Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.

ACTUS II, SCENA i
FLORUS PRAESES, JEHOCHANAN BAR SAKKAI

FLORUS sedens in tribunali

Hebrea gens cervice dura nobilis
Nostrum superbo calcat imperium pede.
Motus rebelles quaerit excusso iugo 34o
Hebri propago nec pati frenum potest.
Romae licet serviret Isaci nepos
Se posse vinci virtus haud credit tamen,
Regnumque denuo spondet amissum sibi.
Atque nimiis tumet bonis mens ebria.  345
Nunc ergo adestis, o patres, iusso meo
Ut publice iustam querelam persequar.
Populus tumultum quaerit insanus novum.
Voces superbas ira fraenis libera
In praesidem despuere nunquam desinit, 350
Opprobriis palam lacessit asperis.
Qualis furit rebellis hero equus ferox,
Ιmperia si remissa paululum senserit
Ιn ordinem domitus luxatus vix redit
Domini cruentis nec paret calcaribus. 355
Talis nova populus tumet licentia,
Et calcibus dominum superbis adoritur.
Sinu silenti clausa probra dum premo
Civibus acerbum mox fui ludibrium.
Florum ioco miseratur ille pauperem. 360
Talius suos stipem Floro ludens rogat,
Animisque multi saeviunt inanibus.
Nunc ergo sceleris huius authores nisi
Captos statim dedatis ad poenas mihi
Horum gravem culpam caput vestrum luet. 365
IEH. Excelse praeses, inclytum Flori caput,
Quod pectus agitat triste civium furor
Cor maximo angitur dolore saucium.
Iuvenilis haud carere mens vitio solet
Animi nec impetum illa satis aetas regit. 370
Quid pectus urit nobile effraenis furor
Aetatis insulsae? Ruat caecus dolor.
Ad tempus irarum aestus ardeat. Statim
Denuo labascit. Impetus sui pudet.
Repetit monentem sponte, nec diu placet 375
Ira. Ipse sese ulciscitur dolor. Lubens  
Captiva ducitur voluntas. Noxios  
Sin poscis ad poenas acerbus arbiter
A caeteris separare quis sontes potest?
Factum sinu occultare noxii student. 380
Metu negabit quisque commissum nefas.
Mirum nihil tanto in tumultu civium
Si lapsa temere parva pars quid perpetret.
Magis statum sedare turbidum potes
Et melius imperio Latino consules 385
Tot inter insontes, viris si parcere
Paucis ferendo sponte, quam multos metu
Concutere tractando male, aequum sentias.  
FLOR. multa pueris mitis monere senex potest,
Aetas quibus adhuc prima facile flectitur. 390
Nullis furor minis adultus frangitur.
Animos feroces strictus ensis continet.
Tantum reprimere hostem una victoris salus.
Quis proditor sit ante non intellegis
Quam noveris te proditum. Quasi publicus 395
Bactatur hostis ubi prehenditur. Parum
Damnatur in gravi scelere crudelitas.
Quod praesidem lacerare probris impie
Et fronte noxam tegere post ficta haud pudet,
Tantum nefas iusta expiabit ultio. 400
Stringantur enses, mucro totam saeviat
Siber per urbem, quisquis occurrit caedat.
Stagnans cruore inundet Hebreo forum. 

SALAMUTH MULIER, FLORUS

<SAL.>  Excelse praeses, Gessiae stirpis decus,
Cur milites captam tenent? Quid foemina 405
Vesana peccavi? Cur innocens trahor? 
FLOR. Pulchra Salamuth, amanda caeli civibus,
Sil torqueat cor frigidus tremulum metus,
Mentem nec anxiam tumultus verberet.
Amare cogit foeminae rarum decus 410
Dum nitida pinxit ora purpureus color
Oculique velut ignes poli duplices micant.
Nunc ergo amare liceat et tot vulnera
Formae tuae quae spargis indies. nega
Perire frustra. Iunge Romano thoros. 415 
SAL. Tantum colore pingitur falsum decus
Formaeque laudem naufragus quaerit pudor.
Coniux ero tantum decora coniugi
Lecti fidem nec turpis uxor polluam.  
FLOR. An nostra tibi sordescit ampla dignitas? 420
SAL. Sordidus amor cur pectus urit nobile?  
FLOR. Amoris igne summus arsit Iupiter
Blandasque tantum didicit maiestas faces,
Caelum nec olim Iovis amori sufficit.  
SAL. Vitio colorem turpis effingit Venus 425
Scelerisque participes sui finxit deos.
Caelumque conscium impudens amor facit,
Nec triste metuit numinis ludibrium.  
FLOR. Hebrea nostros spernis impudens thoros.  
SAL. Mortem minatur adulterae lex saxeam. 430  
FLOR. Mortem maritus ferream prius luet.  
SAL. Iudex virum crudelis insontem necas?  
FLOR. Dum saxa viduo non minatur lex thoro.  
SAL. Placere mors iniusta coniugis potest?  
FLOR. Amplexibus dum libere tuis fruar. 435
SAL. Tangam viri cruore profusas genas?  
FLOR. Cur sponte damnas dulcis formae praemium?  
SAL Virtute squalet perfidum amissa decus.
FLOR. Solum bonis Venerem iubet mundi pater?  
SAL. Consortem amant Veneris fidelem bestiae. 440
FLOR. Quod bestiae sunt.
SAL. Quae thori servunt fidem.
FLOR. Bonum suum dum nesciunt.
SAL. Potius malum.
FLOR. Num belluas iubes sequi?
SAL.Ut pudeat magis.  
FLOR. Nostros adeo demens amores negligis?  
SAL. Pati pudorem posse sperabas labem? 445  
FLOR. Ut salva sis amica Floro foemina.
SAL. At salva erit pudore salvo foemina.  
Pudore non salvo quid illi salvum erit?
FLOR. Pugnare verbis non iuvat. pati nequit
Amor epulsam pertinax. nostra domo 450
Pellex manebis. Amoris insanus vapor
Venas latentes occupat. Modum sibi
Nec dulce cognoscit malum. Iovis soror
Turbata caelo pellici locum dedit
Et foeminis caeli patebat atrium. 455  

FLORUS

Quos ducitis viros rebelles, illico
Verberibus horum onerate duris tergora.
Ubi turgeat sulcis flagrorum grandibus
Corpus satis vitae capistrum finiat.
Is frustra sacram legis implorat fidem 460
Quisquis dolo legem rebellis impetit.
Civesne Romani hi, aut equestris ordinis 
Sunt, nil moror. Caput securi demite.
Gressus sed adfert obvios Beronice
Veneranda foemina, regis Agrippae soror. 465
Fletu genas fuso rigat. Nuda pedibus
Incedit, et rasis capillis, ut Deo
eiunii promissa vota solveret.

BERONICE, FLORUS

  <BER.>  Magnanime praeses, inclytum Flori caput,  
Pias querelas gentis afflictae diu 470
Accipe benignus. Deme casus tam graves.
Quousque ferre pectus iratum lubet?  
Honos satis Romae fuit, quod serviat
Urbs sancta princeps gentium, et collum premat
Servile Iudaeis diu ignotum iugum. 475
En civium cruore sudant moenia.
Ferro peremptum filius patrem gemit,
Natum pater. Deflere vix datur suos.
Et matris ulnis virgines maestas rapit
Libido, inani voce pulsantes deum, 480
Bedia nec in domo quisquam tutus fuit.
En vagiens necatur in cunis puer.
Peiora num furor potest? Nefas adhuc
Maius patratur. Templum nequitiae locum
Tantae dederunt ipsum. Civibus piis 485
Ipsas ad aras frangitur laqueo gula.
Sceleris sui deum palam testem facit.
Templi sacri variis columnae nobiles
Maculis cruore civium foedo fluunt.
Nullum nefas furor timet. Abrahae domus 490
Miserere iactatae diu. tandem minas
Deponat ultro lassus ensis, iam prius
Funeri satis dabatur. Sescenti foro
Cives perempti et ter decem ferro iacent.
Sanguine forum venale crudo spargitur. 495
Caesi a mamillis matris infantes cadunt.
Parentis in sinu necantur virgines.
Foelix Romanus imperet. Hebreis modo
Liceat parere. Dum cupit mens vincere,
Stringantur enses, rauca bellum tuba canat. 500
Ubi victor evadas, placida pax expedit.
Tantum in cruore, Auod est necesse, sufficit.  
FLOR. Regis soror potens Beronice, vetat
Fortuna facere saepe quod pie cupis.
Nec vera laus viro potenti contigit. 505
Suadere iusta facile privatis licet
Quos nullus unquam exagitat anxios pavor.
Iniusta didicit victor invitus. malus
Minister est legum pudor. Quod iustum erit
Non semper est utile tamen. Populum male 510
Gubernat esse qui nimis sanctus cupit.
Inertis est, nescire quod liceat sibi.  
Non parva laus hostem superbum frangere.
Bellum novum despectus ensis provocat.
Cruore mors delectat arma nec modum 515
Irata servant nec statim gladii minae
Cadunt. Hebraeus milites furor simul
Accendit iratos. Tributum pendere
Negant, feroces iactant abiecti minas.
Cur non pio spargantur arae sanguine? 520
Iovi cruorem perfidi civis decet  
Libare, nulla tingit aras hostia
Tam iusta quam rebellis invisum caput.
Nec facile pulsum grande succumbit malum.
Vires resumit ignis extinctus male 525
Et parvum in ortus semen exsurgit novos.
Stragemque milites novam fessi timent.
Iniustus est rerum arbiter caecus dolor,
Planctusque mittere quamvis iniustos iuvat.
Nec caeca didicit ira iustitiae modum. 530
Quid in cruore sufficit, metus docet. 
BER. Quanto cruore bella delectant, scio.
Non causa belli quaeritur sed exitus.
Sanare liceat dura belli vulnera.
Romanus imperet, parere nos decet. 535
Optata bello regnet extincto quies.
Tutum hoc Hebraeis est, Latinis tutius.
Quos virtus incutit metus? Vel quod iugum
Miser minatur? Victor audet omnia.
Timet ille (vel timere si victor potest)? 540
Solum timoris remedium clementia est.
Favor suorum principes servat magis.
Est ara miseris refugium, non civium
Horror virili nec cruore tangitur.
Si quod protervus civis admisit nefas 545
Iudicia cur non caeca sortiris reis?
Cives suos urbs sancta commendat tibi.
Si nescit irarum modum caecus furor
Cur ira poenas statuit in cives novas
Saevitque furor in nostra praeceps tergora? 550 
FLOR. Nemo bene certis regere legibus potest.  
BER. Quae lex suas furori habenas tradidit?  
FLOR. Quicquid lubet tristis necessitas iubet.  
BER. Gaudet Nemaeus supplici leo parcere.  
FLOR Nunquam leo timebat imbellem feram. 555
BER. Victrix Hebraeos Roma devictos timet?  
FLOR. Hostes semel vicisse Romanos decet.    
BER. Melius parebit dubius imperio metus?  
FLOR. Frangi potest gens dura, flecti non potest.  
BER. Fregit animus gentem benignus barbaram. 560
FLOR. Suis iners dum nescit uti viribus. 
BER. Tutos magis favor suorum reddidit.  
FLOR. Solum ducem fides tuetur militum.  
BER. Casus nihil tam lugubris populi movet?  
FLOR. Proditor iniquus rebus in parvis fidem 565
Venatur, ut mercede magna falleret.
Falso colore nec caret blandum nefas.
Haec foeminam fugiunt levem. Hanc colum decet
Tractare filumque rosea ducere manu.
Crudele ferrum nescit ulli parcere 570
Cui fessa vox ducis sui vix imperat.
Tu militum si tela caede rubentia
Vitare cures atque clypeos civium
Fusos cruore, redde mox viam tibi.  
BER. Quid annuit satelliti? Num vim parat? 575
Suadet fugam fidus comes. Nihil moror.

ACTUS II, SCENA ii
ARSIMON, CIVIS

CIV. Quo me trahis tuo madentem vulnere? 
ARS. Ut mox ab alta pendeas templi trabe.
CIV. Quodnam miser crudele patravi scelus?  
ARS. Ferrum quod imo non vorasti pectore. 580 
CIV. Nil supplici concedis immitis preci?
ARS. Mox spiritum primus inimicum ut expuas.

ACTUS II, SCENA iii
CHANNA MULIER, JEHUDA 

<CHAN.> Per numen obtestor sacrum, per liberos
Charos tibi castamque coniugis fidem
Ne matris unicam e sinu eripe filiam. 585
JEH. Gnatam tuam victorem amare sufficit  
Genitori honorque non levis victo fuit.
CHAN. Miscere sanguinem vetat lex patria
Lectosque prohibet Moyses alienos sequi.  
JEH. Nihil movent victoris iratae minae?590
Venas latentes pertinax Veneris furor
Pererrat. Haud legem faces tantae sciunt.

ACTUS II, SCENA iv
FLORUS, CLIENS AGRIPPAE

The souldiers carry over the stage Jewes tyed in ropes to their deathes.

FLOR. Stragem pati tantam potest Abrahae nepos?
CL. Authoritas coegit invitos patrum.
FLOR. Expande quis sit urbis afflictae status. 595
CL. In urbe postquam triste ferrum saeviit

Atque Solymae rubente inundent sanguine,
Stragi diu sperata finem nox dedit.
Aegre Beronice fuga evasit necem.
Vigil suam custodit anxius domum 600
Ne forte caeca nocte miles irruat.
Aurora postquam luce caelum purpurat
Gelidus pererrat horror artus civium.
In ore pallor sedet, <et> aversi cadunt
Vultus, nihil respondent, ingens pectora 605
Tumultus exagitat. Sui valde pudet
Nec reperit abditus dolor viam. Malum
Mens parturit grave. <Ne> ingenium possit satis  
Metuit, suamque suspicatur dexteram.  
Pars magna concurrit verbis loco edito.   610
Cladem suorum saepe magnis increpant
Clamoribus, Florumque verbis vulnerant
Procacibus. Mox advolant antistites
His principes iuncti agmen in medium ruunt
Raptisque vestibus viritim singulos 615
Manu prehendunt, obsecrant per abditos
Templi recessus <et> per aras tam sacras,
Ne praesidem verbis lacessant asperis
Iraeque maiores Floro accendant faces,
Quae tot malorum causa civibus fuit. 620
Populus quievit honore commotus patrum
Terretque saevientis horror praesidis.
FLOR. Ignava gens, pudenda proles Abrahae,
Spectare tantum civium stragem potes
Inultam? Nullus excitare furor potest 625
Duri satellitis, tot ut post funera
Bello rebellis Caesarem lacesseres?
Minister huc aures fidelis commoda.
Duae cohortes huc ad urbem convolant.
Verbis meis his obvius clam nuncia 630
Ut si favore prosequatur publico
Populus cohortes ora non solvant sua
Sed torpeant silentio muti velut.
Sin graviter hoc patiatur, illis quod nihil
Exercitus respondet elinguis velut, 635
Mox ense quisque stricto in illos irruat  
O mnemque sternant caede funesta viam.
Sed huc iter pandunt sacerdotes sibi.  

ORATIO FLORI AD SACERDOTES ET PRINCIPES

Quod turgidos exagitat animos militum
Tam caeca civium protervia, nec tulit 640
Captiva virtus urbis imperium suae,
Inflixit urbi magna pacis vulnera.
Satis hinc Latinis vestra lucebit fides
Quod de novandis cogitat rebus nihil.  
Duae cohortes mox ad urbem iter parant. 645
Si populus has comiter salutet obvias
Et publicis dignetur officiis sequi,
Satis fides testata Romanis erit,
Nec ensis infesti ultra formidet minas.  

FLORUS solus  

Nunc, Flore, nervos mentis omnes collige. 650
Fasces Neronis excutere si urbs deneget
Populusque fraenum afflictus admittat suum,
Mox Caesari tua deferentur crimina
Scelerisque tam diri graves poenas dabis.
Irata plebs sin pulset armis Caesarem 655
Et arte cives in rebelles transferas
Romana tela, tuae loco res tuto erunt.
Cives satis securus ulcisci potes.
Hos omnibus turbare tentabo modis,
Ut arma cogantur rebelles sumere. 660
Regis cliens praecipitat accelerans gradum.
In urbe quid turbetur illico nuncia.  

CLIENS AGRIPPAE

In aede contendunt sacri sancta patres
Stipante non parva corona civium
Ut milites populus salutet obvius665
Maiora Romani antequam damna inferant
Blandaque mentes voce mulcent turgidas.
Officia tanta factiosi principes
Primum negant. His facile populus iungitur
Dolore caedis pulsus. Anguntur patres 670
Et principes ipsi sacerdotum simul
Comitante Levita cinere sparsi caput
Ruptisque nudi vestibus. Cunctos manu
Comiter prehendunt principes, sacra proferunt
Vasa, pretiosum quicquid et templum tenet.675
Rogant seorsim templi honori ut consulant,
Nec vasa avaris sacra prodant hostibus
Dum milites probris Latinos figerent.
Ante populum cytherista praecedit, simul
Probusque cantor quique pulset organa680
Docta manu, lyrasque blande garrulas
Tangat peritus artifex. Populum monent
Offensa ne levis malum gignat grave
Davidis urbi, milites sed obvius  
Solenniter populus salutet. Praesidi 685
Nullus color pugnae manebit, patria
Priscam tenebit dignitatem, perpeti
Nec ultra quid cogetur. His monitis patrum
Sedata turba, factiosi horum simul
Honore ducti assentiunt, pauci nimis. 690
Veneranda progreditur sacerdotum cohors. 

Let the Priests accompanied with the cheifs of the people with singers and other musicians playing upon instruments and the people also following them after, <go> to meet the two Cohorts comming to Jerusalem.

CANTORES

Nunc arte pulset docta tympanum manus.
Nunc cymbalum blande canorum tinniat.
Dulci sonore tibiae suaves canant.
Populus reverso laetus occurrit duci. 695
Foelix habenas Florus urbis occupat.
Foelix Floro civis triumphat praeside.
Uterque foelix sorte ditatus pari.
Populus reverso laetus occurrit duci.

AMITTAI SACERDOS, METILIUS DUX COHORTIS

<AM.> Profusa reditum urbs gratulatum prosperum — 700
Quid hoc? Tacet. Quassat caput. Metuo male.
MET. Adhuc dolis ludere Florum pudet nihil.
Haec victor impune pati miles potes?
N ihil movent voces rebelles civium?
Stringantur enses, fata ubique spargite. 705

Let the Souldiers set upon the Citizens and drive them awaye.  

Iussus tuos fidus minister exequar,
O Flore. Cives caede vexatos nova
<Ductor> cogam arma sumere atque Caesari  
Inferre Bellum. Milites sequar meos.  

FLORUS solus

Cor pulsat anxium metus, sancti patres 710
Ne frangerent populi furentis impetum,
Et arte contendant tumultum civium
Sedare nostros aut dolos corrumpere.
Cives ad arma si rebelles convolent
Et nostra turbent signa commoti, scelus 715
Perferre tantum dum Latini milites
Nequeant, <novam> vim vi repellit Italus.  
Sontem nihil moratur, ulcisci iuvat.
Furtum, rapinam, stupra, caedem, nil time.
Isto nefas celare consilio potes. 720
Proterviae populus suae poenas luet.
Huc cinctus armato volebam milite
Prodire, <quaerens> si arma cives sumerent
Ira furentes. Accelerat huc nuncius.

CLIENS AGRIPPAE, FLORUS, ALKIM

<CL.> Flore, propera tuis opem cohortibus 725
Afferre, cives dum ruentes fustibus
Vias per artas milites caedunt tui.
Tergoque victor haeret avidus hostium
Romanus atque impellit alter alterum.
Pars suffocantur magna. Iudaeus iacet 730
Latiusque nullo mortuus discrimine.
Lacerata vix novisse corpora proximi
Possunt. Romanus urget, iratus furit.
His quisquis occurrit iacet mortis comes.  
Arcta Bezethas vix aperit ad templum viam. 735
Huc irruere Latina contendit cohors
Templum occupare arcem per Antoniam ut queat
Avara mens sacro dum inhiat aerario.
Anfractibus Iudaeus angustiis furens
Arcebat hostem, seque civis colligit 740
Fugitivus et denso resistit agmine.
Alios ciet clamore sibi.
ALK.Fugit. Fugit.
FLOR. Quid hoc? Fugit. Ducem sequimini, milites.

 Let Florus with the Souldiers about him runn into the Citty.
ACTUS II, SCAENA v
CLIENS AGRIPPAE, FLORUS  

<CL.> O magna divini potestas numinis!
Secreta dum regit virorum pectora 745
Suique cultus ingerit sanctum metum,
[ . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ]
Postquam arcem ad Antoniam viam Itali premunt
Ut iam sacros spoliare thesauros queant,
Irruit in hostem infestus Hebraeus. Furor
Ministrat omnia. Nuda telis corpora 750
Obiecit, alii tecta scandunt, obruunt
Saxis Latinos desuper missis, volant
Passim sagittae nec crebras perdunt †ruinas†.
Reliqui hostium adversa ora telis fodiunt.
Instigat acres zelus animorum faces 755
Templumque domini quale gens nescit alia.
Sed huc gradum Florus refert.
FLORReceptui
Cecinit tuba, hosti quod pius vires furor
Accendit, armis nec caret necessitas.
Ora hostium furibunda vix audet Italus   760
Aspicere, <et> illico locum pulsus dedit.
Aequatur Antoniana terrae porticus
Ne qua Italis speretur ad templum via.
Nunc patribus simulare me pacem decet
Ut blandus arte fallerem captos nova. 765
Veneranda prodit huc sacerdotum cohors
Et principes, urbis sacrae summum decus.
Florus ad sacerdotes et principes populi.

FLORUS, AMITTAI 

<FLOR.>  Ad tempus hinc profectus urbem deseram.
Illam prius munire praesidiis volo.
Sed consilio in isto urbis arbitrium sequar 770
Cui reddere sacra exopto pacis foedera.
AM. Urbi cohortem si relinquas unicam
Rebus novandis omnis eximitur metus.
Tantum cohortem plebs pati illam non potest
Quae civium magnam prius stragem edidit. 775
Iusto decet populi dolori parcere.
FLOR. Non amplius vos illa vexabit cohors.
Firmare studeo laeta pacis foedera.
In urbe pacem quisque foelicem colat.

 FLORUS solus 

Caesaream ad urbem nunc iter solus paro.780
Hinc exarabo litteras ad Cestium
Ut scelera perpetrasse talia arguam
Hebri nepotes, qualia a nobis sibi
Illata coguntur pati. illa Cestius
Per litteras postquam Neroni deferat, 785 |
Populi rebellis contumaces spiritus
Armis domabit. Scelera sic celas tua.

Perge ad Actum III Actionis Primae