Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTIO SECUNDA

ARGUMENTUM

Postquam Iudaei Galilaea finibus Romanos deturbassent, in templo de eligendis belli ducibus deliberant. Anani summus pontifex sorte urbis praefectus declaratur. Ioseph Galileae principatum obtinet et caeteri principes suas provincias sortiuntur. Soli Eleazero nulla praefectura mandatur (quamvis Romanorum ampla spolia et publici thesauri bene magnam partem possideret) quod dominandi spe nimis efferri videbatur. Itaque cum Anani pater in administranda urbe versatur, Eleazer ut hanc sibi illatam iniuriam ulcisceretur in urbe magnos tumultus excitat. Ioseph simul dum in provincia sua ad bellum gerendum necessaria pararet, Iehochanan Leviae filius quem fraude virtutem ponebat, postquam inopia suae malitiae fraenum patererur et spem levioribus maleficiis aliquandiu alebat cum alioqui spe lucri caedis esset appetentissimus, Iosepho multas insidias struxit, dum eius provinciae principatum ipse affectaret. Verum postquam Galilaea in potestatem Romanorum redacta esset et Ioseph capta Iortopata urbe Galileae munitissima se Vespasiano captivum dedisset, Iehochanan prodita Romanis Giscala patria sua, ubi seditiosarum dux fuit clam Hierosolymam fugit ut ibi liberius tyrannidem exerceret. Huc accepit vicinarum civitatum intestinum bellum, cum inter belli et pacis studiosos saeva esset contentio, neque rustici a rapinis et furtis abstinebant, et tandem coacta undique multitudine multi aperte rebellabant et ad urbem Hierosolymitanam quae tum a nullo regebatur irrumpunt. Cum veluti capta urbe quisque de propria salute tantum sollicitus esset, et in qua nullum atrox facinus omittebatur, Antipam civem nobilissimum et Levium virum insignem utrumque regia stirpe ortum multosque simili potentia viros quasi clam cum Romanis sentirent Zelotae (ita enim ipsi se vocabant quasi bonorum possessionum aemuli, et non omnis improbitatis artifices) indicta causa crudeliter morte affecerunt. Neque caede tot civium satiati erant: in Deum contumelias transtulerunt, et successione familiarum abrogata, dum sorte sibi summum pontificem elegere studebant, casu sors exiit Phani rustico. quiquid esset pontificatus, ignorabat; illumque invitum et ruri abstractum sacra tyara induebant. Anani in tanto rerum discrimine Iehochanan magnis promissis alliciebat ut contra seditiosos simul arma iungeret et populi armis contra Zelotas adiutus est, in templum fugere coegit. Iehochanan spreto iureiurando, quod Anandi de tuenda urbe contra latrones praestabat, ut Idumaeos qui natura sua rerum novarum essent studiosi contra cives evocarent, clam Zelotas hortatur. Hos postquam nocte in urbem intromissisent Anani virum iustissimum et nobili genere ortum simul cum Iehoshue sacerdote crudelissime trucidant. Zachariam virum virtute insignem et qui grandem pecuniam habebat de templo in vallem deturbabant. Gorionem dignitate simul et genere praestantem et Nigrum Peraitam qui in bello contra Romanos se strenue gessisset et praeterea duodecim millia nobilium cum iam corpus non sufficeret cruciatibus non sine summo scelere gladio transversarabant, quamvis ipsos Idumaeos tam horrendae caedis tum puderet.
Postquam Iehochanan hac crudelitate plusquam barbara aditum sibi ad tyrannidem munivisset, Schimeon Giorae filius iuvenis audacissimus, qui pulsus ab Acrabetenata parochia ab Anani pontifice cum latronibus se diu coniunxisset in Hierosolymam copiis et apparatu bellico praeludere videbatur, quod huius tantam potentiam obstare sibi Iehochanan existimaret, misso duce Zacharias bar Amphical cum eo infeliciter pugnavit. interim Amittai princeps sacerdotum, habito prius cum principibus populi consilio, Schimeonem in urbem accersebat, ut delato sibi prius imperio cives a Iehochanan tyrannide liberaret. Is postquam urbem cum exercitu intrasset de sua tantum potentia deliberabat et non minus eos a quibus rogatus est quam eos contra quos rogatus est dux perfidus inimicos putabat, ut iam interitu acerbius salutis remedium videretur, cum precibus maiorem sibi tyrannum imponerent. Hic cum seditiosi duces ad omne scelus tamquam rapidae ferae ruerent, cives intestinis malis attoniti pro Romanis vota faciebant et externum bellum magis expetebant. Immo id imprudentiae Zelotae evaserant ut non solum mulierum vestibus induerentur, sed etiam nimia obscenitate nefarios coitus exigerent. Porro Eleazer qui ab initio Zelotas in templo a populo seperabat, quasi indigne ferret quae indies a Iehochanan perpetrarentur quamvis ne ipse quidem a caedibis abstineret cum summae rei studio commotus posteriori domino urbis imperium invideret, ascitis sibi quibusdam Zelotarum potentissimis, a caeteris seditiosorum ducibus palam deserit, et conspiratio iam trifariam dividitur, et quasi in seditione facta seditio est. Hoc cum a mutuis caedibus Zelotae non abstinerent, nisi quando ebrii essent aut defatigati et dissidentes laborum principes tantum in mactandis civibus concordes essent, magis magisque domesticum bellum ardere coepit. Magnificas aedes solo aequabant, horrea frugibus caeterisque vitae subsidiis referta dum se invicem bello insequuntur igne incendebant quasi consulto pro Romanis adsumerent quae ad obsidionem urbis parabantur. sacerdotes simul cum victima caesi aras sanguine suo extinguebant, neque Romanorum excursus a mutuis caedibus deterrebant. O urbs infoelix cui Romanorum excidium leve fuit ut propriis tantum manibus everteretur!

DRAMATIS PERSONAE

ANANI summus sacerdos
ELEAZER filius
AMITTAI, IEHOSUE, GAMALA sacerdotes
MANASCHE, ZACHARAIAS, RASHBAG, IEHOCHANAN
BAR
SAKKAI principes populi
JEHOCHANAN BAR LEVIAE, SCHIMEON
IUVENIS
duces seditiosiorum
IACOB BAR SOSA dux Idumaeorum
NIGER PERAITA
DUX LATRONUM
DUX RUSTICORUM

MANNEH, SABOCH, ALKIM cives Hierosolymitani
ALANUS AMAUTINUS
CANTOR, IIPTACH, IONATHAS, MAGASSAL, ADIADEN,
ARSIMON, IEHUDA, <PUDENS, ZACHARIAS BAR
AMPHICAL> milites Iudaeorum
PHANI rusticus electus summus sacerdos a seditiosis

ACTUS I
ELEAZER 

Ignave, inulte bellicae artis dedecus,
Bellique princeps huius anni valde iners,
Post dedecus tam turpe, post calumniam
Tantam patrum labemque foedam patriae
Questus inanes edis? Attonitum tuis 2255
Solum fremere debebat armis, atque agros
Lucere flammis undique crepitantibus,
Urbis sacrae turres nec excelsae tegant.
Qui terga vertere Cestium cogunt metu
Validaque sternunt Italos manu duces,   2260
In aede deliberant sacra, idoneos viros
Ut eligant, probata virtus civibus
Quorum diu fuit, quibus tuto dari
Belli potestas summa possit, ut hostium
Vires superbas frangere, armorum minas 2265
Arcere patriae e finibus, templum sacrum
Viris vetare barbaris strenue queant.
Coepti sui fecere sortes arbitras. 
Urbi sacrae summum sacerdotem dedit
Sors prima ductorem. Secundus obtinet 2270
Iosephus oras sorte Galilaeas. Novo
Pontifice natum Eleazerum belli ducem
Idumaea sortitur et Iehoshue filium
Sapphae parem bello sacerdotem. Obtigit
Iosephus Ihericuntis oppidum patre   2275
Simone nato. Terra qua se porrigit
Ultra fluvium regenda Manasche datur.
Thamnam simul Lyddamque Ioppen Emmaum
Iehochanan Esseus gubernat. Caeteris
Alios honores providi aspergunt patres. 2280
At unus est Eleazer fidus <dux> parum, 
Moderamen ullum cui vetant decernere.
Licet aera nactus occuparet publica,
Et possideret Cestio ereptas opes,
Praedamque maximam Latini exercitus, 2285
Quod ille fastu turgidus tumet, viam
Munit sibi palam ad tyrannidem. Asseclae
Vagantur huc illuc graves telis, latus
Regem velut rigidi tegunt satellites.
Has liberati cives gratias agunt? 2290
Hic patriae defensae honos? Fugo populi
Dux fortis Italos, urbs ut ulcisci queat?
Nunc ergo flagris urbe in ipsa caedite
Quam nuper armatus tyrannis exui
Et vinculis Romam revinctum mittite 2295
Ut crine raptum spectet ad necem trahi
Solymas quod armis victor eripui miser.
Ignave, quid tentare mentes civium
Cessas diu? Te bella poscunt, invidi
Discant duces quid arma possunt. Horreat 2300
Davidis urbs diro tumultu civium.
Expone vires teque languentem excita
Et deme stricto triste ferro dedecus.

RASHBAG, IEHOCHANAN BAR SAKKAI uterque e templo

 <RASH.> Iehochanan bar Sakkai, heros nobilis,
Quid socia nobis arma dubites iungere? 2305
Cur in Latinos bella formidas pia?
Non iam rapinas, furta, caedem plangimus.
Vetus hoc malum. Ante aras sacerdos impio
Perculsus ense iacet. Miles aditus sacros
Calcare non formidat (horreo dicere). 2310
Promiscue profana miscentur sacris.
IEH. Magnanime Rashbag, urbis eximium decus,
Res expediri magna non potest statim. 
Idcirco timeo, quod timemus nos parum.
Terret Latini moles imperii. Prius 2315
Romam timere didicit Isaci domus.
Turres Sionis magnas olim diruit
Pompeius. Ipso in templo equos victor suos
Stabulavit. Haud semper tenebit impia
Florus manu Iudeae habenas, nec bonis 2320
Posthac carere Roma consulibus potest.
Reparabit aequis rupta pacis foedera.
RASH. Spectare Flori scelera securus potes?
IEH. Ut iure noxam Caesar aequo iudicet.
RASH. Nostras parum cessabit in poenas furor. 2325
IEH. Ut spiritus nobis rebelles concitet.
RASH. Gaudere civium tumultu praeses potest?
IEH. Ut dira celaret Neroni crimina.
RASH. Tantum nefas ignavus ulcisci times?
IEH. Ne mox rebelles Caesar armis vindicet. 2330
RASH. Sternuntur urbe caesa passim corpora.
IEH. Pauci cadant potius ut omnes non cadant.
RASH. At Florus huius sceleris author est.
IEH. Dolor
Satiatur ultione, sontem negligit.
RASH. Neronem at aequum bella ius cogent dare. 2335
IEH. Postquam intonat bellum loqui leges timent.
RASH. Cur non Neronis ad tribunal sistitur?
IEH. Rebelles nos domare spiritus decet.
RASH. Solymas satis punire?
IEH.  Quod peccant magis.
RASH. Nostro senatu num senatorem audio 2340
Sedere Romanum?
IEH. Latinum num vocas?
RASH. Faves Neroni civis.
IEH. An vulnus grave
Sanare verbis convenit blandis?
RASH. times
victoriam?
IEH. Sperare non possum.
RASH Tibi
Romana terrorem incutit potentia? 2345
RASH. Quae tot domuit ultrice gentes dextera.
Rash. Bello suas tentare dum vires timent.
RASH. Solymea prius hostile sentit urbs iugum.
Rash. Dum noxios igne velut aurum concoquens
Purgat Deus.
IEH. Portendit hoc nuper poli 2350
Irata facies.
RASH. Sensus ambiguus fuit
Caeli.
IEH. Tremendum suspicere signum iube.
RASH. Pars magna bellum poscit.
IEH. At maior timet.
RASH. Compellet nos poenae metus.
IEH. Potius fides.
RASH. Bonne decet hostem arcere?
IEH. Non quaerere novum. 
RASH. Ingrata Solymis verba fari desine. 2355
Quicunque sacra tardat arma sumere
Belloque formidat tueri patriam
Exsul solum pererret alienum vagus
Nec lateat hostis in urbe secretus sua.
IEH. Ubi contra Romam bella decernunt patres, 2360
In urbe plena erant tumultus omnia.
Visa est statim urbs proprio perire vulnere
Multique cladem tum futuram cogitant.
Cohibere fletum non queunt. Iam civibus
Infesta moderatis videntur omnia. 2365
Sionis urbs infausta, quid turbas paras
Movere civiles? Cur aut gentis tuae
Spectare tot funera potes? Pacis sacrae
Cognosce delicias. Sin arma iam placent
Enses tuos in propria condere viscera, 2370
Templum cruore spargere, agros, oppida
Nefas sit. Agnosce scelus infoelix tuum.

ACTUS II, SCENA i
ANANI e templo

Portis loca satellites, et anxius
Muros vigil custodiat. Moenia fabri
Resarciant collapsa. Murorum ambitum 2375
Saxo labora missili circundare.
Exerce ephebos arte doctos bellica,
Longaque iuvenis hasta certet ludere, 
Torquere facili tela discat dextera,
Sparsosque iaculis insequi sequacibus 2380
Hostes, gerant simulata veris proelia.
Nunc proximus restat labor cibarii.
Greges ministrent laeta pingues pascua
Atque gravibus stipentur horrea frugibus.
O qui intentes accendis syderum faces 2385
Atque facili torques manu caeli globum,
Clypei tui tutos sub umbra protege
Hostesque trepida sparge stupefactos fuga.
Quibus Iudaea agitatur infoelix malis.
Ductor foras Romanus horrendo agmine 2390
Urbi minatur. Intus in sinu late7t
Cognatus hostis. Ultio pugnat simul
Metusque mentes atque diverse trahunt.

MAGASSAL, ANANI

<MAG.> Adsum tibi Galileae ab agris nuncius.
AN. Rerum novarum quid sit in castris refer. 2395
MAG. Dux splendido comitante Ioseph agmine
Galileam ut attigit, animos popularium
Arctius amoris vinculo obstrinxit sibi.
Mox septies denos viros primarios
Elegit, ut provinciae praesint simul. 2400
Omnes per urbes anxios rerum arbitros
Sustinuit, ut cognoscerent causas leves.  
Maiora sibi certisque solum patribus  
Crimina reservat vestiganda. Quo modo
Pellatur hostis anxio versat animo. 2405
Hinc civitates altis cingit moenibus
Crebrisque vestit turribus Iortopatam,
Salamin, Pereclo, Bersabe, Japhta, Sigoth
Aliasque multas. Zephoris sed incolis
Permittat, ut suos sibi muros struant, 2410
Illos quod ad bellum videret impigros 
Opibusque florentes. Sed urbem Giscalam
Iubente Ioseph moenibus Iehochanan
Bar Leviae cingit. Myriades plus decem
Ad bella tum conscripsit. Illos classibus 2415
Distinxit atque singulis duces dedit.
Quid tuba sonat, cornuque docet aut lituus,
Vexilla quo torquenda, quando contrahi
Acies in orbem, quando laxari decet,
Ut impetum arte eludere hostium queant. 2420
Denique reliquum nil facit dux impiger 
Quod ad laborem corpus acuat vel animum.
†Furtis rapinis caedibus, civem nihil
Distare ab hoste publico, dum cresceret
Uterque damno suggeret.† Sic milites 2425
Exercet, armat, instruit. At heu tam pia
Tanti ducis consilia dire <tum> gravis 
Procella fortunae exigit sorte optimis
Semper viris noverca. Dum geruntur haec
En Giscalanus proditor, sophista improbus 2430
Iehochanan bar Leviae clam res novas
Molitur, importunus <homo> nefandi doli 
At mirus artifex. Fidem fallere, scelus
Vultu tegere, simulare, fingere, omnia
Miscere caedibus, inhiare, spe lucri 2435
Audere quodque facinus <is> tantum studet. 
Spes maximas alebat, atque supra se
Posita appetebat semper. His fraeno sibi 
Aliquando paupertas fuit. Sibi curam impetrat
Communiendae Giscalae patriae suae. 2440
Nam strenuum illum Ioseph et nulli imparem
Negotio norat. Sibi minime fore 
Credebat infidum. Ille pecuniam imperat
Divitibus ingentem, oleique monopolium
Ioseph dedit, vectigal ingens. Ergo iam 2445
Dives repente factus, huius muneris
Ut ille primum plectat authorem viros
Clam perditos armavit, impellit metu
Paucos sequi signa. Hi deinde audacia
Numeroque crescunt, non secus quam cum latet 2450
Contempta primum flamma, mox incendium
Erumpit atrox. Iamque sibi satellites
Plus quadragenos dux statim conflaverat.
Agros per omnes illico praedo ruit.
Inflatus his successibus solito magis 2455
Si quidquam Ioseph accideret humanitus
<Existimavit Galileae summum fore ut>
Nominaretur sibi imperium. Igitur suis
Furtum, rapinam, homicidia imperat. <Civibus>
Opem ferens si occurrat inceptis Ioseph
Spes fuit ut aut captus per insidias cadat 2460
Vel furta si parum reprimeret, arguat
Ad incolas sceleris reum Iehochanan.
Sed hoc parum successit. Aggreditur nefas
Taetrum magis. Clam spargit in vulgus leve
Quod proderet Ioseph provinciam hostibus, 2465
Nefanda patriae cogitare transfugam.
Nec fama tam mendax fide caret sua.
Huius mali longa series, rei tamen
Summa eloquar fastigia. Auro sarcinas
Et veste onustas splendida forte rapiunt 2470
Viri Dabaritae. Regis Agrippae bona 
Erant, sororis et suae. Amplius cum diu
Spoliis frui se posse diffiderent, statim
Traduntur omnia Ioseph. Ille tum pie
Obiurgat illatam esse vim dominis suis, 2475
Captiva reddi spolia destinat. Docent
Praedam sibi ereptam Dabaritii. Fremunt,
Queruntur, indignantur, huc illuc ruunt,
Noctu frequentes cuncta periisse intonant.
Iam consulant sibi. Cum hostibus quidni ducem 2480
Sentire? Se cum liberis cum uxoribus
Iam proditos esse. Facile in magno metu
Creduntur omnia quae timentur. Plebs fidem
Habet. Ad decem decies virorum millia
Raptim advolant ira et furore perciti.  2485
Rapi statim ad flammam, ad crucem Ioseph iubent.
<Turbam> noxiam fugiunt amici. Immergitur
Somno sepultus ipse, tot excitant minae
Populi furentis. Unus intrepidus metu in
Tanto manet, vestibus lacer, pulvere caput 2490
Aspersus, ora nocentis assumit. Manu
Post terga data, collum ferro pensili
Revinctus ultro quasi daturus illico
Poenas sui sceleris. Subito mutatio
ingens secuta est. Impetus friget prior, 2495
Saeva manibus labuntur arma. Maxime
Immane Taracheos movet spectaculum.
Pauci tamen maledicta Ioseph ingerunt,
Ad deprecandum publici crimen rati
Venisse. Sed dispar animus longe fuit. 2500
Affatur illos Ioseph. “Absit hoc,” ait
“Ut vel mihi servem bona aut reddam hostibus
Damno meorum. Crescere popularium  
Rem malo. Prodesse hostibus multo minus
Mihi mens allicit. Noram urbis ambitum 2505
Amplissimum esse, sed indigere moenibus
Armisque, vobis nec pecuniarum satis
Esse Tarachei aut Tiberiensibus ad opus
Tantum urbibusque aliis. Putabam sumptibus
Sufficere tantis regiam gazam. Hanc si male 2510
Si perfide pecuniam in medium afferam
Primi occupantis esto. Sin ego recte prius
Consuluerim, quid arma quid minae volunt?”
Haec ubi locutus concio in partes duas
Divisa scinditur. Tarichei probant 2515
Laudantque consilium ducis. Contra fremere
Tiberienses et minari, nolle sic
Illam pecuniam absumi. Mox se domum 
Subduxit. Huic iam periculo consilio opus
Novo fuit. Sequuntur illum circiter 2520
Duo millia virorum, domum obsident, parant
Vi obices refringere. Iterum ad ingenium redit
Et vim dolo ludit. Domus suae statim
Fastigium conscendit. Hinc signo manu
Facto negat se scire quid <sibi> postulant 2525
Aut quid velint. Facile daturum quod petunt.
Hortatur intro principes mittant suos
Ad sese, eorum ut iussa proponant. Placet,
Mittuntur. Hos statim intimos domus suae
Trahit in recessus, <fere> flagris caedi iubet,  2530
Suo fluentes sanguine expelli foras.
Postquam suos vident loris laceros stupent,
Timent sibi, execrantur arma, statim in fugam
Labuntur. Et sic rursus incassum cadunt 
Nefanda vota perfidi Iehochanan. 2535           

ADIADEN, ANANI

<AD.> Ioseph in exitium suum obiectas scrobes
Postquam fugit, Iehochanan dux perfidus
Non sic quievit, texit insidias novas.
Morbos sibi fingit. Facultatem petit
Ad balnea ut Tiberiadem iret. Annuit 2540
Nil suspicatus tum Ioseph. Porro dedit
Mandata publice ad magistratus, novi
Ut hospitis curam gerant. At ille vix
Biduum integrum ficto dedit morbo. Novum
Festinat ad scelus. Dolis cives novis 2545
Sollicitat ad rebellionem. Spargitur
Late venenum. Non potest incendium
Latere. Ioseph cognito statim dolo
Futurus ultor advolat. Populum iubet
Coire. Vix causam referre potest viae 2550
Cum iam subito ducis in caput ferrum vibrent
Iehochanae satellites. Hinc in scapham
Rapitur vicinam Ioseph, in medium lacum
fugit. Duci illatam suo miles parat
Iniuriam ulcisci. Arma praeceps expedit 2555
Ferroque plectit caedis optatae reos.
Iehochanan fuga interim sibi prospicit.
In Giscalam patriam redit, certus at ubi
Authoris huius rumor in vulgus abiit
Ingens doloris ardor omnes occupat. 2560
Coeunt in unum, armantur. In poenas parum
Videtur ipse proditor. Somites, domos,
Urbem, clientes ferro et igni destinat.
At mitiora Ioseph suadet, efferos 
Emollit impetus furentis militis. 2565
Statim relinquit Giscalam Iehochanan
Metuque fugit mille prope cum transfugis.
Exercitus armare Iosephum arguunt
Per nuncios, ut opprimat Ierusalem,
Sibi muniat viam ad <urbis> tyrannidem. 2570
AN. Calumniam haud curat populus et principes.
Livore quidam, alii metu inducti, sibi
Vanos timores metiuntur creduli.
Vafrum ducem hi pecuniis iuvant suis
Et milite instruunt, et inter se nova 2575
Decreta texunt. Iungebantur his simul
Belli duces viaeque proceres bis duo.
His hoc datur negotii ut Ioseph apud
Se sisterent, <suum> ut redigeret in ordinem 
Exercitum seseque mox sibi traderet. 2580
Imperia sin detrectet ut pro hoste habeant. Nihil
Morantur, hi Galileam adibant.
AD. Literas 
Famamque ipsam antevertunt. <Quamvis> Giscala urbs
Se et Gamala iunxit his, Tyberias Zephoris,
Populus statim laesam prius repetit fidem. 2585
Tanti duces facinoris in Ioseph manus
Veniunt, eos remittit illaesos statim
Ierusalem, et beneficiis viros sibi
Vincere inimicos quaerit. At ne sic quidem
Motus domestici quiescant, incolae 2590
Tyberiadis rebus iterum novis student
Aliique nutant pariter ancipiti fide.
Ioseph facile nullo cruore denuo
Lapsos ad officium revocat et sibi dolo
Iungit. Scaphas plus quam ducentas congerit 2595
Sine milite, sine armis (factum eventu suo
Memorabile). Hac cum classe dux Tyberiada
Profectus est. Cum subito cives non procul
Numerum scapharum iam viderent, militum
Dum suspicentur apparatum non levem 2600
Caeco stupent timore. Pacem supplices
Veniamque poscunt. Graviter illos increpat
Sceleris secundi conscios Ioseph, tamen
Ignoscere illis sese ait, si principes  
Mittant suos, et foedus iterum sanciant. 2605
Mittuntur. Omnia dum timent iusta faciunt.
Hos mittit illico in carcerem homines. Septies
Senum illi erant. Cum se dolo captos vident
Clitum mali authorem ducemque criminis
Iugulo suo commune ut expiet scelus 2610
Poscunt. Negabat ille, sed Clito iubet
Utramque proscindi manum. Sed alteram
Remittit ille deprecanti si modo
Ipse amputet gladio sibi miser alteram.
Sese manu truncat sinistra carnifex.
Posthac Zephoritarum agros et Giscalae 2615
Praedatur. Illis capta denuo bona
Restituit ut damno †rapidarum† ob fidem
Laesam simul puniret, et rursus sibi
Amore redditis bonis perstringeret.
AN. Tu de Latinis ducibus ecquid nuncias? 2620
AD. Belli ducem quem elegeret anxius diu
Nero fuit, at mox Flavio acquiescit in
Vespasiano. Prospere hic Britaniam
Armis domuit et frigido quae subiacent 
Arcto, iugum illis victor imposuit suum. 2625
Cum vere conspexit novo iuvenescere
Terras Latinus ductor, atque pabula 
Equis suis prato assurgit, mox frigore 
Torpentia hiberno movebat cornua.
Recto phalanges consul ordine digerit, 2630
Suo iubet lectos sequi loco duces,
Suos saepe bello vota virtus praedicat.
Post ex Achaia filium mittit suum
Ad regna Nili inde legiones ut patri
Quasdam suo conscribat. Ipse secat mare 2635
Classe Ionicum raptim Asiam petit. Hinc iter
Longum facit terrestre donec fertiles
Tangeret agros Syriae, ubi in unum colligit
Suas cohortes. Hinc properat Antiocham.
Illic Agrippam invenit atque militum 2640
Magnum manum, inde facit iter Ptolemaida.

IIPTACH, ANANI

<IIP.> Postquam Latinam fama cladem murmurat
Passim per urbes futilis, manus statim
Ubique violentas Hebraeis inferunt
Quicunque Romano imperio profugae student. 2645
Habitare multi in urbe Iudaei simul
Solent Damascena. Dolo illos publice
Coegit in thermis inermes incola.
His quinque congregantur horum millia.
Hos illico ferro Damascenius necat 2650
Crudeliter. Atrox o nefas et barbarum!
AN. Mitto Galileam. Mala premunt domestica.

CANTOR, ANANI, IONATHAS

<CANT.> Qui nobili de stirpe derivat genus
Schimeon Giorae filius sed artibus
Iuvenis malis imbutus et plenus dolis, 2655
Faeaenum Acrabatene rexit is toparchiae
Iusso tuo. Cohorte cinctus militum
Quotquot novis rebus studebant in domos
Irrumpit alienos. Bona omnia diripit.
Quid? Diripit? Nudata loris corpora 2660
Dilacerat, et palam tyrannidem occupat.
AN. Nunc bellicum mitto apparatum. Redigere
Conabor ad melioria Zelotas prius,
Atque Solymas pacatiores reddere.
At quantus aures stridor armorum ferit! 2665
Commota variis bella partibus sonant.
ION. Urbs heu tumultu tota terrifico tremit.
AN. Quae sit furoris causa tanti nuncia.
ION. Eleazer horrens agmine infenso, furens
Passim per urbem rapitur in nostram necem. 2670
Sceleris ministros armat. Audet omnia.
Multos prece adiunxit sibi, alios praemio.
AN. Qui flammeo suspendes aethere fornices 
Terrae capacem atque sinuas arcum, potens
Deus, furoris siste rabiem filii, 2675
Et redde Solymis alma pacis foedera.
Externa quid sanare conor ulcera?
Hostis domi grassatur infestus magis.
ION. Amor parentis caecus odit filium,
Ulciscitur libido filii patrem. 2680
Uterque mutuo laborat vulnere,
Nec in suos grassatur authores malum
Dumtaxat. Urbs sensit venenum tam grave.

Perge ad Actum II Actionis Secundae