Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

ACTUS V, SCENA i
IEHOCHANAN

O quam potens sors, <heu,> sed levis, lubrica,
Constans ideo inconstans quod semper. Quos prius 
Evexit altius hos superbe deprimit 4560
Denuo. Ubi solus in urbe dominari mihi
Videbar en Schimeon repente patria
Natus Gerascena solutos carcere
Noxae reos ergastulis ruptis sibi
Adiungit et quorum fatigat tergora 4565
Servile dominorum iugum, vel qui student
Rebus novandis prodigi rei sui.
At praemii spe plurimos summa trahit.
Vim militum ingentem artibus cogit malis,
Alitque se furtis, rapinis, caedibus. 4570
Tenebat imperium toparchiae Acrabatene
Sed pulsus inde a pontifice Anani, iuga
Petebat alta montium fugiens metu.
Garrula ubi Anani fama mortem murmurat,
Armatus illico transfugarum copiis 4575
Passim oppidis incussit ingentem metum.
Sic coepta sors optata gaudet ludere.
Vidit suas Idumaea passim urbes capi
Gentesque multas clade subverti pari
Inque Solymarum urbem graves iactat minas. 4580
Quid non vir audet tumidus aetate iuvenis
Cuius rubentes barba vix vestit genas,
Rebus novis assuetus, imperii appetens?
Immensa secum volvit. haud quiescere
Furiosa regni patitur ambitio. Statim  4585
Mihi verebar ne vafros nectens dolos
Tandem ille solus in urbe dominus imperet
Rerum novarum grandi successu tumens.
Incendio gravius domestico malum
Visum est. Facem tantam iubeo restinguere 4590
Zachariam Amphicali, meorum militum
Ducem potentem. Is pugnat infoeliciter
Nostrique pulsi dextera hostili cadunt.
Sed Zacharias huc contulit grandem gradum.

ZACHARIAS BAR AMPHICAL, IEHOCHANAN

<ZACH.> O laeta nobis solis affulgens dies! 4595
O quam beat Iehochanan caeli cohors!
IEH. Quis pulsat aures gaudii laetus sonus?
ZACH. Congressi aperto proelio victi sumus
Et cogimur fuga salutem quaerere.
Subire rursus Martis incertam aleam 4600
Non placuit. Altus haeret infixus dolor 
Durae repulsae. Perfidos potius dolos
Meditamur insidiasque damni vindices.
Qualis procellis nauta diris contrahens 
Undante vela pelago aperit ignotas vias,   4605
Cursu reflexo sulcat adversum mare
Multum Maeandris littus optatum petens,
Talis per omnes erro consilii angulos
Ut dedecus triste <huius> belli deleam. 
Dumque animus ardet <maestus> ulcisci dolo,  4610
O fausta sors, Schimeonis uxor haud procul
Nostris ab insidiis iter stipantibus
Paucis tenebat. Suspicantem tum nihil
Aggredimur. Heram deserunt, nostras manus
Nudata servis foemina nequit evadere. 4615
Ardebat huius amore Schimeon anxie
Atque graviter dolebit ereptam sibi.
Non ista tantum foeminae captivitas
Sed quasi maritum vinculis captum tenes
Maiorque captae foeminae victoria. 4620
Dum coniugem reddi sibi vir ardeat
Et pretio redimere quovis foeminam,
Ferire licet optata pacis foedera.
IEH. Magnanime dux bar Amphical Zacharia,
Semper mihi fidelis armorum comes, 4625
Industriam laudare non possum satis. 
Mox auferes dignum laboris praemium.
Consors thori tam clara magnanimi ducis
Quorsum rubentes fletibus rigas genas?
Te maximo lubens honore prosequar 4630
Latus tuum summaeque cingent foeminae
Nec te esse captivam in meis castris puta.

DUX LATRONUM, IEHOCHANAN

His hand bound up in a bloudy scarfe.

<DUX> O triste facinus, o taetrum et dirum nefas!
Quis inhospitalis Caucasi rupem asperam
Habitans Heniochus aut Cecropiis <metus> 4635
Terris ferox Procustes hoc vidit nefas?
IEH. Quodnam mihi tam barbarum narras malum?
DUX Egressa portis magna turba civium
Ut passim olera carpent et herbas famelicid
Quicquid comatum et frondibus tellus parit 4640
Dum audacter vagantur huc illuc late 
(Fames premebat dira), Schimeon coniugis
Captae dolore pulsus hos forte adoritur
Flagrisque casos ad necem usque verberat.
Nudata carnibus ossa monstrant viscera 4645
Moritura, cor miseris dolore rumpitur.
Non parcit aetati miles vel sexui.
Tantum furori id beluino defuit
Quod mortuorum non voraret corpora.
Tantum quibusdam dexteram ferro manum  4650
Abscindit, hos redire in urbem mox iubet
Et civibus palam referre talia.
Iurasse se per magnum aetheriis arbitrum
Nisi ultro captam coniugem reddant sibi,
Exercitum ruptis in urbem moenibus 4655
Immittet, atque cuncta diris caedibus
Replebit. innocens sit an sit noxius
Nullo iacebit mortuus discrimine.
IEH. Fraenum pati Schimeonis ira non potest.
Magis indies accensa vires colligit. 4660
Ebulliens erumpet in nervum furor.
Domi feroces civium animos suspicor.

ACTUS V, SCENA ii
SCHIMEON

Servile genus Abrahae, superbum, barbarum,
Nullis lacertis dimicans, potens dolo
Gens perfida, infoelix, et artis bellicae 4665
Ignara, servitute foeminae insolens,
Dolo rapere Schimeonis audes coniugem?
Quem nuper ille terga cogebat dare?
nisi illa mox ad castra mittatur mea
Solymas suorum inebriabo sanguine 4670
Civesque civium vorabunt viscera.
Flumine cruoris totum inundabit solum
Et civium innatare cogam corpora.
Erepta monumentis patrum cadavera
Gustare faciam et ore duro stercora 4675
Haurire. non dabo rapaci vulturi
Lanianda corpora, hoc parum est. Natus patri
Nato pater sepulchrum erit, coniux viro.
Urbis favillae celsa tangent sydera
Et densa fumi nubes abscondet diem. 4680

Heere let a Proclamacon bee made.

THE PROCLAMACON

Hoc quisque mandatum esse Schimeonis sciat.
Qui creditores ferre rigidos non potest
Astrictus alieno aere, servus contumax
Herile qui detractat imperium, bona
Qui sua nepos luxuriosus decoquit 4685
Rerum novarum cupidus, aut legum minas
Quisquis timet, noxae reus sicarius,
Raptor bonorum, homicida, scortum ducere
Qui gestit, alienos adulter qui thoros
Pressit, vel aequo iure nescit vivere, 4690
Periurus at si quis sit aut falsarius,
Incendiarius, latro, veneficus,
Si criminis sit stellionatus reus,
Calumniator, patriae vel proditor,
Qui publicam falso monetam adulterat, 4695
Qui parricida, sive matricida sit,
Aut sacrilegus, nullum scelus quisquis timet.
Ille Schimeonis castra securus petat.
Dabit malorum dux refugium nobilis
Atque spoliis cumulabit amplis gentium. 4700

ACTUS V, SCENA iii
MAGASSAL

Agitata magno ardet tumultu civitas.
Vi coniugem Schimeonis ereptam fremit
Et esse quisquis facinus indignum putat
Ducis nec iram ferre tam magnam potest
Solumque credit esse metuendum hunc sibi. 4705
Raptam doluit et foeminam Iehochanan. 
Schimeonem ad arma provocare non placet
Viresque suspicatur. Hanc reddi iubet
Huiusque gaudet author esse muneris
Et turgidos mulcere spiritus ducis. 4710
Coire clam iubentur urbis principes
Si providere publicis rebus queant.
Longo diem sermone solliciti trahunt.
Sed Cantor huc anhelus accelerat gradum.

CANTOR, MAGASSAL

<CANT.> Iam nullus a Vespasiano metus erit. 4715
MAG. Hostem timere tam potentem cur vetas?
CANT. Postquam Neronem fata tollerent, modum
Criminibus allatura, desistere parat
Armis Flavius orbata dum nutat duce 4720
Itala potestas, et Romae sceptrum novat
Fortuna. Postquam fama Galbam prodidit
Fasces manu tenere Caesareos, novum
Cupit salutare dominum Vespasius.
Sed belli cura prohibet et hiemalibus 4725
Vexata ventis aequora. Timet interim
Ne militis torpescat otio manus
Animusque fractis ne rediret hostibus.
Ad arma milites vocat. Colles statim
Idumeae scandit (regio palmis notior 4730
Medios ad axes ulla non fuit). †Affata† x
Deripitur armis, Hebron aequatur solo,
Flammae ambiunt tectis adustis Capharam.
Bis quinque caeduntur virorum millia.
MAG. Cur urbis obsidere cessat moenia 4735
Vespasianus?
CANT.Obsidere urbem vetat
Ut intra muros ardeat bellum magis  
Civile, mutuis periret caedibus
Armatus in se populus, ut victoriam
Facile Italis defessa vulneribus manus 4740
Praeberet, et nostro cruore luderent.
Effare quis <sit> urbis afflictae status. 
MAG. Passim tument repetita loris tergora.
CANT. Quis huc viam comitante sternit foemina?
Schimeonis uxor ad maritum ducitur. 4745
Zacharias bar Amphical comes datur.

ZACHARIAS BAR AMPHICAL

Quid ora fletu maesta tam largo fluent,
Vestisque cultum splendidae curas parum?
Ad castra te Schimeonis iterum ducimus.  
Patiaras. Arte dirige horrentes comas, 4750
Errante distingui manu crinem iube
Mmox dulci in amplexu mariti dormies.

PUDENS

Ubi redditam Schimeon videbit coniugem
Laxabit ultro animi furentis impetum.
Nobis erit summum rapinis otium. 4755

Then let a citizen or two run out on the stage.

Quo te rapis, sceleste profuga? prodere
Davidis urbem semper hostibus iuvat.
Triste aperiet malefida ferrum viscera.

Then let him kill him.

ACTUS V, SCENA iv
ALANUS

Nunc tu mihi castam thori fidem obiice.
Nunc foeminas comprimere captivas vita 4760
Et iura belli denega victoribus.
Si corpori illatam esse vim nunc <non> pudet 
Istam labem tuo expiabis sanguine.

Let a Citizen or two with bloudy heads runn out of the cittye, and a Souldier coursing them about the stage kill them.

ALANUS, ADIADEN

<AL.> Quis miles huc fracto gradu movet pedem?
Nisi sensus anceps fallat, hic est Adiaden. 4765
Quid miles ora foeminae fingis tibi?
Siccine comam crispare? vultum pingere?
Pumice genas levigare ? Vellere barbulam?
Stibio oculos ornare? Nunc incedere 
Fracto gradu, atque unguente olere militem? 4770
Haec Adiaden?
AD. Amoris aula milito.
AL. Haec Veneris arma?
AD. Verba foeminis dare.
AL. Pulchras amare fraude cogis foeminas?
AD. Cum foeminis ut luderem quasi foemina.
AL. Dum foeminam putant amare nesciunt. 4775
AD. Suprare virgines iuvat, amare haud iuvat.
AL. Cur ergo sexum vir muliebrem fingeres? 
AD. Ut foeminis me facile comitem iungerem.
AL Annon dolo comprimere virgines pudet?
AD. Pars aequa tantae sibi voluptatis fuit. 4780
Quasi foeminas nos delicatas fingimus,
Nec ulla foedae passio libidinis
Cui fraena non laxavit impudens Venus.
Coguntur et pueri pati muliebria
Sexumque fluxu corporis dissolvimus. 4785
AL. Te civium telis inermis obiicis?
Ad. Clam conditum sub vestibus ferrum gero
Ut suspicantes nil viros transverberem.
Os foeminam fingit, virum dextrae probant. 
Deliciae olent pacem. Indicat bellum cruor. 4790

IEHUDA

Quid otiose clade cives ludicra     
Iuvat opprimere? Idumaea Zelotas cohors
Insequitur armis, magna pars ad inferos
Demittitur. pars alia vertitur in fugam
Aulamque Graptis occupant. Loco parum 4795
Fisi, hinc metu adrapiuntur ad templum illico 
Sibique <in> Zelotas iubent succurrere.

Then let them runn away into the Cittye.

ACTUS V, SCENA v
ALKIM

Infausta civitas quietis nescia  
Quam non satis domi hostis internus premit
Nisi pariter hostis vexat externus. Ferus 4800
Saevit in agris Romanus, at domi magis
Iehochanan. Sed maxime Schimeon foras
Percurrit huc illuc ab urbe non procul.
Romanus hostis atque totos edidit
Stragem per agros. Prata calcari sua 4805
Passim colonus videt equitatu levi.
In urbe saevas sanguine manus imbuit
Iehochanan, nullumque supplicii genus
Omittit et cruore ludit civium.
Qui forte fugit ferociam Iehochanae 4810
Hunc captum in agris ense transfigit suo
Schimeon, tyrannus altero crudelior,
Sensitque cives omne tormenti genus.
Mali esse remedium potest si comprimas
Armis ducis Iehochanan ferociam. 4815
Hoc efficere Schimeon potest solus, potens
Bello, et recenti nobilis victoria.
Ambitiosus <sane> est, superbus, perfidus, 
Fateor. Malum hoc solum veneno pellitur,
Nullamque curam morbus extremus timet. 4820
Ruina tanta incendio restinguitur.
Hunc principes per nuncium accersant suum
Ut rebus asperis opem armatus ferat,
Frangatque furibundi ducis ferociam 
His nuncius datur sacerdos Mathias. 4825
Graptis ad aulam fugere Zelotae. Licet
Cogebat urbs Idumaeis <id> iunctis, tamen
Horum fidem metuunt patres tam lubricam.

IIPTACH, ALKIM

<IIPT.> Sulcant Latini salsa remis aequora.
ALK. Quae causa discessus repentini fuit? 4830
IIPT. Ubi rumor ore sparsit undique garrulo
Raptis duobus sorte miseranda, foro
Despecta signa Caesaris Vitellii
Affixa, castris iurgium totis ciet
Tum miles iratus. Probari serio 4835
Fremunt clientis iura tam foedi, arma si
Tenent creandi Caesaris ius subditi
Seu in classe militum tumultus. Flavii 
Meritis nec animus nec deesse favor potest.
Longe vagantur atque crescunt murmura 4840
Ut nemoris afflat aura primum suavior
Frondesque leviter commovet, sed viribus
Mox aucta ramos concutit, iamque dubia
Cervice nutunt robora. At motus statim
Vespasianus sentit. Affatur suos. 4845
“Sors cuncta praeceps vertat, o socii, Roma
Et quod queratur semper infoelix habet.
Nunc luget imperiis cruentis subdita.
Discordibus nunc ardet armis, denuo
Secum manus experta civiles. adhuc 4850
Vix signa per bis sena Phoebus volvitur
Cum iam ter Augustos novaret lubrica
Fasces dea. Haud sine sanguine hoc unquam nefas.
Molitur maiestate de Italia hodie
Victor superbus (nescio quis) male sibi 4855
Fidente Othone. Consule in tanto tibi,
Miles, tumultu, aulo parere num potes,
Firmare num raptum iuvat sceptrum sibi,
Generosus aut laudes animus optat magis.
Vestris fidelis iungar optatis comes. 4860
Non haec loquor quod tangat hic me nunc honos,
Nec blanda nunc urbis capto suffragia.  
Ductor manebo subditus sub principe
Quem sors Romae dabit. Laboris hactenus
Exacta pars est magna. Solymam evertere 4865
Hae dexterae poterunt.” Tacebant caeteri
Mente dubii. Verba Cerealis talia 
Mox ore quinti ductor agminis refert.  
“O nomine appellande privato parum
Posthac mihi, quid iusta sortis munera, 4870
Auguste, dissumulas? Sibi te maximus
Deposcit orbis atque supremo Iovi
Laudata virtus. Ille templa in sua tuos
Petit iugales atque pandit limina
Tarpeia tibi. Nunc illa meretur fidem 4875
Frondes novas induta cupressus, solo
Revulsa. Disce spiritus sacra face
Vatem calentem nomen Augustum tibi
Non frustra portendere, coronam et lauream
Ultro superis poscentibus tibi credere 4880
Aude, nec aspernare mentes civium
Servire promptas iussibus, Caesar, tuis.”
Hunc sic locutum militum favor undique
Consequitur in castris, sonant Vespasium
Laudibus ad astra. Clamor ingens tollitur. 4885
Iurata tentatim fides dextra statim 
Patente gratias Flavius ore solvere
Coepit verecundo. Salutatus tamen
Vix nomen audit Caesaris, donec sibi
Ense solium sperare cogunt milites. 4890
Niloticis qui praefuit vadis, opem
Tiberius affert primus. illico principes
Mittunt coronas more de veteri, cohors
Novis triumphis Pannonia mox iungitur
Vitellia secuta arma nequicquam prius. 4895
Ultrice calcatum pede, atque prodiga
Ructantem adhuc fercula humidae caenae, manu
Furente Tiberinas in undas impulit.
Mox filium belli ducem Titum creat
Sibique fasces genitor imperii dedit. 4900
Ubi sol aquosi Piscis hospitium fugit
Frontemque rediens spectat insani Arietis,
Itala rates ventis benignis credita
Mare sulcat, et suos lares denuo petit. 
ALK. Magnos habet iuvenilis ardor impetus. 4905
Ubi Schimeon?
IIPT. Victor Idumaeus oppidis
Haeret, cumulat experta virtus gloriam.
ALK. Clangor tubae Schimeonis adventum canit.
Dux huc gradum comitante Mathia attulit.

SCHIMEON, MATHIAS

<SCHIM.> Votis suis accersit huc Davidis urbs 4910
Ducem Iochananan ut armis comprimam.
Schimeon, quid in rem sit tuam nunc cogita.
Si socia bella iunxeris Zelotibus 
Et luderes principibus astrictam fidem
Regnare mox in urbe tu solus potes. 4915
Iehochanan vires reformidat tuas.
Te prece patres sua reluctantem trahant
Aegreque votis acquiesce principum.
Sic facile civibus datam falles fidem.
MAT. Quid muta secreto revolvis pectore 4920
Ut anxius tacito sinu curas premis,
Quem principes ad urbis imperium vocant?
Potente certant dextera fidem dare
Amnem tibi cives honorem deferent.

ALKIM, SCHIMEON

<ALK.> Magnanime dux, Schimeonis eximium caput, 4925
Qui nobile de stirpe derivas genus
Et reddit magna illustrem belli gloria, 
Quam gratus est adventus haud nunc persequar.
Tu sola spes et columen urbis proditae
Bello ferociam tyranni comprime, 4930
Magnoque cives libera armorum metu.
SCHIM. Gaudet procul virtus volare libera.
In urbe claudi magna nescit gloria.
Late procul quaerit per orbem excurrere
Avara laudis, atque gestarum bene 4935
Rerum nec urbis solus est defensae honos.
Belli fides civilis est incerta se
Dum suspicantur invicem. His tutum nihil,
Ab omnibus damnum timere convenit.
A singulis sibi cavere quis potest? 4940
Notus facile cavetur hostis. In sinu
Domesticus latet nec hostis creditur.
Quae spes relicta in urbe dominandi mihi?
Eiectus a vobis in exilium fui.
Schimeon vetatur solus urbem tangere. 4945
ALK. Quae maior esse laus potest summi ducis
Quam spiritus bello rebelles frangere?
Tantis triumphis in quibus longe emicas
Solum tibi defensae honos urbis manet.
In urbe quantum prodigus saevit furor 4950
Minis liquet. Cruore stagnantur viae,
Crudeliter civis necare ludus est,
Templumque perluunt cruoris rivuli.
Poenas luebat author exilii praves
Suoque noxas expiabat sanguine. 4955
Miserere iactatae diu Abrahae domus
Nec urbis imperium nega oblatam tibi.
Fidei tuae suas habenas tradidit.
SCHIM. Commovit haud parum urbis afflictae dolor
Vincitque tandem tanta clades civium. 4960
Templum Dei tuebor armis, nec sinam
Semen Abrahae suo perire vulnere.
Nunc ergo iure vendico imperium mihi.    
Iussus dabo sanctis Syonis collibus.
Iehochanan frangam feroces spiritus. 4965

ACTUS V, SCENA vi
ALKIM

Quo fata nos tam caeca securos rotant?
Quid gaudio ludat se inani Hebri genus?
Instante turgescit ruina spiritus.
Ad se trahi fatum putat vulgus leve,
Non se trahi a fato. vago qualis mari 4970
Loro revinctum nauta scopulum vellicans
Ad se fugere deceptus attractum putat,
Nec pertinaci se trahi a scopulo videt.
Quid urbs subito clamore caelum verberat?
Adulteram Schimeonis heu metuo fidem. 4975
Responsa quam superba principibus dedit!
Urbi sacrae dum supplices orant opem,
Recusat imperium urbis oblatum sibi
Quem caeca vexabat tamen regni sitis.
Virtus sua coli satis ab Hebraeis nequit 4980
Mmagnumque quaerit in orbe narrari ducem.
Sed huc gradum confert Amittai pontifex.

AMITTAI, ALKIM

<AM.> Quam scelerum vasta moles electum genus
Absorbet? O pacti tenax mundi pater,
Quousque cor maeroris aestu fluctuans 4985
Tam turbide belli procellae distrahent?
Si poena placet, ah sume totam. Quid gravas
Una ruina penitus urbem tollere?
Absume flammis Abrahae invisum genus.
Toto faces iaculare caelo vindices, 4990
Spolies Olympum fulmine iratus tuo.
ALK. In urbe quid patronus inceptat novus?
AM. Zeloticos armatus in templo obsidet.
ALK. Dum se cruentis hi fatigant caedibus
Sperare cives <nunc> meliora quid vetat? 4995
Bello placida redibit extincto quies.
AM. Sese licet duro lacessant proelio
Saevi duces, non cessat in cives furor.
Hi persequuntur se invicem, <et> uterque incolas. 
Ubique saevitum est sed in cives magis. 5000
ALK. Quis astra pulsat clamor ingens civium?
AM. Circumfluens clamore populus maximo
Adventu <tum> Schimeonis applaudit. Statim.   
Illi potestas summa civium datur,
Iussus et expectabat urbs solum suos. 5005
Fide ille rupta utrosque sectatur odio
<Eos> et qui rogant et contra quos rogant.
Interitu acerbius salutis remedium est.
Infirmiorem qui tyrannum haud passi sumus
Nunc sponte in urbem infestiorem admisimus. 5010

SABOCH

Duplex prius discerpsit urbem factio.
Non haec satis vexabat, orta est tertia.
Eleazer audax iuvenis et fastu tumens 
Separavit in templo ille Zelotas prius
A caeteris dum simulat indigne pati 5015
Sese indies quae perpetrat Iehochanan,
A caede quamvis ipse crudeles manus 
Nec temperaret (stimulat imperii sitis
Tantum et novi invidia tyranni). Cum prius
Ab urbe vi solus Latinos pelleret, 5020
Et anxius potentiae imprimis suae,
Illico ab utroque sponte deficit duce.
Iehuda comitatur Chelciae filius
Atque Schimeon Ezrone prognatus patre
Et Chobari proles potens Ezechias. 5025
Schimeon nec odium ponit implacabile.
Pectore feroci Sosa patre Iacob editus
Comes fuit, Schimeonque Cathae filius.
Dux porticum templi occupat Iehochanan.
Schimeon et huius imminet cervicibus 5030
Qua parte campos spectat alte civitas
Et nobile attolit iugum et caetera premit.
Schimeon iniquum porro sortitur locum
Qua parte prona sponte civitas cadit
Imaque sese valle demisit. Cohors 5035
Eleazeri impigra otium bello negat.
Insequitur armis indies Iehochanan
Nec pugna cessat nisi cohors male sobria
Eleazeri quando fuerit (vestigia
Nam saepe mutant ebrii) Vel proelium 5040
Defessa laxaret manus. Iehochanan
Eleazer vincit desuper facili manu. 
Succumbit illi denuo loco haud pari
Schimeon, at huic magis favebat civitas.
Duplexque bellum sustinet Iehochanan 5045
Quod indies laedit pariter et laeditur.
Cum nil sibi formidet ille desuper
Liberius arma contra Schimeon ingerit.
Passim volant hinc inde tela. Usque penetrant
Ipsas ad aras, caede nec templum vacat. 5050
Quamvis ruunt ad omne nequitiae genus
Ferae quasi rapidae, viam neque incolis
Sacras ad aras neque peregrinis vetant
Quos postea ense fodiunt crudeliter.
Senes tot attonitos malis domesticis 5055
Immensus occupat atque foeminas metus.
Vota faciebant pro Romanis. Expetunt 
Bellum magis forense, intrinsecis
Ut liberentur caedibus. Cupientibus
Nec ulla spes fugae. Vias custodiunt 5060
Omnes, latronum dissidentes principes
Tantum in bonorum morte concordes erant.

MANNEH

Dum persequuntur invicem sese duces
Igne gravida incenduntur horrea frugibus
Quantas nequibant lustra multa absumere. 5065
Referta lucent igne promptuaria
Et virium nervos suarum destruunt.
Ab hoste quid sperare magis hostis potest?

GAMALA, AMITTAI, ALKIM

<GAM.> Quo me recipiam? Vulnus inflictum male affecit. 
AM. Heu, manus quis iniecit tibi? 5070
GAM. Accinctus ante aras sacerdos dum steti
Vittam parans, salsasque fruges, et tremens
Vasto replet clamore templum bestia,
Iehochanan dux perfidus clam conditum
Sub veste ferrum eduxit, et signo dato 5075
Magno impetu subito sacerdotes petit.
Ducem sequuntur caeteri. Ad necem placet
Quicquid erat obvium, gravemque stragem edunt.
Nullo permixti <illi> iacent discrimine 
Caesus pie bos et sacerdos impie 5080
Aut qui deum placare victimis student.
ALK. Discessit Amittai. dolor magnus stupet,
nescit loqui. latere nos domi expedit.

Let other Priests wounded runn out of the Temple and fall downe dead.

CANTOR running over the stage.

Titus, Titus venit, venit, Titus venit!
Urbem occupat Caesariam, Caesariam <Titus>!  5085

Let som runn out of the Country into the Cittye, som out of the Cittye into the country, as men amazed.

IEHOCHANAN

In urbe me regnare solum quis vetat,
Aut ius meis quis audet ensibus dare?
Iactet licet tot civium vota Schimeon,
Ferrum mihi prius urbis imperium dedit.
Non moror amorem civium, mallem metum. 5090
Regnare nescit quisquis invidiam timet.
Moles superbas aedium erue funditus
Aut quae domus cervice longa prospicit,
Opus artis egregium. Alta flammis ardeant
Veterum patrum monumenta. Quasi nube obsitus 5095
Densa dies, undante fumo exhorreat.
Quaerantur atro invisae regnae sanguine.

SCHIMEON, IEHOCHANAN, ELEAZER

<SCHIM.> Iehochanan, hoc imperat Schimeon tibi
In urbe ne moram trahas posthac sacra
Nec ius in illum vindices ullum tibi. 5100
IEH. Schimeon, tibi dux imperat Iehochanan
Ne falso regnum somnies datum tibi
Nec ensibus quaeras meis ius dicere.
EL. Eleazer utrique urbis imperium vetat.
Huius tenere Eleazero clavum obtigit. 5105
SCHIM. Si quaeritis, templum tuebor. hic ero.
IEH. Mihi in Sione est superiore statio.
EL. Utrumque telis victor expellam meis.

Perge ad Primum Actum Actionis Tertiae