Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio.

VITA D. ROBERTI COTTONI
EQUITIS AURATI ET BARONETTI
SCRIPTORE THOMA SMITHO
ECCLESIAE
ANGLICANAE PRESBYTERO

OMINUS Robertus Cottonus natus erat xxij die Ianuarii, anno Dominicae incarnationis MDLXX, iuxta computum ecclesiae Anglicanae, in viculo qui vocatur Denton, aviti patrimonii appendice non ignobile, in comitatu Huntingdoniensi, prope Coningtonam, antiquam familiae sedem; patre viro clarissimo Thoma Cottono armigero, eius nominis a proavo recta linea quarto, matre Elisabetha, filia Francesci Sherley de Stanton in comitatu Leicestrae. Dentonam fecesserant parentes non longe post initum matrimonium, tum ut splendidius pro dignitate natalium, aucto famulorum numero, viverent, tum ut magis sui iuris fierent, ab aedis paternae incommodis, ex ampla novorum domesticorum accessione ortis, liberi. Illius genus, tam paternum quam maternum, illustre fuisse, quod ille vita, sublimi ingenio, acri iudicio, excelsae mentis dotibus, meritisque erga patriam et posteritatem in omne aevum duraturis longe illustrius reddiderat, tabulae genealogicae, fidelissimae nobilitatis testes, in privatis ceimeliis et in collegii heraldorum, quorum interest praecipue, inter caetera laudatissimae institutionis munia, nobilium familiarum stirpes in acta referre, registris asservatae, satis superque demonstrant. Sed (omissa familiae Sherleyorum stirpe, cuius hodiernum caput sive princeps est vir honoratissimus D. Robertus Sherley, baro de Ferrariis de Chartley) maiores longe ante tempora regis Edwardi III floruisse certo constat; inter quos Gulielmus de Cotton, in comitatu Cestriensi dictus, pro more istius seculi, nomina viris nobilibus aut a locis ubi nati erant, aut a praediis quae gratia et favore regalia aut virtute bellica adquisiverant, pleraque ex parte imponentis, quae postea in agnomina gentilitia transiere. Ab hoc genitore quamplurimi praeclarissimi viri in varias Angliae provincias, prout frequenti usu ex matrimoniis aliisque accidentibus venire solet, propagati, progerminarunt; in quorum gesta inquirere et ex annalibus gentis nostrae eruere non vacat, nec si vacaret animus est: cum genealogica parce admodum et levi digito tractare, et praeterea non totius familiae Cottonianae historiam, sed solius Roberti, qui maiorum suorum gloriam et digne susintuit et non parum quoque auxit, vitam brevi compendio describere proposuerim.
2. Huius abnepos Gulielmus paternae haereditati addidit amplos Gualteri de Redware in comitatu Staffordiensi fundos, cuius filiam et hearedem Agnetem in uxorem duxerat. Ab hoc autem proavo ortus est Gulielmus Cotton, filius secundus, multis quoque magnisque affinitatibus tam ab avo Ioanne quam a patre Ricardo milite (quorum ille anno xij regis Henrici IV Isabellam, filiam et haeredem Gulielmi Falconeri de Thurcaston in comitatu Leicestriae, hic Elisabetham, sororem et cohaeredem Hugonis Venabiles militis, tori coniugalis consortes habuere) contractis, qui maximum familiae suae decus intulit ex felicissimo connubio quod cum Maria, Roberti Wesenhami filia et haerede, tempore regis Henrici VI habuerat. Hic, unico relicto filio Thoma primo, in funestissimo bello quod universam Angliam per sexaginta praeterpropter annos miserrimum in modum afflixerat, duabus familiis regiis, Eboracensi et Lancastriensi, de summa rerum ac iure coronae acerrime contendentibus, in proelio ad S. Albanum 23 Maii anno xxxiij regis Henrici VI, anno 1455, occidebatur. Inde Coningtona, pars haereditatis illius lectissimae foeminae, illustrissimis natalibus oriundae, in familiam mariti iure perpetuo transcribitur: inde quoque summus honor affinitatis cum serenissimis regibus Scotiae initae ad posteros derivatur. Illa enim Maria fuit proneptis Ioannis Brus de Conington et Exton ex Agnete filia et cohaerede, illius avia. Ioannes autem Brus recta serie descendit a Bernardo Brus eiusdem nominis primo, secundo filio Roberti Brus, domini de Annandale in Scotia, et Isabellae, filiae et cohaeredis Davidis secundi comitis Huntingdoniae. Bernardus autem ille praedium de Conington, quod iure matris cum aliis latifundiis possiderat, filio et nepotibus transmisit. Illud vero, deficiente prole mascula, in peculium praedictae Agnetis, istius propaginis familiae Cottonianae celeberrimae propagatricis, ex legibus Angliae municipalibus tandem cessit. A Roberto autem, filio primogenito eiusdem Roberti et uxoris Isabellae, serenissimi reges Scotorum recta linea genus derivant, quos Cottoni, ab eodem viro nobilissimo per filium secundum prognati, sanguine contingunt. Hoc, postquam serenissimus rex Iacobus Primus regnum Angliae omni iure tam divino quam humano adeptus esset, id ex publicis tabulariis, fidissimis stirpium genealogicarum custodibus, et contra quorum fidem et auctoritatem, utpote sacrosanctam et irrefragabilem, nulla exceptio obtendi possit, edoctus, palam agnovit, et Robertum nostrum, virum nobilissimum et magni nominis, sibi cognitissimum, quotiescunque illum familiari sermone de rebus politicis maximi momenti, quod saepissime fecit (illud enim meruerat summa rerum Anglicarum cognitio et civilis prudentia, ut fuse indicabo, quanquam splendor iste natalium abfuisset) cognatum pro comitate incomparabili compellavit.
3. Quod cum ex fide historica compertissimum sit, Roberto nostro vitio verti non debet, quod libris suis, ubi nomen erat apponendum, Brucaei cognomen addiderit. Non enim id factum erat ostentationis aut arrogantiae causa, sed grato sensu divini favoris, quod ex illustrissima prosapia esset oriundus, et ut inde sepisum et seros nepotes ex hoc indicio honoris plane invidendi, ad virtutem et gloriam et praeclarissima quaeque studia, quibus patria adiuvari posset, propositis tot illustribus exemplis, fortius incitaret: ne natalibus suis, vel iudice invidia, quae magnis virtutibus, uti et magnis opibus, insidiari solet, aliquo modo impares viderentur.
4. Neutiquam dubitantum est, quin pro naturali erga filium primogenitum affectu, qui illos maioresque suos venientibus annis esset repraesenturus, huius animum debito religionis ac pietatis ergo sanctissimum numen sensu, optimisque disciplinis, prout aetas ferebat, imbuendum curaverint parentes. Sub quibus autem praeceptoribus, aut ubi, an domi aut schola publica, ubi aemulatio inter pares ingenia et industriam acuere solet, literarum tyrocinia posuerit, anxie disquirere, ut nimium difficile, ita omnino superfluum videbitur. Quam bona indole ac ingenio ad maxima quaeque ab ipsa natura efficto praeditus, quam optimae institutionis capax fuerit, maturior aetas postea abunde docuit; adeo ut ab ipsis laudabilibus initiis, quantus vir tandum aliquando esset evasurus, prudenti aestimatori facile fuerit divinandum.
5. Adolescens Cantabrigiam mittitur, in splendidissimo sanctae et individuae Trinitatis collegio inter magnatum filios educatione academica in virum perfectum formandus. Ubi, ut fas est credere, non sibi satis esse duxit togam induere, et inter academicos connumerari, nisi simul animum severioribus studiis, quibus sapientior meliorque erat efficiendus, applicuisset. Multo minus existimandum est, illum ignobili otio aut luxu diffluxisse, aut indulsisse genio, aut in campis horas prodegisse, quasi labor libris legendis impensus pro poena, aut museum pro carcere haberetur. Istos excessus repressit academiarum disciplina. Alii erant istorum temporum mores, et longe diversa vitae in istis Musarum sedibus instituta ratio; quando iuvenes nobilissimi ad virtutem et eruditionem incitatis gressibus sibi contendendum esse et sua quam maxime interesse existimaverint: et hoc potissimum, si non unice, egerint, ut in utilissimarum rerum cognitatione caeteris essent praestantiores; ut subsidiis literariis instructissimi, ad publica munia accederent paratiores: ut adultiores facti, patriae magis prodesse possent; ut denique in gratiam principis virtute et prudentia artibusque optimis se melius insinuarent.
6. Reversus ab academia sapiens iuvenis industriam non remisit, non ingenium flaccescere, non vigorem mentis deliciis ruris emolliri sivit. In studio, quod feliciter ingressus est deficere; et fesso aut claudicante pede consistere turpe videbatur, dum tantum spatii superesset emetiendum: quod partim propriae indoli, vel potius potentiori, quo impuslus erat, genio, partim felicitati temporum, in quibus nasci et vivere contigerit, videtur ascribendum. Anglia enim firmissima longaque pace tunc fruebatur, regnante Elisabetha, foemina si quae unquam gloriosissima, et virtutibus vere regiis excultissima; dum circumvicinae regiones civilibus discordiis distractae pene ad internecionem igni et ferro vastarentur. Illa autem, utut rigida scelerum, violataeque legum auctoritatis qualicunque praextu simulatae religionis Catholicae aut falsi zeli reformandi errores, sive in republica sive in ecclesia rebus novis studerent fanatici aut superstitiosi homines, sive Genevensis sive Romanae communionis alumni, vindex, aequissima tamen rerum administratione, et publicae tranquillitatis prudentissima cura subditorum bene merentium, quibus et sua et patriae salus erant cordi, animos conciliavit. Ad ipsius vero gratiam nullus, nisi per insignem virtutem, quam recte aestimare, et collatis dignitatibus et benevolentia fovere solita est, patebat aditus.
7. Quo stimulo incitati viri nobiles, praesertim quos felix nascendi sors supra vulgus evexit, ad eam obtinendam nihil non ausi, nihil, quod post se gloriam traheret, intentatum, spretis superatisque quibuscunque difficultatibus et periculis, reliquere. Alii artis nauticae studiosissimi, aut maritimas hostium oras classibus infestarunt, aut extra solis circulum excurrebant novas regiones quaesituri, quos non aestus fere intolerabilis, non frigus intentissimum, non nivium cumuli, non fluitantis glaciei insulae deterruere quo minus circumnavigato orbe per utrumque polum, si daretur via, stupenda plane audacia perrupissent. Alii in Africam et Americam colonias deduxerunt, et ad ditandam patriam alienis mercibus, cum Indis, Persis, et Muscovitis commercia exercuere. Alios militaris gloriae ardor in Belgium et Gallium sub fortissimis ducibus merituros provexit. Alii sese dederunt in clientelam et comitatum legatorum, qui exterorum principum aulas essent adituri, ut earum mores et versutias coram edocti, iisdem publicis muneribus fungendis idoneos se praestarent. Interim qui domi manserunt, non minus alacres et occupati erant: hos enim vitam desidem et ingloriam vivere, et sibi ipsis pariter ac aliis ignotos esse, et suis laribus abscondi aemula virtus et pudor veture. Alii igitur aulam principis sedem fortunarum suarum elegerunt, honestis ingenuisque obsequiis et assidua diligentia reginae favorem aucupantes. Alii magnatibus, quos summa virtus ad summos magistratus et praefecturas provexerat, addicti. Alii, et plures quidem, iuris tum civilis tum municipalis studio invigilarunt, utpote quod ad dignitates et opes viam facilem sterneret, eiusmodi periculis praematuram mortem intentantibus, quae continuo subeunt milites, neutiquam obnoxii. Alii scientiis mathematicis mechanicisque solertissime intenti nova quaedam inventa, et sibi et reipublicae utilissima, excogitarunt. Alii denique historiis et antiquitatibus Angliae et antiquorum saeculorum monimentis e spissis tenebris in publicam lucem eruendis (quod maximimi usus in rebus civilibus administrandis foret) operam quam maxime laudabilem impenderunt. Singuli nimirum horum pro diverso vitae instituto, quod suum erat, acri animorum propensione praestare certatim gestiebant.
8. Inter hos, quos ultimo recensui, viros nomen suum professus est Cottonus noster, qui Ioannis Ioscelini, Laurentii Noelli, Gulielmi Lambardi, Gulielmi Camdeni, aliorumque magni nominis virorum in hac palaestra summa cum laude decertantium, exemplo incitatus, vel potius non sine adflatu propitii numinis, vix decimum octavum aetatis suae annum egressus, ad hanc provinciam ornandam serio et impendio se accinxit; et grande quippiam et magnificum in ipsa iuventute animo agitans, magna industria et solertia, sumptibusque pene supra opes cuiuspiam privati hominis, bibliothecam, codicibus manuscriptis pretiosissimis rarissimisque refertissimam, tandem absolvit; qua, uti et scriptis suis immortalibus, universam Britanniam, quamdiu erit Britannia, imo et universum orbem Christianum, dum literarum memoria, usus et honos manebunt, sibi reddidit obnoxium, et tantorum beneficiorum perpetuum debitorem.
9. Felicissime accidebat, quod cum ineunte superiore saeculo, profligata scholasticorum barbariae, bonae literae, iunctis et suave conspirantibus eruditorum operis, communicatisque consiliis, per totam fere Europam renascerentur, sub auspiciis Henrici Octavi, literati regis, et literatorum fautoris amantissimi, historiae Angliae studium laboriose excoli coepisset. Polydorus autem Virgilus, Romani pontificis quaestura illo tempore in Anglia fungens, praerepta caeteris haec in re gravissima gloria, antiquitatum nostrarum memorias primus renovavit, generalemque gentis nostrae historiam a primis illius originibus continua serie ad sua tempora eleganti stylo deduxit. In qua si parum accurate in multis egerit, si plura memoratu dignissima omiserit, si falsa veris subinde intermiscuerit, non perdite tamen aut malo animo, sed ex oscitantia, nimia festinatione, minusque attenta auctorum, quos delibaverat, lectione, id sane homini Italo, ni (quod inoffensis Lelandi et Savilii manibus dicendum arbitor) nimium rigidi et iniqui censores haberi velimus, imputandum videtur. Potius tanti hospitis, qui arduum hoc et diffusissimum opus, nullo praeeunte duce quem sequeretur, magno animo agressus est, ingenium, industriam, et virtutem debitis, quas promeruit, laudibus prosequi oportet. Utcunque maxime debetur Polydoro, quod labor iste, in aliena terra impensus, nostratium, quorum intererat historiam accuratiorem et omnibus numeris perfectam absolutamque, si non integram sub uno conspecto, saltem per partes in lucem publicam dari, animos ad iustam laudabilemque aemulationem excitaverit: et potissimum Lelandi, qui editis praeclarissimis de antiquitibus nostris speciminibus, et eximio libro de Illustribus Scriptoribus Britannicis composito, cui ultimam manum, ut videtur, apposuerat, ingentique collectaneorum, de quibus alibi fusius egi, mole relicta, abunde demonstravit, quanta in hoc genere literarum ab ipsius prodigiosa diligentia essent expectanda, nisi phrenesi correptus longe ante senium praematuris fatis cessisset.
10. Uterque vero viam monstravit, qua omnino esset insistendum, si quispiam hoc nobile argumentum satis pro dignitate tractare vellet: nimirum ad fontes historiarum recurrendum esse; antiquos auctores consulendos, et inter se conferendos, ne veritas sola unius fide niti videretur; chartas et diplomata regum diligenti versanda manu; archiva monasteriorum ecclesiarumque cathedralium exploranda; et bibliothecarum forulos sacratioresque recessus curioso oculo lustrandos. Non enim aliunde quam ex actis publicis authenticisque instrumentis certam perfectamque, anteactorum saeculorum cognitionem haurire licebit. Scriptoribus hisce vetustis, quae erat illorum temporum infelicitas, bellisque undique circumstrepentibus, et inducta quoque alia de causis barbarie, defuere styli politura et elegantia, non industria, non iudicium, non amor veritatis. Frustra enim sumus, et invidiae pariter ac laesae veritatis arguendi, si monachos, omni cura sui aut posteritatis susque deque habita, ventri et gulae deditos, turpi otio vitam transegisse criminemur. Certissimum enim est ut, caeteris doctrinae capitibus omissis, verba de sola re historica habeam, illos, utpote exploratores, testesque oculatos et auritos, rerum cuiuspiam momenti suis temporibus contingentium memoriam libris mandasse, utpote uno et altero in maioribus monasteriis ad hoc institutum munusque obeundum deputatis. Absque quibus foret ut de rebus post adventum Saxonum in Angliam gestis nihil comperti haberemus; non minus ac de statu Britanniae, antequam Iulius Caesar in insulam appulerit, quid tribus abhinc seculis accidisset, sola incerta et fallace traditione confisi, penitus ignoraremus, et cum nostris delicatulis comtulisque elegantiis pene barbari fuissemus. Ad haec accedit ut quicquid cum exteris principibus, sive in foederibus ineundis, sive in contrahendis nuptiis, sive in stabiliendis commerciis publice transactum fuerit, item literas et bullas pontificum, responsa, edicta, et ordinationes regum, rescripta episcoporum, constitutiones provincialium conciliorum, decreta parlamentaria, caeteraque acta quae ad communem regni et ecclesiae statum spectant, ea omnia in registris suis referri curaverint, ut inde futuris temporibus, si qualis, si qua dubitatio oriretur, omni legitima contra eiusmodi sacrosanctam authoritatem unanimemque confessionem exceptione penitus submota, de illorum fide et veritate maxime constaret. Qua de causa pro summa sua prudentia universum de ipsius in regnum Scotiae iure, deque homagiis ipsi tanquam supremo domino praestitis processum in quorundam celebrium monasteriorum chartulariis, non paucis ad firmandum hanc Angliae, quam vendicavit, praerogativam, praesitis ex iisdem quoque petitis, describi et recenseri iussit inclytissimus et fortissimus rex Edwardus I.
11. Quam vero in omni literarum genere quidam ex ipsis (neque enim omnes ex istis gregibus tanquam bruta et incerta pecora damnandi sunt) subsidiis, quibus nos abundamus, quaeque nos fastidiente animo sinimus effluere, destituti, excelluerint, innumeri codices, quibus coenobiorum bibliothecae olim tumuere, ultra omnem sive dubitanti sive cavillandi vim evincunt. Quid cuivis ex vitae illorum instituto, ad quod solennibus votis erant obstricti, adeo clare constare possit; ut ad fidem faciendam Ioannis Bostoni, monachi Buriensis, et Ioannis Lelandi, qui, perlustrata Anglia, indices codicum, quos ubique in istis sacris aedibus reperiebant (ut caeteros quantivis pretii e Latio vel Graecia allatos, remotissimamque prae se ferentes antiquitatem taceam) contexuere, aut Balaei Pitsaeive, qui illorum scrina compilarunt, testimonia allegare neutiquam opus habeam. O! si sacer cultus a superstitione ineptisque ritubus, et doctrinae Christianae professio a novorum dogmatum corruptelis pariter vacasset, ac via ab otio; si a religionis, quam amplexi sunt, regulis desciscentes, sese spurcitiae et libidinibus non polluissent, ut visitatores criminati sunt; si regiae potestatis iura, spretis divinis humanisque legibus, non ita praefracte violassent, non adeo in ipsos tanta cum severitate fuisset hic apud nos animadversum. Maxime autem dolendum est, et labes aeterna nomini Henriciano inurenda, nisi potius culpae pars non minima in ipsius administros, sacrilegii et peculatus manifestos, transferatur, quod in ista πανωλεθρίᾳ et horrenda monasteriorum subversione, quae, universo orbe obstupescente, postea secuta est, de hac sacra supellectile libraria, cuius iactura resarciri non potuit, non melius fuerit prospectum.
12. Hoc non sine summo dolore et indignatione harum literarum amantes aspexere. Quid enim magis deplorandum aut execrandum
magis, quam ut tanti sudoris et industriae, tantarumque vigiliarum monimenta fierent sacrilegorum et indoctorum praeda, igni aut spurcis usibus destinanda? Quantilla enim horum pars hodie superest! Quam paucae reliquiae ex isthoc fatali incendio ereptae! Et periissent quidem omnia, ni pauci, quibus thesaurus iste maxime erat in honore, opportune intervenissent. Interim hoc sacrum mercimonium, prout direptoribus vili pretio vendentibus libitum fuit, ubique distrahebatur. Ut huic malo aliquantulum remedii opponeretur, supplicibus libellis adhibitis ad Thomam Cromwellum, vicarium generalem, cui infelix istud negotium monasteria dissolvendi a rege Henrico praecipue commissum erat, Lelandus, ad reginam Mariam Ioannes Dee proposuere, ut collecti undique eiusmodi libri, quotquot superessent, honestis conditionibus in bibliothecam regiam inferrentur. Quantis elogiis in aeternum essent celebrandi, si hisce aequissimis postulationibus faciles aures adhibuissent!
13. Sed haec gloria Cottono nostro reservabatur. Ille enim cum pro sagacissimae mentis solertia perspectum habuerit, neque se accuratam historiae Anglicae cognitionem, cui maxime erat intentus, absque vetustorum historicorum optimae fidei, qui res suas et maiorum successionesque temporum libris in perpetuam memoriam, licet sermone incondito, mandarunt, frequenti et assiduo usu indipisci posse, neque sibi et posteris pulchrius ornamentum, neve patriae firmius praesidium fore, quam ex tali thesauro literario: omnem curam habuit, in hoc nervos ingenii et industriae contendit, nullis laboribus, sumptibus nullis parcens, forte in non leve rei domesticae damnum, ut codicum mss. copiam non tam in ipsius peculium quam ad communem literarum utilitatem coacervaret. Mature quidem inceperat, hoc est ab anno 1588 (isto enim anno librum magni aestimandum propria manu signatum vidi) nec per totam deinceps vitam ab ista laboriosa indagine cessavit.
14. Longa vero mora in aedibus paternis, vitae, quam sequendam proposuit, rationibus ac instituto vix per omnia convenire videbatur. Licet enim in isto secessu, non neglectis vitae humanioris officiis, aut ruris amoenitatibus cynica austeritate susque deque habitis, procul ab omni tumultu et strepitu, chartis impallescere, inque vetustis scriptoribus, qui arcana suorum temporum consilia et facinora, cum nullus odio aut adulationi relinqueretur locus, fideli opera protulissent, etiam dum solus videretur, legendis occupari in deliciis habuerit: tamen ex virorum eruditorum familiari consuetudine et usu studia longe melius et felicius processura, et non mediocre incrementum et pondus inde oriri extemplo (non enim de re manifesta dubitandum erat, multo minus diu anxie deliberandum) agnovit. Ideo Londinum se contulit, cum viris magnis studiorum causa amicitiam initurus. Urbs enim illa, si cum rure conferatur, alter orbis merito habenda. Illuc enim confluentibus omnium ordinum, omnium facultatum ac professionibus, ne dicam omnium gentium, hominibus, ea omnia quae in usu civilis vitae et necessaria et utilia habentur, et sapientiae adipiscendae conducunt, iuvenibus, e sinu academiarum eductis, modo industria, probitas, animusque ex liberali conversatione in melius proficiendi capax et cupidus adsint, audire, videre, et adsequi licet. Heic ergo in societatem antiquariorum, quos idem genius afflarat, non tam aliorum commendatione quam propria virtute facile admissus, prae caeteris Gulielmum Camdenum, qui, tanquam novus sol exortus, omnium oculos in se converterat, Britanniamque exteris pene ignotam, vix antea bene notam sibi, radiis ingenii et eruditionis illustrarat, maxime coluit. Hinc ab illa similitudine studiorum et amore patrias antiquitates penitus indagandi exordium sumpsit sacra illa et acrtissima amicitia, quam mutuis officiis uterque continenter fovebat, nulla invidia, quae inter optimos ad maxima quaequae aequo ambitiosus contendentes interdum solet oriri, litibus nullis foedata, nullis temporum vicissitudinibus, dum vita maneret, interrupta, imo ne morte quidem ipsa terminanda.
15. Camdenus enim tanti amoris et benevolentiae memoriam non solum ex ingenioso Reliquiarum libro, quem Cottono suo inscribit, neque ex magnificis illustribusque elogiis, quibus in operibus suis aeternum victuris amicum ornat, sed etiam ex codicibus mss., numismatibus, sigillis, aliisque sacris donariis, quae optimus senex, anima iamiam ad coelos avolatura, bibliothecae Cottonianae dedicaverat, in omne aevum extare et superesse voluit. De hac societate, quam dixi, antiquariorum, cuius ingens decus et praesidium erat Cottonus noster, pauca hic inserere a re non erit alienum, nec, uti spero, lectoribus curiorsis iniucundum.
16. Huic societati laudabilis quorundam ingenio praestantium virorum industria et curiositas dederant initium, qui pro innata animorum propensione, qua quisque ad sui similium amorem et cultum fertur, saepe, prout ratio negotiorum sinebat, convenire consuevissent, de patriis antiquitatibus investigandis in commune consulturi, sermonibus de hisce rebus prout in familiaribus amicorum congressibus solet fieri, ultro citroque habitis. Pauci quidem primo aderant; sed mox alii sese adiunxere, et iam multa in laudem huius novellae institutionis sparserat consentiens fama, ut ab isto tempore novis his viribus aucta adolescere videretur. Quod circa annum MDXC factum est quando sollentiores conventus statis diebus non quidem per integrum annum continuandi, sed durantibus comitiis forensibus, haberi inceperint. Convenere autem ut plurimum in aedibus D. Gulielmi Dethick in collegio heraldorum, ubi olim erant aedes Thomae Stanleii, primi comitis Derbiae (inde aedes Derbienses vulgo nuncupatae) ab ipso conditae, quas regina Maria postea anno primo et tertio regis Philippi et ipsius, Christi vero 1555 in heraldos, et ab illis et successoribus tendendo transcripsit. Propositis vero gravissimis de re antiquaria sive quaestionibus sive articulis, non confestim de iis quasi tumultuario erat disceptandum, sed tres quatuorve, interdum plures, nominantur, ut quicquid ex vetustis libris hauserint, quod iis illustrandis inserviat, proximo congressu scripto exhibeant coram legendum explorandumque, ut inde ex collatitiis operis veritas in profundo latens melius erueretur, resque a nostro seculo remotissimae quasi praesentes sisterentur, illarumque origines clarius patefierent.
17. Haec consilia inter sese privati homines agitabant, nulla publica authoritate muniti. Deerat enim diploma regium, deerant aedes publicae hisce usibus designandae, statuta, aliaque quae ad corpus sive collegium, hoc est legitimam societatem, necessario requiruntur. Absque hisce subsidiis vix sibi, vix posteri bene prospectum fore, praesagire facile erat. Extat quidem brevicula rudisque huiusce praeclarissimi propositi, quod menti diu concepissent, regiae maiestati humillime, supplicibus libellis repraesentandi, delinatio, a viris clarissimi Cottono nostro, Joanne Dodderigio, postea successive tum communium placitorum tum regii banci iustitiaro celebratissimo, et Iacobo Leigh, ad dignitatem comitis de Marleburgo a rege Carolo I primo regni anno, cum paulo antea fuisset Angliae thesaurarius constitutus, promoto, adornata; prout ex nominibus illorum, aliena licet manu ad finem appositis, coniecturam facere licet. Huius praecipua capita haec erant: bibliothecam, sive in xenodochio Sabaudiae, sive in domo equitum Ioannensium Hierosolymitanorum in suburbiis Londinensibus, sive alibi sumptibus suis et amicorum extruendam, in qua vetusti codices mss., originales chartae, et instrumenta authentica, spoliorum ex monasteriis sub rege Henrico VIII ablatorum reliquiae, reponerentur; nec dubitandum esse, quin hac publica cura ea omnia in perptuum servandi inde perspecta, viri nobiles, quiquid eiusmodi apud se adhuc mansisset, sponte essent reddituri; collegium sive academiam studiosorum antiquitatis et historiae Anglicae literis patentibus fundandam, utramque nomine reginae Elisabethae insigniendam; praesidem et socios, quorum duo singulis annis eligendi in custodes bibliothecae deputabantur, facultatem ea omna iuxta statutorum ab illa praescribendorum formam, ordinandi, quae ad academiam melius regendam spectant, habituros; academicis aedes commodas prope bibliothecam, ubi praestitutis diebus conveniant, assignandas; eosque visitationi ab archiepiscopo Cantuariensi, magni sigilli Angliae custode, thesaurario, admirallo, et camerario, primario secretario, et summo iustitiario a quinquiennio ad quinquennium faciendae subiiciendos; libros quoscunque editos ad regimen et administrationem reipublicae, sive ut populo, sive ut exteris satisfiat, quoquo modo pertinentes, et praecipue, edicta regum et reginarum Angliae (quae proclamationes appellantur) ob raritatem exemplarium paucis annis interiectis vix absque magno labore reperienda, diligenter admodum colligi et fidelissime servari oportere; iuvenes nobiles in hoc literarum genere et modernarum, ut loquuntur, linguarum cognitione instituendos; denique hanc novam societatem neutiquam in praeiudicium et damnium academiarum Oxoniensis et Cantabrigiensis cessuram, cum heic, seclusis artium et scientiarum liberalium, theologiae, iuris civilis, medicinae et philosophiae studiis, quibus docendis illae optime adaptantur, de historia et antiquitatibus Anglicanis, quarum in illis professio nulla publica instituta fuit, tantummodo esset agendum. Quo tempore istos supplices libellos (neque enim annus, in scheda, quam in compendium redegi, signatur, nec quicquam de hac societate ullibi, quod sciam, habetur explorati) reginae in manus dederint, incertum. Sed facile inducor ut credam, haec seculo superiore exeunte contigisse, eo quod se frequenti usu hisce studiis exercitatos, iam a longo tempore coetus suos celebrasse verbis conceptis asserant. Veruntamen magni viri a magnis ausis excidere, et sane verisimile mihi videtur, illud, quod adeo solicite sibi praecavendum duxerint, in causa maxime fuisse, ne impetrato isthoc auctoramento, utrisque academiis, quasi quippiam momentosum in nobilium filiis educandis illic esset desiderandum, aliqua labes et noxa inferentur.
18. Regina Elisabethan iam in coelum recepta, de obtinenda serenissimi regis Iacobi I gratia strenue laboratum erat, id negotii quam maxime urgente D. Cottono apud magnates, quos in aula habuit amicos. Sed iisdem suspicionibus et praeiudiciis adversus hanc novam academiam publica auctoritate instituendam manentibus integris, nec facile avellendis, vel quia regis animus, licet ad literas fovendas propensissimus, rebus longe maioris momenti expediendis sub initiis regni occuparetur; hi quoque conatus in irritum cecidere. Attamen repulsam scilicet passi, a frequenti consultatione, uti antea, non cessarunt, multis ad tantorum virorum consortium adspirantibus. Inter quos eminuit vir celeberrimus et ingens ecclesiae Anglicanae lumen Lancelotus Andreas, decanus tunc temporis ecclesiae Westmonsteriensis, et postea magno merito suo episcopus Wintoniensis, qui, sparsis rumusculis, quod illum in sociorum numerum adlegissent, literis ad D. Hartwellum mense Novembri anno MDCIV scriptis serio professus est se, postquam id vel ipso vel a D. Camdeno pro certo resciverit, ad illos citra moram properaturum, quibus, honoris adsequendi ambitione percitus, petit aggregari. Post paucos vero annos, re optime perpensa, ne initis eiusmodi, licet innocentissima, consiliis, quippiam mali contra rempublicam illos moliri rex consiliariivi suspicarentur, finis societati, ipsis sociis sponte cedentibus, tandem impositus est. Utinam integrum sociorum catalogum possem contexere: sed harum rerum obscolescente memoria, vix illud expectandum est.
19. Paucos tamen, de quibus mihi ex certissimis indiciis constat, cum illud illorum famae et meritis maxime debetur, ordine alphabetico memorabo. Ii autem erant Arthurus Agard, Lancelotus Andreas, Henricus Bourchier, Ricardus Broughton, Gulielmus Camdenus, Ricardus Carew, Robertus Cottonus, Ioannes Davis, Gulielmus Dethick, Ioannes Dodderidge, […] Doyley, Gulielmus Fleetwood, Gulielmus Hakewill, Abrahamus Hartwell, Michael Heneage, Iosephus Holland, Thomas Lake, Franciscus Leigh, Iacobus Leigh, […] Oldsworth, Willielmus Patten, Ioannes Stow, Thomas Talbot, Franciscus Tate, Franciscus Thynne, et Iacobus Whitlock. De caeteris sociis, praecipue post annum huius seculi quintum admissis, nondum constat, licet de Gulielmo Lisle, Henrico Spelmanno, et Ioanne Seldeno non dubitandum videtur; nec de aliis hariolari libet.
20. Lemmata vero argumentorum quae viri illustres tractanda susceperint hic apponere longe consultius videbitur, ut lectori manifestum fiat non de munitiis tricisque, nullam laudem, fructum nullum habituris, sed de rebus gravissimi momenti, quae veteris aevi historiam illustrant, et quarum usus erit perpetuus in vita civili apud omnes qui paulo supra vulgus sapiunt, in commune consultum fuisse. Ea erant huiusmodi, viz.,

De antiquitate legum Angliae.
De duello sive singulare certamine.
De antiquitate terminorum, in quibus iura in foro administrantur.
De antiquitate urbium.
De mensuris terrarum apud Anglos.
De antiquitate et varietate metiendi terram in comitatu Cornubiensi.
De varietate nominum quibus haec insula olim nuncupabatur.
De antiquitate comitatuum, quando nimirum Anglia istam partitionem primo subierit.
De antiquitate, munere, et priviligiis heraldorum in Anglia.
De antiquitate et privilegiis domorum sive hospitiorum tum curiae tum cancellariae.
De militibus, ab abbatibus, tempore regis Henrici I et antea constitutis.
De antiquitate insignium gentilitiorum.
De antiquitate et ritibus funerum.
De antiquitate oppidorum, urbium, castellorum, et parochiarum.
De antiquitate foedorum militarium.
De antiquitate et prima origine ducum, marchionum, comitum, vicecomitum, baronum, equitum, servientium ad legem, armigerorum, aliorumque quos gentlemen appellamus.
De epitaphiis.
De antiquitate, varietate, et ratione symbolorum, quae sub insignibus solent apponi.
De tenuris, hoc est de variis praedia terrasque occupandi modis.
De sigillis
De pecunia sterlingica, unde nomen habuit.
De forestis.
De divisione et limitibus parochiarum.
De sepulchris aliisque monimentis memoriae defunctorum apud posteros conservandae designatis.
De antiquitate comitatuum palatinorum, honorum, vel maneriorum.
De antiquitate religionis Christianae in Britannia.
De antiquitate, dignitate, et officio sive munere constabularii, mareschalii, et seneschalii Angliae.

Supersunt commentarii his titulis praenotati, breves quidem (neque enim ut prolixe de his argumentis ageretur sivit ratio instituti) et varia eruditione referti; digni sane qui in lucem publicam exeant; quorum editio facile procurabitur, ni bibliopolarum obstet avaritia. Sed de hac antiquariorum societa satis, ad D. Cottonum redeo.
21. Cum ex historiis esset exploratissimum Romanos diutius borealibus Angliae plagis quam alibi insedisse, ibique frequentiora castra, praetenturis utpote militum versus vallum Severi a mari ad mare propemodum exporrectis ad coercendos Britannos Pictosque ferocientes et plane indomitos, ne provinciam pacatam, novisque dominis iam assuetam, ferro, igni, immanibusque populationibus si irrumpentibus facilis daretur aditus, vastarent, habuisse, Cottonus et Camdenus pari antiquitatum investigandarum amore incensi, illo anno Christi MDXCIX aestate simul proficisci decreverunt, murum istum, uti appellatur, Picticum, per tot viarum anfractus et recessus extensum, aliasque Romanae, dum Anglia potirentur, tum industriae, tum magnificentiae reliquias oculis pedibusque lustraturi. Nusquam sane potuit iter aut iucundius aut utilius institui: cuius fructum omnes harum literarum amantes adhuc sentiunt. Tali quidem comite merito gaudebat Camdenus, cui se multas inscriptiones in comitatibus Cumbriae et Northumbriae repertas, quas nempe vidit et descripsit Cottonus, debere gratus profitetur. Haec vero monimenta, si quis praeter epigraphen ornatus circa adfuisset, graphice depinxisse non contentus, quotquot ex his licuit pretio redempta, postea non sine ingenti sumptu et labore ad aedes suas Coningtonianas transferri curavit; adiutus hac ex parte cura amicorum, praesertim nobilisssimi viri et harum literarum summi cultoris, D. Gulielmo Howardi de Naworth, filii tertio geniti Thomae ducis Norfolciae, sub regina Elisabetha capite plexi, qui literis ad Cottonum scriptis vota calidissima intermiscuit, ut marmora illa sub ipsius et familiae praesidio tanto temporis intervallo intemerata servarentur, quantum ab eorum prima erectione ad istum diem decucurrisset. Iter enim istud Boreale, hoc quoque nomine felix et auspicatum, dedit prima amicitiae inter viros nobilissimos initia, quae ex morum et studiorum similitudine orta, longo usu et continua annorum serie adeo crevit, ut, quo coniunctior firmiorque, et in nepotibus, ipsis fato cedentibus, immortalis fieret, postea ex occasione connubii inter Margaritam filiam D. Howardi et Thomam D. Roberti Cottoni filium unicum et haredem ineundi oblata, de affinitate contrahenda utrisque parentibus facile conveniret.
22. Famam, quam iuvenis ingenio et industria adeptus est, maturioribus annis solida eruditione et prudentia continenter auxit. Idem vitae tenor modusque, non otio, non luxu, aut remissus aut intercisus; eadem codices vetustos tum comparandi tum legendi cupido et diligentia. In hoc enim maxime intentus videbatur, non ut eorundem collectione pompam ostendaret, aut assidua lectione fabulis iucundis in circulis otiosorum captandi applausus gratia depromendis ac inutilitibus rerumque inanibus speculationibus animum lactaret, sed ut Anglici regiminis in suas partes et munera distributi formam integram ab ipsis primordiis per omnium seculorum successiones ac vicissitudines penitissime edoctus, documentis pro mentis, qua pollebat, sagacitate inde collectis, si forte in sanctiori regiae maiestatis consilio aut ordinum regni consessu de negotiis maximi momenti ad rempublicam attinentibus sententiam dicturus esset, viri sapientis ac boni civis a sapiente principe, atque sapientibus bonisque concivibus elogium reportaret. Eiusmodi vero ambitionem, honestam sane, et cum utilitate et commodo patriae coniunctissimam, quis sive sapiens sive bonus damnaret? Quis non potius, licet insipiens improbusve, debitis laudum praeconis prosequeretur?
23. Quam vere autem, quam expedite, quai cura, fide, ac iudicio isthoc propositum impleverit, consultationes de arduis regni, quibus interfuit, negotiis; amicitiae, quas cum magnis viris fecit; munera, quibus pro re nata subinde admotus erat; disceptationes, et responsa, quae pro vario rerum emergentium statu, a consiliariis, magnatibus, iurisperitis, omniumque ordinum viris clarissimis interpellatus, solertissime dedit; denique scriptorum partim editorum sylloge, cuivis bonae mentis, et harum rerum vel mediocriter intelligenti, satis dilucide testabuntur.
24. Cum Philippus rex Hispaniae ad pacem cum Anglia ineundam propendere videretur, Elisabetha regina, licet illum id non vere et ex animo fecisse comperisset, importunis tamen regis Henrici regis Galliae precibus et postulationibus victa, tandem voluit ut D. Henricus Nevillus, tunc temporis in Gallia legatus, aliique delegati, Bononiam ad oras Galliae maritimas sitam, quam Tabulae Peutingerianae eandem esse cum Gessoriaco signant, recta irent, cum deputatis Hispanis de aequis novi foederis conditionibus deliberaturi. Illa vero gnara non modicas de praecedentia lites in ipso limine exorituras esse, ut dignitatam suam melius tuereretur, rationes et argumenta, quibus Angliae ius erat statuminandum, a quibusdam viris doctissimis ex societate antiquariorum, quorum fama ob exquisitam rerum Anglicarum cognitionem dudum in aula percrebuerat, colligi iussit. E quorum numero Cottonus paucis schedis totam controversiam complexus, ex hisce summus capitulis, quorum singula in suos diducuntur articulos, superiores partes Angliae merito deberi ostendit, viz. religionem Christianam in Angliam primo introductam fuisse; reginae potestatem, tam civilem quam ecclesiasticam, in ditionibus suis, in quibus parem non habet agnoscitve, multo minus superiorem, magis et absolutam et perfectam; reges Angliae a longa maiorum isthoc titulo gaudentium serie, utpote a temporibus Vortigerni, qui circa seculi quinti a Christo nato medium regimen Saxonicum hic stabiliverat, deductos; cum Castella, de cuius antiquitate maxime gloriantur Hispani, solis comitibus usque ad annum Christi 1017 regeretur; reges Angliae unctos, miraculosaque quadam strumas sanandi potestate coelitus donatos, inter superillustres reges, Hispanis proximo loco postpositis, censeri; potissimum vero, et quod maximam in se vim habere videbitur, Angliae legatos in concilia Constantiensi, Pisano, Senensi, cedentibus Hispanis (qui postea in concilio Basileensi, quod anno Christi 1431 habitum erat, de loco et ordine primo contendebant, licet frustra) tam in consessu quam in processionibus, quod vetustae ordinationi in libro sacrarum caeremoniarum ecclesiae Romanae comprehensae consonum erat, potiorem locum obtinuisse; foederis inter regem Henricum VII et Philippum regum Castellae initi articulos a legatis Angliae prius signatos; idemque in pactis nuptialibus inter reginam Mariam et regem Philippum II subscribendis quoque factum fuisse. Haec vero aliaque cognati argumenti, quae antiquitatibus tum Anglicis tum Hispanicis illustrandis plurimum conducunt, ex archivis et tabulariis publicis, eque nostris aliarumque gentium historicis, summa cum ingenii tum industriae laude solertissime excerpsit Cottonus.
25. Postquam placidissima morte vitam gloriosissimam, quam non tam annis, licet grandaeva, quam victoriis et triumphis emensa est, commutasset regina Elisabetha, rex Iacobus, rebus in Scotia compositis, ad potiundum illud imperium, quod summo et optimo iure ipsius erat, a proceribus invitatus, in Angliam properat, effusissima populi laetitia, continuisque acclamationibus ubique exceptus. Londino propinquus se, prout convenerat, ad aedes Carthusianas in suburbiis divertit, ibi pernoctaturus, ut sequenti die solenniori pompa, infinita civium novum regem visendi et salutandi cupidine flagrantium multitudine circumfusus, per urbem ad palatium deduceretur. Interea, nescio quibus rationibus politicis inductus (non enim decet profusam istam, quam ab ipsius primo in Angliam ingressu per totam deinceps vitam continuavit, titulorum et dignitatum largitionem, quae sub regina Elisabetha rarissimae erant, et non nisi optime merentibus collatae, acri censura perstringere) plus quam centum et viginti equites auratos promiscue constituit; inter quos numerandus Cottonus noster, uti postea plus quam trecentos die nimirum, qui eius coronationem praecessit: amicis Cottoni, viz. Thoma Bodleyo et Henrico Savilio non nisi anno sequenti, hoc mense Semptembre Windesorae, illo Westomonasterii mense Aprili, in equestrem ordinem adscitis: quorum famam et memoriam (caeteros enim licet gloria militari insignes, aut iuris Anglicani scientia, aut opibus, lautisque fortunis, aut muneribus, quae tum gesserint, spectabiles, recensere nihil mea refert) ob summam virtutem et eruditionem, et ob praeclarissima in patriam merita et beneficia grata posteritas aeternis elogiis celebrabit.
26. Mox subsecutis temporibus ea negotia, numero et materia varia perplexisque difficultatibus obsita, subinde obvenere, quae Cottoni iam, consentiente omnium opinione, accurata rerum civilium cognitione instructissimi, industriam, solertiam, et opem efflagitarent. Hinc magnatibus, quos rex in secretius concilium adscitos rebus administrandis propius admovit, notus, et quidni dicam familiaris redditus? Saepe ab iisdem, si quid dubium ex intimo antiquitatis penu explorandum occurisset, tanquam oraculum consulebatur. Prae caeteris honoratissimus D. Henricus Howardus, frater ante memorati ducis Norfolciae, a rege, antequam Londinum advenisset, inter consiliarios cooptatus, et sequenti anno baro de Marnehill et comes Northamptoniae creatus, et postea, nempe anno MXCVIII, custos privati sigilli constitutus, vir perquam excellenti ingenio, quod libri multifaria eruditione referti, quos edidit, testantur, pariterque prudentia artibusque politicis insignissimus, illum sinu excepit, arctaque amicitia, nec illa quidem pro levicula affectuum agitatione post mensum unum et alterum cessatura, sed constanti et perpetua, utpote quae virtute et sapientia niteretur, complexus, suorum arcanorum fecit participem, et orationes, si quas in publicam lucem daturus esset, praesertim vero praeclaram illam quam habuit in foro Londonensi in actione contra Garnettum aliosque proditionis pulverariae architectos, (orationes, ut id obiter dicam, non subitaneo cogitationum aestu parum considerate absque aliqua connexione effusas, remque, de qua erat disserendum, minime attingentes, sed seria longaque meditatione et studio pro dignitate argumenti elaboratas) eius censurae, concessa eas pro arbitrio immutandi potestate, subiicere, et si quid coram rege in sanctiori consilio publice disceptandum esset, cum ipso prolatis sententiis clam disceptare, lumenque et praesidium vel ex colloquio vel ex literis mutuari, non sibi indecorum esse duxit. Tantam in animo suo de sapientia Cottoni opinionem, tantam in eius probitate et fide praeceperat fiduciam. Cottono aegrotante, non levis dolor animum torquebat, metusque, ne quid humanitus accideret: cui postea, cum Deus iacturam istam seculo vix reparandam misericorditer avertisset, restitutam salutem summa laetitia et affectu perbenevelo gratulatur. Et sane familiares istae, quas ad illum dare solitus est, epistolae merum spirant amorem et quasi observantiam; nec maius excelsi et plane heroici animi indicium exhiberi possit, quam illas virtutes, quas quispiam in se habet, in aliis colere et admirari.
27. Non multo post Cottonus celsissimi principi Henrico, filio primogenito regis Iacobi I hac occasione oblata, innotuit. Nuperrime regi consultissimum videbatur ut aula principis iam iuvenescere incipientis, ab ipsius, et loco et famulatu, pro honore regiae familiae, quo assignatis palatio, officiariis, sacellanis, aliisque ad aulam constituendam, necessariis famulis, augustiorem in modum viveret, distingueretur. Licet vero universa rei tam bene ordinatae et constitutae dispositio ab arbitrio regis penderet, principi tamen, sive ex motu proprio, sive, quod longe verisimilius est, suggerentibus suis, quantum reddituum principes Walliae, sive ex indulto regum, sive ex iure municipali, seu qualicunque modo, ad sumptus faciendos et numerosam familiam alendam vendicaverunt, vel saltem pro more ex aerario, habita temporum ratione, perceperint, quae iura et praerogitave ipsius ex ista felicissima sorte nascendi accreverint; qui officiarii, qui denique ritus, caeremoniae, moresque, quibus regerentur, olim obtinuerint, cum id neque incongruum neque iniucundum foret, inquirere placuit: eiusmodi quaesitis a nemine melius quam a Cottono satisfieri, id vero apud omnes erat indubitatum. Illum ideo iussu principis D. Thomas Chalonerus, qui erat ipsi a studiis literarum, literis frequentibus consulit, tandemque monet, principem velle ut praesens cum ipso de hisce rebus verba habeat.
28. Sed longe utiliorem operam et principi et patriae simul prudentissimis consiliis, quod heic alienis loco et tempore memorabo, navavit Cottonus, quibus illius animum ab artium bellicarum studio avertere aggressus est.
29. Quidam feroculi et fervidioris ingenii, militiae plus aequo addicti, pacisque ex foedere cum Hispanis non ita pridem redintegrato (anno Christi MDCIX) quam sub pacifico rege quietisque amantissimo firmissimam fore, nec facile turbandam, tristes praesagiissent, pertaesi, mollem principis animum et flecti facilem militaris gloriae praestigiis perstringere, speciosisque simulachris ludificari, summo opere contenderunt, ut ad illorum partes tuendas traheretur: scheda illi in manum porrecta, quasi caeteris studiis, quae privatorum sunt, insuper habitis, tanquam dedecori futuris, magnae Britanniae haeredem armis tractandis ab ipsa iuventute adsuescere maxime decuisset; hoc videlicet, imperium, quod Saxones et Normanni armis adquisivissent, iisdem conservari oportere; ubique fortitudinis Anglicae et bellorum feliciter gestorum monimenta exstare; pacem bello tum acquirendam, tum firmandam esse; temporibus mutatis, eandem virtutem, qua proavi inclaruerint, longa experentia auctam, fretamque tum consiliis tum exemplis, quibus duces provide et utiliter uti possint, nepotibus inesse; necessitatem quoque belligerandi incumbere, ne domi insurgeret hostis, qui melius extra quarendus erat; otio, voluptatibus, ac nimia pecunia lascivientes, longaeque pacis incommoda luentes, ad seditiones et tumultus, imo ad civilia bella promptiores fore; exercitu in alienas terras immisso, ferocientium animos, ne quietam rempubicam prensationibus factionibusque suis laedant turbentque, alio abstrahendos; ibique omnium ordinum subditos scientia rei militaris tuendae patriae necessaria, tanquam in schola publica instituti solere; artem unicam, nimirum debellandi populos, principi covenire; immensas opes ex spoliis, a Gallia et Hispania reportatis, in Angliam olim advectas; provincias subiugatas stipendia militibus persolvisse; impensas ex vectigalibus novis aerario aliunde illatis, amplo foenore redditas; famam gentis apud praesentes longe lateque propagari, et apud posteros immortalitate dobandam; novorumque titulorum splendorem regibus nostris inde accesisse; denique victoriis et triumphis, Anglis Scotisque, post sopitas, quae illos per tot secula commisissent, inimicitias, in unam gentem sub unius domini nutu et imperio coalescentibus, propitiis fatis concurrentibus, iam longe, quam unquam antea, patentiorem facilioremque viam muniri; utpote hostes vicinos, qui a tergo premerent instarentque, nunc in hac nova regnorum unione aeterno foedere sociatos, non amplius interessuros, sed ad subsidium communemque causam tutandam alacri animo concursuros.
30. Hisce plausibilibus argumentis animus, nondum maturo iudicio subactus, et adulatorum insidiis fraudibusque obnoxius augusti iuvenis, gloriae non parum avidi (quod in principe maxime laudabile est, modo intra limites iusti et aequi contineatur) facile quidem irretiri potuisset, nisi melior disciplina, responsumque, quod Cottonus eius iussu adornabat, obstitissent. Ibi enim falsis coloribus pigmentisque obliteratis, imaginem istam, non Venerem, sed Aten, vultu horridam tetramque, nullis amoribus, ne aspectu quidem tanti principis dignam, imo omni odio prosequendam ostendit: docetque, innumera mala ab illa effraeni late dominandi libidine profluxisse; reges Angliae sapientiae laudibus maxime celebratos, quibus salus populi cordi fuerat, prae bello, quod iustis de causis geri potuisset, dissimulata provocatione, conditiones pacis incommodas, modo aliquo modo tolerabiles et intra debitas aequitatis fines steterint, elegisse, ac pacem interdum pecuniis numeratis redemisse, nisi ineluctabilis necessitas ad ultimis remediis utendum coegerit; eventus casusque bellorum semper incertos esse, et non raro, pro variis rerum necessitudinibus, vel ipsis victoribus exitiales, foederatis contra illos principibus vicinis vel ex invidia vel in sui defensionem, nec ex isto labyrintho extricari sese potuisse; alios, quos iuvenilis ardor ad bella protruserat, etiam post devictos triumphatosque hostes, aetate matura et tristi experientia sapientiores redditos, seraque poenitentia inductos, suae temeritatis malaeque ambitionis puduisse; triumphos inanesque titulos, innumerabilium hominum strage partos, nihili aestimandos, imo, in aeternae infamiae indicia mansuros; pecunias exportatas, et si quae domi relinqerentur, accisas et adulteratas; exactiones varias multiplicesque sub nominibus vectigalium, subsidiorum, et benevolentiae ad regibus bello implicitis succurrendum, alendosque milites, domi impositas; imo rapinas, vix clero, vix populo ferendas; commercium praedationibus interruptum; facibus ex regionibus transmarinis allatis, patriam postea incensam; plebem prae vitae commodorum defectu, soluto legum et religionis metu ad sacrilegia, latrocinia, caedes, incendia, et quaevis scelera effusam; extra solum vi abductis consumptisque bello tot incolarum millibus, solitudinem inductam; denique e spoliis egestatem, eque victoriis auctam servitutem. His similia, non equidem, neque opus erat, moralis philosophiae dictaminibus, diviniorisve institutionis effatis, sed, quod evertendis adversantium strophis erat accommodatissimum, exemplis ex historiis nostris, publicisque actis, tum in turri Londinensi et in scaccario, tum apud se reperiendis, magna varietate summaque cura, fide, et iudicio collectis, ultra omnem dubitandi aleam firmata, in brevi tabella exhibet representatque; ut omnem non solius patriae, sed suiipsius amorem, imo bonam mentem rerumque sensum penitus abiecisse iure censendus sit, qui pessimis et fraudulentis consiliis ad eiusmodi fatales errores admittendos tot tantisque malis, de quibus non soli hodierni cives, sed posteri ingemiscerent, gravidos, ex affectata gloria vanaque triumphandi cupidine, nulla necessitate compulsus, se indomita licentia abduci patiatur. Libellus sane ob brevitatem et utilitatem argumenti principe patrono, et ob sapientiam politicam solidamque eruditionem, ne dicam ob concinnitatem elegantiamque styli, Cottono auctore perquam dignissimus.
31. Postquam rex Iacobus a proceribus, universoque populo Anglicano reginae Elisabethae verus legitimusque successor agnitus, illius solium summa quiete occupasset, ab ipsis initiis nihil sibi magis curae et cordi esse duxit, quam ut perpetuae unionis inter Angliam et Scotiam inieundae, omni discrimine sublato, fundamenta iacerentur, titulo regis magnae Britanniae, utpote augustiori, quem in diplomatibus omnibusque actis publicis utendum edicto sancivit, assumpto, pecuniis in aversa parte hoc symbolo ex Ezechielis cap. xxxvij faciam eos in gentem unam signatis. Id autem a quoquam vix negari potuit, ex eiusmodi unione maximum in gentem Scoticam beneficium et commodum derivandum esse: et id quidem facile regi condonandum erat, si pro insito, quo erga suos ferebatur, amore id effectum dare summis viribus contenderet. Per unionem enim istam introducendum erat ius civitatis, ut Scoti iam iisdem privilegiis gauderent, omnium munerum publicorum ac dignitatum essent capaces, praediis pro variis ea occupandi, sive ex emptione, donatione, aut legato, modis, uti, frui, eaque ad nepotes in haereditatem transmittere possent; denique ad idem ius suffragii admitterentur, ac si intra Angliam nati fuissent. Unionem hanc forensi vocabulo naturalisationem appellamus. Sed tot tantaeque difficultates obortae sunt, ut nulla industria, ingenio nullo, remediis nullis superari posse viderentur. Interim quippiam tendandum est, ut desiderio regis, in hoc maxime incumbentis, quoquo modo possit satisfieri. Non enim, nisi ordinibus regni consentientibus, id impetrare aut adsequi licebat. Inferioris autem camerae assessores, qui totius Angliae communitatem, utpote illorum suffragiis electi, repraesentant, blanditiis et orationibus ad partes alicere, exceptionibus, quae passim iactarentur, obviam ire, et utrique genti par commodum inde oriturum argumentis demonstrare, hic labor, hoc opus: huc quoque summa consultationum, quae frequentes intercedebant, redibat. In quibus pro ratione muneris maxime occupati erant iurisperiti, qui regi a consiliis in negotiis forensibus (anno 1604) et praecipue Dominus Franciscus Baconus, tunc temporis unus ex advocatis regiis, sive, ut nos appellamus, solicitator generalis, qui Cottonum nostrum, quem in eiusmodi rebus versatissimum, exquisitissimae rerum Anglicarum cognitioni solidum usque longo subactum iudicium superaddidisse comperisset, de hac unione, crebris, iisque maxime seriis, colloquiis habitis, consuluit, novum lumen ad suos gressus in hisce intricatis caliginosisque semitis dirigendos mutaturus. Veruntamen licet ingens illud molimen nihilum abierit non desperandum videbatur, quin tempus longe auspicatius tandem emersurum esset, quo exasperatae quorundem mentes promissis et muneribus pacatae, ad obsequendum inclinarentur. Parlamento enim, quod anno quinto regis Iacobi (anno 1607) celebratum erat, eaedem disceptationes denuo incaluere: et sane ni difficillimum esset, commodum, quod omnium interest tueri, et quod experientia et sensus omni argumento potentius efficaciusque evincunt, pariter ac prima principia, quae per se lumine naturali nota, sibi ipsis fidem faciunt, deserere et aversari, Baconus in inferiori camera, Northamptoniensis, hac quoque ex parte Cottono suo adiutus, in superiori, elegantia sermonis et subtilitate ingenii vicissent.
32. Facile tum omnibus persuasissimum erat, illud neutiquam rationibus politicis congruere, neque absque nova legum institutione (ut in republica condenda fieri solet, veteribus abrogatis), fieri potuisse ut iisdem consuetudinibus iuribusque in litibus diiudicandis, civilibusque vitae officiis Angli et Scoti promiscue subderentur: ideo sola de privilegiis superarat disceptatio, sed tamen frustra et absque effectu. Post solutum ordinum consessum, quod aequius videbatur, petiere e gente Scotorum delegati ut commercium illud generale inter utramque gentem instituendum pari libertate et immunitate exerceretur, quod consiliariis Anglis rex reliquit discutiendum. Inter hos praecipui erant Robertus, comes Sarisburiensis, et praedictus Henricus, comes Northamptoniensis, ambo ob summam prudentiam ingenti apud regem pollentes gratia, et in se invicem proba et laudabili aemulatione incitati. Hic vero, quo nemo aut maiori cura, aut sedatiori affectu, aut solidiori iudicio de publicis rebus disseruit, missis ad Cottonum literis petiit, ut quicquid in hoc negotio ipsi amicisque eius, aut legum aut subtilitatum artis mercatoriae quatenus ad publicum patriae bonum referri possent, peritis, expedire videretur, in quibus articulis rerum momenta consisterent, ac commoda et incommoda utriusque partis, quasi diagrammate vellet describere.
33. Idem vir nobilissimus sententiam eius, ut supra dixi, de rebus aliis magni momenti, prouit occasio tulit, pro more exquirebat, puta de militibus balnei, et illorum dignitate et praecedentia; de legibus antiquis, quae adventum Normannorum in Angliam praecessere; de eventu, sive bono sive malo, ex pecunia adulterata, quantacunque aut quantulacunque fit, cuius iustus valor, immisto ignobiliori metalo, imminuitur, oriri solito; de vectigalibus tributisque, quae regibus Angliae subditi olim largiti sunt; de prima institutione scutagii, quibus de causis primum concessum fuerit, et de conditionibus circumstantiisque ad id pertinentibus. Idem postea fecerunt alii summae dignitatis viri, puta consiliarii, aliique proceres, et advocati regii, siquae vexatae quaestiones, quarum solutio ab antiquorum temporum moribus et exemplis penderet, aut publice, aut solius curiositatis causa, excutiendae proponerentur, non aliud aut certus aut verius oraculum consulture: viz. de foederibus varii generis cum vicinarum gentium regibus olim initis; de commerciis cum exteris gentibus habitis et habendis; de rebus historicis, genealogicis, aliisque quoquo modo ad honorem et insignia gentilitia spectantibus; de auctoritate seneschalli et mareschalli in aula regis; de vetustis militum lustrationibus; de mora navibus aliquamdiu iniecta, ne extra portus navigent; de controversis praediorum iuribus stabiliendis; de iure regio pupillos sub tutela vindicandi, et sdmilibus: quales quoque erant (ut ex illorum literis ad illum liquet). An quispiam ex primaria nobilitate ex vi legum ecclesiasticarum publicam poenam nomine poenitentiae inflictam actu subierit? An de bonis mobilibus, sive, ut loquuntur, personalibus episcopi, qui moritur intestatus, rex iure possit disponere? An spurii, qui decedit improles, ante codicilos testatmenti conditos, bona, qualiacunque sint, sive mobilia, sive immobilia, regio fisco addici debeant, necne? An reges Angliae titulos honoris in subditos nulla praedia iis in locis, a quibus isti tituli desumuntur, habentes contulerint, et quinam fuerint? De antiquis agendi modis, quando magistratus primoresque e civibus, quatenus corpus politicum constituunt, aut privati homines sese subduxerint, aut regi, bello aliave necessitate implexo, ipso iubente, personaliter adesse, aut pecuniis opitulari, potissimum periclitante patria, recusaverint? Et plures eiusmodi. Lites autem inter civicos magistratus aliosque de praecedentia ortas, disceptationesque inter se rixantium heraldorum illi diiudicandas permisere commissarii, qui munus comitis mareschalli Angliae coniunctim administrarunt, et praecipue Thomas comes Arundeliae, postquam istam dignitatem, familiae suae olim annexam, solus obtinuisset: nec quisquam, ob incorruptae fidei et sapientiae famam, publica auctoritate aut mutuo litigantium consensu inter arbitros negotiorum magni momenti frequentius cooptabatur.
34. Dolendum sane est Cottonum apud se literarum responsoriarum, quas, uti videtur, properante calamo effusas parvi pendebat, apographa non retinuisse: sed advertere libet, si quod in eiusmodi quaestionibus propositis argumentum, quod magni usus foret, occurrisset, illum eas diligenti studio rectractare solitum, horis subcesivis, iustos de eisdem commentarios, quos postea recensebo, composuisse.
35. Omnibus tam mari quam terra pacatis, hostiumque metu, quo nautarum aemula virtus stimulabatur, sublato, classis regia, in qua maximum Angliae praesidium collocatur (neque enim alii sunt praeter animosos patriae amantium spiritus insulae muri aut aggeres) in portubus subducta, pene neglecta iacebat. Ut vero hisce malis sensim obrepentibus melius occurreretur, regi Iacobo vj illius regni anno, hoc est anno Christi MDCVIII, visum est nobilisssimis viris Henrico comiti Northamptoniae, custodi privati sigilli et quinque portuum gardiano, Carolo comiti Nottinghamiae, admirallo Angliae, D. Edwardo Zouch baroni, D. Edwardo Baroni Wottono, regii hospitii contrarotularoli, D. Iulio Caesari, scaccarii cancellario, D. Thomae Parraeo, cancellario ducatus Lancastriae, D. D. Edwardo Philips et Ioanni Dodderigio, servientibus ad legem. D. Henrico Hobarto attornato generali, D. Francisco Bacono sollicitori generali, D. Roberto Cottono equiti aurato, aliisque facultatem, quam commissionem vocant, magno Angliae sigillo munitam, ea omnia explorandi, et quicquid ad navium conservationem, quicquid ad reformationem corruptelarum, quicquid ad armamemtaria, stationes, belli provisiones, apparatumque nauticum et supellecitlem ex regis peculio quoquo modo spectans, ex usu videretur, statuendi concedere. Negotium sane erat maximi momenti, et quod sapientissimorum virorum longam seriamque consultationem postularet. Caeterum, quae ex iuratis testibus addidicissent, epitomen regi exhibendam confecit Cottonus; librum vero continentem historiam totius consultationis, statutis sive ordinationibus tunc temporis de classe regia conditis et institutis praemissam, composuit comes Northamptoniensis, Cottono suo assistente, quod ille ingenue et gratanter fatetur.
36. Anno MDCIX scripsit Cottonus dissertationem de duello, sive de singulari certamine, coram rege aut constabulario et mareschallo Angliae habito, et quibus de causis olim licuisset; mole quidem exiguam, at multiplici eruditione refertam. In qua optime ostendit, illud a feritate morum, disciplina legum insuper habita, primo inductum, olim concessum fuisse, cum nulla alia lites decidendi methodus relinqueretur; Gotthorum et Langobardorum reges morem istum, cum penitus et ex integro, populis ferocientibus, inque vindictam pronis ingenuarum artium studio vix emolliendis, neutiquam esset abolendus, praescriptis formis regulisve, ne extra modum evagatus in carnificam degeneraret, a singulis, post facultatem sese a crimine intentato purgandi, aut laesam amicorum famam caedemve gladio vindicandi impetratam, observandis cavisse; haec cruenta certamina impietatis damnari, ludicrasque etiam velitationes, quas torneamenta vocant, sanguine humano saepenumero conspurcatas pollutasque, censuris ecclesiasticis subesse; illud diu apud nos obtinuisse, cum apud vicinas gentes pene obsoluerit; denique reges nostros, ne infestis in se concerrerent armis subditi, tum edictis tum poenis in transgressores infligendis pro prudentia sua intercessisse; variis casibus et exemplis, non solum ex placitis forensibus, rotulisque parlamentariis, sed ex iure civili et canonico, et ex historiis legibusque Francorum et Hispanorum allatas; quas studio non indiligenti perscrutatus est; pro comperto habens, easdem consuetudines, postquam Cimbricarum Teutonicarumque gentium eluvies australiores Europae plagas vi ineluctabili inundasset, armis ad victoriam viam quaquaversum facientibus, ubivis introductas, licet succedentibus seculis, admistis aliis, mutationes non paucas subiissent, sibi invicem ex mutua collatione lucem foenerari.
37. Sed hae pene privatorum erant speculationes et infrequens negotium, licet ad cuiusvis reipublicae bene moratae honorem, ne istiusmodi pugnae plane detestabliles, quas ira, ambitio, ferox vindicta, pervicaxque famae contra calumniatores tuendae studium suggerunt, exitu incertae, et innocentibus interdum perniciosae, quovis praetextu admitterentur, spectaverit. Ad rem aliam longe diversi argumenti, maiorisque momenti tum investigandam tum illustrandam, utpote quae ad regem ipsum arctius isthoc tempore attinebat, eodem anno, collectis ingenii, iudicii, et memoriae viribus, sese perquam sedulo accinxit Cottonus, amicitiae et observantiae comiti Northamptoniae id postulanti, et pietatis et fidei regi, in angustias ex fisco vacuo aliquatenus redacto, debitum simul persoluturus.
38. Cum enim gazas regias pompis theatralibus, ludisque personatis, atque ludicris armatorum velitationibus, et potissimum cumultatissima regis in Scotos, aureo iam redeunte seculo, liberalitate, exhaustas palam questus esset populus, veteribus rempublicam gubernandi artibus iam relictis, in Elisabethae, sacri patrimonii, nullis rapinis, peculatibus nullis, quantum summa vigilantia efficere potuit, obnoxii, parcissimae dispensatricis, subsidiumque generale, non nisi urgente bello, idque quidem acerrime, cuius solius usibus, non sibi, suisque, aut aulicorum voluptatibus impendendum destinaretur, exposcere solitae, laudes effusus. Rex Iacobus his criminationibus impactus oratione solenni ad ordines regni tum convocatos obviam ire sua quam maxime interesse pro prudentia sua facile perspexit, ne animi subditorum, malis hinc imbibitis sucpicionibus, ab obsequio, amore, et obedientia debitis, quibus ad defunctam reginam propendissent, abalienarentur. Ideo dedita opera (ut caetera monita et documenta, quae insignem sapientiam et eruditidionem produnt, utpote non huius loci, omittam; nemo enim aut elegantiori stylo perorare, aut acriori solertia philosophari norat, inter consummatissimos reges, si ipse sibi suisque effatis obtemperasset, connumerandus) illis in memoriam revocat exequias reginae Elisabethae, quae tamen tantum quadringentus viginti octo libris supra septemdecim millia constabant; iter in Angliam, magnificumque triumphorum in primo ad urbem adventu, eius et reginae inuaguratione, et postea cum ab arce Londinensi, palatium Westmonasteriensi iturus, urbem aut provincias populum praesentia sua solandi ergo peragaret, apparatum; quantam vim pecuniarum exegerint tot splendidae legationes, ad Europae principes missae; quanta in rege Daniae, aliisque principibus, qui praesentes aderant; quanta in aliorum legatis, qui huc congratulandi causa advenerant, excipiendis, impenderetur; aes alienum, quid appignoratis quibusdam praediis apud cives Londinenses contraxerat Elisabetha, expunctum; Anglos quoque munificentiam istam, tam indecoris exprobationibus exagitatam, non minus quam Scotos percepisse; militum praesidiariorum, tam Berwici, aliisque Angliae propugnaculis, quam in Belgio merentium, stipendia soluta; Hiberniam vix sibi sufficere, nec abse subsidiis hinc mittendis gliscente praesertim rebellione, tuendam, incolasque ad tumultus et seditiones nimium proclives non nisi stativis copiarum militarium castris coercendos et in fide continendos; regii hospitii splendorem conservandum, numerosamque familiam regali more alendam; filium promogenitum, Henricum iamiam in principem Walliae pompa caeremoniisque consuetis inaugurandum; et multa eiusmodi: haec denique omnia simul aerario esgestatem, quam iam sero tristis sentit, et quam illorum suppetiis sublatum iri sperat suadetque, indixisse. Regi succurritur, sed modice: neque enim centum sex millia librarum Sterlingicarum ad difficultates angustiasque rerum, quibus premeretur, amoliendas, aut ad animum illius, largis opum profusionibus gaudentem deditumque, explendum satis erant.
39. Ideo mox, annisque quoque sequentibus, novae rationes modique a consiliariis erat excogitandi, quibus, salvis legibus, et citra gravamen subditorum, pecunia suppeditari posset. Vix aliud autem seculum inventorum politicorum (quae communissimo vocabulo Anglice nuncupamus projects sive proiecta) unquam erat feracius; ne quidem regis Henrici VII. Opibus qualicunque obtentu, qui prae se qualemqualem iuris speciam ferret, colligendis intenti, obsoletis quibusdam legibus mulctae pecuniariae inde irrogandae causa, temporibus exceptis. Cottonus inter plures, quibus haec provincia ornanda commitebatur, non melius se isthoc munere defungi posse sapienter iudicavit, quam si, quod in aliis quaesitis antea facere consueverat, ex rotulis parlamentariis, ex libris in scaccario repositis, ex ordinationibus regum, ex originalibus commissariorum iisdem rebus deputatorum instructionibus sive documentis, ex actis sacri consistorii, denique ex historiis priscorum seculorum praxin sub certis capitibus iusto et facili ordine comprehensam graphice adnotaverit, quali modo, quave ratione reges Angliae, difficillimis praesertim temporibus aut quacunque necessitate compulsi, aut annuos redditus auxerint, aut rem lapsam diminutamque reparaverint Liber sane, tanta cum rerum et verborum accuratione et perspicuitate compositus, tantopere placuit comiti Northamptoniae (titulis in margine singulis sectionibus propria manu additis), in cuius gratiam hanc navavit operam, ut quasi delicti peculatu scelestioris si thesaurum hunc suis in loculis abscondisset esset postulandus, qui regis frequenti diligentique manu tractaretur, dignissimum iudicaverit, illumque rex, ex viri nobilissimi donatione iam compos redditus, satis digne pro merito illius aestimaverit, eundum, nomine ipsius propria manu in fronte primae paginae apposito inter ceimelia sua transcripturus.
40. Ex omnibus inventis propositis, illud, uti videtur, de novo equitum ordine instituendo regi maxime placuit, eo quod, si coniecturam a versimili non alienam proferre fas sit, civiles in republica dignitates a rege, uti rivuli a fonte, deriventur, gradusque honoris, diveris titulis distincti, ab illius arbitrio, modo levitate et <ex> affectu, modo sapientia et iudicio ducatur, pendeant; nec olim inssuetum esset regibus Angliae interdum magistratus et dignitates nundinari, nullatenusque dubito, quin a Cottoni nostri ingenio istud consilium promanaverit. Licet enim ad finem libri praedicti post nomen Cottoni, uti ab initio aliena manu, adscribatur annus huius seculi duodecimus, quo denuo descriptus et recognitur videtur, illum tamen, ante institutum ordinem quo de iam agitur, hoc est circa annum MDCIX aut MDCX, compositum fuisse constat, et ex hac propositione, quam claris verbis proferti, Si regiae maiestati quosdam ad novum dignitatis perpetuae et ad seros nepotes transmittendae gradum, tutulo baronettorum, qui baronibus proximi sint futuri, promovere, singulis mille libras pendentibus, specie acquisitionis, sive, ut barbara municipalis nostri iuris phrasi utar, per modo finis (id est, quando aliquis ad usumfructum praedii, durante vita, sive ad terminum annorum, admittendus, supremo domino, ad quem illud proprie et de iure spectat, pecuniam, de qua utrisque convenit, repraesentat) centum mille libras Sterlingicas inde facile corrogandas, addita huius consilii gravi hac, et quae non parum apud regem valere videbatur ratione: viros natalibus, patrimoniis, egregiisque animi dotibus insignes, solerti delectu iam in hunc ordinem adscitos, qui de iniuria ipsis illata, aliis longe inferioris census in numerum equitum Balnei nuper promiscue admissis, ipsis vero posthabitis neglectisque, quererentur, hoc modo conciliandos. Novos hosce equites titulo equitum coronae insigniendos aliqui contendebant, sed mox itum est in sententiam Cottoni, qui literas patentes anno decimo tertio regis Edwardi III signatas produxit, in quibus, praeter opima praedia ad annuum quingentarum librarum valorem, titulus dignitasque baronetti Gulielmo de la Poole et haeredibus conceduntur, ob pecunias ab ipso procuratas, quo tempore rex ipse una cum exercitu, deficiente pecunia, absque his subsidiis tum ingens periculum, tum dedecus subiisset.
41. Nec cum illo cessavit titulus iste, licet in historiis nostris perraro occurrat. Reperi autem in titulo concordiae inter regem Richardum II et magnates aliosque Dulelmi (anno Christi 1385), habitae, quem hic integrum dabo: Estatutz, ordenances, et customes faites entre le Roy Richard II & Jehan Duc de Lancaster, Seneschal de Engleterre, Thomas Count d' Essex et Buckingham, Conestable d' Engleterre, et Thomas de Mowbray, Count de Nottyngham, Mareschal d' Engleterre, & des autres Seigneurs, Contes, Barons, & Baronetts, et sages chevaliers, a Duresme, 17 July, l' ann du regne noesisme numero XXVI. Interim dum rex animi dubius penderet, nec quicquam adhuc apud se certi statuisset, longiorem delibrandi moram, hac nova occasione interpellante, sublatum iri mox vidit. Nam Hibernis Ultoniensibus, praetextu avitam religionem, quam laesam impie criminati sunt, tuendi, ad arma prorumpentibus, nulla spes illos in ordinem cogendi, nisi conscripto exercitu, supererat: provinciam enim istam viri nobiles Pontificii, irequietae mentis et fluxae fidei, numerosisque clientelis potentes, et pecunia, commeatu, aliisque subsidiis clam ex Hispania mittendis freti, insederant, sola vi et armis pacandam. Opportune quidem aerarium pene vacuum pecuniis in pretium novae dignitatis numerandis erat adimplendum, nisi provinciam istam omnino perditam Angli esse vellent. Multi igitur sub iisdem conditionibus, quas proposuit Cottonus, in hunc novum ordinem equestrem adsciscuntur, aliis ordinariis equitibus praeferendi, et baronibus titulo, gradu, et dignitate proximi, addita gentilitiis equitum creandorum insignibus cruenta manu, in indicium recuperatae et pacatae Ultoniae, cui eadem quoque erant insignia. Comites vero Northamptoniae et Sarisburiae, licet pari regis honorem patriaeque commodum promovendi zelo incitati, uti in plerisque consultationibus, ita in hac quoque discordabant; nam ille veritus, si novus hic ordo tantis iuribus et privilegiis donaretur, ne ea magnatum filiis natu minoribus nobilissimae prosapiae fraudi forent, strenue admodum intercessit; hic vero maxima ex parte diligenti D. Robert Cottoni et D. Thomae Scherley prensatione et ambitu adiutus, quasi absque hoc illico nova dignitas non tam avide a pluribus captaretur, causam istam, tum regis, tum suam, cum fisci, cui praeerat, res esset, acriter quoque tutatus est et obtinuit. D. Camdeno tamen prooemium, quod diplomati regio praemitteretur, scripturo iniunctum erat, ne vocabulis honor, honorabilis, aut similibus uteretur: tanta nimirum cautione adhibita, ne aliqua labes antiquae nobilitatis splendori videretur inferri. Novus hic ordo baronnetorum incepit anno nono regis Iacobi I, anno domini MDCXI. Quorum primus erat D. Nicholaus Baconus de Redgrave in comitatu Suffolciensi, caeteris, patris sui, sub regina Elisabetha magni sigilli custodis, causa praelatus, et in ista primo adsciscendorum classe recensetur D. Robertus Cottonus, in cuius origine et constitutionibus firmandis egregiam navavit operam. Postea vero cum lites inter baronum filios natu minores et baronettos, utri essent dignitate superiores, intercesserint, post solennes frequentesque disceptationes coram rege et consiliariis habitas, quibus interesse nolebat Cottonus, licet importunis sui ordinis militum literis rogatus, quasi honore non debito neque rite vendicando, quem ingenio suo et apud aulicos gratia procurasset, sponte cessurus, tandem filii baronum, rege arbitro favente, vicere.
42. Ut omni tempore, publicis rebus praesertim postulantibus, liber Cottono ad regem, qui viros ingenio et eruditione praecellentes familiari de re literaria sermone, pro admiranda sua morum facilitate, procul omni fastu, et maiestate quasi deposita, molissimis fandi temporibus excipere solitus, patebat aditus, ita nova illum frequentius adeundi dabatur occasio. Rex Iacobus, maturescente cum annis iudicio, satis gnarus quantum famae, libertati, et vitae reginae Mariae, matris suae, nocuerint virulenta Buchanani scripta, illa comitiis parlamentariis Edenburgi, anno Christi MDLXXXIV habitis damnari curavit; hax ex parte, tum sui et Scotiae tranquillitati, cum vix sibi regem esse liceret nisi ad libitum fanaticae plebis, si dogmata, quae in regum summorumque magistratuum perniciem idem ventilasset, admitterentur, tum matris, quam solio exturbarunt seditiosi proceres et ministelli, furiis acti, ambitionem, reditus ecclesiasticos invadendi et occupandi cupiditate, periuria, tumultus, caedes, vel in ipsis palatii reginae penetralibus perpetratas, apertamque rebellionem nomine religionis et pietatis praetexentes, honori consulturus.
43. Neminem tunc temporis latebat Bunchananum Moravio, patrono sui, ingenium et calamum stipendio annuo addicentem, illi regnum, cuius nullo iure capax erat, utpote illegitimo thoro natus, affectanti, dialogis istis quasi omne ius apud Scotos regnandi, omnisque reges aut constituendi aut abdicandi potestas ad populum pertinuerit, viam munivisse; remque eo melius successuram opinari quo fama reginae Mariae atrocioribus calumniis, foedioribusque convitiis laceraretur. Libris istis auctoritate ordinum regni damnatis, quis non crederet omnem fidem merito abiudicatam? Hoc fortasse norat universa Britannia, exteri non it, quos ingenium politusque Buchanani stylus, calumniaeque, specie veri et artifici solertia contextae, praeoccupaverant, a malis suspicionibus et praeiudiciis, asserta veritate, eque tabulis authenticis producta, liberandi. Quod vero, istis mendaciis tam facili fide admissis, in historiarum libris in omne aevum victuris, infamiam parentis intexuisset scriptor gravissimus, Iacobus Augustinus Thuanus. Hoc sane rex aegerrime et indignante animo ferebat, nihilque aut calidiori affectu voluit aut impensori studio curavit, quam ut historicorum sui temporis princeps, de omnibus rebus ad matrem pertinentibus, melius certius instructus, vulneri pene obducto, iam recrudesceni, quod bonae illius existimationi, licet absque malo dolo aut animi malignitate, spiculis venenatis ex officina Buchanani eductis, inflixisset, medelam adhiberet. Affectus iste a natura insitus, quem iniustissime criminantur factiosi zelotae, quasi parentibus diversae religionis minime deberetur, cum veritatis amore coniunctus, acre istud famae ipsius vindicandae desiderium menti indidit.
44. Non enim satis habuit animadversiones in Thuani historiam, quod ad res Scoticas spectat, a me ex apographo, quod apud se reservaverat Isaacus Casaubonus, in appendice ad epistolarum Camdeni, aliorumque syllogen non ita pridem editas, eidem viro clarissimo, quem sui apud regem Iacobum habuit intercessorem Thuanus, dictasse, nisi ampliores vindicias una cum rerum Anglicarum commentariis iuxta seriem annorum methodo accurata et exquisitiori diligentia conscribendas curasset. Cottonus isti provinciae ornandae maxime idoneus deputatur. Ille vero Camdenum suum, quem rerum Anglicarum, regnante regina Elisabetha, annalibus stylo historico contexendis a multis annis intentum fuisse, et literis ante quinquennium exaratis cum Thuano de controversiis istis Scoticis, quae iam iusso regio ad novum strictiusve examen erant revocandae, egisse novisset, in partem operis adscibit, ut iunctis studiis et regis et Thuani expectationi satisfieret. Propositum illud, ut crebris ad Thuanum literis scribit Casaubonus, continenter urget rex serenissimus, fidemque interim interponens suam, veritatem rerum illic narrandarum nulla dissimulatione, fuco nullo, nullisque fabulis ac incertis rumusculis offuscatam, nativo lumine tandem apparituram; historiam destinatam promissamque firmissimis praesidiis fulciendam, et integram fore, nihil denique illic odio, nihil adulationi aut partium studio dandum esse; morae, breviculis utpote commentationibus in magnam molem excrescentibus, necessario interpositae impatiens, iubet ut opus istud quam maturrime absolvatur, ut D. Thomas Lake ipsi a secretis ad comitem Northamptioniae scribit, ni D. Cottoni aegritudo, quam rex obnixe deprecatur, impediat. Post vero opus absolutum ea omnia sibi lecta, explorata, adprobata, et fide dignissima, praesente Casaubono, asserit. Commentarios istos Anglice contexuisse Cottonum, Camdenum vero Latine interpretatum esse, refert Casaubonus: sed praecipuam operis laudem Camdeno, consultore et adiutore Cottono, adscribi oportere, cum ex commentariis istis, si non ipsi essent annales, annales Elisabethiani saltem conficerentur, certissimum est. Quod hic monendum duxi, ne Cottonus tot suis luminibus, laudibusque sibi propriis, maxime conspicuus, aliena fama, alienisve laboribus inclarescere videretur.
45. Qualecunque sit de istorum commentariorum conditoribus iudicium, ad scripta Cottoni recensendum, prout praecipua huius propositae narrationis ratio postulat, pergo. Ea autem a D. Iacobo Howello, viro ob ingenii laudes apud nostrates non incelebri, primo simul collacta anno MDCLII edebantur: inter quae tamen duo occurrunt tractatuli, de quiibus iusta oriri possit dubitato an Cottonum auctorum habuerint necne. Nam quod ad opusculum spectat in quo de methodo quae supprimendis cohibendisque Romanensium subditorum contra fidem et allegiantiam regi debitam molitionibus expeditior meliorque videretur, alterunque disseritur: auctor iste se Italiam petiisse et Romae aliquam moram fecisse bis verbis rotundis asserit, cum Cottonum nostrum pedum unquam extra Angliam extulisse ne fando quidem audiverim, et nobilissimus vir D. Joannes Cottonus hac de re a me literis consultus, se de istoc avi sui itinere ne verbum quidem a patre suo edoctum fuisse respondit. Verum quod fortasse non nihil ad sententiam hanc firmandam ponderis habebit, Cottonum usum et cognitionem linguae Italicae a Ioanne Florio Italo, illius linguae Londini per multos annos, ut loquuntur, professore, anno MDC addidicisse ex eiusdem literis ad Cottonum scriptis, mihi certo constat. Utcunque, liber iste erat anno MDCXLI sub Cottoni nomine seorsim editus; et hac ex parte communi famae morem gerens, tanquam ipsius esset, licet addubitans, memorabo. De altero, quod innuebam, opusculo suo loco postea dicetur. In eiusmodi libris enumerandis describendisque virorum ingenio, sapientia, et eruditione illustrium, qui nullis magistratibus officiisve publicis addicti, nobile privatae vitae satis ex amplis patrimoniis a maioribus relictis beatae, nec alienarum accessionum indigae, atque importunis amibitionis et invidiae agitationibus liberae, otium bonis literis ad patriae et posteritatis emolumentum consecrant, historia maxime constituenda est. Nec quicquam aliud a biographo iure exigendum est, nisi ut res suo argumento congruas, cum dispar vitae ratio longe diversum tractandi modum postulet, debitoque, praesertim si copia suppetat, ordine dispositas fideliter tradat: pariter ac quispiam magni ducis, militaris disciplinae gloria insignissimi, vitam descripturus, isthoc munere probe perfunctus videbitur, si quot praeliis, fugatis hostibus, interfuerit, si quot urbes obsessae ipsi cesserint, si stratagemata in eludendis aut expugnandis hostibus, si peritiam in castris metandis, aut in ordinanda acie, aut in reducendo ab angustiis aut imminentibus periculis, quibus aliter succubuisset, exercitu, consiliorumque rationes accurate, quantum ea omnia liceat adsequi, recenseat.
46. Anno 1616 mitissimo regis Iacobi ingenio, qui omnes subditos, etiam ipsos in religionis articulis dissentientes, dum, servata fide et indemni republica, modestius se gesserint, pari gratia ac benevolentia complexus est, Iesuitae caeterique Romanae communionis sacerdotes et emissarii abutentes, quii nuper, rerum potita Elisabetha, metu legum coerciti, apud suos, alienas personas induti, antea delituerant, elatiores facti, subdolis colloquiis, concionibus, sparsisque apud imperitum incautumque vulgus libris dogmata sua propagare, et missis operari iam quasi publice et ostentabunde caeperant. Hoc omnium ecclesiae Anglicanae paci salutique pro pietate sua bene consulentium animos acriter urebat, qui, licet ex legibus, quas illorum pervicacia et frequentes insidiae adversus optimae reginae vitam structae rerumque novandarum studium extorserant, latis, in illos capitalibus sententiis animadverti, nisi ineluctabilis iusserit necessitas, noluerint, insolentem tamen et effraenem audaciam ne quippiam detrimenti inde caperet ecclesia, reprimendam sapienter censuere. Quicquid qui muneris erat, id quidem strenue egerunt theologi, nec subsidiaria politicorum opera in sui defensionem tutelamve vel minimum indiguissent, si res ista e disputationibus, apologiis, responsionibusque editis, veritate ad mentem sanctorum patrum et primaevae antiquitatis normam discussa elimataque, ex intergro pependisset. Sed acrioribus remediis contra pertinaces zelotas erat utendum, aliisque rationibus, quas civilis prudentia suggerit laboranti patriae, ne ab ista lue, quae passim serpebat, inficeretur, subvenire oportuit. Nodus iste vindice Cottono dignus videbatur, qui, hac de re, in qua salus regni vertebatur, ad serium examen revocat, facile perspectum habuit, malum istud longa mora invaluisse; non istis moribus, tandem in perniciem patriae ni tempori obviam eatur, cesssuris, amplius indulgendum; cum eiusmodi pervicacibus hominibus, non lenitate aut misericordia, sed poenis irrogatis agi oportere; leges sopitas, et longa desuetudine quasi obsolescentes, aliqualiter saltem in usum revocandas; neque aliter rempublicam salvam fore, nisi hostes domestici in ablienandis sub praetextu religionis subditorum a fide regi debita animis nequitur occupati, iusta severitate coercerentur. Problema autem illud, quod tum temporis eorum, qui publicis rebus administrandis admoti erant, ingenia et mentes exercuerat, viz. utrum Iesuitas caeterosque missionarios, hoc modo animatos, ultimo supplicio affici esse, an perpetuo carceri mancipari oporteret, saltem usque dum sequeretur reformatio, et de melior mente, inducta poenitentia, constaret, tanta cum eruditione, cura, ac iudicio, utriusque partis rationibus rite probeque perpensis, rerumque momentis alteruntrinque aequissima lance libratis, tractat, ut viri consultissimi et vere sapientis elogium inde mereatur.
47. Circa annum huius seculi decimum quartum Cottonus, publici commodi studiosissimus, scripsit historiam regis Henrici III in breve compendium ex industria redactam, ut a rege Iacobo, cui illam exhibuerat, facilius, et quidem sine toedio, legeretur. In hac autem, tanquam in speculo, illorum temporum faciem vere et accurate, detersis falsis coloribus, repraesentatam intueri licet. Gnarus enim ille, res male administrari nolle, simultatesque alta mente repositas, ni penitus tollantur, in discordias funestas, quavis data occasione, tandem aliquando erupturas, deque futuro consiliorum eventu ex praeteritis iudicium plane certum mente praesaga facere oportere, ostendit: quantas in angustias barones factiosi, malis versutisque artibus freti, querelis quoque et ambiguis de illo rege sermonibus, quibus vulgus solet irritari, ubique sparsis, deinde armis specie vindicandae libertatis sumptis, illum adduxerint; illum autem nimio affectibus indulgentem mala ista sibi ex parte accersivisse; tandemque difficultatibus pene ineluctabilibus superatis, victorem redditum, sapuisse, erroribus, quos ab indole et temperamento, aut praeceps maleque informatus contraxerat, procul amandatis, novaque et optima reipublicae administrandae iuxta legum et prudentiae, ubi illae defecissent, normam, ratione inita, restituta publica tranquillitate, quod reliquum erat vitae, omnibus honoribus auctum summa cum populi, qui sapientissimi regiminis fructum laetus perceperat, admiratione et applausu transegisse; relicto exemplo, quo regi Edwardo I filio primogenito et successori, quem omnibus disciplinis et virtutibus principe dignis instituendum curaverat, ad summum humanae gloriae et felicitatis apicem praeivit. Libellus documentis politicis e sacratissimis sapientiae adytis profunda mentis speculatione eruditis adeo refertus est, et quasi tot gemmulis ornatus, ut hoc ipso nomine cum Tacito, Sallustio, caeterisque historicis, quos aut vetustas aut sequiora secula summis laudibus praedicaverint, Cottonum conferendum esse, aequus lector, omni livore seposito, non rogatus dixerit.
48. Inter publica maximi momenti negotia hoc praecipue regem Iacobum sollicitum habuit, ut regnorum magnae Britanniae, in ipso primo unitorum, successio in familia Scoticana aeternum firmaretur. Solus e prole mascula supererat serenissimus Carolus princeps Walliae, iam pubertatis annos egressus, cuius matrimonium, tum ex rationibus politicis, tum ex affectu paterno, voluit maturari. Et sane nulla erat ex illustrissimis Europae heroinis quin, si augusti iuvenis oris venustatem, decoramque speciem, ingenium, mores pari suavitate ac maiestate conditos, caeterasque excellentissimas excelsae mentis dotes perpendisset, eius thalamos, salvis dignitate et modestia virginali, ambire posset. Ubi vero nurus eligenda esset, nondum apud se constituerat pater: de Dania, ex qua reginam duxerat, aut Germania, vix cogitare visus est. Alio igitur animum oculosque intendit, cum aliquo potentiore rege arctius amicitiae foedus ex affinitate mox contrahenda initurus. Incertum, an propria mentis inclinatione, an blandis comitis de Gondomaria, tunc temporis legati Hispanici, qui facetiis suis ingenioque mire ad placendum composito fere omnia apud ipsum poterat, suasionibus pellectus, Mariam, filiam Philippi III regis Hispaniae, magnifica legatione missa, filio in uxorem dari petit. Sed negotium istud, magnis iisque perplexis, difficultatibus subinde emergentibus, novisque scrupulis Hispanorum versutia iniectis, longas post se moras trahebat.
49. Historiam istus tractatus vel compendio referre huius instituti non est: illud tantum memorabo, gentem fere universam Anglicanam, praesertim ex infima plebe, nuptias istas improbasse, et Hispanos per tot quaesitas ambages animo malo egisse, quasi religionem inde non leve damnum passuram opinatos. Populum contra Hispanos tam male animatum nemo mirabatur; odium enim ex bellis per tot annos alteruntrinque gestis, et in potissimum ex ingenti isthoc eorundem Angliam classe, uti vocarunt, invincibili, invadendi, et sub iugum mittendi molimine mentibus Anglorum alte infixum, non tam cito eradicari potuit. Atqui consilia regum non ab incertis imperiti vulgi censuris et affectibus pendent aut derivantur. Sed cum res ista non solius principis, sed totius gentis esset, ordinibus regni in parlamento convocatis, quorum maxime intererat sub rege utilitatibus publicis prospicere, an foederibus inter regem, imperatorem Germaniae, et regem Hispanum de restituendo comitis Palatini, ipsius generi, tunc novercante fortuna et prosperis hostium armis, abrepto patrimonio, et nuptiis quoque inter principem et infantam ineundis renunciare, expediret necne, disceptanda proponebatur. De istis foederibus et matrimonio omnes fere male ominantur, et quantum ipsos decuit, maturis consultationibus habitis, intercedunt. Ne vero quicquam eiusmodi absque summa ratione statuere viderentur, Cottonus, inferioris camerae assessor, uti credere oportet, iubetur (neque enim iniussu rem istius momenti et periculosae aleae plenam aggredi ausus fuisset) consilium illud, omnium ordinum nomine et auctoramento exhibendum, verbi congruis adornare, inserta foederum, quae olim et nuper inter Anglos et Austriacos intercesserint, brevi historia. Foederum vero istorum hunc praecipuum scopum et finem ex parte Austriacorum fuisse, ut sub istis speciosis coloribus effraenem longe lateque per universam Europam dominandi ambitionem obtegerent, summumque istud affectatae monarchiae fastigium certius per incautorum hisque artibus sopitorum principum negligentiam adsequerentur, exemplis a temporibus Maximiliani imperatoribus et Ferdinandi regis Hispania, hoc est ab anno 1530 et sequentibus indubitata fide ostendit.
50. Haec nimirum est illa principum sapientia, a politicis tantis laudibus celebrata; quam si quis ad peraeceptorum et institutionum, quibus vita moresque privatorum reguntur, normam exegerit, isthoc sacro et venerabili titulo parum digna videbitur. Artes autem hasce, quibus princeps sibi invicem insidiantur, Cardinali Sedunensi, viro antiquae probitatis, adeo displicuisse constat ut, literis ad regem Henricum VIII scriptis, querelis etiam de fide laesa imperatoris Maximiliani, qui illum de imperatoria dignitate in ipsius gratiam sponte abdicanda, promissis sollenem in morem sancitis, ludificatus est, interpositis contra perfidiam principum verbis atrocibus, quae ab animo exulcerato proficisci solent, animose et vix satis pro decoro declamitaverit.
51. Hanc aut similem occasionem captans Cottonus (anno Christi 1621) in gratiam viri nobilissimi, Edwardi Montacutii baronis de Boughton, compendiariam ex rotulis parlamentariis et coaetaneis historicis conscribit historiam publicarum consultationum, quas de nuptis contrahendis, foederibus, et treugis ineundis, de bello indicendo, caeterisque magnis arduisque regni, si quando occurrissent, negotiis, adhiberi regibus Angliae placuit. Licet enim ex omnia ex arbitruo principum penderent, et ex iuris regii praerogativa, quandocunque libuerit, illis insciis inconsultisque, possent peragi (aliter enim vix monarchae essent censendi), tamen cum episcopis et magnatibus, pro ratione istorum temporum despoticum in vassallos sive clientes imperium exercentibus, communicari, pro prudentia sua voluere, ut ab iisdem in rebus, de quibus in commune consultum fuisset, promovendis alacrior promptiorque impenderetur opera, licet ea quoque ex debito feodorum militarium praediis a Gullielmo Conquaestore annexorum a singulis esset impendenda.
52. Horum tamen ferociam vel ipsis regibus, ne in detrimentum iurium coronae, quae a solo Deo tenetur, nimis excresceret, formidandam reprimere et moderari cum rex Ioannes, periculorum ex aemula potestate impendentium satis gnarus, impense studuisset, ferali isto bello, quod Baronicum appellamus, inde erumpente, adversantibus fatis oppressus, turpissimis iniquissimisque conditionibus cedere cogebatur: aliter et regno et vita exeundus. Ante vero sextum huius regni annum deputatos communibus civium et provincialium suffragiis electos magnis Angliae conciliis non interfuisse satis liquet, quicquid coniecturis incertis, clausulis, quae ordinationibus tunc sancitis inseruntur, extortisque per vim consequentiis, quibus ad fidem rei dubiae faciendam uti vix licet, freti, pervicacissimi quidam litigatores contendunt. An vero tunc temporis interfuissent, merito dubitandum videtur: nulla utpote horum in brevi summonitionis mentione facta. Neque enim antea nomen parlamenti innotuerat, nisi in capitularibus abbatum conventionibus, prout hodie illud in iuris Anglicani peritorum collegiis de suis peculiaribus comitiis retinetur. Dolendum autem es, acta publica istorum temporum historiam complectentia, omnino periisse, quorum ope, si superessent, vexatissima illa quaestio, an formula illa episcopos, comites, barones, milites, et burgenses citandi ad comparandum in parlamento eodem modo qui hodie obtinent quadragesimo nono regis Henrici III anno antiquior sit necne, non sine summa adversarum partium acritate nuperrime agitata, facile decidi potuisset. Ab isthoc tempore communitatis Angliae in comitiis publicis congregatae consilium de cunctis rebus, tum ad se, tum ad regnum quoquo modo spectantibus, reges poposcisse testassimum est, nec laboriosa probatione indiget, quanquam interdum sese quasi earundem disceptationi omnino impares et inidoneos pro humili modestia excusaverint, neque sententiam suam, nisi post adiuratam fidem (quando silentium foret pro piaculo) dicere et interponere voluerint.
53. Huic dissertatiunculae ob argumenti cognationem responsum, ipsis Gratiis et Themidi conditum, quod gravissimae quaestioni, cui occasionem dedit causa cuiusdam baronis Angli, crimine capitali coram paribus postulandi, a rege Jacobo propositae, an consultationibus in publicis regni comitiis habitis, personaliter interesse regibus Angliae antiqui moris fuerit, ipsius iusso adaptaverat Cottonus, adiungere libet. A quibus licet augustissimae reginae, Maria et Elisabetha, penitus abstinuissent, in ipsis initiis, quando brevi oratione de causis indicti parlamenti coram ordinibus essent peroraturae, et quo tempore, finita sessione, senatus consulta, illarum nomine et consensu (summa enim legislationis potestas penes regiam maiestatem est) munienda, in statuta et edicta essent transitura, tantum praesentes: totum illud soli sexus muliebris modestiae, quae se in isto publico consessu, citra necessitatem conspiciendas dare vix permiserit, videtur adscribendum. Reges vero frequentissime adfuisse adductis exemplis demonstrat, hac praecipue de causa, ut maximi momenti rebus in disceptationem venientibus, potissimum ubi de criminibus cuipiam ex proceribus intentatis agebatur, quid sibi facto opus esset, iudicium certius formarent; neque alienis relationibus, utut fidis iuxtaque veritatem expressis, quae tamen animum segnius irritant quam quod propriis auribus quisque percipit, omnino fidere viderentur. An illos sibi hac ex parte imitandos pro prudentia sua iudicaverit rex Iacobus, id post septuaginta annos ex oculatis testibus erurere non licet. Interim si, quod iniquissimi censores, augustam ipsius famam mendacibus convitiis insectantes, criminantur, per plusculos dies in tempore generalium comitiorum rure apud Roistonam alibique locorum venationibus sese interdum oblectaverit, id valetudinis conservandae studio, id genio quietis amantissimo, id denique bonae indoli, nullis malis suspicionibus exagitatae, ac si, ipso absente, consilia contra ipsum regiamque familiam iniissent, ipsis nuperis scriptorculis licet frendentibus dicam, erat concedendum.
54. Indicto post principem Carolum ex Hispania reducem (anno 1625), ordinibus regni acriter urgentibus, bello, marchio de Inojosa et Carolus Columna, tunc temporis in Anglia, nomine regis Hispaniae legatione fungentes, implacabili odio contra ducem Buckinghamiae, quem praecipuum istus consilii suasorem crediderunt, concepto, ut illum, si non vita et honoribus, saltem gratia, qua apud regem pollebat, exuerent, iunctis consiliis conspirarunt. His autem nulla plausibilior aut expeditior infame illud propositum in effectum dandi ratio ineunda visa est, quam per iniectas regis, annis iam ingravescentibus, animo hisce telis non prorsus impervio, nec dicam facile violabili, de Buckinghamii contra illum structis insidiis suspiciones. Ideo impetrata pro more regem adeundi facultate, cum profunda amoris et reverentiae regiae maiestatis simulatione, disertis verbis, clam remotis aulicis, retulere se nuper edoctos Buckinghamio cum aliis proceribus, principe iam capessendis moderandisque imperii habenis maturo, de illo, si illorum consiliis de rebus Hispanicis sese opposuisset, ad amoenissimas extra urbem aedes amovendo, ubi nullis publicis curis exercitus, otio rurisque deliciis indulgeret, nuperrime convenisse. Semel iterumque a rege rogati, ut conscios quosque huius nefandi facinoris, a quibus id addidicissent, nominarent, hac ex parte aequissimis regis postulationibus gratificari, aut sui famam, qui de hac excogitata calumnia suspecti erant, vidicare, frivolis excusationibus adductis, praefracte recusarunt. Exploratissimum erat legatos male fide egisse, et violati iuris gentium postulandos: quomodo vero cum iis agere oporteret, illud non adeo facile ex aequo expediendum videbatur.
55. Rogatus a Buckinghamio Cottonus de hac re gravissima et sententiam et consilium, illam multis ex penu historico productis exemplis ostendit: legatos quidem, eo quod principum vices obeant, admissorum licet criminum reos, ab omni poena immunes esse, cum malum cuipiam privato illatum publicis commodis ex isthoc commercio inter principes per legatos provenire solitis posthabendum sit, illos tamen in aedibus suis concludi iure posse, usquedum de illata iniuria satisfiant. Hoc vero ex profundae mentis penetralibus profert, viz. legatos hosce, ut aedibus non exeant, ne forte ab irato populo quippiam contingat sinistri, donec de huius calumniae auctoribus, ipsis purgatis, bene constet, per secretarios admonendos, hoc modo inducendos, si ab aliquo maleferiato homine, qui ipsis fucum fecerit, eiusmodi rumusculos percepissent, ut illum proderent; hanc calumniam tum principis tum ipsius nomine ordinibus regni propediem patefaciendam, ut colloquio cum communitate mox habito, illorum iunctis consultationibus idoneum huic malo quaeratur remedium; utriusque camerae prolocutores, si videbitur, cum legatis expostulare debere, et de istius magnae curiae potestate examinandi et puniendi eiusmodi crimina, quibus laesa principis fama, publica tranquillitas non parum periclitari videtur, verba facere: non aliter de regis salute, nisi productis testibus, prospiciendum esse; si recusaverint, tanta cum solennitate admoniti, tum iure gentium tum Anglicano illos esse auctores scandali scripto publico denunciandos; principis et Buckinghamii innocentiam quoque simul esse declarandam; ordinibus illud a rege petentibus, spiculatores prae foribus aedium excubias agere oportere, ne sese subtrahant; edictum, ne quispiam subditorum illos, nisi prius impetrata venia, adire audeat, edendum; denique literas comitum et baronum et prolocutoris communitatis totius Angliae sigillo munitas ad regem Hispaniae, ut poenam pro ratione deliciti legatis irrogare velit, uti olim factum erat in literis ad pontificem Romanum anno quadragesimo quarto regis Henrici III, et vicesimo octavo regis Edwardi I contra legatos auctoritate sua abutentes, mittendas. Si autem debitam poenam infligere recusaverit rex Hispaniae, hoc modo culpa legatorum in ipsum translata omnem dienceps concordiam iure cessare, bellumque denuo indicendum esse. In plerisque sapientissimum hoc Cottoni consilum serenissimus rex, suggerente Buckinghamio, approbare et sequi dignatus est. Dum vero lenitatem regis Iacobi miris elogiis praedicaverint vicinae gentes, socordiam Hispanorum, qui Inojosanum summa ducatus Mediolanensis praefectura, et Columnam amplioribus muneribus in Belgio auxerunt, quasi hoc illaudabili facto praeclare meruissent, acerrimis censuris perstringendam unanimi sententia censuere.
56. Quanto autem ardore et studio ecclesiae causam, ne a temerariis laicorum sese sacris nimium importune immiscentium ausibus male pateretur, sustinuerit, qualique affectu viros ecclesiasticos coluerit Cottonus, hoc insigni exemplo constat. Cum enim quidam Puritanorum partibus addicti, Erastianorumque dogmatum fermento imbuti, quo per disciplinam laxatam, hisque speciosis artibus facilius subruendam, schismaticis elatiori animo, erectioribusque cristis insanam reformationem sanctimoniae zelo obductam palam ostentare et impune, pristinis legibus calcatis, agere liceret, leges ecclesiasticas, ipsis viris ecclesiasticis inconsultis et plane refragantibus, a secularibus ordinari et posse et debere, argumentis ab imperatorum constitutionibus, regum Saxonicorum legibus maiorumque, qui istas sedes occupassent, praxi in huius novae sententiae praesidium depromptis, in senatu contendissent: ea omnia sibi ventilanda suscipiens, aut misere detorta, rem, qua de controvertitur, parum attingentia, aut male accommodata contrariis hisce assertionibus docet, viz. imperatores et reges, orthodoxos nimirum et piissimos, ex quo nomina Christo dedissent, quibus ex plenitudine summae potestatis in omnes subditos cuiuscunque ordinis et gradus exercendae, quicquid ad externum regimen ecclesiasticum spectat, ornandi ius competit, veteri illa canones condendi facultate ecclesiasticis relicta integra, illos conditos sanctionibus suis roborasse; neutiquam vero episcoporum disceptationibus intercessisse; si vel ipsi vel illorum vicarii conciliis adessent, id honori, quo in venerandum concessum ferebantur, et pacis decorique servandi, ut omnia absque strepitu et tumultu peragerentur, studio dandum; etiam quandoque constitutiones civiles, si quoquo modo antiquae ecclesiae canonibus repugnaverint, vel ipsis principum edictis, irritas fuisse: eandem quoque temporum Saxonicorum rationem fuisse; decreta nimirum synodalia a regibus et praesulibus constituta, a magnatibus, tantum poenis transgressoribus per brachium temporale irrogatis, fuisse confirmata; omnibus publicis consultationibus interfuisse episcopos, etiam ordinarios sacerdotes in generalibus regni comitiis adscitos, utpote partem populi Anglicani non contemnendam, saltem per procuratores suos pridem suffragia habuisse; synodos cleri provinciales de rebus sacris ordinandis omni tempore habitas; etiam apud Britannos et in ipsis fidei Christianae apud Saxonas introductae initiis obtinuisse; illam autem potestatem, quam iurium ecclesiasticorum invasores sibi amant arrogare, cum formula summonitionis neutiquam conciliari posse; legem istam, qua auctoritas regia in rebus ecclesiasticis regi Henrico VIII et successoribus in integrum restituitur, primo a convocatione latam, deinde actis ordinum stabilitam fuisse; denique eiusmodi conatus olim (neque enim illud prorsus novum aut antea inauditum erat, quod moliti sunt) regibus Angliae sibi pariter ac ecclesiae prudentissime caventibus, in meros fumos abiisse. Non meliorem causam quisquam patronus tutatus est unquam, aut bona causa meliorem nacta est patronum.
57. Saepe vero, regnantibus Iacobo et Carolo, inter inferioris camerae senatus parlamentarii assessores cooptabatur Cottonus, nec quisquam ob sedatum iudicium, sapientiam, exquisitamque rerum Anglicarum cognitionem dignior, qui publicis consiliis interesset. Querela de oneribus gravaminibusque, quibus Anglia dudum sub rege Iacobo laborabat, ubique fere in omnium ore percrebuere: viz pensiones profusionesque pecuniarum immodicas fuisse, exhausto penitus scaccario; commercium diminutum, remque nauticam dilapsam retro ferri; plebem ex monopoliorum exactoribus oppressam; dignitates, debitum magnorum meritorum praemium pretio comparatas; Angliam vafris artibus Hispanorum, nuperum foedus de nuptiis ineundis, donec occuparetur Palatinatus, quem facile, si legationum sumptus in copiis militaribus conscribendis impenderentur, proscriptus comes recuperasset, in longum tempus trahentium, misere delusam; et maxima regni negotia a paucis, qui apud regem gratia praepollebant, caeteris, solo consiliariorum elogio gaudentibus, exclusis, disceptata.
58. Haec et similia mala in parlamento primo rege Carolo, saeviente Londini peste, Oxonii indicto, gravi oratione, facta temporum ex antiquis historiis superstitumque memoria comparatione recensere suarum esse partium credidit Cottonus, et regis et patriae, prout fidelem subditum probumque civem decuit, commoda simul promoturus: non quidem, ut regis clementissimi, a cuius prudentissima rerum administratione optima quaeque et felicissima erant expectanda, exasperetur animus, sed ut ea demum sub initiis regni tollerentur, horum vero remedia ipsius pietati et prudentiae relinquerentur. Sed Cottoni aliorumque moderata consilia, quibus simultates iniustissimaeque contra regem optimum suspiciones magis magisque succrescentes sopiri potuissent, fervidioris ingenii demagogis, qui sub zelo in quosdam praepotentes aulicos, quos horumce malorum architectos fuisse insimulabant, animadverti malos affectus obtegentes, et ex turbatis rebus fortunas suas reparare sperantes, maxime displicuere, aequissimis regis postulationibus praefracte reiectis. Ab hac fatali epocha (in duobus enim mox frequentibus parlamentis vulnus istud, nulla arte ex pertinacia medicorum sanandum, recruduit; neque factiosi homines, rebus novis tum in rempublicam tum in ecclesiam introducendis intenti, melius sapuere) motuum, quibus universa Anglia postea per tot annos miserrimum in modum affligebatur, tot millibus, flagrante parlamentaria rebellione, caesis, tandemque innocentissimo rege, cuius mitissimum ingenium ab omni affectata tyrannide quam maxime abhorrebat, obstupescente universo orbe, manu carnificis a scelestissimis honuncionibus summum ius in vitam principis obtentu potestatis parlamentariae impiissime arrogantibus, trucidato, historia deducenda est.
 59. Rebus in parlamento Oxoniensi e pravis turbidisque quorudam rege Carolo subsidia bello apparando, quod pater, illorum repetitis importunisque precibus, contra Hispanos nuper inierat, necessaria postulanti negantium ingeniis, male succedentibus, difficultates novas, easque maiores, mox subnascituras, quisque sagaci animo praevidebat. Illas autem modis suavibus, salva et illaesa dignitate regia, amoliendi maxima administrorum fuit cura, qui inter tot incerta consiliorum, ishoc negotio adhuc integro nondumque constituto, mente dubii, aliorum et imprimis Cottoni, quem tum ob consummatam prudentiam solertiamque in rebus politicis et parlamentariis tractandis, tum ob studium probitatis cum utilitate publica coniunctum, omnes, etiam illi, licet ex iniustissimo metu regiae potestatis ultra legum constitutos limites evagaturae, partibus regiis iniquiores, suspexerint, iudicia explorare voluere. Ille vero instar periti medici, tarda remedia ancipitibus, quae humores irritant, aegrotantique certam saepenumero inferunt perniciem, sapienter anteponentis, mala reipublicae, non novis exactionibus, qualicunque praetextu sive mutui sivi obsoletarum legum velatis exasperanda, sed prudenti moderatione mitiganda suadens, audacter statuit nullam sive expeditiorem, sive certiorem, sive tutiorem pecunias subsidiarias colligendi, quam iuxta antiquam Angliae consuetudinem legibus firmatam, per parlamentum, rationem iniri posse; huic regiae viae insistendum esse, anfractuosis salebrosisque tramitibusque, qui compendium facere videantur, relictis; aliter metam nunquam attingi posse; necessitatem, utut iustissimam, apud populum vim legis haud obtinere; hinc novam dissidiorum materiam suppeditari, et a factiosis hominibus calumnias passim spargi, quasi iam de legibus et religione actum sit; pecuniam a populo malis suspicionibus affectibusque exagitato non nisi per vim extorqueri posse; inde seditiones et tumultus haud facile pacandos, exitusque funestos fortean habituros oriri; denique ordines regni iterum convocandos, et ab obsequendum regi persuadendos; hoc enim sperari iubet, si consilia ista, quae ipsis mandatibus affatim proponit, in usum praxinque reducantur. Hac praeclari epicrisi submissa, rem esse ait mali ominis, fideles administros, invidia oppressos, a rege destitui, et ad placandam iratam plebem in hostias piaculares quasi proiici; illumque cum ordinibus decidendi, seseque ab incommodo, quod premet urgetque, expediendi modum non raro ipsis regibus exitialem fuisse; quod infelicissimi principes, Edwardus II, Richardus II, Henricus VI fato maxime deplorando experti sunt. Hisce autem diligenter et serio perlectis perpensisque, quispiam bona mente praeditus iure dixerit, ipsam Sophiam Themidemque, sacra quasi consultatione habita, Cottono adsidentes, ista oracula dictasse: quae tamen pervicacissimi homines de rege optimo, quo nemo, ne regina Elisabethan quidem excepta, religionem ecclesiae Anglicanae vere apostolicam sinceriori et cordatiori affectu amplexus est, aut populi Anglicani iura legesque exquisitiori cura et solicitudine servavit, pessima quaque suspicantes, duobus sequentibus parlementis, irrita reddidere.
60. Reges sane nulli prae imbecillitate ingenii, nimiove potestatis amore et studio, aut ex perversis ministrorum suggestionibus in rebus administrandis erroribus obnoxios, et ab omni labe, quatenus aut reges ut homines sunt, integros fore, frustra est, et humanae conditionis ignarus, qui exegerit: sed eiusmodi minimis, si quis unquam, urgebatur rex Carolus. Hinc tamen in illum postea quasi in libertates et iura populi sui involasset, declamandi in publicis comitiis mox Westmonasterii celebratis ansa arripiebatur, eo quod consiliarii, regia auctoritate muniti, quosdam malevelos et pervicaces, quorum fidem erga regem suspectam habuere, licet id certis indiciis et probationibus curam tribunali proferendis non tunc constaret, nulla speciali causa assignata, carceri, solummodo ad tempus, ne elaberentur utpote sub arcta custodia mansuri, addixerint. Huic praerogativae, quam augustae memoriae praedecessores, si qua ratio politica aut necessitas, quod frequenti usu venit, impulisset, vendicarunt, et qua sublata illis vix sese praesertim in difficillimis temporibus, adversus vafras seditiosorum machinationes tueri licebit, intercedunt senatores, iurium suorum strenui assertores; et quidem cum venia, imo et approbatione ipsius regis, ab ipsa sponte cessuri, si legibus antiquis repugnare comperiatur, modo intra aequi fines eiusmodi vindiciae steterint. De hac re maximi momenti cum advocatis regiis alteram partem acriter tuentibus coram proceribus, a communitate Angliae inter alios disceptaturus eligitur Cottonus, qui pensum istud ipsi demandantum optima fide, diligentia, et admiranda ingenii dexteritate, legum antiquarum apiculis summa cum solertia discussis, rotulisque parlamentariis sedulo exploratis, absolvit: quod ex Argumento, uti appellatur, sive dissertationum, quas in istis collationibus illorum iussu protulit, serie cuivis harum rerum vel leviuscule perito facile constare poterit. Quam beata felixque perstitisset Anglia, si lites istae eiusmodi disceptationibus, non feralibus praeliis, quibus in mutuam ruitur perniciem, fuissent decisae et tamen licet toties icti, nondum sapimus. Sed, ut quod res est fatear (neque enim Cottoni famam ex alienis laboris clam surreptis exornare opus est), Argumentum illud, sive dissertatio in illa celebri collatione habita, quae in posthumis Cottonianis a Iacobo Howello primo editis sub ipsius nomine prodiit, D. Edwardo Littletono I. C. ex interiori Templo, postea custodi magni sigilli Angliae, potiori iure videtur ascribenda, cuius epitomen, iisdem verbis subinde repetititis, exhibet Ioannes Rushworthus in suis Collectaneis historicis, pag. 528. Ut ordines regni simul coniuncti iura sua, ne a regia potestate absorberentur, petitionibus et protestationibus interpositis fortiter assuere, ita non minor sollicitudo inerat communitati, ne ab ipsis baronibus, ad quorum potentiam, ut dixi, temperandum rex Henricus III illam generale placitum sive parlamentum convocacit, diminutis iuribus, laederetur. Ab isthoc autem tempore, communitati pariter ac baronibus causas tam civiles quam capitales iudicandi facultatem et ius competiisse, saltem baronum sententiam non nisi illis quoque consentientibus ratam firmamque fuisse, exemplis, quae consuetudinis, in qua ius istud fundatur, probationem validam et neutiquam eludendam inducunt, congestis, in epistola ad quendam virum nobilissimum docet Cottonus, atque aliter, ni temperamentum illud sapienter introductum integrum servetur, plane verendum esse, ne froaenis regiae potesti a praepotentibus baronibus iniectis monarchia vertatur in aristocratiam.
61. Cum quidam vafri homines theasurum aerarii ex aucto monetae valore non parum augeri posse regi proposuissent, consiliarii Cottonum aliosque ad dicendam de hac re in sacratiori consessu, die praestitito, sententiam accersendos curarunt. Cottonus vero, cui universae commerciorum, in quibus pecuniarum permutatio non minimum occupat locum, rationes erat perspectissimae, gravi oratione, ex historiis nostris et ab ipsis rerum momentis solerter et ingeniose demonstrat, nihil magis regi, si eiusmodi mutationes permitterentur, in dedecus aut damnum cessurum; non modicam labem iustitiae, ex qua regum fama maxime pendet, et vindicanda est, illic aspergendam; cuiuslibet bene moratae reipublice veram gloriam et magnitudinem in nummorum puritate et integro pondere plurimum consistere; regi Edwardo I non maiorem gloriam a victoriis quam a sapientissima rerum administratione, et potissimum a studio ac cura nummis aureis et argenteis, ab anteactorum seculorum scoria et inquinamentis repurgatis, iustum pretium redendi; eorundem diminutionem, aerisque admixtionem esse plane indubium declinantis imperii indicium, quod calamitosa regis Henrici VI tempora satis clare indicant; regem Henricum VIII, post tot victorias foris reportatas, immensis opibus luxu consumptis, hac turpi re admissa, domi famae naufragium fecisse; reginam Elisabetham pecuniam ad summum valorem, pari puritate addita quam regnante rege Edwardo IV proavo suo habuit in istis regni initiis ex consilio clarissimorum virorum, et in aeternum ob summam prudentiam civilem celebrandorum, D. Gulielmi Cecilii et D. Thomae Smithi, immortali nominis sua gloria revocasse; incerto pecuniae pretio omnes stipulationes vacillare; nihilque opibus, quae in pecuniis numeratis consistunt, certe inesse; victum reliquumque necessarium vitae apparatum eo carius vendi debere, operasque infimae plebis non nisi maijore stipendio et mercede conducendas; denique alia incommoda inde oritura, quae facilius praecavere quam tolli possunt. Deinde schedas suo et sociorum in communi consultantium nomine exhibet, in quibus argumentis monetariorum, qui hoc unice et impendio, lucri inde in ipsos derivandi causa, volebant, technis dolisque eorundem quoque in apricum eductis explosisque, accurate respondetur; tandemque coronidis vice subnectit quasdam regulas sive corollaria maximi usus et exploratae fidei de metallis istis pretiosioribus, tam rudibus et infectis, quam signatis et in titulos faciesque minutas concisis, quae, post consultationes adhibitas, summa cum solertia et iudicio constituebantur. Sed de editis opusculis Cottoni hactenus.
62. Quaedam alia opuscula scripsit Cottonus, sive propria sponte ex faecunditate solertis ingenii in rebus diversi argumenti elaborandis excitati, prout occasio ferebat, sive rogatu aliorum incitatus; puta:

De scutagio.
De iure et commoditate sepiendi agros et convertendi terram arabilem in pascua.
De antiquitate Christianae religionis in Britannia.
De antiquitate, dignitate, et officio senescalli et mareschalii Angliae.
De antiquitate, etymologia, et privilegio castellorum.
De antiquitate, etymologia, et privilegio oppidorum.
De mensuris agrorum
De antiquitate symbolorum, et de subditorum insignibus gentilitiis.
Collectanea curiosa.
De rebus militaribus.
De mercatura, aliisque congeneris argumenti.
Collectanea ex rotulis parlamentarris, diversa ab iis, quae sub illius nomine prodiere, id apponente bibliopola, ut mercimonium istud praestabilius vendibiliusque redderet.

63. Cottonus de notitia comitatus Huntingdoniensis, in quo natus erat, edenda olim cogitasse facile inducor, ut credam, ex materia congesta e libro censuali aliisque: sed aliis studiis impeditus, non ultra processisse videtur. Aliud vero opus nobilissimum et maximi momenti, quod illustrandis ecclesiarum Britannicarum antiquitatibus optime conduceret, de statu religionis Christianae in hisce insulis, a primo recepti evangelii tempore per continuam seculorum seriem et successionem, quantum ex vetustis codicibus colligi poterat, primo posuit; consilium istud regi Iacobo a comite Arundeliae communicatum mirifice placuit. Quibus autem de causis cessavit, plane incertum est; nisi potius dicendum sit, D. Usserium istud pensum in se suscepisse: cuius primam, eamque praecipuam partem tandem in laudatissimo de ecclesiarum Britannicarum primordis libro, subsidiis, quae affatim suppeditavit bibliotheca Cottoniana, fretus, publici iuris fecit. Ad integrum opus absolvendum ingentem documentorum molem octo voluminibus comprehensam collegerat Cottonus; de cuius curisosissimis et quantivis pretii collectaneis, alias longe melior dabitur disserendi occasio.
64. Ad Cottoni aedes, tanquam ad communem reconditioris doctrinae apothecam, sive ad novam academiam, quotquot animo paulo erectiori Musis et Gratiis litaverunt, sese recepere, nullam a viro humanissimo repulsam passuri: quippe idem literas bonas promovendi studium erat omni auctoramento longe potentius. Nec ista obvia morum facilitas, qua omnes bonos eruditionisque candidatos complexus est, quicquam reverentiae qua vissim ille colebatur, detraxerat: potius, omnium, quos familiari sermone repetitisque colloquiis dignari placuit, in se amores et admirationem hac insigni naturae benignitate excitavit. Ille enim ex vero literarum amore qualescunque aliorum, qui ingenii et industriae monimentis patriam essent illustraturi, conatus strenue adiuvare et curae et voluptati sibi esse duxit; nullius famae invidens, non parcus temporis laborisve, in gratiam amicorum, illius opem et consilium implorantium, impendendi; imo, si minus innotuissent, non alio parario, non aliunde quasita commendatione opus habuere, qui quippiam grande ausuri de apparatu necessario, de methodo ac ordine, quibus esset utendum, oraculum illud irent sciscatatum. Hanc benevolentiam, si quis unquam, saepissime expertus est Ioannes Speedus, civis Londinensis, ob industriam saltem maxime commendandus, qui generalem magnae Britanniae historiam qualemqualem vernaculo idiomate pro captu, modulo, viribusque suis scribere aggressus, tanto oneri plane succubuerat, nisi Cottonus subsidiariam laboranti operam praestitisset: cuius consiliis monitisque tanquam filo Ariadnaeo sese ex ista labyrintho tandem feliciter extricavit. Cottonus enim schedas incultas scabratasque ingenio, tanquam lima, perpolivit, ubi necessitas postulaverat, recoctas denuo reformavit, et insigni observationum supplemento e penu suo auxit, ut opus id qualecunque, quod longe alium auctorem in vetustis scriptoribus tabulariisque publicis versatissimum desideraret, si non cum laude, saltem cum venia et fructu legeretur. Alios quoque rerum nostrarum peritos, lucubrationibus istis, quibus unius viri industria elaborandis vix suffecerit, symbolas suas addidisse fide certa constat, quos iustis elogiis in fine operis celebrat Speedus.
65. Ut vero opus istud ornatius prodiret, seseque lectoribus curiosis in gratiam insinuaret magis, ex cymelarchio sua ectypa rarissimorum numismatum regum Britannorum, Saxonum, Danorum et Normannorum aeri incisa suis in locis coram repraesentari passus est Cottonus, quod istius historiae consarcinator gratus agnovit. Cum enim lumen rebus nostris, spissa caligine involutis, melius detegendis illustrandisque ab antiquis nummis, annulis, monilibus, armillis, sigillis, caeterisque prisci aevi reliqiis ab edace tempore non absumptis, quas subtus terram per tot secula latentes in apricum protulisset casus, ac a marmoribus affundi solere cuivis esset compertissimum, pretiosam hanc supellectilem, tanquam nobilem bibliothecae appendicem, in loculis reponendam, per universam Angliam conquisivit. Merx sane literaria merito censetur, secundum vetustos codices maximi facienda. Hunc vero thesaurum nullius aut oculis videndum aut manibus tractandum denegavit Cottonus, sed eiusdem, quasi sui non esset peculium, in privato censu recescendum, sed universae literatorum genti communi iure competiisset, copiam cuivis recte utenti et pro dignitate aestimanti pro egregia sua humanitate impertitus est. Ea vero numismata, quae ad patrias antiquitates illustrandas quoquo modo pertinent, sive sub ipsis Britannis regulis, sive sub Romanis imperatoribus signata, praestantissimo viro, Gulielmo Camdeno suo, tabulis in opere immortali inserenda, eruditissimisque commentariis explicanda communicavit. Ipse autem Cottonus decennio post (anno Christi 1617) Britanniam ultimo editam iconas numismatum Anglo-Saxonum et Danorum regum, una cum posterioris aevi principum nostrorum sigiliis, ex quo in usu esse coepissent, tabellis exprimendas curavit, ectypis apud se reservatis, quibus illustres viros, Nicolaum Fabricium Periskium et Petrum Puteanum, ingentia Galliae lumina, aliosque intimae admissionis amicos donavit. Non enim tabellae istae in communum omium usum erant publicandae, donec ad eas illustrandas iustum, quem, ut puto, molitus est Cottonus, commentarium absolvisset. Sed prorsus dolendum est, illum maioris momenti negotiis, ut videtur, abductum ab isto proposito abstinuisse.
66. Quasi vero omnium gentium omniumque seculorum gesta vasto excelsae mentis ambitu comprehendisset Cottonus, Richardus Knolles, scriptor apud nostrates ob historiam gentis Turcarum a prima origine, non incelebris, eandem recocturus, inque novissima tempora producturus, illum de supplemento consulit; nec id quidem temere aut ἀστόχως, cum forte ipsi suboluerit, Cottonum epistolas authenticas magistrorum equitum Rhodiensium, qui pro fide Christiana contra barbaros et infideles strenue dimicarunt, aliorumque magni nominis virorum, de rebus ab ineunte superiore seculo et deinceps in oriente gestis, et syllogen epistolarum quas vir clarissimus Edwardus Barton, pro regina Elisabetha ordinarius apud portam Ottomanam orator, qui cum Mohammede imperatore in Hungariam profectus, isti bello interfuit, continenter scriptis, quae novam, eamque ampliorem, materiam historiae suppeditaret, apud se habuisse.
67. Sed ut minorum gentium scriptores omittam, duos viros maximos, DD. Franciscum Baconum et Gualterum Rawleighum, tantum in praesenti nominabo; quorum hic carceris in turre Londinensi poenam luens, in secunda universalis Historiae parte antiquitates Britannicas indagaturus, ut quosdam codices tum typis impressos, tum manu exaratos, sibi utendos dare vellet Cottonus, literis petit: ille autem describendae regis Henrici VII, quem tanquam exquisitissimum politicae prudentiae exemplar stylo elegantissimo repraesentat, vitae intentus, viri clarissimi Gualteri Hawkesworthi, communis amici, manu et opera apud Cottonum usus est, ut quicquid documentorum et narrationum, quae aliis non bene compertae erant, felici et sagaci industria collegisset, id impertiri non gravaretur.
68. His vero accendendus est vir summus et omnigena eruditione cumulatissimus, Ioannes Seldenus, qui nascentem gloriam famamque, quae postea fere in immensum crevit, Cottoni tum libris chartis mutuo acceptis, tum familiaribus colloquiis (a quibus, ipso fatente, non nisi doctior novisque luminibus instructus discessit) et amicitiae debuit: cuius accepti beneficii memor, virtutumque Cottoni admiratione defixus, illi librum Analectorum Anglo-Britannicorum, magnifico et plane invidendo elogio inscribit (1615), et biennio post (1618) in eius laudibus celebrandis praefixa Historiae decimarum epistola dedicatoria fuse expatiatur, ingenua professione praemissa, se non minus iustitiae rationibus quam obsequii et observantiae debito ductum, hoc fecisse, ut, quod ipsius egregia humanitate doctisque consiliis, pleraque ex parte adiutus collegisset, id ipsum non dare sed reddere videretur. Cottoni vero acre et perspicax iudicium adeo reveritus est Seldenus, ut illius suasionibus consiliisque pariter ac genio et propensioni naturae obsecutus, marmora, quae illustrissimus vir, Thomas Howardus, comes Arundelia, in Angliam ex Graecia, tanquam opima spolia e manibus barbarorum erepta, in quibus vetustioris Graciae celebriores epochae, aliaque venerandae antiquitatis arcana panduntur, avehi curaverat, additis demum eruditissimis commentariis, illustrare, illo postissimum hortante, ne dicam impellente, facile in se susceperit. Seldenum sane ob cultissimi ingenii dotes, quae tanquam tot gemmae in ipsa iuventute emicante, certam optimae frugis, maturescente aetate, spem fecerant, amore suo dignissimum iudicavit Cottonus, et per totam vitam arctissima necessitudine et benevolentia complexus est: illum autem tanquam patrem et patronum studiorum vicissim coluit Seldenus, illiusque anima ad cognatum coelum transvolante, obsequii debito quasi iure clientelari ad haeredes devoluto, postquam omnium eruditorum per universam Europam, ubi politioris literaturae studium viguit, applausus merito suo adeptus, ingens Britanniae decus et ornamentum haberetur, D. Thomam Cottonum filium, et D. Joannem Cottonum nepotem, tunc iuvenili aetate ad avitam maiorum gloriam ex honesta aemulatione aequis passibus contendentem, omni morositate seposita, egregia comitate indesinenter excepit. Quinetiam in eorum negotiis, si qua occasio impulerit, grassante impia istorum temporum rebellione, quando proceres senatoresque parlamentarii in regiis partibus, quas viri hi nobilissimi integra fide secuti sunt, addictos dominarentur, procurandis promptus alacerque, nullis sive humanitatis sive observantiae officiis, quibus benevolentiam suam testaretur, omissis neglectisve: tandemque, ut memoria tam sinceri affectus et observantiae apud nepotes nepotum in familia Cottoniana perennaret, morti propinquus, duodecim discos argenteos deauratos, in quibus affabre coelantur labores Herculis, scyphum ex concha margaritifera tornatum, aliaque pretiosa donaria testamento legavit.
69. Nec minor in alios, licet non in eminentiori gradu collocatos, sed in secundis consistentes benignitas, modo quippiam, quod literis et patriae sive honori sive commodo quoquo modo conducere posset, molirentur; quod vir clarissimus Ioannes Weaverus et laetus sensit, et gratissimo ore praedicavit. Ille enim otio abundans, pio clarissimorum virorum memorias ab oblivione et interitu vindicandi desiderio incensus, itineribus per varias Angliae provincias, et etiam in Scotiam, susceptis, inibique ecclesiis cathedralibus, et si quae essent celebrioris note, parochialibus lustratis, sepulchra caeteraque monimenta diligenti oculo exploravit, epitaphia exscripturus. In hoc autem nobili instituto insignes quosdam viros, Schraderum, Chytraeum, qui Italiae, Galliae, et Germaniae titulos cippis marmoribusque incisos publica luce donarunt, ipsi praeeuntes habuit. Labor sane optime impensus videtur, et omni commendatione dignus, praesertim si advertamus, characteres in aereis laminis, quas rapaces sacrilegorum manus non abripsuissent situ obductos et exesos, visum fugere, et obliterari incepisse. Hunc a viro clarissimo, et inter heraldos post Gloverum, Camdenum et Dugdallum ob stupendam in stirpibus nobilium Angliae familiarum indagandis solertiam maxime insigni, Augustino Vincentio, commendatum summa benignitate excipit Cottonus; consiliis adiuvat, et ut institutum illud, dum valetudo, dum aetas, dum otium siverit, usque et usque prosequi velit, urget, documentisque ad istam indaginem accuratius faciendam de locis (ut credere par est) ubi magnorum virorum, de quibus erat inquirendum, cineres conduntur, aliisque ex vetustorum codicum indicio expedite impertitur. Dum vero Weaverus librum, modicam, uti videtur, operis destinati partem, ex ingenti collectaneorum mole, selectum, prelo mandat, moritur Cottonus; quem eo impensius laudat, et debito gratitudinis sensu tactus, de se et opere suo optime mersuisse testatur.
70. Magnates quidam, qui regnante Iacobo I titulis, dignitatibus, et opibus bonarum literarum studium coniunxerant, Cottoni exemplo (quid ni enim dixerim?) incitati, de bibliothecis in suis aedibus condendis erant maxime solliciti, quasi illae, licet deauratis laquearibus, picturis, statuis, toreumatis, lectulis affabre elaboratis, suppellectile pretiosa, reliquoque, quem aut exterae regiones aut domesticorum artificum ingenium et industria suppeditare solent, instructae, praecipuum, ipsis iudicibus, a Museo splendorem et ornatum mutuarentur. Ad illum autem recte instituendum, librorum, qui non ad pompam aut oculorum delicias, sed ad usum cultumque mentis sobriae, et sapientiam ab optimis magistris assidua lectione acquirendi cupidissimae, erant comparandi, delectu opus habuere, nec quisquam laudatissimis hisce curis magis exercitatus occurebat, qui subsidiarias operas praestaret, quam Cottonus; quocum illustrissimi viri, Henricus Howardus comes Northamptoniae, Cottono, si quis unquam, amicissimus, Carolus Bluntus comes Devoniae, et Robertus Sidneius comes Leicestriae libris pertinaci studio colligendis maxime intenti, tum sermone tum literis saepe egerunt. Sed hasce nobilissimas bibliothecas (uti et multas alias, quibus olim nobiles familiae merito superbiebant) possessores procul dubio perquam dignissimas, aut deplorandae motuum nuperorum in Anglia vicissitudines, aut haeredum socordia et avaritia, aut edax tempus, inductis patrimoniorum bonorumque nobilium mutationibus, aut longe voraciores flammae iactura plane irreparabili absumpsere: quod triste fatum subiit bibliotheca Sidneiana, quam illustrissimus comes, filius, haeres, et successor, paternis vestigiis insistens, parique literarum amore incensus, magnis accessionibus locupletaverat, quo tempore magnificiae aedes Penshurtianae fere ante trigina annos deflagrarunt.
71. Vita functo Henrico Howardo comite Northamptonie, nullius prae illustrissimo viro Thoma comite Arundeliae, eius fratris, viz. Thomae ducis Norfolciae nepote, amicitiam aut maiori studio captavit, aut sinceriori obsequio coluit Cottonus, ab eodem paribus veri amoris et observantiae officiis deinceps prosequendus. Affectum illum, alterutrinque certatim repensum, induxerunt idem bonarum literarum amor, eadem morum similitudo, eadem patriam ornandi et adiuvandi, collectis literariis, licet diversi generis, monimentis, voluntas et cura: nullusque dubito, quin ab ista bona aemulatione comes codices Graecos aliosque manuscriptos, marmora, statuas, protimas, toreumata, picturas, numismata, ac gemmas, Athenis et Romae a peritissimis artificibus affabre coelatas, inque capsulis imperatorum aliorumque prisci aevi, quos sors nascendi aut heroica virtus ad summas dignitates extullisset (neque enim ob materiam artemque exquisitissimam, qua pretium augeri solet, in censu privatorum esse poterant) olim repositas, ex oriente sumptibus pene immensis procurandi desidero postea incenderetur. Huius celebratissimam bibliothecam, quae Arundeliana nuncupatur, illustrissimus vir Henricus dux Norfolciae, Thomae nepos, regali societate Londinensi et marmora Academiae Oxoniensi dono dedit. Dactylothecam vero, qua aut ditiorem aut curiosiorem per universam Europam vix reperire est, iam possidet vir nobilissimus D. Henricus comes Petriburgensis, qui ex insito antiquitatis amore, admiranda plane solertia, eiusmodi gazas, vel ipsis regibus invidendas, a multis annis collegit: cuius summae benignitati debeo, quod iucundissimo huius incomparabilis theasuri conspectu oculos mentemque meam plusquam semel refecerim. Hinc ista familiaritas inter comitem et Cottonum, salva dignitate, in colloquiis crebrisque congressibus perspecta, ut alter altero, quod certissimum est verae amicitiae indicium, delectaretur; hinc literarum illud, dum comes, relicta pro tempore Anglia, Italiam aliasque regiones peragraret, commercium: quocunque peregrinaretur, Cottonum suum quasi semper secum ferre visus est, si non oculis, saltem in memoria habens, spondensque, iter illud longe iucundius fore, si ille sibi adfuisset; hinc denique post reditum in patriam mutui amplexus et arcta necessitudo, fortiori vinculo colligata, et per integram vitam erepetita, quam sola mors Cottoni terminaverit, relicto apud virum maximum tam chari capitis ingenti desiderio.
72. Amicitia vero (anno 1615 exeunte) cum D. Roberto Carro Scoto, quem amplissimis in Anglia muneribus auctum nimius regis Iacobi favor ad titulum et dignitatem comitis Somersettiae evexerat, pridem inita, non mediocre Cottono facessebat negotium, quod hic non celandum arbitror, licet ad rem istam animum non serio advertentibus aliquam labem famae Cottonianae inferre videatur. Comes iste insanis Elisabethae comitissae Essexiae, iam ob frigiditatem mariti intentatam ex iudicum sententia ab istius matrimonii contracti vinculo solutae, amoribus abreptus, D. Thomam Overburium equitem auratum, ingenii laudibus celebratissimum, tunc temporis in turre Londinensi, eo quod legationem in Moscoviam ipsi a rege demandatam obire pertinacissime recusasset, carceris poenam luentem, venenatis medicamentis enecandum curavit, illa potissimum instigante, cuius odium in virum clarissimum, qui, pro debita amicitiae et familiaritate ratione, ut ille prae se ferebat, celata in familiam, e qua oriundus erat, Suffolciensem inimicitia, illas infames nuptias importunis precibus argumentisque subinde ingestis avertere conatus est, non nisi sanguine illius erat placandum. Scelere mox detecto, conscii et participes vitam suspendio finierunt, e quorum confessionibus nullus de primariis istius nefarii consilii auctoribus, ne vel minimae dubitationi, relinquebatur locus. Metu mortis, vi legum infligendae, consternatus comes Cottonum consuluit quibus technis, sive coram consiliariis, horribile hoc arcanum severo examine exploraturis, sive ad iudicium vocatus coram tribunali, sese a crimine impacto meliuscule excusaret. Ille vero, apud quem non tantum arcana animi sed capsulam quoque gemmis aureisque nummis ad valorem usque quadraginta mille librarum assurgentibus refertam (tanta erat amicitiae et fidei Cottonianae fiducia) deposuit, ne amicum in maximis angustiis constitutum deseruisse videretur, acceptis literis ab Overburio ad ipsum scriptis, perspexit quippiam subsidii inde peti posse, tempus, utpote omissum, in quo scriptae erant, assignaretur: dein, cum a Somersetto, regem ex misericordia erga famulum, quem nuperrime impendio amabat, de relaxanda capitis poena quippiam coram innuisse, accepisset, respondit, chartarum, quas Gulielmo Wickamo, episcopo Wintoniensi, et cardinali Wolsaeo de homicidiis, aliisque capitalibus criminibus remittendis olim concesserunt reges Richardus II et Henricus VIII apographa apud se extare; monuitque eiusmodi chartam pardonationis, ut barbara voce forensi utar, si salvus esse voluerit, necessario impetrandam: quam, illo facile annuente, mox curavit conscribendam. De colloquiis, quae celari non poterant, cum Somersetto habitis, Cottonus coram consiliariis comparare iussus, nihil eorum, quae aut dixerit aut fecerit rogatu comitis, qui rem quoque ita se habuisse interposita fide asseveravit, voluit subticendum. Cum vero res mali exempli esse videretur, tanti sceleris manifestum consiliis iuvisse, Cottonum dimittere nolebant; nec tamen volebant in carcerem dare, ideo in mitiorem sententiam inclinantes, decreverunt illum D. Barkleamo, senatori Londinensi, in custodiam committendum esse: in cuius aedibus per quinque menses detentus, tandem post iudicium a paribus regni adversus comitem et comitissam in foro Westmonasteriensi latum, quod rex postea remiserat, liberatur. Sane verus iste, quo erga comitem ferebatur, affectus facile excusandus videbitur; nec quiquam inde bonae existimationi et famae Cottoni detractum amici censuere, neque aequi rerum iudices adhuc censebunt.
73. Non multo post clanculariis artibus subrepebat in lucem famosus libellus, in quo rex ob male administratam republicam acerrime perstringebatur, de quo cum suspectus fuit Cottonus quasi nuperum dedecus hoc mordaci scripto ulturus, illum mox rex ipse, omnesque boni, quibus eius erga regem pietas, fides, et obsequium, candidissimique mores, a convitiis et satyra alienissimi, innotuere, a ficto crimine absolverunt. Post triennium (1619) deprehensus auctor, Ioannes Williams Cantianus, iurisconsultus e medii Templi collegio, laesae maiestatis postulatus, ad patibulum damnatur.
74. Nemo aut regem integriore fide coluit, aut patriam, eiusque iura, privilegia, honorem, commodumve sinceriore affectu prosecutus est. Cottoni enim animus, malis affectibus vacuus, non auro, non muneribus, quibus plerique mortalium succumbunt, erat corrumpendus. non blanditiis aut praestigiis a proposito et amore veri ac recti dimovendus. Id quidem tristis et pudore suffusus sensit comes Gondomarius, qui hisce artibus, quarum frequens est in aulis principum usus, qua erat versutia, si quis unquam, maxime adsueverat. Ille autem indiculo illorum, quis in Anglia apud regem, apud ordines regni, et apud populum gratia pollentes ad tuendas Hispanorum partes larga pecuniarum profusione allexerat, circa annum MDCXX Madriti exhibito, Cottoni nomen apposuit, quasi mille libras Sterlingicas accepisset. Horrible hoc arcanum felici indicio nobilis Angli tunc temporis illic degentis Cottono tandem innotuit, qui famae, hac falsissima criminatione laesae, vindicandae cupidissimus, prout virum vere nobilem et probum decuit, publicam atrocis calumniae et iniuriae sibi illatae reparationem ab ipso legato poposit, et obtinuit quidem: ita tamen, ut istius foedissimi erroris infamia ab illo, salva publici muneris, quod sustinuit, dignitate (si hac frivola excusatione esset purgandus) in secretarium derivaretur.
75. Cottono, licet Angliam satis amplum gloriae theatrum habuerit, apud exteros non defuere amici et laudatores, quales erant (ut alios omittam) viri ingenio et eruditione praestantissimi Ianus Gruterus, Franciscus Sweertius, Andreas du Chesne, Ioannes Bourdelotius, Petrus Puteanus, et maxime omnium Nicolaus Fabricius Peiriskius, qui post amicitiam cum Cottono et Camdeno, cum anno 1608 esset in Anglia, initam, utrosque omni honore indesinenter prosecutus est, atque iis ob codices transmissos, numismata, chartasque rariores benevole communicatas, se, si quisquam alius mortalium, devinctissimum crebris literis agnovit.
76. Inter amicos vero domi, praeter eos, quos supra sparsim recensui, maxime familiares habuit Iacobum Usserium archiepiscopum Armachanum, Henricum Bourchierum comitem Bathoniae, Edwardum, Henricum et Iacobum Montacutos, fratres et cognatos suos, illum comitem Mancestriae, istum baronem de Boughton, hunc episcopum Wintoniensem, Ioannem Dodderigium regii banci Iustitiarium, D. Ioannem Davisium equitem auratum, Franciscum Tate, Davidem Powellum doctorem theologum, Hugonem Hollandum, Arthurum Agardum vice-camerarium scaccarii, Ricardum Carew Cornubiensem, Rogerum Doddesworthium Eboracensem, Guilielmum Burton Leicestrensem, Gulielmum Lisle, et D. Iacobum Waraeum, ut a reliquis singillatim recensendis abstineam, ne ostentationis vitio id mihi vertatur, quorum epistulas ad illum Anglice scriptas tandem aliquando edi curabo.
77. Sed dum firma vegetaque corporis constitutio vitam, affecta licet senectute, spondere videbatur, ex inopinato superveniebat violenta febris, nullis medicamentis, nulla arte expugnabilis. Non medici soli, sed ipse Cottonus facile praesagiebat mortem sibi prope instare, ideo citra moram, prout virum Christianum decuit, totus iam, abiecta omni productioris vitae spe, rebus coelestibus contemplandis intentus, reverendum presbyterum D. Oldisworthum curat accersendum, ut solatia illa subsidiaque, quae moribundis religio Christiana solet impertiri, illo rite ministrante, perciperet, et purgata per salutarem poenitentiam et fidem in Christum salvatorem suum anima, sacro eucharistiae viatico reficeretur. Licet enim erga quosdam, qui non in omnibus fidei Christianae articulis (novis utpote ex seculari typho et susperstitione introductis) idem sensissent, animi esset moderatioris, et unum aut alterum e Romanae ecclesiae sacerdotibus colloquio et prandio interdum excipere dignaretur, illud charitatis vere Christianae, hoc autem perpetui erga bonas literas amoris erat indicium. Huius autem comitatis, praeter bonam indolem a natura insitam exercendae iustissima suppetebat ratio. Angli Benedictini, qui Duaci in collegio et conventu S. Gregorii degebant, actis ordinis suis conscribendis occupati, literis obsequii plenissimis impetrarunt ut Leander de S. Martino, cuius verum nomen erat Ioannes Iones, hac de causa in Angliam missus, antiquitatis monimenta, quorum nusquam aut maior copia, aut melior delectus extabat, in bibliotheca Cottoniana lustraret. Petitioni aequae facilis annuebat vir nobilissimus, qui thesaurum illum in publicos omnium usus collegerat, et monachum istum placidissimis moribus, qui se in gratiam illius insinuavit, et eruditione haud vulgari praeditum, benevolo affectu complectebatur. Nec id aut famae aut conscientiae fraudi et praeiudicio erat, quasi in fide Catholica, quam a matre ecclesia Anglicana didicerat vel minimum vacillasset, in cuius communione, uti animo optime informato antea constanter vixit, ita quoque per Dei gratiam pie decessurus.
78. Testamentum mox condit Cottonus, in quo, amplissima haereditate, quam ipse a maioribus derivaverat, in filium unicum D. Thomam Cottonum, quem solum illius executorem, ut iurisconsulti loquuntur, constituit, iure patrimoniali transcripta, quantum humana prudentia prospicere potest, statuit cavetque, ut codices manuscripti, chartae, reliquuique sacrae antiquitatius apparatus, quem magnis impensis nec minori industria per quadraginta annos collegerat, eidem D. Thomae, et post illum D. Ioanni nepoti, quem expressim nominat, puero tum decenni, de qua optimam spem conceperat avus, et deinde haeredibus suis, recta serie succedentibus, in peculium familiae Cottonianae nullo modo distrahendum, in omnem aevum cedant.
79. Post biduum, ingravescente morbo, viz. sexto die Maii, anno Christi MDCXXXI postquam tres menses, pauculos dies, supra sexaginta annos complevisset, in aedibus suis Westmonasteriensibus pie in Christo animam efflavit. Huius mortem tanquam immaturam et ipsis literis fatalem omnes luxerunt boni; sed luctu in virtutum Cottonianarium amorem et admirationem tandem converso, patriae hoc insignissimum decus et felicitatem gratulati sunt, quod in hac effoeta mundi senecta Cottonum protulisset, virum non solius Angliae, sed totius reipublicae literariae commodo natum, virum omnium seculorum memoria perquam dignissimum; cuius laudes et merita nulla aetas aut deteret aut silebit, sed quae, dum suus literis constabit honos, et quamdiu antiquitatis et historiae Anglicanae amor et studium vigebunt, usque et usque propagabuntur.
80. Corpus, solenni pompa, splendidis natalibus et dignitati congrua, amicis extra urbem comitantibus, elatum, in australi ecclesiae de Conington capella, prout ipse in ultimis tabellis statuerat, sepeliendum curarunt lectissima foemina coniux Elisabetha, una ex filialibus et coharedibus amplissimi viri Gulielmi Brocasii armigeri, de Thedingworth in comitatu Leicestriensi, et filius; ibique monimentum posuerunt cum hac epigraphe:

ROBERTUS COTTONUS MILES ET BARONETTUS, DOMINUS HUIUS
MANERII DE
CONINGTON,
ANTIQUAE ET NOBILIS FAMILIAE
BRUCEORUM, EIUSDEM
MANERII DOMINORUM, PER PARENTALEM SUCCESSIONEM
HAERES;
SAGACISSIMUS ANTIQUITATUM HUIUS GENTIS INDAGATOR,
ET CONSERVATOR NOTISSIMUS:
NATUS XXII
IANUARII MDLXX DENTONIAE:
OBIIT VI DIE
MAII MDCXXXI IN DOMO SUA
WESTMONASTERIENSI.
ET IUXTA HIC CONDITUR EXPECTANS RESURRECTIONEM
FELICEM.
COMMUNIS MUNDO SUPEREST ROGUS.

Finis