Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS TERTIUS
RASHBAG, JEHOCNANAN BAR SAKKAI

<RASH.>  Annon tibi foelix satis videtur urbs
Ierusalem quod nacta sit belli ducem
Iehochanan, qui melius auspiciis suis
Urbem gubernet arte doctus bellica
Et proeliis assuetus Italis diu? 3285
Exercitum bello Latinum fundere
Potuit, nisi illum maior urbis gloria
Metropolis alliciebat, hanc defendere
Armis suis dux inclytus dum cogitat.
JEH. Quanto magis bello potens Iehochanan 3290
Sit, hoc magis Solymis metus. magnam satis
Galilaea sibi defensa gloriam adderet.
Nullum domi metropolis auxilium petit.
A finibus studebat hostem petere.  
Quis non fidem Iehochanan dubiam timet? 3295
Si patriam prodere suam metuat parum,
Alieno quid sperare civitas potest?
RASH. Noli fidem damnare magnanimi ducis.
Quid Giscalae vel in oppidis minoribus
Belli procul tentaret incertos casus? 3300
Honesta fuit a Giscala discessio
Armis tueri dum sacrum templum studet.
JEH. Tanta Solymarum cura commovit parum 
Sed caeca praecipitem rapit superbia
Et occupandae urbis animus. Testor Deum 3305
Invitus haec loquor. Salus huc me tua,
Davidis urbs, impellit. Oras dum regit
Sorte Galilaeas Iosephondux nobilis
Ut a suis arceret hostem finibus,
Quas struxit insidias sibi Iehochanan? 3310
Quibus dolis studebat hostem tollere,
Ut solus occuparet ipse tyrannidem
Et ad suam omnia imperet libidinem?
Magnos licet Ioseph honores detulit
Quod Giscalam fugitivus hostibus metu 3315
Iehochanan prodidit, id ipse nunciat
Fervens adhuc et plenus anhelitus satis.
Quot caesa sunt in agris virorum millia?
Quot hunc fugae sequuntur attoniti ducem?
Mitto pueros teneros piasque coniuges 3320
Quos ferit hostilis metus, <tristis> comites fugae.
Aetatis haud discrimen aut sexus fuit.
Pro patria mori virum fortem decet,
Nec hostibus cives dolo prodere suos.
RASH. Est mentibus suspicio tormentum haud leve. 3325
Falso novos sibi fingit errores metus,
Boni futuri interpres haud unquam fuit.
JEH. Discessit. Heu quantum imminet genti malum
Ubi caeca prodit fama, quod tulit mala
Ab hostibus deserta turba Giscalae? 3330
Proprii illud indicium haud leve excidii fuit.

ALANUS AMAUTINUS, IEHOCHANAN BAR SAKKAI

<AL.> Quae nos flagellat dira furiarum cohors?
Abigit in urbem rupto Averni carcere 
Exsngue vulnus dirus umbrarum pater.
JEH. Quis te malum tam saevus instigat dolor3335
AL. Urbes vicinas caecus exagitat furor.
In se manus vertuntur, armis saeviunt
Domesticis. Nullum scelus furor timet
Aliena depraedantur, audent omnia.
JEH. Quae civibus tanti tumultus causa erat? 3340
AL. Libido caeca, avara mens, licentia.
Armatus omnes miles agros occupat
Nec oppidis se continere furor potest,
Tantumque villici venenum sentiunt.
Bidentibus vagantur arreptis procul. 3345
Furtum rapina infesta reddunt omnia,
Iamque Solymas designat ad praedam sibi
Impia cohors, diris minatur vocibus.
Quid cesso principibus referre talia?
JEH. Cur nunc atrox Romani in urbem cogitent? 3350
Hanc opprimunt domi satis cives sui.
Quid urbis excidium miser moror? Tua,
Vespasiane, signa fugitivus sequar
Spectare dum patriam igne fumantem pudet.
In urbe posthac nulla speratur salus. 3355

ACTUS III, SCENA ii

DUX LATRONUM

Quid rusticis furere vos spoliis iuvat
Passimque volitantes per agros urere
Humiles casas? In urbe grandes sunt opes.
Ibi vestis auro picta et Tyrio murice
Gemmisque splendent lucidis monilia. 3360
Hic praeda magno opima Alexandro foret.
In principes armatur aetas lubrica,
Et mutuo certat tumultu civitas.
Urbis suae imperium magistratus timet
Et laxat urbis trepida habenas dextera. 3365
Exercet impune rapinas incola.
Cur spolia tanta sinemus e manibus labi?
Huc irruamus. Aggredere. Nil amplius.

DUX RUSTICORUM

Quibus labore terga curvari solent 
Tellurem aratro dum protervam scinditis, 3370
Porrum quibus deliciae et allium fuit
Avide atque atrum panem vorare, aut pellibus
Corpus tegere nudum haud pudet, sive digitos
E calceis erumpere attritis modo,
Secura laxantur quiete corpora. 3375
Venter cibo distentus oneratur. Pigris 
Praedis onusti rusticis sumus hactenus.
At quid capras moramur aut tardos boves?
Non caepae iam delectant aut ovis caput
Aut quicquid antea delicatum rus habet. 3380
In urbe abunde quaeque luxuriant dapes.
Hic Bacchus est, hic dives annonae penus.
Hic mollis est vestitus et profusae opes.
Bidentibus licet, flagellis, fustibus
Necessitas armavit, alia civitas dabit 3385
Tela. Simul huc nos irruamus fortiter.

ACTUS III, SCENA iii
ANANI SACERDOS, MANASCHE

<AN.> Urbis sacrae decus Manasche, et unicum
Patriae ruentis columen, armis moenia
Vides virisque foeta?  Quodnam parturit    
Audacia malum? Ex oppidis passim atque agris 3390
Scelerum duces in urbe sunt. Palam in foro
Huc cursitant et illuc accincti suis
Cohortibus metumque civibus excitant
Timere quos debent. Nec hoc urbi satis.
Quales agri sensere villaeque antea 3395
Tales modo sentimus <nostra> intra moenia,
Avidos, minaces, anhelantes <necem,> truces, 
Qui publicis laeti malis fas et nefas,
Sacrum profanum, ius scelusque perinde habent.
Populus metu stupet, ferox urbem quasi 3400
Hostis teneret. Quisque privatim suae
Nemo salutis publicae curam gerit. 
Porro nec omne credo squammigerum genus
Tellusve centuplo benigna faenore
Nutrire tot possit capita. Numerus famem, 3405
Libido lites gignit, et bellum furor.
Quin maior imminet imber a Iehochanan
Artifice fraudum improbo regni <et> aucupe,
Qui per ruinam publicam urbisque cineres
Ad sceptra pergit. Si ducem sese advenis 3410
Comitemque iunget, urbs peribit funditus.
Romanus urbem clade fractam mutua
Statim opprimet, lassas facile vincet manus.
MAN.  Ista advenarum turba, qua laborat urbs  
Tumetque suspicione non caret vafrum 3415
Iehochanae ingenium. Et ferox nimis et novas
Proclivis ad res animus, urget non minus.
Intra tacitis serpit venenum passibus
Lateque spargitur. Hoc cito extinguere decet.
Muneribus hominem allice tuis, et plurimis 3420
Extolle laudibus. Fidelem se tibi
Simula videri. Publicis negotiis
Rebusque agendis praefice, exple praemiis
Et vince si vinci queat. Fac denique
Intimum se esse ut credat. Tibi sensim elice  3425
Ducis superbi spem metumque. Disce quid
His de advenis horumque turmis sentiat.
AN. At quo fides liganda nexu perfida?
MAN. Illi novos adde titulos, celebra velut
Patriae parentem. Iube adesse publicis   3430
Conventibus, rempublicam capessere
Hortare, si prius sacramento dare
Urbi fidem sancte velit non quod fides
Suspecta sit, sed quia senatui nefas
Summoque consilio interesse quempiam3435
Qui non prius solenniter se obstrinxerit 
Ad ultimum vitae diem se patriae
Huiusque commodo affuturum. Illi omnia
Permitte porro (praestat hoc urbi modo)
Ut advenas ferro rebelles opprimat 3440
Urbemque tam diro timore liberet.
AN. Consilia non morabor. Huc operam dabo.
Res longiorem tanta non patitur moram.
Tu porro tardos excita animos civium
Metuque torpentes, viros primarios 3445
Accende, ne sceleris duces domestici
Incendium commune velut absorbeant.
Ut patriae memores bonique publici
Coerceant Zelotis insolentiam.
Namque titulum istum perditi assumunt, quasi   3450
Virtutis omnes vincerent zelo ut dolo
Ad se trahant rempublicam. Haec cum anxius
[.  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .]

ANANI, IEHOCHANAN

<AN.> Magnanime dux Iehochanan bar Leviae,
Solamen unicum urbis afflictae, fides
Sit maior an prudentia, aut robur animi 3455
Nescimus. Urbem libera tyrannide
Quae spem salutis maximam in te collocat,
Qui plurimum semper vales prudentia
Et arte reliquos bellica vincis duces.
IEH. Santissime pater, urbis eximium decus, 3460
Arctius licet charam iuvare Giscalam
Arderet animus, huc rapio praeceps iter
Urbem ut sacram potius relicta patria
Armis tuerer. Sanguinem nec fundere
Dubitabo, gratus Solymis esset <si> modo  3465
Labor meus. Lucebit hic virtus magis.
AN. Urbi sacrae quam gratus adventus fuit
Haud refero dum salutis author publicae
Vis esse. Quare lumen ingenii tui
Nunc posco. Quam densae cohortes undique 3470
Huc confluunt gentis alienae tu vides.
Primo putavi id civitati utile fore
Sed amplius dum mente quaeque volverem
Miser in timorem subito diversum trahor
Hi ne ad suam cuncta raperent libidinem, 3475
Et urbs vicinis praeda fieret gentibus.
IEH. Nil exterarum suspicare gentium
Tam benevole oblatam fidem. Odium parit
Contemptus amor et fraena non facile accipit.
Quis non tueri urbem anxie sacram studet 3480
Templumque domini fortiter defendere?
AN. Spectata iam diu fides fuit tua.
Urbs te sacra suum merito patronum vocat.
Posthac licet consilium adire publicum
Urbi modo sancte fidem promiseris 3485
Non quod mihi suspecta sit fides tua,
Iurata sed promissa adoptivi ducis
Mos exigit productus a maioribus.
IEH. Iuro paternum <per> Deum cui servio 
Quod Solymis nunquam <ego> datam fallam fidem 3490
Nec hostibus secreta pandam civium.
Viros rebelles semper armis persequar.
Prius invidisset sol suas mundo faces.
Astra prius in terram cadent rutilantia,
Suos negabit terra fructus perfida 3495
Quam Solymae astrictam sibi <meam> damnant fidem.
AN. Nunc urbis esse principem te cogito.
Quantamque publicae status curam geris!
Domesticas sedare turbas convenit. 
Sed opto civitati pacem reddere 3500
Nec civium cruore templum turpiter
Sordescat. Hic gerenda namque bella sunt
Si proelio domare Zelotas decet.
Sed huius incepti author ipse optimus eris
Animos feroces improborum flectere 3505
Qui facile possis atque finem litibus
Suadere. Cives arma iungere civibus
Magis expedit, ne caede lassos mutua
Ambos subito communis hostis opprimat
Magnumque simus gentibus ludibrium. 3510
Movere Zelotas pie non desinam 
Ut spiritus tam turbulentos mulceant,
Iunctis ut hostes pariter armis opprimant.
Nunc templum adibo ut pacis hostiam libem.
IEH. Quid nunc, Iehochanan? <Nunc> astus advoca, 3515 
Fraudes, dolos, totum Iehochanan. Arte nunc
Opus est. Viris si principibus opem feras
Armatus, et motus rebelles civium
Dux reprimeres, te parva tantum gloria
Colorat, exiguum laboris praemium. 3520
Eleazerum sin socius adiunctus studes
Armis iuvare, et rapere magnificas opes
Urbis superbae, praeda longa te manet.
Urbs tota, si sapis, in potestate est tua.

ACTUS III, SCENA iv
THE SACRIFICE

Let the Curtaines of the Temple be drawen and within let Janitores stand with wood for the sacrifice. Also Levitae with bason and Ewer, Towell and salt. Altare ex saxis collectis exstruatur in atrio iuxta templi vestibulum. Let the Preist that doth sacrifice stand at the Altar, and then turne him to the people, and taking a white staff of a Levite, say as followeth.

IEHOSHUE SACERDOS

Hoc age, sacris incumbe. devotus tace. 3525

Then let him turne to the Altar having delivered the staffe away, and so kneeling et tendens utrinque cornua altaris dicat.

Qui syderum caeleste templum possides
Caelumque pingis igne lucidum vago,
Clemens benigne sume vota pectore
Ut tingat aras grata sacras hostia.
Per gurgites strati frementes aequoris 3530
Nostris iter tutum dedisti patribus
Cum pigra moles aequoris viam daret
Hinc inde dum pependit instar parietis
Rebellis unda, regna cum Nilotica
Per siccam arenam transeuntes linquerent 3535
Donec malis tot icta Phari regia
Quia spiritus nescit superbos ponere
A vorticoso rapitur undae gurgite.
Sed noxiarum nesciunt patres modum,
Animos rebelles perculit lascivia. 3540
Mollire nec mentes feras benignitas
Nitis dei vel signa tot Nilotica
Poterant avorum. Annis quater denis patrem
Non cessat aeternum protervis scindere
Contumeliis superba gens. Poenas adhuc 3545
Lenis remittis atque misericors Deus,
Iramque mulces gentis electae memor
Nec foederis fallis Abrahae pacti fidem.
Stupidos movere facta tot nequeunt Dei,
Successibus turgent secundis. Altior 3550
Securitas occaecat animos. deos sibi
Fingunt adulteros, scelus nullum timent.
At foederis memor tui non destruis
Populum rebellem, patriae reddis suae.
En supplices tuas ad aras sternimur. 3555
Vultu benigno vota nostra respice.
Erit tuis par nulla meritis victima.

Let the Sacrificer then wash his hands, the Gabaonites giving the Levites water and Towell, and after lay his handes on the lambes head, the face being turned to the heavens and say, note

Libido quam contraxit effraenis labem
Hanc mundus agnus sanguine expiet suo
Et purget innocens nocentes bestia. 3560
Pacisque civibus alma redde pignora.

Then let one of the Priests receive the lambe and kill it. Then let the Sacrificer accepto Phiala sanguine imbuere altaris cornua. Then let the Levites detrahere pellem, adipem qui operit vitalia, et quicquid pinguedinis est intrinsecus, duos renes cum adipe qua teguntur ilia, et reticulum iecoris cum renuneulis†. postquam lavent  et  sale aspersit lignis, imponat cumburendum. In the mean season cantores, Levitae, Sacerdotes tubis, voce alta,  cymbalis, cytharis, organis, ut longe sonitus audiatur. canent Psalmam 136 turba adorante donec sacrificium compleretur.

Numen sacrum canemus et mitem patrem  
Larga benignum semper indulgentia.
Cui sceptra submittunt tyranni fulgida
Larga benignum semper indulgentia. 3565
Qui mira mundo solus attonito facit
Larga benignum semper indulgentia.
Liquidis ab undis iussit emergere solum
Larga benignum semper indulgentia.
Astra vitreo flammantia accendit polo 3570
Larga benignum semper indulgentia.
Solem diei iura qui iussit dare
Larga benignum semper indulgentia.
Qui noctis umbras et regere lunam iubet
Larga benignum semper indulgentia. 3575
Rubrique torrentes maris aquas dividit
Larga benignum semper indulgentia.
Utrinque fluctus pendet instar moenium
Larga benignum semper indulgentia,
Per muta qui deserta traduxit suos 3580
Larga benignum semper indulgentia.
Et vorticoso absorbsit hostes gurgite
Larga benignum semper indulgentia.
Stravit tyrannos clade validos maxima
Larga benignum semper indulgentia. 3585
Qui frustra fisum stravit Ogum viribus
Larga benignum semper indulgentia.
Bello Sihon turpiter Amorrheus cadit
Larga benignum semper indulgentia.
Agros colonis qui novis metatus est 3590
Larga benignum semper indulgentia.
Qui rebus indigos in arctis respicit
Larga benignum semper indulgentia.
Ferosque nostro avertit hostes vertice
Larga benignum semper indulgentia. 3595

While this Psalm is sung the Sedicious kneeling amoung the people adoring shall heere and there kill one with a dagger secretly, and the party falling downe shalbe carried away by such two as shall kneel next unto them.

GAMALA

Cives cadunt caeco perempti vulnere.
Clam ecce effodit pugione attentis latus 
Raptor inimicus. Funus in promptu latet
Percussor atque mors querelam praevenit0.
Quaerunt fuga vitare mortem. Heu, quam taetrum 3600
Nefas, sacrum foedare templum sanguine.

And so let the Curtaine be drawen and the sacrifice interrupted.

ELEAZER ad milites

Socii fideles quos ad officium excitat
Virtutis ardens zelus, urbem quod sacram
Ab impiis purgare civibus iuvat,
Laudare non possum satis. Quin pergite 3605
Quo vestra vos praeclara vocat indoles. 
Non semper est damnanda conspiratio.
Legum bonarum seditio mater fuit.
Sunt iusta bella quae iubet necessitas.
At plebem inermem aut vulgus ulcisci leve 3610
Quid ardet animus? Vos sin esse liberi
Tandem velitis (ut viros fortes decet)
Viros domare principes magis expedit
Qui omnia sibi iniuste arrogant, et regio
Proterviunt fastu nimis, grandes ope 3615
Dum possident. Patriae velut pestes taetras
Eiicite. Ita ex voto assequemur omnia
Plaudente vel torpente plebe prae metu.
En Antipas, Levias, Sophiasque bar Raguel
Reges avos spirant, eoque caeteris 3620
Praestare civibus putantur. Hos capi
Oportet et caeco domare carcere.
Amplissimas huic nos opes lucrabimur
Et in potestate urbs erit nostra illico.
Pietas, fides, pudor, bona haec privata sunt. 3625 
Magnum esse consilium nequit, cui non mali
Admixtum aliquid est, publico defenditur
Id commodo. Haud diu stetit respublica
Ubi summa virtus habitat impune. Ergo tu 
Hos principes populi, cohorte militum 3630
Stipante, magna coniice statim in vincula,
Urbem quod hostibus sacram prodere student,
Et Italos subducere intra moenia
Horum ut opibus potentiam magis suam
In urbe fulciant. Salus haec nunc tibi 3635
Tantum manet, si quid resistat id statim
Audacter extirpandum erit. Nefas licet
Durum occupate. Scelere pensandum es0t scelus.
Abiectus animus trepidat et poenas timet.
Audentibus nihil relinquitur invium 3640
Laudata foelix scelera successus facit.
Nomen mali fortuna semper abstulit
Et magna fama facile convincet bonum
Et esse. Tantum scelera qui punit, facit.
Nomina timore flagitiosorum efferunt.  3645
Carcer, magistratus, tribunal, iudices,
Horrida plebi <sunt> spectra, nugae fortibus. 
Laxate habenas sanguini, ferro, faci.
Vestrae salutis urget huc necessitas.
Tutum domi nihil nisi victoribus. 3650

IEHOCHANAN, ELEAZER

<IEH.> Insigne Zelotarum et unicum caput,
In vinculis tot principes urbis viros
Tantum teneri non satis tutum puto.
Et hoc leve nimis, maius audendum est nefas.
Aut scelere nos vincere, mori vel turpiter 3655
Decet. Viris tot iniici primariis
Vincula repente facinus indignum putant,
Nescii ubi ponet impetum caecus dolor.
Praescinde fontem periculi. Primum iube
Vinctos necari. Remedium aptetur malo. 3660
Pro mortuo quid arma demens sumeret?
Auid sero vindictam times?
EL. Patientia
At in furorem vulnerata vertitur.
IEH. Crudelitas atrox licet pungit minus
Inflicta semel. Iram facile vulgi levis 3665
Aut arte possis vel metu restringere.
Odisse cives aut amare refert parum.
Metu aut modo non solum in animis civium
Vitium simultatem sed et virtus parit.
EL. Iehochanan bar Dorcadis, semper mihi 3670
Comes fidelis, hoc tuae prudentiae
Mando fideique. Milites tecum decem
Assume. Quos in carcere invenies viros
Ferro necabis. Sparge rumores palam
Habuisse clam colloquia cum hostibus. Optime 3675
Horum nece urbi consuli. Illam deseri 
Ab optimatibus atque clam prodi Italis.
Audacter argue noxia horum esse capita
Fideique proiectae. Esse nos tantum anxios
Urbis patronos et fide in patriam optima 3680
Summoque amore, stare per nos quominus
Castra in foro figant cohortes hostium.
Effare tu interim quis urbis sit status
Animusque vulgo civium.
IEH.Magno metu
Oppressa civitas subito velut stupet. 3685
Huc spectat illucque attonita, quavis levi
Rumoris aura trepidat: urbis principes
Mirabilem impune abripi in custodiam 
Sibique in illis metuit. At Gorion patre
Natus Ioseph, et Gamalielis filius 3690
Schimeon, uterque clarus, atque antistites
Ananus Anani, Gamala, Iehoshue
Ignaviam populo exprobant et publica
Hortantur arma sumere, et vel in foro
Belli aleam potius subire, et omnia 3695
Extrema agere patique quam tot indies
Commissa ferre scelera. <Amice,> primus at 
Templum occupa instar arcis, ut receptui
Sit tibi locus tuisque. Si forte populus
Caeco furore concitus civilia 3700
In arma praeceps rueret, hoc certo scias.  
Portis Anani haud afferet sacris manus
Intrare templum nec sinet quenquam nisi
Rite prius lustratum. Opus prudentia
Animoque constanti est. Penes nos civitas 3705
Mox tota erit, modo audeamus obviam
Excipere fortunam. Nihil magnae invium
Virtuti.
EL.   At hoc nobis agendum est serio
Ne quis deinceps publicum munus gerat
Rebusque praesit publicis. Quisquis parum 3710
Coeptis studebit. Namque deditos viros 
Et nobiles rem gerere publicam, novis
Rebus studenti noxium et vel maximum.
IEH. Quin ut vices statae sacrorum et tempora
Solennia intermissa sunt, aequum puto. 3715
Antistitum munera infimae sortis viris
Delata sordescent. Suum supra meritum
Genusque cum nostro beneficio novos
Gerent honores, obsequentur sedulo.
Quin maximus talis creetur pontifex 3720
Nobis modo quem nos fidelem novim0us.
EL. At arduum est antistitis summi sacrum
Munus alio transferre. Quam ad tribus suas
Domosque nascitur haud creatur pontifex.
IEH. At abroganda lex erit inimica, nec 3725
Certis familiis amplius sacrae decus
Maneat tyarae. Sortis hoc in posterum
Beneficium, non praemium nascendi erit.
Nec hoc novum est. Quin ipse Anani talia
Professus est, et esse faciundum iubet. 3730
Mendaciis discordias et fraudibus
Porro excitemus, civium ut animos male
Exerceant. Summum sacerdotem interim
Nos sorte designemus, ut velo sacrae
Pietatis, ansa quaeque nostra fulciat 3735
Et augeat potentiam.
EL. Tot familiae
In hoc tumultu facile non coeunt, quibus
Ius sortiendi est.
IEH. At geri solenniter
In his procellis cuncta quis demens putat?
Unam coire vel alteram tribum, satis. 3740
Immo una sortietur.
EL. Haud moram traham.
Dabo hoc tibi effectum. Interim scrutare, quid
Hi contra moliantur, aut quam rem gerant

GAMALA, IEHOCHANAN

<GAM.> Solamen urbis unicum, dux inclyte
Iehochanan, cives tuam exposcunt opem. 3745
Templum occupant viri profani. Civitas
Oppressa ab improbis patronum te vocat,
Solum intuetur. Excita vires tuas.
IEH. Sacrum Deo caput Gamala, nihil mihi
Antiquius salute communi fuit, 3750
Animamque vel si quid anima ipsa charius
Mihi atque proprius fuit, <id> impendam lubens 
Sancto pro asylo. Sed quid in re tam ardua
Consilii Anani caret?
GAM. Is operam collocat
Ut vulgus haesitans acuat et languidum 3755
Iramque lentam accendat in tam perfidum
Hominum genus tantum bonos titulo tenus,
Quorum rapinas populus et sacrilegia
Perferre non potest nec audet plectere
Armis quod invictos putat.
IEH. Frustra populum 3760
Armare quorsum summus antistites parat?
GAM. Robore licet pollere sciat, atque numero
Nihilque non audere, conscios sibi
Scelerum suorum, quidlibet mavult tamen
Tentare quam patriae laboranti et prope 3765
Anima egenti deesse. Sed (quod maximum est)
Te sperat urbis vindicem fore. Nam tuas
Vires cohors rebellis et vultum tremit.
IEH. Nullum recuso dux laborum. Modo sed haec
Quam primum agenda sunt. Mora trahit periculum. 3770

IEHOSHUE, GAMALA

<IEH.> Gamala, Dei maximi sacerdos inclyte,
Caedes, rapinas hostium quid plangimus?
Cultus Dei ludibrio habetur.
GAM. Hactenus
Satis in viros superque saevitum est. deum
N um persequi parant?
IEH.Profanis sacra satis 3775
Rebellis haud miscet cohors, novum sibi
Ni sorte pontificem crearet maximum.
At Enachim hunc sola sortitur tribus.
Namque minime tribus coguntur caeterae.
En forte rustico viro sors exiit. 3780
Phani vocant Samuele prognatum patre
Ex Aphthia vico, <suum> genus non trahens
A pontificibus, ad suam nec familiam
Sacrae tyarae pertinet successio.
Vix nomen auditum sacerdotis sibi. 3785
Horum scelus talis satis sors prodidit.
Statuunt sacris hunc induendum vestibus.
GAM. Heu, impium narras et horrendum scelus
Cultum Dei quisquam ut habeat ludibrio!
Curari Anani sorte pontificem iubet 3790
Ut potius arbitrio relinquatur res dei. 
†Si forte Zelotae sacerdotem eligant,
Et ille mos antiquus abrogatio
Legis fuit quondam, sibi licentiam
Dum compararent deferendis muniis.† 3795
IEH. Sed heu Phani huc notus sacerdos ex agris
Adducitur. Retinere quis lachymas potest
Crudelis Indus aut inhospitus Scytha? 
Quis impie sic vidit illudi sacra?
An sustines tantum nefas, mundi pater? 3800
Caelum tremendo horrebit undique fulmine. 
Sol, nube densa conde syderium caput.
Spectare noli iuris exitium sacri.

IIPTACH, PHANI RUSTICUS

<IIPT.> Pigro quid incessu stupes, Phani? Retro
Corpus cupis referre, iussum progredi 3805
Vetus tamen, movesque nolentem gradum.
Summus sacerdos sorte delectus pia  
Populum guberna magnus interpres Dei.
PHAN. Sum rusticus, quid sit sacerdos nescio,
Curvo decet aratro tellurem scindere. 3810
Prata pecori tam laeta surgere quam iuvat!
Distenta sic vaccis tumebunt ubera 
Ruptaque nondum fronte inermis ludere
Petulans iuvencus gestit. Ignarus lupi
Lascivius altis saltit agnus montibus. 3815
IIPT. Dedisce tandem laeta, Phani, pascua.
Nunc te sacerdotem esse summum cogita.
Sacrum caput tyara cinget byssina
Splendensque gemmis pallium corpus tenet,
Hyacinthum auri dives ornabit humeros  3820
Et arte varia picta vestis, lapidibus
Raris nitens frontem beabit, literis
Obducta sacris lamina. Accinget latus
Contextus arte balteus mira. Patrum 
Te sancta ad aedes pompa deducet sacras. 3825
PHAN. At illud anxiam nimis mentem tenet
Quod ferre fructus terra promissos negat
Si non aratro diligens vertat solum
Agricola. Agros nihil magis laetos efficit
Calcantis heri quam frequens vestigium 3830
IIPT. Fortuna cur coeptum pudenda ludere
Sollenne gaudet? Pontifex dum maximus
Renuntiatur sorte rusticus arbitra
Phani, minore sumitur discrimine
Quam quaeritur summus magistratus. Licet 3835
Sola temere tribus cogetur Enachim
Debent facile mutari sollennia nihil. 
Adiutus ore rusticus nostro reget.
Pectus pudor quid pellit excussus diu? 
Crudelis optimum ensis auspicium canit. 3840
Quin arva, Phani, mitte laetus et pecus.
Vestem sacram si pontifex procax negas,
Tuum tyara nec sinas cingi caput,
Te coget impatiens ad officium dolor.
Pergas gradum movens pigrum, gravis pater. 3845

ANANI ORATIO AD POPULUM, MANNEH, ALKIM

MAN. Quid pontifex legem diu spectans tacet
Dirisque maestus ora fletibus rigat?
AN. Imperia debebam subire millies,
Saevae necis quam tam nefandis pollui
Piaculis habitaculum dei sinam. 3850
Templum profanis impii pedibus terunt,
Spoliis tumentes atque clade civium.
Sacra sacerdos veste cinctus caeditur.
Adibo solus, victimam memet dabo
Pro aris forisque. Namque quid vivere iuvat 3855
Inter homines qui nec suas clades gemunt
Sec sentiunt? Oppressa gens misera diu
Futura nec videt nec impedit mala.
O dura fata, o flebilem tyrannidem!
Sed quid tyrannos conqueror? Potentia  3860
Crevere vestra dum tacetis. Frangere 
Primos decebat impetus. Malum hoc mora
Virescit. Illo concidistis vulnere
Quando asperas affinium calumnias,
Hominum probrorum tam molestas compedes, 3865
Tot innocentium necem tam barbaram
Stupidi tulistis. Occidere proditi
Vestra manu cessante summi principes
Nec ultionem poscit infandae necis
Trepidans diu laudanda quondam dextera. 3870
Viventibus, spirantibus vobis Dei
(Heu mihi) tremendi sancta calcantur adyta.
Profana miscuere sacris. Exitus
Nullus malorum, scelere cumulatur scelus.
Maiora moliuntur, et sanctum nihil 3875
Salvumque restat civitati. Vi tenent
Validissumum arcem (dico) fanum. Bellico
Ardent furore cuncta dum cervicibus
Atrox tyrannus imminet. Romana nam
Moramar arma, quae ferant sacris opem. 3880
O misera conditio, urbis infoelix status!
En miseret hostem cladis at vos nil movet.
Post tot scelera vivunt inulti, qui solum
Natale fuso polluerunt sanguine
Gentilium. Vix bestiae ferrent nefas 3885
Tam perditum. O fortissimi patrum manes,
Quo evanuistis? Qui medios Aegyptios
Fudistis, et celeberrimam rempublicam
Statuistis isto gentium spoliis loco
Quae nunc geruntur bella. Liberum petunt 3890
Vitae statum. Vos nil pudet mundi caput
Non posse ferre, gentium iugum grave  
Subire? Vos domesticos heros pati
Potestis, expellere Romam qui quaeritis?
Nulla violare sacra Romani student, 3895
Istis nihil sanctum. Aequus hostis barbarus,
Isti impii. In templo ampla dona gentium
Cernuntur. Hostis limites nunquam sacros
Ullus profanavit, sed ambitum procul
Sanctum tremebat. <At> cruore dextera  3900
Calente mediis hi sacris obambulant.
Exsurgite miseri, nimis sera ultio est.
Nil terreat numerus. Quid haeretis diu?
Crescit mora cohors rebellis indies
Viresque colligit. His rapina animos dabit 3905
Furtumque, vestra sed magis patientia
Accendet. Induite arma. Conscientia
Sceleris sui hi vincti tenentur. Robore
Animum Deus firmabit armorum potens.
Confundet hostium cruenta spicula 3910
Suisque telis impii cives cadent.
ALK. Nos ultro te sequemur armorum ducem,
Et quodlibet subire periculum libet. 
Tua exsequemur iussa, quidvis impera.
MAN. Agnosco nobilem Abrahae prosapiam 3915
Animosque magnos servitutis nescios.
Nunc ergo quisquis corpus armis induat.

ACTUS III, SCENA v
IEHOCHANAN

Quid nunc agis, Iehochanan? Quo res loco
In urbe sunt istae! Vides quae civium <est>
Trepidatio. Versat tumultus omnia. 3920
Nunc solus imperium urbis ultro posside.
Dum propria curant negligunt communia.
Mox rapta facili sceptra gestabis manu.
Formido male ne civis irati impetum
Zelotes haud sustineat. Attonitum metus 3925
Cur pectus angat? Ubi doli, fraudes ubi,
Iehochanan? Audendum erit. nihil amplius
Retinere Zelotas in armis expedit.
Idumaea gens avara, gloriae adpetens
Gaudet tumultu, rebus et novis studet. 3930
Hos ergo belli iungere socios decet.
Suisnam fidem servare damnosam studet?
Hanc semper utilitate metiri aequum erit.

Perge ad Quartum Actum Actionis Secundae