Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

Patrone reverende,

Alexandrum totius orbis pene domitorem a pauperiimo quodam malo donatum fuisse, memoriae annalibus referetur. Ego cur timerem, cum sim et ego pauperrimus, Confessorem meum iam sacris manibus indignum licet offerre tamen. Fateor equidem non tantum sacra tui fultus deterret maiestas, quantum invitat notissima humanitas. Venit ergo Confessor meus, suo sibi et nomine, sua et lingua (neque sine causa) diffidens, spe tamen audax factus, ut confessorem vestra absolvat felicem indulgentia. Vestras referre laudes non audet, modestiae enim tuae gratius scit fore silentio et admiratione praeterire quam (ut Apelles olim solo pollice Cyclopem), vel leviter saltem adumbrare. Vivas huius seculi gloria, ecclesiae decus, reipublicae columen, et tuo sub praesidio vivat Confessor meus.

Ego (quod meum est) pedes reverentiae
vestrae veneror submissimo osculo

Alumnus vester humilis,
T. SPARROWE

DRAMA PERSONARUM

LUCENTIUS Pater Clarindae et Asphaliae
PISANIUS Pater Antonii
DIAPHANTUS Pater Calliodori
GRYPHUS Avarus, avunculus Morosi
ANTONIUS Clarindae amator
CALLIODORUS Asphaliae amator, mutato dein nomine CALLIPAREA
MOROSUS Stultus amator Clarindae
CLARINDA
ASPHALIA
DOLLABELLA Nurus
BUBULO Servus Morosi
GELAZIUS Sacerdos
LUCENTII SERVUS
TRES NAUTAE
DUO SICARII
QUATUOR TIBICINES

ACTUS I, SCENA i
ASPHALIA, DOLABELLA

ASP. Accede propius, Dollabella.
DOL. Immo ut recedam cum calapho.
ASP. Falleris. Mutata iam sunt tempora, etiam et mores mutantur una. Non amplius
nunc “mastigia,” “trivenefica,” et huiusmodi, sed “nurus amabilis,” “anus formosa,”
“dilecta mea,” et “amicula Dollabella.” 5
DOL. Nolo aures meas sic titillarier ut postea verberibus onerentur.
ASP. Mane sis paulisper, et quod velim scies.
DOL. Quid velis sentiam potius, sed maneo non sine timore, ne me aliquid maneret
mali potius.
ASP. Non est cur vel de minimo metuas. Potesne secreta integra custodire? 10
DOL. Qui hoc fiet, cum sim aeque ac tu es?
ASP. Quid sum?
DOL. Foemina.
ASP. Sed ubi res postulat, de tua taciturnitate parum dubito.
DOL. Non possum semper tenere linguam. 15
ASP. Rectissime, in manu. Sed potes comprimere ne aliquid exiret mali.
DOL. Dicas tandem.
ASP. At vero deponam tutis auribus?
DOL. Quo hoc siet, cum tuis manibus semper sint opertae?
ASP. Apage timores. 20
DOL. Depone. Quicquid obsequii, quicquid silentii serva promittere aut praestare
potest, hic invenies.
ASP. Credo. Nosti Antonium?
DOL. Novi. Moriebatur non ita pridem.
ASP. Nihil minus. 25
DOL. Nempe hoc scio.
ASP. Qui sic? Mortuus et superstes?
DOL. Rectissime, cum sit novissima huius vitae dies, melioris prima. Non aliam vitam
intelligo.
ASP. Vera narras. Sed Antonium aura vescitur caeli eadem qua nos vivimus et vota 30
fruimur. Vivit ac ipsa vivit Dollabella.
DOL. Miraculi fides claudicat.
ASP. Recta audis. Solitudini addictus insuper sylvis proximis Dianae sacris vitam
transit. Ego, cui Antonii cura gravis videtur quidem, induto nymphae habito aggrediar,
et amica, amica et adiutrix ero, adiutrix in amoribus, quos tu amores, tu satis nosti sine 35
interprete.
DOL. Novi probe. Clarindae est amator. Pol, iuvenis omnium, quantum ego aut vidi,
video, aut unquam videam amore dignissimus.
ASP. Huic iuveni si opem feras et mihi, non est cur te doleret benefacti.
DOL. Sat est, prospere succedant vota. Curabo intus vestes et tacite fiat in 40
quantum possumus. Tu interim sis salva. (Exit.)
ASP. Qui possum non salve fore cum salutem amico meditor? (Exit.)

ACTUS I, SCENA ii
PISANIUS ET TRES NAUTAE

PIS. Obiit vero dilectus meus Antonius?
NAUT. 1 Obiit. Verissimum est, licet triste non umbra tenuis Charontis cymbam,
certius tetigit Palinuri nostri, iamdudum salo conditi. 45
PIS. Credam? O superi! Vobisne prius aevi omne solatium dedi, quicquid videbatur
dulce et vere fuit, ut sic amitterem?
NAUT. 2 Quod diis traditum est ne dicas perditum.
PIS. Perditum? Immo in aeternum amissum lugeo. O amici! Perdidi vitae
propugnaculum meae. Perdidi curarum levamen dulce. Perdidi capitis huius — cani 50
capitis — Quid ni totum corpus? At quid amissum defleo? Cruciant, ah cruciant dum
memorantur solum amissae opes.
NAUT. 1 Non est cur plores. Excessit ille prior e mundi Mare Mortuo.
PIS. Recte. Curarum et calamitatum mare. Instabilis et infesta lux! Ergone amplius
senis miserias inspectura es graves? Quid vana vivum spe lactas cum sit illud vivere plane 55
nil aliud quam mori. O si vitam hanc invisam nimis adimat beata aliqua mihi manus!
NAUT. 2 Animum revoca, enimvero et tibi statutum est semel mori.
PIS. At si non absorpisset mare, si morientis oculos manus haec compresserat,
et supererrantem halitum ore legissem, non patiar.
NAUT. 3 Forti animo ferendum illud est, quod prohibere est nefas. 60
PIS. Quaenam extrema Antonii mea verba?
NAUT. 3 Ut caelum vidisset pice nigrius, ipsum mare turbidum, undas sepulchra
minitantes, in nos convertens oculos, oculos natantes quidem tristi imbre, “Vale, Pisani,”
mugit, “Vale, pater. Ah dulcis Clarinda, tecum cum non sit fas vita frui, saltem sine te sat
est mori.” Caetera erant fletus. Tum, vereor dicere — 65
PIS. Perge.
NAUT. 3 Gelidos aquarum alveos expansis ulnis amplectabatur.
PIS. Ah, sponsa nimis gelida!
NAUT. 1 Nobis vero proximis hisce oris abiectum corpus undarum clemens praebuit
inclementia. 70
PIS. O Antoni! Antoni! Ubi quae tot perdidi bona? Quae expectavi plura, planctu non
revocanda? Amici? Quanti erat mihi haec soboles!
NAUT. 2 Da tandem maestitiae moras obsecro, ne dum filium amissum defles nimis
teipsum perderes.
PIS. Recte mones. Curemus intus lugubri pompa funus. Ego cum filium perdidi unicum, 75
necesse est ut non sim inventus pater. Pater! Apage dulce nominis spiraculum, non amplius
pater cum Antonius non est. Eamus, doloris socii, et quod vivum neqeuo, sperare solum
mortuum intueri licet. (Exeunt omnes.)

ACTUS I, SCENA iii
DOLLABELLA, GELAXIUS

GEL. Quousque dura? Quousque petulans?
DOL. Quousque asinus? Quousque stultus? 80
GEL. Improba faemina, plumaque (ut dixit philosophus) et pulvere levior, sanctum
hoc caput conviciis afficis et scommatibus tuis?
DOL. Docte asine! Pure Marcus Tullius Cicero (ut inquit Dolabella), me tuis sollicitas
amoribus, quae nimio nimis sum vetula et pene nata annos sexaginta?
GEL. At mihi vix quindecim videris. 85
DOL. Mitto me. Qualis qualis sum, non sum tua.
GEL. Adeone dura? Non me amas?
DOL. Ad consilium ne accesseris antequam voceris.
GEL. Non me? Qui toties aures lactavi tibi dulci cytharae sonitu? Toties intempesta
nocte tuam ad foenestram carmina cecini? Toties gemitu par turturum lacrymabile ad 90
silentium redegi? Quousque dura?
DOL. Desine, nugator. Absque scopo iacularis. Quin edico tibi dura fui, sum etiam
durissima.
GEL. At aliquando fies mollior.
DOL. Nunquam. 95
GEL. Assidua gutta lapides excavare solet. Ne tu sis lapide durior quam ego assiduo
oculorum imbre emollire studio.
DOL. Whoop. Finem amoribus impone.
GEL. Unum osculum, et tum finem vitae etiam tua si sit voluntas.
DOL. Fortassis osculi usuram faciam tibi si non haec postea exaudiam. Heus osculum. 100
GEL. Felicia labra! Quantis adspirant verae odoribus! Iterum, me vita, mea columbula.
DOL. Ulterius etiam?
GEL. Bis dat quae cito dat.
DOL. At quae bis dedit non amplius est datura quidem.
GEL. Prohibeant superi! Quod dulce est prohibeat undique. 105
DOL. Ita est. Vale. Absentiam res meae postulant. (Exit.)
GEL. Valeas, mea vita. Ut avertit oculos et dedignatur videri! Sic genetrix nato flenti
negat ubera, sed ita negat ut ocyus petat puer. Quo me fata trahunt ibo. (Exit.)

ACTUS I, SCENA iv
ANTONIUS Solus

Dulcia arva, quae redivivum beastis Antonium! Quod curis involutus fui, vobis
notum est, quibus etiam miser penitus exarsi ignibus, quoties cum gemitu hic fata revolvi 110
mea. Ex quo Clarindae oculos aspexi meae, nec dulcis quies nec non molestus labor. Sic
fui maestus, maerensque indies ut piceo tristis Philomela luco cum infelices plorat infausta
Hymenaeos. Quam nullus genis color! Quam sparsae comae! Liquiturque intus mens mea,
turbata mens ut lento foco foeda pinea. O si una vita duos iungat, aut una mors ambos
separet! Antoni miserrime, cui et amasia et vita simul interdixit senum severitas! (Asphalia 115
nymphae habitu aggreditur.
)
ASP. Quis tu qui sylvas hasce castis vacantes votis tristi inquietas ore?
ANT. Divina virgo (non enim mortalem spero), aptos dat curis recessos sylva,
conveniunt silentium et verenda multum solitudo.
ASP. At haec Dianae sacra loca, nec amatoriis querelis vacant. 120
ANT. At castis vacant desideriis et piis.
ASP. Habes. Huc me admisit Cynthia pallens nocturni auriga currus, Endymionis
fida et patiens coniux, sylvarum nemorumque dea quaeque gerit Averni sceptra, et
triformem Hecaten aeternis destinavit tenebris. Huc me admisit Cynthia (vota enim tua
deae penetrabant aures), ut sim in amoribus tuis (si non potens) fida saltem patiensque 125
socia.
ANT. Unde haec nova spes affulsit misero, beata nympha? Cui succurrere non
potes, ne misere delusum habe, quasi Antonii, miseri Antonii, sit cura superis.
ASP. Quod ultra spem evenit, ne tu dicas male ludibrium.
ANT. At amores mei consilio aut arte mederi non possunt. 130
ASP. Ne desperas. Labor omnia vincit.
ANT. At faeminam ambio.
ASP. Hoc aliquid est. Vincuntur vero precibus.
ANT. At formosam.
ASP. Hoc minimum est, eo citius capiuntur laudibus. 135
ANT. At durum habet patrem.
ASP. Hoc nihil. Falluntur dolis senes.
ANT. At inimicum meis amoribus.
ASP. Eo melius, quod non comitas, vis efficiat.
ANT. At illa dote summa instructa est. Me, me infelicem dura paupertas premit. Eoque 140
videor mihi infelicior multo, quod cum nihili sim, et mei etiam non sim dominus.
ASP. Apage, formidolosum amatorem! Phaonem regina Sappho deperibat scapharium,
Vulcanus Veneris hodie fruitur osculis. Amoris ea regula est audere. Quis scit, an illa
parili flamma ardet insuper. Nemo succenset amanti, non adames quin flammis emittat calentes.
Non est cur vereare: formosus es undique et non Fortunae licet (quae fatuis favet) tamen 145
naturae dotibus instructus probe. Haec sane ad amorem conciliandum non parvi sunt
momenti. Modo sis bono et forti animo. Ne dubites quin omnia tibi succedant prospere.
ANT. Diis te servassint, quae miserum ex ipso mortis revocasti limine. Sed duram
nactus sum provinciam, vereor ne quae res nostras instabili rota —
ASP. Iterum, bono animo sis. Quod vitare nequis necesse est ut feras fortiter, non 150
culpes.
ANT. Reprimo me. Et quod reliquum est spei libenter congrego, quidvis praestiturus.
ASP. Pol benigne dictum! Ego quid velim tu intus scies.
ANT. Lubens. Quo me tua ducit humanitas sequar. (Exeunt.)

ACTUS I, SCENA v
MOROSUS, BUBULO

MOR. Bubulo! Quin edico Bubulo! 155
BUB. Adsum, domine.
MOR. “Adsum?” Cur non prius responsum dabas?
BUB. Quia non prius capiebam vocem.
MOR. Ubi aures? Vix abstineo manum, furcifer.
BUB. Mitissime, domine. Quid vis, domine? 160
MOR. Ut valet caniculus meus, festivus caniculus?
BUB. Optime. Habet tibi per me salutem.
MOR. O asine! Num loqui potest catulus? Canem meum Aesopicum existimas?
BUB. Neutiquam, sed, uti assolent canes, caudam movendo suaviter loqui videbatur.
O quam catulum illum deamo! Excepto domino, ita me ament dii, nihil in votis est 165
impensius meis.
MOR. Certe credo, nam quod dici assolet, “si me amas, ama etiam catulum meum.”
Nostin’ quid ego dicturus eram, Bubulo?
BUB. Certe non novi.
MOR. Oh habeo — Bubulo! Quare te mihi, te — Servolum curavi? Quare huiusmodi 170
ornatum vestibus et aureis abundantem probe?
BUB. Nempe ut sim virtutum tuarum observator, ut sim servus vestrae celsitudini
humillimus.
MOR. Recte habes, cura igitur ut — ut—
BUB. Quid curarem? 175
MOR. Colaphum, mastigia! Invito me loqueris? Ubi desinebam, verbero?
Excussisti e cerebro memoriam mihi.
BUB. Recte habes.
MOR. Mentiris, carnifex. Extrema verba volo.
BUB. “Cura igitur ut — ut — ” 180
MOR. Oh. Cura igitur ut me laudibus efferas quantum potes, quando sors ita res meas
disposuit ut coram Clarindam faciam verba.
BUB. Ne dubites. Quasi ego unquam fui oblitus officii mei!
MOR. Quicquid ego nego, negatum habe. Quicquid assero, te iuramento confirma.
BUB. Iurabo verissimum. Falsum sit necne non moror. 185
MOR. Annon ego hodie videor probe comptus? Procerus satis, elegans, et bene pastus?
BUB. At male moratus.
MOR. Ut videor suspensa chlamyde?
BUB. O si suspendatur etiam corpus!
MOR. Ut sparsa coma? 190
BUB. Supra quam dici potest undique ornatus. Quales dii periscelides!
MOR. Calceos vide sis.
BUB. At naevius ille in facie —
MOR. Stultule! Quasi ipsa Veneris facies naevo fuit destituta!
BUB At imberbis est. 195
MOR. Asine. Sic Cupido, amoris deus.
BUB. O si careas etiam oculis, quo melius fias Cupido caecus!
MOR. Quam elato incedo capite, et erecto corpore! Diis gratias, etiam gradiens omnes
alios nihili homunciones quantum superemineo!
BUB. Sic gallus in suo sterculinio. 200
MOR. Summe Iupiter, ex quo amator factus sum, et pulchrior mihi videor multo et
amabilior. Praeterea aurei indies occurrunt.
BUB. O mendacium! Per ipsum Iovem non habet obolum unde, si aliquid eveniret
mali, restim emat.
MOR. Bubulo! Bubulo! 205
BUB. Adsum a tergo, domine.
MOR. Ubi fuisti, Bubulo?
BUB. Nusquam, ex quo huc primo appuli.
MOR. O Cupido, nequam puer! Te si prehendam, cruentum his pugnis dabo.
BUB. Quid saevis adeo? 210
MOR. Omne cerebellum excussit nebulo ex quo Clarindam aspexi.
BUB. Prohibeant dii!
MOR. Nonne ego te ventilabrum hunc ad me adferre iussi modo?
BUB. Non tale audivi vel saltem vocabulum.
MOR. Certo certius memoriam perdidi. 215
BUB. Quae nulla est facile potest amitti.
MOR. Nihil aliud nisi Clarindam meditor, nihil aliuid loquor. Etiam in somniis terret
imago pusilli virginis. Anne ego sum ego? Bubulo, egone sum dominus tuus?
BUB. Dominus meus? Immo quidni?
MOR. Certe verebar etiam meipsum me non cognosce. 220
BUB. Neque cognoscis sane.
MOR. Qui sic? Nonne ego sum ego qui sum?
BUB. Recte, sed teipsum cognoscere est omnium regula regularum difficillima.
MOR. At non tandem aliquando me cognoscam?
BUB. Immo, immo, esse delusum satis qui Clarindam uti procus ambis, aut ego non 225
recte hariolar.
MOR. Quid tu malum? Clarindam nominas?
BUB. Dixi. Cum te viderit dulcis Clarinda, misella virgo vereor in flammas abibit,
aut ego non recte hariolor.
MOR. Formosus sum, diis gratias. Sed eamus, ne nos domi expectaret Gryphus. 230
(Exeunt.)

ACTUS I, SCENA vi
CALLIODORUS, ANTONIUS

CAL. Inveni tandem.
ANT. Diis gratias.
CAL. Tune ille submersus Antonius quem tota deflevit civitas?
ANT. Consule oculos. Sic nos dii amatores cruciant. At quem submersum non ita 235
pridem audivisti, tumulo statim videbis conditum. Ne lacrymas, ne illud triste exaudiam.
Quiescant facili cineres Antonio thoro. Nec illud, terra levis tegat ossa.
CAL. Ne dubites, nisi velis vivus et superstes mortuorum adscribi numero.
ANT. Nequaquam dulcis meus! Non ista placent saltem condimenta.
CAL. Iuxta mecum sentis. Sed quid agis? 240
ANT. Ago nempe animam.
CAL. Apage. Haec si sint vera, sepulchrum paremus.
ANT. Non opus est, ubi non deest.
CAL. Aenigmata loqueris. Vivus vidensque peris?
ANT. Rectissimum est. Vivus et videns pereo. 245
CAL. Quid hoc rei est? Num insanis, homo?
ANT. Insanio, et lora non tantum perdidi cerebelli huius, miseri cerebelli, sed rationis,
sed vitae insuper.
CAL. Admiranda loqueris.
ANT. Sed credenda. 250
CAL. Non patiar. Quam huic tanto sum impar malo! Quam insanire nunc libet mihi!
Num amas? Dixere veteres non ipso Iovi amare et sapere concessum est.
ANT. Num amo? Arcissima inter nos vincula queis coniunguntur parili flamma duo
illud sine commentario demonstrant.
CAL. At inquam, num amas faeminam? 255
ANT. Quidni amarem? Dulcia naturae specula! Ut casti et pudici solent vero. Hic video
(amatae scilicet puellae vultu, nae vitro clarius) caeli formosam faciem, oculorum orbes
aeternum indicant motorem, innocentes flammae, lentis heu penitus adurunt ignibus.
CAL. Quid non dixti prius? Quasi aut puella tenuis, aut ipsae Iovis minaces flammae
nostros amores poterit extinguere! 260
ANT. Extinguere? Apage istiusmodi nugas. Eamus, intus audies quid bonae spei misero
affulsit Antonio.
CAL. Lubenter. (Exeunt.

Perge ad Actum II 

.