Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
ANANI

Ubi apparatum bellicum cognoverat
Zelotes, mentes et feroces civium   3935
Ardebat ira, vindices animos gerit.
Dum militum lustrare turmas coeperam
Et quaeque dux ad proelium disponerem,
Repente in urbem mente furibunda ruit
Templo relicto. Suspicantes tum nihil 3940
Cives adoritur. Quisquis obviam fuit
Iacet peremptus. Atro amictu mors effera
Percurrit urbem. Exercitum obiicere hostibus
Festino. Numero superior civis fuit,
Zelotes armis. Quod deest alacritas 3945
Utrique supplet. Maior armis civium
Ira, numero Zelotes atque audacia.
Locum putant in urbe fore nullum sibi
Si vincerent Zelotes. Hic si vincerent
Nullas sibi poenas ab urbe non timet. 3950
Se missili mox invicem saxo petunt.
Ferox utrinque pugna. Qui tergum hostibus
Vertebat hunc victor ferox ad proelia
Ferro coegit. Dira sparsit vulnera
Mens pertinax utrinque. Cives saucii 3955
Suas ad aedes deserunt. Fugae locum 
Raptoribus templum Dei tantum dedit.
Totum cruoris irrigatur rivulis.
Excursione magis valebat bellica
Zelotes. At pars civium bene sentiens 3960
Ira gravi excitata, numerum duplicat
Satellitum, ad pugnam novam hostes provocat.
Hortantur invicem, increpant timidos. Fugae
Nullam viam secutus a tergo dedit
Socius. Pati iam civium tantum impetum 3965
Hostis nequit, sacras ad aedes se rapit.
Zelotes pulsus suspicatur ambitum
Templi, repente parte ad intimam fugit
Summaque claudit celeritate ianuam.
Manus sacris afferre portis non placet. 3970
Torquebat hostis tela desuper, licet
Fugatus armis. Intus introducere
Populum inquinatum sanguine nefas arbitror
Aqua sacra lustrare quem decet prius.
Sex millia virorum excubant in porticu. 3975
Iubentur his ordine alii succedere.

MANNEH, ANANI

<MAN.> O proditorum patriae nequissimum!
O perfidum <ductorem> et periurum ducem! 
AN. 1uem patriae tu proditorem nominas?
MAN. Adulatio huc evasit et blanditia, 3980
Et de fide testata falso numina?
Adesse consilio volebat principum
Secreta mox ut panderet Zelotibus.
AN. Quis perfide secreta pandit hostibus?
MAN. Iehochanan, dux perfidus Iehochanan. 3985
Ingressus ubi templum fuit iussu tuo,
In quo diem Zelotes arcano trahit,
Sermone rebus ut gerendis consulat.
Non ille pacem hortatur aequus arbiter
Animos rebelles aut benignis allicit 3990
Verbis miser, Sed falso iurata fide
Mentes feras diris querelis excitat.
Inque medio stans voce fracta inquit “viri
Quid ultra stertimus? Moras quid nectimus?
Odiis Anani ardet malignis. Poscitur 3995
Vestra ad necem cohors furoris nescia
Tanti. Quot evasi pericula nunc miser
Ut proderem secreta vobis talia.
Rebus licet de transigendis nuncius
Vobis eram, illud obtigit foeliciter 4000
Ut perferam vobis sacerdotis nefas.
Proponit is simulata pacis foedera
Ut vos malis delere possit artibus.
Anani insidias petit male callidus.
Vobis minatur ore splendens livido, 4005
In vestrum animus exultat exitium ferox, 
Si non manum afferat salutarem Deus.
Aptare tanto remedium sceleri decet.
Vel supplices vos tendere obsessi manus
Necesse vel nobis foras rogare opem.” 4010
Gens insolens, superba, pacis nescia,
Hoc laeta nuncio, lubens bellum parat
Exercitu iamque Solymam ingenti petunt.
<AN.> Miror quod horum me laterent nuncii
Quod omnibus summa viis custodia 4015
Fidelis excubat vigil. Blandis prius
Mulcere verbis dira pectora convenit.
Claudatur urbis porta. Nam de moenibus
Hos alloqui nunc melius esse sentio.

ANANI, IEHOSHUE SACERDOS, IACOB BAR SOSA DUX IDUMAEORUM

<AN.> Unde huc iter fecistis? Ista quid sibi 4020
Armata vult cohors? quibus bellum parat?
IEH. Cum multa plectant civitatum incommoda  
Cladesque, tum vel hoc iniquum maxime
Omnia quod indulget malis sors prospera.
Hos nisi foveret caeca sors, nulla ratio 4025
Gentem ad se cognatam potest impellere
Atque integram hos ut apparatu bellico
Adversus hanc urbem parentumque cineres
Arasque. Bellum quaeque sunt belli asseclae
Stragem ruinam et funus urbis ultimum 4030
Sic molimini. Sed hoc leve est, parum est.
Videte quorum in gratiam tantum hoc nefas
Fortuna texat. Quicquid uspiam fuit
Gentis profanae et perditae, quotcunque vel
Rerum novarum studia, luxus insolens 4035
Aut impotens libido et infoelix sitis
Nostri cruoris undique ex faece populi
Corrasit, hi hi sunt, quibus vestra omnium
Famulantur arma. Nonne diri hoc instar est
Portenti et infandi ominis, <quod> tot duces  4040
Virtute clari, haec signa militaria,
Tam nobili genere homines armis suis
Hanc gentium tam sordidam eluviem, viros
Ita sceleratos, idque in ipsorum sacram
Metropolim, et sepulchra maiorum iuvent? 4045
Nisi murmurantes perperam intelleximus
De pactione quadam aliquid audisse vos
De proditore videmini, de foedere
Ignobili cum Caesare, ac hisce obviam
Nobis venisse. O quam nefanda quam impia  4050
Consilia noxiorum hominum, ut atrocibus
Iniuriis infamiam admiscent. Viros 
In nos aliter exasperare nobiles
Non posse credunt per scelus summum nisi
Haec fingerent et dedecus, quod hostibus 4055
Conamur urbem prodere. At vos inclyta  
Iudae propago, lumen ingenii altius
Intendere aequum est nec quod haec turba asserat
Aut fama fingat cogitare, at pondera
Rerum sequi et momenta rationum et fidem. 4060
Quidnam novi passi sumus? Vel quod recens
Malum premit nunc demum, ut hanc urbem iugo
Addicere hostili velimus nos, <animo> qui ab hoc 
Ipsi arma sumpsimus prius, ne haec civitas
Cogatur invita peregrinos amplius 4065
Ferre dominos? Sed alia iam ratio fuit.
Iam nos timere coepimus. Fracti metu
Fessique cladibus otium meditemur et
Infame foedus, quasi adhuc esset integrum
De pace cogitare, cum ferro omnia 4070.
Incendiisque ardent. Trucesque hostium animos
Galilaea nuper sub iugum missa altius
Aequo extulit. Sed nec animis nos tam sumus
Humiles, et abiecti ut brevem vitae moram
Ab hisque mercari scelere <iam> velimus. At 4075
Ut veritas aliquando constet, dicite
Populumne dicant publice suffragio.
An principes nos cum hostibus pepegisse. si
Nos arguant, proferent quis huius nuncius
Aut pacis orator fuit. Tanti mali 4080
Quis fecit indicium? Exhibite <tum> literas. 
Si horum sit aliquid, quid vetat nos argui
Palam sceleris? Hoc si minus, quid clanculum
In vulgus edunt quod probare non queunt?
Mox prosiliunt ad arma ne fiant rei. 4085
Mendax in armis fama regnat, et furor
Audax. Ratio sincera, et alma veritas
At pacis esse et otii comites solent.
Sin crimen hoc commune plebis, arguant
Populum necesse convenire publice. 4090
Nam publice statui scelus nihil prodest.
Quis credet unquam haec vos latere tam diu
Quae gesta sunt in luce, denique in foro?
Commenta sunt haec improborum civium
Pugnantia male, qui hoc agunt solummodo 4095
Ne ad calculum revocentur, et legum minas
Ludunt inique. Muneris nunc vestri erit
Iudicia reddere civitati et in improbos
Instituere exempla. Ecce nunc pessumdatur 
Ius omne. Legum rupta sunt repagula. 4100
Primas tenet rapinas vis, et sanguinis
Vaecors libido. Nobiles medio e foro
Rapiuntur ad necem, viros passim bonos
Tantum manent tormenta, carcer, vincula.
Nulla sine luctu familia <est>. Vobis licet  4105
Armis relictis illico <intra> urbem ingredi
Et quanta gens miseranda, quamque atrocia
Tulit intueri. Nil moror nefarios
Saevissimorum perduellium impetus.
Haec parva sunt. Immanitas ista superat 4110
Saevos tyrannos et furores barbaros,
Dum non viros violare solum et patriam
Audent suam, sed numen ipsum laedere haud
Dubitant manusque inferre violentas Deo.
Arae profanantur, sacri ritus silent 4115
Templumque sacrum undante fudit sanguine.
Quae modo domus pietatis et pacis fuit
Ibi nunc Erynnis regnat et furor. Omnibus
Mundi incolis ita celebre olim oraculum 
Calcatur. At si vindices metropoli 4120
Adestis, horum scelera nobiscum simul
Dolosque saevos vindicate, quod mali
Vocant patronos quos timerent vindices.
Hoc si asperius est, id tamen concedite.
Saltem togati armis relictis arbitri 4125
Aut veluti amici ingressi in urbem, tristia
Civilium haec dissentionum incendia
Extinguite. Hoc aequum, hoc pium est. Si non iuvat
Ut arbitros sedare lites, aut eos
Ut vindices plectere relictis partibus 4130
Utrisque nec nobis metum nec spem malis
Faciatis ulterius. Nec hoc miremini
Quod porta vobis clausa sit. Bellum foras
Excludimus, non vos. Sine armis ingredi
Hortamur ultro, inermibus portae patent. 4135
IAC. Indigna si quem vincula et diri nefas
Ergastuli illos perpeti nondum pudet,
In aede quos clausos sacra insontes tenent,
Illum hodiernus liberet tanto dies
Errore. Nam (<o> proh scelus!) de moenibus  4140
Verba faciunt et nos vel ipso limine
A patriis arcent sacris, nec quippiam
Ius sanguinis, cognationis, foederis
Valet. Corona forti portas cingere.
Mox hostibus conantur adventantibus 4145
Viam Italo munire in urbem militi.
Nos at Idumaei scilicet repellimur,
Soli abdicamur. Credimus tum serio
Illos locutos esse, cum nos iudices
Statuunt sibi quos moenibus non recipiunt? 4150
Quorum fides suspecta quod de turribus
Nunc alloquuntur atque pinnis moenium.
At nos latebant intus hi quae nunc gerunt.
Iniuriae nos iudices nostrae sumus,
Mox vindices etiam futuri si viri 4155
Fortes sumus, si Idumaei. Adhuc quid ergo nunc
Haeremus? Annon rumpimus portas? Viam
Non ferro et armis pandimus? Clausos et e
Custodia eripimus? Sinemus hostibus
Templo solutos hos statim ad poenas dari 4160
Praedamque tam pulchram rapi Romam procul
In servitutem? Quin agite, tantum scelus
Avertite. Armis vindicate e carceris
Ergastulo miseros, quibus crimen fuit
Capitale quod tueri patriam student, 4165
Hostes repellere, proditores plectere,
Domesticam tyrannidem de civium
Cervicibus removere. Sic iniuria
Et nos foras pari et intus illos detinent
Qui et arma nos ponere iubent et dexteras   4170
Praebere inermes. In aliis tyrannidem
Hi criminantur quos egenos obsident
Inopesque. Quid mendaciis abducimur?
Res ipsa iam loquitur palam. Si quid male
Actum est ab his quos <vos> tyrannos fingitis  4175
Hoc maximum illis crimen est quod patriae
Cum proditores ferre non possunt, viros
Quos nobiles vos nominatis et integros.
Vobis pepercerunt mali huius consciis
Quos crimen urbis proditae tangit magis. 4180
Sed mollius licet statuerint quam aequum erat
Servare templum urbemque. Nostrum erit tamen
Nec hostibus nos obiicere solum obvios 
Sed et dolos pellere domesticos, simul
Utrosque vindicare. Nos pro moenibus 4185
Nunc interim armatos manere convenit,
Donec vel obsessam reliquant Itali
Urbem, suos vel hi tyrannide liberent. 4188
Quid agimus? Intrare Solymae portas vetant. 4193
Opprobrium perferre nos tantum decet?
At suspicor vires ducis Zelotici 4195
Quod non ferent intrantibus nobis opem.
Domum redire re quorum gesta pudet.
Locare tuto castra nunc loco decet. 4198
Cras <belli> iuncta coeptum consilia explicent. 4189

ANANI, IEHOSHUE

Let it rayne thunder and lighten and in the greatest thunder let a noise bee within the Temple, as breaking the barrs and opening the locks.

<AN.> Immersit undis Phoebus occiduus caput 4190
Aerque densa fungitur caligine.
Caelum madet largis aquarum <cum> imbribus
Et vindices iaculantur ignes aethera. 4199
Ruina caeli quanta terram verberat! 4200
Insanus alis turbidas nigrantibus
Auster procellas glomerat. Aether fulgure
Late micat flagrante, terrificum crebros  
Tonitru ciet caelo tumultus. Ignibus     
Olympus infestis coruscans fulminat. 4205
En quisquis muris custos excubat vigil
Timore trepidans nuda linquit moenia,
Et principes dispersit attonitos fuga
Tanta rabies crepandis horrendum poli.
Nisi vana mentem luderent praesagia 4210
Vultus benignos exercens mundi pater
Caeli minis armatus accinget latus,
Romae superbum franget ultor spiritum.
Quorsum metu pulsit tumultus pectora?
Quamvis tremendum sors minatur aspera 4215
Potens in hostium pectus adversum feret.
Figet sagittis corda vulnificis Deus.
Inimica lanceae cruentae spicula
Contundet hostium, memor pacti sui.
Comminuet in cineres quadrigas fortium. 4220
Orbis patentis fraena moderatur Deus.
Qua lucido sol terras axe prosipicit
Hunc tegit amictu nubis imbris ferae, induit
Noctis nigrantem pallidae caliginem.
Ante rutilantis fulminis flammae volant. 4225
Attonita tellus intremiscit. Numinis
Praesentiam tremebunda novit. Montium
Laxata saxa ab huius aspectu fluunt,
Qualis liquescit igne cera torrido.
IEH. Heu mihi, graves caeli tumultus suspicor. 4230
Tristes solet fortuna casus prodere.
Totum horridis convolvit orbem nubibus
Caelestis aulae rector. Exemplum replet
Lumen tremendis ignibus. Pudet, ah pudet
Fixisse stipitis tonantis filium 4235
Ficto necis crimine, pater quem postea   
Sedes ad aethereas trahebat cum agmine
Pulchro atque parte sui locabat dextera,
Solium ut sibi commune gnatus occupet.
Saxis Levita concitit crepitantibus 4240
Contritus, ille prima dum certamina
Fidei tulit pure atque ad aras victima
Nostras stetit, morte ut coronam mereat.
Ventura nonne Christus ista dixerat?
Crudele clemens omen avertat Deus! 4245

Let here againe be thundering.

IACOB <BAR> SOSA comitatus suis

Quantum die nox horret amisso! Vagum
Phoebe negat lumen polo. Diris latet
Aer procellis obsitus. Quam turpiter
Convexus caelis nubium horror inficit!
Nil voce rauca lucifer bubo gemit, 4250
Nec triste clamant omen infaustae striges.
Nunc forte muris rarus excubat vigil
Dum turbo caecum concutit rabidus polum.
Clipeis sinistris tectus impune potest
Aptare nudis quisque scalas moenibus. 4255
Quid hoc? En urbis subito laxantur foras.

IEHOCHANAN comitatus suis

Ruptis viam repagulis templi fores
Pandant, ut e sacro soluti carcere
Prius peremptis moenium custodibus
Properemus Idumaeos in urbem ducere 4260
Suisque nostras ut cohortes iungerent.
Violentiam dum iratus intonat polus,
Durum minax acceleret ictum malleus
Et rauca mordeant ferro portae robora
Ut fugiat aures civium gravis sonus. 4265

<Let here bee noise of the Temple Gates broken down> and dead men cast over the walls and out of the Gates.

Sed hoc quid est? armata militum cohors  
Prope astat.  
IAC. Obsidere castra pontifex
Num cogitat? stringatur ensis.  
IEH Quis prope est?
Idumaeus huc exercitus sternit viam.
IAC. Iehochanan.  
IEH. Gratus  <tuus> adventus fuit.  4270
IAC. Nunquam fidem fallam. quid exsequi iubes?
IEH. Vigiles repente adortus ad necem dedi.
Libera cohortibus patet in urbem via.
IAC. Cur non manus in civitatem vertimus?
IEH. Temere aggredi nihil decet. Cesis prius 4275
Custodibus, socios aede obsessos sacra 
Vi liberemus, ut arma iungant conscia.
Mox caeco in hostes irruamus impetu.
Primum luat poenas Anani pontifex
Et sceleris huius particeps Iehoshue. 4280
Uterque ferro spiritum inimicum expuat.
IAC. Iussus tuos socius fidelis exsequar.

Heere after some noise of killing within the Cittye. Let Alkim leap over the Walls. 

SABOCH, ALKIM

ALK. En sera vacuum luna caelum deserit.
Sequitur suum comes nitida ducem cohors.
Aurora dubium purpurat rediens polum. 4285
Quod nocte subito in urbe grassatur malum?
Cogebat urbis transilire moenia
Clamor frequens et noctis ignotum scelus.
Ubique gemitus civium tristis sonat.
Gravis repente urbem tumultus opprimit. 4290
Utinam malum purpureus ostendat dies
Nox quicquid atra admisit impune. Sed huc 
Quis advolat?  
SAB.    Quisquis atrium nutu regis
Caeleste, foedam siste cladem civium.
ALK. Expone triste noctis infortuniam. 4295 
SAB. Postquam dolo Iehochanan vafri ducis
Pateret urbis Idumaeis porta, statim 
Rapiuntur ad templum ut solutus carcere
Zelotes arma iungeret conscia. Vigil
Templi resistit, frustra tentat proelia. 4300
Caeduntur omnes illico adiuncto agmine,
Passim per urbem armata corripitur cohors.
Clamor virorum exoritur, et clangor tubae.
Summa aedium ascensu supero cacumina,
Accommodo aures. Ecce manifesta tunc erat 4305
Idumaea perfidia. Hostium insidia patent.  
Ubique luctus civium, gemitus, pavor,
Et per vias frequens cadaver sternitur.
Horrebat undique imago mortis plurima.
Quicquid videri potuit indignum. Hoc semel 4310
Pollutus ensis sanguine, atque nox atra et
Dolor infoelix ferit. Ruentes cernimus 
Ad tecta Anani et limen obsessum domus.
Statim labat crebro ictu ariete ianua.
Procul patebant intus aedes. Atria 4315
Lato aperiuntur ore. Sol maestum caput
Abscondit atra nube, noctis prodere
Formidat infandum nefas. Sed hoc quid est?
Heu heu mihi. Summi sacerdotis trahunt
Exsangue corpus, caesus Anani iacet. 4320

Let the bodies of Anani and Iehoshua be layed on the stage. 

IEHOCHANAN

Ubi nunc Anani sanctitas? Ubi nunc fides
<Tam> sacra? Ubi tot ornata virtus laudibus? 
Nunc iactites praeclara avorum stemmata
Et civium summum favorem, et civibus
Fuisse libertatis olim vindicem. 4325
Nunc Iehoshue de civitatis moenibus
Nos argue sceleris reos, nunc advenis
Venientibus nos patriae hostes nuncia.  

SABOCH, ALKIM

  <SAB.> Quid inhospitalem, Caucase, animum roboras
Et pectora geris dura nec flecti sinis 4330
Crudelis inde, quid aut lachrimas times, 
Monstrum ferox? Quin rumpis ignotos adhuc 
Fletus? Malis quis siccus in tantis erit?
Inclytus Anani scelere confossus iacet,
Senex habere dignus antistites dies. 4335
Domini nec unctum tangere incestum genus
Abrahae timet. Qui supplices tendens manus
Dei graves avertit irati minas
Atque populo numen benignum reddidit.
Ab impiis vitam suam non impetrat 4340
Summus sacerdos, cuius obtinet locum
Rusticus iners magni Dei ludibrium.
Quem vestibus veneratur indutum sacris
Populus stupens, et cuius aspectum tremunt
Gentes feroces et timebant tangere 4345

ACTUS IV, SCENA ii

Let a Souldier carry Zachiarias a Nobleman over the stage.

ZACHARIAS

Quo me trahis? Cumulare caede num mea
Luctum parat tyrannus? An nullum pudor
Numen habet in terris? Nihil flammas timent
Magni tonantis Abrahae adulterum genus.  4351

IIPTACH whipping a citizen

Iam plena criminum data est authoritas.
Quid murmuras? Onerabo loris tergora.
Corpus ubi adhuc cruciatibus non sufficit
Diris scelesta ferrum aperiet viscera.

PUDENS

Captive pertinax, proterve, perfide, 4355
Lacerata flagris membra quem movent parum
Lachrimam nec ullus exprimere dolor potest,
Quam me iuvat spectare carnifex quibus
Ictum modis illudere inflictum tibi
Contendit. Haud mori sinam, ulciscar probe. 4360

MAGASSAL

Ubi nunc ferocis gentis immanes minae?
Cur non Latinus abducit ereptum mihi?
Ridere non possum satis. Ita carnifex
Distorquet os dum saeva sentis verbera. 
Diris tua exarabo loris tergora. 4365

Let diverse Souldiers whip in like sort diverse mutes; and after the Curtaines <be> drawen, let certain meane citizens representing the 72 seniors sitt in councell.

ACTUS IV, SCENA iii
MANNEH, SABOCH, ALKIM, IEHOCHANAN, ZACHARIAS

<MAN.> Quid infimos de plebe nos ius dicere
Zelotes insanus coegit?Septies
Decem viros iudicia sortiri reis
Tantum, tribus cuiusque seniores decet,
Nec ulla apud nos legis est authoritas. 4370
Horum sequi imperium improbus cogit metus.
In carcerem rapiuntur urbis principes.
Sperare quid plebeius infoelix potest?
Zacharian heu vinctum trahit Iehochanan, 
Virtute praestantem virum atque divitem. 4375
IEH. Hunc mortis esse filium aio, iudices,
Quod quaerit urbem clam Latinis prodere
Et misit ad Vespasianum literas
Urbem sacram repente ut armis occupet,
Aditum patere liberum in Solymas sibi. 4380
ZACH. Me mortis esse filium iniuste refers
Nec hostibus conabar urbem prodere.
Si perduellionis arguas reum
Quis testis est? Ubi literae? Quae criminis
Indicia? Quis fecit fidem? Insidias doce. 4385
Incognita cur innocens causa cadam?
Hic urbis est defensae honos? Sic <est> notus 
Zacharias? Huc tanta spectant vulnera?
Tot periculis vir fortis obieci caput
Iubente patria, ut inimica civium 4390
Cohors apertis vulnere calumniis?
Quot Iosephon laqueare quaesivit dolis
Iehochanan? Quas struxit insidias duci
Dum solus imperium ambiit provinciae?
Mitto Galilaeam, mitto Iosephon ducem. 4395
Quot urbis huius principes in vinculis
Crudeliter trucidat? Dxtinctus prope
Tot caedibus plebeius ordo totus est
Ut ad suam cuncta raperet libidinem
Dux tam scelestus, et manu sceptrum sua 4400
In urbe iactet, praemium dirae necis.

When Zacharias hath spoken, let the seditious draw their swordes as sore offended.

IEH. Te reprime, miles. Vota iudices ferant.
Hunc aio prodidisse patriam hostibus.
Quid vos gravat punire manifestum scelus?
Vestram requiro, iudices, sententiam. 4405
Quid de viro hoc vobis videtur <dicite>.
ALK. Iustifico.
SAB.       Iustifico.

And so the rest of the bench.

MAN. Non est viro huic mortis indicium <iustum puto>.

Then let the Souldiers make a great shout.

Astra feriunt clamore Zelotae. Gorreo.
Zachariam ense templo in ipso fodiunt. 4410
<IEH.> Sententiam a nobis habes certam magis
Deliberatione. Templi a culmine
Virum rebellem vallem in imam mittite.
Vobis potestas iudicandi erat data 
Ut perfidi poenas rebelles auferant. 4415
Cur patriae vos proditorem absolvitis?
Hoc facinus indignum pati, miles, potes?
De sedibus turbate iudices. Mori
Illos nolo ut sparsi per urbem nuncii
De servitio certiores cives redderent. 4420

ARSIMON, IACOB BAR SOSA

Let them be present at the former judgement.

<ARS.>  O stirpis Idumaeae decus, dux inclyte,
Trahor per incertum cur illitus fuco
Socia manu sceleri nefando applauseris.
Zelotici telis cruentis saeviunt.
Passim in suos caeco furantur impetu. 4425
<Nuper tulistis arma contra principes> 
Hac fraude ducti perfida metropolim
Quasi Solymam <isti> mox Latinis proderent,
Laesi nec ullum iuris indicium fuit. 
Caeleste numen testor, haud lubens loquor.
Non furta iam morantur, ad caedem ruunt, 4430
Nec noctis umbrae tanta celant crimina,
Nec ordinis discrimen aut meriti fuit.
Sanguine creatum regio illustrem Antipam
Porro Sophiam Raguelis, atque Leviam
Utrunque regali satum ex prosapia 4435
Pluresque morti nobiles saevae dabant.
Timore populus trepidat <maximo> anxius,
Quasi ultima urbi dies cadenti luceat.
Nec principum contenta vinculis fuit
Atrox cohors. tutum parum putat sibi 4440
Ut principes caeco domentur carcere
Tantum. Statim ad mortem rapi insontes iubent,
Fictumque nectunt crimen urbis proditae,
Et esse libertatis hostes intonant
Ut his dolis viam sibi Iehochanan 4445
Ad urbis imperium strueret et impiis
Crudam rapinis expleat libidinem.
Non audet attonitum arma vulgus sumere
Ubi tot vident mortem subire principes.
Non vos cruentis ergo cinctos ensibus 4450
(Mellita licet ex ore verba profluant) 
Ab urbe pestem merito tantam pellitis?
At caedis huius vos fore authores putat.
Vestram fidem dedistis. Haud facta insequar.
Tantum his malis nunc ultro finem imponite. 4455
Quod si feratis durius interclusum iter
Vobis ad urbem, en expiarunt sanguine
Crimen suum authores. Peremptus Anani iacet
Unaque nocte vulgus extinctum est prope.
Plerosque vestrum caedis huius paenitet 4460
Spectare dum crudele coguntur scelus
Horum iter ad urbem qui prius vestrum rogant.
Immensa vobis imputabunt crimina
Quos tot scelera spectare securos vident.
Ferendo principes faciunt crimina sua. 4465
Cum aperta sit calumnia urbis proditae
Nec ab Italis sit ullus armorum metus,
Nunc retro vos portare decet exercitum
Commerciis spreti malorum. Iam diu
Ascripta vobis deleatis crimina 4470
Quo fraudibus vos impulerunt subdoli.
IAC. Cum nuper huc vocatus a Zelotibus
Caperem iter ut templum Dei armata manu
Defenderem, haud tum venit in mentem mihi
Ut victimae ante aras sacerdotes cadant 4475
Agnosco quam sit insolens belli furor,
Sed molliunt animos feroces militum
Zelotipi tremenda numinis sacra.
Quod maius admittere nefas furor potest
Quam tam sacro stillare templum sanguine 4480
Si qui parant urbem Latinis prodere
Mox sceleris huius principes poenas luant.
In vulgus haud saevire contendat furor.
ARS. Exercitum nunc ergo ab urbe abducite
Civesque tanto libera armorum metu. 4485
IAC. Dictis parebo. Mox Idumaeam petam.

AMITTAI, IEHOCHANAN, NIGER PARAITA

Let the Curtaines be drawne and Amittai and other Preists on the one side and diverse Princes on the other side sitting  but no high Priests.

AMITTAI

Patrum cohors veneranda, quo fata miseros
Trahunt <nos>? Proh, madet tribunal sanguine 
Iudexque factus est bonorum carnifex.
Metitur armis iura. Prosperum scelus.   4490
Omnia ferox praedatur ensis et vim colit.
Virtus timet poenas et in vulnus placet
Quodcunque praestat. Fraena laxantur malis.
In carcerem viri trahuntur nobiles.
Si forte iungat arma compulsus metu, 4495
Qui praemio redimere vitam non potest,
Nudatus opibus rapitur ad mortem illico.
Ingens stupentes occupat cives pavor.
Multi manus afferre crudeles sibi
Coguntur. Haud illi timent mortem, graves 4500
Ferre cruciatus ante mortem sed dolet.
Nec flere funus audet ullus aut palam
Mandare terrae. Passus est aequalia
Uterque et qui lugetur et qui luget. En
Bis sex subito cecidere millia principum. 4505
Tot caedibus quin vulgus absumptum est prope.
Odisse propter scelera dum populum vident
Solenne nec simulare iudicium pudet
Et iam suis forum strepit calumniis.
Mors sola facti poena vel parvi fuit 4510
Et culpa nullo plectitur discrimine.
Quos magnus abdidisset attonitos pavor
Hos enecant hostes velut graves sibi.
Qui comiter haeret prae metu lateri suo,
Quasi intimos hos proditores opprimunt. 4515
Iehochanan hic flectit infaustum gradum.
Horret minaci fronte. Dolor vultu sibi
Exundat alto mersus et volvit scelus,
Secumque Gorionem trahit rapida manu
Virtutis insigni nitentem gloria. 4520
IEH. Huic aio mortis esse iudicium viro
Quod patriam hostibus rebellis prodidit
Et Italos armavit in nostram necem. 
Quid hoc? Rigant lachrimis genas. E pectore
Suspiria trahunt, atque demittunt caput. 4525
Quid tristibus funduntur ora fletibus?
Hic funera tacent nulla quae lachrimas movent.
Si non eos nostro mori voto placet
Aut mortis esse filium haud censebitis,
Quencunque <nos> vestrum ad tribunal sistimus  4530
Cunctorum anhela rumpet ensis viscera
Iudicia quoniam recta sortiri haud iuvat.
Nos caede ab illa civibus ius dicere
Curabimus. Vos ad tribunal sistere
Primum <hunc> iubebimus, atque causam dicere. 4535
Turbatus altis Gorion a muris cadat
Atque cerebro spargat solum excusso caput.
Niger Peraita morte succumbat pari.
NIG. Tot ego labores urbe pro sacra tuli
Ut ad necem nullo licet crimine trahar? 4540
Hostes iacere vidit ante pedes Nigri
Urbs sancta, duris ut domari vinculis
Corpus videret? Pectus adversum hostium
Obiicere telis haud gravabatur ut domi
Crudele supplicium ferat? Spectate quot 4545
In corpore haerent vulnerum vestigia
Hostes feros dum clade subvertam gravi.
Praeclara num poenis coli virtus solet?
Non ista nunc invisa mors erit mihi.
Precabor hoc unum modo a vobis, quibus 4550
Fortuna ius in me dedit, ne mortuus
Iaceam insepultus. Hoc leve est quod postulo
Et quale non gravantur hostes hostibus
Dare.
IEH. Si sepulchrum non rogasses nunc tibi
Iusta statuebam mortuo persolvere. 4555
Sed quia sepulchrum precibus extorques mihi
Dente lacerabunt insepultum avidi canes.

Perge ad Actum Quintum Secundae Actionis