Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS II, SCENA i
IEHOCHANAN

Maerore cor tumultuatur, nec animus
Fraenum pati consortis impatiens potest.
Regnare nunquam in urbe <ego> Schimeon sinam 
Partem nec ullam patiar imperii dari. 5475
Lex illa solii nolle consortem pati,
Soli tibi licere quodlibet puta.
Tollatur ense quicquid obstabit mihi.
Ultro viros servare suspectos mihi
Et in sinu hostes alere, quae dementia est? 5480
Hoc crede regni pignus esse maximum,
Nunquam metum falsa celare spe. parum
Honesta prosunt, quando cives oderint.
Tantum probos fuisse privatis licet.
Metitur utilitate princeps, foedera 5485
Illosque suspicione torqueri haud decet
Quicunque violenta manu imperium tenent.
Semper tyranni dubia pro certis timent.
Latios in hostes arma dum Schimeon parat
Nullasque suspicatur insidias sibi . 5490
Templum dolo occupare quid demens moror
Et arte vires frangere inimici ducis?
Vos palliis vestire demissis lubet
Ne tela forte suspicetur quispiam.
Mox victimas cinctus sacerdos immolat. 5495
Nam pauci adhuc deo boni sacra faciunt.
Vos pariter exutis repente palliis
Promiscue cunctos adorti sternite.
Templi vias ferrum per omnes saeviat
Et milites nullo cadant discrimine 5500
Quisquis comes Schimeonis ornabat latus.
Inde propere occupate vi templi loca.
Ecce Schimeon huc pandit inimicus viam.

SCHIMEON, IEHOCHANAN

<SCHIM.>Opostquam sacram vocatus urbem tangerem
Et iungerem me viribus socium tuis 5505
Non ego tuos verebar enses nec mihi
Coniuncta nostra castra maiores dabant 
Animos. Avorum longa virtus me satis
Armavit, et vos parta bellis gloria.
Me spiritus urbis superbos frangere 5510
Iuvabat et ferro rebelles civium
Animos domare. Sed malum tam pertinax
Sanare frustra quaerimus, dum iungeret
Eleazer arma. Hunc nostra signa sequi veta,
Nostro suos bello nec enses misceat. 5515
IEH. Schimeon refulgens claro avorum stemmate,
Tibi socia libenter arma iunximus
Ut contumaces opprimamus spiritus.
Non parva laus huius laboris extitit
Eleazeri, ultro qui caput tantis suum 5520
Pbiecit audax periculis ut patriae
Molli superbum demeret collo iugum.
Huius fidem damnare tantam, nec satis
Tutum esset urbi, et facinus indignum duce.
SCHIM. Hostem tueris amore patronus tuo? 5525
IEH. Virtute qui primus Latinos expulit.
SCHIM. Cuius pater Solymas rebellis prodidit?
IEH. Acrabatene fraenum tibi regendum dedit.
SCHIM. Cur esse iussit exulem?
IEH. Crimen tuum
Cogis fateri.
SCHIM. Num meam incusas fidem? 5530
IEH. Acrabatenam fugiens cur intras Messadam?
SCHIM. Armis sacerdos cogit Anani suis.
IEH. Dum patriae curam sacerdos sustinet.
SCHIM. Tibi noster in bello levis labor fuit?
IEH. Captam tibi uxorem marito reddidi. 5535
SCHIM. Nostris coactus reddis illam viribus.
IEH. Ignavus haud unquam cor exagitat metus.
SCHIM. Vacuam hostibus fugiens relinquis Giscalam.
IEH. Urbem tueri dum sacram iuvat magis.
SCHIM. Ego nobili de stirpe natales traho. 5540
IEH. Laudas tuas de stirpe mendicas tua?
SCHIM. Virtus parentum posteris addit decus.
IEH. Me propria solum nobilem virtus facit.
SCHIM. In filiis avita splendet gloria.
IEH. Aliena laudas.
SCHIM. Nobile an spernis genus? 5545
IEH. Laudo paternam gloriam, propriam magis.
SCHIM. Non pretio mendicus oleum vendidi. 
IEH. Quod furta nolui dux latronum prosequi.
SCHIM. An hos Iehochanan animos?
IEH. Quem territant
Nunquam minae.
SCHIM.  Dux hic latronum.
IEH. Messadae 5550
Furta memoras?
SCHIM. Quid possit ira senties.
IEH. Vanus superbos frustra iactes spiritus.
SCHIM. Moriere.
IEH. Diversum ensis auspicium canit.
SCHIM. Discessit ille. Pectus ingens concutit
Tumultus et furore animus ardet. Meum 5555
Iehochanan turbavit imperium aemulus.
Animum novi dolosum et ingenium ferox.  
Nunquam scelus nisi vinces ulcisci potes.
Sed graditur huc Iacob Sosa natus patre.

SCHIMEON, IACOB BAR SOSA

<SCHIM.> O nate Sosa patre Iacob inclyte 5560
Cuius fides spectata mihi semper fuit,
Virtusque radiis splendet emissis procul,
Porro arduis in rebus fidelis comes,
Iehochanan dux arrogans et perfidus
In urbe solus quaerit imperium sibi. 5565
At quantus est? Vel quae merita regem creant?
De sordida stirpe trahit abiectum genus
Avosque scelere vincit impius nepos.
Qui vitam egenus quaestu alebat sordido
Nummosque gaudet ex olivis quaerere, 5570
Qui Giscalam ignavus Latinis prodidit
Civesque mactandos reliquit hostibus
Quas edidit strages in urbe? Quos neci
Cives dedit? Testes Hebraeos <vos> voco 
Spectare quos pudebat exitium grave 5575
Davidis urbis. At ille quisnam? Callidus
Sophista, cui sanctum nihil vel fidum erat.
Qui fraudibus deludit et versutiis
Quicunque verbis credulus fidem dedit.
IAC. Ad arma postquam socia Zelotes vocant 5580
Nostras cohortes, his lubens opem tuli
Ut pristinum urbis redderem decus sibi.
Postquam cuncta ad suam rapere libidinem  
Regnumque tantis aucupari caedibus
Palam Iehochanan studebat, non lubet 5585
Enses suam nostros statim ad libidinem
Aptare vel sibi tot urbis principes 
Domare bello, in sua audax terga, ut <arbiter> 
Saeviret impune, huius atque criminis
Fiam minister turpis. Illico nolui 5590
Gladios suos miscere nostris, vel suis
Bellum sub auspiciis gerere, libidine
Dum cuncta dux meteatur armatus sua.
In urbe sin regnare quenquam convenit
Generis decus tam insigne te regium vocat 5595
Et saepius tot parta bellis gloria.
Sui potestatem tibi dedit urbs sacra
Votis suis et principem te nunciat.
SCHIM. Nunc ergo opem, Iacob, tuam posco et fidem.
Animum domare turbidum Iehochanan 5600
Debemus et libidini fraenum dare
Tam perditae. Istud melius effectum dabo
Si fidus arma iungeres comes mihi.
IAC. Ego te sequar libenter armorum ducem.
Bis quinque numerantur meorum millia 5605
Satellitum. Hi tuis parebunt iussibus.

ALKIM, SCHIMEON

<ALK.> Secura virtus esse magna nimis solet
Nec hostium vafros reformidat dolos.
Foedam tuorum siste cladem militum.
SCHIM. At quis meis adferre violentas manus 5610
Audet?
ALK.   Ferox Iehochanan. Iehochanan
Dux perfidus mactavit in templo tuos
Crudeliter satellites, nec victimis
Saevi ducis pepercit indomitus furor.
SCHIM. Hanc tu mihi stragem meorum nuncia. 5615
ALK. Postquam viros elegit audaces nimis
Quorum diu perfecta tum fides fuit
Hos illico armis induebat dux vafer
Et palliis vestiri demissis iubet
Ne suspicetur aliquis armorum dolum. 5620
Ubi quisque satis edoctus ad fraudem fuit,
Se caeteris miscere quaerunt civibus
Qui tum sacris Deum litabant victimis
Cum vota nuncuparet ante aras Deo 
Supplex sacerdos veste succinctus sacra, et 5625
Tremens iaceret vincta loris hostia
Saepe gemebundo aera mugitu replens,
Dum frustra funem niteretur rumpere
Prosiliit exutis repente palliis
Ferox cohors, huc illuc in templo ruit. 5630
Quemcunque sors primo furori subdidit
Caesus iacet. Bovem sacerdos excutit,
Miles sacerdotem. Simul cum victima
Occidit. Hebraeorum Deo expansas manus
Noxas pie dum deprecentur, amputant. 5635
Devota corda civium ferro aperiunt.
Quaeruntur ad mortem tui potissimum
Satellites. Parum quietis profuit
Tranquillitas, nihil tacentes adiuvat
Silentium, cedentibus patientia 5640
Nec proficit quicquam. Viris promiscue
Cunctis parari populus insidias putat,
Soli sibi Zelotes et fugam parat.
Postquam satis muniret armis intima
Templi loca, eiusque apparatum omnem in manus 5645
Iehochanan recuperet, illico caeteros
Demittit. In tuos manus vertit suas
Solum.
SCHIM. An Eleazer dedecus tantum tulit?
ALK. Iratus ad mortem trahi simul suos
Primo ferebat, foedus illico percutit 5650
Infame cum Iehochanan dux perfidus.
SCHIM. Nunc arma sumam. Subsidia, Iacob, feras.
ALK. Fraenum pati civile bellum non potest
Nec dura mens flecti solet rebellium.
Nec solus est Zelotis hic tantus furor. 5655
Is tutus est a morte qui alium occidit prius.
Se quisque fingit esse Zelotem ut suum
Vir invidus possit inimicum perdere,
Caedisque privatae colorem sibi facit
Iram ducum. Sed tristis armorum sonus 5660
Aures ferit. Tu qui regis mundum, polus
Uterque vasto quicquid arcu continet,
Pacti tenax Deus memorque foederis
Miserere Isaci tam diu afflictae domus.
Infesta mulce, <precor,> latronum pectora. 5665
Sed <ecce> maestus huc Saboch affert gradum.

SABOCH, ALKIM

<SAB.> Quid impiam cessas, Tite, urbem perdere?
Ferro tuo nefanda tolles crimina
Qualia nequit victoris ira cogere.
Solymas scelere purgabis. Haud nefas time. 5670
Spectare noli propria exscindi manu.
Minus malum tuo perire vulnere.
Quater beatus ille vel plus quam quater
Sanguine suo qui tinxit urbis moenia.
Sese invicem duces fatigant proelio 5675
Horumque praeda populus in medio fuit
Quicunque victores erant. Quasi praemium
Certaminis iactatur huc illuc miser
Ut varius esse ventus armorum solet.
Bellum foras plerumque saevit, ingruit 5680
In urbe semper seditio, eoque gravior
Quod ipsa bello alebatur et alebat simul.
Iehochanan dum de regenda urbe pariter
Schimeonque certant, inter utrumque populus
Non anxius de servitio infoelix fuit. 5685
Timebat herum saevioruem ne ferat.
ALK. An proelium deterret externum nihil?
SAB. Ipsis licet sub moenibus sciant Titum
Instare, tantum optant domestica proelia.
Furor magis gaudet vicino sanguine. 5690
Dum tentat ascensu Romanus vincere
Moenia, vicinos quisque muros fortiter
Tuetur. Ad caedem redit domesticum
Statim, hostium impetu remisso, proximo
Gaudet cruore semper. Hostes sufficit 5695
Arcere tantum. Caede civile imbui
Manus parum est. maiusque meditantur nefas.
Tantum Abramidum certant cohortes perdere.
ALK. An interim Vespasianus quid gerit?
SAB. Non cessat urbis obsidere moenia 5700
Qua parte spectat urbs sepulchrum Iehochanan.
Propinquat huc Ioseph. Humi sedet senex.
Lacerat capillos, cinere conspargit caput.

ACTUS II, SCENA ii
IOSEPH ad urbem oratio

Quomodo tuis decerpta langues civibus,
Quondam tot incolis beata civitas? 5705
Tuis quid armis victa succumbis? Manus
Quid in tuam vertuntur armatae necem,
Hostes sine armis quae solebas vincere
Gentesque proelio sine ullo sternere?
Pro te gerebant bella caelitus angeli, 5710
Tibi quaeritur manu dei victoria
Et lapidum in imbres gravida nubes solvitur.
Hostes poli rabies crepantis dissipat,
Absorpsit ore terra vasto alios hians.
Nunquam suis Romanus armis tot mala 5715
Quot populus invexit tuus, Solymae, tibi.
Quid fortiores proelio lacesseres?
Servare cupit Italus, Hebraeus perdere.
Parcunt tibi Romani, ut in te saevias.
Templo dei regnare gentes impium. 5720
Iam tu Dei templum haud eras, non civitas
Dei, sepulchrum mortuorum facta es, et
Tumulus tuorum caede quos tam barbara
Occidis, non ab hoste quos amiseras. 
Vitae domicilium esse te cur iactites 5725
Quae triste mortis esse vis habitaculum,
Spelunca latronum sceleris atque barathrum?
Pietate Anani insignis et Iehoshue
Uterque princeps qui sacerdotum fuit
In te iacebant insepulti. En qui sacris 5730
Uterque stolis nuper inventus fuit,
Externa quos veneratur usque gens stupens,
In urbe deformes iacent, membra lacerant
Rostris rapaces vultures et dentibus
Laniant cruentis belluae ut contumeliam 5735
Deflere tantam nominis sacri, vetus
Forma videatur sanctitatis, nuper et
Speciosi adeo deformitatem muneris.
O barbarum nefas! At ille quod scelus
Admisit infoelix pater? Populum tuum 5740
Quod arma pro templo Dei non sumeret
Obiurgat, urbis arguit tam perditum
Statum, sacrorum reliquias veterum vetat
Calcare, fluere maeret aras sanguine.
Agminis Hebraei ductor olim corniger 5745
Exsurge, Moyse, respice populum hunc Dei
Cui transeunti cessat unda fluctuum
Hinc inde, cum suspensa moles aequoris
Per siccam arenam sicca vestigia daret,
Volucrum cui densus imber enecto fame 5750
Pluebat e caeli sinu instar grandinis.
Fluxit aqua rupis asperae de vulnere,
Sicco siti damnata arena potum dedit. 
[.  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .  .]
Nullo mari clausum tamen, nullo licet
Pharoane captivum laetis licet agris 5755
Gravi fame absumptum. Ubi patrum devotio
Tam pulchra, qui non magis pro liberis
Certant mori et pro uxoribus, quam pro Dei
Templo? Suam pacem tueri quis potest
Pacem Dei qui spernit? Unus populus est 5760
Divisus in plures.†Quod unus sea Deo
Aniano rebelli† dividit quod spiritus 
Connexit, dissipante gaudet. Imbui 
Quod in sua armatur scelestus viscera.
Spectare potius quam ferire hostes mavult. 5765
Infecta ne putetur haud fortis manus
Crudelitas, Dei putatur religio.
Carere nec miseratio vitio pia
Potest. Tacent. Hos frustra quid verbis premo?
Adhuc suam nescire miseriam iuvat. 5771

Perge ad Tertium Actum Actionis Tertiae