Tessera glauca - nota auctoris. Tessera viridis - translatio.  

1. ANNA

Haec sacra reginae cineres tegit urna Navarrae,
Urna tegens tenui grande cadaver humo.

2. MARGARITA

Regina hic, qua non alia est vel nomine maior,
Vel pietate prior, Margaris alma iacet.

3. IANA

Margaris alma iacet, sed corpore; mente nec olim
Dum vixit iacuit, nec modo functa iacet.

4. ANNA

Divini vates, versus, non busta, parate,
Quies sita Margaridos molliter ossa cubent.

5. MARGARITA

Carminibus quicunque valent, cantuque poetae,
Margaridem cantu carminibusque sonent.

6. IANA

Quae super egressa est sexus, mentem, modumque,
Regina (heu) periit, si periise potest.

7. ANNA

Corpus humum, sed mens coelum: quod amabat utrumque
Iam tenet: antiquis gaudet utrunque locis.

8. MARGARITA

Idem reginae cineres atque ossa Navarrae,
Non idem claudit spemque fidemque lapis.

9. IANA

Quicquid ab Aeterno potuit mortalibus usquam
Esse boni auti sancti, Margaris obtinuit.

10. ANNA

Illa bono et sancto toties operata, bonoque
Et sancto fruitur, perfruiturque Deo.

11. MARGARITA

Reginae in terris quicquid sol lumine lustrat,
Quicquid et Oceanus proluit, est tumulus.

12. IANA

Non haec reginam claudit brevis urna Navarrae:
Claudere reginam tam brevis urna nequit.

13. ANNA

Foelix quae sponso vigilans veniente reperta est
Lampada non oleo deficiente suam.

14. MARGARITA

Adventus Christi donec tuba nuntiet horam
Qua licitum rursus sit rediisse, iacet.

15. IANA

Perfossus paries non est: vigil illa latronum
Usque sibi insidias caverat usque suis.

16. ANNA

Margaridis tumulo si non bona verba preceris,
Vel Christi ignarus, vel male gratus homo es.

17. MARGARITA

Siqua Dei pura de relligione, fideque,
Promeruit laudem, Margaris illa fuit.

18. IANA

Hic, cui nostra parem, prisci neque temporis aetas,
Nec similem cernent secla futura, iacet.

19. ANNA

Si moritur corpus, non gloria, nomen, honorque:
Nec moritur quicquid sancta Poesis habet.

20. MARGARITA

Quae Musis dare sueta suum cum fratre nitorem,
Cum Musis periit, fratreque rege, soror.

21. IANA

Non alia quam qua foelices lege perempta est:
Ergo foelicem quis periisse putet?

22. ANNA

Quam nec vel praesens vel postera nesciet aetas
Occidit, et loca quae saepe cupivit, habet.

23. MARGARITA

Margaris humano iam libera carcere coeli
Nunc spatio fruitur liberiore sui.

24. IANA

Ergo perit, toties pia quae cantare solebat
Carmina, fatales saepe morata manus?

25. ANNA

Terrestris scripsit nobis sacra carmina: iam nunc
Coelestis Christo carmina sacra canit.

26. MARGARITA

Dicite cum Paulo, “dormit regina Navarrae.”
Dormit, sed certa surgat ut illa die.

27. IANA

Quo vigor ille animi? Quo regia corporis illa
Maiestas? Sancti quo decor oris abit?

28. ANNA

“Mortua mi facies, et corporis horrida visu
Caetera, sed mentis pulchra figura meae est.”

29. MARGARITA

Asclepi valeant, valeantque Machaeonis artes:
Utitur haec medico, non moritura, suo.

30. IANA

Det requiem cineri dominus: conscendat et ipse
Spiritus aethereum, venerat unde, polum.

31. ANNA

Extinctum licet angusta stet corpus in urna,
Non tamen angusto limite fama volat.

32. MARGARITA

Hancne perisse putas, quam qua patet, obstupet orbis,
Et cuius nomen complet utrunque polum?

33. IANA

Margaridem quum mors, fieret ne aeterna, peremit,
Illam ex mortali reddidt indigetem.

34. ANNA

Corporeis toties pacem mens anxia rixis
Optavit: tandem ut pace fruatur, obit.

35. MARGARITA

“Vixi (inquit) satis atque super, fatique peregi
Tempora, nunc vitam dissoluisse iuvat.”

36. IANA

Huius fama probam et synceram publicam vitam
Iactat, habet certam publica fama fidem.

37. ANNA

Rapta est, quum plures posset superesse per annos.
Optima quaeque cadunt, pessima quaeque manent.

38. MARGARITA

Sueverat huc illuc terris peregrina vagari:
Pertesum erroris quum foret, astra petit.

39. IANA

Quaeris cur studuit puram bene ducere vitam?
Ut bene supremum posset obire diem.

40. ANNA

Sub Christo vixit domino duce: mortua Christo est
Sub duce: sub Christo vitaque morsque fuit.

41. MARGARITA

Quid non illa habuit? Quid non fuit ante? Tamen nil
Tunc fuit, aut habuit: nunc habet, estque aliquid.

42. IANA

Margaris ut moritur, tunc vitam vivere primum
Incipit: est mundo mortua, viva Deo.

43. ANNA

O quoties dixit, “nostrae longissima vitae
Tempora! Non vivam morte soluta, Deus?”

44. MARGARITA

Et virtute duce, et duro comitante labore,
In coelo princeps principe sede sedet.

45. IANA

Quaeso quid in terris nisi dura, nisi aspera vidit?
Quaeso quid in coelis praeter amoena videt?

46. ANNA

Qualem divitibus, talem se semper egenis
Praestitit: ergo illam dives inopesque gemunt.

47. MARGARITA

Nunc aula regina caret. Quid tum? Modo Christi,
Et fruitur divum diva panegyribus.

48. IANA

In sua qui credit redituras corpora mentes,
Margaridem credat non potuisse mori.

49. ANNA

Perdidit (o foelix) falsae mala gaudia vitae:
Invenit vitae gaudia vera novae.

50. MARGARITA

Mortua, sed Christo, est, nunc vivit mortua Christo.
Nam tibi, Christe, mori vivere, Christe, tibi est.

51. IANA

Ergo mori grave? Non. Sic sic iuvat ire fidelem.
Et dixit moriens, “sic quoque non morior.”

52. ANNA

“Mortua sum: vitae sed spes est una prioris,
Quod me cum Christo vita secunda manet.”

53. MARGARITA

Exuit illa sui mortalia corporis arma,
Induit arma animae non moritura suae.

54. IANA

“Quid moror in terris naturae filia, tantas
Si mundus caussas cur fugiatur habet?”

55. ANNA

Ussit ex exarsit? Quidni? Libabat amica
Oscula, sed Christo deliciosa suo.

56. MARGARITA

Quid non cogit amor Christi? Sese ipsa negavit
Ne Christum neget, huic neve neganda foret.

57. IANA

Occuluit roseos Christo addictissima vultus,
Quum sibi supremum sensit adesse diem.

58. ANNA

“Quid trepido, si fida mei est custodia Christus?
Quid trepido? Mihi mors vivere, vita mori.”

59. MARGARITA

Spiritui caro quae toties contraria cessit,
Litigiosa fuit res, sine lite modo est.

60. IANA

“Auxilii nunc arma mei, clypeumque salutis
Christus habet, mortis non ego tela tremo.”

61. ANNA

Tartare, nulla tua est victoria, vicit Iesus,
Et mors quo stimulo possit obesse caret.

62. MARGARITA

“Vivere triste mihi est, lucrumque mori”: haec ita demum
Fata, animam Patri reddidit, ille tulit.

63. IANA

“Si mea mors Christi fuerit victoria, morsque
Sic absorpta, mori me potuisse putas?”

64. ANNA

“Dum mihi vita datur, sequitur mors inde: sed ecce
Vita tristitiam comparo, morte lucrum.”

65. MARGARITA

“Ceu novus exuviis serpens revirescit adeptis,
Sic nova me posito corpore forma manet.”

66. IANA

“Quantum erat in me animi, Christo servivit: ob idque
Sum regina magis quam modo viva fui.”

67. ANNA

“Dum muto in terris vitam pro morte, repente
Pro morte in coelis vita secunda datur.”

68. MARGARITA

Quaeritis in terris cur nolit vivere? Vitae
In coelum fecit mors melioris iter.

69. IANA

“Ille Deus, Deus ille pater, promisit Iesum
Quem dedit: eius mors vitaque facta mea est.”

70. ANNA

“Ille puer natus nobis, et mortuus ille,
Nonne iterum vivit? Ego vivo iterum.”

71. MARGARITA

Ceu postliminio primos remeavit in ortus
Aetheris, exilium totus hic orbis erat.

72. IANA

Quam non mutarunt nec laeta nec aspera mentem,
Iam fruitur laetis aspera nulla timens.

73. ANNA

Spe prius usa fideque, almaque sorore duarum,
Speque fideque nihil credit et optat: habet.

74. MARGARITA

Lila gestabat tria, regum insignia: quidni?
Regia ter, regum sponsa, soror, soboles.

75. IANA

Reginae ad superos aditum mens aequa, fidesque,
Et virtus, pietas, relligioque dedit.

76. ANNA

Nunc quia conditio vitae est mutata prioris,
Dicite, vita fuit quae prior umbra fuit.

77. MARGARITA

Si bona praecessit per Christum vita, fuitque
Mors bona, quam repetit vita secunda, bona est.

78. IANA

Aeternum foelixque vale decus addita coelo,
Quam pietas iungit conciliatque Deo.

79. ANNA

Foelices animae, quibus it comes illa Navarrae,
Regina aeterna, candida tota stola.

80. MARGARITA

Hanc omni pietate colat, pietate precetur,
Qui pietate illi se studet esse parem.

81. IANA

“Arrabo, quem fuso dederat mihi sanguine Christus,
In coelo merces nunc mihi tota datur.”

82. ANNA

“Meta mihi cursus Christus fuit, unde
Promissum et stadii praemia certa fero.”

83. MARGARITA

“Et carne et mundo, Sathanaque, et morte subactis,
Morte mea vitae parta trophaea gero.”

84. IANA

“Fratre meo carui, quid erat mihi charius illo?
Quid si iterum liceat iam mihi fratre frui?”

85. ANNA

Desinite, artifices, caelare hanc, pingere: pinxit,
Caelavit scriptis se satis illa suis.

86. MARGARITA

Quis Speculum illius non admirabitur, in quo
Vera Dei effigies illa refracta datur?

87. IANA

Mille patent causae, causae si mille requiras,
Cur diva ex omni parte beata modo est.

88. ANNA

Ante fuit fragili, nunc est redimita corona
Aeterna, aeterna signa secuta ducis.

89. MARGARITA

Ter conclamavit venerabile nomen Iesus:
Ter conclamati tota recepta sinu est.

90. IANA

Vivit, io, vivit, somnoque quiescit amico,
Quae vigil est somno, vivaque morte suo.

91. ANNA

Ingredere, o foelix regina, in prata salutis,
Qua ducit niveas signifer agnus oves.

92. MARGARITA

Candida candenti fulgens in veste sacerdos,
Iam non facta manu templa, Deumque, cole.

93. IANA

Fronte Dei vivi gestas insigne sigillum:
Laedere signatam iam mala nulla queunt.

94. ANNA

Incipe ferre manu palmae victricis honorem,
Vel quia vicisti, vel quia fortis eras.

95. MARGARITA

Ante throni iam stas arcem, iam numen adoras,
Iam clamas soli qui sedet arce, “salus.”

96. IANA

Iam tibi vera manu libamina, thuris acerra
Iam veri, purae, non sine mente, preces.

97. ANNA

Non sities, non esuries, non frigus et aestum
Iam metues, superis addita diva choris.

98. MARGARITA

Millia mille tibi sanctorum, atque altera mille
Millia, mille iterum millia iuncta sedent.

99. IANA

Ad vivos fontes iam dux tibi iam praeit agnus,
Iam vivi panis mensa parata tibi est.

100. ANNA

Gaudia quis numeret sponsae, sponsique perennis,
Quos iungit thalamis lux sine fine suis?

101. MARGARITA

Oscula quis numeret sancte libata duobus,
Deliciasque animae, deliciasque Dei?

102. IANA

Quis numeret plausus ex omni parte sonantes
Spirituum, aeterni quos tenet aula Dei?

103. ANNA

Hymnus erit santus sacras Hymenaeus ad aures:
Carmen erit “sanctus” ter geniale sonans.

104. MARGARITA

Iam cane, “lux sit, honor, sapientia, gratia, virtus,
Sicut erat, nunc est, semper eritque Deo.”

Finis