Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS III, SCENA i
IEHOCHANAN

Curate tela forte ne sub palliis
Quis suspicetur. Porro cives fingite
Vos esse, formidare vires hostium.
Contendat alter et latere sub altero
Trepidantis instar et velut vitans Titum. 5775
Simulate vos paci studere, relinquere
Urbem, quod impetum timetis hostium,
Et hoc colore vos Latinos fallite
Quibus dabatur moenium custodia.
Vultuque fraudem quisque miserando tegat. 5780
Pacem dari clamore certet maximo.
Deceptus ubi fidem dolo Titus dabit
Quivis ruat summis in hostem viribus.
Adest Titus. Nunc arte vos uti decet.

TITUS, ARCHELAUS, IEHUDA

<TIT.> Contra hostium excursus cohortes colloca 5785
Lectas ab urbe non procul, dum figeres
Translata castra de Scopo. Aequare aggeres
Fossis repletis impera. Ferro cadat
Erepta caelo cedrus, impeditum iter
Ne obstare possit militum procursibus. 5790
Quid ante muros palliati confluunt
Cives?
ARCH. Patentis orbis haeres inclyte
Tite, sume clemens supplices populi preces
Atque miseris dextram benignam porrige.
Summis tyranni miseriis nos opprimunt. 5795
TIT. Quid hoc? Opem orant contra Zelotas sibi.
Adire formidant tamen, pedem retro
Trahunt, fidemque suspicantur denuo.
IEH. Cives sumus. Benignus aures commoda.
Tu solus unicum salutis remedium 5800
Nos sustine tua laborantes ope.
Laxare portas urbis, in nos recipimus.
Damus fidem tutum fore ingressum tuis
Ut iura reddas solus urbis arbiter.
Tristis vacua fames pererrat viscera, 5805
Diris tument sulcata loris tergora,
Et caedibus cunctos tyranni destinant
Et perditorum dira conspiratio.
Quid spiritus nobis rebelles excitas?
Nostram minis vetare conaris fugam? 5810
Venti leves dicta rapiunt irrita. Volant
Vacuas per auras, nec nosmet sceleris sui 
Duros ministros caecus armabit furor.
TIT. Quidnam repente in urbe turbari audio?

Then let them that be upon the walls throw stones into the citty.

IEH. Quicunque certat tangere urbis moenia 5815
Solum tabo conspergent attritum caput
Saxisve Zelotas repellunt moenibus.
Tuam querelis exhibe iustis opem
Votisque nostris mitis aures applica.
TIT. Horum graves mentem querelae verberant 5820
Dolorque tristis pectus afflictum premit
Sed suspicor caecos vafrae gentis dolos.
In hoste quis tam perfido sperat fidem?
A pace quantum nuper horrebat animus
Cum frustra Ioseph pacis hortator fuit! 5825
Cur subito pacem mente mutata colant?
Tum pulsat ingens pectus anxium metus
Hi ne repente a tergo adoriantur. Manus
Si quando vindex inferam Zelotibus—
Quo cura belli me trahit, sequar magis 5830
Neque <his> temere me patiar illudi dolis.
Manere vos iubeo suo quenquam loco.
IEH. tam celebris haec fuit Titi clementia?
Siccine solebat ille miseris parcere?
Adhuc tibi videmur affligi parum? 5835
Tot supplices poteras tyrannis prodere?

LUCIUS, IEHUDA

<LUC.>  Quorsum moramur defatigatam diu
Ligonibus terram, vel altas ducimus
Fossas adhuc lassi? Anne vos ab hostibus
Potestis oblatam ultro praedam spernere? 5840
Cives inermes urbis ante moenia
Astant, suis teguntur tantum palliis.
Illos licebit facile captos ducere.
Nudate ferrum. Retro se trahunt. Quid hoc?
Insidiae. Ad arma. Tela clam sub palliis. 5845
Pudorque nos cogit metusque pergere.
Pugna lacessunt, undique hostes obsident.
De moenibus lapides volant. Nostri cadunt.
Quid <segnis> frustra pugnam differo?
IEH. Siccine animo succumbis abiecto statim, 5850
Ignave miles, nec pati vulnus potes?
Siccine Latini olim solebant vincere?  
Annon pudet vos esse terrarum caput
Mox ora quos aspicere taedet hostium?
Verbo Latinus tam brevi eludi potest? 5855
O glorioso digna virtus milite,
Vanissimi tyronis o pulchrum caput!
Ut hostium prudenter insidias cavet!

TITUS, NICANOR

<TIT.> Qui rebus Hebraei suis fidunt male
Sperare nec boni audeant quicquam sibi. 5860
His sorte semper cuncta foelici cadunt,
Quod quemque summa temperat solertia
Et abditas prudenter insidias cavent
Sibi fideles invicem tum benevoli
E contra. Cum prius Romanis omnia 5865
Succederent favente fortuna bene
Iussus ducis quod semper expectant sui
Et absque praecepto gerunt huius nihil,
Nunc (horreo dicere) ruunt sine ordine.
Ducem nihil morantur et (quod maximum est) 5870
Spectante pugnam Caesare <hi> temere cient
Iubente nullo. Militares plurimum
Leges gemunt, Vespasianus plurimum
Cum vulnus hoc tam insigne patriae sentiat,
Tot iste cum miles senescat proeliis 5875
Nunquam arroganter iura belli miscuit.
Crimen leve patres morte multabant prius.
Desertor at nunc totus est exercitus.
Quin demeti nato caput iussit pater
Quod pugnat iniussu suo foeliciter. 5880
Si non potest a patre vitam filius
Sperare victor, quanta poena vos manet
Quibus nihil prodesse tale nunc potest?
Nunc ergo poenas hi gravissimas luant
Officia belli sponte quisquis deserit. 5885
Quam turpe sit militibus iniussu ducis
Pugnare vestro caeteri exemplo scient.
NIC. Magnanime ductor, parce clemens subditis.
Fatentur ultro supplices crimen grave
Et ora maestis turpis infecit pudor. 5890
Virtutis iste militaris error est,
Non contumacis spiritus. Lapsi licet
Miserere militis nimis gloriae avidi.
Nec tetrico severus ore despice
Fortes viros nec iusta plectat ultio. 5895
Clementia noxam remitte pristina.
Quaecunque virtus damna praesens intulit
Maiore pensabit futura faenore.
Cives tuos vultu benigno respice.
Titus quod imo volvit anceps pectore? 5900
TIT. Nicanor, invito duce hostes prosequi
Dirum nefas et turpe. Laudo audaciam,
Fidem requiro. Gloriae cupidos probo,
Damno arrogantiam. Turpiter lapsos licet
Non respuam tot poenitentes. Tantum ego 5905
Ulciscar exemplum, nocebit hoc magis.
Sed triste cum sit milites tot perdere,
Quorum decebat demeti ferro caput,
Tam grata multorum officia factum expient
Infame paucorum, nam solum exercitus 5910
Hoc exegit, rerum et mearum commodum.
Futura virtus crimen absterget prius
Quod spero posthac rebus ut gestis bene
Vos corrigatis nuper admissum nefas.
Vobis gravem noxam remitto, se Tito 5915
Debere quisque praemium vitae sciat.
Quibus modis ulciscar hostes cogito.
Hac parte muros scandere impedit nimis
Depressa valles, strata via inaequaliter.
Hic militis ruentis offendet pedem 5920
Et machinis videtur esse firmior
Murus prior. Parte ab alia arduus minus
Ascensus ad muros erit. Iehochanan
Summi sacerdotis ubi tumulum urbs prospicit
Se leniter murus secundus erigit 5925
Primum parum premens et imminet minus.
Hac facilis est in tertium murum mihi
Irruptio, per quem capi templum potest
Arcem per Antoniam Sionque superior.
Hac parte, Sylla, moenia aries verberet, 5930
Certent in urbem milites irrumpere.

ACTUS III, SCENA ii
TITUS, NICANOR

<TIT.> Nicanor, haec Zelotibus mox nuncia.
Urbs dirutis pulsata nutat moenibus
Victoris et formidat extremam manum.
Tandem rebellem comprimat ferociam. 5935
Zelotes urbem victus in summo videt
Discrimine, atque frustra luctantem diu
Fatis. Inanis quorsum adhuc superbia
Stimularet, aut tam caecus instigat furor?
Nunc ergo victas Solyma submittat manus 5940
Urbem priusquam victor aequaret solo.
NIC. Urbs pertinax, cervice dura nobilis,
Ira quid impotenti demens adhuc furis?
An vos inanis turgidos superbia
Stimulat, quod olim magna promissi memor 5945
Maioribus numen benignum contulit?
Abrahae nepos an degener sperare adhuc
Poteras, acervos inter aggestos maris
Stagnantis ut viam struat dux corniger,
Cibo gravida nubes ut imbres solveret, 5950
Aquas siti damnata arena denuo
Ut expuat? Vos ne tumidos nimis facit
Invicta virtus. Regis annon barbari
Crudele quondam sensit imperium nepos
De gente selecta? Immo Pompeio duce 5955
Iudaea tristi colla submisit iugo,
Et ipse equos stabulavit in templo suos
Victor superbus. Mitto Pompeium ducem.
Urbis potestas in manu Titi fuit.
Solymae parum tegunt excelsa moenia 5960
Turres vel altis montium structae iugis.
In urbibus dedisce tot Niloticis 
Miracula atque hostes superbos aestibus 
In vorticosis obrutos. quid prava te
Absorbeat libido vel malis studiis 5965
Ambitio freta <tua>? Rebelles spiritus,
Urbs, pone tandem. Contumacem comprime
Ferociam, ne iusta fraeno solveret 
Irae Titus, semenque prorsus tolleret
Gentis rebellis, diruta vel patria 5970
In servitutem manciparet hostibus
Aut quicquid audet victor iratus. Titus
Noxas remittet misericors vobis graves
Urbique nullo non benignus tempore
Favebit. Imperium sibi tantum arrogat. 5975
Quid instare linguis silentio stupent?
Siccine sagittam humero sinistro figere?
TIT. Animae meatum spiculum solvit duci.
Hanccine bene merenti urbs reponit gratiam?
Parcere nequit salubre suadenti duci. 5980
Ad astra tollat aggeres stratum nemus.
Succisa trunco quercus impresso gemat.
Vulnere loquax quondam cedrus magnam trahat
Vocato de caelo ruinam humi iacens.
Amittat umbras bene comata fraxinus. 5985
Quos possidet captos Latius in proelio
Horum exarabit terga sulcis carnifex.
Tandem cadant ardente depasti face.
A bestiis semesa pars horum altera
Harum ad secundum viva servertur cibum. 5990

DUX MILITUM PEREGRINORUM, TITUS

<DUX> Excelse princeps, dux et in bello potens,
Laudes tuas longo nepotes ordine
Canent nec ulla absterget aetas gloriam.
Densas cohortes militum mandat tibi
Procul per orbem sparsa Afrorum natio, 5995
Sive tepidum qua parte ver laxat diem,
Sol vel propinqua tingit incolas face
Nec ponit ullis sylva frigoribus comam.
Huc misit ultro nota iuvenum robora
Ut militent tibi arma comites tua.   6000

Let the Souldiers be Moores, Africans, Aramites, Chaldeans, Persians, Burgundians, Brittons, Kederans. Ioseph de bello Iudaico.

Quorsum rebelles frangere armis spiritus,
Dux magne, cessas? Frustra quid muros diu
Castris premis? Iam caedes funesta tegat
Iudaeos campos, spolia miles dividat
Opulenta avarus. Urbis excelsum decus   6005
Spectaret aequatum solo victor avidus
Solymaque lentum ignoscat exitum sibi.
TIT. Magnanime dux, nil tollat animos altius
Ignota virtus hostium. Primo impetu
Urbs tam potens bello domari non potest.   6010
An ulla posthac credet aetas milites
Quod bis duodecem virorum millia
In proelio valida manu morti darent,
Quales solent demetere summa papavera
Nullo labore ferro acuto homines? Feras   6015
Hos esse rabidos non viros fortes putes.
Stupenda narras. Proelio longo manus
Lassas tuorum militum laxa otio.
Permitte nostris proelium cohortibus.
Acies in armis stare nudatis cupit   6020
Ut gloriam victis Hebraeis comparet
<NIC.?> Quid torpuit meditans Titus silentio?
Licebit hostes proelio lacessere.
Huc nuncius praecipitat accelerans gradum.

ARTORIUS, TITUS, <LEPIDUS>

<ART.> Postquam superbo premere muros vertice   6025
Ligni strues certabat illos impigra
Statim manus tuetur Isacidum. Vetant
Procul labori instare missa spicula,
Manusque per cuneos ruentes conserunt.
Trabe aggeres Romanus abiecta tegit.   6030
Balista lapides pondere immani librat,
Rotat per auras saxa stridens grandia.
Quid pluribus? Suetas ad artes vertitur.
Vitant Hebraei atque redeunt nec loca vacant
Obsessa defensore. Zelotes sibi   6035
De lapidibus docti cavebant, candidi
Illi quod essent atque conspicui color 
Excussa monstrat saxa. Non tantum sonus
Stridorque pariter ictus adversi monent
De turribus suos vicinis Abramidae   6040
Properata dum reducit aries brachia.
Ne tum irritus vitantibus cadat lapis
Atro colore saxa pingunt Itali,
Si forte fallere hostium aspectum queat.
Saxi nec ictus postea incertus fuit.   6045
Omnis talenti pondus aequabat lapis,
Iactuque contorta stadium tela superant.

TITUS

Nunc mente nos agitare consilium decet
Quod sit gerendis aptius. Haud procul <sacra>
Ab urbe tu, Lepide, hic manebis, ut scias   6050
Si transiliret forte muros transfuga,
Extrema quaenam consilia cives tenent.
An clausa decernant tueri moenia,
An impius bacchetur in suos furor,
Deserta quae solus salutis spe manet?  6055

LEPIDUS

In urbe rauci clangor aeris aethera
Hic inde pulsat, proelio certant simul,
Et mota variis bella partibus sonant.
Intus virorum clamor, armorum fragor
Urbem replent, atque gemitus cadentium   6060
Hortantium et sese invicem voces. Licet
Instare muris hostium armatas vident
Turmas, manus afferre crudeles sibi
Metuunt parum. Civile bellum an hostibus
Audent gerere spectantibus? Siccine Titum   6065
Audet palam contemnere Isaci nepos?
Quis gressibus citatis ex urbe advolat? 
Stetit repente attonitus, erigit comam.
Totus recenti exsanguis horret frigore.
Immota quid tacendo lumina contines?   6070
Animum alleves, hostile nec quicquam hic time.

AENEAS PERFUGA, LEPIDUS

<AEN.> Cur fata me cum patria mori vetant? 
Irem lubens umbris comes foelicibus.
Mortem roganti hostes cur optatum negant?
LEP. Nullus per artus erret excussos tremor.   6075
Collige animum nec te esse captivum hic puta.
Effare quis sit urbis afflictae status,
Quaenam tyranni consilia belli tenent.
Adhuc tyranni saeva spirant proelia?
Furor obstinato caecus ardet pectore.   6080
AEN. Densa corona quando cingunt moenia
Et Latius alte tollit aquilas signifer
Murisque cornu aries minetur ferreo,
His proximus suas cohortes obiicit
Schimeon recepta sanitate. Moenibus   6085
Addit onus obiecta trabe et resistere
Festinat et multo assere. At Iehochanan 
Suum metu Schimeonis haud mutat locum.
Populus ruinis fractus atque caedibus 
Spem credulus vanam fovere coeperat   6090
Quod parva respirantibus detur mora
De noxiis victore poenas Italo
Quod repeteret. Romana postquam dextera
In proelium cessaret atque classicum
Signa revocandi manipulis cognita dedit,  6095
Ad mutuum rapiuntur exitium. Placet
Caedes magis denuo domestica. impie
Sese invicem ritu ferarum fodiunt.

LEPIDUS

Quod linquis urbem te esse foelicem puta.
Posthac Titi securus in castris eris. 6100
Quis civium clamor repente tollitur?

OPHIR PERFUGA, LEPIDUS

<OPH.> Ab hoste mortem hostis requiro.
LEPNil time.
OPH. Urbem occupat luctus, furor, caedes, fames.
Cum vulnerant ferrata cornua machinae
Murum trementem, ne labori spicula 6105
Instare missa procul vetarent, partibus
Titus in tribus pulsare iussit moenia.
Perculsa sonitu urbs tota terrifico strepit  
Ingens repente clamor astra percutit.
Pererrat artus gelidus attonitos metus. 6110

SCHIMEON, IEHOCHANAN being upon the walls.

<SCHIM.> Talia per urbem praeco passim nuncia.
Accessus illis liber ad muros erit
Quicunque perculsi metu in templo latent.
Timeant nihil sacro soluti carcere.
Iehochanan, muros diu cornu petit. 6115
Irrita aries non passus unquam brachia
Magna trahit labefacta parte pondera.
Intus patent muri procul, nos periculum
Aequaliter commune respicit dehinc.
Animis simultas cesset et discordia. 6120
Simul socia iungamus arma vindices.
IEH. Schimeon, quid audet victor iratus scio
Bello absque tristi nostra finiri mala
Nequeunt. Foras flammas minatur et cruces,
Sola his et urbs Davidis in poenam placet. 6125
Serpens latet secretus intus in sinu
Qui mente securus coquit avida scelus.
Nos clade solum fortes in nostra sumus.
Iungam simul belli comes consortium.

TERENTIUS, ANTONIUS

<TER.> Cum saeva crebros machina ictus funderet 6130
Sublimis obstat ab arce Zelotes. Vetat
Hostes labori instare, iactat desuper
Faces per aerem atque fumantes sudes.
Passim volant excussa telis spicula,
Caelum sagittae utrinque demissa tegunt. 6135
Postquam aliquis arcu peteret hostem tardior
Pinnam ille stridentem prior sentit, simul
Et tela divertens retro convolvitur.
Dum moenibus saxum alter illatum aere
Librat, ille in os sagitta subito impellitur, 6140
Labitur frustra pellente saxum nemine.
Claustris apertis agmen hic subito furit.
Illico faces luxare lignorum strues
Ardebat. Accensae trabes fremitum dabant.
Votis satis fecisset ipse ni Titus 6145
Procul nefas speculatus auxilium statim
Tulisset. Aere tum canoro tuba canit
Et clamor ad caelum <oritur>. Urbis Alexandriae
Illis cohortes obiicit Titus. Viam
Per tela tentabat, per ignes. dexteras 6150
In proelium aptant, nec timori tum fuit
Mors dura. Totum in aggere hic bellum stetit.
Clamore stridet aer horrido levis.
Hic ense certat, ille torquet lanceam,
Nervo alius excutit sagittas, falcibus 6155
Multi minantur. Mixta letho corpora
Utrinque mandat miles immitis. Novum
Saturata terra sanguinem bibit, cruor
Mixtus coibat. Irruit in hostes Titus
Equitum cohorte cinctus, et manu viros 6160
Bis sex ad inferos sua dedit. Illico
Perterriti vertuntur hostes in fugam.
Patente sese porta in urbem recipiunt.
Captum Titus figebat Hebraeum cruci
Ut triste reliquos terreat spectaculum. 6165
Iehochanan Idumaeorum <tum> nobilis 
Dux caeteros qui laude vicit bellica
Dum verba noto miscuit c7um milite
Sagitta Arabs transfixit. A tergo exiit
Telum receptum et pronus in terram cadit. 6170
ANT. Nullone murus ore convulsus patet?
TER. Sola immo quintae legionis machina
Comminuit arcis angulum. Nudam timet
Turris ruinam. Murus obstat vulneri
Securus exiguo. 6175

ACTUS III, SCENA iii
LONGINUS, ???

<LONG.> Confecit orbem luna vix medium, iugum
Moderata frigidum. ecce grandis machina
Subito ruinam patitur. Horrendo sono
Agros replebat redditus caelo fragor.
Mox excitatur turba facti nescia. 6180
Properata quisque tela tremebundus rapit.
In pectore dubio cor attotinum salit.
Qualis aquosae nubis irrigant latus
Austri tumentes, atque findunt aethera,
Ingens tumultus legiones opprimit. 6185
Quid accidisset nec referre quis potest.
Diversa versabant diu mente queruli,
Nulloque varios hoste fingebant metus.
A proximis tum diligenter singuli
Signum requirunt castra Iudaeus quasi 6190
Iam possideret hostis.
< ??? > Quem nactus est ingens tumultus exitum? 6227
<LONG.> Dabant ruinam sponte collapsa trabes,
Nec ulla virtus hostis aut factum fuit.
Ubi iussit haec per castra clamari Titus 6230
Sedata mens statim quievit militum 6231

ARTORIUS, LONGINUS

<ART.>  Animus licet impar <non> Hebraeis fuit, 6192
Nec sua minus cruore fervent corpora,
E machinis illata damna non ferunt.
Telorum in illos omne torquetur genus, 6195
Saxa alius e funda iacet stridentia.
Nervo sagittas ille laethifero excutit. 
Multi rotant fremente glandes aere.
Oppressa pars numero ruente sternitur.
Aequare nequeunt aggerum fastigia 6200
Flammasque vetat armata ferro machina.
Non desuper saxum retorquent missile,
Iaculatur aut ante vitiatus sulphure
Faces. Ad urbem paululum pedem trahunt.
Ictus frequentes aries impune dedit. 6205
De parte muri aliquid petita dissipat
Provecto muro ubi moles esset lignea
Violentior (Nicona Judaei vocant
Quod cuncta victrix sternit, et muros procul
Pulsaret inquietata nutantes). Metu 6210
Statim trementes intus arripiunt fugam.
Postquam nec insidias datur caeli amplius
Aperta vel vitare terrae pericula
Vel forsan excubiis fatigati nimis
Longaque pugna, erretne consilio suo 6215
Mens cauta male vel quod labores perderent
Seu murus alter quia maneret, abditos
Quaerunt recessus, hostibus tergum dabant.
Longo petebant ore pulsa moenia.
Scandit ruinis nostra certatim cohors. 6220
Illis repente murus obiicitur novus.
Valde stupent, sese intuentur invicem.
Nixus suos lusisse Zelotas pudet
Et taedet aggressus novare lubricos.
Ad castra maesti mox viam reddunt sibi, 6225
Sed parte muri maxima aequata solo.

ARTORIUS, CORNELIUS

<ART.> In urbe quis praevaluit obsessa refer. 6232
CORN. Luctus, furor, fames, ruina, vastitas,
Et pertinaci <omnia> quali in bello solent.  
ART. Belli asseclas narras mihi quis victor est. 6235           
CORN. Seiunctus a muro secundo non procul 
Scalis laborat moenia admotis Titus
Ascendere, et contra stationem dividunt
Duces rebelles. Arce ab Antonia hostibus
Iehochanan Alexandri iuxta tumulum 6240
Et porticu templi resistit. Non procul
Septentrionali Giorae filius
Cohorte monimentum sua Iehochanan
Tuetur, hac ut parte dux tam nobilis
Muris vetaret Italos. Facit indies 6245
Excursionem egressa civium cohors
Et indies compulsa in urbem reiicitur.
Perpetuo atrox miscent cohortes proelium
Utrinque Romanaeque Iudeaeque. Quod
Miles nefas non patrat impatiens morae? 6250
Bello pari Romana vicit legio,
Murali Hebraeus plus valet certamine.
Fortuna Romanos benigna sustinet
Et bellicae laus artis, Hebraeos timor
Quem alebat audacia. citae victoriae 6255
Spes stimulat illos, hos salutis spes trahit.
Neutros fatigat lassitudo proelii.
Utrinque pernoctant in armis milites
Et luce prima ortum novabant proelium.
Quid plura dico? Certabat Abrahae nepos 6260
Quis promptior quodvis subire periculum.
Animabat hos ducis apud suos favor
Sed maxime Schimeonis instigat metus
Ne quem mori nullo iuberet crimine.
At Italos olim frequens victoria, 6265
Probata virtus saepe, militaris ars,
Perpetua bella, moles imperii movent,
Vinci parum assuescere, <sed> semper vincere. 
Sed maxime incitat Titi praesentia,
Virtutis ille praemium qui penderet. 6270
Gravissimum spectante facinus Caesare
Ignavia et testante. Se fortem virum  
Certat probare quisque maior viribus
Alacritas ubi spectatur.

TITUS comitante frequenti milite

Longine, equestris ordinis summum decus, 6275
Acie quod instructa hostium validissima
Pars moenibus fortiter in illam irruis
Cunctisque deiectis duos hoc impetu
Fortissimos morti dabas, ferrum obvio
In ore figens alteri unoque gladio 6280
Alterius aversi latus transverberas
De corpore extracto priori, et ad tuos
Medios per hostes tutus extorques viam
Gladio rotato primus, omne laudibus
In aevum ad astra tollet aetas postera. 6285
Futura tandem damna Hebraei cogitant.
Quid amplius fatis benignis crederent?
Extrema quaeque negligunt pati, simul
Perire cum hoste mors erit levissima.
Extrema violentos habet sors impetus. 6290
Curasse non minus salutem militum
Trophaea quam statuisse summa laus ducis.
Cavebit in victoria victor magis.
Perire cum minore maiorem simul
Victi triumphus est. Cavendum sedulo 6295
Ne sortis esse <illi> hoc putent quod viceris,
Ignaviam quod periculi consortium
Vitare non possis, et hostem vincere
Minore cum dispendio tutum magis. 

CANTOR, ALANUS, ARCHELAUS, IOSEPH

<CANT.> Magnanime ductor, clara proles Caesaris, 6300
Verba facienti faciles aures commoda.
Vectam rota muris cur aequas machinam
Crebroque turres turbine excelsas petis?
En supplices tendo manus genibus minor.
Succurre miseris, mitius lapsos preme. 6305
Tulimus nefanda. furori habenas iniice.
TIT. An pertinaciae ultro Hebraeos penitet?
Cessent sagittae. Tu quid appellas Titum?
CANT. Saevi tyranni ut eximas de faucibus.
Fidum tibi esse subditum fidem dabo, 6310
Nec dedecus erit misera quicquid sors iubet.
CANT. Libenter urbi gratularer vota si 
Haec omnium essent civium communia.
Tuis at ultro postulatis annuo.
ARCH. Hoc caeteri rogamus una supplices 6315
Ut alma bello redeat extincto quies.
ALAN. Ignave miles, siccine ferocem decet
Abiicere mentem? An ultro collum dare iugo
Decebat? An Romae potest sacrum genus
Currum sequi post terga revocata manu? 6320
Iudae nepotes liberos decet mori.
CANT. Mihi tuas secretus aures commoda.
Ista Schimeoni clam fidelis nuncia.
Titus urbis oppugnare cessat moenia.
De rebus illi cogitandi erit otium. 6325
TIT. Quid militi Cantor secretus murmurat?
CANT. Quousque Martis dubius eventus trahit?
Sperare vel quid pertinax animus potest?
Intima fames vesana torret viscera.
Passim iacet suis peremptus caedibus 6330
Zelotes, errat ventris insanus furor
Venas per omnes. Sordido templum tabo
Foedatur. una spes relicta iam diu
Clementia Titi oblata. Vos nunc fingite
Ferrum sub imo condidisse pectore. 6335
Dolum procul nequit Titus cognoscere.  
TIT. O pertinax furor! Hauriunt vitam sibi.
Me caedis huius maeror haud parum movet.
CANT. Sagitta me percussit Itala manu
Excussa. Non tuam oro supplex gratiam? 6340
Telum en tibi de corpore extractum meo.
Cur supplicem tam iniqua me pati sinis?
TIT. Haud ferre debes, Cantor, aegre, iacta si
Sagitta forte qua manu incertum ferit
De moenibus. Manum labenti commoda. 6345
IOS. Quid perfido manum viro iubes dare?
Sic notus est adhuc Hebraeorum dolus.
TIT. Accurrit Aeneas, dat ultro manum sibi.
CANT. Primum hunc sinu expanso thesaurum accipe.
TIT. Quid hoc? Sinum dum perfugae expandit sibi 6350
Saxo caput fraude appetebat desuper 
Vir perfidus, sed evasit ictum. Quin perit,
Miles vicinus vulnere absumptus gravi.
Quid ultra demens quaero? Manifestus dolus.
Clementiam bello nocere nunc scio 6355
Minusque fraude decipi saevitiam.
Toto cadant turbata campo moenia.
En subito lucet subdita turris face.
Sistite, minatur flamma caelo murmurans
Igne <et> potens flagrare certat proprio. 6360
Quam supplices dedisse victori manus!
Nudos suis muros relinquunt hostibus.
Fastigia cohors scandat alta moenium.

ACTUS III, SCENA iv
ALEXANDER

Propago Iudae, fata cur nescis adhuc
Properata, partem experta fati maximam? 6365
Heu destinatum quisque ad exitium ruit
Ultro suum nec regere consilium potest.
Caeleste numen sponte nolentem trahit 
Et (quod miserius) hoc suum inceptum facit.

LUCIUS

Postquam irruit per urbem Titus, nullus sibi 6370
Armatus hostis obiicitur. Ibat forum
Securus ad pannarium. Hic multi undique
Titum rogabant civitatem civibus,
Servare templum civitati <ut> cogitet.
Mox imperat palam Titus cohortibus 6375
De damna quisquam inferre civibus audeat.
Zelotes arma si superbus afferat
Bellum gerant damno absque civium. quid hoc?
Qur intus armorum fragor caelum ferit?

ARTORIUS

Intus Titum bello premunt. Opem sibi 6380
Iubet laboranti ferre.

Then let Alexander with his men go into the Citty to Succour Titus.

Urbem Titus si vi occupasset illico
Nullamque civium preci ferox moram
Fecisset, in sui fuisset dominio
Urbis potestas. Huius at patientia 6385
Ignavia Hebraeis putatur et metu
Favisse Iudaeis Titum suadent sibi.
Vires acuit ad arma languentes prius
Levis remissio ducis. Sed quid tuba
Canit receptui? Itali urbem deserunt. 6390

TITUS

Quam magna virtus tristis est necessitas,
Quae calcar ignavo addit atque vincere
Cogit timentem bello. Virtus Itala
Domare nequit horum feroces spiritus
Urbemque captam cogimur vi linquere. 6395

ACTUS III, SCENA v
SABINUS, TITUS, ALEXANDER

 <SAB.> Muro secundo dux potitur Italus 
Cum saeva crebros machina ictus funderet
Triduo soluta glande. fortiter licet
Pro moenibus stantes locum defenderent
Teloque Iudaei, impetum tandem hostium 6400
Non sustinent, et frustra in auras spicula
Cum spargerent tempus nocendi machinae
Tutum dabant. <Nunc> intus arripiunt fugam. 
TIT. Parvi laboris tertii expugnatio 
Muri videtur, temporisque brevissimi. 6405
Parvam hostium fovebo consiliis moram.
Movebit hos muri secundi maiestas
Et lapsa reddet sanitatem mens sibi.
Flectet diu grassata ieiunos fames,
Nec ad cibos captiva praeda sufficit. 6410
Exercitus praefecte Alexander, statim
Nostras cohortes urbis ante moenia
Expande. Sese legiones explicent
Agro patente ferro et aere fulgidae,
Si forte splendor tantus armorum queat 6415
Animos feroces hostium aspectu suo
Et militum superba robora flectere.
Et singuli simul duces cohortibus
In edito campi loco stipendia
Spectante numerent hoste.
ALEX. Iussis exsequar. 6420

ARTORIUS

Quid ultro tradita sibi victoria
Uti negat? Tantam Titi clementiam 
Inerme quamvis vulgus ample praedicat
Suis quod ablata dominis bona reddidit,
At bellicosi illum timoris arguunt 6425
Promissa tam benigna quasi fecit Titus
Quod caeterum tenere <hanc> urbem non potest.
Si dux statim vastasset omnia pertinax
Quae iura belli possidebat, illico
Nullo facile dispendio victoriam 6430
Victor tulisset.

Then let Alexander bring in the whole Army and many upon the walls behold it.

ARCHELAUS, IEHUDA

<ARCH.> Acies in armis Latia nudatis stetit.
Passim per agros signa lucent splendida.
Pedites eunt curvis minaces falcibus
Motisque pugnam monstrat aquilis signifer. 6435
Ornatus hic, hic apparatus quantus est!
Quis splendor armorum, quod ordinum decus!
Horret animus, tremulum metu cor palpitat.
Quid praeda nos ultro paramur hostibus?
Orare pacem supplices tandem decet. 6440
Non turpe erit quicquid necessitas iubet.
Sua cuique fortuna est. Iacit fundamina
Spei futurae nec Tito benignior
Quisquam fuit. Facilem precibus aurem dabit.
IEH. Ignave pacem sero miles somnias. 6445
Poteras scelera post tanta sperare veniam?
Post numinis tam triste violati nefas?
Quid ultro succumbit animus? Flecti nequit
Furor superbus. Omnis in ferro salus.
Audendum erit, fortuna fortes adiuvat. 6450
Victoris ira semper in poenas velox.
Ferrum, faces, ostentat et diras cruces.
TIT. Cum tuta sit fortuna, civitas diu
Nec stare possit, otium lassis dabo
Cohortibus moramque bellorum traham. 6455
Quantum lapis iactu potest convincere
Astans Hebraeos voce, Ioseph, patria
Hortare. Vincit arma saepe oratio.
Zelotes urbem cur veretur tradere
Captam prius? Templum Dei praeda hostibus 6460
Obiicitur invitis, Dei mysteria
Sacra violantur, ipse caesus victima
Iacet sacerdos, Solus hostis plangere
Urbis potest ruinam. An ultra quid scelus
Excogitare rebellis <nunc> adhuc potest?  6465

ORATIO IOSEPH

Virtus licet praeclara Iudaeis fuit
Gentemque celebrat summa belli gloria,
At Italos virtutis invictae viros
Vos Marte provocasse convenit parum.
Cogebat hos collum sub hasta ponere 6470
Romana virtus, vos quibus victi manus 
In proelio dedistis. An muri triplex
Robur stimulat, aut cubitis triginta bis
Altum cacumen? Ultra quid moramini?
Annon domum Dei ruinae proximam 6475
Videtis? Aris parcite, sacris parcite
Altaribus, parcite habitaculo Dei
Quondam. Ipse vos nam abiecit iratus Deus,
Ritus quod eius vos profanistis sacros.
Sanguine domestico rubent altaria, 6480
Sacros recesssus miles infestus tenet.
Quid plura? Regnat in templo furor.
Manus habentes labe puras sacrilega
Templo Dei student Latini parcere.
Quid estis ipsis duriores hostibus? 6485
Sacros vetant foedare postes sanguine,
Servare sacra cogitant legalia
Si vos sinatis. Ultra quae vos spes fovet?
Murus manet lapsis duobus tertius
tantum. Manu num liberabit vos sua 6490
Deus? Sacris speratis e penetralibus
Caelestem opem? Vos qui tuebatur Deus
Migravit hinc vestros ad hostes quod Deum
Quali libabant cultu Hebraei, illum pari
Colunt Latini honore, nos offendimus. 6495
Assistit his (quis nescit?) adversus Deus.
Fasces suos oras ad omnes protulit.
Mundi tenebat principatum rex Phari.
Postea apud Hebraeos par imperium fuit.
Lateque fines gentium Assirii regunt. 6500
Indulta tandem horum potestas Italis.
Togata gens longe lateque imperat
Nisi sub cane imbres terra torrido quae sitit
Densisque canescunt pruinis pascua.
Virtute populos vicit indomita feros 6505
Nec ulla gens horum silet victorias.
At potius in bello mori pulchre decet
Quam colla captivos iugo permittere.
Utilis Hebraeis servitus at quando non
Inutili praelata libertati erat? 6510
Ubi terra quae foelix prius frugum fuit
Horreret infaecunda squalido situ,
<Libenter nostri patres mutabant locum
Suam tametsi libertatem amitterent.>
Propago Isaci deserens proprios lares
Ad regna Nili transtulit domum advena.
Ultro solum cupiebat vomere vertere   6515
Ut luridam posset famam compescere. 
Et filios bis sex tulit secum pater
Praeclara generis illa nostri primordia.
Carcere latebat crura vinctus compede
Ioseph, in oras venditus Niloticas 6520
Turpiter. At ille missus e custodia 
Peregrinus inter purpuratos eminet. 
Ab ore iussus caeteri tuo ferant.
Remeare nec volebat ad patriam domum
Sed stirpe laeta profugus illic floruit. 6525
Pia retentus fraude fratris Beniamin
Dolo acquievit fortiori, nec putat
Servire crimen. Regis Assirii iugum
Collo tulistis, dulcis illa servitus.
Aegyptiis paruistis, atque utinam semel. 6530
Macedonibus, Persis, Palestinis, manus
Victi dedistis atque Seleucensibus.
Solum gravem putatis vobis Italum
Vestris pares licet ille dominis vos facit.
Pati placebat Caesaris nobile iugum 6535
Ut esset urbi mollius servitium.
Servire caeteris simul cum gentibus
Urbem magis censenda libertas erit.
Obsequia servorum heri honestat dignitas,
At servitutem urbs Romuli non exigit 6540
Prius ipsa libertatis auctrix quae fuit.
Sceptrum superbi regis haud olim tulit.
Qui herile collo subditus iugum excutit
Non ille libertatis author publicae
Sed servus est rebellis et mortem sibi 6545
Accersit infamem. Sed esto. Sit utile
Vobis habenas nolle Romanas pati.
Videamus hoc si liberum, lethale si
Non potius <est>. Urgent cohortes Italae, 
Urget ruina patriae, domus Dei 6550
Incendium. Non iam quid utile nos decet
Pensare, sed quid possibile nec libero
Sunt quaeque voto metienda civium.
Lex illa naturae feris vel bestiis
Insculpta, quisque potentiori ut cederet. 6555
Taurus leoni, cervus urso, hirco capra,  
Aquilae accipiter, illi columba. caprea
Porro leopardo ultro supplex sternitur.
Natura paucos imperare, plurimos 
Obtemperare iussit, haud multos honor 6560
Evexit. Ornat plurimos clementia.
Didisse nec feras pudet. Quid hoc? Tacent.

Here let him pause a While.

Hos denuo sacris premam mysteriis.
Abrahae parentis nostri adulta abortio
Mutare summis ima nil tandem pudet? 6565
Quid scuta comparatis, enses, spicula?
Satelles et bellum ciet telis gravis
Romam idque in ipsam. Haud ista maiorum arma erant. 
Vertebat Abraham solum magnus pater
Atque Geraram ad regnum migravit advena. 6570
Comitem Saram iungebat. [ . . . . . .
. . . . . . . . . . . .  . . . .]  Uti milite
Ille numeroso non volebat, sed prece
Pugnat relictis nudus armis, coniugis
Captivus abductae pudor, nec vim sibi
Suadebat. Arma orationis induit 6575
Piae. In Deo securus auxilium locat
Qui vincat illo dormiente. Redditur
Uxor sine armis, vir tulit victoriam.
Dormivit rex, Abraham angitur, Sara metuit.
Crimen negat, rex praedicat Sarae fidem. 6580
Dum promptam in exitium manum fratris timet
Sedes suas mutavit exsul Iacob, et
Secum tulit tantum precum viaticum.
Ad castra perductus Dei (ut patres ferunt)
Homo cum Deo luctatur. Ille praevalet 6585
Qui se putabat imparem homini. Territat
Aegyptiam virga levata regiam
Miraculis balbus magister. O potens
Virga! Tenebris vestit polum, imbribus
Terras inundat, fluctibus siccat mare. 6590
Insequitur armis Pharo Iudaeos fremens.
Illos tegit victoriae dives Deus.
Cornutus orat dux. Viam vestigiis
Siccam dedit suspensa moles aequoris.
Hinc inde regem vorticoso gurgite 6595
Aquae recurrentes secutum suffocant.
Vulgus stupet, Moyses canit, rex mergitur.
Tuba canere septem sacerdotes iubet
Iehoshue, magnoque clamore populum
Caelum ferire. Lapsa casum moenia 6600
Dedere Ihericuntis. Hostium irruit
Cohors in urbem, cuncta complet caedibus,
Qualis solet pastore desertum pecus
Indica tigris lacerare. Selegit viros
Ad bella tercentum gerenda Gideon. 6605
Non arma iussit ferre sed mysteria.
Laeva manu faces dedit, dextra tubam.
Dum rauca fractis buccina lagenis crepat
Hostes timore terga perculsos dabant.
Midian sub umbris absque honore mittitur, 6610
Moritur pudendo Amalech peremptus vulnere.
Dei ira non minus premebat, nostra quam
Contentio. Nos illa captivos facit,
Haec sacrilegos. Dispersit illa nos procul,
Ista penitus nos sustulit. Captivitas 6615
Consortium gignit sacrorum gentibus,
Seditio nobis horum ademit gratiam.
Quid his diutius immoror sermonibus?
Horrore cuncta plena sunt atque gemitu
Et quisque patriae ruinas adiuvat. 6620
Portenta nec terrent adhuc tam tristia.
Dudum parum caelo minaci creditis
Saxis vel ipsis duriores. At oculos
Convertite, aspicite urbis admirandum opus.
Urbs qualis haec? Hoc quale templum? Munera 6625
Haec quanta, quam magnifica gentium? Quis huc
Iaculetur ignes, quis manum hostilem afferat?
Quid esse dignius potest quod <vos> magis 
Servare certetis? Quid esse pulchrius?
In rebus arctis ipse rixium rigor 6630
Liquescit et sensum illa sumunt quae carent
Sensu. Tremunt scopuli, fluunt guttae, cruor
Stillat. Cur ipsis saxei saxis magis
Sitis, nihil quos rupium fletus movet?
Sin luminum caligat acies, at suae 6635
Demum familiae quisque saltem misereat.
Ante ora versentur parentes, filii,
Dulcesque coniuges, fames quos paulo post
Aut bella consument, vel (his quod tristius)
Venale ponendum sub hasta collum erit. 6640
Nobile procul pompae vehetur ferculum
Selecta gens Hebri. Scio quod periculo 
Et mater huic et uxor est obnoxia.
Et familia haud ignobilis nostra et domus
Clarissima olim. At forte ne quis me modo 6645
Suadere vobis ideo credet talia.
Hos non laboro. Necate, pretium sumite
Vestrae salutis sanguinem meum. mori
Paratus ipse nunc ero, si vos modo
Ioseph velitis mortuo respicere. 6650
Sin suspicetur pacis oblitae fidem
Quisquam, meum vos patrem habetis pignori
Matremque foederis huius atque coniugem.
Laesam fidem suo expiabunt sanguine.
Testor tremendum sceleris ultorem Deum, 6655
In urbe vobis morte plectendum simul
Et ipse me sistam. tacent adhuc. fremunt. 
In ore spumas colligunt.
TIT. Quos quisque captos proelio Hebraeos tenet
In vinculis, ut hos in urbem denuo 6660
Carcere solutos tuto mittat impero.
Antoniam ut arcem exagitet advectus rotis
Cornutus aries, utile imprimis puto.
In urbe postquam cerno pacatum nihil,
Iehochanan sepultus ubi quondam iacet 6665
Duo erigantur aggeres, capi Sion
Sic forte superior potest. Templum simul
Arcem per Antoniam occupandum est. Hoc nisi
Capto, nec obtinere Solymas tutum erit.   

ZACCAR FAMELICUS stealing out of the Cittye

Num me videt quis? an retro captum trahit? 6670
Sive mansi domi, foras sive fugio
Causa pereundi mansit utrobique par.
Haud usquam acerbitatis immunis est locus.
Intus fames, captivitas, foris metus
Ubique grassatur, arma formidant minus. 6675
Si cui vigor magis stetisset corporis
Domi huic ciborum suspicantur copiam.
Hic penitus adhibent omne tormenti genus
Si forte furtivos fatebitur cibos.
Crudelitatis supplicia novae exigunt. 6680
Virgis acutis nuda terga verberant,
Miseris fugae dum falsa fingunt crimina
Cuique ut suam corraderent pecuniam.
Haec civibus mandant palam, si non cibos 
Parent sibi, quod carne vescentur sua 6685
Et filiorum, dulcium atque coniugum.
Uxor marito vix cibum enecto fame
Aut filio mater fatetur. Non pudet
Tollere suis vitae ultimae stillicidia.
Exire cogor miser ut herbas vellerem 6690
Aut si quae adhuc vestitur arbor cortice.


Let a mute steal out of the Citty with a little rotten hay in his hand; let another follow and pluck the hay out of his mouth and runn away the other dying for want, and let be shewed such other like Acts to express the famine. Then let many escape over the walls and flye, the Romains meeting and killing them.

SCHIMEON upon the Walls.

Si quis sacram relinquit urbem perfuga
Vel si levis quem suspicio tangat fugae,
Huius pererret strictus ensis viscera,
Dente rabidus laniat ferox <corpus> canis. 6695 
Haec, praeco, civibus palam denuncia.
Qui verba posthac cum Iosepho misceat
Patriae rebellis proditae poenas luat.
Si cui placere tale decretum nequit
Cuivis manum illi adferre crudelem licet 6700
Nec ulla facti fiet huius questio.
Chare mihi Anani patre nate Benado
Ad castra clam Romana Mathias fugam
Meditatur. Hunc nisi proditorem patriae
Adhuc statim huius et scelestos filios 6705
[.  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .]
Hos scire Solymarum recessus abditos
Quis nescit et caecos meatus urbis? Hanc
Proditor in urbem admittere Italos potest.
Adest sacerdos patris et tres filii,
Nam prius ad hostes quartus eripuit fugam. 6710
Hos aio iure mortis esse filios.

MATHIAS, SCHIMEON

<MAT.> Unum hoc precor largiri nunc, Schimeon, mihi
Statim mea ut scrutetur ensis viscera
Ne filiorum cernerem mortem pater.
Non posco vitam, me mori primum volo. 6715
Vitalis aurae taedet et diram necem 
Exopto. Tantum postulo fati ordinem.
Caeleste solis iubar aspexi prius,
Imperia senae mortis sentiam prior,
Nec sim superstes liberis miser meis. 6720
Hoc me tacente iure pietas exigit.
Urbis priusquam claustra patefeci tibi,
Fateor nefandi criminis patriae reus.
Amicus at tibi unicus, Schimeon, fui.
Hanc iure poenam civibus <ego> debeo, 6725
Tu gratiam referre debebas mihi.
SCHIM. Morieris.
MATAt <tu> concede hoc unum mihi 
Ut liberis oscula meis prius imprimam
Quam moriar infoelix pater.
SCHIMQuin illico
Poenas ab altis spectat hostis moenibus, 6730
Si forsan armis proditorem liberent.
Moriantur una pontifex Ananias
Et principes quicunque se obviam ferunt,
Exacta penitus dextra ferrum pectore
Abscondat, avidi membra pascant vultures. 6735
MAT. O filii vestrae necis causa ego fui.
Concede veniam, patria, agnosco scelus.
Iehochanan te liberavi caedibus.
Verum (heu mihi) deterior illo ecce Schimeon.
Speravimus mitem, ferum experti sumus. 6740
Incendiis absumit hostis barbarus.
Tu peior hoste templum in ipsum coniicis
Faces scelestas. Ille nobis detulit
Deditque pacem, sacra ut faciamus Deo.
Populi Dei tu miscuisti sanguinem 6745
Medio in foro. Ignibus sacris fumantia
Altariae (heu, loqui reformidat animus)
Cruore restinguis sacerdotum Dei.
O patria, quae servare te potest salus?
Agnosco seram mentis imprudentiam. 6750
Has pendo debitas lubens poenas tibi,
Non sceleris at poenas, sed imprudentiae.
Ego civibus poenam, mihi tu gratiam
Debes. Sibi petunt ob urbem proditam
Poenam incolae. Tibi quando proditor fui? 6755
Quod patriae quaero patronum, sum reus 
Solymae. Heu tuum exitum duo paravimus,
Errore mentis ego, nefando ille scelere.
Hanc gratiam, Schimeon, <tibi> nunc debeo 
Quod patriae cineri superstes non ero. 6760
Praeite filii, parate viam patri.
Praeire me tyrannus haud sinit. Redit
Immanitas antiqua gentis Persicae.
Oculo improbus spectare perituros iubet 
Natos suos matrem Antiochus. At nunc age, 6765
Mox filios ante ora patris impera
Interfici. Non poena mihi sed praemium erit.
Carnificis ictum pignorum amplexu hauriam.
Cadam super funera meorum, et filiis 
Ero sepulchrum, corporis mei velut 6770
Caespite tegam ne devorent illos ferae
Te saeviores. Manibus sanctis patrum,
Nati, renuntiate, genti perfidae
Servire populum liberum. Cui pervius
Fluctus fuit maris, polo cui sol stetit 6775
Attonitus, hostes <suos> ut victor sterneret, 
Nec servitutem habere securam licet.
Mori mihi multo satius est quam vivere
Post liberorum fata tam crudelia.
O filii, quam gratum erit nobis mori 6780
Servile ne sentire cogamus iugum!
Ferenda corporis magis sunt vulnera
Quam mentis. Inspectare cladem civium
Quid vos iuvet vel triste funus patriae?
Tu, carnifex, propera. Meorum sanguine 6785
Manus tuas imbuas. <Nam hoc> Schimeon iubet. 
Ferrum cruentum dum geris percute patrem.
Vulnus refrigescat parum, haec medicina erit
Sola mihi morituro. Dolor sic vulneris
Solum vel ictus ensis officiet minus. 6790
Exercitu inspectante Latio percute.
Schimeon iubet. Spectent scelus qui vindicent.
Hostes gemunt quamquam nihil socius gemit. 
Causam Latini iudicent. Namque Schimeon 
Mactavit absque iudice. Italam fidem 6795
Obtestor. Haud me proditorem patriae
Hi Marte certantem vident <in> proprio, 
Non civitatis deserentem proelia.
At sponte dignas scelere nunc poenas luo
Quia liberis hostem meis accerserem. 6800
SCHIM. Demite securi Aristaei scribae caput.
Antistes et Cananehu mortem appetat.                       
Huiusque criminis rei hi <sunt> quattour.                               

IEHUDA, ARCHELAUS, FRONTO, SYLLA, SCHIMEON

IEH. Cur indies tam gravia ferre adhuc lubet
Aut quae salutis spes relicta? Quam diu 6805
Ultro duci praestamus ingrato fidem?
Ossibus haeret fames, urbem hostis possidet.
Schimeon datam ludit bene meritis fidem.
Apud ducem solum manet poenae metus.
Apud Latinos certa pacis dextera. 6810
Nunc ergo quid moramur urbem prodere?
Servare nos sic atque patriam possumus.
Schimeon nihil gravius patietur, si cito 
Poenas luat, sperare qui nihil potest.
ARCH. O nate Iuda patre Iuda nobilis, 6815
Quodvis subire periculum tecum iube.
Nostram fidem promitto securus tibi.
IEH. O nobiles Romae satellites, quibus
Tam clara virtus orbis imperium dedit,
Fregit animosque barbaros clementia. 6820
Solymis, precor, miseris opem ferte ultimam.
Nos obruunt saevis tyranni fluctibus,
Crudelitas miseros flagellat barbara.
Almae benigna pacis otia reddite,
Succurrere miseris, fidem vitae date. 6825
Trademus urbis nuda vobis moenia
Nec turpe erit, fortuna quod miseros iubet.
FRON. Urbis tam triste maeror animum vulnerat.
Quis esse tantis duris in malis potest? 
Feramus horum rebus afflictis opem. 6830
Avidus certat bellator armis vincere. 
Ubi victor evasit, statim pacem colit.
Se posse victum perdere illi sufficit.
SYL. Mox urbe capta parcet afflictis Titus.
Virtute vincere Roma non dolis solet, 6835
Nec proditorem illa patriae unquam recipiet,
Et iura belli non minus iuste gerit
Quam fortiter. Captam fere urbem possidet
Nello Titus. Quid sero victam traderent?
SCHIM. Sceleste Iuda proditor, siccine soles 6840
Datam fidem praestare? Latium militem
Spectare passim in urbe volitantem potes,
Et civium post terga devinctas manus?
Duci scelesto caput abscinde sceleratum. 
Et mille poena plecte conscios pari. 6845

IOSEPH, IONATHAS, SABINUS

<IOS.> Hic turris est. Hoc detinetur carcere
Peplectus annis Mathias Currus pater,
Si sospes est. Nil maius in votis mihi.
Audebo proprius moenibus succedere
Cum patria si liberare patrem queam. 6850
ION. Iosephus hoc accedit, hunc saxo petam.
Iosephus occumbit. Necatur perfuga.
Iosephus effluvit animam. Huc accurrite
Ut corpus auferamus Italis. Nimis
Sero Latini corpus armati occupant. 6855

Let Sabinus lift up Joseph and chafe him till he recover life in him.

SAB. Cor desinit, succumbit animus. Denuo
Mentem alleva, firma cadentem spiritum.
Assurge. Spirat, an reviviscit? Mori
Virtus statim tam magna non potest.
Quid mater huc furibunda Iosephi ruit? 6860
In vinculis duobus a custodibus
Domo diu detenta in aliena fuit.

Let Josephs mother come to the top of the Walls and speak to the Maied†.

MATER IOSEPH, FRONTO, IOSEPH, IONATHAS

<MAT.> Faecunditatis hic honos est? Matris huc
Tot mensium spectant dolores? Tempora
Servata ad haec mater fui, ut nec filii 6865
Viventis officia fruar, nec mortuo
Darem sepulchrum? Mater optabam magis
Ut ipse matri iusta natus solveret
Defunctae, ut exhalarem in ulnis spiritum,
Ut matris artus rigidos ille foveat, 6870
Et ultimos ut legeret ore spiritus. 
Sed fata votum quia pium tristia negant
Utinam liceret corpus amplecti tuum
Miseranda mater, et mea claudam manu
Oculos. Iuvat me funus amplecti tuum 6875
Multo magis quem optaverim superstitem.
Liceat mihi de moenibus corpus tuum
Spectare, vel si tangere haud detur mihi
Utinam arceat nemo tamen. Miseranda sors
Ferenda tamen. Infausta sed nunc foemina 6880
Quid pertimescam orbata tanto filio?
Quid fata trepidarem? Beneficium est mori.
In me sua omnes tela nunc contorqueant.
In pectore ensem quisque nunc figat meo.
Quod viva nequeo, misera saltem mortua 6885
Nati cadaver veste protegam mea.
Duplici sepulchro amictus unus sufficit.
<Meus> hoc mihi indulgebit hostis forsitan 
Ut mater oculos veste filii tegat,
Ut ore uterque os iungat et manibus manus. 6890
ION. Si sit animus fatis viam lentis dare
Te moenibus cur non ab altis deiicis?
FRONT. Quam me sui nunc miseret! Heu quem non movet
Tam maesta vox matris? Sui insultant, fovent
Hostes. Apud suos minae, crudelitas. 6895
Apud Italos benignitas, miseratio.
MAT. Si quae pietas est, ense corpus figite. 
Ego mater illum ventre gestavi meo
Quem vos putatis vindicandum. Ego ubera
Illi dedi infaelicia. Ego mater meas 6900
Illi mamillas praebui. Me extinguite
Prius meum si filium perdere iuvet.
IOS. Quam dulce mihi fuisset ante patriam  
Mortem oppetere. Dum sana suaderem sibi,
Pro patria procumberem. Heu quam sum miser! 6905
Non de salute iam parentum filius
Laboro, qui cum aetate curventur gravi.
Vitae diem in carcere supremam si exigant
Ubi mortem obirent, liberantur. Sed sacris
Pro altaribus forisque, pro templo Dei, 6910
Pro moenibus trepidare semirutis iuvat.
Ego pectus obtuli paratum vulneri
Ne cernerem lucere flammis patriam
Lateque fumantem igne caelitum domum.

MATHIAS CURRUS being in Prison in one of the Towers of the Cittye Wall.

Quid carcerem infoelix gemo atque vincula 6915
Charus mihi postquam revivit filius? 
Certat repente cum dolore gaudium.
O nate Ioseph, gnate vita charior,
Utinam tuo liceret amplexu frui,
Pauca tibi vel miscere verba filio. 6920
Casum tuum lugere, gnate, quid iuvat?
Exul quod es? Quot exules in patria?
Gaudent fovere hostes, amici perdere.
Perire si necesse, cum patria peris.

Let him sing this looking out at a grate, and Recorders bill by his voyce.

Pater tenetur vinculis. 6925
Vagatur exul filius.
Tumet furore civitas.
Dolor dolore vincitur.

Quid filium pater gemat?
Quid lugeat gnatus patrem? 6930
A perditis urbs perditur.
Dolor dolore vincitur.

Quando canit bubo gemit,
Cantus gemit, luctus canit.
Fletu dolor cantum rigat. 6935
dolor dolore vincitur.

ARSIMON escaping over the Walls.

Intus fugam Schimeon vetat, crudelitas 
Deterret hostilis foras. Malum fames
Utrunque vincit, cogit invitum ad fugam.

Let diverse one after another escape over the Walls in diverse places.

TITUS, SCHIMEON

<TIT.> Quae tanta mentis occupat vesania 6940
Tremenda belli fata quos terrent nihil
Diraeque nimium Martis horrendi minae?
Cepit propinqua victor Italus loca,
Aspectat urbem Davidis ruinae proximam.
Vitalis unus solis elucens dies 6945
Mortis perenni nocte quanto laetior!
Quis proprias servare fortunas potest,
Flammisque saevis eripere templum Dei?
Si dura quo necessitas vos impulit
Victas manus victoribus submittite. 6950
Excelsa iam nutant decora turrium,
Pars squalet urbis magna submersa cinere,
Tot principum gazis nitens fulgentibus.

Let him shew foure with the right hand cut of.

En amputatas perfidae gentis manus
Ne clanculum fugisse pellectos dolo 6955
Ad castra nostra transfugas quis arguat
Quorum perempta maior ense pars iacet,
Nefariis ne civibus demus fidem,
Qui nec fidem nec foedus aut pacem colunt.
SCHIM. Quid, Tite, iugum minaris aut dirum necem 6960
Abrahae nepotibus? Dei electum genus
Nunquam triumphi praeda subiectum dabit
Collum trophaeis, neque Titi currum sequi
Manibus datis post terga Iudaei queunt.
Funestior nobis tua est clementia 6965
Quam cincta furiis tam potens crudelitas.
Vitam ista tollit, illa vitam liberam.
Suam tueri patriam fortes decet,
Cuius saluti animos <nostros> diu vovimus.  
Hac saepe apprendimus beatum caelitum 6970
Statum futurum. Ferre nos prompti sumus
Quodcunque spiras triste, crudele, asperum, 
Dum nos sacris pro ritibus contendimus,
Pro altaribus forisque ,pro templo Dei,
Quas ultimae gentes colebant tam pie 6975
Quasque violatas nullus impune tulit.
Armis nihil, Tite, copiisque promoves.
Iaculetur ignes, miles horrendum intonet,
Cruore inundet urbs, nihil facis, Tite.
Praeclara sors, nostri Deus patrimonii, 6980
Dictabitis largo ruinas faenore.
Aeterna nos manent in aethere gaudia.
Iuvat alta scandere regna syderei patris.
Nobis pias inter animas locum patres
Nostri parant. Suos nepotes indies 6985
Comites beato in aethere exspectant sibi.
Nunquam videbit Roma Iudaeos iugum
Cervice vincta ferre, nunquam splendidum
Currum triumphi laureatis fascibus
Superbientem victimarum instar sequi. 6990
Ab incunabulis servire maximo  
Deo Hebraea semper consecrata gens fuit. 

MOMAGANIM, TITUS, SCHIMEON

<MOM.>  Haeres patentis orbis et mundi decus,
Muros cur urbis scandere Italus timet?
Stare Solymas cur pateris obsessas diu? 6995
Haecine fuit Romana virtus? siccine
Olim Itali pugnare victores solent?
TIT. Clara soboles regum potens Momaganim,
Est hoc opus commune, communis labor.
Solymas quid armis aggredi diu moror? 7000
MOM. Qua parte facilem murus ascensum dabit 
Quid regis Antiochi propago nobilis
Possit, scient et magni Alexandri nepos.
TIT. Affixa crucibus transfugarum corpora
Palam erigas spectanda civibus. Metum 7005
Tam maesta gignunt mentibus spectacula.
Me miseret horum miseriae. Coegit huc 
Contempta semper hostibus clementia.

Let bodyes hanged on Crosses bee sett up against the Cittye.

SCHIM. Romana nunc crudelitas vobis satis
Nota fuit? Ecce transfugas quibus modis 7010
tractant. Hebraeos illico affigunt cruci
Quicunque vitam supplices orant suam.
Ad castra iam Romana rapiatas fugam.
Non crucibus hostes solus affiget Titus.
Suos Romanus spectet actos in crucem. 7015

Let the Jewes also set up bodyes crucified within the Citty.

ANTONIUS, TITUS

ANT. Vastatur igne admota muris machina.
TIT. Custodia hoc ignava dedecus tulit?
ANT. Cum lumen anceps serus admittat dies
Haud otium dabant pericula civibus,
Extrema somni nec capit clementia 7020
Aut fessa torpens membra laxabat sopor.
Dum rebus afflictis student succurrere
Deterret immitis aries vincitque spem
Testudo caeca quassa pulsans moenia.
Audente lignorum strue iniecta face 7025
Hebraea contendit iuventus vincere:
Iorminus armis inclytus nec viribus 
Huic impar Ismael lacertis Magarus
Validis laboris iunctus et Iiptach comes.
Accinctus ense quisque fido, parte qua 7030
Vacabat hostis, pergit occulto gradu.
Obiecta rupes texit instar moenium.
Vocem tenebant et animam. Tandem locum
Tetigere circuitu vago quo machina
Nexis stetit trabibus superba et vertice 7035
Caelo minatur. Dura porro robora 
Penetrante scrutatur cerebro Magarus,
Foramen ad medium patebat stipitem.
Occultat ignes arte secretos pari
Aptasque flammis doctus horas terminat 7040
Atque ne opus acceleret nimis vis ignea
Mixta ignem alebant torta pulvere linea
Percussa cuneis claudet et foramina. 
Tunc voce pulsat aethera genibus minor
Duplices ferens ad astra palmas. “Caelitum 7045
rector, globi qui solus imperium tenes,
Quem nos piis rite litamus victimis
Nec thura diis odora fumant ludicris
Quos follibus plenis camini fuderant
Et malleis massa e sequaci finxera 7050
Manus figura multiformi. Aram tibi
Nos integram sacravimus, qua nil videt
Praestantius sol orbe dum spargat oriens
Radios eos undante nec mersus salo
Tergo relinquit. Coepta foelix dirigas. 7055
Non vana testatur fides iussas polo
Flammas Ochozie tribunos sacrilegos 
Carpsisse, te mandante defenso Elia 
Sceleris sui comitesque quinquies decem.
Ligno receptus ignis exsiliit novus 7060
Quem <fossa> valle sparserat crassus liquor 
Cum Nehemias amissa restituit sacra
Et linqueret Babilonis invisos agros 
Abrahae nepos captivus, et ad patrias
Remearet oras liber. Adde nostris ignibus 7065
Ignes tuos, roburque flammis commoda.”
Vix tertiani conferat cursus sui
Phoebi soror partem, dies nec rosea
Mundum recurrens luce adhuc retexerat,
Cum iam minax horreret ignis fomite 7070
Absumpto. Edax vagatur adiuta stipulis
Flamma, incensae crepitum trabes edunt, sono 
Sternuntur horrendo ruentes machinae.
Stupefacta surgit illico nescia doli
Romana turba. Tela raptant territi 7075
Properata, dum nituntur insanis simul
Obstare flammis. Lambi ab igne trepidi vident
Tentoria. Hic socium laborem deserunt.
Rebus mavult quisque propriis succurrere.
Signum canoro tibicen aere mox dedit. 7080
Portis cohortes parte funduntur alia.
Clamore complent aera horrido. Redit
Ad arma spreto miles igne Dardanus,
Nullaque sparsi lege manipuli ruunt.
Non sustinet virtus ferocem improvida 7085
Hostem. Latinum robur inclinat statim.
Mors saeviit per mille formas prodiga.
Tremulos novatis urget hostes viribus.
Torquet sagittas ille, funda alter iacet
Stridente saxa, hi falcibus curvis cient. 7090
Perferre tela non valent Latii diu.
Pulsi loco cessere. mortis horrida
Spectacula. Ille vulnere velocis cadit
Teli, ille saevum excepit ensem faucibus.
Visceribus alter moritur elabientibus. 7095
Pectus aliis traiecit altum lancea.
His saxa caput emissa pondere conterunt.
Fusi per agros clade funduntur gravi.
Virtus magis lucere maximis solet
In periculis.
TIT. Tristis cedit Momaganim. 7100

MOMAGANIM, TITUS

<MOM.> Ter nobilis quaterque proles Caesaris, 
Virtusne tua plus posset an prudentia
Nescio. Fuisse cautionis nunc scio
Et non metus consilium ut aries cornibus
Pulsaret ante moenia, ut faciles daret 7105
Hians in urbem murus accessus. Nimis
Prudentiae noverca temeritas fuit.
Dum fortiter miscerem Hebraeis proelia
Et spreta virtus hostium animos addidit,
Et quaeque non dubito subire pericula, 7110
Inter meorum mille strages militum
Relictus unus sum miser, vitam dare
Solum mihi pedum velocitas potest.
TIT. Prodest nihil Macedonum <magna> gloria.
Improvida virtus semper in bello nocet. 7115
Nihil ducis sperare temeritas potest.
Belli gerendi tale consilium sequar:
Hucusque coepti solus author sum mihi. 
Mox sepiendos esse muros undique  
Densa cohorte militum expedit, ut suos 7120
Posthac Hebraei continere moenibus
Conantur ut se mutuis confodiant
Vulneribus. Haud morentur hostilem manum.
Porro vacuis inhaeret ossibus fames,
<Istud> magis magisque grassatur malum.  7125
Avida videmus peste assaltatas domos 
Et principum perire bis sex millia.

Perge ad Quartum Actum Actionis Tertiae