Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS V, SCENA i
ALEXANDER

Ut exstruantur ante muros aggeres
Sylvis retonsis bis duo, magno effice 7640
Labore, Sylla. vulnere inflicto gemat
Redacta caelo cedrus, horrentem manum
Ferro minax astris cupressus sentiat.
Amittat umbras quercus ictibus cadens 
Iteratis, multum vulnus impune haud ferens  7645
Ferro percusso. Admittat exclusos diu 
Subiecta radios terra. surgant aggeres
Crescente ligno, excelsa vincant moenia.

IEHOSHUE RUSTICUS, ALEXANDER

<IEH.> Vae vae tibi, Ierusalem, vae vae tibi
Ierusalem, templum tibi vae vae, omnibus 7650
Vae vae nepotibus Abrahae, vae vae mihi!
<ALEX.> Adversa percussit sagitta, qua manu
Ignotum. In ora pronus effuso cadit
Cruore, terram fronte moribundus ferit.
Cladem futuram nunciat vox rustici 7655
Terrore non dubio. Quis abstulit viam
Ex urbe? Transitu cur in medio stetit
Tremebundus? Aspectu intuetur turbido. 

ZACCAR, ALEXANDER

<ZAC.> Quo me fuga eripiam locus cui nullus est
In civitate relictus? Ad poenas foras 7660
Iratus hostis poscit.
ALEX. Unde sis refer,
Quid adferas, nec palpitet tremulum metu
Cor frigido. Tutum hic tibi locum puta.
ZAC. Solymaeus ego sum, fateor. At si nunc miser
Mihi mali inveniam exitum foelix ero. 7665
ALEX. Nihil time. Quo sint statu Solymae refer.
An languidos cives adhuc artus trahunt,
Aptare ferro dextram an vires sinunt?
ZAC. Compago nexus laxat artuum fame,
Membra exarescunt, testae et instar fictilis. 7670
Diu medullas hausit infixum malum.
In ore pallor faucibus siccis hiant,
Ossa eminent per corporis torsi cutem
Et viribus deflecta membra vix trahunt,
Nec fracta cedit tot miseriis mens ferox. 7675
Ira tumet superbus. Ignorat lubens
Tam debiles vires, nec excursus suos
(Horrenda visu) multitudo cadaverum
Moratur aggestorum. in urbe mortuos
Calcare coguntur vomentes luridam 7680
Tabem atque foetore horridos. Sese quasi
Bello ruentes dum fatigant caedibus
Funere viae cumulantur et populi strue,
Visum nec horrent triste dum calcant pede
Tot funera. Domi caede polluti satis 7685
Forinseca rapiuntur ad bella acrius
Et quasi Deo exprobare poenarum moram
Videntur ad pugnam. Quod si fiducia
Victoriae nulla ferebantur, solum
Deserta spe salutis hoc tantum manet. 7690 
<ALEX.> Trepidos per artus nullus excurrat pavor.
Posthac meis securus in castris eris. 
SYL. Caelo minari ubi aggeres hostes vident
Omnes per artus gelidus errabat metus.
Hac mole lignorum urbis exitium timent, 7695
Si non solo sternantur accensae strabes.
Porta data exeunt, ruunt promiscue,
Non qualis antea Hebraea pugnabat cohors.
Certant per intervalla nec metu vacant.
Nectant moras, gaudent parum procursibus. 7700
Audacia his defecit et cursus velox
Nec iam simul faciunt in hostes impetum.
In ligna iaculari faces rapida manu
Tentant. Metu spes languet, et iam non licet 
Vires adhuc celare consumptas fame. 7705
Mox sese in urbem recipiunt. Hic invicem
Sese arguunt ignaviae. Altos fortiter 
Nostri tuentur aggeres, quos antea
Longo labore milites erexerunt.
Si vincerent longa fame enecti, pudet 7710
Tonsumque radios omne permittet nemus
Nec aggeres sperare iam novos licet.
At Italos torquebat anxios male
Quod tanta virtutem hostium mala nutriunt, 
Ruina, seditio, fames. Pulsat aries 7715
Cornu †alteramum† arcis Antoniae latus,
Quod hoc minus potest resistere machinae.
Cratem retundunt missa saxa desuper
Atque vitiatae sulphure ardebant faces,
Et moles irrita sentit ingens brachia. 7720
Labore saxa pertinaci quattuor
Tantum eximunt. Hic postquam in undas sol caput
Immersit occidens et intempesta nox
Horreret amisso die, vasto gemit
Crepitu ultro murus arcis Antoniae, prius 7725
Quem ferreis laxabat aries cornibus,
Iamque subito collapsus aequabat solo.
Anguntur Hebraei suamque improvidi
Damnant inertiam. Salit cor gaudio
Primum Italis. Ubi murus obiicitur novus 7730
Illos repente tristis invasit dolor.
Sit muri adhuc nexus recentis crudior
Ascensus atque per ruinas promptior,
Illum tamen non audet ullus scandere.

ORATIO TITI AD DUCES, SABINUS

<TIT.> Exercitus nostri ducis fortissimi, 7735
Animis opus nobis erit maioribus.
Vires novas afferte. Finem respicit
Optata palma. Cuncta foelix exitus
Probat. Meatus semper at diros habent
Extrema, nec miseris quid est violentius. 7740
Fas hic mihi spectare Romanos duces.
Hunc ego fatebor nunc meum primo mihi
Quisquis sequenti signa adhaeret et comes
Casus in omnes periclitatur. Haec dies
Est illa fusi sanguinis quae precium 7745
Persolvet, et pendet Hebraeas vobis opes
Cuiusque spe statis et in armis. ultima
Vos de tribus prosternite illico moenia.
Donate patriae triumphum. armis brevis
Est additus vestris labor. Solymarum opes 7750
Tam divites parte ceciderunt maxima.
Urbs robore velut arbor informi stetit.
Ramis velut truncus revulsis horruit.
Audere tantum decet. En hostem nunc habes
Aegre trahentem membra, anhela quos fames 7755
Peperit, illos civilis extinxit furor.
Tantum morantur vestra pauci vulnera.
Sit ille frigidus atque discedat acie.
<Suum> pugnare quisquis aspiciet ducem.
<Hostium> nil posco honores ex opibus mihi. 7760
Mercis satis erit magni belli gloria  
Honorque opimae caedis. In vestros modo
Deveniet enses, dextera quicquid auferet
Armata, vel opulenta quicquid urbs dabit.
Magnis comes tantum periculis dux ero. 7765
Calcate nunc primas ruinas urbis. En
Ruitura sonitum iam dederunt moenia.
Quicunque primus figet hostili solo
Vestigium, magnum ille praemium auferet.
Quid hoc? Duces torpent silentio. Stupent. 7770
SAB. Animo tibi, Caesar, alacri me dedo nunc
Totum, hostium prensabo primus moenia.
Opto comes fortuna sit coeptis tua  
Sin me velint mea fata morti reddere.
†Nunc scio† non spe lapsus occurram neci. 7775
Pro te mori in votis fuit. Quid pluribus?
Placuisse tantum sola merces erit mihi.
TIT. Artus tuos, Sabine, maior spiritus
Parvos licet replebit, et sanguis magis
Gracile incalescit corpore. Aetas gloriam 7780
Seris tuam nepotibus posthuma feret.

CEREALIS, TITUS

<CER.> Postquam solo demergit hesperio caput
Titan, Viri fortes coibant bis decem
Quibus aggerum custodia fuit. His duo
Iunguntur hastati. Comes sui ordinis 7785
Signifer et ibat una, raucusque tibicen.
[Dolo latenti turba multorum nocet]
Hi per ruinas arcem ad Antoniam parant
Viam. Otiose frustra tentant proelia
Vigiles stupentes, vita nec precibus data. 7790
Clangente tibicen aere complet aethera,
Clamore Hebraeus excitatur. Omnia
Subito timebat. Tapitur ad templum fuga
Vires nec audet hostium cognoscere, 
Fingitque maiorem esse formido numerum. 7795
Densas cohortes arguit clamor tubae.
Sanctum illico occupare contendunt locum,
Hunc urbe sperant diruta defendere.
Ingens ruente pressa numero pars perit.
Finire captum longa templum proelia 7800
Nostri putabant.
TIT. Arma miles induat.
Tollantur alte signa. bella me vocant.

LUCIUS, CEREALIS

<LUC.> O nobilis Sabine, cur tuae invidet
Fortuna virtuti nimis procax dea?
CER. Quid de Sabino tristis adfers nuncius? 7805
LUC. Scuti sub umbra minax et ferro minax
Sabinus ascensu veloci moenium
Fastigium prensare dextra nititur. 
Virtutis aemuli sequuntur undecim.
Zelotes occurrit, resistit fortiter. 7810
Hic saxa iactantur, trabesque, spicula
Passim volant, nec vulnus amittunt suum.
Imber nihil telorum atrox terret animum
Ducis. Ardua semper moenium fertur. Statim 
Locos Hebraei deserunt, pares timent 7815
Socios, pudenda terga vertunt hostibus.
Verbis Sabinus et manu ferocior
Maiore ferebatur animi fiducia.
Postquam vidit sibi neminem succurrere
Iudaeus, et tenere regna moenium 7820
Solum, novatis denuo instat viribus.
Virtute pro se nititur quisquis. Quid heu
Fortuna magnis invides? Sabinus en
Saxo repente pronus offenso pede
Decumbit. Hunc telis iacentem hostes petunt, 7825
Hic inde vertentem fatigant. Is genu
Nixus agili tuetur ense, atque clypeo
Tectus, crebrosque patitur ictus et facit.
Tandem fatigatus remisit dexteram
Et obrutus saxorum acervo spiritum 7830
Fatis diu luctantem anhelans reddidit.
Moenia tenentes summa tres socii simul
Moriuntur attriti lapidibus.

LONGINUS, LUCIUS

<LONG.> In templum Hebraei interius accepta fuga 
Per cuniculum irruunt in hostes. Aperuit 7835
Adversus aggeres prius Iehochanan.
Iudaeus armis arcet a templo Italos.
Mucrone mucro comminus retunditur,
Utrinque mors metus tenet dubia manu.
Aequam bilancem expandit invida sors diu. 7840
Haec terra nunc patet, vicissim illa. Undique
Mixtus coivit sanguis. Excessit modum
Mors dura. <Saeva> miscet extremum ordine
Bellona nullo proelium. Minae sonant
Atque fremitus, gemitus simul cadentium.  7845
Aegre ferunt sanctum occupare locum Italos.
Acerrime pugnatur horis plus decem.
Iudaea virtus vincit artes hostium.
Cedebat acta retro tandem Itala cohors.
Victrix prius terga trepidans hosti dedit. 7850
Templo potitur victor amisso statim
Iudaeus. Haud Iulianus hanc labem tulit
Qui forte in arce tum Tito astabat comes.
Tentare quid non ausus est? Rapitur velox.
Hostem repellit insequentem unus, retro 7855
Cogebat. In templi angulum (mirabile
Dictu) movebat solus aspectus viri.
Resistere audebant parum. Tantam viri
Audaciam mirantur et feram putant. 
Morti dedit numerosa victor corpora. 7860
Crustis solo dum strato saxis incidit
Fixos habens clavis acutis calceos.
Dux heu pede offenso labitur armis gravis.
Undante cingitur tumultu. Ictus crebros
Vultu minaci humi iacens scuto excipit. 7865
Erigere se conatur, iterum volvitur
Numero premente. Necique plurimos dedit
Nec audet aliquis interim succurrere.
Vires remittunt membra tandem languida. 
Fatis diu luctatus aegre Caesare 7870
Spectante cessit. Morte in ipsa adhuc ferox
Vivebat ira. Exangue corpus possident
Hostes, fuga cogunt in Antoniam Italos.
LUC. O varia bellorum et quasi incerta alea,
Iactu velut quodam viros eventibus 7875
Ludit inopinatis, novos casus ferens.
LONG. Mox intra templum sese Hebraei recipiunt.
Virtute tantum claruisse his sufficit,
Arcem quod Antoniam occupant, nostris satis.
Custodia servare templi limina 7880
Titus iubet. Clausos vetat discedere.

TITUS

Fundamina arcis prorsus Antoniae erue
Ut laxior pateret ad templum via.
Ioseph, ferunt litante nullo deseri
Festum solenne consuetum <ab> incolis 7885
Patribus quod entelechismus olim dicitur,
Hic maximo cives dolore confici.
Iehochanan haec denuo narra palam
(Notae movebit vocis hortatus magis):
Si saevus armorum rapiat adhuc furor 7890
Aequo cohortes Marte litem dirimant.
Utrinque numerum assignet ipse militum.
Sanctum locum violare tandem desinat,
Nec urbs simul templum tam foede diruat.
Quis turpiter tam triste committat nefas? 7895
Consueta Hebraei sacra persolvant Deo.
Huic ille lectos cultui eligat viros

ACTUS V, SCENA ii
IOSEPH, IEHOCHANAN

<IOS.> Te per Deum immensum oro principium qui erat
Idemque finis, per recessus abditos
Templi sacri, per coniugum castam fidem, 7900
Per filios tam chara amorum pignora,
Iehochanan, succurre nutanti diu 
Patriae, faces averte templo proximas.
Sancte Deo consueta vota reddite,
Honore nec spoliatur aeterno Deus. 7905
Certos sacris signes viros. hostis nihil
Impediet, et laudat laborem tam pium.
IEH. Tene patriis procul sepulchris degener
Tumulande sanguis? Tene turpis perfuga
Infame qui iugum orbe nunc alio feres 7910
Urbem hostibus sacram decebat prodere?
Pontificis hic hortatus Hebraei fuit?
Quid liberis obtrudis ignavus iugum?
Captivus heri iussa perquiras domi.
An dominus hoc nunc otium serit tibi 7915
Templum Dei ut perfuga Latinis proderes,
Urbemque prostituas profanis hostibus?
Quid falso nobis urbis exitium obiicis?
Haec civitas Dei, eius haec haereditas.
Urbem Deus pansis sub alis proteget 7920
Puram sibi quid victimam rite litat,
Nec thura gens tam grata dedit altera foris.
IOS. Urbem Dei quidni reservas integram?
Civibus et inviolata manserunt sacra
Nec hunc lacessis insolens opprobriis 7925
In rebus arctis cuius expectis opem.
Si quis vetat victu famem compescere
Hunc impium putabis hostem. Tu Deum
Quem ritibus privare non dubitas sacris,
Belli procellis credis auxilium fore? 7930
Noxae reos facis Quirites, tramitem
Qui lege iussum nunc tuentur, et Dei
Delecta cogunt sancta reddere, ipse quae
Violare certabas. In hoc tam perdito
Urbis statu quis siccus esse miser potest? 7935
Hostes pedem maesti labentem corrigunt
Dum legis antiquam relinquis orbitam.
Tu iura qui legalia puer imbibis
Haec abrogas Iudae propago saevior.
Semper malis speratur extremis salus, 7940
Haec turpe sors quodcumque tum tristis iubet.
Ab urbe rex discessit ultro Iechonias
Dum sternere admotis parabat machinis
Babilonius, ne sancta prodat hostibus,
Patriamque dirutis iacentem moenibus 7945
Squalente spectaret favilla, et hostibus
Mavult manus post terga captivas dare.
Hunc fama stellis tollet et caelo parem 
Ullos nec admittit novata limites.
Est utile hoc exemplar, o Iehochanan. 7950
Instaret exitium licet, veniam tibi
Ab Italis promitto. Tecum cogita.
Gentilis hortor, Hebraeus Hebraeum. Memor
Esto, quis author, unde consilium. Genus
Ut proderem captivus atque patriam 7955
Absit procul. Clamore magno fulminas,
Iehochanan, et pestilenti ore ingeris
Acerba verba. acerbiora ipse mereor
Poenas quod hortor lege fatorum datas
Vitare, quod mortis reos iudice Deo 7960
Servare nitor, quos patrum scripta fugiunt,
Qui fata divino calentes spiritu
Sensere, tum Solymas ruinae proximas
Fore cum suas cruore gentili manus
Iudae propago imbueret. Unda sanguinis 7965
Non urbs fluit tantum, sed (horreo dicere)
Templum Dei. Lustrationis intulit
Ignem Deus, Deus ipse iunctis hostibus
Urbem celere flamma expiabit vindice.

ACTUS V, SCENA iii
IEHOSHUE PONTIFEX, TITUS

<IEH.> Magnanime Caesar, victor in bello potens, 7970
In rebus arctis unicum solatium,
Nos pristino favore amplectere miseros 
Scelesta quos sectatur odiis factio.
Iehoshue et Ioseph uterque pontifex
Pontificis Ismaelis et tres filii 7975
Cui caput apud Cyrenas impii auferunt,
Aliique bis duo Mathia nati patre
Prolesque porro alterius una Mathiae
Genitore qui crudeliter caeso fuga
Schimeonis evasit manus, pro lege ubi 7980
Regnat furor, crudelitas, insania.
In nos manus Zelotes iniici iubet
Primosque poscunt ad necem impii duces.
At hoc ferendum forte, in exitium suum
Tam prompta si non esset urbis dextera. 7985
Periisse non tamen videmur, si modo
Favore sustinere digneris tuo.
TIT. Non me fugit miseranda clades civium.
Iam mente conceptum dolorem mittite.
Questus ciere flebiles prodest parum. 7990
Superare Solymas fateor in votis fuit,
Non prorsus evertere. Dabo in regno Phari
Habitanda vobis arva Gosan, ripae ubi
Utrinque fluctu Nilus alludit brevi
Vernisque sitientes aquis agros rigat. 7995
Hic sedes ad tempus erit, at cum gentibus
Habitare vobis si molestum sit, domi
Vobis agros bello peracto dividam.

PRISCUS, TITUS

<PRISC.> In urbe postquam conspici non amplius
Tot nobiles possent, pedes nuper tuos 8000
Qui supplices exosculantur, illico
Linguae venenum pestilentis evomunt
Duces rebelles. Quid mali non cogitat
Tam perfida oris virulenti vanitas?
Passim iubent spargi per urbem talia 8005
Quod perfugas saeva manu morti dares
Ut a fuga cives metu deterreant.
Statim pererrat ossa civium pavor
Populusque dictis credulus iungit fidem.
TIT. Sostris redire principes verbis iube. 8010
Quantas procellas excitat calumnia
Longas ubi aures nacta pestis est! Sequi 
Peiora pronus ad fidem populus solet.

LONGINUS, TITUS

<LONG.> Casu iacent strata vario cadavera.
Commune civium sepulchrum creditur 8015
Spatium sacras quodcunque portas ambiat.
Armati in abdita irruunt templi loca
Postquam maderet caede gentili manus.
Diversa connexis paratur machina
Trabibus crebro quae saxa iacta torqueat, 8020
Portas sacras multoque claudunt assere
Munitae asylum et instar arcis extitit.
Romanus ipse Hebraea violari sacra
Tam turpiter propria manu indigne tulit.
Templum nec ullus non cum honore respicit 8025
Et molliorem optat tyrannis spiritum.
TIT. O mentis ingens praecipitis insania!
Iudaea turpiter profanari sacra
Romanus indigne tulit. Tanta affici
Iniuria templum parum Hebraeos pudet. 8030
Vos rursus huc adesse iussi principes. 
Nos asperis figunt tyranni vocibus
Suetasuqe versant mente fraudes impia
Infesta nec spumare probra desinunt 
Vulgo levi credita. Trabe his colla laqueo 8035
Strinxisse ab alta mentiuntur, atque eos
Gravissimis lacerasse tormentis, fugam
Supplex castra ad nostra miser quisquis carperet 
Ergo Solymarum circuite moenia.
Spectanda praebeatis ora civibus, 8040
Nil tale vos tulisse cives ut sciant.
Fidus viae vobis comes Ioseph erit.  

IEHOSHUE PONTIFEX, SCHIMEON, TITUS

<IEH.> Abrahae nepotes, sancta progenies patrum,
Fortuna postquam lapsa Romanum ad ducem
Recessit, ultro fata quid taedet sequi 8045
Quo vos vocant? Largis rigantes imbribus
Ora lachrymarum deprecamur supplices.
Marte domiti urbem Caesari permittite.
Arcete flammas patria. Sin hoc parum
Vobis placeat exite de fano tamen 8050
Nobisque templum liberate. Ignem sacris
Iniicere nequaquam Itali audebunt, gravis
Si non eos impellet huc necessitas.
Est largus ultro Caesar indulgentia
Favore supplices suo complecitur. 8055
 SCHIM. Num proditor servare patriam iubet?
Num quid potest curare templum perfuga?
Nos pro sacris libenter vitam ponimus
Nec turpiter fuga salutem quaerimus.
TIT. Quid caelitus sperabis indulgentiam? 8060
Ubi Zelotes sacris litabit victimis
Caeleste numen, caede qui templum impia
Perfundit?

Let diverse runn out of the Cittye and kneel before Titus as men amazed.

Flexo quid elingues genu procumbitis?
Sensum quid alligat stupor? Quid egredi 8065
Vocem vetat, fauces mutas <et> solvere? 
Me miseret horum. Abducite ad castra miseros
Et languidos recreate verbis spiritus.

TITUS, SCHIMEON

<TIT.> Vos nonne cancello viri turpissimi
Sanctum locum cinxistis? Annon literis 8070
Incisa Graecis tabula et nostris palam vetat
Ne sancta quisquam septa transgredi audeat? 
Annon eos morti placebat tradere
(Neque reprehendo is quamvis Italus fuit)
Quicunque sacros transiliret limites? 8075
Cur ergo in illis strata late funera
Calcatis et populi struem, nequissimum
Hominum genus? Mixto cruore gentium
Cur diluistis sacra penetralia? Deos
Ego patrios testor locum et si unquam quis hunc 8080
Aspexit (aspexisse credo neminem),
Exercitum testor meum, testor meis
Quisquis moram fugitivus in castris facit,
Vos testor ipsos: Non ego aedes vos sacras
Violare cogo. Si locum belli placet 8085
Templo relicto statim alio divertere,
Nullus meis patebit huc aditus, sacra
Nec Italus calcabit ullus limina.
Nullam afferet templo Latius iniuriam.
SCHIM. An frigido tremulum metu cor palpitet 8090
Verbis quod urbem armis relictis verberas?
Sperare num poteras prece Solymas capi,
Clamore vinci aut magno Hebraeos? Itali
Passim ruant curvis minaces falcibus.
Pulset solum explicata late legio 8095
Telis gravis, iaculetur ardentes faces
Furibunda turma. Sacra nunquam limina
Vestigiis teret propago Romuli,
Tangetve tantum nota pontifici loca.

TITUS, FRONTO

<TIT.> Quod ad ruinam sponte praecipites ruunt, 8100
Illos sui et miserescit exitii parum
Nec cogitant tyranni asylo parcere
Nunc denuo bellum geram. Sed quod nequit
Exercitus tantis frequens angustiis
Pugnare, centuriis viros e singulis, 8105
Cerealis, audaces tricenos elige,
Viris suos constitue millenis duces.
Ubi sol caput lassis habenis aequore
Immersit Hesperio, hostium custodias
Facto impetu clam aggredere summis viribus. 8110
Armatus ad pugnam ipse descendam simul.
FRONT. Magnis quid ultro te periculis obiicis,
Magnanime ductor? Ab arce spectabis procul
Securus Antonia, quis ardor militum
Et quanta virtus. gloriam magis appetunt 8115
Spectante milites duce. 
TIT. Antonia lubens
Ab arce spectabo meorum proelia
Ut praemium probata virtus auferat.

FRONTO solus

Quousque te virtus quietis nescia
Impellit, ad maiora semper incitans? 8120
Quid mente consilium anxia versas, Tite?
Mox ampla Romae spolia civitas dabit
Foelix diu pollentis Asiae decus.
Satis fatentur moenia urbis gloriam
Deiecta, nec stare Solymae diu queunt. 8125

CORNELIUS

Nocte vigiles Cerealis aggressus licet
Non hos tamen somno sepultos invenit.
Magno manus clamore uterque conserit.
Horum Itali dum sustinent primum impetum
Tanto tumultu concitati caeteri 8130
Densa ruunt cohorte, at in propriam incidunt
Turmam. Suorum caede laxabant manus.
Passim ora miscentur sono discordia.
Uterque vocem clamor incertam facit
Confusus, et nox atra visum dirimit. 8135
Multos furor caecos facit, alios metus,
Quosdam ira fato maior. Occumbit simul
Iudaeus et nullo Italus discrimine.
Ignota vox nostris nocet minus. Ducis
Signum memor doctus sequi Italus cupit. 8140
Commisa nocte pugna quid non perpetrat?
Vulnera suis plura ensis infoelix dedit, 
Nulloque Mars miscebat ordine proelium.
Iudaea tandem sparsa turba quod impetum
Temere et recessum fecit. Inter se hostium 8145
Imaginem tum mutuo effingunt sibi.
Hostem ratus ferro revertentem Italo
Suus excepit. Se mutuo ignari necant
Aurora equos donec quadrigis imperat
Purpurea, lumine et novo stellas fugat. 8150

PHRIGIUS

Postquam dies ostendit hostes ordine
Stantes in acie, hastas vibrant contrarias.
Huc mille torquebant et illuc spicula.
Instare pugnae pertinax urget furor
Nec invicem sese fatigari desinunt. 8155
De gloria spectante certabat duce
Romanus, et virtutis ardet praemium
Auferre. Sibi Iudaeus et templo timet.
Alios cogat tyrannus, illos verberat.
Multos minis instigat. Eventu Titus 8160
Dubio laborat, atque languentes ciet
Alto procul clamore, quasi quoddam fuit
Belli theatrum utrique nec spatium fugae
Amplum satis vel persequendi hostis fuit.
Cum neutra pars cessisset armis pertinax 8165
Reliquit ancipiti loco victoriam.

TITUS

Antoniam ab imis erue arcem sedibus
Ut pateat ad templum amplior belli area.
Ligno aggeres surgente vincant moenia
Nunc duo, locis aptentur atque ambo suis. 8170
Ignave, quod equum capi non hostium
Virtute miles sustines, dum pasceres
Fraeno solutum, lignum cum rapere ex agris
Faenumque certares, per ima viscera
Exactus ensis spiritum ignavum auferet. 8175
Pedani, equo quod incitato vectus es 
Pendente latere montem in adversum arduo
Ubi surgit Elion iugo, et talo rapis
Corpore valentem iuvenem, et armis undique 
Septum, fugam dum cepit aversus, suos 8180
Postquam metus valle trepidantes sparserat,
Quod cursu in ipso corpus inclinas velox,
Et dexterae vim totiusque corporis
Magnam refers, doctaque moderaris manu,
Constricta fraenis ora pressi sonipedis 8185
Torques et arte urgente domitum calcare,
Miranda posteris canetur gloria
Tali ducem quod victor auges munere
In Marte capti iuvenis. Id gratum fuit
Quod aggredi captivus audet moenia 8190
Puer. Pererret ima ferrum viscera.

ACTUS IV, SCENA iv
PRISCUS

Cum iam indies adversa turgent proelia 
Nec asperis finis fuerat insultibus,
Fatis Hebraei sponte submittunt manus.
Omnem timorem extrema vincebant mala. 8195
Fortuna vires ipsa quod consumpsit, hi
Addunt suas. Fortuna nunc non invida
Satis videri possit, et propria manu
In porticum arci qua vicinae iungitur
Iaculantur ignes. Bis decem murus patet 8200
Ore cubitis magno, sua flammae viam
Metitur utilitate Hebraeus. Italus
Non cessat huc insultibus lacessere.
Cubitum ignis ad bis septimum errabat. Operi
Zelotes instat, porticus fastigium 8205
Deturbat. Ignes Itali iniiciunt suos
Simul sequaces. Ille flammas tum procul
Spectabat otiose, et ignis impetum
Abrahae proles sedare curabat parum.

IONATHAS, PEDANIUS, PRISCUS

<ION.> Quid moenia procul missili pulsas globo 8210
Levesque securus minas iactas procul?
Quales solent latrare commoti canes, 
Clamore magno territant, nocent nihil.
Cur victor orbis arrogans in proelium
Descendere metuis, vel aequali loco 8215
Conserere cum hostibus manus? Qui caeteris
Praestare sese laude certat bellica
Hunc singulari provoco certamine.
PED. Cum Ionatha pugnare, cui corpus breve,
Os turpe, sordidum genus, rebus aliis 8220
Vilissimo, Romanus indignum putet.
Necessitas ad arma quem tristis premit,
Sorti salutem credet extremae, nihil
Non ausus.
PRISC.       Hos tentare pugna quos vincere
Non magnum erit, summumque vinci dedecus 8225
Et periculi plenum ferocis esset, hoc
Non fortis animi, et milite indignum Italo.
ION. Cervice lassa flectitur caput retro.
Pedem refertis? Cur metus cor verberat?
Ultro labantem sustinete spiritum. 8230
PED. Pugnam Pudens <en> mire tentat arrogans 
Congressu in ipso lapsus. Offenso pede 
Succumbit hosti, sorte proditus iacet
Ridenda praeda. Audaciae poenas dedit.
In pectore ensem abscondit imo Ionathas. 8235
ION. Primo quid aspectu, Pudens, trepidas metu? 
Hosti miser quid ultro permittis manum?
Siccine solet Romanus olim vincere?
Humi iaces fortissimus Romae pugil.
PED. Dum mortuo victor Pudenti Ionathas 8240
Insultat, hunc centurio Priscus percutit
Nervo sagitta excussa et in terram cadit,
Suoque corpore corpus inimicum tegit.
Portendit hoc praeceps nimis foelicitas
Velox quod immineret ultio Ionathae. 8245

TITUS, SYLLA

<TIT.> O pertinax nimis hostium dementia!
Victoriam negant licet partam diu.
Pati potius extrema certunt omnia.
SYL. Templum obsidere nostra certabat cohors
Qua parte primum Phoebus immersus salo 8250
Templum diem laturus aspicit. Manu
Pugnant Hebraei languida, rapiunt fugam
Subito quasi oppressi. Insequitur <ecce> impetu 
Magno Latina cohors, sinistrisque clypeis
De more tecti aptare scalas moenibus 8255
Et ardua superare murorum parat.
Sagacior Romanus haud mutat locum.
Dolos timet. Nullam fugae causam putat.
Sed postquam Hebraeis Italus cedentibus
Fastigium victor teneret porticus 8260
Longumque fumum struxa sub robore vomit.
Vulcanus emissis habenis saeviit.
Sulphure trabes ungebat et bitumine
Versatus hostis antea, arido et fomite
Certum flammis determinat sagax locum. 8265
Hebraeus hoc sibi putabat utile
†Timuisse ne pugnando quas latebras queant.†
Favillam ubi volitare victor undique
Miles videt, flammisque se minacibus
Cingi, hi se in urbem retro praecipites ferunt. 8270
Avara seram flamma praevertit fugam.
Pars magna in hostes impetu caeco ruit,
Ad inferos honore nullo mittitur.
Tentant faces alii per obiectas viam.
Nixus inanes decipit flammae furor. 8275
Pauci in cavernas sponte desiliunt metu.
Deforme cerebro corpus excusso iacet.
TIT. Flammis sin hosti tanta sit fiducia
Et flamma nobis prosit. Ira ardet animus
Temere Italus quod pugnat iniussu ducis. 8280
Spectare nostros igne luctantes dolet.
Testor Iovem caelestis aulae praesidem
Atrociter tantum manu ulciscar nefas.

Let Titus runn into the Cittye and cry aloud.

Averte flammas, miles, ignem vincere
Contende. Cur gravaras ardentes trabes 8285
Extinguere? An servare cives negligis?

SCHIMEON, LONGINUS, CORNELIUS

<SCHIM.> Quid frustra bellum longe cum flammis geris?
Descende. Do fidem. Nihil metues mali. 
CORN. At per deos te, frater, oro, turpiter
Ne dedecus Romano inuras nomini, 8290
Nec supplicem ridere Solyma gestiat.
Quid pristinam foedare tentes gloriam? 
LONG. O Corneli, fortuna quae sit, <tu> vides.
Vincente vitam fata Vulcano invident.
Utrunque facti exercitum huc testem voco 8295
Quod mortis haud perturbat ignavus metus.

Then let him kill himself in the sight of both the Armyes.

ARTORIUS, LUCIUS

<ART.> O chare Luci, me sinu lapsum accipe.
Instituo te patrimonii haeredem mei.
LUC. Te proiice expansum, Artori, <meum> in sinum.

PEDANIUS being in the fier.

Nostrae, Tite, nihil mortis exagitet dolor. 8300
Hoc sufficit pereuntibus solatium
Quod terminus dolore commovit Titum,
Pro quo iuvabat semper animam perdere.
Vocesque tam gratas et affectos pios,
Clarissimam velut sepulturam sibi 8305
Quisque auferens non dubitat intrepide mori.
ART. O lux acerba, fila quid vitae meae 
Rumpere parata, Clotho, mutares colos
Et pro meo fatum perageres Lucii?
Fugi miser flammas amicum ut perderem. 8310
Sinu receptus pondere extinxi meo
Et solus ipse sum necis telum tuae.
Cur non retractum flamma torrebat sequax?
Utrunque fata eadem tulisset et eadem
Utrunque terminasset hora. Quid iuvat 8315
Vivere? Cur idem tumulus ambos non tegit?

ACTUS V, SCENA v
LEPIDUS

Qua prospicit sol occidens templi exedram 
Magno procul fragore templi porticum 
Tribus diebus pulsat immitis aries
Turresque crebro turbine obiectas ferit. 8320
Ictus inanes saeva fundit machina,
Nec magna vulnera moles infert lignea.
Succedit impavidae parieti vinea.
Dorso cava ferro latens fundamina
Frustra Italus [ . . . . . . . . . . . . . 8325a
 . . . . . . . . .] portasque cardine vellere 8325b
Et pauca pulsis saxa moenibus cadunt.

PHRIGIUS, TITUS

<PHRIG.> Firma lapidum structura postquam vinceret
Ictus inanes machinae, nec moenia
Caelo patenti eductus aries dissipat,
Scalas statim clypeis sinistris Itali 8330
De more tecti aptare certant moenibus.
Vallem replent magna cohorte militum.
Densa feruntur mole Hebraei ad porticum,
In proelia atque optata confestim ruunt.
Scalas rotatis obruunt saxis. volant 8335
Excussa loris spicula, ignes piceos
Mittunt, liquorem calce fumantem graves
Necnon molares, atque flammantes sudes,
Vel sorte quod defendere extrema solet.
Parum timebant saxa Romani, pice 8340
Mixtum nec ignem desuper qui mittitur.
Medio repulsi gradu iterum fastigia
Manu summa prensant. Ad ima denuo 
Rediguntur, emoto relapsam cardine
Et frustra sperant ianuam procumbere. 8345
†Maris† onus defensor addit, et novo
Replentur accedente semper milite.
Nostri parum belli furorem sustinent.
Nituntur ablatas sibi aquilas proelio
Alii recipere. Hasta recepta gutture 8350
Cadunt, solum fronte feriant, terram imbuunt
Crasso cruore, longa nec favet mora
Vano labori. Vulnera brevi prodigus
Tempore dedit multa ensis. Elapsi fuga
Pauci saluti consulunt tantum suae. 8355
TIT. Templum quid alienum gravamur perdere 
Illata post tot damna, post tot militum
Stragem? Igne templum potius iniecto ardeat.

ALANUS, TITUS

<AL.> Alanus Amantinus et Magadato
Natus patre Archelaus tuam implorant fidem. 8360
Nostram data largire vitam dextera.
TIT. Schimeonis hic satelles Alanus fuit,
Viros utrosque <valde> crudeles scio. 
Orant fidem quod Italos facto impetu
Victor aliquos Zelotes ad necem dedit. 8365
Quid patria vitam relicta transfugae
Oratis, igne quam videtis crimine 
Ardere vestro? Non voluntatis fuit
Submissio haec, sed arte simulata potius.
Irae tumentis fluctibus cor aestuat. 8370
Fraenum quid irae solverem? Cohibebo me.
Uterque castris liber in nostris erit.

ANTONIUS, TITUS

<ANT.> Errante lucet igne templi machina.
Flamma liquefacto absumit argento trabes
Et proximos invasit aucta porticus 8375
Flammae viam auri diffluens aperit rigor.
Zelotes ignem spectat attonitus. Stupet,
Succumbit animus, membra torpent frigore.
Nec adiuvat flammas nec extinguit tamen.
Templi nihil commovit accensi dolor. 8380
Ignem vagantem sponte metitur oculis.
Tantumque sese residui spe colligunt.
<TIT.> Tu murmurantem extingue flammam. Postea
Lato sinu laxabis ad templum viam
Ut facilis huc aditus pateat ascensibus. 8385

TITUS, ALEXANDER, CEREALIS, LEPIDUS, PHRIGIUS, FRONTO, ANTONIUS

<TIT.> Vos cuius incepti estis authores mihi,
Templumne servetur vel aequetur solo?
Quae singulis surgit animi sententia?
ALEX. Templum tueri nemo si contenderet,
Victi sed <cum> indefensum Hebraei linquerent 8390
Partes nec illas urbe firmant diruta,
Non esse templum diruendum censeo.
Templum sin obtinere certent proelio
Et mente durata tyranni muniant
Et huius insultent superbi robore, 8395
Non esse iam templum videbitur amplius
Turris sed expugnanda potius hostium.
CER. Tam celebre sanctuarium orbis totius,
Insigne monumentum, artis admirandum opus
Quid temere ab imis irruamus sedibus? 8400
Urbis potestas in manu prius fuit.
Hostis diu templo latere non potest.
Fatis iniquis ultro submittet manus.
Semper quod est necesse bello sufficit
In saxa nec saevire victorem aequum est. 8405
LEP. Ut iura belli victor <tu> staris, decet.   
Fumare cessant igne flagrantes trabes.
Dum stare templum gens videbit pertinax
Rebus novis studere nunquam desinet.
Huc sorte praecipites labante confluunt 8410
Omnes simul, viresque colligent novas,
Templum atque belli refugium victis erit.
PHRIG. Suo diu cruore templum diffluit.
Quid ultra mortem militum spectabimus?
Quod esse gratius potest spectaculum 8415
Quibus diu tot imprimuntur vulnera
Quam dirutis iacere templum moenibus?
Nec arguet quisquam Titum piaculi
Ddum scelere vasterent suo templum Dei.
FRONT. Quid imbui templum cruore militum 8420
Conquerimur? Absque caede spectate ultimas
Urbis ruinas. Otiose vicimus
Hostes satis, nec sanguine amplius est opus.
Templo manente frui licet victoria.
Quod vestrum erit statim quid ultro perditis? 8425
Sese hostis illico victus ad poenas dabit.
ANT. Hostem domare non potes nisi frangeres.
Vires resumit ignis extinctus male.
Tam pertinacis causa belli templum erat
Dum verba fatidici incitant male credita 8430
Templum <suum> quod deseret nunquam Deus.
Templum nisi aequatur solo, victi sumus. 
Iudaeus obstabit sacris ab aedibus
Sublimis, et quid non furor committeret
Fato potentior? Hoc metu nos libera. 8435
Permitte nobis praemium victoriae.
<TIT.> Templum licet Zelotes armis occupet 
Et saxa iaculetur trabesque desuper
Non destruam tam insigne monumentum. Haud decet    
Lapides carentes spiritu ulcisci Titum, 8440
Nostra et erit haec iactura templi perditi.
Magnum futuri extabit imperii decus.
Ad castra nunc se quisque gressum conferat.
Miles parumper membra laxet otio
Maiore corpus ut vigeret spiritu. 8445
Totis brevi templum obsidebo viribus.

Post exitum belli fragor exaudiatur

SYLLA

Qua parte titan orbis templum respicit
Nascens eoo facto in hostes impetu 
Iterum Zelotes tentat ausus proelium. 
His Itali manu resistunt impigra. 8450
Vulnera ferebant atque reddebant simul. 
Utrinque bellum stimulat rauca buccina. 

Idem belli fragor.

PRISCUS

Aequale primo robur hostibus haud stetit. 
Lentus pererrat frigus artus languidos, 
Animus receptis denuo redit viribus. 8455
Contraria animis arma miscentur iterum
Et parte nulla non laborant milites. 
Ex arce pugnam spectat Antonia Titus.
Lecto advolat comitante ductor milite.
Lassos novo levabat accessu gradus. 8460
Iudaea paulatim metu inclinat acies,
Belli nec aestus ferre tam magnos potest. 
Dextra ense torpet atque terga dat fugae.
Trepidans refert in tuta gressus moenia. 
Clamor repente tollitur. quis civium 8465
Gemitus? Operit aetherea fumus sydera.

FRONTO, PRISCUS

<FRONT.> Iaculatur ignem forte miles in auream 
Templi fenestram. Sponte lucet undique 
Flamma statim furente sanctuarium.
Atra volitat favilla passim.
PRISC. Ubi est Titus? 8470
FRONT. In arce placidus carpsit Antonia sopor.

Then let houling be about the Temple and noise of Warr in the Cittye, in the mean season let Alexander, Cerealis, Lepidus, Phrigius, Antonius and Fronto runn out one after an other over the stage. Titus being in the Citadel. blue

Furibundus miles, <tam> sacrum incendere locum
Audes? Furentes siste flammas. Irrita 
Leves in auras verba volitant. Non potest
Se continere militum praeceps furor. 8475
Averte flammas, miles. At surdis loquor.


Then let houling and crying be about the Temple and like noise of Warr.

ACTUS V, SCENA vi
RASHBAG, DUX LATRONUM, DUX RUSTICORUM

RASH. Rutilo coruscat igne sanctuarium. 
Templum Dei fumo horret undante obrutum.   
DUX LAT. Ioseph Dalei filius ter nobilis
Belgaque Mermer patre prognatus, fuga 8480
Vitam licet sperare potuissent sibi,
Mortemque communem pati cum civibus, 
Sese ambo in ignem sponte coniciiunt simul. 
DUX RUST. In porticum quae sola restat, confluunt
Pueri, senesque promiscue, atque foeminae. 8485
Igne pereunt ardente multi porticu.
Numero ruente oppressa magna pars iacet.
Sex circiter censentur hominum millia.
RASH. Cur ore nos propheta vano luderet 
Quod fulmine armatum hoc die praeberet os 8490
Caeleste numen in aede spectandum sacra,
Ut hostium contundat ultor spiritus? 
DUX LAT. Obvia furor devastat omnia prodigus.  
Sonant querelis cuncta foemineis. Solo
Proiectus a matre iacet infans nescius  8495
Rerum atque vagitum edit. Illa postibus
Adhaeret amplexa, vetat a cardine rapi.

Then let them run away, severall wayes.

Laxat fames ieiuna nexus artuum.
Fugam negant deserta membra viribus
Plantis nec exstiti fidelibus miser. 8500
Corpus lues tabescit extrema. Morior. 

Then let 2 or 3 com limping over the stage and fall downe dead.

CEREALIS

Simul ruunt insano Hebraei turbine
Templo furentem sacro ut ignem anteverterent,
Nec esse censent temperandum viribus 
Vitae nec parcendum. exilit statim Titus 8505
(Nam fessa mollis membra laxabat sopor),
Templum petit cursu citato, exercitu
Sine ordine ingenti excitato. Quantus est
Clamor, tumultus, eiulatus civium! 
Aer querelis pariter et gemitu sonat. 8510
Ignem Titus clamore magno exstinguere
Iubet, sed aures clamor ingens obstruit.
Frustra prohibet nutante flammas dextera.
Hortatur ignes alere quisquis proximum 
Iussus nec irruentium agminum impetum 8515
Minaeve retinent. Martis instigat furor.
Multi suorum pondere obruti iacent.
Ruina premit ardentis alios porticus. 

ARTORIUS

Templi tuendi nulla iam spes hostibus 
Manet. Fuga omnia atque caedes occupat. 8520
Cedentibus forte Italis rebellium
Cohors in urbem evasit e templo fugam. 
In porticum populi reliqua pars arripit   
Postquam furorem militum non continet  
Titus et magis magisque flammae saeviant. 8525
Secreta templi intrat, sequuntur et duces.  
Ingens iuvat spectare domus huius decus. 
Miratur egregium atque maius fama opus,
Nec gloria minus domestica. Ignis haud
Despastur. Interiora templi adhuc fuit 8530
Partemque sperat posse servari hanc Titus,
Ubi frustra flammas ut furentes arceant
Surdos rogaret milites. Incendium
Nec fuste cogat Liberalis vertere
(Odia hostium, belli furor, nota pietas, 8535
Titi ampla templi spolia vincebant metum).
Turba ducum stipante discedit Titus. 
Postquam igne lambi sancta sanctorum videt
Zelotes, ipse stridulos ignes alit.
Promiscue passim cadit virgo, senex, 8540
Puer, nec ulla aetatis est miseratio 
Aut castitatis honos, et ipse funera 
Exhorruit maerens Titus. Mente pietas 
Et sero iam recepta erat. Sese invicem 
Temere trucidant, et simul supplex cadit 8545
Feroxque. <Vasto> flamma cum gemitu crepat.
Confusa vox civis gementis, Itali 
Frementis, hostis eiulantis aethera 
Pulsat, sonum montes repercussum adiuvant. 
Ardere totem civitatem crederes. 8550
Arae piae rubente inundant sanguine.
Omnem locum pallida tegunt cadavera. 

ACTUS V, SCENA vii
PUER HEBRAEUS, CORNELIUS

<PUER> Cor ardet accensum siti. dextram mihi
Da quaeso, miles, ut queam descendere 
Ut paululum mihi hauriam sitiens aquam. 8555
CORN. Per me licebit, mi puer. Do tibi manum.
Raptam lagoenam implens aqua fugam rapit. 
Siccine dolo ludis? Parum evades fuga.
PUER Pactis steti, non data mihi dextera fuit 
Ut maneam apud vos, sed ut aquam hauriam mihi. 8560
Quidni in fide mansi?
CORN. Indolem laudo pueri.
Templi pariete clam sacerdotes latent. 
Illis aquam sitientibus prompsit puer. 

ANTONIUS

Qua parte iungens lora sol flagrantia 
Radiante spectat ore, circa porticum 8565
Defigunt applaudentis aquilae insignia. 
Mox laudibus laeti sonant omnes Titum. 
Ut digna Caesar vota persolvat Iovi
Sacro calentes sanguine aras imbuit.

TITUS

Loci sacri postquam intuebar abdita  8570
Et nota tantum mysticis penetralia.
Quae gloria domus, quanta maiestas fuit! 
Solum nitet candente stratum marmore, 
Feruntque de monte Libani auratas trabes, 
Maculis columnae nobiles. Fulget domus 8575
Auro micante, caelitum egregius labor, 
Quo dignius titan nihil oriens ubi
Radios eoo tendat orbe respicit,
Tergove linquit mersus oceano caput.
Domus haec profecto domus Dei vere fuit 8580
At non alia. Habitabat hic mundi arbiter.

The Preists led Captives by Souldiers.

SACERDOS, TITUS

<SAC.>  Patiare supplices genu amplecti tuum, 
Princeps potens. Templi sacerdotes sumus. 
Reos licet de fauce mortis libera. 
Templum Dei flammae sequaces ambiunt 8585
Officium et extinctum sacerdotis fuit. 
<TIT.> Quid ultra templo vivere incenso iuvat? 
Rumpere decet lentum nimis fatis iter
Armis quod Italos in ipso mystici 
Templo lacessunt, et Latino sanguine 8590
Manus suas imbuere formidant parum. 
Mox demat ensis lucis invisae moras.   

IONATHAS, TITUS

<ION.> Orant duces ut verba miscerent simul 
Et pacis exiguas rogant indutias. 
Et in cloaca non procul Schimeon stetit. 8595
Reponsa iuncto ferre consilio mavult. 
Inquirit incertus ducum sententiam.

TITUS, SCHIMEON

<TIT.> Etiamne saturati malis tot patriae
Tantisque vos estis quibus nec hostium 
Virtutis in mentem veniret, nec suae  8600
Urbem sacram, populumque sanctum, denique
Templum Dei iure perituri perditis? 
Postquam manu percussa Pompeii ducis
Venale collum Solyma submisit iugo, 8605
Rebus novis prava libidine concita
Urbs pertinax rursus studet. Avidas manus
Miscere bello contra dominos perfide
Parum veretur. An feroces vos facit 
Invicta virtus? Regna nonne capi sua 8610
Davidis urbs victore videt Italo? 
Socia an fides? Gens ulla nostro libera   
Imperio opem spretis Latinis an feret?
An corporis robur? Sibi Germaniam 
Servire Roma coegit. Astutia ducis   8615
Romae suas Carthago submisit manus.
Nostra excitat vos contra nos clementia. 
Victrix avitos Roma campos dividit. 
Gestare regis sceptra gentiles iubet 
Patriaeque patitur legis orbitas sequi. 8620
Quod maximum est, urbi tributae nomine 
Cessit, Dei aris iussit offerri sacris 
Donaria. Hinc crescente opum vi maxima, 
Statim secundis turbidi rebus tument, 
Dominis apertum inferre bellum gestiunt, 8625
Retortus anguis qualis in gramine latens 
Saevis adoritur blandientem morsibus. 
Nero gerebat languida sceptrum manu. 
Revocatur huius spes ad improbas favor. 
Ad arma missus foedus optabat pater, 8630
Foelixque captis novit ensis parcere. 
Infirmitas visa huius est clementia. 
Postquam pater fasces mihi imperii dedit 
Iudaea nostram sensit et mitem manum. 
Alebat vestram lenitas audaciam. 8635
Nactus triumphum visus ut victus fui.   
Insana belli concitanti fulmina 
Tantum placet caedes, ruina, incendium. 
Quid multa? Belli iura rupta. foedera
Spreta toties. Naufraga fides. Sanctum nihil. 8640
Quis veniae vobis relictus est locus?
De pace provocatis verba ut miscerem,  
Viri nequissimi? Urbs quid optat pertinax? 
Talem iuvat servare, qualem perditis? 
Torquere in urbem tela cessabam diu. 8645
Saeva arietis cornua vetabam moenibus, 
Amica victor pacta sponte suadeo. 
Ultro venientibus fidem vobis dedi.
Agros Hebraei caede funesta tegunt. 
Laceri iacent stridente muri machina, 8650
Vestroque lucet igne sanctuarium. 
Expectat urbs victoris extremam manum. 
Qua vos salute iam esse dignos creditis? 
Quae vos adhuc miseros alit fiducia? 
Vos immo nunc armati adhuc statis, manus   8655
Videre victor supplices nequit hactenus. 
At cedat armis victus abiectis furor? 
Hac lucis usura frui cunctos volo. 
Mites quasi heri parva mulctabunt duces. 
Graviora mihi servabo victor crimina.  8660
SCHIM. Accipere pacem non licet nobis, Tite.
Deo fidem sancte supremo astrinximus 
Vincto iugum cervice quod nunquam feret 
Venale vel collum sub hasta poneret    
Abrahae proles selecta. Victor in sacra 8665
Dominetur urbe Latinus, et templum Dei  
Se iactet occupare. Nos iube procul 
Solymis relictis exules discedere 
Ubi muta per deserta squalente siti 
Cumulos arenae vertit Auster, sive ubi  8670
Assidua rupes arduo surgens iugo
Infestat usque quercus aut putris situ 
Annosa ramos porrigens umbra gravi
Vallas opacas implet <et> solem vetat.  
Quascunque leges victor imponas fugae. 8675
Cum liberis abire nos tantum sinas
Consortibus et thori fidelibus. 
TIT. O pertinax Abrahae nepos <et> arrogans, 
Pacemne victus imperas victoribus? 
Nullam deinceps speret Hebraeus fidem, 8680
Nostram nec ullus poscit Abramidas opem 
Sed triste bellum expectate, crudele, asperum.
Se moenibus clausos licet Hebraei tegant 
Dirum minetur miles et telo gravis. 
Urbs dirutis iacebit orba moenibus. 8685
Vos arma in illos cuncti et ignes vertite. 
Belli furor laxis habenis saeviat.
Mox aedium moles superba corruat
Et tecta sternantur solo tumentia. 
Miles suos praedas in usus congerat. 8690

IOSEPH, TITUS

<IOS.> Prognati Izatae rege clari filii 
Eiusque germani tuam implorant fidem 
Paucique fidum nobiles cingunt latus. 
Furore quamvis animus ingenti ardeat, 
At fervidos mulcebit aestus lenitas. 8695 
<TIT.> Favoris aura vos benigne protegam. 
Illos tuae mando, Lepide, custodiae.

Discedant omnes relicto Iosepho.

IOS. Igne Acra stridet. Curia in cineres abit.
Flamma ambit Ophlam Helenaeque in Acra regiam.  
Hume alta sternuntur domorum culmina. 8700
Urbs tota in ignes visa iam concidere.
Ierusalem, gemenda o Ierusalem, 
Cur heu tuum demens in exitium ruis? 
Cur respuas oblata pacis foedera? 
Solet in humanis rebus fatum ludere   8705
Numenque supremum illud et late imperans: 
Si cuius immutare fortunam velit 
Corrumpit huius illico consilium. Ita 
Mox illud evenit quod est miserrimum,
Ut quicquid accidat sibi id merito ut suo 8710
Videtur accidisse. Fatum omnia regit.  
Ferant Romani spolia faciantque ut sequitur. 
Aliena rapiunt tecta avari milites 
Cumulos opum, fida excubat custodia
Quaecunque, raptor cursu anhelu devehit. 8715           
Suos et ornatus dat effusa laceros
Humeris capillos virgo gemmasque teretes.
Pacem precatur nupta, dat monilia 
Colli sui aurea quaeque pendebat tremens
Lapis antea, et digito micantem iaspidem. 8720
Citius nec acta aquilonibus grando gelidis
Flaventis agri infesta aristas concutit 
Imisque vertit arbores radicibus. 
Tristes manus ad astra tollunt, et fluunt 
In maesta nequicquam ora lachrymae. Spe lucri 8725
Parcunt avari caede neglecta Itali.   

FRONTO, TITUS

<FRONT.> Longas opes in regia inimici duces 
Congesserant. Huc impetu facto irruunt,
Cuncta bona diripiunt. Domum incendunt viri.  
Tanto in tumultu octo necantur millia 8730
Popularium. Cepere captivos duos 
Et militem pedestrem et hastatum alterum. 
Peditis caput torta coma manu Ardala
Saeva reflectens pectori ferrum imprimit, 
Totam per urbem fune constrictum trahit, 8735
Corpore velut in uno Quirites vindicet. 
Hastatus alter ad tyrannos ducitur, 
Aliquid velut dicturus utile hostibus. 
Postquam nihil referret, ad poenam Ardalae 
Datur. Ille post terga manibus loro datis 8740
Captivum et obductis sibi oculis fascia 
Velut Romanorum ante ora dempturus caput  
Producit. Ubi nudabat ensem dux ferox
Sese subito miles fuga morti eripit. 
TIT. Ignave miles et Latino nomine 8745
Indigne. Siccine cognita est virtus tibi 
Romana, ut hostium ad pedem supplex cadas?
Armis iube exulum suis discedere 
Nec signa posthac is sequi nostra audeat. 

LEPIDUS, TITUS

TIT. Nil contumaces urbs relinquit spiritus? 8750
LEP. Successibus velut secundis intumet  
Nec odium mente ponit implacabile. 
Pererrat oculis igne lucentes domos. 
Laetis ruinas intuetur vultibus 
Et se ultimum expectare securos diem 8755
Voto et alacri fatum morari iactitant
Quod urbe diruta peremptis civibus 
Ardente templo nil relinquunt hostibus.
Nec mitior quae verba Ioseph fecerat
Quicquam movent, pro reliquiis urbis licet 8760
Multum rogaret, spemque veniae daret
Pacisque verbis. Odia miscent aspera
Nullasque (turbinis instar) ommittunt minas.
Senis ora humectat largus imber fletuum
Et haesit interrupta vox singultibus. 8765
Dura teneri aegre ferunt custodia
Claustrisque compingi sacris, bellua iubar
Flava quasi vastoque metuenda corpore
In ferreis retenta claustris. Carcerem
Aperire certat, undique affectans viam, 8770
Aegre retinet a caede consuetas manus.

ALEXANDER, TITUS

<ALEX.> Clam per ruinas urbis occulti latent
Bello nec audent frontem aperto opponere.
Qui forte rapiuntur, necantur. Dentibus
Perempta ferro corpora laniant canes. 8775
Romanus haud parcit furor. Fugam fames
Vetat. In manus spe veniae nulla incedunt
Nostras, genus quodcunque mortis fame putant
Levius, tyrannis in cloacis ultima
Iam spes manet. Latere clam angusto specu 8780
Se posse sperant donec urbe diruta
Laxos sinus implente vento solveret
Lentas rates Romana classis. Tum fugam
Se posse moliri putant tuto. Interim 
Non continent a caede crudeles manus. 8785
Flammis suis plura igne quam hostili flagrant
Locus nec ullus mortuis vacat. Fugam
E cuniculis quicunque captant, enecant.
Si forte quem ferro cibum rapiunt, licet
Crasso cruore delibutum, avide vorant. 8790
Vix carne ab humana fame enecti abstinent.
TIT. Montis iugo locata superior Sion
Tutissimo, cum facile vinci non queat,
Novos iube aggeres in altum surgere.
Qua parte medio sol Olympo prospicit 8795
Sublime porrigat caput ligni strues.
Quem tu refers numerum esse captivi generis?
ALEX. Horum quadraginta numerantur millia.
TIT. Militibus hos ut cuique gratum est, divide. 

IEHOSHUA BAR THEBUTH, TITUS

<IEH.> Benigne princeps, orbis haeres maximi, 8800
Depasta flammis urbs cinere postquam iacet
Tepido sepulta victor atque possides
Magni Dei tam celebre sanctuarium
Spolia cui templi opulenta debentur magis, 
Mensam auream magni talenti suscipe 8805
Et arte candelabra duo mirabili
Gemmisque lucens pallium, atque auro rigens
[…] quod eois e caninis fuderat
Ophir, opulentus artis egregiae labor. 
Auro gravem signisque crateram accipe 8810
Et ampla templi vasa celata affabre.
Meis benignus precibus aures commoda.
Aura mihi largire caelesti frui.
TIT. Necessitas haec licet fuit largitio
Non liberae ergo nos voluntatis, tuis 8815
Vitam lubens victor precibus indulgeo.

PHINEAS SACERDOS, TITUS

<PHIN.> Magnanime Caesar, quo nihil mitius erat, 
Magnifica templi defero donaria, 
Tuo nec inferiora honore munera.
Hic dives aura larga supellectilis, 8820
Preciosa templi vela vestes et sacrae,
Auro duplex corona gemmis et nitens,  
Odore molli casia myrrhaeque lachrymae.
Et imbre corpus balsamum laeto rigans.
Lapsis solebas largus ultro parcere. 8825
Concede misero lucis usura frui.
TIT. Vitam licet vi captus in bello rogas,
Hoc praemio indignus licet, vivas tamen.

IONATHAS, TITUS
Ionathas accompanied with five.

<ION.> Iubent referre talia Idumaei duces: 
Iunxisse vires cum tyrannis paenitet 8830
Tuamque, Caesar, supplices orant fidem.
Has facilis ore preces benigno suscipe.
TIT. Idumaea ab hoste si cohors discesserit
Atque minui vires Hebraei senserint,
Mox forte turgidos remittent spiritus. 8835
Sero licet fidem duces orent sibi.
Illis data promitto vitam dextera.
Tu, Fronto fidus, his eris viae comes.
Curato clamari per urbem talia.
Ne solus ex urbe rapiat quisquam viam, 8840
Plures fugae comites sed adiungat sibi
Et integram secum familiam educeret.

PHRIGIUS

Parare discessum duces Schimeon ubi 
Praesentit, hos in vincula statim iniicit 
Virisque quinque qui tuam orabant fidem. 8845
Suos manus afferre crudeles iubet
Et fida servat caeteros custodia. 
Si quis suae fugiendo vitae parcere 
Stimulante tentaret metu atque fallere
Manus Quiritum, hauritur <mox> ense spiritus. 8850
Pauci supersunt caedis huius nuncii.

TERENTIUS drawing after him 2 or 3 Captaines in a Rope

Opes iuvat caede saturatos radere 
Dum quaero captivos sub hasta vendere. 
Nunquam gregi par emptor inventus fuit.
Aere parvo vulgus venderem licet 8855
Nullum tamen sum nactus emptorem diu.
Summum Latinis dedecus semper fuit
Servire Iudaeum sibi. 

LEPIDUS

Cornu minaci saevus instabat aries,
Dorso astat impavido timens vinea nihil. 8860
Rapiuntur in Acram alii relictis moenibus. 
Caecis latent multi cavernis abditi.
Tuentur aliqui moenibus stantes locum.
Aries ruinam agens apertam desilit.
Statim per ima serpit ossa tremor. Viam 8865
Hostis rotato quaerit ense pandere
Perque medios nec ire custodes timet.
Fideles postquam antea socios nusquam videt 
Languet metu spes pulsa acerbo. periculo
Maior animum invasit timor, fingunt sibi 8870
Falsas metus causas. Sionem ab hostibus
Alii capi affirmant. Suorum hi nunciant
Foedam necem. Hostes multi in ipsis turribus
Narrant videri. Instante credunt omnia
Fingente vel potius metu. Mens integra 8875
Nulli fuit nullumque consilium. Timent
Omnia, sibi neque credunt. Tandem suam 
In ora prostrati gemunt dementiam.
Qui turgidos nuper gerebat spiritus
Nunc ultro mente torpet abiecta miser. 8880
Quo se recipiant, nesciunt. Mutatio
Tanta licet in nequissimis miseranda erat.

PRISCUS

Imas student agitare turres Itali
Vacari moenia hoste ubi subito vident
Sine sanguine. Urbis per ruinas irruunt. 8885
Tam nuda mirantur stupentes moenia. 
Murum secundum suspicantur. Deserunt 
Turres Hebraei sponte quae nulla capi
Vi unquam queant, nullisque frangi machinis.
Posthac manus conferre nulli audacia 8890
[.  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .]

PHRIGIUS, TITUS

<PHRIG.>  Domos replent congesta fame cadavera.
Fervidus aer putres odores attrahens
Contabuit, ars obstare cui nulla potuit
Arcere pestiferas vel auras. Italus
Spectaculum tam triste non fert, exilit 8895
Spoliis repente vacuus. Ingentes opes
Parum moratur. ferre fetorem nequit.
TIT. Hac parte muros dirui Solymae veto.
Hic turris altum tollit Hippico caput,
Hic erigit prae caeteris se Phasaelo 8900
Et gloria Mariamme turris non minor.
Hoc Italis quasi castrum erit custodibus
Et qualis haec etquanta civitas fuit
Virtute quam Romanus evertit sua
Posthac sciant longo nepotes ordine. 8905
Partem at aliam ruptis solo compagibus
Aequate. Saxis vincta saxa evellite.

IOSEPHUS, TITUS, ALEXANDER

<IOS.> Genibus minores Mathias Currus pater
Et chara mater ad tuam fugiunt fidem
Et fratro uno patre natus Honian. 8910
Favoris vos irradiet aura supplices
TIT. Per ima gelidus ossa nil serpat metus,
Sui Titus favoris umbrae proteget.
Eleazerum armis occupare Messadam
Magna ducem comitante turba nunciant. 8915
Hanc, Sylla, cinge aquilis, rebellem funditus
Everte gentem. Fata in ipsa ruentibus
Clementia esse quae potest? Mixti cadant
Natis patres, simul maritis coniuges.
Belli exitum mando fidei, Alexander, tuae. 8920
Si forte quid tentaret hostis, excuba
Iussus, ab ore caeteri tuo ferant.
Numerantur quantum turma captivi gregis? 
ALEX. Centum fere numerantur hominum millia.
TIT. Hi vinculis ducantur iniectis simul 8925
Nostrum triumphum ut caede decorarent sua.

ALEXANDER, TERENTIUS

<ALEX.> Scrutetur imas anxius latebras vigil,
Sagax Terenti. Singulas verset domos
Et abditos templi locos, fugam dolo 8930
Ne factiosi forte tentarent duces.
Vilem Titus ducere triumphum <nam> putet 
Currus superbi pompa si desit caput
Schimeonis, aut Iehochanan vinctas manus
Nunquam videret Roma.
TER.                             Tibi morem geram. 8935

ARTORIUS, SCHIMEON, TERENTIUS

<ART.> Quis ille quem procul nitentem purpura
Conspicio, candidaque tunica splendidum?
Effare quis sis, unde deducis genus.
SCHIM. Dux aliquis inter vos cohortis astitit?
TER. Dux sum Terentius, ergo si quid me velis 8940
Descende propere.
SCHIMDa fidem mihi tuam
Ut dux viae sis mihi fidelis ad Titum.
TER. At tu quis es cultu refulgens splendido?
SCHIM. Sum nobili ortus, me Titi siste ad pedes. 
TER. Nomen referre quid reformidas tuum? 8945
SCHIM. T7ristis vetat fortuna quicquam fingere.
Ego sum ille Schimeon miser, quem quaeritis. 
Da quaeso mihi fidem. 
TER. Titi sistam ad pedes.
Hunc ferreis constringe, miles, vinculis.

ACTUS V, SCENA viii
CEREALIS

Postquam penates Caesar igne adolet sacro 8950
Quicquid et odoris Arabs tulit flammis dedit
Onerare mensam dapibus extructam iubet.
Pompam regit longo minister ordine,
Lautisque mensam onerat ciborum ferculis
Largum et capaci infundit argento merum. 8955
At vino ubi multo madebant pectora
Mox laeta volitat ampla vox per atria
Et bella quisque inter cibos narrat sua
Et gestiunt Romae triumphum visere.
Celebrare natalem Titus fratri suo 8960
Honore gaudet maximo. Hic dantur neci
Bis mille captivi atque centum quinquies.
Qum bestiis pugnare Titus illos iubet.
Alii ense sese mutuo confodiunt.
Leonibus laceranda magna pars datur, 8965
Nullumque non celebrat genus spectaculi.
Et larga palmae praemia addit cui pedum
Cursu valeret, aut sagittam mitteret,
Iaculumque melior vel praeiret viribus.
Vincenti oliva nectitur flava caput. 8970

TITUS, IEHOCHANAN brought Prisoner by Souldiers.

<TIT.> Postquam Iovi caesis litebam victimis
Ut digna victor vota persolvam Deo
Et caede nostras expiem hostili manus
Tandem iuvat Romae penates visere.
IEH. Ter nobilis quaterque, serva me obsecro. 8975
TIT. Nefas remitti sero tam grave postulas
Qui optata pacis pacta saepe luderes.
Hunc sempiturnis mancipate vinculis.
Mors finis est poenae. Magis poenam volo.

TERENTIUS, SCHIMEON, TITUS

<TER.>  Schimeon adest, dux factionis perfidus. 8980
Is in cloacam rapitur incertus fugam.
Pauci ducem sequuntur. Hic dum clam latet
Fames vacua torrebat ingens viscera
Moram nec instigante peste pati amplius
Miser potest. Insignis auro prodiit 8985
Et purpura, quales solent se splendido
Ornare semper apparatu principes,
Stupore si nostros suo fallere queat.
Romanus aspectu statim primus stupet,
Rogat quis esset quove natus sanguine. 8990
Esse Schimeonem se fatetur, et tuos
Sese ad pedes sisti rogabat anxie.
SCHIM. Manu pedes adoro stratus supplici
Quem nemo curvatum prius flexo genu
Conspexit unquam. Facilis exaudi preces, 8995
Caesar, tuo nec perditum vultu arceas.
TIT. Mox arta tergo lora, miles, iniice. 
Exercitum vinctum per omnem ducite
Ut dura spectent ora passim milites. 
Currum triumphi pompa captiva, manibus 9000
Post terga revocatis, in urbe Romuli
Sequatur. Et post in foro demi caput
Et dissecari in frustra membra, atque rabidis
Landianda canibus obiici tandem volo.
Ierusalem regina quondam gentium 9005
Sola antehac dominaris invidiae capax.
Tuo cinere sepulta quam foede iaces!
Quocunque quis tendat oculos squalet dies
Fumo obsitus. Favilla passim aethera volat.
Tepido caput sparsus cinere canus senex 9010
Laceraque veste maestus inter funera
Sedet cruenta, ut canibus a rapacibus
Membra tegeret nuda rapidisque bestiis.
Cadaverum facta est sephulchrum urbs inclyta.

TITUS, SYLLA, IEHOCHANAN BAR SAKKAI

<TIT.> Tu mihi refers Eleazeri abscissum caput. 9015
SYL. Inferre flammis arma nunc debes, Tite. 
Zelotes e flamma petendus est, preces
Hic supplices sperare nequaquam potes
Aut quae docent victoriam vinctas manus. 
Optare quicquid ausus est belli furor. 9020
Fatalis absumpsit rogus, tantum licet
Semiusta civium ferire corpora.
Qui non rogum praeceps moratur, possidet
Cognata dextra caedis huius gloriam.
A filio mortem sibi impetrat <pater>, 9025
Ferro maritus coniugis pectus suae
Aperit, statim miratur inceptum nefas
Inque medio proiecit ensem vulnere.
Pudica quaerit fata caeco pede ruens
Furibunda virgo. Filiorum funere 9030
Defessa materarmat in necem suam
Dentem cruentum. scelere peremptos suo
Dulces gemebat filios canum caput.
Oblitus hostis miles in suos ruit
Amica spargens vulnera. Hostiles manus 9035
Evadere nece quisque festinat sua.
TIT. Sibi manus inferre quis cogit furor?
SYL. Eleazer author factionis perfidus
Postquam undique omnes medius in caelum vocat
Ut fata cuncti pariter accersant sua 9040
Magna corona civium sic orsus est.
“O veteris Abrahae nepotes, quid agimus,”
Inquit, “sacerdotalis haeres gratiae
Regale genus? Ab exitu victoriae
Quae semper est incerta, virtus non erit 9045
Spectanda, sed quae certa semper, mentis e
Constantia. Cecidisse bello satis est
Constantiae, mentem parum mutare. Hunc ego
Virtutis invictae esse iure dixerim,
Qui mortis haud formidat indomitus minas. 9050
Admovit aris filium Abraham unicum.
Vitam hanc parum spectat, sed aeternum decus,
Ut posthumis fidem probaret saeculis.
Suos nec agros transitum Nilotico
Regi vetat rex Iosias, se proelio 9055
Miscet alieno rex prius, collum suum
Iudaea ne venale peregrinis daret
Et hoste gaudet potius invito mori,
Quod corpus animae carcer esset.†multus† est
Quod corpori tribuit sibi illa detrahit. 9060
Vigeat per illam corpus, illa langueat 
Quodque huius obscuro specu caecutiat
Caelestis aulae civis illa quod extitit.
Huc spectat, huius desiderio carpitur.
Viris mori nescire quam miserum fuit, 9065
Vitaeque finem nolle ponere, cum malis
Pateret effugium omnibus mors libera.
Nonne pudet imposita catena vos procul
A patria servire? Num currum sequi
Post terga devincta manu Abrahamidas potest9070
Lucebit hinc invicta virtus civium
Si nullus umquam mortis exagitet metus.
Quid ultro lentum sustines fatis iter?
Inventa mors <est>, fata nos eadem auferent, 
Idemque tempus. Quid parem fatis necem 9075
Abrahae reformidat nepos? Crudelis est 
Quicunque nos vetat mori. Tantum nefas 
Pietas erit, portum dabit tot fluctibus
Mors sola. Foelix <is> erit cum patria 
Vitam simul quicunque sponte poneret 9080
Consumpta secum cuncta dum spectat simul.”
Postquam ore prompsit impio dux talia
Mox quisque ferro pectus aperit coniugis.
Exangue fontibus cadaver occulit,
Deinde se rogos in altos coniicit 9085
Certatque ligni funebrem scandere struem
Quicquid nemus longo coactum vulnere
Plaustris prius gementibus suggesserant.
Cum filiis arsere commixti patres
Lateque fumat funus urbis ultimum, 9090
Flammae nimius in astra magnae saeviunt.
Densa favilla obductus horrebat dies.
Si quis metu fortasse tardaret necem
Viros legebant sorte bis decem arbitra
Dubitantibus qui fata festinent sua 9095
Sibique postea mutuam adferant manum.
Tantum in cloaca quinque mater filios
Abscondit. Hic furtum pium matris latet
Fatalis omnes donec absumpsit rogus.
Haec urbis exitium suae palam facit. 9100
TIT. Iehochanan bar Sakkai, heros nobilis,
Quod iam diu spectata sit fides tua,
Ut ius Hebraeis sede ab alta diceres
In urbe Iaphuam, et vicina litora 
Mando, atque Aorsa civitatem, porro limites 9105
Harum urbium quicunque se porrigunt. 
Praeclare Honian, Deo sanctum caput,
Munus summi sacerdotis Ioseph dedi, 
Sacrum, tibi proximus sacrae tyarae honos. 
Scelerate Rashbag, quod tua erga nos fides 9110
Ferociam comprimere tantam non potest 
Nec contumaces continuere spiritus,
Recondet alto miles ensem pectore.
Poenes luet pares bar Elisha Ishmael
Nato et suo aequalis scelere Gamaliel. 9115
IEH. Magnanime princeps, quo nihil erat mitius,
Orecibus meis aures benignas admove. 
Noli parenti vitae fila rumpere. 
TIT. Aura pater fruatur aethera. Hoc sibi, 
Iehochanan, precibus tuis indulgeo. 9120
Iam patrios victor revertar ad lares.
Armate classem, vela ventis pandite. 
Reddat carinas nauta siccas aequori, 
Certent maris torquere spumas remiges. 
IOS. Vates calente cecinit olim spiritu  9125
Et fama sparsit civibus non credita 
Ubi reperit templum esse quadratum, illico 
Toto iacebit Solyma campo diruta.
Decora ab imo celsa sternuntur solo.
Nunc arce templum diruta Antonia <id> vocant. 9130
Incepit angulos habere bis duos
Figura et esse quadrilatera praeditum.
Decreta Lachesis mutat colus haud suae, 
Diem Deo vertisse nostrum non licet.
Fatum ultro sequitur quisque quod metuit suum. 9135
Haud futiles iaculantur ignes aethera,
Sciri scelus vult, atque nesciri Deus.

THE SONG OF THE CAPTIVED JEWES IN THE TRIUMPH
having one hand wrapt in a bloudy clout as cutt of

Quae civibus pollebat urbs multis Sion
Nunc caede dissolutas longa gemit domos.  
Vultum replebit imbre princeps urbium, 9140
More viduae regina <iam> gemit gentium.
Hierusalem gemenda o Hierusalem,
Tandem Deum conversa cognoscas tuum.

Quem iunxerat fidele amoris vinculum
Procul meis insultat insolens malis. 9145
Vertitur in exitium vicinorum manus
Nec ullus est solatium qui praebeat.
Hierusalem gemenda o Hierusalem,
Tandem Deum conversa cognoscas tuum.

Aegre fovebant pane vitam principes, 9150
Fatigat infans sicca matris ubera,
Passim iacent honore nullo virgines,
Facta est sepulchrum mortuorum omnis domus.
Hierusalem gemenda o Hierusalem,
Tandem Deum conversa cognoscas tuum. 9155

O vos videte transeuntes per viam
Aequalis an dolor dolori sit meo.
Dei aestuans furoris ignis corripit,
Membris inhaerent fixa caeli spicula.
Hierusalem gemenda o Hierusalem, 9160
Tandem Deum conversa cognoscas tuum.

Proles scelesta cum scelestis patribus
Errore ducimur rebelles devio.
Iniqua proni multa perpetravimus
Dum mens libidine concita effraeni furit. 9165
Hierusalem gemenda o Hierusalem,
Tandem Deum conversa cognoscas tuum.

Finis