Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.   

ACTUS II
NIGER, IIPTACH

<NIG.> O magna qui stupente mundo fabricas
Miracula, lis cuius incolumes latent 2685
Sub mollibus, quicumque recto tramite
Viam salubres conterunt, cadaverum
Strages et inter mille tuti proximam
Nunquam ruinam pertimescunt, vindicem 
Semper salutis te fatebor, numine 2690
Qui sustines tuo procellis obrutum.
Frequens tuis lucebit aris victima.
Populus tuam (sol qua recurrit) audiet
Potentiam stupefactus et seris tuas
Nepotibus laudes canent. Porro tuis, 2695
Magnanime dux, nec digna meritis praemia
Pensare possum, qui hostium de faucibus
Defendis ereptum, malorum vindicas
E proximorum compedibus. Hostes neci
Quem perfide quaesitum acerbi destinant 2700
Grates tibi populus sonabit debitas.
IIPT. Hentis Idumaeae maximum decus, Niger,
Armis opem si graviter afflicto tuli,
Strenui hoc mihi persuasit officium ducis.
Sin aliter hostium opprimi nequeunt minae 2705
Ponenda bello est vita semper patriae.
Effare quo modo hostes barbaros latens 
Superstes antro solus effugeres miser
Crudele mortis periculum et flammae minas.
NIG. Narrare cladem, Iiptach, infandam iubes  2710
Idumaea qua sternuntur funditus cohors.
Pulsis Latinis Cestio fuso duce
Fulgere nobis visa tum spes nova fuit.
Fati sequimur imperium iam nostro impetu.  
Ivisam Hebraeis Ascalon urbem diu 2715
Bello petimus ego et Schiloch Babilonius
Essaeus et Iehochanan. Sed (o levis
Fortuna) non illic fugacem Cestium
Invenimus, sed obstat Antonius manu
Septus Latina, atque peditum turmam ordine 2720
Equitumque duxit militari. Visa tum 
Exigua turba militum. Animos addidit
Nostris feroces, iamque erant victoria
Nimis insolentes. Ordinem nullum tenent
Nec impetus primos Latinorum ferunt. 2725
Fusus pererrat miles huc illuc vagus
Ad Ascalonis moenia iniussu ruit. 
Statim hic globo facto novabat proelium.
Suo repugnantes eques calcat pede
Romanus. Hic madent cruore nostro agri. 2730
Millia repente militum decem cadunt,
Fatis Schiloch hic cessit et Iehochanan.
Nobis salus fugientibus Challis fuit
Oppidum Idumaeum. Milites huc irruunt
Quotquot furor belli pepercit, haud tamen 2735
Nostros repulsae tantus exanimat dolor
Questusque miscemus graves. Faces novas
Accendit ultionis immanis furor.
Nos impetu Ascalon novatis viribus
Maiore repetimus. Sed insidiis novis 2740
Cursu pari facto octo pereunt millia.
Ego Belzedek turrim statim elapsus fuga
Tunc occupabam. Oppugnat hostis, obsidet,
Taedet laboris. Ignibus turrim cremat.
Extra minatur hostis, intra incendium 2745
Saevit. Mihi unicus relictus refugii
Locus, horridis specus tenebris obsita,
Qua nec refulgent astra nec laetus coma
Radiante Titan lumen aspersit suum.
Dum vito flammas obruor caligine. 2750
Hic lateo donec orbis incensi ambitum
Sol ter oriens cursu citato conficit.
Postquam ad sepulchra quaeretis tot militum
Exangue funus, sermo ad aures permeat.
Iudae nepotum laetus acclamo statim 2755
Summa Dei potentia vivere Nigrum,
Qui me potenti liberavit dextera.
IIPT. Ubi fama stragem futilis Hebraeam indicat
Fusumque bello exercitum prope Ascalon
Antonii ducis dolo, mox principes 2760
Misere nostri militum armatum manum
Ut iusta mortuis pie persolverent.
Periisse cunctos sorte suprema duces
Renovata Solymis fama fecerat fidem.
Quo laetior nobis tuus clamor fuit 2765
Quem tertio die abdita clausum specu
Divina rursus reddit in lucem manus
Ut perditis dux rebus adferas opem
Fiasque columen gentis eximium tuae.

ARSIMON, IIPTACH

<ARS.>  Hostis Latini foedo inundant sanguine 2770
Agri rubentes, sparsa campus funera
Vident suorum clade Romani duces.
IIPT. Quae de Latinis grata nobis nuncias?
ARS. Postquam Ascalone tot Hebraeorum millia
Passim per agros caede sternuntur gravi 2775
Mox spiritu Placidus superbo turgidus
Iortopatam montis situ tutissimum
Aggreditur. Ingens urbis occupandae honos
Accendit. Una in hac domari caeteras
Urbes putat, tutum sibi fugae locum. 2780
Huic quisque credit. Suspicantes tum nihil
Se facile posse Iortopenses vincere
Suadet sibi. Se continere moenibus
Cives pudet, repente in hostes irruunt.
Ubique ferrum saeva spargit vulnera. 2785
Instabat hostis militum numero ferox.
Necessitas aequabat animos civibus
Utrinque postquam urgebat agmen iam diu,
Ferro manus torpere coepit languido
Latiis, suosque frigus artus alligat 2790
Subito, diu perferre tela non valent.
Versuntur in fugam statim donec dedit
Miseris latebras <alma> nox fugientibus. 
Sed ista cur narrare pontifici moror?
IIPT. Hinc caeteri virtutis exemplum petant. 2795
Passim sonabit fama, Iortopata, tua
Semperque laudes posterae gentes canent.

PUDENS, ARSIMON

<PUD.>  Quamvis malorum tristum adsum nuncius
Nostrum parum damnare sermonem decet.
ARS. Res arduas audire saepe nos iuvat. 2800
PUD. Postquam tulit tam insigne belli dedecus
Dux Italus, mentem feram accendit sibi
Clades suorum, animos et ultrices gerit.
Iamque Gabaram horrendo petebat agmine.
Hanc muniebat parva forte tum manus. 2805
Suetas ad artes Italus mox vertitur,
Altos muros <mox> saeva machina verberat.
Fragore civis saxa magno desuper
Mittit, sagittis certat excussis procul
Donec vias ascensibus faciles dedit. 2810
Funesta clades civium. Fuso madent
Cruore saxa a caedibus, nec prodigus
Prius ensis <a nece> abstinet donec sibi 
Deesse iugulum coeperat, seu vulnera
Qui ferret hostis defuit. Neque extitit 2815
Exangue coniugis cadaver quae petat
Uxor sepulchro, quique genitori ultimum
Filius honorem impendat, aut qui funebre
Praestaret officium propinquis. Illico
Urbs Gabara muris nuda disiectis ruit. 2820
O saeva fata, tristis o belli furor!

ACTUS II, SCENA ii
MAGASSAL, ANANI

<MAG.> Latius superbo ductor horrens agmine 
Calcante terras equite Galileas premit.
Partes per omnes spargit armorum minas.
AN. At peior est bello ipsius belli metus 2825
MAG. Lucent agri flammis. Micat ferrum undique.
Praedae palam necisque libertas datur.
Omnis metu Galilea concutitur novo
Et corda torpent civium trepidantia. 
Iam varia sensu garriunt interprete, 2830
Metusque coepit augur esse pessimus.
Torquet animos suspicio concussos levis.
Non ulla cultus cura. Pectus virginum
Non cinxit aurea fascia, haud collo nitet
Monile. Iam non aure pendebat tremens 2835
Suspensa gemma, iaspis in digito micat
Nunquam. Puellis forma neglecta est prior,
Puerisque pristinus perit parvis decor.
Postquam furentem ruere Romanum videt
Iosephus, et passim per agros urere 2840
Mapalia, illico ductor agmen obvius 
Tanto furori opponit. Ingens Itali
Ducis pererrat fama, proximum mare
Classis Latinorum premit. Pectus metu
Exangue terror concutit, fugit cohors 2845
Malefida Iosepho relicto. Fulmine 
Se Martis ubi primo videt pulsum et suos
Terga dare turpiter Iosephus hostibus,
Iam multa dubius mente volvit, cogitat
Pacemne poscat ultro, patrios potius lares 2850
Tutetur incertus. Senatus forsitan
Mutare consilium prius belli potest,
Atque feriet secura pacis foedera.
Per nuncios Vespasianus exigit
Galilaea rura, †sponte cedere finibus 2855
Iubet Arabes quos terminant, Lagiaque 
Regna.† Is dierum postulat parvam moram
Vestrum prius dum consulat canum caput
Pacisne pacta aequis iniret legibus.
AN. Tam sera quid consilia frustra iungimus? 2860
Quos tristis armorum premit necessitas
Vi cogimur charam tueri patriam.
Quae facta sunt damnare quid sero iuvat?
Taedet manus afferre saepe vulneri.
Nunc alea iacta est, sorte foelici cadat. 2865
Pacem dedisse maior urbis laus erit.
Sin maesta nos accipere sors pacem iubet,
Qualia feriret victor hostis foedera?
Praeceps habenas accepit. Nunquam furor
Aequa libratum lege foedus respicit 2870
Bellumque sese paxque gignit mutuo.
Semper nepotes invicem miscent sibi
Nec primus inclytae honos togae semper fuit.
Iam pacis afflictae mederi vulneri
Solum potest crudele bellum. Saucias 2875
Placare mentes civium tantum potest,
Aut iure pacem coget aequo hostes dare.
Davidis urbem quod scelus diu opprimit!
Caedes, rapina, vastitas, incendium.
Caesaris imago templo in ipso figitur 2880
Quam pinxit artifex manu doctus sua.
Prophana sacris mista (dicere <id> horreo). 
Talia Iosepho mandata rediens nuncia.
Noli ferire indigna Solymis foedera.
Iniqua bello corrigenda pax erit, 2885
Dux arma sancti numinis sancte geras.
Magnam Dei potentis auge gloriam.

ANANI

Alius dies noverca, mater alius est,
Nec semper una temporis proles fuit
Edita. Nepotes gignit adversos sibi 2890
Edax pater, seseque pellunt mutuo.
O qui diurnas temperas solis vices
Dubiaeque varios sortis eventus regis,
Clemens Sionem protege pater filiam.
Et quos salubri sauciasti vulnere 2895
Dum sceleris iudex nostra iusta vindicas
Salva potenti restitutos dextera.
Ora lachrimarum absterge nostra sordibus.
Asperge rectum cordis aulae spiritum,
Solido tuos reple salutis gaudio. 2900
Sit Italis turmas curules gloria
Numerare, rura excurrat ille per hostica
Late vagis equorum habenis, gestiant
Curvis et opes et asperare falcibus.  
Tua sub umbra sospites latebimus. 2905

MANASCHE, ANANI

<MAN.> Sanctam quis urbem exagitat ignotus dolor?
Mentem benignus turbidam mundi pater
Compesce cives atque restituas sibi.
AN. Urbis novos expone luctus.
MAN.Nescio
Suum quis intus cor tumultus occupet. 2910
Vires dolor magis magisque colligit.
Erumpere nequit, alta ab imo pectore
Suspiria trahit, triste demittit caput.
AN. At quae timoris causa mentem verberat?
MAN. Causam timoris nescit et timet tamen. 2915
Huius colorem quaerit, haud placet sibi.
Statim suum refellit errorem. In metum
Revolvitur nec se sinit quiescere.
Captamque subito suspicatur Iortopam.
Dira peremptum morte Iosephum gemit, 2920
Cladis sed huius nuncius nemo fuit
Palam nec audet fama spargere futilis
Talia. Alio diversa rursum mens trahit
Spargere nec impune decet, verum licet,
Populus tumultum ne repente concitet 2925
Incertus, et ferox ruat quasi bellua.
Sed quid coronis capite cuncti laureis
<Cives> cantus palam efferunt tam lugubres? 
Tandem abditus sese expedire dolor potest.

Citizens enter in mourning gownes, hoods and garlands  on their heads. Recorders and a boy singing as followeth. Manneh, Saboch, Alkim.

<CHORUS>

Fregit Iosephi Roma vitae stamina. 2930
Io, fregit altos morte Romae spiritus.
O Iosephon, vivus colebas patriam,
O Iosephon, ornas eandem mortuus.

Gentes sonabunt clara vitae praemia.
Mortem sonabit fama claram posthuma. 2935
O Iosephon, vivus colebas patriam,
O Iosephon, ornas eandem mortuus.

Dum deprimit tumulus cadaver invidus
Per caelitum vagatur oras spiritus.
O Iosephon, vivus colebas patriam, 2940
O Iosephon, ornas eandem mortuus.

MANNEH, SABOCH

<MAN.> Natura quos praescripsit annos provida
Hos, Iosephon, donare patriae destinas.
Plus fama reddet sera laudi, quam tuis
Detraxit annos sors proterva.
SAB.Vertice 2945
Pulsus Olympus virtute est, astra laudibus 
Feriuntur, et te fine nullo postera
Decorabit aetas. Mortuum te saeculis
Gloria futuris consecrat, qua prospicit
Nascensque sol cadensque mundi limites 2950
<MAN.>  Stirpis nepotem agnosco sanctae nobilem.              

IEHUDA, MANNEH, SABOCH, ALKIM

<IEH.> Galilea nutat orba gens belli duce.
MAN. Expone tristem gentis afflictae casum.
IEH. Effugit aures clades urbis Iortopatae
Tam dira?
MAN.       Rumor sparsit ambiguus prius. 2955
IEH. Toto iacet prostrata campo civitas.
MAN. [.  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .]
IEH. Aetas nec ulla effugit hostilem manum.
ALK. Cur cladis huius nuncius nemo fuit?
IEH. Comitante vivit solus uno Ionathan.
SAB. Ioseph trahit vitalis aurae spiritum? 2960
IEH, Si deprimi collum iugo vitam vocas.
Quamvis colat Vespasiani filius
Honore nec captivus hostili caret.
MAN. Quid nos coronis frustra cingimus caput
Et fronde nostram ramus exornat comam? 2965

Let them fling their garlands away.

IEH. Illum Latinus vinculis captum tenet.                                   
SAB. Expone triste facinus ignavi ducis.
IEH. Postquam patres profana damnant foedera
Et Iosephon Latio duci pacem negat
Dux Iortopam placidus <suam> viam rapit. 2970
Urbs haec fuit montis situ tutissima.
Hanc ductor expugnare Dardanus parat,
Quod gentis urbs sit illa totius caput.
Bello potiri si queat Iortopata
Galilea facile victa succumbit sibi. 2975
Simul arma Iortapensis aptabat manu.
Odit moras pugnae, rapitur ad moenia.
Hastae volant hinc inde, funda rotat leves
Stridens per auras, densa glandis nubila
Nubis pererrant instar, et renovant minas 2980
Latiae sagittae peste formidabiles
Crebros nec ictus frustra perdunt. Lignea
Muris minatur moles, et violentior
Incutitur aries. Torta portas verberat
Saxo gravi balista, succedit simul 2985
Adoperta terris vasta muris vinea
Obstare cui montes nequibant antea.
Securus hic duro cavat ferro latens
Latinus, ima moenium fundamina
Aperit, vetant instare missa spicula 2990
Redeuntque, defensore nec muri carent.
Plurimus utrinque sternitur miles statim.
Passim vagatur saeva mors, donec caput
Titan sub Hesperiis aquis recondidit 
Vagumque Phebes lumen aspersit polo. 2995
Haud otium pericula civibus dabant
Externa, non somni capit clementia 
Nec fessa torpens membra laxabat sopor.
Ubi luce caelum rosea sol purpurat
Mox dextrae utrinque saeviunt in proelia. 3000
Torquet sagittas ille, funda mittit hic
Stridente saxa. Falcibus curvis cient. 
Non cessat ensis dira spargere vulnera.
Incendit Hebraeos salutis vana spes.
Pugnasse frustra tam diu pudet Italum. 3005
Experta virtus saepe belli illos movet.
Instigat hos (ira duce) armorum furor.
Mors saeviit per mille formas effera.
Tandem mari dum loca sol flagrantia 
Diem laturus expediret, impetu 3010
Galileus invadit repentino Italos.
Non sustinet virtus ferocem improvida
Hostem, Latinum robur inclinat statim.
Postquam suos vidit premi Vespasius
Ducisque Latii undare rivos sanguine, 3015
Ensem rotans accurrit intrepidus pater
Clamore magno, “Viva quo virtus fugit,”
Inquit, “Quirini? Hostine sic obsistitur?
Siccine solet miles Latinus vincere?
Annon deesse civium tumulis pudet? 3020
Annon Latina vos pudet quaeri rogis
Cadavera inter <mortuos>? Contundite
Iugula hostium ferro.” Corrusco mox ruens 
Ferro crebros et patitur ictus et facit.
Vires phalanges afferunt Latiae novas. 3025
Tellus Hebraeo sordet undans sanguine.
Sagitta iacta (qua manu ignoscunt) pedem
Stridens ferit qua coxa poplite iungitur
Vespasiani. Proximus miles stupet
Et vulnus inflictum timet. Titus parum 3030
Territus equo spumante rapitur. Obvia
Quaecunque sternit, atque anhelos sol equos
Nisi lassus immersisset occiduo statim
Ponto (Latinos tantus incendit furor),
Congesta vix potuisset terra corpora 3035
Tot sustinere. Signa mox cognita dedit
Monitus tibicen <nostris>. Urbis moenibus  
Tuto recepta est reliqua Hebraeorum cohors.
Caput cruentus ille, cruris vulnere
Hic tardior, quassus humerisque tertius. 3040
Equos priusquam iungeret sol et mari
Rursum caput radiatus attolit diem
Iterum laturus, anxium curis tenet
Titum quietem ferre virtus nescia.
Tardus licet pater vulnere ocium negat. 3045
Stetit illico subitura muris vinea
Ariesque caelo prospicit aperto, caput
Celsum statim immissurus urbi, frustra nec
Validos acutis fundit ictus cornibus.
Pariter minatur omne telorum genus. 3050
Urbs damna tandem cernit infoelix sua,
Errat per artus frigus. Ante aram stetit
Cinctus sacerdos vota facturus Deo.
Vittam sacram salsasque dum fruges parat
Caelum replebat vincta mugitu hostia. 3055
Non posse vinci Iosephon suos monet
Et ne sitim timuisse cives cogitet
Latinus hostis fontibus sitientibus
Iam prope iubet rorantia pandi pallia 
Vallo. Latinos maeror illusos dolo 3060
Invasit. Hos egere credebant aquis.
Talia prius narravit illis profuga.
Catapulta dum geminavit ictus, militis
Avulsit excubantis emisso caput
Saxo. Ecce stadium ad tertiam funda procul 3065
Excussa sunt calvaria, atque foeminae
Pregnantis infans ventre traiecto simul
Abactus est ad dimidium stadium (fuit
Vis tanta tormenti). Salus tandem manet.
Deserta spe salutis Hebraeis, furor 3070
Vires ministrat, stimulat ardor patriae.
Hic calce fumantem liquorem fundere
Conatur, acervos ille lapidum mittere.
Terrere telorum imber hostes non potest,
Nec viribus opus hic sed ingenio fuit 3075
Murosque fortes sola spes exscindere.
Ictus crebros immitis aries imprimit.
Semper aliquid de parte pulsa dissipat
Fragore terrifico. Ruinam moenium
Pars magna traxit. Clamor ingens tollitur 3080
Statim Latinorum. Ubique certatim ruunt.
Vano labore intus trabibus obsistere
Nituntur obiectis, locum tandem dabant.
Totam repentino implet urbem caedibus 
Victor Latinus miles. Iratas manus 3085
Aetas nec ulla effugit, haud vitam locus
Promittit ullus, templum inundat sanguine.
Ioseph manus ignavus hostiles fugit.  
Ingens spelunca montis in recessu erat.
Haec ore primum celat angusto viam 3090
Qua nubila proprior spectat, et densis premit
Silvis iugum, mox amplum laxat faucibus
Vorago liberis iter. Tandem specus
Hunc excipit capax satis, fornix viam
Pudens tuetur. Nocte conditus hic latet 3095
Caeca Iosephus hostis eludens minas.
Hinc sorte tot sequuntur extrema duces
Quot quinquies numerantur octo, at anxia
Ducis tenebat cura Iudaei Titum.
Vile putat sese triumphum ducere 3100
Curru superbi pompa si desit nova
Caput Iosephi. M andat imas quaerere
Latebras, placet custode servari vias 
Omnes, dolo ne possit tentare fugam,
Cupidasque dextras arte fallere hostium. 3105
Aurora stellas dum fugaret tertia
Antro latebat Italos fugiens duces
Ioseph. Latebras at Latinis garrula
Anus revexit. Tum Quirites advolant
Numerumque quaerunt. Gallicanus dat fidem 3110
Paulusque commendat Titi mores. Nihil
Illo esse pectore mitius. dicta rapiunt
Venti irrita leves, ille nil contra statim.
Se tertius iunxit Nicanor, cognitus
Illi, prius quam bella misceret, fuit. 3115
Is flectere ducem solus haerentem potest
Mutasque fauces solvere. “Hanc ego,  < heu, > miser
Vitam cur” inquit “nequeo bello fundere
Et ire simul umbris comes foelicibus,
Vulneribus et mori decoris patriae? 3120
Servile collum infame nunc premet iugum.
Extrema quae tenebo consilia? Pater
Aeterne, solus mundi habenas qui tenes,
Te testor hostibus manus non proditor
Nunc tendo victus. Fata luctantem ducem 3125
Quo maesta ducunt, cogor infoelix sequi.”
Incaluit his dictis ferox Iehoida.
“O sanguis” inquit “degener tumulo procul
Tumulande patrio, exempla te talia dare
Tantum decebat principem? Gentis Italae 3130
Adhuc latent infida verba? Vos fugit
Romae tumor? Quis haurit ensis dignior
Pectus tuum, quam qui latus cingit tibi?
Quod si studebis frustra vitae parcere    
Alter at erit quo donet hoc te munere 3135
Gentis superbae infame ne feras iugum
Currum vel ornes pompa laeta Dardanum,
Vinctas vel Italus manus ludat puer.”
Zelumque memorat ille cornuti ducis. 
Furore liber publico dum numinis 3140
Sollicitus in se vertit iras et polum 
Negat sibi potius. Dei iustas prece
Sua vertat iras Phineas, licentiam 
Ferro scelestam vindicat populi sui, 
Ut saevientem dexteram irati Dei 3145
Compesceret, summumque sibi peperit decus.”
Cuncti fremebant ore tunc duces. At is,
“Tantum citatos busta populos recipiunt.
Dies metitur numen ascriptos viris.
Traditur honeste vita, temere ponitur. 3150
Quis obvius fatis resistet, aut sibi
Praescindit ascriptum a Deo vitae diem?
Turgente si iactetur incertus salo
Nauta, laceram et venti ratem discerpere
Certent tumentes, nauta se praeceps aquis 3155
Clavo relicto immerget? Huc pulsum sequi
Decet magis quo numen impellit sacrum.
Meliora cedent rebus afflictis prius.”
Fremunt duces, vocem levem non audiunt,
Et nudat ensem quisque. Iosepho necem 3160
Primum parant, ductoris hic honor erat.
At ille tum parvam rogat verbis moram
“Mortis ferocem,” inquit, “animam non deprecor
Et spiritum compage rupta corporis
Reddam lubens. Doloris haeres esse quis 3165
Potius cupit? Quenquam at cruentas sibi manus
Afferre ius vetat. Ergo sortes mittite.
Petat invicem sibi quisque cuius dextera
Potius periret.” Verba tum laudat vafri
Ducis ferox numerus, sibi iam pacta sors 3170
Tantum placebat. Caecus exacuit furor.
Cordis ministrum diligit Iehoida
Iubente primum sorte. Nec iussu suo 
fidelis ulli caedis author defuit
Donec superstes de tot unus mutuo 3175
Tandem peremptis vulnere Iosephon fuit.
Tum dexterae aptans tela clamat, “ense num
Haurire vitam Marte vel contendere
Iuvat magis? N on te pudet cadaverum
Tam tristum? <At en,> vivas magis. Sic arbiter 3180
Mundi iubet, rupto nec animam carcere
Nondum citatam libera.” Gravi statim
Is corporum aspectu horruit iacentium.
Tremebunda ferrum ultro remisit dextera.
Vix verba profert. “Te sequar lubens ducem,” 3185
Inquit, “mihi nec fata rumpam tristia.”
Utrinque se Nicanori facta fide
Statim dedit salutis spe. Millia latus 
Cingunt virorum. Pars viri casum gemit,
Pars alia captos ludit, ad poenam petunt 3190
Pauci. Nicanor ducit ad Vespasianum.
ALK. O genus adulterum Abrahae, ignavum, iners,
Te barbaros decebat ad pedes dare?
Tarpeia captus saxa spectare poteras?
Curruque duci pompa Romani ducis 3195
Pressus catenis colla? Nil templum sacrum
Movebat aeterni Dei? Nil patriae
Tam longa fama? Nihil honos urbis sacrae? 
Virtus latebras quaerit? Fallere <aeternum> 
Numen quid audes, urbis Ausoniae parum 3200
Amore tactus? Igne spiritus sacro
Incaluit, ut resistat inimicus Deo?
MAN. O falsa spes virtutis, o pusilla mens
Audaciae colore tecta perfido!
Vitam mavult captus pudendam ducere 3205
Quam morte summam parere belli gloriam. 
Spectanda vinctus ora Romanis dabis.
†Latius minas edoctus eludet puer
Duri magistri iussa servus expedi.†
Nullumque mens ignava metuat dedecus. 3210
SAB. Mercede nos tibicines conduximus
Tibi neniarum ut lugubres edant sonos
Dum spiritum donasse patriae credimus.
Yu spiritum bello timebas ponere
Ut bella domini meticulosus proderes. 3215

ACTUS II, SCENA iii
IEHOCHANAN ad milites  

Haud animus ignavus liquescit frigore
Indutias quod ductor exiguas rogo,
Et mentiar futura pacis foedera,
Latios ut hostes nocte fugiens fallerem,
Et proderem nudam Latinis Giscalam. 3220
Latii ducis primo labori dum favet
Sors laeta ferro diripere diro iubet
Victor superbus quicquid usque finibis
Galilea possidebat. Urbs Ioppae casus
Iterum sinistros fugere tentans sternitur.  3225
Pelagi sinu male fisa, fluctus obruta
Salsos bibit noctu iuventus naufraga.
Millia cadebant bis duo centumque qui
Sperata tangunt littora superato aequore. Hos
Crudele ferrum absumpsit incautos. Malis 3230
Utinam vincinis docta cavisset sibi
Tarichea, quando Geneson undas sanguine
Mutasset infectus, natando cum Titus
Fluctus secaret qua cohors pro moenibus
Omnis vado confisa stagnanti stetit 3235
Suumque sequitur fida ductorem cohors.
Hostilibus iaculantur ignes navibus,
Aptam carinae materiem flammis dedit.
O dira fata! Cumque multos gurgite
Absorbsit unda vorticoso, littora 3240
Semianimes optata multi tangere
Iaculis petiti frustra luctantur. Alii
Torrente corpus igne combusti iacent.
Poenas Gabara virtutis extremas tulit.
Latios semel fugasse quid tandem iuvat 3245
Primo et dedisse vulneri vinctas manus
Postquam novatis hostis urget viribus?
Gabara suo fluebat ebria sanguine.
Iam vulneri iugulum deesse coeperat,
Maestus tot ipse victor horret vulnera 3250
Pietasque mentem sera recuperat. Tuam
Cur, Gamala, lusit virtutem fides <loci>
Sperare vitam frustra dum iussit animus
Superbus, et vasto labore mittere
Fragore magno saxa desuper hostibus? 3255
Inventa fossis via, fenestras aperuit.
Huc irruit victrix cohors. heu, quot viros
Mittit sub umbras absque honore sors atrox!
Tellus fluit torrente foedo sanguinis.
Tot urbium omitto ruinam. Periculis 3260
His nolui vos milites exponere,
Sperare quos maiora virtus praemia
Iubet nec amplius timebis vulnera
Incerta, nec belli subibis pericula.
Opima vobis spolia civitas dabit 3265
Ierusalem ipsa. Tot laborum praemium
Persolvet urbs opulenta, si ducem sequi
Velitis. Hanc tu facile miles opprimes, 
Tantamque praeripies Latinis gloriam.
Haec civibus passim per urbem spargite. 3270
Non arva nos Galilea victos linquere
Nec frigidus cogebat ad fugam metus,
Nec hostium nos arma terrent, sed loco
De tutiore cum Latinis expedit
Pugnare nos. Inertis est nimium ducis 3275
In oppidis inire parvis proelia.
Metropolim munire praesidiis decet
Summisque Solymas viribus defendere,
Non Giscalae tot periclitari milites
Figmenta populo murmurante talia. 3280

Perge ad Actum III Secundae Actionis