Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio.

ACTIO PRIMA

ARGUMENTUM

Hierusalem princeps quondam gentium, pollentis Asiae decus, et invidiae capax, pro qua  caeli fragor, lapidum imber, et hiatus terrae pugnabant, cui sol medio caelo stetit ut hostium longam stragem spectaret, cui moles aequoris muri instar utrinque pependit ut per gurgites maris viam aperiret dum Nilotici regis leges adversas fugeret, cui e caeli sinu densas imbres avium instar grandinis pluebat, et soluta nube coturnicibus gravida agri volucribus sternerentur, cui e rupis vulnere aqua fluxit et deserta damnata sibi potum suppeditabant, tandem heu postquam foras Romani oppugnarent domi mutuis caedibus fatigarentur, cum nulla intermissio armorum nullave quies esset, nullus locus periculo vacaret, nullum consilii tempus reperiretur, sed omnia plena horroris plena immanitatis essent, et ubique clamor mulierum, eiulatus senum, morientium gemitus, viventium desperatio audirentur, cum spretis naturae legibus filius patris os famelicum luderet, mater e filii faucibus cibum eriperet (horreo dicere), cum mater natum in frustra secaret ut artus eius impio ore epularetur templo flammis crepitantibus flagrante, et moenibus diu ariete verberatis, urbs miseranda exhausta rapini, homicidio, ruina toto campo prostrata iacet. Quae cum separatim singula sub aspectu vestro ponimus, in prima actione quomodo populus Solymitanus furtis et rapinis praesidis diu vexatus duce Eleazero Anani pontificis filio, qui eo anno princeps militiae fuit, contra Romanas arma sumpsit et eos e finibus suis deturbavit, in secunda actione <necnon in tertia> quomodo invadentibus Iudaeam Romanis ut suorum caedem ulciscerentur urbs civilibus discordiis occupata, cum de imperio inter se seditiosi duces certarent partim domestica contentione exanimata partim forensibus armis expugnata, postquam homicido, vastitate, incendio, fame diu opprimeretur a Tito Vespasiani imperatoris filio, bello undique oppressa funditus everteretur, palam vobis fiet.

ARGUMENTUM PRIMAE ACTIONIS

Florus praeses Iudeae, cum populum furtis et rapinis diu exagitasset cum omni tormentorum genere ad rebellionem concitavit ut, cum Romani ad debellendam populi contumaciam arma sumeret, is tot eius scelera facile celaret. cum tantam eius crudelitatem populus ferre non posset, ad regem Agrippam Roma redeuntem de tot illatis sibi iniuriis conquestus est, et eius opem ad reprimandam Flori tyrannidem implorat. is quamvis exulceratos eorum animos oratione mulceret, tamen ubi postea ut praesidis saevitiam ferrent donec ad Neronem querela deferretur, aperte persuaderet, populus ira ardens regem ex urbe saxis deturbavit. sed cum tantum tumultum postea summus sacerdos caeterique principes authoritate sua sedarent, hac populi patientia commotus Florus, eum gravissimis iniuriis afficere non cessavit, donec duce Eleazero iuvene audacissimo eius anni princeps militiae in Romanos impetum fecit. Nero imperator cum tantum seditiosorum tumultum facile sedari non posse videret, donis ad urbem missis, cives ad aequissimas pacis condiciones alliciebat. cum illi spretis eius donis a rebellione non desisterent, Cestius proconsul Syriae ut hanc tam insignem Romanorum iniuriam ulcisceretur, urbem Solymitanam oppugnebat, et cum eam in suam potestatem iam redegisset, repentino metu percussus subito in fugam vertitur. quem cum Galileae e finibus seditiosi expulsissent magnis onerati spoliis in urbem ovantes et triumphantes revertuntur.

DRAMATIS PERSONAE

AGRIPPA REX
BERONICE soror eius
ANANI summus sacerdos
ELEAZER, MANAHEM duces seditiosorum
AMMITAI, GAMALA, IEHOSHUE BAR THEBUTH sacerdotes
MANASCHE, JEHOCHANAN BAR SAKKAI, SCHIMEON
BAR
ANANI principes populi
PHILIPPUS, SAULUS viri nobiles
COSTOBARUS, MANNEH, SABOCH, ALKIM cives Ierusalem
<JEHUDA>
<CIVIS>
LEGATUS CAESARIS
CESTIUS proconsul Syriae
FLORUS praeses Iudeae
POLITIANUS tribunus Neapol
CAPITO centurio
METILIUS dux
TYRANNUS miles Cestii
NIGER PERAITA dux belli
ARSIMON, Iehuda milites Eleazari
   

SALAMUTH generosa mulier
CHANNA mulier
IEHOSHUE BAR ANANI rusticus
CLIENS AGRIPPAE
CUSTOS TEMPLI
<CHORUS CIVIUM, CANTORES, MILITES>

ACTUS I
MANASCHE princeps populi  

Radiata caeli templa qui nutu regis,  
Nitidos in orbes arte convolvens polum,   
Miserere tandem gentis afflictae diu. 
Abrahae labantem sustine clemens domum
Heu cuius aspectu revulsis corruunt  5
Compagibus, clangente septies tuba
Vasto fragore, Ihericuntis moenia
Toto et iacet prostrata campo machina;
Cuius pedi sicco maris torpens aqua
Viam dedit, dum pendat instar parietis 10
Utrinque formidans Hebraeos tangere;
Cuiusque pugnam spectat in medio pol
Sol, cursus oblitus diurni, nec prius  
Lunae stupenti vacuum Olympum deserit
Gens prorsus Amorrhea donec tollitur.   15 
Nunc (horreo dicere) Abrahae electum genus
Ingens superbis praeda facta gentibus
Collum grave servili submittit iugo.
Sed vetera plango. Prius Sionem flevimus
Turresque pudibundas ruentis Ierusalem   20 
Quantas rapinas, furta, caedes civibus,
Albine, miscebas? Cruore civium
Manus tuas cur imbuebas, cum tibi
Fasces suos Nero daret teque Solymis
Renunciaret praesidem? Sed quid miser   25 
Insector Albinum? Pius potius fuit.
Furtum negat suum, nec agnoscit nefas
Secretus author, et scelus nequam timet.
Pius videri praeses iniustus cupit.
At Florus heu palam suum iactat scelus.    30
Nihil erat ira quod vetat gravius. Nova
Quaerit scelera avarus furor, nec impetum
Professa retinent odia. Iussa furibus 
Rapina passim saevit, impune licet
Aliena praedari, Floro dum redditur   35 
Pars magna praedae. qui nequit pretium miser
Non vile vitae pendere, huic laqueo gula
Ipsas ad aras frangitur. Saeva manu
Pudibunda virgo matris eripitur sinu.
Cives inani voce pulsant aethera   40    
Et vindices sceleris faces caelo vocant.
Ludit thoros castos adulter Italus.
Piis malos sectantur officiis boni,   
Manus cruentas si queant evadere.   
At triste multis suasit exilium metus   45   
Civesque trepida sparsit attonitos fuga.
Populus silentio stupens obtorpuit
Nec egredi vox audet haerens gutture
Casum metus lugere dum tristem vetat.
Cum Cestio fines regendos Syriae  50 
Caesar daret provinciae ut ius diceret,
Non audet ullus praesidem de crimine
Arguere apud Cestium. Ubi redirent Azima 
Celebranda pontifici, viam pandit sibi
E Syria tum forte ad urbem Cestius. 55 
Trecenta millia civium occurrunt simul
Ut urbis afflictae diu casus graves
Respiceret orant. Hebraeos tristia pati,
Timere tristiora. Tanta liberet
Gentem tyrannide turbulenti praesidis.60 
Tum, populi in ore Florus astaret licet
Latusque cingeret comes proconsulis, 
Nihil graves movent querelae civium.
Questus habet ludibrio tam lugubres.
At voce blanditur benigna Cestius, 65 
Exulceratum mulcet animum civium.
His mitiorem pollicetur praesidem.
Solymis relictis Antiochiam iter capit.
Huic iungitur Florus comes. mendaciis
Deludit aures Cestii, ille Caesaris. 70 
Dicatam honori urbem quotiensque tangeret
Fictis Hebraeos vulnerat calumniis.
Belli faces contendit urbi accendere.
Huc totus incumbit Latini nominis
Odio arma ut Hebraeus raperet. Hoc crimina 75 
Colore sperat facile tam magna tegere.
Sin subditus pacem fidelis nutriat
Iudaeus, Augusti nec imperium exuat,   
Mox deferent ad Caesarem tot crimina
Praesidis iniqui, et arguent sceleris reum. 80 
Sin arma cogatur rebellis sumere
Iudaeus, et Neronis excutiat iugum, 
Tunc auferet minoris invidiam mali
Maius malum. Ultione satiatur dolor
Caecus, scelus punit, nocentem neglegit. 85 
Minatur urbi nocte multa desuper
Expansus ensis igne flagrans horrido,
Longam minaci semitam flamma trahens. 
Dubie pependit sanguinis maculis fluens.
Arsere crines tam tremendi syderis 90 
Quot signa bis sex involutus Cinthius
Ortus dedit et occasus. Heu heu, tam diu
Crudele monstrum saucios vexat animos.
Quae dextero pontificis humero sardonix
Radiis procul nitebat enisis prius, 95 
Quoties sacras tangebat aras hostia,
Quique lapidum quadratus ordo splendivit 
Bis sex in essen fidens interpres Dei 
Ubi agmen hostium agmini obiiceret, Sion
Pallet nitore perdito diro omine.100 

IEHOSHUE BAR ANANI, MANASCHE

<IEH.> Vae vae tibi, Ierusalem, vae vae tibi,
Ierusalem!  
MAN. Quis clamor aures verberat?
IEH. Vox ab oriente, vox ab occidente, vox
Aquatuor ventis!  
MAN. At est Iehoshue
Rusticus Anani filius.  
IEH.Vae vae novis 105 
Nuptis! Novis vae vae maritis! Vae tibi,
Quicunque Solymam Hebri propago possides! 

MAN. Quam dira territant animum praesagia?
O nobiles veteris nepotes Abrahae
Quique Isacidum de gente iactatis genus, 110 
Quo fata vos tam dura securos trahunt?
Quater suas iam bruma deposuit nives, 
Quartaque messor falce tondebat fruges
Sollene cum festum sacerdos perageret
(Scenopagiam patres vocant) tactaque sacris115 
Accensa flammis ara fumaret undique
Dum staret attentus simul Iehoshue.
Tantus repente rusticum invasit furor
Nec urbi adhuc clamare cessavit mala. 

CUSTOS TEMPLI, MANASCHE

<CUST.> Iam vota quisque grata supplex nuncupet,120
Et de Sabeo thura fument stipite. 
Cruore tingat aras agnus innocens
[               ] victima summo cadat Deo. 
MAN. Quorsum calentes sanguis aras imbuat?
CUST. Portam bonorum largus aperuit Deus 125 
Et faucibus templum patere liberis
Abrahae nepoti numen aeternum iubet.
MAN Quodnam urbis ignotum diu bonum refers?
CUST. De more cum celebranda prisco denuo
Solennia redeant (patres Azyma vocant)130
Ex quo Phari olim rura Iudaeus fugit
Tristesque leges regis adversi, avia
Per multa cum balbus magister duceret, 
Quae pandit ingressum renati spicula
Phoebi recipiens porta templi maxima 135
Gravi rigens aere solidaque bracchia 
Quae bis decem duplicato vano ludere
Labore posset, atque frustrare graves
Nixus, tenaci quando cardine vertitur
Quoties apertae fuerat usus ianuae, 140
Onerarent quamvis claustra vectes maximi
Intus gravarent et catenae ferreae,
Postquam silentis noctis ingressu fragor
Tangente nullo auditur, horrendum tremens
Mox sponte desiluit. fores (mirabile 145
Dictu) patebant subito, compage penitus
Rupta. sopore civis excusso tremit
Et mente praeceps turbida huc illuc ruit,
Matresque presserunt stupentes ubera
Trepidante nato. Nulla non exhorruit150
Atas. At ubi se colligit mens naufraga,
Quietus haec dum volvit animus altius
Cor gaudio pulsum salit, quod iam Deus
Corda patefactus spiritu afflavit novo.
MAN. Placet tonanti semper humanum genus 155
Monuisse magnis in ruinis, publica
Nec poena in orbem nititur, cui non fidem
Dedit periculi irata facies prius. Nihil 
Stupidum movebant monstra vulgus talia
Caeloque non credit minaci. Templi ego 160
Tutamen ipsum sponte reserari hostibus
Auguror. At huc Manneh viam sternit sibi.

MANNEH, MANASCHE

<MANNEH> Nunc urbs secundo laeta plausu gestiat.
Nox ultro lumen caeca fundit aureum.
Caeleste radiatus caput mundi pater 165
Ab atriis caelestis aulae prospicit
Vultus sui splendore nos ut luminet.
MANASCHE 1uodnam Sion sperare gaudium potest?
MANNEH Nox caeca postquam atris diem recondidit  
Tenebris recurrens iamque blanda straverat170
Passim quies quicquid fatigabat dies,
Die sacerdos sacra dum festo parat
Votisque turba Deum suis circumflua
Veteri patrum de more pulsat undique,
Mox cinxit aram fulgor aetherius magis175
Ut mane nullo sic serenus subserat
Radiatus umquam Titan. Aedem <en> occupat
Totam silentis noctis ignotum iubar.
Caelestis aulae qui reget penetralia
Templum sacri beabit oris lumine. 180
MANASCHE Quo caeca Solymas fata praecipites rotant?
Spem gaudii vanam libens fingit sibi
Caecus magister populus atque turpiter
Affectibus quasi leno blanditur suis.

GAMALA SACERDOS, MANASCHE

GAM. Aras quid iratas adhuc incendimus?185
Ingrata quorsum thura laxantur foris?
Non iam fibris pecudum Deus laetabitur.  
MAN. At largus est veniae orbis immensi pater.  
GAM. Caesis sacerdos dum litarem victimis
Et iam pias bos niveus ante aras stetit, 190
Partu nefando gignit agnum masculus
Foetumque mirandum patri, et matre editum
Nulla. Genus confunditur mutuo, parum
Notam sibi prolem alvus alienus parit.
Natura versa mutat officium. hostia 195
Geminata duplex admonet sacrum, simul
Ministrat una nec placebat victima
Arasque duplas dupla poscunt crimina.

IEHOSHUE BAR THEBUTH, CHORUS CIVIUM, MANASCHE

IEH. Ex arce quo die superna spiritus
Lectae cohorti in corda linguarum fluens 200
Instar stetit flammasque fissas exprimit,
Cum iam sacerdos nocte celebraret sacra,
Strepitus repente exoritur ingens. Turbida
Statim in sono protracta multo audita vox.
“Migremus hinc. non fida satis hic statio.”205
Templum deus reliquit infensus suum
Et nomini structas suo aras deserit.  
MAN. Quod missa caelo signa portendunt malum?
Quam nunciant cladem ruinae caeli graves?
Propheta nec solatur ullus perditos210
Evolvit aut mersa tenebris oracula. 
Quid nos furoris aestuantis corripis
Incendio, mundi arbiter? Si tetricus
Poenis gravas admissa iudex crimina
Quis non acerbum horreret irarum exitum? 215  
Chor. O Caesar, o Caesar, Caesar!
MAN. Quid populus appellat repente Caesarem?
Iehochanan bar Sakkai huc sternit viam.

IEHOCHANAN BAR SAKKAI, MANASCHE

JEHOCH. Illustre Manasche caput, patriae decus,
Quae nos salutis spes manet? Nescit modum 220
Longum nefas, viresque colligit novas.
MAN. Iehochanan bar Sakkai, heros nobilis,
Audire tristes saepe nos casus iuvat.
JEHOCH. Ritus sacros in urbe Caesarea colit
Hebri genus. Deosque gentes ludicros 225  
Litant simul, quos error impia manu
Fixit sibi. hic synagoga sese maximo
Diffudit ambitu atque civis barbari
Agrum vicinum premit et ad templum viam
Vix aperit imminens sibi possessio 230  
Aliena. Maioribus ut aditum faucibus
Via solveret et iter pateret liberum,
Dominum fatigant precibus Isacidae suis
Pretio (licet maiore) fundum venderet.
Et spernit ille pacta pertinax pia. 235  
Multas vir invidus tabernas extruit
Qua pandit ad templum viam fundus suus.
Probrum iuventus tam superbum non potest
Hebraea ferre, moenia vetat surgere
Statim, novumque nunciat opus barbaro. 240
Muros vetat turbare <tum> Florus novos.
at hic suis suadent Hebraei principes
Ut praemio contenderent a praeside
Ut potius huius author incepti foret, 
Opus ipse prohiberet protervum surgere. 245 
Bis quattuor talenta connumerant Floro,
Questus graves edunt, suam implorant opem.
Nihil is recusat atque votis annuit.
Ferox iuventus mox brevi crescentia
Fastigio moenia tabernarum eruit 250
Opusque toto pertinax sternunt solo.
Tum Florus accepta prius pecunia
Reliquit urbem pacta contemnens sua,
Et in Sebasten illico gressum tulit
Ab urbe ter centum remotam passibus 255
Quasi tempus illis vendidisset liberum
Belli gerendi. Postero postquam die
Cubile sol oriens reliquit hesperum
Quo Sabbatum celebrare Iudaei solent
Patrium colentes patrio ritu Deum. 260
Quidam profanis mancipatus cultibus
Ut obvium impediret Isacidis iter.
Synagogae in aditu vas locabat Samium
Aves deos immolat ad ignotos. Pati
Tantam nequit contumeliam stirps Abrahae 265
Aut dedecus suis creari legibus,
Illumque scelere pollui tanto locum.
At purpurati contra persuadent patres
Ad iudices ut deferant negotium
Litemque iure finiant aequabili. 270
At Abrahae genus pati moras nequit,
Exardet ira, quaerit ulcisci. stetit
E contra in armis barbarus miles. acriter
Utrinque pugnatur. Equitum dux illico
Iehochanan occurrit, auferri iubet 275
Vas illud et motus rebelles civium
Sedare pergit, frustra pergit. hostibus
Conversus in fugam Abramidas tergum dabat.
In Narbata statim iter parabat †ab urbe, ter
Centum remota passibus,† leges sacras 280
Secum metu rapit. Viri sed principes
Iehochanan comite in Sebastem advolant
Bis sex. Queruntur nuper allatam sibi
Vim a barbaro, orant rebus afflictis opem.
De tot talentis quam prudenter admonent. 285
At Florus irarum flagrans incendio
Illos iubet diris domari vinculis.
Tantae colorem finxit irae praeside
Leges quod inconsulto ab urbe transferant.
Iamque Solymis tumultus ingens nascitur. 290
MAN. Cur voce populus clamat alta Caesarem?
JEHOCH. Ut Florus accendat magis belli faces
Talenta thesauro e sacro sibi dari
Septemdecim imperat. Fremit populus, ruit
Huc illuc, ad templum rapitur. hic Caesarem 295
Clamore magno appellat, ut se praesidis

Tanta benignus liberet tyrannide.
Florum probris alii lacessunt impiis.
Mentitur alter ora mendici, adiuvans
Baculo gradum, stipem Floro petit, manu300
Portans canistrum quasi viro multum indigo.
At Florus accepta licet pecunia
Sedare perfidus tumultum negligit
Nascentis aut belli faces extinguere,
Magisque mens avara praedam cogitat 305
Ductoque secum exercitu Solymam redit
Urbem ut metu concuteret attonitam gravi
Et ut novas suis cohortes iungeret,
Si forte quae tentanda res armis erit.
MAN. Huc civium cur tanta turba confluit? 310
JEHOCH. Lenire Flori saevientis impetum
Oopulus studens prodire certat obviam
Ut praesidem officiis honoret publicis

Et more milites salutet pristino.

MANASCHE, CAPITO

MAN. Non Florus huc gradum refert. Ductor equitum 315
Agmine redit stipante Capito. Sed quid hoc?
Avertit ora, iactat in vultu minas,
Quassat caput. Quam tristia ultor cogitat?  
CAP. Desinite Florum honore falso ludere
Quem vocibus dona protervis scinditis. 320

Quis non in praesidem urbis contumelias
Evomit acerbas, cuius ob calumnias
Non execrandas despuit? Quin esse vos
Viros decet, novoque pectus robore
Armare. In os maledicta Floro spargite 325
Palamque libertatis affectum doce,
Magnanime miles, neque virtutem time 
Si praeses angat, vindica ferro nefas.
Trepidant metu. Stringantur enses, milites.
Ubique fata spargite. arripiunt fugam. 330
Clam se Florus subduxit in palatium
Spectanda ne praeberet ora civibus.
Ut obvios dux ense quosque fodiam 
Si publicis sectetur urbs honoribus
Effusa redeuntem quod audet praesidem 335
Procacibus lacerare verbis. Quid moror
Quae gesta sunt renunciare praesidi?

Perge ad Actum II Actionis Primae