Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

 

ACTUS I TERTII ACTIONIS

VASTITAS prologus

Vano tumultu quid tumes, urbs impia,
Aut caeco pectore consilia versas diu
Cladem tuorum mutuam metuens parum? 5115
Debent tibi proxima ruinam tempora.
Heu mihi, malorum quanta moles imminet!
An hoc parum est palam Deo quod impie
Resisteres? Quod figeres dirae cruci
Qui suxit ubera virginis natum Dei? 5120
Nomen quod auderes sacrum confundere?
Mitto miserando funere quot extingueres. 
Exangue vulgus Ditis umbrosam domum
Quod incolis, specumque mortis horridae
Flammas ubi nunquam quietus Lucifer 5125
Agit, et quibus torquetur ipse, procaci ubi
Lingua fremens poenas luit blasphemiae
Mittitque caelo murmura, ubi torvo Ultio
Vultu caput vibrat, et genus quod vipereum
Coerceant invisa caelo Tartara 5130
Tristes in usus ire quod certat simul
Poenis remissis, pariter huc contendite
Vestras manus vindicta tanta postulat.
Solymas novis vexate tormentis. statim
Delere quid cessatis invisum genus? 5135
Non hostis unus est satis. nunquam domi
Bellum forisque cesset. Invicem duces
Sese domesticis fatigent proeliis
Illisque belli praemium populus detur
Omnesque tandem prorsus evertat Titus. 5140
Schimeonem in urbem, Mathia, quid demens vocas? 
Poenas atroces hospes hospiti dabis
Et corpus imbues tuorum sanguine
Ante ora quos ferro tyrannus auferet.
Ioseph, quid invises patrem? Officium pium 5145
Demens gemes, vix mortis effugies minas.
Humi cadat superba moles aedium,
Templum Dei flammis flagret crepitantibus.
Nato pater cibum, patri natus neget.
Orabit escam frustra matrem filius. 5150
At hoc parum est. maiora te, Solymae, decent.
Nihil timebit ventris insana rabies.
Alvam suorum carne Hebraeus expleat.
Natum vorabit ore mater impio
Tantumque ventrem filio tumulum dabit. 5155
Aris caedet cinctus sacerdos victimam
<Et ipse ante aras saeviter necabitur.>
Rivi cruoris perluent templi vias.
Toto ruent prostrata campo moenia
Urbis sacrae. Lapidi nec haereat lapis
Compagibus ruptis. Nullo tecto loco 5160
Requies fugatis sit recessusque stabilis.
Ignobilis pererret alienum solum
Profuga. In nepotes longa poena transeat.
Actum est abunde. Fata, quaeso, parcite
Si Vastitas ulciscar Hebraeos parum. 5165

TERTIAE ACTIONIS PERSONAE

TITUS
TIBERIUS ALEXANDER militae praefectus
SEXTUS CEREALIS 5 legionis praepositus
LARGUS LEPIDUS 10 legionis praepositus
TITUS PHRIGIUS 15 legionis praepositus 
AETERNIUS FRONTO mag<ister>. 2arum Alexandr<iararum> leg<ionum>
MARCUS ANTONIUS IULIANUS procurator Iudaea
SYLLA
NICANOR
RUFUS TERENTIUS
MOMAGINIM Antiochi reg<is> Maced<onii> filius
DUX PEREGRINORUM MILITUM
DUX LATRONUM
DUX RUSTICORUM

<IACOB BAR SOSA>

PRISCUS centurio
LONGINUS SIVE LONGUS
CORNELIUS
PEDANIUS
SABINUS
ARTORIUS
LUCIUS
EBUTIUS miles Romanus 

MIRIAM gener<osa mvlier>
ANCILLA MIRIAM
MATER
IOSEPHI annorum 85
CHANNA mulier

MATHIAS CURRUS pater Iosephi ann<orum 110>  
IEHOSHUE BAR ANANI rusticus

MANNEH, SABOCH, ALKIM cives Solymit<ani>
SCHIOR
[HARHUR]

CUSTOS TEMPLI
PUER
HEBRAEUS
FILIOLUS
MATTHIAS summus sacerdos
IOSEPH 70 annorum
PHINEAS
IEHOSHUE BAR THEBUTH sacerdos
IEHOSHUE <pontifex>

MANASCHE
IEHOCHANAN BAR SAKKAI
RASHBAG
SAMAI
SCHIMEON BAR ANANI
[EMER]

SCHIMEON, IEHOCHANAN, ELEAZER duces sedit<iosorum>

IONATHAS a short man and evill favoured
CANTOR
ALANUS AMAUTINUS
ARCHELAUS
ARSIMON
IEHUDA
[ZACHARIAS BAR AMPHICAL]

AENEAS, ZACCAR, OPHIR transfugae

ACTUS I, SCENA i

PROCESSIO LUGUBRIS

CHORUS

Ore Solymas Deus benigno respice
Ne dirutis captiva muris serviat.

Ubi es tuo, Moyse, sinu fovens oves
Quas nunc leones ore captant impio?
Aaron, ubi es quondam sacrum Deo caput 5170
Qui tot dei comminuis irati minas? 

Ubi es, David, dulce digitis lyram increpans?
Iacet remissis fidibus chelis <tua>. 
Syrios ubi es, Elizeus, ore fascinans?
Specta ruinam gentis infoelix tuae. 5175

Ubi magis caedes placent domestica
Templi vias fures cruore perluunt.
Iam rara mutas tangit aras hostia.
Iempli sacros calcant recessus milites.

IONATHAS

Cives fuge, fuge. Proles Hebri fuge! Titus 5180
Gabaone vico castra figit proximo.
Flammis vicini stridulis lucent agri,
Calcante tellus equite terrificum gemit.

Let diverse runn over the stage out of the country into the Cittye.

ACTUS I, SCENA ii
TITUS inermis paucis comitantibus

Ierusalem, pollentis Asiae decus,
Prae caeteris regina fulges urbibus 5185
Et cuncta spectas undique procul oppida
Altis superba turribus, qualis Africae
Montes superbus caeteros Atlas premit
Terrasque longe prospicit. variarum opum
Quam dives es pinguisque glebae munere! 5190
Natura fontes hic salubres aperuit,
Hic cedrus alte surgit et luxuriat.
Geniale sudans balsamum terebinthus hic
Fructu rubet odorata. Platanus se comat
Annosa. Funebris cupressa hic viget, 5195
Oliva ramos pandit hic supplex suos.
Urbs fulta triplici moenium extat robore
Altumque sexaginta plus cubitis suum
Cacumen erigit polo <atque> vertice 
Suo minatur, artis admirandum opus. 5200
At hoc quid? Offert nemo sese. Moenia
Reliquit hostis. Suspicor fraudis metum.
Virtus, latenti crede perfidiae nihil.
Probitate sic allicere decepta solet
Vulgus malignum. Retro contraham pedem. 5205

PEDANIUS, TITUS

<PED.>   Hebraeus infesto petit dux agmine,
Titum superba cinxit obsessum cohors.
Eripuit omnem ad castra redituro viam.
TIT. An quaerit artes hostis et ferrum timet?
Dolos scelestos sperne, miles. Sufficit 5210
Te nosse ductorem. Quid anceps palpitat
Timore cor? Fortuna de me nunc male
Licet meretur, hic dies testabitur
Quantus Titus <pugnans> est. Haud pulset metus 
Viscera Titi. <Bonos> fortuna defendit. 5215

ACTUS I, SCENA iii
SCHIMEON

Muros Titus dum lustret et vago pede
Exploret urbem, milites transire clam
Errante circuitu iubebam, tardo ubi
Cedron vado quieta labitur, amnis et
Torpescit unda segnis, adversum locum 5220
Helenae sepulchro ut occuparent, et viam
Ad castra clauderent revertendi Tito.
Spes certat et metus. Duo pugnant simul
Non aequa vi, sed pugna pertinax. Metus
Urget timendo, spes resistendo valet. 5225
Hic deiicit victorem at illa sustinet
Victum. Metus si vincat, admonet fugam,
Spes facile nunquam vincitur, victoria
Et novit uti. Aliquando qui sperat magis
Timet tamen nec audet hoc optare, quod 5230
Sperat magis, seseque comitantur simul.
At spero nunc plagis capi expansis feram.

IONATHAS, SCHIMEON

<ION.> Medios per hostes nudus evasit Titus.
SCHIM. Quomodo manus inermis eludere potest?
ION. Postquam Titus Gabaone castra fixerat
Mucrone tantum cinctus, armis caetera 5235
Nec tectus aereis, aheno tutus aut
Clypeo, tacito ad urbem gradu pandit viam
Ut alta lustraret vago moenia pede.
Quis melior ascensu locus, quam machina
Partem aptius pulsaret, occultos ubi 5240
Geminaret ictus vinea, ubi moenia aries
Ccervice longo feriat, irrita brachia
Haud passus unquam. Rarus illi tunc comes
Haerebat. En qua lentus undas expuit
Cedron suumque mitis onerat alveum 5245
Errante circuitu clam Hebraei transeunt.
Armati adoriuntur repente Italum ducem.
Relicta spes nusquam duci visa est fugae.
Postquam cohorte se Titus cinctum vidit
Hostile et ad castra eripi septam viam, 5250
Valida manu ferro rotat. Qua <sibi> fugae
Magis apta speratur via advolat. Comes
Haud segnior penetrabat. Hostem vulnerat
Ductor sequentem. Mille diffundunt caput
Frustra nudatum hinc inde tela. Spiculis 5255
Nec de tot unum inerme corpus strinxerat,
Nulla tegente casside. Gaud corpus sibi
Penetratur aut tergum. Escron hic clamat ferox
“Annon aliquis hunc ense transfodit suo?”
Voces anhelas rumpit ultrix illico 5260
Exceptus ensis faucibus, iamque pariter
Irrita feruntur verba cum telis. Titus
Strictos per enses ire formidat parum,
Tandemque tutus ad suos revertitur.
SCHIM. Ingrata sors, iuvare sic fortes soles? 5265
Adest Iehochanan et Eleazer comes.

SCHIMEON, IEHOCHANAN, ELEAZER

<SCHIM.> Illustris Eleazer sacrum Aaronis genus
Insignis et vi bellica Iehochanan,
Quorum tuetur fidus Hebraeos labor
Et spiritus fraenat superbos principum, 5270
Ecce Titus infesto agmine armatus foras
Oppugnat urbem, nostra cingunt moenia
Aquilae. Prope urbem castra fixerunt tria
Murosque totidem nostrum in exitum extruunt.
Ecce Solymae furoris extremus labor 5275
Putatur Italis. Intus insidias patres
Machinantur, et Zelotibus mortem parant.
Sin firma belli pacta iungamus simul
Socii fideles vicimus. Dirum licet
Hostis fremat furibundus, haud virtus timet 5280
Ignara fraudum. Zelus animos roborat
Caelestis, et vires ministrat ultio.
Cur nos Latinis incruentam ultro damus
Victoriam, propriis perempti cladibus 
Nostraque tantum caede? Nos fortes sumus. 5285
Spectare tantum hostile vos <Italos> iuvat? 
Testor coruscum luce syderia atrium
Caeleste, dum natare Neptuni pecus
Pellente primo naufrago gaudet mari,
Pennigera dum caelo vagari libero
Gestiat avis duro soluta carcere, 5290
Vobis ero fortis in <isto> bello comes. 
EL. Prius inferis sol merget ignotum caput,
Terris migrabit igneum caeli decus,
Prement astra crinita ante nemora, quam meam 
Damnabis ambiguam fidem.
IEH. Dum lucido 5295
Sol axe terras ambiet anhelans vago
Terris vices lumine diurnas temperans,
Dum fratris absentis faces Phoebi soror
Cohorte stipante nitida expectet mari
Postquam caput caelo relicto merserat, 5300
Vobis tuebor pacta belli foedera.
SCHIM. Vos ergo quid nunc estis authores mihi?
Hostes aperto Marte nunc lacessere
Praestaret an clausos tueri moenia?
IEH. Turbare surgentes statim muros decet 5305
Et aggredi nil suspicantes Italos.
EL. Ab urbe castra sex abhinc stadiis locant.
Hoc ferre serus Abrahae nepos potest?
Mox irruamus uno in hostes agmine.

[ZACHARIAS BAR AMPHICAL ]

[O sortis ingens perfidae ludibrium! 5310
Victoris o fallax avari gloria!
Tito dum avida parcebat obsesso cohors
Ut vivus in manus veniret, et sequi
Currum catenis colla depressus queat
Superba pompa, manibus et victoriam 5315
Post terga devinctis fateri, vah fugit
Clypeos hostium. tegente fata pluribus
<Deo> sparsit immatura, quique gloriam 
Capti ducis sperare debent, dedecus
Infame <ut> tantae cladis civium auferant. 5320
Ut monstra natura sua sic fortuna habet!
Quis credet unquam filius quod Caesaris
Nec capite tectus, atque nudus caetera
Clypei sub umbra tutus hostium ruat?
Strictos per enses ire formidat parum 5325
Securus armorum. Hinc illinc deciderunt 
Frustrata corpus tela. tantum dedecus
Nos bellica sarcire laude convenit.] 

SCHIMEON ad milites

Nisi vestra tam spectata virtus, milites,
Satis eniteret, hostibusque subdita 5330
Horreret enses terra, stimularet ducis
Vox languidos defessa. Sanctum Abrahae genus
Agnosco, nec laudibus avitis impares
Claros nepotes. Vos Quirites ad necem
Poscunt, ruina urbis placet tantum. sacrum 5335
Thori fidem violare, collis <et> iugum  
Aptare triste, virgines matris sinu
Eripere forsitan ferendum nunc erat. 5338
Sacris profanis pollui sacrarium, 5340
Ferro sacerdotes necari, aditus sacros 5341
Patere cunctis, quis pati demens potest? 5342
Nostro iuvat satiare ferrum sanguine. 5339
Ex arce Tarpeius sua spectat senex 5343
Orbem patentem, civium strepitu vacans,
Ab invido tutus tribuno. Quem mori 5345
Procul iuberet? Curiam exoneret prius
Rixa patricius garrula. Civis sui
Querelus senex componat iras, nec procul
Urbi imminetur dira. Omitto arcem. Sacrum
Vastare templum Ausonius impia manu 5350
Iam sperat, audet sancta sanctorum abdita
Calcare barbaro pede. Aurora roseis
Postquam quadrigis purpurea iungeret equos
Stellas micantes et novo fugaverat
Splendore, ductor milites armat suos 5355
Quietis impatiens, repletis aggeres
Aequare fossis imperat, terras ligo
Fatigat immitis, negat requiem. Iacet
Revocata caelo cedrus, agris sternitur
Iterata multo vulnere platanus. Crepat 5360
Fragore gemebundo cupressus diruta
Liber ut inoffenso ruat miles pede,  
Stratum per aequor impedum ut non iter
Obstare festinis queat procursibus.
Funduntur agris saeva patulis agmina 5365
Et ad necem scelerata nos cohors petit. 
Nunc adero. Ne poscas,  Abramidum copia
Dabitur tibi, miscere bellum nec timent.
Nunc stirpe dignum quisque confirmet animum.
Si vicimus, statis Romae ante moenia. 5370
Procul licet iam distet, haec hodie ruet.
Ad nulla bella, miles, ultra te voco.
Hodie diu certatus orbis perdidit
Dominum superbum. Hunc deferet honorem tibi
Defensus orbis. Castra plura non procul 5375
Locant ab urbe, altosque muros extruunt
Latosque denique, nihil omittit Titus.
Nunc ista si vos desides tantum iuvat
Spectare, nec manibus remissis proelia
Tentare, quis non urbis exitum videt? 5380
Ad castra nunc magno ruamus impetu.
Nil suspicantes oppressamus Italos.
Subito imparatos terga cogemus dare.
Incepta opera turbate vi quam celeriter.
Stringantur enses. Quisquis in hostes irruat. 5385

Then let every man draw his sword. The chieftaines put on their helmets and after their going from the stage let Trumpetts sound, drummes and gunnes and all noise of warr.

ACTUS I, SCENA iv
IEHUDA being on the Walles

Phalanx Hebraea per Cedron vallem viam
Sibi vi recludit, Italos <et>  impetu 
Magno adoritur nil suspicantes, aggeres
Lassa manu armis dum relictis congerunt
Cum nil repentinos timerent impetus 5390
Domesticas ob civium discordias. 
Coepere turbari statim, cumque ordine 
Tantum solent pugnare iussus et ducis
Sui morantur ubique trepidant, illico
Vertuntur in fugam. Arripere multi sibi 5395
Arma properant sed caede sternuntur gravi
Ubique in hostem se priusquam verterent.

Then let Trumpets sound. drumms and gunns, and other noise of warr.

ALANUS AMANATINUS

In urbe securos latere quid iuvat?
Nostrae cohortes clade florent hostium.
Nostrum decet celebrare nomen posteris. 5400

Let Alanus and others with him runn over the stage without order. Let the Trumpets sound and other noise of warr.

IONATHAS comming out of the fielde

Castris relictis in fugam Itali ruunt,
Simul gravi vertuntur in discrimine.
Ignaviam Titus statim redarguens
Reducit <e> fuga suos in proelium. 
Tum militum lecta manu se proruens 5405
A latere Iudaeos petit, dat plurimos
Fato truci pluresque sauciat, ad fugam
Reliquos adegit. Consequi vallem Titus
Nostros coegit. Hos clade funesta afficit.
Sed partem in adversam postquam illi evaderent 5410
Ferunt se retro. Valle pugnant fortiter   
Interiacente donec apicem scanderet
Sol medium Olympi. In subsidia mox collocat
Quosdam Titus qui corpus armis saepiant.
Alias cohortes stare in occursum iubet, 5415
Ad coeptum opus multos remittit aggerum.
Nostri fugam tum suspicantur hostium.
Mox constat aliud esse consilium ducis.

IEHUDA

Cur pallio signum dare agitato moror
Ut maximo omnes impetu ad pugnam ruant? 5420
Istud duces negotium mandant mihi.

Then let diverse Souldiers runn out of the Citty over the stage without order. Then let Trumpetts sound, Drumms and as before.

IEHUDA, ARCHELAUS

<IEH.> Utrinque belli signa funesti dedit.
Aere tibicen clangente duplicat sonum.
Montes repercussum gemit vasto sonum
Fragore pulsum. Stridor armorum strepit. 5425
Calcata nubis instar abscondit diem
Pulvis, remugit voce caelum dissona.
Iam pellit Italum Hebraeus, illum denuo
Repellit Italus. Ensis ense retunditur.
Virtute pro se quisque et astu nititur. 5430
Solum nigrante inundat ebrium sanguine.

Trumpetts drumms guns as before.

ARCH. O nobiles veteris nepotes Abrahae,
Cum per suas staret cohortes copiae
Utrinque et in cornua equites se fuderant,
Mox impetu pariter acri concurritur. 5435
Horrore tellus immani fremens <gemit>.
Ferro Latinae languido torpent manus
Artus et ignavum occupat lentos frigus.
Suis Hebraeus ductor animos addidit.
Titus novatis instat audax viribus. 5440
Exercitus Romanus insultus acres
Militis Hebraei sustinere non potest.
Latii per agros caede funduntur gravi
Nullaque sparsi lege manipuli ruunt,
Mors saeviitque per mille formas prodiga. 5445
Scandit metu montis cacumen tunc Titus
Inque medio relictus ascensu stetit
Cum maximo se fluctuantem periculo
Dux pertinax videret. Illico montium
Declivia improvidus petebat. Hostibus 5450
Mox pectus adversum obiicit, in ora feriens. 
Propriam salutem vincit armorum decus.
Ubique spargit saeva Hebraeis vulnera.
Ubi se nihil proficere Iudaei vident
Tot inter ictus hostium (mirabile 5455
Dictu) nec opprimi Titum tot spiculis
Statim Titi in utrinque declinant latus.
Ad proelium revocabat alter alterum
Multisque mox hinc inde concurrentibus
Raptim Titum Hebraei corona saepiunt. 5460
At qui procul fugam Romani ceperant
Duci suo tantum imminere periculum
Ab hostibus postquam vident, ignaviae
Suae pudet, poenasque deserti ducis
Metuunt, prius sarcire dedecus parant 5465
Ut liberent a monte natum Caesaris.
Sese invicem exhortantur et magno impetu
Pugnam novabant. Atque per declivia
Pulsi statim coguntur in vallem Abrimidae
Pugnam recedentes simulque sustinent 5470
Et tandem ad urbem denuo struunt viam.

Perge ad Secundum Actum Actionis Tertiae