docetur quod pecunia sit res artis non naturae. Ratio tenet, quia nomen et formam haec species commutationis ab ipsa natura hausit.
RESPONSIO Haec species commutationis duobus modis consideratur: vel inchoate, et sic est naturalis, quia res commutandae in hac specie sunt naturales, vel perspective, et sic artificialis potius quam naturalis dicitur.
OPPOSITIO In domo, quae est maxime naturalis, non est omnino commutatio: ergo probabile est quod naturalis nulla sit commutatio. Antecedens est Aristotelis in textu. Argumentum est a maiore ad minus.
RESPONSIO Non minus a natura est magna civitas quam parva domus. Nam etsi domus sanguine coniunctiores, civitas tamen plures numero societates habet: quod in domo non sit commutatio, hominum paucitas, quod in civitate fiat, hominum multitudo rerumque indigentia efficit.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An necessitas rerum sit causa commutationis?

Causa commutationis est aut:

 

Materialis, nempe res ipsa commutatibilis, quae aliter acquiri et possideri non potest.
Formalis, lex iusta et modus commutandi.
Efficiens, eademque aut:
Finalis, quieta possessio usuque rerum.

Primaria, quae primum hominem ad communtandum movet, et haec est indigentia rerum.
Minus primaria et instrumentalis, et haec est ipsa pecunia.

5. OPPOSITIO Indigentia in 5 cap. 5 Ethicorum naturalis mensura rei commutandae dicitur: ergo male hoc loco primaria causa commutationis definitur. Argumentum tenet, quia mensura seu instrumentum est causa minus primaria.
RESPONSIO Indigentia duo respicit, rem et personam: respectu rei mensura, respectu personae causa primaria dicitur. Rem enim ponderat ut mensura, hominem ad commutandum movet ut causa.
OPPOSITIO Multi res suas commutant pro pecuniis, qui nullis rebus ad vitam victumque necessariis indigent: ergo indigentia non est semper causa commutationis. Antecedens constat, quia avari aliquot mercatores omni rerum necessariarum copia affluentes per mare, per terram feruntur ut rebus commutatis thesauros augeant. Ratio probatur, quia ubi nihil deest indigentia commutationis causa dici non debet.
RESPONSIO Indigentia personam tam ementis quam vendentis spectat. Quamvis ergo indigentia divitem mercatorem ad commutandum non cogit, emptorem tamen fortasse cogit. Praeterea indigentia causa generalis respectu totius civitatis, non singularis respectu unius hominis causa commutandi dicitur.
OPPOSITIO Inopia seu indigentia rerum arguit naturam defeicsse in necessariis: sed hoc est contra philosophum: ergo non videtur esse causa commutationis. Maior probatur, quia indigentia rerum arguit non satis ad vitam dedisse naturam. Assumptio est Aristotelis. Conclusio sequitur, quod si satis in necessariis natura suggerit, indigentia causa commutationis non existit.
RESPONSIO Natura consideratur bifariam, aut generatim, et sic non deficit, aut speciatim, et sic aliquando deficit. Satis tamen natura dedit omnibus, at huic plura, illi pauciora; hoc autem eo fecit, ut ultro citroque datis et commutatis rebus summa concordia oriatur. Recte ille,

Natura beatis
Omnibus esse dedit, si quis cognoverit uti.

Ipsum uti intelligi potest commutatio rerumque prudens administatio.

DISTINCTIO TERTIAE QUAESTIONIS
An pecunia sit necessaria ad commutationem?

Pecunia sumitur duobus modis, aut:

Generaliter pro omni medio acquisitionis, et sic quaelibet res commutabilis pecunia dicitur.
Specialiter pro mensura nota et distincta rerum commutandarum, et huius inventio probatur necessaria a:

Distantia locorum, ad quae res facile non transportantur.
Differentia temporum, in quibus res commutabiles alterantur.
Quantitate rerum, ut prius dictum.
Indigentia civium, ut supra patet.

6. OPPOSITIO Quicquid requiritur ad commutationem, sine quo non potest esse civilis commutatio, illud est a natura: sed pecunia non est a natura: ergo pecunia non est necessaria ad commutationem. Maior patet, quia natura non deficit in necessariis. Minor est in textu, quod pecunia sit legis non naturae inventum.
RESPONSIO Verbum noc necessarium acciptur duobus modis, aut simpliciter, et sic pecunia non est necessaria, quippe ante inventionem pecuniae fuit commutatio, aut comparate, ad bene esse civitatis, et sic pecunia necessaria dicitur, quia bene constare non potest civitas, si ista rerum mensura desit. Praeterea natura in necessariis deficere non est putanda, si rationem inveniat qua restauretur.
OPPOSITIO Beatiores respublicae sunt quae carent pecuniis quam quae utuntur: ergo pecunia non est necessaria. Antecedens probatur, quia illae maxime vivunt secundum naturam. Hoc quoque probatur exemplis Spartanorum et Atheniensium, quorum illis Lycurgus, his Solon usum pecuniarum sustulit.
RESPONSIO Ex impossibili sequitur quodlibet: fieri non potest ut homo vivat sina anima, fieri non potest ut civitas constet sine pecunia. Quod dicas beatiores esse respublicas quae carent pecuniis quam quae utuntur, primum quaero ubi sunt illa civitates? Si Athenas et Spartam nomines, hanc unam fuisse causum cur nunc iacent affirmare audeo. Quod dicas illas respublicas magis vivere secundum naturam, nego: ratio est quia pecunia in subsidium naturae deficientis venit.
OPPOSITIO Sublata pecuna duo monstra e civitate una tolluntur, nempe sordida avaritia et usura: ergo pecunia videtur non tam utilis et necessaria ad civitatem. Antecedens probatur, quia pecunia est seges vel materia istorum, qua sublata ipsa conciderent necessario: hoc docuit exemplum Lycurgi, qui cum videret in sua republica multitudinem inhiare pecuniis, argentum in plumbum, aurum in ferrum commutavit, tantaeque molis ac ponderis denarios fecit, ut vix tres obolos humeris sustinere potuisses. Sic sensim vir sapiens sitim pecuniarum extinxit, populumque suum ad naturalem rerum commutationem tandem revocavit.
RESPONSIO Primum nego avaritiam et usuram in nummis solum consistere. Nam etsi finis perniciosi faeneratoris sit augmentum pecuniae, etsi instar monstri parturientem pecuniam quaerat, pestis tamen ista latius in viscara reipublicae serpit, et quasi cancer eiusdem ossa et nervos etiam exedit. Exempli causa, das mihi hoc anno centum oves, pactum est ut proximo ducentas habeas: usura est, quamvis pecunia desit. Ubi ergo dicit philosophus foeneratorem pecuniam ut finem intueri, non aes solum aut argentum intelligit, sed omne medium commutaitonis quo non ut medio sed ut fine utitur. Exemplum quod tantopere urges non laudo, nam vitium hominis est non pecunia, si cives ardentius quam par est pecunias expetant.

DISTINCTIO QUARTAE QUAESTIONIS
Utrum pecuniae sint verae divitiae civitatis?

Pecuniae non sunt verae divitiae civitatis:

Quia sunt instabiles et incertae, omnique fortunae tempestati obnoxiae.
Quia pro arbitrio principum mutari possunt.
Quia illis possessis civitas fame aliisque modis languere potest.
Quia mali in perniciem civitatis illis saepius quam boni fruuntur.

7. OPPOSITIO Verae sunt divitiae civitatis quae bene esse civitatis absolvunt: sed pecuniae bene esse civitatis absolvunt: ergo sunt verae divitiae civitatis. Maior et minor constant ex verbis philosophi, ubi docet defectibus naturae in civitate commutationem rerum cum pecuniis mederi.
RESPONSIO Bene esse civitatis est vel internum in bonis animi, ut in prudentia, iustitia, equitate, vel externum in bonis corporis et fortunae, ut in viribus et affluentia rerum. Illa bona per se, haec vero per accidens <bene> esse civitatis absolvunt.
OPPOSITIO Politia non tam respicit internum bonum quam externum: ergo possunt esse verae divitiae civitatis. Antecedens probatur ex ipso Aristotele hoc libro, ubi docet quod bonitas civis non in virtute consistit. Potest enim esse (ut inquit) bonus civis quamvis sit malus vir.
RESPONSIO Male hic concludis, nam etsi potest esse bonus civis in virtute officii, ut bene pugnare si sit miles, bene iudicare si sit magistratus, non tamen sequitur quin politicus bonum animi ut scopum civitatis sibi proponat et admiretur. Casu contingit aliquando ut malus vir externum officium recte subeat, hinc concludis totam politiam virtutes morum negligere et aspernari. Lege philosophum quid sit discriminis inter iustum et iuste agere, ibique invenies quod malus aliquando bonum et iustum agat, at bene et iuste nunquam.
OPPOSITIO Pecuniae possunt esse verae divitiae in illa specie civitatis in qua virtus exulat: sed tyrannis est quaedam species civitatis a quam virtus exulat: ergo in illa pecuniae possunt esse verae divitiae. Maior et minor sunt Aristotelis.
RESPONSIO Tyrannis non est specie civitatis nisi analogice, ut postea declarabitur. In illa enim non est ordo sed confusio, non pax sed seditio, non honor sed perpetua ignomina et turpitudo civium.

DUBIUM CAPITIS
Utrum licet in infinitum expetantur divitiae?

8. Immensam habes gulam, helluo voracissime, qui ipsum Oceanum divitiarum tam ardenter expetis: non domus, non una civitas, non regnum sufficit? Certe totus mundus non sufficiet. Stulte, mors a tergo haeret; si mihi non credas, vide sepulchrum. O utinam velis cogitare inferum! Quid quaeris? “Nummos.” Quid somnias? “Nummos.” Dico quaeso quid colis? “Nummos.” Quam vocem audio? “Mundi.” Vult mundus nummos? “Totus profecto nummos”. At hoc non licet. “Dic causam”. Est modus rerum. “At non pecuniae.” Erras si usum spectes, non erras si usuram.

In facultate pecuniaria spectantur duo:

Acquisitio necessariorum ad usum rei familiaris; et sic licite sed non infinite expetuntur divitiae, quod probat philospohus in textu,

Similitudine artis, quae finem habet.
Necessitate rationis, quae usum quaerit.

Amplificatio pecuniarum ad cupiditatem foenerantis, et sic infinite expetuntur; hoc probat philosophus ab:

Exemplo medicinae, quae infinite optat sanare.
Exemplo usurae, quae satiari non potest.

9. OPPOSITIO Licet in administratione rei familiaris infinite pecunias expetere: ergo errasse videtur philosophus, qui aliter defendit. Antecedens probatur. Consulere posteritati licet in infinitum: ergo etiam licebit infinite pecunias cogere. Antecedens a proprietate naturae ducitur, quae in posteris vivendi aeternitati studet.
RESPONSIO In posteritate duo spectantur, successio liberorum, et sic contendimus infinite vivere; possessio rerum, et sic conamur id solum posteris quod satis est relinquere. Exempli causa, vectigal centum librarum habes, id tradis filio ut nepoti tradat; votum hoc tamen infinitum est, si vitam posteriorum, at circumscriptum, si rerum usum spectes.
OPPOSITIO In usura infinite expeti pecuniae non possunt: ergo falsum est quod defendit philosophus. Antecedens probatur, quia proportio debet esse inter potentiam et obiectum potentiae: sed neque potentia, qua appetuntur pecuniae, est infinita, neque ipsa pecunia: ergo infinite expeti non possunt. Maior est Aristotelis. Minor probatur, quia appetitus est rei finitae, nempe hominis potentia, et pecunia est rei certae et terminatae mensurae.
RESPONSIO Etsi homo sit ens finitm, ut docent philosophi, est tamen in homine pars una divina, cuius potentia infinitae habentur. Mens enim humana nullis septis, nullis cancellis clauditur: ut ergo probe instructus appetitus usum et modum in pecuniis quaerit, ita depravatus ad immensum tam voluptatum quam pecuniarum desiderium rapitur.

Caput vij

An medicina sint pars oeconomiae?
An usura sit licita aut toleranda in civitate?

GITATA est in principio quinti capitis haec dubitatio, utrum ratio acquirendi necessaria sit pars domus vel ministra, et, si sit, an materiam vel instrumentum praebeat. Huius expositionem illic non tradit philosophus, sed hic absolvit;. Caeterum, ne mora expectationis lectoris animum distraheret, ubi mota ibi reserata est a nobis quaestio, summa eorum quae de hac re hic disputata sunt, huc venit, quod natura cibum, industria usum pariat. Nam ut scientia civilis homines non generat, sed iisdem a natura acceptis utitur, ita necessaria ad victum ex terra marique non procreat, sed iisdem procreatis pro arbitrio et prudentia gaudet; et, ut artis textoriae non est lanam producere, sed ea uti, ita rationis domesticae non est necessaria ad vitam victumque gignere, sed ea tam ad usum accommodare, quam ne unquam deficiant providere. Sed hic inquit philosophus dubitare possit aliquis, quamobrem ars pecuniae quaerendae rei domesticae particula sit, medicina autem non sit; praesertim cum bene valere oporteat eos qui domi sunt non minus quam vivere. Recte olim Galenus, vita non est vivere sed valere. Nihil menti divinius contigit quam virtus, nihil corpori quam salus. Est ergo tam patrisfamilias in domo quam principis in civitate maximam habere curam ut sibi subiecti et recte vivere et bene valere possint, hoc autem oppido tum fecerit, si medicina in hac re sedulo ac diligenter consulant. Sed medicina duplex est: alia a natura fusa, alia usu arteque comparata; illa ad praefectum domus et civitatis est necessaria, haec solum ad Galeni et Hyppocratis candidatos pertinet: illam scire patremfamilias et praefectum decet; hac quoque uti, si urgeat necessitas, opportebit. Illam habes, si operis, victus et aeris rationem habeas; operis, quo moderate exerceantur; victus, quo salubriter reficiantur; aeris, quo a contagio liberantur cives. Quippe in exercitio corporis, in salubritate victus, in amoenitate aeris, maxime conservatio sanitatis ponitur. Haec medicina quodammodo pars domus ac civitatis est, nam tota a natura pendet, quippe labor, victus et aer res naturales sunt, horum usum ipsa natura docuit. Mirari igitur satis non possum, cum videam multas civitates easdemque belle sitas foedissimis sentenis, pestemque exhalantibus sterquiliniis periclitari. Nimia est ista incuria civium, nimia negligentia magistratuum: medicinam natura dedit, cur ea non utumur? Eiusdem usum edocuit, cur aspernamur? Praescribit illa ut verrantur aedificia, ut expergentur sentinae, ut removeantur sterquilinia, ut pro infectis peste procul a civitate habeantur hospitia. At ubi haec fiunt quaero, ubi certe non sunt scio.
2. Sed his omissis ad graviora venio. Proxime de usura agitur, quariturque an sit in republica licita et toleranda. Cum duplex quaerendarum pecuniarum ratio, altera ex rebus a natura procreatis, puta fructibus et animalibus, altera (a qua abhorret natura) ex ipsa pecunia, illam hoc loco laudat, hanc multum reprehendit Aristoteles. Verum quoniam quatuor sunt species istius rationis quam pecuniariam vel potius quaestuariam appellant, nempe mercatura, faeneratio, mercenaria illa operandi facultas, et mixta, sciendum est de faeneratione (quam usuram vocant) hoc loco potissimum disputari. O pessima bestia, omni aspide nocentior, utinam sane aut nunquam fuisses, aut saltem in florentes ac bene administratas respublicas nunquam irrepsisses! Natura te quasi stercus evomuit, avaritia te monstrum suscepit, immanis cupiditas te pestem multarum civitatum auxit et enutrivit. Sed quid ago? Philosophandum nunc est, usuram exercere in civitate non licet: ergo falleris. Antecens sic probo: natura id negat, iustitia prohibet: ergo non licet. Natura negat, quia monstrum est ut pecunia pecuniam gignat; iustitia prohibet, quia iniquum est ut aliquis usum pecuniae vendat. Verum ut haec planius intelligantur omnia, una vel altera facta distinctione in syllogismos deducam singula. Destinctio prima haec est, quod in rebus possessis considerentur duo, substantia et usus: usus vero ut supera ostendimus duplex est, proprius, ut in domo habitatio, communis, ut commutatio. Huc adde quod res possessae sunt quoque duplices, aliae quarum dominium cum usum in alium transferatur, ut panis, vinum, oleum; aliae quarum dominium usu non transferatur, ut domus et ager: in illis si quid ultra sortem pro usu sumas usura est, in his reservato et dominio et possessione rei aliquid pro usu postulare licet. Ratio est, quia usus a re et res ab usu in multis ut domus ab habitatione et ager a locatione sua distinguitur. His positis sic argumentor. Quicquid est contra legem naturae non est licitum: sed usura est contra legem naturae: ergo usura non est licita. Maior constat. Assumpio probatur. Quicquid naturalem usum rei pervertit est contra ius naturae: sed usura pervertit naturalem usum pecuniae: ergo est contra ius naturae. Minor patet, quia naturalis usus pecuniae est ut sit mensura rerum, et usura eandem rem commutabiliem facit. Praeterea quicquid faetum aut partum quaeret ex iis quae vim pariundi non habent, ut ex ferro aut lapide, illud ipsum est plane contra ius naturae: sed usura pecuniam quaei faetum ex pecunia veluti ex matre quaerit (cum tamen pecunia vim generandi non habet): ergo usura est plane contra ius naturae. 3. Non ens vendi, aut eandem rem bis vendi est contra ius naturae: sed in usura aut non ens venditur, aut res una bis venditur: ergo est contra ius naturae. Maior constat, quia secundum ius naturae non licet alium fraudare aut opprimere. Minor patet, quia aut usus, qui non est, venditur, aut pecunia, quae cum usu suo translata est, bis venditur: quo nihil est vel in ipsa natura odiosius, vel in bene administrata republica detestabilius. 4. Rem cuius usus est ipsa consumptio ab usu separare est contra ius legitimum seu positivum: sed usura id facit: ergo usura est contra ius legitimum seu positivum. Minor probatur, quia pecuniam, oleum, vinum et similia, quorum usus est ipsorum consumptio, usura ab ipsorum usu separat, idque turpissimum quaestum exigit et venatur. Postremo infinitum appetitum pecuniarium tam ius naturae quam lex civitatis vetat: sed in usura est infinitus appetitus pecuniarium, ergo usuram tam ius naturae quam lex civitatis vetat. Minor est Aristotelis in 6. capitis huius libri, ratione tamen probatur, quia tametsi verba causa decem solum libras pro centum capis, pro illis tamen decem et pro aliis in infinitum semper aliquid ultra sortem cupis: hinc etsi finita sit pecunia quam requiris, infinita tamen est culpa quam committis. Ea enim metienda est non cum re in qua versatur, sed cum voluntate tua a qua suscipitur, quippe voluntas tua concipit, actio prodit peccatum. Nihil hic de iure divino loquor, quod tamen expresse vetat usuram. Summa horum omnium est, quid in usura sit insatiabilis pecuniarum sitis, quid sit detestabilis perversio naturalis usus, quod sit monstrosae generatio prolis, quod sit laesio civis, quod sit violatio tam humanae quam divinae legis. Sequitur ego quod usura non sit in bene instituta republica licita, non sit laudabilis.
3. Sed hic quaeritur, an tolerari possit? Deus multis parcit, in multis connivere solet. Quod malum est iustitia vetat, politica tamen experentia malum tolerat, tolerare malum non est approbare malum. Ferox, immanis, truculenta est natura humana, consilio semper non regitur, iudicio non coercetur. Hinc tolerantia malorum quaedam irrepsit in civitatem, hinc lupanaria, hinc usura, non quod iusta respublica haec mala approbet, sed quod (ne graviora mala sequantur) permittenda censeat, sed ita permittenda, ut peccantes impune suum scelus non ferant. Nam persistentes in his malis inter vivos maledicti, inter mortuos insepulti, idque legum censura, iacent. Permittit ergo lex et tamen prohibet, tolerat et tamen percutit sic clausis quasi oculis videt haec mala, ne nimis perspicax videret monstra, quae certe non sine sepulchro et naufragio sui cerneret, si in multis isdemque magnis malis aliquando non conniveret. Quippe tanta est infirmitas humana, tam facilis descensus Averni, ut saepe lapsu prohibito in immanitatem sceleris praecipitantius cadat.
4. Sequitur nunc apud Aristotelem alia pars capitis, in qua de praxi et usu quaestuariae facultatis disputat, docetque in prima facultate oportere ut paterfamilias scientiam animalium, agrorum, pastionum, caeterarumque rerum omnium ad usum vitae spectantium habeat: in secunda rationem acquirendi pecuniam in quatuor species distribuit, nempe in mercatoriam (ut aiunt), in foeneratiam, in mercenariam, et in mixtam, quam vulgo metallicam appellant. Mercatoriae tres partes tradit, navigatione, quae fit navibus; devectionem, quae fit iumentis; negotiationem, quae iisdem in locis ubi merx nata est factitatur. Post haec actiones harum facultatum comparat, ut aliae artificiosissimae, alia sordidissimae, aliae maxime serviles ignobilesque dicantur. De his ut plura perdiscamus, nos refert ad quosdam authores qui de his rebus scriptitarunt, nominatim ad Charetem Parium et Apollodorum Lemnium, qui, ut olim Cato et Columella, de re rustica ediderunt opera. Ex his suadet ut hauriamus praecepta quibus imbuti cum Thalete philosopho divites fiamus. Thales hic cum ei mendicitatem quidam obiiceret, stulte (inquit), facile est philosopho ditescere cum velit. Prospiciens ergo vir astrologus futuro anno magnam olivarum sterilitatem fore, totum oleum iam vili pretio in civitate emit, quo reservato ad tempus, proximus annus venit, oliva ut solet fructum non fundit, audito Thaletem habere, turba ad illum ruit. Thales hoc modo dives evasit, specimenque sapientiae suae populo ostendit. Quid tandem nunc, Thales, facile est philosopho ditescere cum velit? Foecunda erat oliva, quae te divitem, beata philosophia, quae te sapientem fecit! Sed audi, philosophe,

Tempora mutantur, et nos mutamur in illis.

Oliva nunc dierum non fluit, usura philosophis vix pallium concessit.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An medicina sint pars oeconomiae?

Medicina est vel:

Naturalis, quae est insita quaedam ratio tuendae sanitatis, et haec est quodammodo pars oeconomiae consistens in:

Exercitato corporis.
Salubritate victus.
Amoenitate aeris, quae tria oportet patremfamilias et praefectum civitatis suis praescribere et procurare.

Artiticiosa, quae est salubrium, insalubrium, mediorumque scientia, qua domus et civitatis praefectos urgente necessitate uti oportet.


5. OPPOSITIO Medicina nec est formalis nec est materialis pars domus vel civitatis: ergo pars nulla est. Argumentum tenet a sufficienti divisione partium.
RESPONSIO Omnis pars interna est aut materia aut forma, sed medicina inter partes externas et assumptas ponitur, nempe inter necessaria instrumenta quibus domus et civitas ad suorum conservandam sanitatem utuntur.
OPPOSITIO Est officium medicinae artificiosae rationem motus et quietis, salubritatem victus, amoenitatem aeris praescribere: ergo minus videtur ad medicinam naturalem pertinere. Ratio sequitur, quia natura et scientia opponuntur.
RESPONSIO Natura et scienta de natura non opponuntur. Est enim natura materia et obiectum talis scientiae. Praeterea non hic docemus requiri exactam et exquisitam horum scientiam in praefectis domus aut civitatis, sed prout diuturnus usus et experentia docuit.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An usurua sit licita?

6. Usura est illicita quaedam exactio pecuniae pacto expresso vel occulto facta, qua accipiens ex rebus quarum usus est ipsarum consumptio aliquid ultra sortem reddere tenetur. Brevius sic: usura est quaestus illegitimus ex rebus quae a suis usibus non separantur.

Causae cur usura non habetur licita sunt:

Quia usum naturalem pecuniae pervertit.
Quia monstrosum ortum pecuniae ex pecunia quaerit.
Quia usum a re, quae est omnino inseparabilis a suo usu, divellit.
Quia infinite precuniam expetit.
Quia expressum Dei mandatum violat, sed haec omnia aperte superius declarantur.

OPPOSITO Quicquid ius civile concedit, licitum est: sed usuram ius civile concedit: ergo usura est licita. Maior patat, quia fundamentum eiusdem iuris est iustitia. Minor constat in multis legibus imperatorum.
RESPONSIO Ius civile permittit usuram (ut ante docuimus), sed non approbandam censet. Hoc constat, quia in ipso iure civili dicitur quod res quae usu consumuntur neque ratione naturali neque civili usumfructum recipiant.
OPPOSITIO Licebat Iudaeis usuram accipere ab alienis et extraneis, ut patet in lege Moysis: ergo usura est licita.
RESPONSIO Permissum Iudaeis fuit, non ut licitum sed ad maius malum evitandum. Magna fuit infirmitas huius populi, hinc illorm legislator permisit divortium, toleravit usuram. Sed si attendas, restrinxit hoc malum, permisit enim ut a gentibus et alienis a domo Dei, non a fratribus usuram exigerent. Iam autem velo ipsius templi scisso, viaque gentibus ad salutem patefacta, fratres nos omnes sumus. Si ergo expresse mandatum sit ut a fratribus non accipias, simpliciter et omnino prohiberi videtur. Nam id saepius ingemino, nos omnes iam fratres sumus.
OPPOSITIO Argentum et aurum Caesaris imagine notata, ab argento et auro fusis in vasa distincta specie non differunt, sed licet aliquid pro his ultra sortem exigere, ergo etiam pro illis nempe pecuniis. Maior patet, quia aurum et argentum tam in pecunia quam in cratere eandem speciem habent. Minorem usus et experentia docet.
RESPONSIO Quemadmodum multae res naturales eandem habentes materiam forma et specie differunt, ut pene mixta omnia, sic in rebus artificiosis contingit, quae licet eandem materiam habent, natura tamen distinguuntur. Respondeo igitur aurum in nummis, aurumque in vasis differre specie. Nam aurum in nummis ab auro in vasis diversam formam et finem habent: illius enim usus transferri non potest sine dominio, huius vero potest.
7. OPPOSITIO Prodesse civibus semper res licita fuit: sed usura prodest civibus: ergo est licita. Minor probatur, quia indigentia multorum sic tollitur, magnaque copia divitiarum ultra id quod usura exigit comparatur.
RESPONSIO De futuris non est certa scientia, aere tuo oppressus potest fortasse multum lucrari, potest etiam si fortuna non faveat pati naufragium. Tu ex pacto iniusto requiris certum, is fluctuante fortuna ancipitem venatur quaestum. Audi ergo, licet prodesse civibus sed iustis modis, at monstrosus nascitur faetus ex pecuniis.
OPPOSITO Nemo volens iniustum patitur: sed multi libenter et sponte patiuntur usuram: ergo usura non est iniusta, et ex consequenti non est illicita. Maior est Aristotelis in 5. Ethicorum. Minor constant experentia.
RESPONSIO Contractus voluntarius dicitur duobus modis, vel simpliciter, et sic usura non est ex parte recipientis absolute voluntaria, vel comparate, et sic est, sed hoc non probat usuram esse iustram. Ratio est, quia recipientis voluntas non libera sed necessitatis aculeo coacta hoc ipsum patitur.
OPPOSITIO Si omne datum ultra sortem in rebus, quarum usus est consumptio sit usura, tum pro certo spatio reditum pecuniis emere non liceret: sed hoc est absurdum: ergo aliquo modo usura est licita. Maior probatur, quia in anno reditu pro certo spatio aliquid ultra sortem ex pecuniis redundat et acquiritur. Minor patet, quia omne instrumentum locari potest pro certo pretio: sed pecunia est instrumentum mutationis: ergo potest exponi et locari pro certo pretio: sit illud exempli causa annuus reditus aut stipendium.
RESPONSIO Docti et sapientes quidam existimant annuos reditus pro certo spatio coemi non debere, exemplum urgent. Si civis alicui centum libras Anglicanas daret ut pro octo annorum spatio quotannis viginti libras recipiat, quia ultra sortem ex pecuniis sic locatis octo annorum spatio sexagenta libras in lucro habet, usura est, nam pecunia hoc modo ex pecuniis gignitur. Est ergo duplex instrumentum, aliud cuius usus consistit in consumptione, et tale locari non debet; aliud cuius usus non consistit, et hoc locari potest, ut supra ostenditur.
8. OPPOSITIO Usura est aliquando in rebus quarum usus non est consumptio: ergo male definitur. Antecedens probatur exemplo. Petis mutuo centum libras a mercatore, is negat se habere pecunias, merces tamen tradit ut revendas. Tu coactus necessitate merces pro quibus libras centum solves alteri pro octoginta vendis. Mercator, suas merces ab altero subordinato carnifice libris octoginta redimit, sic viginti libras non ex pecuniis (ut vides) sed ex mercibus, quod videtur legitimum, prorsus lucratur.
RESPONSIO Pessimus est hic dolus et nimis frequens, mala mens malus animus (ut ait poeta). Argumento tamen huic facile quidem respondebis, si acquiri hoc lucrum ex mercibus fraude, ex pecuniis revera dixeris. Nam intentio erat ex octoginta libris elicere et aucupari centum, ut eventum docet. Simile est illud de quodam sutore, ad quem accessit pauper rogans ut viginti solidos mutuo pro anno daret. “Dabo,” inquit, “sed ea lege, ut pro renovato scripto, quod ipse peritus scribendi fecero, singulis mensibus concedas solidum.” Pactum est, scripsit saepe hic sutor, pauper oppressus scriptis ad magistratum venit, usurae accusat. Respondet niger hic nebulo se non nummum ex nummo, sed nummo pro scripto postulasse. Aiit iudex, “videte quam egregie Diabolus fraudem istum sutorem docuit.”
OPPOSITIO Usura est per se malum, usura est quaedam species furti et rapinae, usura tendit in damnum civitatis et dispendium ipsorum civium: ergo usura non est permittenda in probe administrata civitate. Haec argumenta paucis collecta in secundam partem quaestionis insinuantur.
RESPONSIO Satisfecimus huic argumento in suppositione, haec enim a iurisprudentibus traditur regula, quod tum connivendum sit in malis, cum isdem subito prohibitis funestiora consequantur. Ut ergo in fidibus tenendis musici instrumenti, ita in malis tollendis civitatis sensim ac pedetentim agere oportet: illae strident et rumpuntur si intendas subito, haec tumultuantur si tollas repentino.

DUBIUM CAPITIS
Utrum liceat cum Thalete res vili emere et easdem statim vendamus carius?

9. Quid sibi velint istae sarcinae (mercator) quibus onustus in forum venis? Discede hinc, avide, non tibi licet res tanti vendere. Pigmenta emisti vili, iam ornamenta vocas: novi fraudem, novi aucupium tuum. Quanti est haec merx tua? “Ab Inda venit.” Responde ad rem. “Pretiosa res est.” At quanti quaero? “Certe amice tecum agam, nihil lucrabor.” Nugas agis, dic mihi quanti vendes? “Ab India venit, res pretiosa est, habebis viliori pretio quam ipse dedi.” Mentiris omnia. Nam heri emisti vili, et hodie magni nundinari cupis. Sed hoc non decet, si verum sit quod philosophus docet. “Quid philosophia?” Certe ut statim coemptum non vendas, ut rem commutabiliem meliorem reddas, ut occultum rei vitium emptori demonstres. “Mercator sum, non philosophus.” At haec profecto ageres si velis haberi iustus.
OPPOSITO Si vilius emere non licet ut carius vendimus, nullus esset quaestus: at quaestu sublato omnis tolleretur mercatura: ergo vilius emere licet ut carius vendamus.
RESPONSIO Licet vilius emere ut carius vendas, attamen ut statim hoc agas antequam res empta melior tua opera fiat lege quidem prohibetur. Nam vide incommodum. Venit avarus in forum, totumque granum vilius emit. Ad hunc undique concursum est, carius nunc iste vendit. Iniuste hoc factum esse quis non videt? At quaeris quomodo res melior a mercatore fiat. Respondeo in multis hoc fieri artificio, in multis opera. Nam quamvis res in India nata a mercatore non mutatur, traiectione tamen ad Angliam in meliorem usum convertitur.

Caput viij

An uxor, filius et servus eodem modo regi et gubernari debeant?
An sit eadem parentis et imperantis virtus?

X tribus oeconomiae partibus satis de herili reique acquirendae facultate disputatum iam est. Restat ergo ut de reliquis duabus societatibus domus, nempe de nuptiali et paterna, nunc disputemus. Series huius tractatus facile ex ordine propositarum quaestionum intelligetur, eandem enim semper in movendis quaestionibus viam tenemus quam in discutiendis rebus sibi philosophus elegit ac definivit. Quaeritur ergo primum, an uxor, filius et servus eodem modo regi et gubernari debeant? Naturae et rationis lumine olim illustrati philosophi in uno homine expressam ideam vivamque quasi imaginem imperii intuentes eundem non immerito minorem mundum appellarunt. Nam, ut totum hoc universum ab uno infinito imperatore, Deo scilicet, qui est separatus, simplex, putusque spiritus regitur, ita omnia hominis causa (ut ait philosophus) constituta hominis imperio iustissime subiiciuntur. Si ergo in uno homine effigies universalis imperii naturae quasi penicillo delineatur, quanto magis civitatis administratio in domo (quae parva esse videtur civitas) nobis appareat? Hinc in fronte huius capitis traditur ab Aristotele luculenta inter civitatem et familiam quaedam comparatio. Quid multis? Paternam gubernationem regali, nuptialem vero civili imperio comparavit philosophus: paternam regali, quia ut rex in civitate pro arbitrio suis subditis, ita pater in familia pro voluntate suis liberis; nuptialem civili, quia ut magistratus in republica secundum leges multitudini, ita vir in domo secundum conditiones uxore praeesse dicitur. Plena est authoritas regis in subditum, patris in filium; restricta est authoritas magistratus in civem, virique in uxorem. Rex imperat secundum leges quas ipse tulerit, sic pater; senator regit secundum leges quas consensus fecerit, sic vir uxorem. Pater filio virque uxori non ut dominus servis, sed ut rex et magistratus liberis praedominantur. Natura enim subiecit faeminam non ut servum sed ut sociam, non ad mancipium sed ad libertatem vitae. Caeterum animadvertendum hic est quod civile imperium a nuptiali in hoc uno differat, quod in illo sit vicissistudo imperandi, in hoc vero non sit; non enim faemina suo viro, ne quidem Xantippe Socrati imperare deberet, si vero hoc contendat, impetus hic est infirmitatis, non naturae. Nam mas (ut hic ait Aristoteles) ad principatum obtinendum aptior est quam faemina, et natu grandior quam adolescens. Sed quis non videt de faemina coniuncta viro non soluta hoc loco a philosopho disputari? Si sit Hecuba, inserviat Priamo; si sit Dido, civitati imperet, id est si nupta sit regina, subiiciatur regi, sin regnum natura dederit, soluta imperare potest. Neque est quod magis infirmitatem mulieris contemnas, quam olim Aegyptii Amasis sui imperatoris ignobilem locum et paupertatem. Hic Amasis rex Aegypti fuit, cui cum populus parentes suos viles artifices indignabunde obiecit, eique parere pro officio recusavit, vas quoddam aureum (in quid principes Aegyptorum vomere et meire solebant) in celebre idolum fundi et commutari iussit, in templo erexit, instituit festum, coegit populum, novum deum admirantur omnes, venerantur singuli. Amasis rex sapiens in altum ascendit, sic affatur: “Charissimi cives, cur me contemnitis, et tamen deum ex patula conflatum adoratis? O cives, non locum sed virum, non me servum sed regem respicite.” Hoc intellecto populus prostratus cecidit, contemptum regem adoravit. Audi ergo ut humilitas loci huic insigni viro imperiium non negavit: ita infirmitas naturae omni faeminae aditum ad dignitatem non interclusit.
2. Sed de hac re antea satis, nunc ad secundam quaestionem venio, in qua quaeritur an eandem sit virtus tam parentis quam imperantis. Primum in hac quaestione de societate domini et servi agens philosophus siscitatur an praeter virtutem quae ad instrumenta et ministeria pertinet in servo sit alia: verbi gratia, temperantia, fortitudo aut iustitia. Disputat Aristoteles in utram partam. Nam si sit alia, qui inquit a domini servus natura differt? At si non sit, quomodo particeps rationis diceretur. Agnoscit ergo tam servo quam domino, tam parenti quam imperanti virtutes inesse, sed ita inesse ut hae ab illis natura et specie distinguantur. Hoc probat a contrariis, a similibus, a testimoniis. A contrariis, quia parere et imperare specie et natura differunt. A similibus, quia a virtutibus mentis et moris derivantur. A testimoniis Gorgiae rhetoris et Sophoclis poetae. Ratio prima sic se habet. parere imperio et imperare specie differunt: ergo virtutes parentis et imperantis natura differunt. Secunda sic: quemadmodum in anima virtutes mentis a virtutibus moris differunt, ita in civitate virtutes parentis, qui appetitum, et imperantis, qui intellectum sequitur, inter se natura differunt, sed constat illas distingui specie, ergo etiam necesse est has specie distingui, Postrema est ab authoritate, in qua partim refellit Socratem, qui easdem virtutes moris in viro et faemina esse putavit; partim laudat Gorgiam atque Homerum, quo proprias virtutes viro propriasque faeminae ascripserunt. Hinc illud adfert decus omni faeminae silentium.
3. “Sed quae est ista iam nova opinio de virtute? Quo tandem philosophum contradicendi studium et malicia rapuit? Socrates in faeminis eandem temperantiam, eandem iustitiam, eandem aequitatem animi ac in viris posuit; quia Socrates posuit, negavit Aristoteles.” Erras, non ideo negat, cum veritate negat. Quid? Non est in faemina vera temperantia? Non est vera iustitia? Est. “Cur ergo negat? Affirmo iterum quod non neget. Quid ergo dicit?” Hoc nimirum, quod omnes (intelligit virum, uxorem, dominum, servum, patrem, filium) participes esse debeant virtutum, verum non eodem modo, sed quantum quisque postulat ad munus suum obeundum. “Recte. Quomodo haec verba intelligis?” Attende. In homine duo considerare oportet, essentiam animi et rationem officii. Si eam spectes, easdem virtutes domini et servi, viri et uxoris, patris et filii, esse existimo. Si vero hanc, id est rationem officii, non item. Aliud est esse hominem, aliud servum; aliud est esse hominem, aliud regem: hinc quaedam virtutes viri, quaedam virtutes officii dicuntur. Exempli causa, prudenter vir, mulier quoque prudenter vivit. Utrique inest eadem prudentia, si habitum virtutis, non tamen eadem, si officium utriusque spectes. Nam prudentia viro inest, ut uxori et faeminae studiose consulat; mulieri inest, ut viro suo in legitimis officiose obediat. Sicut ergo obedire in hac ab imperare in illo, ita prudentia in hac a prudentia in illo differt; verum tamen hoc est non quoad essentiam animi, sed quoad rationem et existentiam officii. Summa haec est, virtutes parentis et imperantis in quatuor differunt: in subiecto, obiecto, actu, et fine: in subiecto, nam alius imperat, alius paret; in obiecto, quia obiectum imperantis est imperium, obiectum parentis est ipsius officium; in actu, quia aliter imperantes, aliter parentes agunt; in fine, quia illius est praescribere et imperare, huius vero subscribere et obedire. Hinc ubi dicit philosophus in servo non esse omnino consultandi facultatem, in faeminis esse quidem sed imbecillam, in pueris etiam esse sed imperfectam, intelligit respectu officii, in quo est inaequalitas, non respectu viri, in quo par ratio virtutis inesse potest. Inique igitur quidam in faeminas contorquent haec loca, ac si essent non solum ab omni virtute et imperio alienae, sed etiam quaedam monstra et portenta naturae. Male profecto ille, “mulier est imperfectio naturae, ergo monstrum. Mulier est natura imbecillior viro, ergo ei non daretur regnum. Decet faeminam silentum, ergo non imperium. Non est in faeminis ut in viris virtus, ergo illis reipublicae non concederetur clavis. Non est in faeminas efficax consilium, ergo monstrosum est illarum imperium.” Haec et sexcenta alia stultiora argumenta ex his aliisque locis philosophi sine sensu, sine iudicio eruuntur. Riderent isti si contraria hoc modo colligerem. Mulier est maioris pietatis quam vir. Mulier est plerumque ingeniosior viro. Mulier verecundia, clementia et consilio ipsos viros superat. Quidni ergo imperio superaret? Sed haec omitto, agnoscens quidem permulta non sine causa in hunc sexum dici: est enim plerumque loquacior, est petulantior, est inconstantior viro. Sapienter ille si de faemina mala legas: “mulier est hominum confusio, insatiabilis bestia, solicitudo continua, indesinens pugna, quotidianum damnum, castitatis impedimentum, domus tempestatis, praelium asperrimum, pondus gravissimum, aspis intolerabilis, humanum mancipium.” Sed quid ago? Virtutes non vitia faeminarum quaero. Requiruntur (ut hic docet philosophus) in bona uxore castitas ut honeste, sobrietas ut moderate, silentium ut quiete, constantia ut iuste, fides ut sola cum suo viro vivat.
4. Sequuntur in fine istius capite duo, nempe comparatio servi cum artifice, et repetitio eorum quae in hoc libro continentur. Comparatio est quod servus sit a natura, artifex autem a scientia; quod servus sit una nobiscum in eadem domo, artifex solum conducendus pretio; quod servus bonum moris ad obtemperandum, artifex bonum artis ad bene operandum habere debeat. Quid multis? Hic suadet philosophus ut rex et subditus, dominus et servus, vir et uxor, pater et filius, omnes et singuli qui in luce civitatis vivunt virtutibus morum studeant et incumbant. Praeclare Seneca,

Nunquam Stygias fertur ad umbras inclyta virtus.

Beata ergo domus, beata civitas, in quibus maxime honoratur virtus. Repetitionem quam hoc loco habet Aristoteles in tabula quadam post argumenta invenies. Quare hic iam cesso, primumque hunc librum claudo. Vides, lector, descriptionem domus, vides imaginem civitatis. In aliis libris contendam ut ipsam civitatem videas.

DISTINCTIO PRIMAE QUAESTIONIS
An uxor, filius, servus eodem modo regi et gubernari debeant?

Imago civitatis in tribus cernitur, respectu:

Imperii regalis quod pater habet in filios, quibus pro arbitrio praeest.
Imperii civilis quod vir habet in uxorem, quam ut liberam et civem, non ut servam et mancipium, quam legibus restrictis non pro libidine immunis regit.
Imperii herilis quod dominus habet in servos, quibus ut instrumentis pro sua libertate utitur.

5. OPPOSITIO Quicunque patris imperium in filios cum regali, et viri in uxorem cum civili imperio comparat, ipsam domum quasi parvam civitatem facit: sed ita hoc loco administrationem domus cum administreatione civitatis Aristoteles comparat: ergo domum quasi parvam civitatem facit. Quo concesso, videtur sibi contradicere in primo capite huius libri, ubi reprehendit Platonem et alios qui sic domum cum civitate compararunt.
RESPONSIO Turpe est doctori cum culpa redarguit ipsum, sed in hoc non offendit Aristoteles. Nam illic quidem reprehendit eos qui domum nihil aliud dixerunt esse quam parvam civitatem, idipsum etiam hoc loco docet. Nam quam quamvis sit quaedam analogia domus cum civitate in similitudine administrationis, est tamen magnum discrimen si essentiam et rationem constitutionis spectes. Haec ergo omnia analogice non univoce in comparatione utriusque dicuntur.
OPPOSITIO Licitum est regi malos cives e vita tollere, sed patri non licet malos filios e vita tollere: ergo patris imperium non est regum.
RESPONSIO Modo docuimus hanc comparationem non esse absolutam sed analaogicam et respectivam. Satis ergo si in quadam similitudine ac proportione conveniant, et sic quidem conveniunt. Nam ut rex pro arbitruo suo cives, ita pater pro authoritate (quam natura dedit) suos filios regit.
OPPOSITIO Civile imperium est in quo vicissitudo existit imperandi: sed in nuptiali non est vicissitudo imperandi: ergo nuptiale perperam cum civile comparatur. Maior constant. Minor probatur, quia posita vicissitudine imperandi, uxores imperarent, quod est (ut docet philosophus) contra legem naturae.
RESPONSIO Eodem modo huic quo alteri argumetno respondetur, nempe quod in omnibus haec duo non conveniant, sed analogice et ex parte.

DISTINCTIO SECUNDAE QUAESTIONIS
An sit eadem virtus parentis et imperantis?

In parentibus et imperantibus considerantur duo:

Essentia animi, et sic eadem virtus specie tam in parente quam in imperante esse potest, ut fortitudo, temperantia.


Existentia officii, et sic virtutes utriusque differunt:

Subiecto.
Obiecto.
Actu.
Fine, ut supra probatur.

6. OPPOSITIO Virtutes parentis et imperantis aut sunt moris aut mentis: sed illae totum appetitum, hae solum intellectum in omni homine subiectum habent: ergo virtutes parentis et imperantis subiecto non differunt. Maior et minor constant 2. Ethicorum.
RESPONSIO Appetitus et intellectus considerantur bifariam, aut absolute respectu animi, et sic in omni homine sunt subiecta virtutum, aut comparative respecto officii, et sic aliter in servo, aliter in domino afficiuntur. Exempli causa, intellectus servi patiens respectu virtutis, intellectus domini agens respectu authoritate dicitur. Sic de appetitu et voluntate dicendum est. Nam quamvis formaliter (ut aiunt) et essentialiter intellectus, appetitus, voluntas, aliaeque potentiae animi in parentibus et imperantibus (quatenus sunt homines) non differant, differunt tamen si diversa officia spectes.
OPPOSITO Temperantia in viro eadem est cum temperantia in faemina: ergo eadem est virtus parentis et imperantis. Antecedens probatur, quia idem obiectum (nempe voluntatem), idem subiectum (nempe appetitum), eundem actum (nempe moderari affectum), eundem finem (nempe castam vitam) habet.
RESPONSIO Temperantia et omnis virtus considerari potest duobus modis: abolute, et sic in viro et faemina est eadem temperantia; respective, et sic non est, nam respectus officii mutavit naturam. Exempli causa, temperantia absolute sumpta hominem bonum efficit et faeminam bonam, temperantia vero respectiva maritum bonum in imperio, uxorem bonam in officio reddit. Absoluta ergo virtus est hominis, comparata autem est respectus. Sed ut homo (qui est substantia) et princeps (qui est respectus differunt), ita virtus aboluta a virtute respectiva differt. Respondeo ergo quod temperantia eadem sit in viro in faemina, si absolute sumantur, ac si pro viro et uxore accipiantur, quae sunt respectus, sic eadem non est sed diversa.
OPPOSITIO Non est omnino virtus in servo: ergo male hic contenditur quid sit diversa. Antecedens probatur, quia si sit virtus in servo, tum servus potest esse dominus, nam virtute antea dominum a servo Aristoteles distinxit.
RESPONSIO Virtute mentis non moris dominum a servo Aristoteles distinxit, requirit tamen hoc loco ut servus virtutibus morum perornetur. Nam si servus sit iniustus, si sit intemperans, quae erit administratio dominus?

DUBIUM CAPITIS
An maximum decus faeminae sit silentium?

7. Tace, garrula, nimis mihi molest est loquacitate tua. “Tace tu, nam ego te imperante non silebo.” Pica es, pergin’ adhuc loqui? “Pica non sum, sed loquar tamen.” At silentium te magis decet. “Teipsum doce.” Sed tu hoc disceres. “Imo tu.” Proterva es. “Falsum id est.” Impia es. “Id quoque fictum.” Meretrix es. “Mentiris, furcifer.” Adhuc non siles? “Dic cur silerem.” Audi philosophum. “Stultiloquum diceres.” Attende quaeso. “Fiat id tamen, si me exores.” Natura te docuit frontis modestiam, philosophia te docuit oris silentium. “Naturam audio, philosophiam non audio.” Sed audi. “Certe non audiam.” Dic quaeso causam. “Quia silentium imperat.” An hoc molestum? “Iniustum diceres.” O stulta mulier, recusas gemmam. “Aerem verberas, non retinebo linguam.” Retinere licet, si moderaris. “Moderari placet si tu discederes.” Victus discedam, verbosa vale. “Discedam victrix, vir bone vale.”

Silentium maximum decus faeminae esse docetur quia:

Arguit impotentiam naturae (quae plerumque ad loquendum profusior est) rationis imperio refraenari.
Parit firmiorem viri amicitiam, suique in administranda domo maximam quietem. Nam ut lac extinguit Tartareum pulverem, ita silentium faeminae viri iracundiam.

8. OPPOSITIO Sunt quaedam faeminae prudentes ac disertae: at silere illis non convenit: ergo omnes faeminas ut doces silentium non decet. Maior constat, quia tum in sacris tum in prophanis historiis legimus quasdam faeminas prudentia et contentione eloquentiae excelluisse. Tales enim fuerunt Saba, Iudith, Hester, et apud Romanos Hortensia, Cornelia et Sybillae, quae pro oraculis sapientiae habebantur. Minor probatur, quia silere in illis est veluti gemmas pretiosas corporis mole opprimere, et sine usu reipublicae magnas virtutes in Cimmeriis tenebris quasi suffocare.
RESPONSIO Natura cunctis faeminis loqui, industria perpaucis eloqui, paucissimis autem philosophari dedit. Si tamen sint Sabae, audiant Salomonem; si sint Hortensiae, causas in senatu dicere permittantur. Haec autem non probant quin respectu sexus in quo imperfectio quaedam est faeminarum virtus dicatur silentium, non ut omnino sileant, sed ut ultra lanam et telam (si rudiores sint) non progrediantur.
OPPOSITIO Verba faeminis arma sunt, et lingua veluti scutum quo suam impotentiam nec non saepe innocentiam tegunt: iniquum ergo est illis silentium imperare.
RESPONSIO Imperare silentium faeminis hoc loco non est verba sed verbositatem, non linguam sed petulantem. rixandi et garriendi licentiam illis negare, rectumque usum sermonis et linguae praescribere. Loquentes enim tum silent, et silentes loquuntur faeminae, cum fraenis modestiae usae se gerant decore.

LAUS DEO

Perge ad librum alterum