Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS IV, SCENA i
MANNEH

O numen in nostris malis lentum nimis,
Quousque selectum gravas poenis genus?
Quibus furor belli pepercit, hos fames 7130
Premit nefanda. Huc tanta spectant vulnera?
Haec spes laborum? poena longa si placet,
Mundi pater, satis peracta. Oculi malis
Fletum negant. Casus graves frustra pias
Lachriymas cogunt. Levis dolor si flendus est, 7135
Extrema nos premunt <iam> fortunae mala. 
Intima fames vesana torret viscera,
Venas hiantes pulso adurit sanguine,
Humore nullo exangue corpus horruit.
Umbras putares, adeo nigrat his color. 7140
Nullum scelus dirus timet ventris furor,
Asini caput minis viginti venditur.
Humeris adesis arma loris deferunt
Raptosque pedibus calceos dente lacerant,
Eque corio quodcunque finxit artifex. 7145
Fragmenta faeni sordidi avide devorant
Et pondus exiguum Atticis quattuor emunt.
Editus boum stercusque deliciae his erant.
Vomitum suorum more lambebant canum
Inanis et venter nihil foedam putat. 7150
Quicquid ciborum forsan arripiunt domi
Ingurgitant clam. Nulla mensa, nulla lux,
Sedile nullum, ne quis interim irruens
Semesa presso frustra gutture extrahat.
In omne plebs ieiuna perrumpit nefas 7155
Pietate neglecta. Domos per singulos
Saepe repetita pugna initur indies, 
Ubi forte quid oleret sibi vestigium.
Nec mortuis habetur inopiae fides.
Quos ultimum exhalare spiritum vident 7160
Horum sinu cibum ore scrutantur avido.
Ad ostia impinguntur ebrii velut.
Domos easdem uno fatigant tempore.
His tenue spe decepti inani alimoniae, 
Si quae observata sit domus, suspecta fraus 7165
Absconditi cibi. Statim effringunt fores.
Armis domum expugnant, cibum rapiunt, necant
Dominum aedium. Si nihil in illa reperiunt
At graviter affligunt tamen cibi quasi
Quid abdidisset clanculum. Mortem negant 7170
Hominum vel ipsis in pudendis exigunt
Poenam nefandam. Acutus hic sensus magis
Insidet. At heu dum mater haerentem sinu
Natum nutriret mammillae quid ingerens
Cum matre pariter parvulum transfodiunt 7175
Operisque poenas tam pii mater dedit.
Quid ense iungis quos amor iunxit satis,
Scelerate raptor? Tu cruorem misceas,
Animi prius miscentur. At portae patent.
Ferro viam sibi pandunt tres principes, 7180
Uxor ruit cum liberis, fugae comes.

The gates being broken open let the Princes with bloody swords in their hands break out, their wives and children following them.

MANASCHE, SCHIMEON BAR ANANI, SAMAI

<MAN.> Densos per hostes ensis aperuit viam 
Et factiosus urbis excubitor iacet.
Quisquis resistit mortis additur comes
Dum coniuges servemus ereptas fuga 7185
Dulcesque natos impiis e faucibus
Furtum. Scelestus ventris instigat furor.
Audere cogunt vastitas, incendium,
Ruina. Quo non impulit necessitas?
SCHIM. O certa rebus semper asperis salus, 7190
Aulae potens caelestis arbiter, tuos
Clemens tuis tutos sub alis protege.
SAM. Quin rumpimus fugae moras? Tergo imminet
Iratus hostis. Aspicere ferro iuvat
Charas necari coniuges dulcemque spem, 7195
Oatris sui charam indolem? in fuga salus.

ALKIM

An ulla spes vitae manet misero mihi?
Severa fata quid moror diu? Licet
Servire Caesari. Necem sin horridus
Minetur, at mortem dabit. Servum genus 7200
Procul times miseranda praeda, vel ratis
Captivum onus tremiscis? Poenam <nunc> habes.
Procul a patria <tibi> praestat servire. Solymas 
Dedisce. Quod si fata formidas tua
Mortemque metuis, poena maior est mori 7205
Non posse, poenae finis ipsa mors erit.

ZACCAR

Heu rapio praecipitem miser tectis pedem
Ne filium miserandus aspiciam pater
Dum spiritum famelicus exhalat puer
Leves in auras dum cibos spe somniat
Semivivus, ora vana deceptus movet. 7210
In dente dentem avidus fatigat. Lubricas
Pro dapibus auras frustra deglutit. Cibo
Illusum inani guttur exercet. Ter is 
Foelix fuit quaterque cuius sanguine
Defensa sudant moenia prius. Iam vale, 7215
Fili, vale patris tui solatium.
Ego te mea occidi manu, qui dentibus
Fixum tuis fimum bovis miser eximo.
Si sceleris oras vindicem, patrem satis
Fames, rapina, atque cruciatus vindicat. 7220

ACTUS IV, SCENA ii
FILIOLUS, CHANNA MATER

<FIL.> Quid, mater, haustum faucibus bolum eripis
Nato tuo?
CHAN.    Matrem quid incusas? Fames
Intima pererrat ossa nec quiescere
Malum sinit. Quo non rapit ventris furor?
Venas per omnes dira grassatur lues. 7225
FIL. Miserere, mater.
CHAN. Colla matris implicas
Teneris lacertis, et meos frustra ruis
Demens in amplexus. Quid, ah, matrem vocas
Miserande fili? Matris heu nomen perit.
Natura dum pectus regit, mater fui. 7230
Perturbat audax iura naturae fames,
Iubet silere iura, miscet omnia,
Nescit suae furibundum nequitiae modum.
At pectora haec materna? Vae mihi. Tam pia
Ubi sunt parentum vota? Vel quos mensium 7235
Bis quinque sustinui labores? An fame
Perire natum mater infoelix sines?
Mortis utinam fuisset, ortus qui dies
Fuit. Fames pietasque pugnant. Natus hic
Urget, fames premit magis. Vincit male, 7240
Sed vincit. Impia mater an videar? Tua
Pietate maternum scelus vincas, puer.
Iam pone vitam, mater, ut vivat tuus.
Vitam dedi prius. Voluptas haec levis
Erit, prius si mater animum perderet. 7245
Vivere hominis fuit calamitas, non mori.
FIL. Pereo fame.
CHAN. At pereas cito. Quorsum diu
Mori iuvat? Parata mors est. Si nequit
Belli furor mactare, consumet fames.
Finis malorum erit. 7250

ANCILLA MIRIAM, CHANNA

<ANC.> Quae me per auras dira tempestas rapit?
Mox horridis involve caelum nubibus,
Caeli arbiter. Sol conscium sceleris diem
Abrumpat, mergat <et> salo nitidum caput. 
CHAN. Effare quodnam nuncias tantum scelus. 7255
ANC. An sancta progenies patrum Solymam incolit?
An caede nobilis Busyris? Vel mare
Quae Caspium scelesta gens tangit feris
Vel Isther Alanis fugam praebens? Ferox
Monstrum Procustes quale nunquam cogitat. 7260
O dira fames aut qui famem vincit furor
Qualemque fama nunquam credet posthuma!
O triste facinus foeminae, horrendum, taetrum!
O matris impia caedes, atque filii!
O funus incestum! errant ante oculos mihi 7265
Imago tristis. Nunquam mentem desinet
Pulsare.
CHAN. An ulla me fuit mater magis
Scelesta? Quid mentem diu incertam tenes?
Expande crimen hoc nefandum foeminae.
ANC. De plebe dives vidua Miriam, nobili 7270
De stirpe deducens genus, cum patrios
Fugiret lares et †vatebrosam† linqueret 
Villam Peraeae dum minas belli timet,
In urbe totam collocat vitae fidem.
Huc cuncta sortis dona raptim transtulit, 7275
Longas avorum opes, rubroque murice
Vestam superbam, vasa caelata affabre.
Ubi dira torqueret fames praecordia
Inanis et foedum nihil venter sibi
Putaret, immundos canes avide vocans 7280
Muresque caecos atque triste pabulum,
Heu forte vagit in cunis <parvus> puer 
Qui sicca matris frustra suxit ubera.
Solamen unum matris afflictae fuit.
Tunc illa maesto affatur ore filium 7285
Ab intimo pectore trahens suspiria.
“O parve fili, parve quid faciam puer?
Bellum premit, fames, rapina. Te malo 
Servabo. Quod si filum adhuc vitae trahat
Triplex soror, servile cervice iugum 7290
Latii minantur, terga curvabit labor
Herilis. Absumet iugo peior fames
Et raptor haec vincet. Procul saevitia
In matris alvum, nate, fugias. Notus hic
Locus prius tibi, parum ventrem time, 7295
Fovebat olim parvulum. Hic tutus satis
Latebis. Artus redde mihi quos tibi dedi.
Iam tu cibus matri, furia raptoribus
Et posteris sis longa vitae fabula
Quae nunc Hebraeis sola miseriis deest.” 7300
Fletu rigat vultum. Gemit, mox aestuat
Animus furore concitus, subito stupet.
Dirus trementes occupat pudor genas.
Gerit impetus animo feroces turgido.
Mirabar ubi suas dolor ponat minas. 7305
Mox turbido intuetur oculo parvulum,
Raptimque violenta manu trahens abit.
Cor palpitat tremulum, visum <quod> est nefas 
Instare taetrum matris. Heu redit statim
Secumque triste funus affert filii. 7310
Stetit ensis infando receptus vulnere.
Fluit cruore saeva puerili manus.
Mox, o scelus nefandum et horrendum nimis,
In parva natum frustra mater dissecat.
Caput seorsum ponit, et fidei datas 7315
Manus, pedumque cruribus vestigia 
Ruptis. Tremula adhuc membra transfixit veru
Intrepida. Torret igne fervido. Venae
Strident adustae, nec moras patitur furor.
Stupet ignis et quaerit fugam. Mox impetu 7320
Maiore velut iratus ardet. Murmure
Testatur horrisono scelus.
CHAN. Sed, heu mihi,
An maius esse nefas potest?
ANC. Postquam cibos
Invita flamma tam nefarios torruit
Epulatur ore mater incesto. Suos 7325
Compescit artus famem ubi funestae dapes 
Reliquos cibos in posterum differt diem.
Loco nefandas condit occulto dapes
Si militum fallere queat rapidam famem.
Nihil agis. Una absuma mensa perditos 7330
Cibos, misera, nec parte servata famem
Nunc esse securam puta. Crimina tua
Et frustra celas. Furta raptor sentiet
Nares secutus, sola nec nati tui
Eris sepulchrum. Haud furibus partem nega. 7335
Sed quid moror scelestam mensam tollere?
CHAN. O facinus horrendum, nimis taetrum, ferox!
O urbs Davidis, sustines tantum nefas?
Iaculare toto vindices caelo faces.
Rubente dextra ulciscere ingratum scelus, 7340
Irate pater. Huc milites pandunt viam,
Quorum furore sancta iactatur Sion.
Odore tristis sentiunt matris dapes.

ALANUS, IONATHAS, MIRIAM, CHANNA

Let them fight togeather a litle for the meat.

<ALAN.> Tibi, Ionathas, impero cibum ne tangeres.
ION. Ferrum sit arbiter. Nihil minas moror. 7345
Intra irruamus ne cibum interim hauriant.
CHAN. Pandunt revulsis ostium repagulis.
MIR. Tremulos per artus terror excurrit vagus.
Quemnam sibi rapina cognoscit modum?
Nullus manebit tutus a vobis cibus? 7350
ION. Pessima, quid usque ludis ora militum?
Si non ministras ultro furtivos cibos
Dirus inimicum solvet ensis spiritum.
MIR. Vobis dapum partem reservavi bonam.
Nil cor tumultuetur. Hic vobis erit 7355
Quod edatis. Haud vobis favet mulier magis.
Edenda vobis mea paravi viscera.
Non proprio mater peperci filio.

Then let her shew the head, an arme, one legg, and some part else roasted.

Hoc prandium meum, ista vestra portio.
Curate ne quid forte subduxi dolo. 7360
Haec quae fidem dedisset altera est manus.
Hic est revulsum cruribus vestigium
Unum, atque reliqui pars dimidia corporis.
Porro caput vobis seorsum condidi.
Hic filius erat matris, hoc facinus fuit. 7365
O chare fili dulcis in vita mihi,
In morte dulcior, cibus matri tuae
Qui factus es, et ex hoste amicum mihi dabis.
Intrat ferox homicida, mitis factus est 
Conviva. Habebit ille quod debet mihi, 7370
Postquam tuos epuletur artus famelicus.
Huc impulit matrem famis necessitas.
Matri scelestae auferte partem criminis.
Quid vos pedem retro refertis? Quid animus
Horrescit? Istas mater instruxi dapes. 7375
Gustate quam sit dulcis esca filii.
Noniam esurio, satiata sum, nescio famem. 
Me filius matrem meus pavit satis.
Videte quam sit turpe vobis, foemina
Si fortior epulas virorum devoret. 7380
Vos esse nolo molliores foemina
Pietate nec superare matrem. Sin magis
Iuvat esse vos virtutis huius aemulos
Aut in meo esse misericordes vulnere
Non vultis, atque respuatis hostiam, 7385
Meum ipsa perficiam sacrificium, mihi
Atque reliquum tosti manet filii.

Let her draw the Curtaine.

ALAN. O matris horrendum scelus, quod postea
Miretur aetas, nec tamen credet licet
Quis carne vesci forsan humana potest. 7390
Tales sibi nunquam ministrabit dapes,
Aut si ministrat, parcet infausto parens
Nato suo. Tu mater ore filium
Vesana funero vorare non times.
Te matris haud vocabo nomine amplius. 7395
<Tu> vincis Hircanas furore tygrides. 
Prandere filium tyranno foemina
Thracio dedit, non ipsa cocto vescitur
Nato suo. Invidiam scelesti criminis
Nunquam timebis. Filium mater ferox 7400
Dente lacera, nolente torreas rogo.
En natum habes quem perdidisti. ne time.
ION. Quid lachrymas parvos in artus filii
Effundis, aut <diram> sortem accusas tuam, 
Scelerate mater? Labra labris filii 7405
Tui imprimis membrisque figis oscula
Quae dente mox laniare atroci cogitas.
Quis hoc legens non ore contracto stupet?

ACTUS IV, SCENA iii
MANNEH

Ignave, quid cessas tibi mortis viam
Reperire? Nihil infame formidas iugum 7410
Vitam iuvat Romae pudendam ducere?
Ensis potest lento vitam fato dare.
Gratum sub imo conde ferrum pectore.

SABOCH a cup in his hand.

Sedare qui nequeo diram cibo famem
Rabido cicutas ore maestas haurio. 7415
Cicuto ventre famesque <valde> dimicant. 
Artus per omnes frigidus sudor meat.
Vicit venenum. Languidum corpus tremit.
In deliquium animus cadit. Morior.

ALKIM

Pulmo trahit lassos anhelans spiritus. 7420
Quorsum sines tumulum deesse patrium?
Non vita nunc quam ducimus sed mors erat.
Ultro sepulchrum vivus ad maestum fuge.
Perire tuto sufficit tibi. Urbs, vale.

CUSTOS TEMPLI

Quousque in urbem pertinax saevit malum 7425
Rabidaque vexat clade solatas domus?
Vincit sepulchrum magna lethi copia
Et propria fossa corpus alienum tegit.
Natis patres miscet, maritis coniuges
Funesta pestis atque matres filiis, 7430
Aetas nec ulla aut sexus exitio vacat.
Centena millia funerum plus septies
Elata portis urbis in terris iacent.
Non recipiunt congesta fossae funera.

SCHIOR <

Exsangue corpus patris effero filius. 7435
Parva lachrymarum furta sume filii.
Tuum deflere funus non sinit metus
Palam sed ipse funeris tui comes
Nunc ero, patrisque fata filius sequar.

Let corses be brought out of the Citty, but not in sheets such as have killed themselves, some halters about their necks, some a dagger sticking in them etc. Let them continue in burying, and let some fall downe dead that bring Corses.

CUST. Aperuit ense latro filii latus. 7440
Exsangue cur miles cadaver vulnerat?
Per viscera errat aperta crudelis manus
Si vivus aurum ore hauserit avaro prius
Dum ventre tuto aurum sepultum cogitat.
En dente calceos feroci devorant. 7445

Let the seditious kill them that bury others and after open them.

ACTUS IV, SCENA iv
TITUS

Haud cum viris bellum, Quirites, gessimus
Sed cum feris aut saevitia quibus feras 
Vincunt. Licet minores <ipsae> belluae 
Poscunt feras, a caede cognata abstinent.
Immanitatem hoc vincite omnem rupium. 7450
In membra mater ut secaret filium
Lentisque torrendum carinis adderet, 
Funesto ut artus mandat ore proprios!
Illos ferunt traxisse de caelo genus, 
Fugisse trepidantes aquas, sicco pede 7455
Fluctus maris calcasse. Stupefactum polo
Haesisse solem donec armati in fugam 
Vertuntur hostes. Caelitus per angelos 
Pugnasse, tum sumpsisse de caelo cibos.
Egisse refugas in caput Iordanem aquas. 7460
In igne is raptari in aethera curribus
Mirando iactitasse credebam magis
Non ut superbos adeo spiritus gerant
Ut ab Italis non posse vinci se putent.
Agnosco nos adversus illos proelio 7465
Certare, qui virtute se nulla hostium
Unquam domari posse credunt, dum putant
Se fluminum haeredes, viatores maris,
Terrae hospites, caelum terunt vestigiis.
Timent nocere flammae. Aquarum rivuli 7470
Rupis siti squalentis e vulnere fluunt.
Panes pluit caelestis instar grandinis.
Abscondit arva densus imber alitum.
Tumulis revivescunt relictis mortui.
Quid amplius sperare gens foelix potest? 7475
Cum diis pugnasse more gigantum ferunt                        
Huiusque rei poena indicio fuit.
Arsisse Iudaei feruntur caelitus,
Vivos hiante multos obrui solo.
Cur in his locis moremur? Hic nam mortuum 7480
Esse asserent, ut umbras inanes fluctuum.
Flores foras, intus favilla. Tartarum hos
Incolere credo, et Ditis inferni lares
Ubi nulla pietas est. Parentes nesciunt
Suos amare, mater affectus pios 7485
Non sentit, et natura commovet parum.
Nova at refero. Generis sui principes ferunt
Ortus dedisse parricidium. Abraham
Patrem vocant suisque cultus principem.
In hoc fidem huius praedicandam iactitant 7490
Quod filio non esse parcendum suo
Pater putabat, sed sacram velut hostiam
Admovit altari. parum damno fidem,
Quaero pietatem. Se daturam victimam
Promisit aris alter, obviam sibi 7495
Quodcunque se primum revertenti offerat,
Postquam sibi foelix in hostes exitus
Belli daretur, atque crudeles manus
Natae suae pater intulisse dicitur
Quod illa tum forte misera occurrit patri. 7500
Gens ista qualis, quae religioni necem
Attribuit, atque parricidium vocat
Sacrificium? Quis istud exigat deus?
Qualis sacerdos immolabit? Civitas
O quam nefanda, tale quae mysterium 7505
Colat! Scelesta urbs, solis aspectum fuge
Sordes tuas ne conscius prodat dies.
Qui timidus aurum ventre profugo condidit
Romana forte castra sperans fallere,
Purgare clam dum solus alvum quaereret 7510
Mox proditur. Complevit aures militum
Vox aucta. Cunctas obsident viri vias
Statim, levesque Arabes odorum divites
Saevo tremula scrutantur ense viscera
(Horreo scelus narrare gentis efferae) 7515
Nec adhuc humum pulsare corpus desinet
Tremulum abditas dum cruda quaerit dextera
Haerens opes, latebrasque ventris intimas
Percurrit omnes. At deos testes voco
Non hoc scelus Romanum. Ab isto me tibi 7520
Absolvo scelere quisquis in caelo regis. 
Hoc dux meis nunc impero, ne quis manus
Afferre crudeles Hebraeis audeat.
At iusta tu sortire iudicia reis.
Cuius manus in extis adhuc trementibus 7525
Audebat aurum avara scrutari abditum,
Huius securi deme sceleratum caput,
Nec signa Arabs nostra ullus audeat sequi.
Sceleris rei bis mille tam funesti erant
Quascunque possident opes sicarii. 7530
Has dividas prudens Hebraeis arbiter.
Hic caeteris solamen iniustae necis.
Arabum reliqua mulctetur exilio cohors.

IOSEPH, TITUS, MANASCHE, EBUTIUS

<IOS.> Excelse princeps, orbis eximium decus,
En genua strati dextra adorant supplici 7535
In urbe summo quondam honore principes
Dum se tibi suasque coniuges vovent
Dulcisque liberos. Opem miseris feras.
TIT. Nil frigidus cor pulset attonitum pavor.
Vestras dolere miserias didici prius. 7540
At quo in loco res sunt sitae Ierusalem?
MAN. Belli furor quibus pepercit, vastitas,
Rapina, in hos funesta grassatur fames.
Foedum nec horret pabulum ventris furor,
Cogit silere iussa naturae. Patrem 7545
Securus erepto videt natus cibo
Mori. Pater natum famelicus decipit,
Extorquit incertum cibum. Haec at parva sunt.
In membra natum saeva mater dividit,
Torret carinis ista fixa verubus, 7550
Aheno iactat ille flammatus, suos
Epulatur artus ore mater impio.
Duplex scelus scelere atque in uno concipit,
Suum dedit corpus sepulchrum liberis.
TIT. O triste facinus matris et dirum nefas! 7555
Vos ego piorum praesides testor deos
Quod sceleris huius particeps nunquam fui.
Pacem negant aequis ferire legibus
Nec mulcet animos blandus infestos favor.
Quoties sibi polliceor ultro parcere 7560
Et subditos nostra tueri dextera. 
In urbe quanta caedes civium fuit?
MAN. Centena septies virorum millia
Tumulis iacent sepulta non porro loco
In urbe cives. Adde centum quinquies 7565
Quin urbis e porta minore Menache
Cadaverum numerata millia quindecim
Conspexit et centum vehi bis quattuor
Haud infimorum civium. Nihil moror
Passim per urbem peste sparsos lurida 7570
Cives potentes triste canibus pabulum.
Domus sepulchrum quaelibet cadaverum.
TIT. O factiosi pertinax mentis furor!
Visceribus aurum ab intimis quisquis rapit 
Ferro graves ultrice poenas auferat. 7575
EB. Quid facio? Si tacito sinu noxam tegam
Titus sagaci evincet ingenio dolum
Licet abditum caeco recessu pectoris.
Magnanime princeps, ad tuos supplex pedes
Convolvor et clementiam appello tuam. 7580
Ignosce misero. Quando patravi malum.
In iliis scrutabar aurum civium
Exenterato ventre. Crimen haud nego.
TIT. Sceleste, siccine tibi mens aurum sitit
Insana, adhuc tremula ut virorum viscera 7585
Manu pererres impia? Mox aestuaris.
Fornace raptum flamma clauso torreat.
His tu cibos minister appone, ut arido
Raptent cibos ore furibundi. At hoc quid est?
Pro gaudio moriuntur inspecto cibo. 7590
Carnes adhuc plenis vorantes faucibus
Ductu hi ciborum suffocantur obruto.
Vis imbecillis dentium rodit nihil.
Inhaeret imo gutture ingestus cibus
Viam nec invenit. Dedisse escam nocet. 7595
IOS. Decebat infantes velut molli cibo
Nutrire primum. Infirma mulcet viscera
Hac melle permixtum. Asperos ieiuniis
Succo lenire corporum ars docuit prius.

TITUS, ZACHARIAS BAR AMPHICAL

ZACH. Magnanime ductor, digna proles Caesare 7600
Ex urbe nos vi cogit erumpere pudor
Pedes tuos ut osculemus supplices.
Verum fatemur ultro. Zelotae sumus.
Heu pudet in urbe tam scelesta vivere.
Nunc impie ad praedam rapere Solymas, parum est 7605
Furtum, rapina, vastitas, incendium.
Vetus hoc malum. En ius fasque ruptum, nec stetit
Adhuc nefas. In frustra mater filium
Dissecuit, ore epulatur impio suos
Artus. Stupet Zelotes ipse. Non tulit 7610
Immane factum, triste demittit caput
Matri precatus dira. Fortunae simul
Optat sibi mortem dari ferox cohors.
Miseranda facies quae sit, quid loquar?
Lectis mulieres mortuae iacent. Senes 7615
Replent viarum angustias, umbrae velut
Semimortui incedunt viri aetate integri. 
Hominis manet figura sola, usus perit.
Simulacra cernas, officia desideres. Sed heu
Velamen omne detrahentes mortuis 7620
Pudenda rident nuda, in his enses probant
An sint acuti. Heu mihi pudet loqui, pudet.
Nec ullus est naturae honos, ullus pudor.
Mortem tamen miseris negant rogantibus
Tormenta ut ad maiora poscatur fames 7625
Neque morituris ultio deest tamen.
Vivum nequibat corpus ulcisci, inanime
Potest. Nares foetoridum funera replent
Tot insepulta civium tam putrida
Dum cogitamus vindicem sceleris Deum. 7630
Mente tremebundi amplius in urbe vivere
Tam perdita mens horruit. Solum tua
Manet refugium perditis clementia.
<TIT.> At vos parum timete, Zelotae licet.
Nullus meorum damna vobis afferet. 7635
Vos signa posthac mea volo in bello sequi.
Immitis aries mox in urbem cornua
Immitat alter. Funditus Solymae ruant.

Perge ad Quintum Actum Actionis Tertiae