Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
ANANI, GAMALA

<AN.> Solenne consilium coire antistites
Summi iubentur <huc> urbisque principes       
Quid Caesaris legatus afferat ut sciant.
Sed huc sacerdos attulit anhelus gradum.    
GAM. Heu dira quantum visa mentem territant! 1730
AN. Imago quae tam tristis anxium tenet?
GAM. Senex mihi in templo obvium sceptrum dedit.
In ore pallor, labra canescunt site.
Lumina cavantur, ossa lumbis eminent.
Spectantur intima per cutum viscera. Locus  1735
Ventris fuit pro ventre. tantum corporis
Umbra manet, errat tristis ante oculos mihi       
Imago, nec pulsare mentem desinit.
AN. Torvo quid intueris aspectu tuos,    
Mundi pater, dirisque spectris territas? 1740
Appellat urbs aras tuas supplex. Sinu
Mater suo natos suos anxia fovet.     
Tu vincis omnem matris indulgentiam?
Sed cesso magnum visere senatum patrum.

Then let the Curtaines bee drawen that these sitting may appeire. Anani in the middest, on the right side Iosephus a Pharisee, Amittai a docter of the Law, Iehoshue another Dr. of L. On the other side Manasche, Jehochanan bar Sakkai, Rashbagg. under them a company in Aldermens gownes representing 70 Seniors in consistorio Gazith et hoc iudiucum erat 70 Iudicum et dicebatur Sanhedre ghedola, id est consilium magnum. Sanhedrim id est Iudicum sive Seniorum Israel. dicebantur Nehotekim id est Scribae sive Legum latores; hi erant quos ordinarios Iudices dicimus. Galat. de Arcanis Cathol. Veritatis lib. 4. hi sedebant in consistorio Gazith, Galat. ibidem, Sigoni<oni>s de Repub. Hebr. cap. 7 lib. 6. 

ACTUS IV, SCENA ii
LEGATUS CAESARIS, ANANI

<LEG.> Patrum cohors veneranda, Aaronis stirps sacra,  1745
Ter nobiles Davidis urbis principes,
Ubi Caesaris pulsaret aures impia
Flori rapina, et Cestii ducis furor,
Illico premebat intima dolor viscera, 
Pectus domari nec facile tam nobile 1750
Potest. Levem noxam remittere iusta laus,    
Maiora ferre deo videtur proximum.
Quod contumaces arma cives sumerent
Et urbe praesidem rebelles pellerent,
Maeror animum haud levis premebat anxium. 1755
Sin vindices iaculetur ignes Iupiter
Atque rutilo micaret aether fulgore
Quoties genus contigat humanum labi,
Quis non acerbos pertimescet exitus?
Damnum venus nec prole repareret nova.  1760    
Est summa virtus Caesaris tristem necem
Arcere, rebus parcere afflictis, dare  
Orbi quietem. Huc itur ad caelum via.
Renovare foedus Roma pristinum iubet
Et pacis afflictae mederi vulneri. 1765
Hoc Caesar, hoc Tarpeius edixit senex, x
Edixit et populi potestas altera.        
Nunquam minas metuet Latini militis
Iudaea, gentis fraena tractabit suae,
Regetque Solymas iuris aequi vinculis  1770
Praefectus Hebreus, patrum qui firmiter
Mores avitos servet exteris. Sacrae  
Moderamen urbis Nero nunquam deseret,
Romanus huic nec iura proconsul dabit.
Tantum sibi imperii decora vendicat, 1775
Gentisque tantae se vocari principem,
Quod ritibus gens nulla tam sacris Deum      
Ditat, nec aram sol videt celebrem magis.
Lucente gemmis pallio stratum et caput
Cinctum aurea taurum corona mittere 1780    
Dignatus est, vestrum deum votis suis
Ut nuncuparet pontifex. Flammis sacris
Latium ministrat ovile numerosum pecus
Ut pascat ignes ampla sacros victima.
Auri decem talenta Caesar addidit 1785 
Donis ut aras largus ornaret suis.
AN. Quod tanta pulset Caesarem miseratio  
Gentis labantis, atque libertas data    
Saevae necis animum movebat nobilem,     
Urbs candido grates refundit pectore.  1790   
Fatemur immensi benignum orbis patrem    
Tantaque maiestate dignum principem.
Maerore si concussus excitet graves
Turbas rebellis populus, animum turbidum
Amica pax componet et reddet sibi. 1795
Nunquam datam posthac fidem flecti sinet   
Stirps Isaci, nec icta fallet foedera.   
Quod Caesar aras crebro spargere sanguine 
Haud parcus <iussit> armenti, et flammis sacris      
De stabulis missas Latinis victimas 1800
Cremare princeps imperat pius, et sacris      
Bis quinque largitur talenta altaribus,
Laeti sacro fungemur officio. Suis
Litabimus votis tonantem supplices.
Flammis <mox> fumabunt sacris altaria 1805
Pecoris cadentis, montium Itali soli
Alti quod anfractus alebat antea.      

Let Caesars present bee shewed and carried into the Temple. A Bull with a Crowne of Gold upon his head, his hornes also covered with gold. upon him a cloake of Purple poudered with pretious stones. Before him, certein carrying tenn talents of gould. behind him many sheep following. Let the high priest Anani prepare him to the sacrifice. In the mean season let Eleazer step forth with a crew of Souldiers.

ELEAZER ad milites tumultuarios.

Siccine sacris aras profanis imbui
Decet? An deum placabit invitum hostia
Peregrina? Durum Roma cervici iugum 1810
Minetur, altis figat urbis turribus   
Vexilla. Crudeles magistri tergora    
In nostra saeviant, nefanda dum manu
Sacrarium non polluant, ignes sacros         
Nec hospitum depascat ignotum pecus. 1815 
Adytis sacris regnare quis gentes sinet?
Quin impias arcete templo victimas.
Bellum canat tuba. Hostias hinc pellite.

Here let Eleazer drive away the oxen and sheep offered to sacrifice from the Temple.

ACTUS IV, SCENA iii
AGRIPPA solus

Quorsum tumultu turgidi vano fremunt
Cives rebelles? Quo rapit superbia  1820
Populum feroci concitum libidine?
Magnis superbos viribus quondam pudet        
Victos Romae servire? Num iugum times        
Notum diu captiva virtus? Urbs, statum
Tuum superba disce. Si laetum minus 1825
Atqui decet Solymas tamen. Quid gloriam
Devicta gens permittis insuetam tibi? 
Cur laudem avitam degenera stirps vendicas?
Horrisonus aures clangor armorum ferit.

CLIENS AGRIPPAE, AGRIPPA, ELEAZER, CAPITO

<CL.> Urbs! urbs!
AGR. Quid urbem appellat?
CL.  O rex inclyte — 1830
AGR. Cur egredi vox iussa non reperit viam?
CL. Urbs tota belli accensa flammis intonat.
AGR. Effare causam.
CL.  Eleazer heu dux impius,
Eleazer horrendo furoris turbine
Armatus, omnia mente vastat effera. 1835
Rubent cruenta caede funestae manus
Ducis scelesti.  
AGR. Strepitus aures verberat.  
EL. Quid sustines pugnam tot inter militum        
Strages relictus unus? illico mihi
Te dede captivum.
CAP.             Sacramento mihi 1840
Si te fideli astrinxeris vitam mihi
Te non adempturum, ultro me dedam tibi.   
EL. Iuro per aeternum Deum qui vindices           
Iaculantur iratus faces, vitam dabo.
AGR. Romana demens pila temere despicis?  1845
Dira lacessis clade terrarum caput?
Contendit huc Eleazer infesto gradu  
Secumque captivum pariter affert furem.      
Illic procul securus astabo. Mihi
Si vim minetur dux ferox, caput manu 1850
Tuum tegas. Hoc mihi signum fugae dabis.
EL. Quia filiis matres suis multas tuus  
Orbavit ensis, nunc tua peremptum gemet    
Gnatum orba mater.
CAPNonne iuratam fidem
Sancte dedisti quod neci nunquam dares? 1855  
EL. Dirum pererret ima ferrum viscera.
CAP. Nihil movent testata falso numina?    
EL. Lurida rapaces membra pascant vultures.     
AGR. Eleazeri rebellis impium caput, 
Gentis tuae turbare quid pacem iuvat?  1860
Redeat suum vindex in authorem scelus,
Plectat malum tuos repercussum lares,         
Propriumque perfida sentiat vulnus manus. 
EL. Superba regni sceptra si dextra geras,
Tuum aut corona iactites cinctum caput 1865
Cur non atro captum domari carcere
Me, rex, iubes? Ubi sunt minaci ore rigidi    
Satellites? Graves cur a nobis ferox   
Non expetis poenas frequenti subdito
Stipatus? Ignavus procul iactas minas  1870
Qualis latratu terret iratus suo
Procul minaci pugnat et lingua canis.
CL. Eleazer ecce militi annuit suo.           
Formido male regi. Fugae signum dabo.
AGR. Caput manu servus onerat. Fugam paro. 1875
EL. Agrippa turpem ignavus arripuit fugam.
Hunc nonne signis prosequi infestis decet?  
Te barbaris subiecta fraenis vindicem
Expectat Africa, Grecia patronum vocat
Vastata. Sin gentes parum externae movent1880
Davidis urbs te poscit ultorem sibi.
E finibus Romana signa pellite.

Perge ad Actum V Primae Actionis