Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS V, SCENA i

First let a table be sett being foure square upon the stage, a foot or more high, by base servants. Let the same bee covered with Tapestrye or suchelike. Then 3 pillowes laied one upon another at the higher end of the table. then strow roses and hearbes upon it. Cover the middest of it with a narrow napkin, Then Manneh Saboch and Alkim come upon the stage, having before them first one with a Torch, then one with basen ewer and Towell. Then one carrying a boxe of oyntment of marble or suchlike. Then one with garments and mantles of fine Lynnen called cenatorius vestitus ex Sydone. Then another cum triblio having in it a salletof endive and lettice with a sauce. Then one with a napkin and cakes, then one with a cup of wyne and a flagon or suchlike, last of all follow Manneh and the others, Manneh speaking thus.

MAN. Festum diem ritu colamus patrio,
Mensae secundae prolibemus pocula,
Coenam colamus una dimissoriam.  1885
Bellum sopitum pace iam silet diu.
Non purpuratam rauca stupefacit togam            
Tuba, terram aratro rusticus male sobrius
Iam vertit, ad postem arma figuntur iterum
Neglecta. Galeam sibi parant in alveum 1890
Operosae apes quam sparsit hostilis cruor
Prius, favos in illa ut arte congerant.                                    
In vomeres curvantur enses. proelio
Latios vetat certare Tarpeius senex
Et nostra trepidat arma terrarum caput. 1895
Te lecti sterniator officium decet
Praestare. Primum corpus sydone indue.

Modus accumbendi in convivio. First let the base servants put linnen garments on Manneh and the others then pluck of their hose and Shoes and so wash their feet. The manner of their lying on the table wheron they drinke followeth. Recumbebant reclinata supera parte corporis in cubitum sinistrum, infera in longum porrecta et iacente capita levitererecto dorso a pulvillis modice suffulto. Quod si plures uno lecto decumberent, primus decumbebat ad caput lecti, cuius pedes porrigebantur pone dorsum secundi. secundus vero, occiput obvertebat at umbilicum primi pulvillo interiecto pedes iacebant ad tertii, et sic deinceps tertius. Si tres convivae, medius dignissimus. Lipsius lib. 3 Antiqu. Lect. Dyonisius Lambinus in Satyram 4 postrema editione, Hier. Mercurial. lib. Artis Gymnast. cap. 11. Ubi cibum cepere desiissent vel intermissent, tum dorsi spinam quae antea erat inflexa et ad epulandum composita reposuisse, et caput in cervical reclinasse, nonnumquam sedentium instar erexisse. Io. Rofinus Bartholemaeus Rom. Antiqu. lib. 5 cap. 28 et alii pronominati. Haec illi de Romanis quod eadem ratio Hebraeorum. Ciacon et Ursin. append ad Ciacon.

Nunc deme calceos, aqua pedes lava.
Oleo caput perfunde postea et pedes.

Then let them annoynt their heads and feet, their feet being naked.

Frontem comprime fasciis et floridis.  1900
Caput corollis cinge, quin collum simul,
Ut possit ebrietatis arceri malum.         

Then let a Servant tye a fillet about their foreheads and put a garland about their heads and about their necks. Singula ante sacrum lavere solent Hebraei. Stucer lib. 12 Ciacon de triclinio.   

Manus lavate, portionem singuli
Aequam dabo viri magister <poculi.> 
Laeto canamus carmine aetherium patrem. 1905
Nos ipse caelesti beavit numine,
Et profugas utrinque aquas secedere
Iubebat, ut suspensa moles aequoris                        
Hinc inde Iudaeos timeret tangere                            
Donec per ignotum maris rubri alveum 1910
Sicco pedi viam dedisset, cum Nili
Invisa populus arva iussus linqueret.

Then let him take a peece of Cake and dipp it in the sauce of the sallet and speak as followeth.

Hic panis est aerumnae, edebant hunc patres
Phariis in agris.Si fames quenquam premat
Hoc particeps celebrare festum gaudeat. 1915

Then let him cut the peece and break the Cake into diverse parts to the bignes of an olive and give to eat of the rest a peece. Then let him take the Cup of wyne and say as followeth.

Te laudibus cumulamus, omnipotens pater, 
Quod subditis fructum creasti vineae.                     

After they have taken and drunk let them leane with their left shoulder upon the pillow, casting out their kneees and laying ones head one anothers breast, dimidia parte corporis erecti, and after a space let them lye on their back during the time of the song following which is 113 Psalme.

Festis colamus cantibus mundi arbitrum.
Nullis Dei abstergenda fama saeculis.                       
Hunc solis a primo renati carcere 1920
Ad purpuratos eius occasus sonent.
O qui nefando sacra ritu fringitis
Inter deos nostro parem nostis Deum?       
Templum licet caelestis aulae possidet                      
Tellure nil fugit sub ima conditum. 1925
Qui pauperem obsceno erigit de stercore
Summos ut eminens honores carperet,
Orbos beat laeto penates pignore.

IEHUDA, MANNEH

<IEH.> Quid sydone induti reclinatis caput 1930
Cincti corollis otiosi? Quid iuvat
Potare fasciis revinctos tempora,               
Dum properat aggere moenia alto cingere
Cestius?
MAN.      An hostis audet arma sumere
Fugitivus?
IEH.      Auram quid loquela verbero? 1935   
Postquam ferox arderet ira Cestius,    
Stragemque gentis ferre tam foedam suae                
Dux non potest superbus, ingentem manum
Cogit Latini militis. Poenas graves
Populi rebellis poscit, armorum simul 1940
Se iunxit Agrippa socium. Urbes tum suas               
Galilaea cernit igne fumantes, velut           
Cum flamma segetem Austro furente concipit
Laetasque fruges sternit, aut boum labor
Quicquid dedit. Sic ultor errat Cestius  1945
Passim per urbes, atque vastat omnia                      
Ferro, deinde castra fugit Gabao
Loco vicino ipsasque Solymas ad necem
Designat. Hanc pati superbiam nequit
Hebreus atque ad arma praecipites ruunt. 1950
Nihil morantur Sabbatum animis abditus                 
Ardens furor. Non institit ductor aciem    
Ordine, sed incompositi aperientes iter 
Medium per hostem, ad fata non dubia volant.         
Sternuntur undique inerta corpora hostium.  1955
Horrenda facies mortis! Armis magnus hic               
Peraita Niger. Hic Monobazus fuit,
Propinquus ille regis Adiabenae erat.
Cenedeus his Silasque sese iunxerant
Babylonius, prodidit Agrippam profuga.  1960
MAN. Sn Sabbato pugnare Hebraeis fas erat?                    
IEH. Furor coegit caecus et dira ultio.     
Pro Sabbato quicunque pugnat, Sabbatum
Tuetur ille, non profanat Sabbatum.
Sed Niger <en> Peraita gressus attulit.1965    

NIGER, SABOCH

<NIG.> O filii veteris parentis Abrahae —     
SAB. Quidnam reversus nuncias de Cestio?
NIG. Nec victor est nec victus.
SAB. Ambigue refers.
NIG. Furore Iudaei tremendo perciti
Romana tentant agmina valido impetu 1970
Perrumpere sibi caedibus facta via.
Sic foeda Romanos strages pessumdedit.
Quin in labanti militum parti impiger 
Pernicibus eques <si> advolasset copiis,
Tum Cestii totus laborasset simul 1975
Exercitus. Hinc a fronte Iudaei obruti                                   
Celerem fugam rapuere ad urbem. Milites
Quidam Latini ad Bethoron sternunt iter, 
Invadit hos Schimeon Gioras. Agminis 
Quosdam ultimos trucidat et curricules capit.   1980   
Tandem locos Iudaeus altos occupat                                     
Et Cestii omnes anxie observant viam,
Ut illico totis lacessant viribus.
At lubrica heu fortuna! quem nuper altius
Evexit abiectum illico calcat pede. 1985
Agrippa rex postquam corona militum
Tetigisset excelsi arduum montis iugum
Aciemque multis Italam iam obnoxiam
Vidit periculis, agere rem urbis cupit.
Vel proeliis absistat, inquit, vel sinat 1990
Se colligi si quis resistat perfide.                
Viros sibi statim fideles Borcium
Phebumque legatos ad Hebraeos dedit
A Cestio illis foedus ut proponerent,
Bellique veniam, gerant morem modo1995
Et arma ponant. Ne fidem verbis daret                      
Incerta multitudo, Zelotae viris
Illis manus adferre violentas iubent
Phebumque trucidant priusquam ora solveret
Quorsum veniret. Vulneratus Borcius 2000
Fugit. Populus hoc facinus indignum ferens                         
Saxis suis compulit in urbem. Cestius
Occasione hac laetus et toto furens
Exercitu, cives in urbem ipse reiicit.
Tum castra ponit ad Scopum. Integros sinit  2005
Vacare paci tres dies data mora                                
Si forte cedant. In vicos exercitum 
Dimisit ut frumenta diriperent. Timent
Cives suos Zelotae et ipsos anxie
custodiunt. Ipsi Italorum territi 2010
Belli scientia relinquunt moenia,                
Et recipiunt in sacra se penetralia.
Fumus repente densus urbem vestitit
Velut imbre nubes gravida. Flammas arceat
Mundi arbiter Davidis a sacra urbe. Nos 2015
Domi latere clam puto tutum magis.    

         

ACTUS V, SCENA ii
CESTIUS, TYRANNUS

Let armed souldiers before Cestius go into the Citty in their array.

<CEST.>  Zelotes dum sese atque Hebraeus invicem
Bello fatigant, posse sperabam capi            
Solymas facile. Transgressus inde Bezetham
Postquam fui, Caenopolis igne ardebat meo 2020
Forumque materiale. Ubi ad superam modo   
Urbem venirem, castra iuxta regiam
Tuto locavi. En nullus hostis uspiam
Sese obiecit. Miror quid hoc velit sibi.
Fraude an metu Zelotes pugnat haud scio.  2025
Quid cesso ariete verberare moenia?            
Pulsae solo Solymae statim toto ruant.
TYR. Datam fidem Floro tueri nos decet,
O Prisce, ne diripiat urbem Cestius                           
Primo impetu. Magnum laboris praemium 2030
Nobis dedit larga manu Florus, trahi 
Belli moram diu fidem firmavimus.
Praeclare Cesti, tanta quae te gloria
Praecipitat? An carere Iudaeos dolis
Putas Hebraeasque nihil insidias times? 2035
Sic notus est Eleazer? Aliquis hic latet                      
Error, pedem < retro> trahamus dum licet.

CLIENS AGRIPPAE, CESTIUS

<CL.> Praeclare Cesti, ter quaterque nobilis,        
Tuas mihi secretus aures commoda.
CEST. Turba meum nudate milites latus. 2040
CL. Magnanime Cesti, fausta tibi sint omnia.           
Gentis suae princeps Anani bar Ionathan
Proceresque reliqui, cum tot in cives suos
Flagitia Zelotarum et infanda probra
Perferre nequeunt amplius, fidem tuam 2045
Opemque poscunt supplices, sanctissime                 
Hoc pollicentes, claustra portarum tibi
Iri reclusa, mox ubi ad muros phalanx       
Romana venerit.
CEST.         Age dic apertius
Quid in urbe rerum sit novarum et quid velint. 2050
CL. Postquam perempti triste legati nefas            
Populus iniquo ferret animo, et fustibus
Corripere Zelotas fugam numerus ferox
Saxisque compulisset, ingentem metum
Incussit illis civium potentia 2055    
Populumque suspicantur aversum sibi                    
Urbis nec externis satis credunt locis,
Sese statim templi tuentur moenibus.         
Hoc in tumultu signa si muro tua
Admota sint, te civitas penes erit 2060
Bellique honos confecti et eximium decus.
Nec denuo oblatam in sinum victoriam,
Dux, respuas temere.
CEST. Probare civium
Fidem mihi Anani bar Ionathan refer.
Nec e manibus occasionem eripi sinam. 2065
Quid nunc? Ut aegrum cor mihi tumet                      
Ira! Dolore totus intus ardeo           
Siculum velut fretum aestuat. Victoriam
Sic avolare? Siccine illudi mihi?
Maxima parum promissa merentur fidem, 2070
Nec blanda saepe sponsio dolo caret.
Temere fidem nunquam sequi hostilem decet,
Incertus et popularium favor fuit.
Fortuna quantum in nos tyrannidem (heu mihi)
Exercet invida? Maximis semper gravis 2075
Virtutibus nullo fovet discrimine.   
Sed quorsum inanes mihi fingo metus? <Potest> 
Quicquamne virtuti invium? Hanc sequamur ducem.
Fingit sibi mens strenua fortunam sibi.
Instabo Hebraeis fortiter fugientibus 2080
Temploque Zelotas in ipso sepiam     
Et moenia admotis retundam machinis.

ACTUS V, SCENA iii
ALKIM, SABOCH, MANNEH

<ALK.> Urbs, urbs! Anani, Anani! Urbem Italus occupat.

Then let the other two Saboch and Manneh and diverse citizens come running into the stage from all corners with Steaves, Bills and such like creatinga tumult.

SAB. Zelotes observare cives neglegit.
MAN. Non audet os Zelotes aspicere hostium. 2085
SAB. Cui chara patriae salus opem ferat.
ALK. Urbi timens Zelotes arripuit fugam.

ACTUS V, SCENA iv
CLIENS AGRIPPAE, ALKIM

<CLI.> Davidis urbs potens et invidiae capax
Quae ferreas nutu regis gentes tuo,   2090
Iam disce miserias tandem infoelix tuas.  
Ecce Solymas Latinus hostis occupat.           
Sed quid Latinum dico? Maius heu domi     
Tuo malum sinu foves aut ille si                 
Sit hostis, hostili perire dextera 2095
Praestat, cruore quam propinquo civium                 
Crudele ferrum ludere. at quis advolat?                    
ALK. O maesta fata. numen o dirum nimis!
CLI. Durum esse numen error finxit devius
Dum nostra iustus scelera punit arbiter. 2100
Sed quid refers de Cestio?  
ALK.                         Dum populum adhuc      
Invitum acutis raptor observat oculis
Viam sibi <a> ruina in urbem Cestius            
Laxavit. Hunc Anani ut urbem invaderet     
Paucis repente forte consultis viris 2105
Per nuncium clam hortatur. Urbis liberum                
Dari occupandae arbitrium, vivere sua                     
Sub lege quod iuvat magis quam civium
Tam perditorum imperia ferre turpia.
At fervida correptus ira Cestius 2110
Dum suspicatur principum dubiam fidem                
Promissa spernit. Interim insidias sibi                     
Structas ab Anani latrones sentiunt.
Huius cohortes illico saxis petunt               
Murisque deturbant, domi sese abdere 2115
Cogunt, resistunt irruentibus hostibus.                     
ALK. Quid hoc? dederunt terga Zelotae hostibus.  
CLI. Nunc periculo liberare <nos> fuga decet. 

SABOCH, CLIENS, ALKIM

<SAB.>  Quo fugitis? Urbem victus hostis deserit.
CLI. Quis victor in bello?
SAB.    Pavor, metus, stupor. 2120
CLI. An frigidus vincit metus?
SAB.     Dum vincitur               
Metus metu.
CLI     Fugere Zelotae?
SAB.              Simul            
Et Cestius.
CLI.          Quicquid sit hoc <mihi> expedi.                        
SAB. Ubi cinxerat templum corona militum
Romanus hostis, en <iam>  Zelotes fugam 2125 
Meditatur. Aspectum haud pati hostium potest.                    
Templum laborat occupare Cestius    
Cum facilis hinc pateret ad templum via.      
Cor anxium pulsabat attonitum metus
Subito, atque partam iam timet victoriam2130
Et victor et victus, nec audet postea   
Haerere templi moenibus. Tantum fuga                     
Placebat. Hostium nihil trepidatio               
Urgebat, aut favor proborum civium.
Zelotes hostes ferro persequi parat.  2135
Sed pandit huc Zelotes armatus viam.                      

ELEAZER ad milites

Dum vim reformidat suam Iudaea gens                    
Animo et Latinas horret abiecto minas                      
Late imperat longeque terrarum caput
Urbs Romuli. Iussa domini infoelix sui 2140
Urbs sacra tulit. Sin fortiter valida manu     
Resisteres, viresque cognoscas tuas,            
Magnanima proles Abrahae, trepidare mox             
Incipiet ora nec tua in bello amplius
Feret superba Roma. Vastavit prius 2145
Turres tuas manusque vidit supplices
Urbis sacrae victor Latinus. Dedecus            
Templi sui tulit haud leve iratus Deus.
Aquilam Quiritum frustra formidas. Avis
Utrinque spectans periculum biceps cavet 2150
Alisque iam meditatur expansis fugam.
Ergo fugientes ultra ferro pellite. 

          

ACTUS V, SCENA v
PHILIPPUS

Quibus flagrant Solymae tumultus ignibus!
Cognosce miser vulnus inflictum tibi,
Hostem ferire qui absque proelio soles, 2155
Et qui nec armis tectus armatos fugas.                     
Ne desit hostis, ipsa tibi facta hostis es                    
Et in tuos crudelis armasti manus.
Urbem iuvare armis amicam mens fuit.
Sed conor ad regem arripere miser fugam, 2160
In urbe tuto haerere quod parum licet.       

COSTOBARUS, SAULUS

<COST.>  Urbs chara, te nunc exsul ultro desero 
Dum cognitam prius ruinam suspicor.
Quodnam paras bellum, urbs superba? Quid hostibus
Te sponte calcandam obiicis? Romam petis. 2165
Mundi caput lacessis. Huius efferae                
Gentis potentiam tremunt. Tumidos nimis 
Vos et feroces Solyma fecit. Frangere
Debebat urbis spiritus, quod vel brevi
Res saepe momento obrui magnae solent. 2170               
Cuncta celeri convolvit aeternus rota            
Pater. Superbos nos Solyma facit. Eadem                 
Timidos simul nos facere debet, quod prius
Solo duce urbs aequata Pompeio fuit.
SAUL. O Costabare, stirpe qui de regia 2175
Clarum genus ducis, moras rumpe. En tuum            
Iam Saulus accingit latus fidus comes
Parente eodem natus. irato mari
Qualis relinquit nauta, puppim turbidus
Discerpere ubi certat Aquilo, si gurgite 2180                
E vorticoso forte queat evadere,          
Talis ruentis fugimus urbis exitum.  

  Then let diverse Mutes runn over the stage also.

IEHUDA

Ubi Zelotes fugisse novit Cestium
Sibi spiritus sumpsit novas. Non iam sinit
Se moenibus claudi velut cavea feram. 2185
Campos et arma spirat et diram necem.
Ut clausus antro Nemeus in sylvis leo
Si forte rumpat viribus repagula
Hiante rictu quaerit authorem mali, 
Clamore totum verberat diro nemus, 2190
Talis reliquit ille Solymas <male> furens.                
Furtiva sequitur Cestii vestigia            
Victusque victorem premit. Ferro necat
Quoscunque fugientis prehendit agminis.
Respicere non audebat aut repellere  2195
Romanus hostem. Frigidus mentem tremor              
Pervaserat, dum suspicatur copias      
Instare magnas hostium. Nec ordines
Perrumpere audent pondere armorum graves.
Paratus at Zelotes et levis fuit 2200
Et facilis hostibus inferebat impetum. 
Passim hic cadere suos videbat Cestius.                   
Quid multa? Zelotes neci Priscum dedit
Sextae ducem legionis, ense percutit
Longinum, et Aemilium dux qui alae praefuit.  2205
Madidas Latino cerneres sanguine vias.                   
Tot miseriis oppressa tum gens Italia            
Caelum replet misera <suis> ululatibus
Et flebiles exercitus voces refert.
Consilii inops terram polumque questibus  2210
Permiscet. Instat Hebraeus, haud moram dedit
Fugientibus. Tam plena Iudaeis loca     
Cum Cestius videret, atque crescere
Numerum hostium, moram nocere, denique
Nullum dari finem suorum caedibus, 2215
Frustratus omni spe fugam mox cogitat.                  
Apertum iter timet, vitam quaerit dolo.
Fortissimos centum quater numerat viros.
Imponit alto moenium cacumine,   
Clamare signa iussit in castris qualia  2220
Vigiles solent, flammisque noctem vincere,             
Ut insequentes fallat hostes, integras            
Dum suspicentur hic manere copias.
Is interim cum caeteris fugam capit.
Ut Titan eoo extulit caput sinu 2225
Radiante luce noctis obscuras fugans  
Tenebras, videt raram loci custodiam   
Hebraeus, artem iamque cognoscit ducis
Atque iaculis traiecit emissis procul.    
Manere quot iubentur in castris viri 2230
Mox persequi ferro laborant Cestium
Sed frustra persequuntur. Is nullam fugae  
Traxit moram, iumenta quaeque metu necat.
Tormenta muralia, balistas, machinas
Post se relinquit dum fugam accelerat miser. 2235
Nudant Hebraei mortuorum corpora            
Reversi, et ingentem auferunt praedam. En sonant    
Laetis canentes vocibus victoriam.

Then let Eleazer with his victorious Army come onn the stage singing the song. One Souldier the verse the rest of the Army Io Triumphe.

<MILITES>

Quaerit fuga victus salutem Cestius.   
        Io triumphe. 2240
Vultur rapaci milites ungue laniat.        
         Io triumphe.              
Vitam dolo servare quaerit Cestius.
         Io triumphe.
Vitam suorum caede redimit Cestius. 2245
         Io triumphe.              
Tristia suorum fata luget Cestius.        
         Io triumphe.
Galilea nec tutum fugae locum dedit.              
         Io triumphe. 2250

Perge ad Actum I Secundae Actionis