Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III, SCENA i  
AGRIPPA REX, POLITIANUS TRIBUNUS 

<AGR.> Romam, patentis orbis excelsum decus
Ubi desero, Neronis et palatium,
Divertor ad regnum Phari, ut iure hospitis 790
Invisam Alexandrum. Id Nero mandat mihi.
At nunc tuas reversus aspicio lubens
Turres, Solyma, magni domicilium dei.
Sed huc Politianus tribunus iter facit.
POL. Longum tibi confirmet imperium Deus. 795
AGR. Quae Iamniam tibi causa visendi fuit?
POL. Discordiis saevire Solymas intimis
Per litteras monebat absens Cestium
Ter nobilis foemina Beronice soror,
Suamque Hebraeis orat afflictis opem 800
Ut noxiorum comprimat ferociam.  
Talia sibi scribunt sacerdotes simul
Populique iuncti his principes: Florum impia
Horrere caede, populum furere, sanguine
Sudare templum, iura misceri omnia. 805
E contra Cestium fatigat literis
Florus: rebelles arma cives sumere,
Non amplius Neronis imperium pati,
Stillare Hebraeas caede Romana manus.
Tam triste Cestium movebat nuntium. 810
Coire militum iubebat principes
Tam perditis ut rebus urbis consulant.
1uidam agmine Solymas peti infesto monent.
Quo longius serpit malum, saevit magis.
Alii aggredi temere negotium vetant. 815
Ut vulnus exquiratur hortantur prius.
Hinc Cestius Solymas adire me iubet
Ut gesta quae sunt nuntiem fideliter.  
AGR. Urbi salubre Cestii consilium probo.
Quid huc sacerdotum senatus tam frequens 820
Comitante principum corona convolat?

MANASCHE, AGRIPPA

<MAN.> Agrippa rex ter nobilis, patrum sese
Veneranda turba et longus ordo principum
Effudit ut regem potentem pristinis
Honoret officiis, et adventum tibi 825
Urbs gratuletur prosperum.
AGRQuod Iamniam a
Solymis <mihi> procul venistis obviam  
Persolvo magnas iure vobis gratias.  
MAN. Questus graves Davidis urbis suscipe,
Magnanime princeps, et dolori civium 830
Ignosce iusto, iamque iactatae diu
Iacob domus miserere. <Nunc> furtum haud moror,  
Stuprum, necem. iam sudat ara sanguine,
Vix impetrat vitam sacerdos. abdita
Templi sacra profano terit miles pede. 835
Populus scelere compulsus arma corripit
Furibundus. Italus cohortes expulit
Ferro. Ruinam siste foedam civium,
Nec ultimum spectare funus patriae
Patiaris. Ipsa iam ruere visa urbs fuit. 840
Lugere cogit urbis afflictae dolor,
Sed mitius iurgare cives expedit.
Si forte inani turgeant protervia,
Nunquam rebellem comprimes ferociam.  
<AGR.> Urbis potentis clara magnatum cohors 845
Quid civium cladem cruentam plangitis
Et praesidem diris querelis scinditis?
Non crimen hoc Romae fuit. non praesidis,
Potius suam damnaret urbs proterviam.
Neronis imperium quiete non tulit 850
Et pertinax tributa Romanis negat.
Vestros quid animos caecus exagitat dolor
Aut ira cor maestum tumultu verberat?
Insigne si nescit pati mens dedecus
Generosa, vel dolere tot cogunt mala, 855
Vulnus scelere curare summo quid iuvat
Aut ultimum semper remedium dare malo?
Nihil prodest movere caelo proxima
Romana maiestas? Nihil mundi caput
Cunctis tremendum gentibus? Licet undique 860
Sit montium fundata collibus urbs sacra
Et militum tam rigida iactet robora
Victoriis dives, Latinos vincere
Quis audet enses, aut quis aquilas pellere?
Quot urbium proiecta ubique cadavera 865
Pilis iacent subacta Romanis? Suis
Quot dirutis superba moenibus oppida
Proconsul evertit? Sin Italis pares
Aequaret animos urbs Davidis, et pari
De laude belli sancta certaret Sion, 870
Quamvis superbi saxa cives scanderent
Tarpeia, praeruptos scopulos <ut> occupent,
Et migret Roma arcem in excelsam denuo,
Nullo mihi pensaret auro civium
Vitam. Sin imperare numen hoc velit 875
Caeleste, et orbis esse terrarum caput,
Fati nequis mutare fusi stamina.
Deferre nos ad Caesarem causam decet
Lites ut aequis legum habenis temperet,
Et noxii dignam scelere poenam auferant. 880 
MAN. Quamvis sit aspera regis obiurgatio
Favoris illa et plena amoris extitit.
Fronte sub amara saepe clementia latet.  
AGR. Qur turba tanta civium sese huc rapit?

MANNEH, SABOCH, ALKIM, CHANNA, AGRIPPA, POLITIANUS

<MAN.> Rex vivat Agrippa. miserere supplicum. 885
Mactatur e matris sinu raptus puer.  
SAB. Ferro pater confossus in templo iacet.  
ALK. Violatur inspectante matre filia.  
CHAN. Maritus ipso caesus in templo cadit.
AGR. Quid vos iuvat questus inanes edere 890
Damnare quos propriam decet proterviam?
Turbata dum caeco dolore mens furit
Statuere nescit inquieta libere.
Elatus alis animus arrogantiae
Sublime vectus capitur, effraenis procul 895
Temere vagatur nec facile se colligit.
Ubi turbidae mentis quiescit impetus,
Liber procellis animus ad sese redit,
Votum salubri temperat modestia.
Graviter movent tristes querelae civium. 900
Fixus medullis haeret intimis dolor.
Sed iuncta rem consilia sanabunt magis.
Adhuc pati Florum decet, durum licet,
Dum Caesarem missis rogabo literis
Ut praesidem dignetur Isacidis novum. 905 
SAB. Hoc te rogamus, Politiane, supplices
Vicos ut omnes ipse lustrares vagos
Quam foeda praeses scelera sparsit civibus.
ALK. Te nos, Agrippa ter quaterque nobilis,
Precamur haec a Politiano ut impetres, 910
Comitante ut uno urbem pererrat servulo
Ut cladis esse testis horrendae queat.  
AGR. His, Politiane, postulatis annue.  
POL. Promptus populi honestis parebo iussibus.

ACTUS III, SCAENA ii
IEHOSHUE RUSTICUS, POLITIANUS TRIBUNUS, MANASCHE

<IEH.> Vae vae in Ierusalem, vae vae in Ierusalem. 915
POL. Quis eiulantis clamor aures percutit?  
MAN. Iehoshue est prognatus Anani patre.
Malis sitim rabiosa non ferens canis
Raptatur huc illuc quietis nescia.
Talibus querelis rusticus caelum replet 920
Quocunque discurrit. minae terrent nihil
Aut lora clamantem, exaratum turgeat
Corpus licet sulcis flagrorum grandibus.
Clamat magis correptus et verba geminat,
Nec horret unquam fessa vox raucedine. 925
Responsa nulli pertinax unquam dedit
Quis esset, unde clamor, horror quid velit.
Tam triste tantum ore evomit praesagium.

IEHOSHUE RUSTICUS Brought by the Souldiers, POLITIANUS

<IEH.> Vae vae in Ierusalem, vae vae in Ierusalem.  
POL. Quod a parente nomen indutum tibi? 930
IEH. Vox ab oriente, vox ab occidente, <vae> —   
POL. Urbi malum quid ore clamas impio?  
IEH. Quae missa vox a quatuor ventis strepit?  
POL. Cur pertinax responsa quaerenti negas?  
IEH. Vae coniugum thoris, maritibus novis. 935 
POL. Verum exprimet tibi saevus invito dolor.  
IEH. Vae vae tibi quicunque Solymas incolis.  
POL. Corpus domabit dira carceris specus. 
IEH. Vae vae in Ierusalem, vae vae in Ierusalem. 
POL. Cruenta scindet terga loris carnifex. 940 
IEH. Vox ab oriente, vox ab occidente. Vae
Templum tibi. urbem qui inhabitas, vae vae tibi. 
POL. Rusticus inanes iactat insanus minas.
Quid voce vana quaero pulsare aethera?
Dum mente praeceps saevit abiecta furor 945
Pati recusat fraena. Turgescit odio
Monentis. At cum flamma iam nitesceret
suumque tangi vulnus haud aegre sinat
Cedet magis monentis aptus vocibus.
Furore sin correptus haec clamat sacro 950
Et triste fatum exponit interpres Dei
Vetare demens quis sacros cursus potest?

ACTUS III, SCAENA iii
SABOCH

ARSIMON, SABOCH

<ARS.>  Heu triste mentem pulsat omen turbidam.   970
SAB. Portenta quae tam maesta mentem territant? 
ARS. E montibus cum maior umbra decidat
Equosque Phoebus mergeret anhelos salo,
Currus rotantur horridi per nubila
Quasi bella cum cohorte misceret cohors. 975
Late polus clamore terrifico gemit.
Miscentur enses ensibus. Scutis sonant
Impulsa scuta nec videtur vulnere
Caelum carere prodigum vitae suae.
quid cesso talia nunciare civibus? 980 
SAB. Belli faces portendit iratus polus.
Pugnae cruentae pariter exemplum dedit.
Ardet cruento Marte caelum, hostem iubet
Nos vindicare. Olympus ulcisci docet,
Bello sed ulcisci atque ferro vindice 985
Sanguinis avaro. Iamque solo sanguine
Romanus extingui furor potest. Nefas
Sui praesidis crudele clades civium
Tantum expiare necesse sit. Sequi decet
Quocunque fata nos trahunt tam tristia 990

ALKIM, SABOCH

<ALK.>  Reditum tribunus arripuit ad Cestium. 
SAB. Quae gesta sunt in urbe paucis expedi. 
ALK. Postquam latus turba suum nudaverat,
Tribunus atque lustrat urbem, servulo
Comitatus uno. Perforatum cuspide 995
Hic corpus intuetur. Ensis abstulit
Illi caput pollutus, atque vulnere
Ferrum cruento alterius ad costas stetit.
Transfixus alius lancea vix spiritus
Ducebat ultimos miser, terram pede 1000
Pulsans suo. Supinus ille oculis iacet
Rigentibus longum trahens suspirium.
Haec intueri vix tribunus sustinet,
Gressumque retro saepe cogunt flectere
Horrenda visu. Ibi suam testatus est 1005
Populus quietem, et quam anxie pacem colat.
Postquam tribunus triste spectaret nefas,
Templum petit, populi coronam convocat.
Magnis datam Romae fidem ornat laudibus.
Pacem tueri pristinam pie monet. 1010
Caeleste numen mox adorans, quo tamen
Loco (patrum ritu) licebat gentibus,
Ad Cestium flectebat accelerans iter. 
SAB. Num <tum> populus istis quievit vocibus? 
ALK. Nondum quietus populus ad regem statim 1015
Conversit ora. Illum precatur serio
Ut ad Neronem mitteretur nuncius
Caedem ut nefandam civium cognosceret.
Urbis fidem silentium dubiam facit
Et dum tacet dolor, rebelles arguet. 1020
Cepisse bellum Caesar armatos patres
Primum putabit, tela primum perfidos
Rapuisse cives, nisi querelam Caesari
De caede tanta praesidis primi ederent,
Et quod malorum praeses author tot fuit. 1025
Legatus haec nisi ad Neronem deferat
Ab urbe missus, haud quiescere asserunt
Posse populum. <Haec> Agrippa volvens singula
Animo sagaci, quam esset invidiosa res
Romae Florum accusare, sibi nec utile 1030
Ut ipse promptum ad bella populum sperneret
Mox concionem ad Xystum […] vocat.
Iam populus huc gressum frequens <celere> tulit.

AGRIPPAE ORATIO AD PRINCIPES POPULI ET AD POPULUM
In Xysto prope Templum et assidens Beronice soror.

Ad bella si gerenda praecipites ruant
Omnes, numerus et maior haud pacem colat 1035
Magisque sincerus, superfluum fuit
Vos alloqui. Quis utilia mentem sequi
Cogit reluctantem atque nolentem trahit?
Sed cum hos traheret aetas malorum nescia,
Spes vana libertatis illos excitet. 1040
Accendat alios mens superba surgere,
Miscere multi cuncta quaerunt, dum novis
Rebus student. Iniusta Flori crimina
Animos quibusdam exulcerant. Verbis meis
Monere vos volui, improborum civium 1045
Adversa ne consilia reliquos perderent.
Si qui premebant, vindicare vos iuvat.
Quid laude tanta libertatem extollitis?
Durum sin hoc servire, inanis haec erit
In praesides querela. Si laxa manu 1050
Tractent habenas urbis, annon durum adhuc
Servire? At ipsi mente sana volvite
Quam sit levis belli color. Vos irritant
Praesidis iniqui crimina. Officiis decet
Allicere blandis praesides, non impiis 1055
Illos probris lacerare. Iudicem fugis,
Inducis hostem. Ferre <ego> inquam iudicem  
Magis expedit, quam hostem licet iustum. Ille ius
Plerunque dicet, vastat hostis omnia
Armatus. Ille forte clam suos premit, 1060
Hostis nocet semper palam, exitium sibi
Tantum placet. Si quis probris noxas leves
Proscindat, ira praeses ardebit gravi.
Contendit ulcisci, nec esse subditis
Ludibrio Romana maiestas potest. 1065
Prius palam nocere praesidem pudet,
Mentitur author scelesta secretus sua.
Nunc impetu furibundus infesto ruet.
Palam impudens iactabit admissum nefas.
Frangit animos mollis feros patientia. 1070
Non posse ferre vulnus exacuit magis.
Belli faces ciere perniciosa res.
Conditio belli dura versus quoslibet.
Versus Quirites ultima. Hos quisquis fugis
Superare cum nequeas, relinquenda orbis est 1075
Tam vasta moles. Nullus hic fugae locus
Manet. Sed opprimunt iniqui praesides.
Nihil Latinus, Caesar offendit nihil.
His arma vos inferre quid temere iuvat?
<Latii> nil suspicantur absentes procul   1080
Iusso suo nec improbus quisquam regit,
Illata Solymis damna nec statim sciunt.
Hic fluctibus rediens Eois exerit
Phebus caput, mundo suas spargens faces.
Cursu citato praecipitat illic diem 1085
Fugacem, aquas abiens in adversas comam
Immergit. Arcem Fama licet altam incolat,
Et mille tectis adderet foramina
Atque leviter quicquid sit usquam murmuret,
Non ad Latinos rumor illico permeat. 1090
Hosti potenti inferre bellum, qui mali
Nil suspicatur ob querellam tam levem
Durum nimis. Sed huic malo statim dari
Potest remedium.  An improbis semper viris
Moderamen urbis Caesar indulgebit? An 1095
Omnes Floro pares futuros creditis?
Nec sustinere bella vos, nec ponere
Magna absque iactura potestis.Qui bona
Haurire libertatis avide nititur,
Curare primum debet haec ne amitteret. 1100
Subire servitutis ignotum prius  
Iugum molesta res nimis. Ne liber hoc
Victus subires, iustum inibis proelium.
At quisquis herile tulit imperium prius,
Si contumax notum excutit collo iugum 1105
Servus protervus ille, libertatis haud
Alumnus. Antea cuncta belli pericula
Subire oportuit, Latina cum cohors
Provinciam superba primum tangeret.
Nec viribus certare cum maioribus 1110
Vestris potestis, nec par illis gloria
Unquam hi volebant Italis se opponere  
Qui copias fudere Xerxis Persici.
Aridam licet terram superbus naviget
Calcansque pelagus ambulat sicco pede, 1115
Et cuius immensum haud capit classem mare,
Servire Romanis non molestum putat.
Egyptios domare forsan vel Arabas  
Potestis, orbis totus his non sufficit.
Ignota prius his victa cessit Albion 1120
Divesque Gallus, Bosphoranus bellicus
Et Graecus ingenio sagaci fascibus.
Obtemperant urbes Latinis Asiae.
Quid asperum Thracum genus memorem, Lydos
Cilicesque Dalmatas rebelles? Hispanos 1125
Taceo, Cyreneos, Nasamones, Numidas,  
Et quicquid Herculis columnis adiacet
Marique rubro aut Caspium tangit sinum.  
Quae gens Latinam non tremit potentiam?
Ergo propago sancta sanctorum patrum 1130
Et numinis caelestis electum genus,
Vos ego per immensi orbis aeternum patrem
Quem tota siderii tremit poli cohors
Quique furias compescit irati magis,
Cuius tremendum nomen omnes stupefacit 1135
Gentes capaci terra quas ambit sinu
Obtestor: armis Italos lacessere
Nolite tam iniustis, profanis gentibus
Sanctas nec urbes ultro calcandas date.
Miserum Italis caput quid armis obiicis? 1140
Utinam moveret capta prius urbs Isaci!
Haec mente vos benigna dicta pendite.
Si laeta vos firmare pacis foedera
Iuvabit, en nullum laborem denego.
Quod si feroces bella spiritus gerant 1145
Nunquam furoris iungar insanus comes. 
MAN. Genas rigat lacrimis Agrippa, tristia
Avertit ora. Turba contumax fremit.
Sese intuetur atque demittit caput.
Horum feroces fregit Agrippa impetus. 1150
Sororis et vultus simul fletu madet  
Nec esse principis siccus auditor potes.  
 SAB. Bello Quirites nos parum lacessimus.  
Flori rapinas ferre populus non potest,
Foedamque cladem civium. Imperium pati 1155
Non amplius viri potest tam perfidi.  
AGR. At facta vestra cum Latinis hoc geri
Bellum probant. Tributa inique Caesari
Negatis, Antoniaque vestro porticus
Incendio flagravit. Hanc proterviam 1160
Sopire prudenter potestis et datam
Romae fidem firmare, si mox porticum  
Construere Caesari et tributum solvere
Posthac velitis praesidi non perdito.
Hoc quicquid est haud illius erit pecunia. 1165
Hoc Caesari debetur, huius nulla pars
Floro exigitur. Antonia in arce milites  
Erant Latini, nullus hic miles Flori.
Non praeses imperium tenet, Caesar regit.
His ergo monitis vos parere convenit. 1170
Properam ad templum. <Novum>  extruamus porticum  
Virosque nominemus idoneos statim
Negata qui Romae tributa colligant. 

ACTUS III, SCAENA iii
ELEAZER solus

Quid nunc agis, Eleazer? Afflictam
Patriam vides, nostro superbos ludere 1175
Hostes cruore. Lex silet, populus stupet,
Luget senatus, tota civitas fremit
Et lacrimarum addunt fluentes rivulos.
An virginem e matris sinu rapi sines?
An diruta servire natos patria? 1180
Victas dari post terga civium manus?  
Si lora collo piget Hebreo demere,
An caedibus sines nefandis pollui
Templum Dei? Ferro cruento percuti
Sacros sacerdotes? Patere gentibus 1185
Aditus sacros, pudenda proles Abrahae?  
Te unum populus intuitur, unum te vocat
Belli sui ducem, patremque patriae.
Tu libera gentem tuam tyrannide
Et iusta populo bella foelix concita. 1190
Inire pacem cum Latinis quid sines?
Templum Dei veta profanis hostibus.
Sed huc fidelis Manahem gressus tulit.

MANAHEM, ELEAZER

Dum vim timet populi, metu in regnum fugit. 1195 
EL. Quae tanta regi causa discessus fuit? 
MAN. Ubi turbidas mulceret aures civium
Benigna regis concio, populo suum
Undique latus cingente sanctuarium
Agrippa conscendit. Beronice soror 1200
Sequitur comes regis, parere iussibus
Omnes laborant. surgit illico porticus
Extructa denuo Antonia. Passim viri  
Sparguntur idonei ut tributa colligant
Vicos per omnes. Quadriginta congerunt 1205
Statim talenta (id namque tum reliquum fuit).
Tum visus est populus ferox mitescere.  
<En> hic tum Agrippa factus est audacior.
Tentare quid non audet? Imperium Flori
Hortatur ut cives ferant, donec Floro 1210
Praeses novus succederet. Populus statim
Orationis huius impatiens fremit
Audentque probris regem amaris insequi.
Probris ne tantum. Magna pars saxis petit.
Talem tumultum civium graviter tulit 1215
Agrippa, nec sedare sperat impetum
Se posse tantum. Illatam queritur sibi  
Iniuriam probrisque magnis affici
Regem, deinde sceleris huius principes
In carcerem detrudit. Ad Florum illico 1220
Cives potentes mittit, ex illis viros
Ut nominet aliquos, tributa Caesari
Qui colligant. Mox trepidus in regnum fugit.  
EL.  O Manehem, fidelis in bello comes,
Zelo penates fervido tuos colis. 1225
Aegre vides saevam Flori tyrannidem
Tantamque damnas civium proterviam
Servile qui collo excutere vetant iugum.
Mox dexteras armare nostras patria  
Iubet, huiusque sceleris authores vocat. 1230
Urbem nisi hostili flagrantem incendio
Spectare iuvat, et pulsa ferro moenia
Toto iacere campo, ad arma concita
Populum ferocem. Signa ferro deiice
Romana. Dum pati nequit tantum nefas 1235
Mundi caput superbum, et ulcisci cupit,
A pace mox Latini abhorrebunt. Sacros
Porro sacerdotes movebo, Caesaris
Ut hostias templo vetarent, barbaris
Patere donis nec sacras aras sinant 1240
Infesta signa postquam Caesar inferat.
Cives simul cogentur arma sumere.  
MEN. Iungetur ante triste caelo Tartarum
Iactabit atque nocte sydereum caput
Titan prius diem sorori deferens, 1245
Vices prius mutabit inconstans suas
Natura, quam datam tibi fallam fidem.

ELEAZER, GAMALA

<EL.> O Gamala, sacrorum qui minister indies
Gratus Deo hostias sacerdos immolas,
Dum nos sacratum simus et castum genus 1250
Numenque divinum colamus integre
Nec ulla ritus gens habet tam caelitos,  
Cur gentium coinquinatis hostiis
Imbuere summam sustines aram Dei?
Odit profanos ille cultus gentium. 1255
Defende sacra legis in misterio.
Arare iunctis bove vetat lex et asino  
Vestisque cuius fila diversum genus
Refert prohibetur. Agnus offerri nequit
Cui lana maculis sordet, et sanctum panem 1260
Carere fermenti sapore convenit
Omnisque mixtionis impatiens Deus
Commixta vina quaeritur. Haud parum dolet
Iudaea quod sit facta victus discolor.
Eadem prophetis cura devotis stetit. 1265
Ut nec profana nomina imponi sibi  
[.  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .]
Daniel libenter tulit. At nos scilicet  
Aris profanas immolamus hostias
Gentiumque asellos legis ad misteria.
Nos sanctum amovimus legis aeternae iugum. 1270
Hoc est profanis sacra pollutis pia
Miscere, nempe lina lanea iungere
Et acre fermentum pani conspargere.
Non ille quondam Nehemiae sensus fuit
Sui solus obstitit Tobiae ne domo 1275
Dei quietam poneret sedem sibi.
At nos profanis victimis sedem damus
Aramque templi. nempe nunc Agar genus
Et Sarah iunctim sumet heredum locum  
Quosque unus olim venter haud cepit simul, 1280
Tumultuantes Iacob atque Esau (pudet,
Pudet fateri) cepit hos templi ambitus.
Quare inquinatum libera templum ab mala  
Commixtione. quaeque sunt dei deo
Tantum reserva. sicque maiestas loco 1285
Iterum redibit qualis antiquis fuit.  
GAM. Eleazer Anani orte summo antistite,
Non me latet deum colendum esse integre
Divina sicut scita Moysis imperant.
At non abhorret a sacrae legis stilo 1290
Devota dona gentium vel hostias
Pie dicatas capere. Namque illis sacrae
Ornantur aedes, inque templi gloriam
Deique redit summi, si profana natio  
Deum deique templa devote colat. 1295
Huc adde morem pristinum, tot patribus
Nostris probatum, totque divinis viris
Quorum instar arctae legis exemplum valet.
Quod si amovendae gentium sint hostiae
Romanaque pariter arceamus munera 1300
Ipsumque pro quo supplicamus Caesarem,
Quot inde nobis ingruent incommoda,
Probrum quibus tantum Nero affliget malis?  
EL. Quicquid timore, quicquid ignorantia
Patres inique fecerunt, parum decet 1305
Nos aestimare. Culpa in authores redit.
Nos innocentes simus et mores malos
Parum sinamus. Nec patres hic respice.
Quo melior author est mali peius malum est. 
Quod si timore declineris libere 1310
Quod sentis expedire propter Caesarem,
Nec provocanda regis est potentia,
Dabis at breves securus altari moras
Paulum carere vicitimis aras sine.
Sic nulla questus causa Romanis erit. 1315
GAM. Tuis parere iussibus nihil moror.
Quid nunc agis? Pontifice natus maximo
Eleazer est, honore summo filius,
Electus atque dux in urbe militum.
Hunc singuli intuentur, hunc ducem vocant. 1320
Simul huius imperium sequi Gamalam decet.

IEHOCHANAN BAR SAKKAI, GAMALA

<IEH.> seditio cives dira praecipites rapit,
Novos tumultos concitat populus levis.
Bello lacessit ultro terrarum caput.
Iudaea gens ardet furore bellico 1325
Quae victa toties subdidit collum iugo.
Huius mali a vobis petendum remedium est
Qui victimas offerre debitis Deo.
Spectantur in templo ampla dona gentium.
Externa nunquam respuebant munera 1330
Veteres patres, increvit hinc templi decus  
Quale hodie donis refulget maximis.
Quid de his futurum gentium donis erit
Quae contulerunt largiter gentes prius
Externa si templo sacerdos munera 1335
Posthac negaret? Novum <nobis> quid invehunt  
Morem novae pietatis, ignotum prius
Maioribus? Vetare templum gentibus,
Cultus novare patrios, taetrum nefas.
Iudaea sola si litaret hostias 1340
Violantur instituta sanctorum patrum,
Traditio pristina, cultus antiquus Dei.
Offerre sacra nulla religio vetat.
Num quae videntur sacra quondam patribus,
Nobis profana iudicantur posteris? 1345
Solos Quirites sin movebitis sacris
Quod gentibus passim licebat caeteris
Et Caesar habeatur profanus, denique
Si Nero dona sentiet sperni sua,
Mox concitum furore pectus nobile 1350
Superba tandem moenia aequabit solo.
Urbis sacrae templum atque maximi Dei.
Atra favilla septus horrebit dies,
Quod triste nunquam Phoebus aspiciat scelus.
Tanquam profanas victimas pelli suas 1355
Privatus haud patietur. an Caesar feret?
Vestrae preces nunc ergo rectorem poli
Pro regibus pulsare nunquam desinant.
Nolite missas hostias a Caesare
Respuere quas pro gente deponit sua, 1360
Propria salute necnon pro imperio suo.
En nuper Hebraeis dolis in Messada
Cecidere plurimi Latini nominis.
P impium nefas et horrendum scelus!  
GAM. Miscere cultus religio nunquam sinit 1365
Syncera. Nobis id nefandum, quos potens
Mundi arbiter populum sibi addictum fovet,
Atque propriis nos consecravit sibi sacris,  
Istoque tantum se coli loco iubet.
Non gentium labe inquinatae victimae 1370
Deo vel ampla dona Caesaris placent.  
IEH. Discessit. Ah, quo fata nos miseros trahunt?
Vocamus ultro gentis Hesperiae minas.

MANASCHE, IEHOCHANAN BAR SAKKAI

<MAN.> Malum prius sibi parit maius malum.  
IEH. Quem tu mali partum novi maestus refers? 1375 
MAN. Eleazer audax iuvenis huius temporis
Dux atque militum furore percitus
Suis sacerdotes fatigat vocibus
Ut respuant oblata dona gentium.
Orare supplices vetat pro regibus 1380
Templi Levitas, victimasque Caesaris
Pellere sacris posthac ab aris imperat.
Mox ingruente principes pulsi malo
Ritus monent priscos sacerdotes sequi,
Nec Caesaris magnifica spernere munera. 1385
Turba furioso concitata turbine
Consilia spernit freta multitudini,
Et rebus improbi novis cives student
Nutum parati Eleazari iniustum sequi.
Tot concitari fluctibus rempublicam 1390
Cum cernerent sancti patres et obrui
Tantis procellis, concionem convocant
Ad ianuam templi alteram (aeneam vocant).
Graviter queruntur de tumultu civium
Qui patriae diras movent belli faces. 1395
Ratione causas arguunt niti <haud> levi.
Aiunt patres antiquioris seculi
Ornasse donis gentium templum Dei
Atque peregrinas immolasse victimas.
Urbi novum sed sibi taetrum, haud maioribus 1400
Notum prius morem, quid obtrudat suis?  
Hortantur ut gentis Latinae victimas
Posthac reciperent nec profanum iudicent
Temere Neronem, vitulus aras imbuat
Allatus e stabulis Latinis, antequam 1405
Ad Latii regna rumor opprobrii volet
Nefasque tantum pulset aures Caesaris.
Producti in aspectum periti rituum
Antistites tot usque munera gentium
Veteres patres olim recepisse asserunt. 1410
Nihil movebant monita Zelotas pia.
Quid dico Zelotas? Nec uspiam foras
Sacri ministri copiam faciunt sui.  
IEH. Quod tam novum cepere consilium patres?   
MAN. Postquam tumultum cernerent turgescere 1415
Nec posse turbam viribus frangi suis
Seseque sensuros Latinos impetus
Potissimum scirent, coire clam placet.
Removere causam Martis imprimis student.
Lectissimos tum nuncios ad praesidem 1420
Dabant. Schimeon bar Anani princeps fuit.
Antipas Agrippae Saulus et Costabarus
Propinquitate proximus legati eunt  
Ab optimatibus. A Floro Schimeon petit
Ut militum lecta manu cum exercitu 1425
Ascenderet, tumultuantes reprimeret,
Ne pertinax mora malum ingravesceret.
At optimates interim et qui patriae
Pacem colebant arma clanculam parant.
A rege pariter et Floro implorant opem 1430
Ut arma coniungant sua horum copiis.
Schimeon bar Anani huc sibi pandit viam.

SCHIMEON BAR ANANI, IEHOCHANAN BAR SAKKAI

<SCH.>Florum nihil movet urbis infoelix status.
IEH. Responsa praeses qualia inimicus dedit?  
SCH. Ab urbe missus ad Florum tristem statum 1435
Davidis urbis narro. Bello civile  
Ardere urbem, taetram rebellis agminis  
Ferociam, gentis sacrae questus graves.
Suam precabar rebus asperis opem.
Haud ora solvit ille nec (mutus quasi) 1440
Respondit ulla, urbis ruentis nec movet
Dolor. Malo gaudere tanto visus est
Et simplices urbis preces contemnere,
Quasi haud molestum esset novas belli faces
Flagrare civiumque motum crescere.   1445 
IEH. Mentem ferocem avarus accendit furor.
Summus sacerdos aperit e templo viam.
Meos iubebo tela comites sumere,
Tuos pariter armis clientes clam indue

ANANI solus

Cum sacra summo thura numini darem 1450
Gorrendus armorum strepitus aures ferit.
Tollit aquilas facto rebellis agmine
Populus soloque fixa signa diruit.
Clamata mixta voce libertas statim
Et nescium <mali> praesidem ad mortem vocant. 1455
Nil foederis poena violati commovet.
O chare fili Eleazer heu heu nate mi
Dilecte, quis te insanus exagitat furor?
Quae te libido caeca praecipitem rotat?
Foedam ruinam siste mentis naufragae. 1460
Nunc quale tu bellum geras? Victor licet
Aut victus esses patriae exitium feres.
Latiam pati superbiam nequis? Pati
Potius decebat, ipse quam facias malum.
Incerta belli palma sed certum scelus. 1465
Luctando quid malum gravas, cedendo quod
Vinces facile? Acrem cur medelam vulneri
Misces, manus afferre cui faciles decet?
Igne Solymas spectare fumantes iuvat?
Muros cruore vel rubentes civium? 1470
Quid nos Romam timemus? Ulcisci satis
Hostis domesticus potest.Nec sufficit
Flagrare flammis hostium templi Dei?
Philippus huc a rege sibi sternit viam.

PHILIPPUS, ANANI

<PHIL.> Agrippa rex quamquam rebelli parcere 1475
Cupit cohorti, civibus tamen magis
Favebat, illa turma quos bello petit.  
Latiisque conservare Iudaeos cupit,  
Templumque Iudaeis suamque patriam.
Nec sibi tumultum iudicat conducere. 1480
Misit equites ter mille princeps nobilis
Trachomitas, Auromitas, Bataneas
Ut arma contra factiosos iungerent.  
AN. Magnas Agrippae gratias cives agunt
Talique dignas principe urbem afflictam malo 1485
Quod <iam> suis iuvare praesidiis parat  
Et rebus adferre asperis clemens opem.  
PHIL. Effare quis sit urbis afflictae status.  
AN. Urbs pessimis torquetur undique litibus.  
PHIL. Quem urbis Zelotes locum armis occupat? 1490 
AN. Partem rebelles urbis intimam tenent.
Cives student arcere templo caeteros.
PHIL. Mullum suae statuere nequitiae modum?  
AN. Magis venenum crescit.  
PHIL. Anxiam tenet
Mentem urbis afflictae dolor.  
AN. Tanto magis1495   
Agitata mente consilia iungere decet.  
PHIL. At cuius incepti authores?  
AN. Nostri duces
Partem superiorem urbis armis occupant.  
PHIL. Belli gerendi te comes ducem sequar. 
AN. At est rebelli septus agmine filius. 1500 
PHIL. Cur non pater mones?
AN. Monentem odit furor.

ELEAZER solus, with many Cittizens stirring unarmed.


Magnanime miles, sancta progenies patrum,
Siccine scelera post tanta, post tot civium
Rormenta, post fas omne ruptum desides
Inulte? Proh virtus avorum laudibus 1505
Celebranda tantis, qui sacra inter limina
Valida manu Antiochum furentem comprimunt!
Hunc furem tollere vestra formidat manus?
Foelix erat Iudaea, quae collo iugum
Captiva quondam regis Asyrii tulit. 1510
Infausta gens, quod iussit exilium, tulit
Tantum. Sed heu in nostra saevit tergora
Florus furore concitus novo. nihil
Non audet immanis dolor. Quicquid iubet.
Templum sacrum manu nefanda polluit. 1515
An praeda nos semper paramur Italis?
Armenta qualia per Hircanos <agros> solent
Trepidantia tigridi? Aut aves rapacibus
Aquilis minores? Quae famam tantam queunt
Aulae rapacis gentis infinitae opes 1520
Saturare? Totas < etsi> arenas transferat
Pactolus ipse dives aut auro Tagus,
Omnesque gemmas spondeat litus rubrum, 
Nunquam sitim expleas avari praesidis.
Quem non vorago civium tanta spoliat 1525
Barathrumque praeses? Parva sed quero. Genus
Mortis satis crudele nullum sibi fuit,
Nec ulla cives poena vexabat satis.
At ense quisque Dardanos stricto petat.
Est primus urbis hic honos. En turba vos 1530
Frequens sequetur. Illa pulchra dies erit
Atro solum cruore quae tinctum videt
Gentis sacrae dum turpe disrumpat iugum
Romae superbae, urbemque restituet sibi.
Est maximus sacrarii in defensi honos   1535
Zelumque magni possidere numinis.
Nunc occupare nos sacrum templum decet.
Quam sevit ille vineam propria manu      
Iussitque spargere aequa cedris bracchia,
Laetosque tangere palmites salsum mare, 1540
Hanc vos apro vetare saevo convenit
Nec hospiti praedam vago permittere
Illam suis calcare qui pedibus studet.
Vestrum Deus firmabit animum robore
Interque caedes mille vos cadaverum 1545
Custodiet, viresque firmas faciet.

ARSIMON, ELEAZER

<ARS.>  Summus sacerdos superiorum urbis locum
Armis tenet, sibique iuncti principes
Et socia belli regia accessit cohors,
Et quae supersunt Italorum reliquiae. 1550 
EL.  Me bella poscunt. Tu, Arsimon, resiste, si
Quis interim rebellis ad templum ruat.

Let their bee sounding of Trumpets and other noyse of warr after Eleazer bee of the stage.

ARSIMON

Caelestis aulae rector, urbis spiritus
Comprime rebelles, ne profanis hostibus
Templum aperiant ritusque turbarent sacros. 1555
Virtute Zelotas superna robora.
Sin nostra tristes culpa poenas mereat
Nec expiari victimis scelus queat
Quin semper addictam tibi gentem premas.
Non tibi superba Roma poenas exigat 1560
Rectorque gentilis nec in castris tuis
Ensis profani sit potestas. Ipse nos
Iaculis tremendis potius ultor obruas,
Ne sacris ritus tuos nefandis polluat  
Hostis ferox qui stipitem irritum colit.   1565

MANAHEM, ARSIMON

<MAN.> Postquam repente victa bello Messada
Suas mihi submisit infoelix manus
Armarium diripio Agrippae, milites
Armis ut omnes induam, quotquot mihi
Belli fidelem collocant operam, latus 1570
Ut sepiant regi velut satellites.
Zelotes Arsimon fidelis, quid agitur?  
ARS. Urbem sacerdos summus armis occupat
Qua parte superior Sion urbem premit
Reliquam, et domos late superbas prospicit. 1575
Zelotes hanc Eleazer armis obsedet.
Se mutuo missis procul saxis petunt.
Volant sagittae hinc inde pennatae leves.
Stridens per auras funda miscet vulnera.
MAN. Eleazero quid cesso vires iungere? 1580 
ARS. Afferre lignorum struem templo parant
Cives, ut annua esset esca victimis.
Aditum sibi patere templo non sinam.

ARSIMON, MANNEH

<ARS.>  Discede. Ligna impure civis quo vehis?
Profana spernit numen huius munera 1585
Quisquis sacras reseraret aedes gentibus.
MAN. Ξυλοφορἰας celebrare festum num vetas?  
ARS. A sorde vindicare templum barbara
Neglecta vobis cura Zelotas tenet.
Auferte ligna. Intrare templum non licet. 1590 
MAN. Templum negatur. Factiosi possident
Festumque lignorum colere cives vetant.
Quodnam malum <nunc> triste parturit nefas? 
ARS. Cur milites clamore caelum verberant?
Sed huc gradum praecipitat Agrippae cliens. 1595

CLIENS AGRIPPAE, ARSIMON

<CL.> Quicunque vulnus patriae miles timet
Succurrat aulae regis Agrippae lares.
Flammis rebellis obruit sequacibus
Civis. Faces per regiam avide saeviunt
Totam. Sororis regis aedes nobiles 1600
Crepitante flagrant igne. Beronices domus
Undante fumo nubis instar horruit.
Caelata vasa, tincta vestis murice,
Opes superbae cinere permixto iacent.
Incendio et flagravit Anani domus. 1605
Aestu his furor contentus? Haud cedit metu
Dolor remissus sed magis vires capit. 
ARS. Cur subito mentes tantus exagitat furor?| 
CL. Quid multa? Quid non victor iratus facit?
Furore militum atque multitudine 1610
Regia cohors oppressa superam deserit
Urbem trepida. Furibundus huc mox irruit  
Zelotes, ferro quaeque vastat obvia.
Publicarum cura chartarum quibus fuit
Fugiunt simul scripta rapientes publica. 1615
Documenta quaeque creditorum perdere
Illi studebant, crediti ne ratio
Exstaret ulla debiti seu memoria.
Ut iungerent suas rebelles copias
Potentiam faciunt egenis liberam 1620
Ut creditores in potentes saeviant.
Hinc scripta deripiunt furentes publica.
Mox aedibus Zelotes flammas iniicit
Vacuis, furentes atque in hostes irruit.
Primum sagittae hinc inde stridentes volant, 1625
Missisque saxis mutuo se vulnerant.
Licet arte belli regii hostes vincerent
Illi magis numero premebant regios.
Zelotis impetum diu nostri ferunt.
Tandem labescunt, terga vertunt hostibus. 1630
ARS. Ubi principes? Summus sacerdos quo fugit?     
CL. Ubicunque sors locum fugae tutum dedit.

IEHUDA, ARSIMON

<IEH.> Eleazeri comes fidelis Arsimon,
Ecquid vides Manahem ducis superbiam?
Eleazer hostium licet tyrannidem 1635
Repressit et servile cervici iugum
Excussit, huius ipse belli gloriam
Sibi aucupatur atque famam vindicat
Alieni honoris. Ille sed qualis fuit?
Qui sordidis prognatus est parentibus 1640
Nec gloriari patitur abiectum genus.
Si cui liceret imperare caeteris  
Posthac in urbe, talis imperium occupet
Qui dignitate Manehem devincat procul.
Vi nuper armis occupavit Messadam 1645
Et regis Agrippae diripuit armarium,
Et in officinis quicquid armorum fuit
Ut more regali latus cingant suum
Satellites. Sublimis incedit nimis  
Fastu tumens, vultu intuetur horrido. 1650
Eleazer hostes victor armis expulit
Ut imperium Manehem tyrannus occupet?
Romae superba iussa populus non tulit
Ut ille sceptrum dextera iacet sua.
ARS. O nobilis Iehuda, mihi charum caput, 1655
Tantam pati superbiam abiecti ducis
Animus nequit. Postquam Ananias iussu suo
Ferro peremptus est et Ezeckias frater,
Belli secundus et daretur exitus,
Immanis altius rapit superbia. 1660
Cervice dura turgidum crudelitas
Exasperat. Quicquid libet, licet. Gravi
Nos invenire remedium malo decet.  
IEH. <At> en Manahem sibi viam ad templum parat.  
Hunc dum nihil formidat attentus sacris 1665
Inimica ferro viscera illico fodiam.  
ARS. Foedare templum sanguine immensum scelus.
IEH. Gratum Deo libamen invisum caput. 
ARS. Furens tumultu populus ardebit novo.
IEH. Magno tyrannum insequitur infensus odio. 1670 
ARS. Ad arma vulgus concitabit principes.  
IEH. Tolli ducem tumultus exoptant magis.  
ARS. Coeptis ineam tuis. Lubens operam dabo.

MANAHEM

Non ego superbos iacto natales potens,
Titulis ab altis nec procul duco genus. 1675
Me nobilem generosa virtus efficit,
Gestisque clara parta rebus gloria.
Avita virtus quid nimis tumidum facit?
Quasi puer est qui semper appellat patrem,
Plumisque se quasi corpus alienis teget.
Ornare degenerem pater gnatum nequit. 1680
Me subditum praeclara virtus altius
Evexit, et summo locavit culmine.
Tum maximis fortuna cumulavit bonis,
Nec arma desunt mihi. <Civem> non amplius
Nunc esse privatum decet, regnum placet 1685
Tantum. Latus longo satelles ordine
Claudit, populus et ora spectabit stupens.
Nunc templum adibo ut thura numini darem
Arasque grato spargerem sacras mero.

As soone as he is of the stage and his followers, let there be some stirring in the Temple and resisting one the other.

ALKIM

Heu mihi, iacet scelere peremptus Manahem. 1690 
Eleazeri comites duo authores necis.
Ubi Manehem inferri manus populus videt
Furibundus illum pariter et saxis terit.
Civilis hunc tumultus authorem vocat.
Satellites primum resistunt. ubi vident 1695
Maiore se numero opprimi, rapiunt fugam.
Trepidans in Ophlas interim Manahem latet.
Diris ibi illum populus infestat malis.
Necatur Absalon et aliqui principes
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .] o scelus! 1700

Then let diverse runn out of the Temple with bloudy heads and wounds, especially the souldiers which followed Manehem.

ELEAZER

Franguntur hostium rebelles spiritus,
Nec fortium densae phalanges militum
Prosunt satis, vel tela nervo spargere
Scythico, volare saxa vel crepitantia.
Vicos replent perempta cumulis corpora. 1705
Fusi rapaces carne pascunt vultures
Et scelere dignas Itali poenas luunt.
O patre nate Nicodemo Gorion
Bar Ionathe Iehuda tuque Anania, victi
Quirites arma pacto tradere 1710
Optant et ultra quicquid hostis possidet
Vitamque solam supplices orant sibi.
Vos talia Latino referte militi.
Iuro per ipsum sceleris authorem Deum
Solvam futuram singulis vitam, modo 1715
Si regiam arcem armis relictis deserant.
At vestra ubi nudi in manu captivi erunt
Mox hauriat crudele ferrum viscera
Et membra rabidi dentibus lacerant canes.
Vitam quod orat Metilius dari sibi 1720
Erroribus qui mancipatus impiis
Deos colebat ludicros, nunc ritibus
Spondet sacri servire foederis et cupit 
In civium numerum urbis ascribi sacrae,
Fruatur is vita ab Eleazero data. 1725

Perge ad Actum IV Primae Actionis

.