Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER NONUS

XVCIII REX

COTORUM proceres funebri officio erga regem defuncti comitia in primum diem commodum indicunt proregi eligendo. Ibi in Thomam Randofulm Moraviae comitem (qui rege vivo iam aliquot annos eum gesserat, et a moriente testamonio erat populo commendatus) publicus favor apparuit. Coronatio regis in octavum Cal. Dec. anni sequentis dilata est ut Romani pontificis permissu inungeretur ac nova illa ceremonia apud Scotos augustior videretur. Prorex creatus primum omnium pacem cum Anglis confirmat, deinde ad eam stabiliendam domi conversus ut aperta latrocinia comprimeret, validam cohortem iuvenum armatorum circa se semper habebat in omnes occasiones intentus. Igitur cum Victonem (quod Gallovidiae est oppidum) proficiscenti allatum esset manum latronum satis validam in illa regione vias obsidere ac viatores spoliare, statim ex itinere missa in eos cohorte sua captos ad unum supplicio affecit. In caedis auctores erat prorsus inexorabilis, adeo ut quendam Roma reversum, et quod per diploma pontificis veniam obtinuisset securum, comprehendi iusserit, culpae condonationem ad pontificem, corporis poenam ad regem affirmans pertinere. Furta vero ex reliqua belli contagione adhuc frequentia ut compesceret, legem tulit ut rustici instrumenta ruri colendo comparata in agris relinquerent, neve noctu domos aut stabula clauderent. Damni dati si quod esset, precium damni a praefectis iuridicis peterent, praefecti a rege repeterent, regi ex bonis latronum deprehensorum satisfieret. Inter haec rusticus paulo ad rem avidior cum eam cautionem pro vana haberet sui aratri ferramenta sublata abscondit ac tanquam furto periissent a praefecto precium flagitavit, et is quidem statim fide bona persolvit. Sed cum diligentius inquireret comperto rusticum ipsum furti auctorem fuisse, eum laqueo strangulari iussit, bona fisco addixit. Turbam vagam scurrarum ac symphoniacorum poenis gravissimis propositis compressit. Si quis viatori aut alii ministro publico iure agenti restitisset, eum occidere impune licebat. Itaque cum aliquando ad Halidonem vicum triginta fuissent a comitibus ministri publici occisi, caedem iure factam pronuntiavit.
2. Nec ob hanc severitatem domi magis erat facinorosis quam foris hostibus ob fortitudinem formidabilis. Igitur Angli, qui sublato rege Roberto in spem vindictae erant in omnes occasiones intenti, cum nihil vi aperta Randulfo vivo auderent attentare, ad fraudem occultam animum conferunt. Via brevissima tollendi inimici veneno visa est, nec defit id molientibus minister idoneus monachus ex eo genere qui in ocio educati penuria magistrorum, qui recta doceant, bona plaerunque ingenia ad malas artes applicant. In eo cum duae coniunctae essent professiones monachatus et medicinae, altera visa est ad parandum aditum, altera ad patrandum scelus idonea. Igitur cum in Scotiam venisset seque iactaret passim cum omnis medicinae, tum curandi calculi peritum, facilem aditum ad proregem fecit. Adhibitus ad eum curandum medicinae lentum venenum admiscuit, deinde velut ad pharmaca comparanda accaepto paucorum dierum commeatu in Angliam se recepit. Ibi apud Eduardum gravi cum asseveratione iactat Randolfum ante certum diem mortem obiturum. Rex in eam spem ingenti exercitu comparato cum ad limitem regnorum venisset audito Scotorum magnas copias non procul a suis castris abesse, caduceatorem velut ad res rependas mittit, iussum explorare quis eis copiis imperaret. Raldolfus, qui morbo ingravescente ac non reverso ad diem monacho peiora omnia suspicaretur, dissimulato quoad potuit dolore in sella ante tabernaculum sedens ac veste splendida indutus ad foecialis postulata tanquam sanus ac valens quae visa erant respondit. Is cum ad regem visa et audita retulisset, monacho velut mendace punito retro signa convertit, relicto ad limites adversus excursiones praesidio. Ed Randolfus quo minus progrederetur morbi violentia impeditus cum dimisso exercitu rediret ad Muscelburgum, quatuor fere millia passuum ab Edimburgo decessit anno salutis millesimo trecentisimo trigesimo primo, decimo tertio Cal. Aug. postquam biennium a morte regis Roberti imperasset, vir fortitudine et rei militaris peritia nulli regum Scotorum inferior, pacis vero artibus longe omnibus superior. Reliquit duos filios Thomam et Ioannem plane tanto patre dignos.
3. Mortuo Randolfo regni custode (ita tum eos vocabant) electus est Duncanus Marriae comes ad quartum Non. Aug. rege decimum annum agente, quo die trepidus allatus est nuncius Eduardum Balliolum pridie Cal. in aestuario Forthae cum numrosa classe fuisse conspectu. De eius adventu ut omnia fiant magis illustria res paulo altius est repetenda. Mortuo rege Roberto erat quidam Laurentius Tuina (ex eis Anglis qui accaeptis in militiae praemium agris in Scotia resederant) genere quidem honesto sed vita flagitiosa. ls spe maioris licentiae concaepta ex alterius regis morte, alterius immatura aetate multo quam antea liberius voluptatibus inhonestis indulgebat. Igitur cum in adulterio saepe deprehensus a iudice causarum ecclesiasticarum itidem admonitus non abstineret, ab episcopi Glascuensis officiali (ita eum magistratum vocant) tandem ei sacris et communione Christiana est interdictum. Ille velut iniuria affectus iudicem Aeram proficiscentem insidiis ad viam positis excaepit ac tam diu tenuit apud se captivum donec impensa pecunia se liberaret. Ob id facinus Tuina cum sciret Iacobum Duglassium sibi graviter infensum seque ad supplicium quaeri, eius potentiam veritus in Gallias profugit. Ibi ad Eduardum Balliolum Ioannis (qui regnum aliquot annos in Scotia tenuerat) filium se contulit. Ei cum statum rerum Scoticarum indicasset hortatus est ne tantam occasionem regni paterni recuperandi omitteret. Regem enim puerum esse, pluresque prope inimicos et odii erga patrem vindices quam amicos habere. Aliorum patres in conventu publico apud Perthum trucidatos, alios exules bonis amissis, multis agrorum bonam partem multae nomine ademptam, complures praeterea genere Anglos praediis a patre ipsius donatus privatos expeditiones comites libenter futuros. Nec defuturos ex utroque regno homines egentes et facinorosos vel spe lucri vel iudicorum metu novarum rerum cupidos, quibus nihil praeter quem sequantur ducem ad omnia miscenda desit. Ad hac Iacobo Duglasso in Hispania extincto, Randolfo per adversam valetudinem ad res generandas inutili neminem praeterea superesse cuius auctoritati multitudo discors se regnandam permitteret. Itaque quantulamcunque manum satis fore ut vel rem paratam et se offerentem arripiat, vel impulsam et labefactatam evertat.
4. Haec cum magna ex parte vera Balliolus non ignoraret, et magnas ab Eduardo Anglo copias in Scotiam duci audiret, facile callidus veterator homini imperii et gloriae cupido persuasit ut contractis pro praesenti copia navibus expeditionis eius partem susciperet. Verum sub adventum Ballioli in Angliam Eduardus exercitum dimiserat. Nihilo tamen minus Scotis exulibus atque Anglis agris in Scotia expulsis ad eum confluentibus manum non contemnendam effecit. Sunt qui sexcentis tantum comitibus rem tantam eum scribant aggressum, quod mihi non fit verisimile. Propior vero eorum videtur oratio qui sex millia peditum ei ab Anglo data fuerunt. Alacriores multo ad hanc expeditionem universos fecit illis ipsis quibus haec agitabantur diebus mors Randolfi nunciata, ac velut laetum omen rerum gerendarum omnium animos erexit. Cum hac igitur classe Kingornum vecta Cal. Aug. navales copias exposuit. Terrestres autem duxerit David Cuminius olim Atholiae comes, Maubraius et Bellomontius, ex Anglis Talbotius. Ad classis appulsae famam Alexander Setonius homo nobilis, qui tum forte in illis locis diversabatur, occurrit, sperans in descentium trepidatione occasionem rei bene gerendae non defuturam. Non multis autem e vicinia se adiungentibus cum hoste congressus cum bona parta suorum est caesus. Balliolus paucis diebus suis ad se ex vexatione itineris reficiendos datis Perthum recta contendit, cum ad molas aquarias non procul ab Ierna castra metatus fuisset, Patricius Dumbarus citra amnem uterque cum magnis copiis binis castris utrinque millia distantibus consedissent. Balliolus etsi multis ad famam rerum secundarum se aggregantibus supra decem millia hominum haberet, tamen cum inter duos hostiles exercitus tenderet, veritus ne in medio opprimeretur, optimum factu est ratus seorsum et ex insperato eos aggredi, primumque Marrium proregem, quem verisimile erat quo longius ab hoste tenderet, eo negligentius omnia acturum. Nactus igitur Andream Moravium Tilibardinum ducem est, qui non ausus palam se Anglis coniungere palum in medio amnis qua permeabilis erat nocte infixit, qui Balliolanis iter indicaret. Illi cum tecti silvis, quae ulteriorem ripam vestiebant propius ad hostem accessissent, intelligunt eum raris vigiliis et stationibus oppositis velut in pacato noctem agere. Hac eorum negligentia freti praeter castra summo cum silentio ducunt, et in aversam partem maiorem se ibi solitudinem rati inventuros impetum faciunt.
5. Sed in ea parte qua summam negligentiam fore speraverant forte vigilabant Thomas Randolfus Moraviae, Robertus Brussius Carictae, Mordacus Taichiae comites et Alexander Fraserius. Hi cum amicorum validis turmis primam hostium impressonem fortiter sustinuerunt super labrum fossae, quam decursus aquae pluviae fecerat. Interea totis castris clamor et tumultus arma capientium et properantium ad conflictum fuit. Cumque temere sine ordine, sine signis festinarent, primum suorum, qui irruentes Balliolanos sustinebant, ordines turbarunt, deinde ultimis priores impellentibus eos in fossam deiecerunt ac ipsi ruinae modo super primos prociderunt. Ibi multi ab hoste caesi, plures hominum equorum ruina oppressi, multo maxima pars ita debilitata ut nec ad fugam nec ad praelium satis virium superesset. Ceciderunt e Scotis ad tria millia, fugientium plurimi Perthum conderent. Sed hi fere sine armis, sine ductoribus urbe Anglis frequentibus facile cesserunt. Postridie Dumbarius cum de alterius exercitus clade Perthoque capto et Anglorum paucitate rescisset, recta ad oppidum tendit eo consilio ut obsidendo hostem omnium rerum inopia conficeret. Re ad primores relata cum aliud alius excusaret, infecto negotio discessum est. Balliolus tot tantisque rebus praeter spem tam brevi tempore confectis animum adiecit ad reliquos Scotos vel conciliandos officiis vel bello perdomandos, ac brevi quidem tantus concursus ad eum est factus ut maturam videretur se regem profiteri. Id consilium ei eo tutius fuit quod maxima pars cladis in familias Pertho vicinas inciderat. Caesi enim erant in acie praeter proregem Robertus Kethus cum magno propinquorum ac clientium numero, e Lindesiorum familia octoginta cum principe gentis Alexandro. Haiorum nomen ad interitum fuisset deletum, nisi Gulielmus familiae princeps domi gravidam reliquisset uxorem. Praeterea Thomas Randolfus, Robert Brussius et Mordacus Taichiae comes, Gulielmus Sinclarus Caledoniorum episcopus, et Duncanus Macduffus Fifensis comes apud hostem captivi rebus desperatus in eius verba iurare sunt coacti.

6. XCIX REX

Igitur Balliolus praesenti fortunae satis confisus ad Sconam propinquum coenobium profectus regnum iniit anno 1332, ad octavum Cal. Sept. Hoc vulnere potentia Davidis Brussii etsi valde labefactata fuit, tamen amici eius rebus adversis minime fracti regem nondum regni potentum, ut extra periculorum armorum esset, una cum uxore ad amicum paternum Philippum regem Galliarum mittunt. Ipsi ad omnes casus se comparant, certi vel morte honesta defungi vel patriam in antiquum statum restituere. Primum omnium in locum Duncani proregis Andream Moraviam ex Roberti Brussii sorore genitum virum illustrem substitunt, deinde in omnes partes nuncios mittunt, partim ut veteres amicos confirment, partum ut segniores in ultionem iniuriarum accendant. Primi omnium ad quos recentissimus dolor pertinebat parentibus et propinquis ad Duplinum caesis arma sumpserunt, Robert Kethus, et Iacobus et Simon Fraserius, ac sub aequinoctium autumnale Perthum obsidione claudunt. Et cum oppugnatio diutius ac speraverant eos tenuisset, post tertium demum mensem capiunt. Macduffus Fifae comes, qui oppidum Ballioli nomine tenuerat cum uxore et liberis ad Kildrumiam Marriae arcem in custodiam missus. Andreas Moravius Tilibardinus, qui vadum Iernae amnis Anglis commonstraverat, supplicio affectus. Pasletensis liber oppidi muros affirmat solo aequatos. Id mihi veri similius videtur quam quod alii scribunt praesidio impositio custodiri iussum, in tanta praesertim fidelium amicorum et hominum militarium penuria. Eodem fere tempore Balliolus Annandiae erat, recepiendis propinquarum regionum proceribus intentus, quos ita subita mutatio rerum concusserat ut etiam Alexander Brussius Carictae et Gallovidiae dominus desperatis Davidis propinqui sui rebus ei se dederet.
7. Hunc rerum secundarum successum secutus est hostium contemptus, et ex contemptu negligentia. Id cum per exploratores prorex rescisset eo misit Archibaldum Duglassium, Ioacobi qui in Hispania periit fratrem, ut si qua se offerret occasio ei ne deesset. Ille secum assumptis Gulielmo Duglassio Lidaliae regulo, Ioanne Thomae Randolfi filio et Simone Frasero mille comitatus equitibus Mausetum venit. Inde omnibus satis exploratis de nocte movens Balliolum sopitum tanto cum tumultu et trepidatione hostium invadit ut ipse seminudus in equo nec fraenato nec strato fugere sit coactus. Complures ex intimis eius amicis occisi. Alexander Brussius captus per Ioannem Randolfum propinquum veniam impetravit. Henricus Balliolus eo die magnam fortitudinis laudem apud utrosque est assecutus, qui in tam trepida fuga dum suos ab instantibus tuetur multos hostium vulneravit, nullos intermit, tandem fortissime pugnans occidit. Cecedere praeterea factionis Anglicae viri illustres Ioannes Maubraius, Valterus Cuminius et Richardus Kirchius. Haec gesta sunt ad 8 Cal. Ian. anno 1332. His successibus Brissianae partis homines nonnihil recreati coeunt frequentes ad proregem Andream Moravium ut de summa rerum consulant. Nemini omnium erat dubium quin Balliolus non sibi sed Anglo regnum pararet omniaque ex eius praescripto faceret. Itaque eum sibi hostem destinant, eoque diligentius omnia quae in bello usui esse possent ut adversus potentiorum adversarium comparant. Beruicum unde Anglum belli initium opinabantur facturum valido praesidio miniunt. Urbi Alexandrum Setonium equitem illustrem praeficiunt. Patricium Dumbarium arcem tueri ac vicino limito praeesse iubent. Gulielmus Duglassius Lidaeliae regulus, de quo illis temporibus summa erat et fortitudinis et prudentiae opinio Annandiam ad limitem occidentalem tuendum missus. Andreas Moravius Rosburgum, ubi se Balliolus tum continebat, proficiscitur.
8. Ita distributis imperiis domi mitttitur in Franciam Ioannes Randolfus ut Davidem regem inviseret ac Philippum Francum de statu rerum Scoticarum certiorem faceret, ab eoque aliquid virium adversus communem hostem impetraret. Moravius, qui Rosburgum ierat, acre praelium cum Balliolo ad pontem extra urbem conseruit, dumque Anglis per pontem retro in oppidum se recipientibus instat pertinacius, a suis exclusis in hostium potestatem venit, victoriamque iam partam e manibus amisit. Eodem tempore in diversa regione Gulielmus Duglassius Lidalianus contracto cum Anglis certamine cum ipse vulneratus in potestatem hostium venisset suorum animos eo casu turbavit, ac turbatos in fugam avertit. Haec variantis fortunae inconstantia Scotiam iterum in duas factiones distraxit prout amor, odium, spes, metus et rerum privatarum quenque ratio impellebat. Eius interea occupandae Anglus per has dissensiones commodam occasionem nactus Balliolum infirmiorem quam ut suis viribus se tueri posset in fidem recaepit et sacramento in sua verba adegit; ac nihil reveritus ius cum Brussio affinitatis, foederum sanctitatem, et iurisiurandi religionem dum immoderatam cupiditatem suam expleret bellum Scotis rege destitutis et inter se discordibus simul indicit et facit. Id autem bellum ut in speciem iustum videri posset, legationem misit ad Beruicum repetendum, quod oppidum pater suus atque avus multos annos tenuisset, ac ipse cum exercitu statim est secutus. Legatis responsum Beruicum semper Scotorum fuisse donec Eduardus avus eius id per summam iniuriam occupasset. Tandem Robertum Brussium proximum regem, reliqua Scotia recuperata, id quoque oppidum Eduardo, eius qui nunc id reddi postulit, ademisse atque in veterem iuris formulam restituisse. Nec adeo dudum ipsum Edwardum ex omnium ordinum decreto renunciasse quod ipse maioresve eius in totam Scotiam ac singula oppida locave eius habuisse dicerentur. Ex eo tempore se nullius commissi adversus foedera sancte iurata et matrimonio confirmata conscios, cur iterum tam paucis annis et occulta fraude et aperto bello peterentur. Haec cum ita se habeant, se legatos orare ut sui regis animum ad aequitatis respectum inflectant ne regem absentem, aetate innoxium et sororis maritum captato tempore spoliare conetur; se quidem nullos conditiones, modo honestas, recusare. Sin iniusta vis intentetur, pro commissa sibi regis tutela potius honestam mortem obituros quam in pacem regno sibique turpem consensuros.
9. Haec a consilio Scotorum responsa. Sed Anglus, qui non pacem sed victoriam cupiebat, magno suorum exercitu externis etiam auxiliis aucto Beruicum terra marique oppugnare coepit, neque quicquam quod ad urbium expugnationem faceret ommittebat; ac multitudine hominum fretus nec die nec nocte ullum obsessis vacuum dimicatione tempus dabat. Nec minus ferociter obsessi assiduis eruptionibus Anglos infestabant. Classem in flumine stantem iniectis ignibus magna ex parte incenderunt. Periit in eo praelio Gulielmus Setonus praefecti urbis nothus multum apud suos desideratus ob singularem fortitudinem. Is dum in Anglicam navem insilire conatur sua nave undarum impulsu longius reiecta in mare decidit, neque ei in tanta omnium trepidatione succurri potuit. Alter quoque Alexandri filius ex legitima uxore natus in quadam eruptione aviditate pugnandi longius progressus et a suis exclusus ab Anglis fuit captus. Sed cum obsidio inchoata ad Id. Apr. iam in tertium mensem durasset, atque obsessi praeter labores et vigilias accedente omnium rerum poenuria diutius vim hostium non viderentur laturi, cum Anglo paciscuntur ni ante 3 Cal. Aug. auxilia a suis missa obsidionem solverent, urbem Anglo se dedituros. Datus in obses Thomas filiorum Alexandri natu maximus. Haec dum ad Beruicum geruntur, Scoti conventu indicto de summa rerum consultant. Prorege ad Rosburgum capto, ne sine duce essent Archibaldum Duglassium eligunt. Ei exercitum decernunt quem in Angliam diceret ac regiones proximas populando regem Anglorum ab obsidione abduceret. Ex hoc decreto Duglassius dum in Angliam ducit audita pactione Alexandri consilium mutat ac prudentioribus suorum multum adversantibus recta ad Anglum ducit, ac pridie Magdalenes ab hostibus pariter et amicis est conspectus. Anglus etsi dies non advenisset quo die convenerat ut oppidum dederetur, tamen cum Scotorum copias tam vicinas videret misit foecialem ad praefectum praesidii qui denunciaret nisi oppidum statim dederet se animadversurum in Thomam eius flium, frustra praefecto contendente diem deditionis nondum venisse ac fidem datam attestante. Ibi cum caritas, misericordia, metus et officium erga patriam varie animum paternum versarent, propiorem terrorum Anglus admovendum ratus crucem in loco ad quam prospectus ex oppido patebat erigi iubet et duos praefecti filios altrum obsidem, alterum bello captum eo ad supplicium producit.
10. Ad hoc tam miserabile spectaculum cum patris animus flucturaret, uxor eius eademque iuvenum mater virilis fortitudinis mulier varia oratione eum confirmavit proposita ante oculos fide erga Regem, caritate in patriam, dignitate nobilissimae familiae. Liberos alios illis extinctis superesse, necdum suam illiusque aetatem aliis gignendis praeterisse. Illos etiamsi nunc mortem evaserint brevi tamen vel morte fortuita vel temporis maturitate fato suo functoros. At si qua famae macula in gente Setonis inhaeserit, eam in omnem posteritatem permanaturam ac immerenti etiam soboli aspersuram infamiam. Sese non semel e sapientissimorum hominum sermonibus audisse laudes eorum qui se, qui liberos ad sacrificium pro incolumitate patriae obtulissent. Illum vero si urbem sibi commissam dedat prodere patriam neque certum etiam de salute liberorum fore. Qui enim sperare posset tyrannum qui nunc fidem volaret promissis posterius staturum? Orabat igitur ne commodum incertum, etsi contingat, momentaneum certa et perpetua redimeret ignominia. Hac oratione cum viri animum paulo tanquilliorem sensisset, ne supplicii foeditatem oculi perferre non possent eum in diversam partem unde conspici nequibat avertit. Anglus secundum supplicium etiam plaerisque suorum ingratum in Halidonem collem Beruico propinquum castra transfert atque ibi hostem opperitur. Duglassius, quem ante seniores flectere non poterant ut agros Anglorum populando in se obsidentes averteret, tum ira aestuans ac veritus etiam ne si post tam nefandum facinus pene sub oculis suis patratum abcederet sine pugna hostem timuisse videretur, certus dimicandi recta ad eum duxit. Cum acie instructa satis diu stetisset Anglusquese suis locis teneret nec in equum descenderet, tutam Scotus aciem in adversum collem erexit. Id eius temerarium consilium similem habuit eventum. Hostes enim per clivum aegre obnitentes ingenti saxorum et iaculurum vi immissa antequam ad manus veniretur consauciant, deinde in appropinquantes ita conglobata irruerunt ut ruinae modo depulsos deiicerent. Ceciderunt supra decem millia. Sunt qui ad quatuordecim desiderata prodant, e primoribus pene cuncti qui infelici ad Duplinum praelio suprfuerant periere. Ex is clarissimi memoriae produntur dux ipse Archibaldus, Iacobus, Ioannes et Alanus Stuarti, Roberti quo proxime post Brusios regnait patrui, Hugo Rossiae, Kennethus Sutherlandie, Alexander Brussius Carictae comites, Andreas, Ioannes et Simon Fraserii frateres. Incidit haec Scotorum clades in diem D. Magdalane sacrum anno 1333.
11. Secundum hunc conflictum desperatis aliis subsidiis Alexander Setonius urbem, Patricius Dumbarius arcem Anglo dederunt, pacti ut incolumes sua sibi haberent. Uterque in verba Angli iurare coactus est. Dumbario praeterea imperatum ut arcem Dumbarumquam diruerat ne receptaculum Anglis esset suo sumptu denuo instauraret. Eduardus ibi paucos moratus dies urbem et belli reliquias Balliolo commendavit. Ipse in suum regnum se recaepit, relicto in Scotia Eduardo Talboto homine nobili ac rarae prudentiae cum non multis Anglorum cohortibus qui Balliolum in reliquis regionibus perdomandis adiutaret. Nec id quodem nobilitate pene tota extincta perdifficile videbatur, ex iis qui supererant aliis ad victorem concurrentibus, aliis in loca munita aut inculta fugientibus. Sed praesidia admodum pauca erant quae in fide Davidis permanserant, citra Fortham insula in lacu undi amnis Dunus fluit vix ad modicam arcem sustiendam patens et Britannodunum ultra Fortham arx in lacu Levino sita, item Kildrumia et Urcharta. Proximo anno legati a pontifice Romano et Philippo rege Francorum venerunt ad sedandas regum Britanniae controversias. Eos Anglus rerum prospere succedentium cursu elatus ne in conspectum quidem admittere voluit. Ita enim animos et vires Scotorum fractas existimabat ut iterum rebellare nec auderent nec possent.
12. Verum ex occasione levissime unde minime expectabatur orta inter ipsos Anglia Perthi discordia summam tranquillitatem in bellum grravissimum commutavit. Ioannes Maubraius agros in Scotia ab Eduardo Primo suis maioribus datos, deinde varietate temporum amissos, rursus Eduardo Balliolo Scotiam tenente recuperaverat. Eo sine virili stirpe liberum defuncto de praediis adversus eius filias Alexander earum patruus litem intentaverat. Puellarum causam tutabantur Anglicae factionis homines Henricus Bellomontius, qui unam earum in matrimonio habebat, Richardus item Talbotus et David Cuminius Atholiae comes. Balliolus Alexandro favebat ac lite secundum eum diiudicata adversarios adeo offendit ut palam de iniquitate decreti quererentur. Et ubi nihil se querelis proficere viderent, ab aula quisque ad sua secederent. Talbotus dum in Angliam proficiscitur captus Britannodunum ducitur. Bellomontius Dundargum Buchaniae arcem validam praesidio firmat, ac non solum eum de quo lis erat sed vicinum omnem agrum suae ditionis facit. Cuminius in Atholiam abiit et locis commodis permunitis adversus vim, si quis intentet, se comparat. Hanc tam potentium virorum conspirationem Balliolus metuens mutat sententiam ac Bellomontii agro, de quo lis erat, concesso, Cuminium plurimum et fructuosis praediis Roberti Stuarti mox regnaturi donatis reconciliat. Alexander hac iniuria ictus se cum Andrea Moravio prorege Scotorum (qui se nuper ab Anglis magna pecunia redemerat) coniungit. Haec diversis temporibus gesta coniunximus ne saepius narrationis cursus rumperetur. Interea Balliolus in regione diversa omnes munitiones circa Renfroam partim capit, partim evertit. Eam Alano Lilio, quem praefectu iuridicundo ante fecerat, tradit custodiendam. Robertum Stuartum Roberti Brusii ex filia nepotem diligenter ad necem conquirit, sed ille opera Gulielmi Herioti et Ioannis Gilberti navicula in continentem adversam vectus atque equos advenientem expectantes nactus Brittanodunum ad Milcolumbum Flaminium arcis praefectum delatus est. Balliolus cum Botae res ordinasset in continente propinqua Dunum Novum sive Noviodunum arcem in Covalia sitam caepit, quo metu vicina nobilitas perculsa prope tota se ei dedit.
13. Inde reversus vere proximo ad lacus Levini arcem obsidendam omnem curam intendit. Sed cum res opinione lentior videretur, e sua factione Ioannem Sterlinum equitem praepotentem, adiunctis ei Michaele Arnoto, Davide Vemio et Richardo Malivillano cum parte exercitus ad arcem oppugnandam reliquit. Illi, aedificto ex adverso praesidio quia brevissimus est traiectus, cum ut vi arcem caperent omnia frustra fuissent experti impigri propugnantibus Alano a Vetere Ponte et Iacobo Lambino civibus Andreanis eam exitu amnis clauso aquis submergere tentant. Exit enim amnis Levinus a lacu angustis faucibus patefacta rupe. hunc locum congesto e saxis et cespitus aggere obstruere conantur, sed ea res tardius procedebat, quod ut aestas molientibus erat commoda, ita torrentibus qui in lacum influebant pene tum siccis, aqua longe lateque porrecta modicis incrementis augebatur. Hoc modo obsidione ducta in mensem Iulium in quem incidit dies D. Margaritae quondam reginae Scotorum festus, quo die frequens mercatorum conventus Fermelinodunum, ubi eius divae corpus est sepultum, fieri solet, Ioannes Sterlinus cum maiore parte suorum, alii ad mercatum, alii religionis ergo eo proficiscuntur, castris cum non magno praesidio ad aggerem relictis, nempe de hoste securi cum neminem adversae factionis praeter paucos in arce inclusos in propinquis regionibus scirent. Obsessi vero de absentia Sterlini et solitudine castrorum certiores apparatu ad aggerem perforandum antea excogitato primo vespere in naviculas imposito, sopitis vigilibus pluribus simul locis eum perforant. Aqua vero tenues aliquot nacta exitus brevi latiores sibi ipsa patefecit meatus ac tanti vi tandem erupit ut quicquid erat obvium devolvens plana omnia circum inundaret, ac tentoria casasque, et plaerosque homines semisomnes ac iumenta magno cum fragore secum in mare deferret. Qui in naviculis erant egressi et cum ingenti clamore in attonitos irruentes huic tumultui tam inopinato alium adiecerunt, tantusque pavor caepit universos ut nullius nisi salutis memores, rebus suis hosti relictis, qua quisque poterat in fugam se coniecerint. Alanus per ocium non spolia modo sed commeatus ad longam obsidionem paratos e castris in arcem comportavit. Altera etiam eruptione cum praesidiariis qui Kinrossiae erant aeque feliciter certatum. Praesidium captum ac dirutum, obsidio soluta.
14. Eodem fere tempore quo haec in Fifa gerebantur Angli magnis terrestribus navalibusque copiis Scotiam intrarunt. Naves cum Fortham subirent, praetoria tempestate ad scopulos afflicta, reliquis vehementer vexatis maiore cum damno quam praeda domum redierunt. Terrestres copiae Glascuam usque penetrarunt. Ibi Anglus habito conventu procerum suae factionis cum intelligeret nullum neque ducem neque exercitum adversarum partium superesse, nec suam praesentiam amplius fore necessariam, ipse Balliolo, cuius ingenio non multum fidebat, secum ducto, Davide Cuminio Atholiae comite, qui rei Scoticae praeesset relicto in Angliam abiit. Is primum omnium Stuartorum praedia longe amplissima, ut quae Botam, Araniam et Renfroanos agros bonamque Coelae et Cunigamiae partem continebant, occupat. Botae praefectum iuridicundo (quem alii serifum, alii vicecomitem vocant) Alanum Lilium confirmat, vicinis etiam regionibus ei parere iussis. Ipse in diversam regni partem profectus Buchaniam et Moraviam suae ditionis facit, et quanquam supra privati hominis modum suas opes auxisset, tamen diplomata omnia et quaecunque publice mandabat nomine utriusque regis Eduardi Angli et Ballioli conficiebat. Ea tempestate quanquam nemo in Scotia praeter pueros ludentes Brussium regem profiteri audebat, tamen Robertus Stuartus, qui tum Brittanoduni latebat aliquid per absentiam Cuminii audendum ratus Cambellos familiam in Argathelia potentem sui consilii certiores facit. Eorum princeps Calenus circiter quadringentis coactis ad Noviodunum arcem Covaliae ei occurit, eam statim occupant. Ad eum rumorem Botani exiguo mari dirempti populariter consurgunt atque ad veteres dominos properant. eorum iter ut impediret Alanus Lilius cum quibus potuit armatis occurrit. Vulgus magna ex parte inerme et quod impetu magis quam consilio coierat, re subita perterritum in proximum collem confugit. Ibi magna lapidum missilium copia reperta armatos ex contemptu temere subeuntes velut grandine obruunt: maiorem partem antequam ad manus ventum esset affligunt et retrocedentes impellunt ita ut caeso Lilio cum fortissimo quoque Ioannem Gilbertum Botanae arcis praefectum vivum caeperint et suorum plurimos armarint caesorum spoliis. Hanc victoriam non incruentam secuta est arcis Botanae deditio.
15. Ad hunc rumorem divulgatum Thomas Brussius Carictae comes cum popularibus et vicinis e Coela et Cuningamia, item Gulielmus Carruderus Annandianus, qui semper Anglorum imperium recusaverat, cum amicis et propinquis e latibulis suis prodiens ad Stuartum venit. Item Iannes Randolfus Moraviae comes e Galla reversus spem externorum auxiliorum attulit. Igitur animis ad maiora suscipienda erectis, exercitu confecto ac iuvante conatus eorum Gotofrido Rossio praefecto iuridico Aerensi brevi totam Carictam, Coilam et Cunigamiam in suas partes traxerunt. Renfroani quoque ad Stuartos veteres dominos libenter accesserunt. Eorum exemplum secuti Andreae Moraviae clientes reliquos Glottianos partim volentes, partim invitos ad causam coniunxerunt. Ab his tam laetis initiis aucta fiducia ut status publici esset aliqua imago, collectis suarum partium principibus, proreges creant Robertum Stuartum etsi adolescentem, tamen qui expeditiones has leviores animi sui obsides erga patriam dedisset et Ioannem Randolfum, patre ac fratri viris clarissimis dignum. Is cum satis valida manu ad regiones in septentriones versas missus concurrentibus ad eum quos immoderati Anglorum imperii pertaesum erat, Davidum Cuminium subita animorum inclinatione illa perterritum in Abriamusque persequitur. Ibi in angustiis locorum deprehensum et omnium rerum poenuria circumventum ad deditionem compulit et in verba Brussii coactum iurare dimisit; adeioque pollicitationibus eius fidem habuit ut discedens vicarium eum pro se reliquerit. Nec ille segniter Brussianarum partium studium simulabat. Interea Randolfus in Lothianam reversus cum vetere amico Gulielmo Duglassio, qui nuper ex Anglia reversus squalorem diuturnum carceris magnis hosium cladibus ulciscebatur, se coniunxit. Andreas Moravius, qui ad Rosburgum captus fuerat itidem rediit. Igitur cum ducum abunde esset, proreges conventum indixerunt Perthum in Cal. Apr. Eo cum frequens nobilitas convenisset, nihil tamen confici potuit propter simultatem nobilem quae erat inter Gulielmum Duglassium et Davidem Cuminium. Causa praetendebatur quod Cuminii opera Duglassius factum argueret quod tardius ab Anglis esset dimissus. Cuminio favebat Stuartus, Duglassio caeteri fere omnes. Cuminius vero quod comitatior ad conventum venisset, eas inimicitias causabatur: adduxerat enim tantum amicorum et clientium numerum ut caeteris omnibus formidolosus esset. Augebat suspitiones ingenium eius varium et mutabile, animus vastus, et certi rumores de adventu Anglorum, cum quibus nemo fere dubitabat quin se Atholius coniungeret.
16. Nec multo post Anglus Balliolum secum ducens magnis copiis terra marique Scotiam invasit. Classis centum et sexaginta Fortham subiit. Ipse terrestri itinere Perthum usque progressus vicinos agros late populando ibi Cuminium expectat. Interea cum Randofus Ioannem, qui Aebudas sibi vendicaverat, convenisset, nec eum ad suas partes adiungere posset, induciis in aliquot menses in rebus tam perturbatis contentus Robertum alterum proregem inde rediens gravi morbo implicitum deprehendit. Igitur alienissimo tempore onere in se unum inclinato, cum Anglo non ausus congredi vires divisit, per partes eum ut carperet. Audito autem Geldrorum validum exercitum per Angliam adventare ut se cum Anglo iungeret, ad limitem Angliae properat. Venienti occurrerunt Patricius Marciae comes, Gulielmus Duglassius Lidalianus, et Alexander Ramisaeus tum in re militari nemini secundus existimatus. Hi Geldros in campis Edimburgo proximis opperiuntur. Ubi primum in conspectu fuere sine mora concurritur. Post acerrimum conflictum Geldri victi in propinquum collem ubi semiruta arx erat refugerunt. Postridie, cum omnium rerum poenuria laborent, vitam modo pacti se dediderunt. Randolfus in gratiam Philippi Valesii, quem sibi amicissimum praedicabant, non contentus incolumes et commeatu auctos dimittere, ipse deducendos suscaepit. Eo in itinere ab Anglicae factionis insidiis excaeptus ad regem deducitur, qui tum Perthum valido exercitu obsidebat. Eodem tempore David Cuminius, cuius omnia consilia ex inclinatione fortune pendebant, laetus inimici calamitate ad Anglum venit. Ei pollicetur se brevi e regno Brussianos exacturum, nec segnius fecit quam erat pollicitus. Nam Perto dedito et muris nudato rex in Angliam redire parabat, quod commeatus maligne suppeditabantur, Scotis omnis sub eius adventum admonitis ut pecora in montes agerent, alia omnia in loca munita aut longinqua conveherent, quae asportare non possent corrumperent. Nec classis in qua ei spes rei frumentariae erat eum magnopere iuvit. Primum Fortham subiens coenobio monachorum in Aemona insula vastato cum in aperto mari ad anchoras staret foeda tempestate vexata magnam fecit iacturam. Pars navium Ketham insulam propinquam sed desertam aegre tenuit. Aliae longius ventorum vi ablatae ubi se primum recaeperunt causam tempestatis in iram divi Columbae conferentes ob spoliatum avare et crudeliter eius coenobium: igitur quidquid e praeda comparebat, eo diligenter reportandum cum piaculis curant, neque quocquam eo anno memoria dignum a classe gestum est.
17. Hae causae quanquam vehementer Anglum movebant, magis tamen ei reditum festinavit cogitatio de bello Gallico quod tum maxime meditabatur. Itaque velut plane confecto bello Scotico exercitum reduxit ac Eduardum Balliolum secum abduxit. Cuminium ad reliqua perficienda proregem reliquit. Ille ut operam et studium partium regibus probaret et hostes ulcisceretur, nihil ad summam crudelitatem reliqui sibi fecit, quae acerbitas eo visa est indignior quod illi ante paucos menses ad extremam inopiam redacto tam facilis ad veniam portus fuerat. Tres fere ex omni procerum Scotorum numero supererant qui nullis neque pollicitationibus neque periculis cogi poterant ut in Anglorum ditionem venirent, Patricius Marciae comes, Andreas Moravius et Gulielmus Duglassius. Hi Kildrumiam oppugnante Cuminio coniunctis viribus eo pergunt et ad Kilblaniam silvam acre cum eo praelium conserunt. Sed cum Cuminius numero praestaret et pauci a pluribus prope circumvenirentur, adventus trecentorum militum recentium cum Ioanne Crago arcis praefecto praelium dirimit ac victoriam certam Brussianis dedit. Fortissimus quisque Cuminianorum aut in praelio aut fuga caesus. Multis fuit saluti Camerona arx Roberti Mennesi propinqua. Sed cum tantae multitudine in arcto stipatae commeatus deessent, postridie fuit dedita ac iurantibus in verba omnibus venia data. Cecidere praeter ducem ex intimis eius amicis Robertus Bradus et Valterus Cuminius. Thomas cum frater captus postridie capite multatus. Haec victoria fecit ut, Randolfo capto, aegrotante Stuarto, confirmaretur militari suffrago Andreae Moravio proregis nomen et imperium. Nam cum literae a rege Francorum de induciis venissent, proceres Brussiani ad eas accipiendas coacti unanimi consensu honorem pristinum quem calamitas ademerat Moravio restituerunt.
18. Is paucorum mensium induciis finitis Lochindorcam arcem obsedit. Eam tenebat Davidis Cuminii uxor. Ea quod evenit futurum prospiciens ab Anglo petiverat auxilium. Mox Angli copiis in Moravia expositis obsessos liberant. Elginum usque (quod est oppidum ad Loxiam amnem situm) penetrant, obvia ferro et flamma vastantes. Dum Perthum tendunt Abredoniam cremant, arces per Merniam Dunotrium, Kinesum et Lorestonium praesidiis occupant, sex monasteriis proximis imperant ut muros Perthi dirutos instaurent. Ac rebus Scoticis iterum Eduardo Balliolo reverso commendatis in Angliam abeunt. Discedentibus Anglis et Scotorum viribus fractis Henricus Bellomontius tempus adesse ratus expetendae vindictae de caede generi sui comitis Atholiae quoscunque deprehendit qui in praelio Kilblanensi fuissent sine discrimine omnes crudeliter occidit. Eum Andreas Moravius in Dungardo obsessum ad deditionem compulit et iureiurando accaepto nunquam hostiliter in Scotiam rediturum incolumem dimisit, atque uno continuo victioriae cursu omnes trans Fortham muntiones praeter Cupri arcem et Perthum oppidum eiectis praesidiis captas demolitus est. Deinde Angliam cum exercitu ingressus inde magnas praedas egit et militem domi inopia confectum nonnihil recreavit. Tota enim Scotia eo anno, agris belli iniuria incultis aut incursionibus assiduis utriusque partis vastatis, ita fame laboratum est ut Angli arcem Cupri munitissimam vacuam ob commeatus inopiam reliquerint. Praesidarios nauta Soctus ab eis male multatus dum in Lothianam noctu transportat in cumulum arenae maris aestu recedente nudatum exposuit. Illi cum in continenti se esse putarent, paulum progressi atque iterum mari reperto frustra nautam inclamantes ad unum periere.
19. Proximo anno, qui fuit 1337, Angli arcem Dumbari obsederunt. Eam tenebat Agnes comitis Marriani uxor, cui vulgus Nigrae cognomen dedit, mulier animi virilis. Obsidebant autem comites Sarisburiensis et Arundellius. Ea obsidio cum spe omnium diutius protraheretur duo diversa agmina in subsidium Balliolo missa Scotiam intrarunt. Alterum ducebat Monfortius, alterum Richardus Talbotus. Cum Monfortio congressus Laurentius Prestonius exercitum duce caeso graviter concidit, ipse paulo post e vulnere decessit. Amissi ducis iram miles inhumana captivorum caede satiavit. Talbotus a Gulielmo Ketho deleto exercitu captus. Nihilominus duravit obsidio Dumbari. Mari ab Anglis intercluso commeatuum poenuria pene obessos afflixit, ac procul dubio dedita fuisset arx ni Alexander Ramisaeus audaci incaepto in tempore subvenisset. Is nocte intempesta ad arcem, deceptis qui in triremibus Genevensium maritimum latus observant, navem ad arcem applicuit et quadraginta selectos viros commeatusque magnam vim exposuit. Deinde praesidii parte ad suos adiuncta silentio noctis cum ingenti tumultu in vigiles Anglorum irruit, ac magna caede hominum nihil minus quam eruptionem a prope victis timentium facta, proxima nocte aeque occultus atque venerat discessit. Sexto demum mense, Anglos fatigatos ac frustra omnia expertos revocante ad bellum Gallicum rege, Dumbari obsidio soluta est. Andreas Moravius patria prope peregrino milite liberata primum Sterlinum, deinde Edimburgum oppugnare est aggressus, sed utrinque re infecta discessit. Pacata tamen Lothiana et in fidem regis recepta. Interea animo paulum a laboribus relaxato dum sua transmontana praedia intervisit morbo gravi correptus decessit atque ad Rosmarchiam sepultus summum apud omnes bonos desiderium sui reliquit. Tantas enim res biennio ac semestri quibus in magistratu fuit gessit ut suffecturae cuiuslibet magnis ducis aetati viderentur. Post eum Stuartus prorex fuit usque ad Davidis e Gallia reditum. Adolescens adhuc multis praeliis lenibus eo anno eius auspiciis per Gulielmum Duglassium gestis victor evasit, nec sine maximo Duglasii discrimine et crebris vulneribus. Nam Anglos e Teviotia expulit et in Lidalia Heremitagium caepit magnisque commeatibus de hoste ad Mulrossiam captis communivit. Cum Berclaio adeo acre ac pertinax certamen iniit, ut vix ipse cum tribus comitibus idque beneficio noctis evaserit. Ioannis Sterlini copias quanquam gravi praelio devicisset, tamen ab eodem brevi post prope circumventus fuit. Verum ex inopinato tumultu se colligens post acerrimam pugnam Sterlinum victum fugabit, triginta comitum eius interemit, quadraginta vivos caepit. Gulielmo Abernathio, a quo quinquies uno die fugatus fuerat ita institit ut ante noctem caesis omnibus eius comitibus ipsum secum captivum abduxerit. Nec minore felicitate Laurentium Vausium hominem strenuum devicit. Tandem ad Davidem regem in Galliam abiit, ut eum de statu rerum edoceret.
20. Proximo anno, qui fuit 1339, Stuartus fortunae ratus instandum coacto exercitu Perthum oppugnare aggreditur quadrifariam divisis viribus, sed Anglis acriter oppidum defendentibus non sine vulneribus reiectus fuit. Tertio demum obsidionis mense prope desperantibus de successu Duglassius supervenit quinque piraticis navibus conductis quae machinas atque aliquid militum adduxerunt. Exposita igitur parte militum reliqui in navibus Tai amni ostium asservare iussi, Duglassius ipse ad arcem Cuprensem recuperandam mitttitur. Eam ab Anglis desertam Scoti occupaverant, quibus erat praefectus Gulielmus Bullocus sacerdos Anglus idemque quaestor. Cum eo Duglassius tranegit ut accaeptis in Scotia praediis in suas partes transiret. Id eo facilius ei persuasum quod nec ab Anglis subsidium sperabat nec Scotis qui secum in praesidio erant admodum fidebat, eius opera forti et fideli saepe postea Scoti sunt usi. Obsidio Perthi iam in quartum mensem protracta diutius videbatur duratura, nisi Rossiae comes per cuniculos aquam e fossa derivasset atque ad murum usque cum suis penetrasset. Tum demum deiectis propugnatoribus telorum vi potissimum e machinis emissorum deditio facta est ea lege ut Angli incolumes quo vellent sua omnia exportarent. Intra paucos dies Sterlinum quoque oppugnatum et eadem lege deditum. Maurtius Moravius Andreae filius arci est praefectus. Hac tam subita mutatione rerum Balliolus territus e Gallovidia, ubi se plurimum continebat, in Angliam abiit.
21. Brevi post arx Edimburgi non vi expugnata sed arte capta est. Valterus Currius mercator, qui tum forte navem commeatibus onustam in aestuario Tai ad Taodunum habebat, accersitus a Gulielmo Duglassio in Fortham venit. Ibi communicto cum Bulloco consilio Currius Anglam se simulat ac duos vini optime utres aliaque nonnulla munuscula ad praefectum arcis attulit, oravitque ut ibi reliquos commeatus distrahere sine periculo per eum liceret. Si qua re ei praesidiove opus esset commoneret, se libenter eis quoad posset gratificaturum. Praefectus ei ut aliquot dolia vini certumque numerum panis nautici afferret imperat. Aditum ei cum vellet pollicetur. Ille quod bene vertat metu Scotorum, qui saepe incursiones in loca vicina facerent, summo mane se adventurum ostendit. Ea nocte Duglassius duodecimque comites homines lectissimi nautico vestitu super arma iniecto commeatum ad arcem portant. Suos quam proxime possunt in insidiis collocatos expectare signum iubent. Progressi paulum Duglassius et Simon Fraserus caeteros modico intervallo sequi iubent. Intromissi a ianitore intra munitionem e trabibus ante portam arcis structam cum animadvertissent claves ostiorum e brachio ianitoris suspensos ipsum iugulant et sine strepitu portam arcis aperiunt. Deinde suis, uti convenerat, cornu inflato signum dant, eodem sono et qui erant in insidiis et custodes arcis admonentur, alteri ab amicis, alteri ab inimicis arcem teneri. Utrisque properantibus Scoti onera in ipso portae aditu deiiciunt ne ante suorum qui per difficilem clivum lentius vadebant adventum valvae obiici, ac ipsi occludi possent. Acri conflictu edtio ac caede utrinque patrata tandem praesidiarii cesserunt, caeteris praeter praefectum ac sex comites occisis.
22. Alii in hunc annum, alii in superiorem coniiciunt expeditionem Alexandri Ramisaei (qui omnes illius aetatis Scotos rei militaris gloria antiebat) in Angliam. Erat enim ea tum de virtute eius opinio ut qui non prodiisset ex illius velut schola militiae non satis peritus haberetur. Itaque iuventus ad eum velut unicum bellandi magistrum frequens ventitabat. Is cum non paucas ante expeditiones in hosticum cum parva manu prospero eventu fecisset, rebus eorum tum in Scotia afflictis aliquid maius audendum ratus collecta magna clientium et amicorum manu Northumbriam late populatus est. Eum revertentem Angli ex omnibus agris et castellis longe maioribus copiis consequuntur. Eorum congressum cum Alexander vitare non posset et suos animos ob multitudinem hostium nonnihil debilitatos sentiret, praemissa praeda pedites in insidiis locat. Equites late effusos simulare fugam iubet, deinde ubi locum insidiatum praeterissent ad signum buccunae rursus in unum coire. Eam equitum fugam Angli veram rati aeque effusi et ipsi sequuntur, ad quos Scoti signo revocati cum se momento temporis obvertissent, peditesque undique ex insidiis prosiliissent, versus est in Anglos ex re inopinata terror ac non paulo concitatiore cursu quam antea secuti erant fugerunt. Multi occisi, complures capti. Praeda incolumis domum abducta. Inter captivos fuit praefectus Rosburgi, cum eum praesidium fere omne secutum fuisset, Alexander oppidum pene vacuum agressus primo impeto caepit. Inferiorem quoque arcis partem cum suae potestatis fecisset, qui restabant in turrim validam confugerunt. Sed cum pertinacissime oppugnarentur nec subsidium a suis ullum sperarent, se dediderunt. Sunt qui Sarisburii comitem ibi captum tradant, et cum Ioanne Randolfo permutatum. Sed magis inclinat animus ut plures scriptores sequar qui Sarisburium a Gallis aque in Gallia captum prodant. Randolfus in Annandiam profectus arcem suam ad lacum Mabunum de Anglis caepit ac tres limitum praefecti Alexander Ramisaeus orientalis, Gulielmus Duglassius medii, Randolfus occidentalis ultra veteres fines qui Alexandro Tertio regnante fuerant Anglos expulerunt, neque quicquam in solo Scotico praeter Beruicum tenebant. Sunt qui Rosburgum a Ramisaeo sopitis vigilibus de nocte scalis admotis captum tradant anno 1342 die Martii 30, cum quibus facit liber Pasletensis.
23. Eodem anno 4 Non. Iul. David Brussius cum uxore ad Ennerberuicium applicuit, anno quam discesserat nono. Cuius adventus eo fuit omnibus gratior quo minore in spe tum res Scotorum erant. Nam Eduardus factis cum Philippo rege Gallorum ad Tornacum trium annorum induciis, atque ita bello Gallico vacuus, decreverat totis viribus Scotiam aggredi. Habebat tum in exercitu quadraginta peditum, sex equitum millia, ac adversus annonae angustiam magnam classem ornaverat quae commeatus terrestribus copiis suppeditaret. Ea cum Novembri mense solvisset tempestate saeva iactata atque in Belgicum et Germanicum litus post longam vexationem eiecta inutilis prorsus ad praesentis belli usum fuit. Interea Eduardus cum terrestribus copiis circa Novum Castrum ad Tinam in maxima commeatuum penuria se continebat. Ad eum legati a Scotia missi quatuor mensium inducias ea conditione fecerunt, ni David rex ante Cal. Iun. domum redieret ut Scoti omnes in Eduardi ditionem concederent. Verum David audito Angli apparatu ante legatorum ad se adventum solverat. Ad regem ita (ut dixi) reversum inter gratulantes qui ab omnibus regni partibus frequentes aderant, venit Alexander Ramisaeus cum omni vita superiore splendide acta, tum recenti militari gloria clarus. Is singulari favore accaeptus et praeter custodiam Rosburgi et iam totius Teviotiae praefectura iudicaria donatus. Hoc in honore sibi eum praelatum Gulielmus Duglassius aegerrime tulit. Nam cum Teviota pene tota Anglos expulisset, conventibus agendis quanquam iniussu regis aliquot annos praesiderat, meritis enim in patriam et nobilitate generis et familiae opibus fretus neminem in eo magistratu sperabat sibi competitorem futurum. Itaque totus in ultionem intentus iram in praesentia suppressit. Tandem vero post tres menses inimicum conventum habentem in templo Havici nactus eum nihil minus expectantem caesis tribus comitibus auxilium ferre conantibus saucium iumento imposuit atque in Heremitagio mori fame coegit. Eodem fere tempore eodem genere mortis per Davidem Barclaium extinctus est Gulielmus Bullocus, homo singulari erga regem fide. Haec duo crudelitatis inhumanae facinora totam pene Scotiam in factiones distractam seditionibus replevere. Hae res regem adolescentem et nondum militaribus ingeniis assuetum vehementer exercuerunt, et quanquam summam diligentiam in perquirendo ad supplicium Duglassio adhiberet, is tamen per amicos (plurimos enim ob res praeclare gestas pro libertate sibi conciliaverat) ac in primis per Robertum Stuartum regis e sorore natum veniam obtinuit. Maxime valuit magnifica quidem sed vera commemoratio rerum ab eo gestarum et ratio temporis, quo pace foris incerta, nec rebus domi quietis, militares homines retinendi atque etiam omni favore amplectandi esset. Igitur non solum venia Duglassius sed praefectura Rosburgi et Teviotae donatus est, clementia fortasse in praesentia non inutili, sed exemplo in posterum pessimo.
24. David rebus utcunque domi compositis expeditionem in Anglos denunciat, magna nobilitatis parte ob commeatuum qua laborabatur paenuriam dissuadente. Collecto satis magno exercitu Ioannem Randolfum ei praeficit. Ipse occultus dissimulato nomine regio cum eo proficiscitur. Haec manus per dos prope menses depopulata Northumbriam cum ingenti praeda domum rediit. Iterum intra paucos dies rex se ducem exercitus professus hosticum intravit. Angli viribus inferiores certaminis alease rem committere absente in Gallia rege suo recusabant, sed magno equitatu ab omni parte assultantes a libera populatione Scotos arcebant. Quinque primae nobilitatis equites nuper a Davide in eum ordinem ascitos temere longius a suis progressos caesis aut fugatis eorum comitibus hostes capiunt. Rex ne tempus illic frustra tereret reduxit exercitum. tertia expeditione coactis quam potuit occulte copiis ut hostes necopinantes magna clade afficeret, cum Angliam praecipiti autumno fuisset ingressus largis imbribus exiguos torrentes ita augentibus ut agrum omnem non modo imprevium redderent sed commeatuum advectionem prohiberent, paucis arcibus, ne nihil tanto conatu videretur egisse diectis domum rediit. Non adeo diu post legatis ultro citroque missis actum de induciis in biennium, in quas Scotus ea lege consensit modo eas ratas Philippus Gallorum rex haberet. Nam in foedere inter Scotos et Gallos ita cautum erat ut neutra gens sine altera pacem aut inducias cum Anglo faceret. Hae quietam interea Scotiam tenuere. Quarto fere post reditum Davidis anno Gallis magno proelio victis, obsesso ab Anglis Calisio Morinorum oppido, Philippo per legatos instante ut Scoti Angliam ingressi partem virium Anglicarum in se deriverant, exercitus Perthum convenire iussus est. Eu cum frequentes coiissent, David comes Rossiae Reginaldum Aeburdarum regulum, veterem inimicum, septemque comitum eius nobilissimos noctu ex insidiis aggressus interemit. Ea caedes valde exercitum imminuit, cum non solum utriusque partis amici et clientes, sed multi etiam vicinorum civile bellum inter familias potentissimas metuentes domos discederent. Igitur Gulielmus Duglassius Lidalianus regi maximopere suadebat ut omissa in praesentia expeditione res domi componeret.
25. Hoc consilio contempto rex amicitia superante caritatem patriae in Angliam ducit, ac ferro et flamma omnia qua ibat prosternens sextodecimo demum die in agrum Dunelmensem venit. Angli partim a Percio collecti, partim ab exercitu cui Salisium obsidebat remissi cum frequentes convenissent, se Scotis multo celerius eorum opinione acie instructa ostenderunt. David, qui nihil minus quam hostis adventum metuebat, et Gulielmum Duglassium ad agrum vicinum depopulandum emiserat, suis signum pugnae proponit. Duglassius cum in hostem necopinus incidisset, trepida fuga quingentis viris fortissimis amissis in castra rediit. Nec infelix rei incipiendae auspicium felicior conflictus est secutus. Pugna acriter inita in prima acie caesus est, profligatis prius suis, Ioannes Randolfus. Mediam, in qua rex erat, duae Anglorum acies, altera victrix, altera integra aggressa obstinatam mori cum eo nobilitatem Scoticam pene ad internecionem ceciderunt. Rex ipse a Ioanne Coplando, cui telis ereptis duos pugno dentes excusserat captus, sed iam duabus sagittis graviter saucius. Tertia, cui Robertus Stuartus et Patricius Dumbarus praeerant, acies visa suorum clade prope incolumis se subduxit. Post hanc pugnam ita profligata nobilitate statim Rosburgum, Heremitagium, aliaeque complures arces Anglis deditae. Scoti coacti praeter quos in Anglia tenebant agros etiam Marcia, Teviotia, Lidalia et Clauderia cedere. Limites Anglorum ad saltum quem Cocburni vocant et Soltram prolati Balliolus non contentus ditionem maiorum suorum in Gallovidia recuperasse, Annandiam et Nitia, et quicquid agrorum ad Glottam adiacet, caede et incendio pervagatus est. Lothianam quoque adiuncto sibi Percio Anglo simili clade affecit, nec per aliquot annos in Scotia iustus exercitus confici potuit.
26. Accessit ad haec mala pestis gravissima quae partem fere tertiam populi absumpsit, nec in rebus tam afflictis a domesticis malis cessatum est. David Barclaius eques nobilis, qui Bullocum ante occiderat, hoc quoque tempore in caede Ioannis Duglassi Dalkethii affuerat. Eum Gulielmus Duglassius Lidalianus, qui in praelio ad Dunelmum captus ab Anglis nondum redierat, per suos clientes curavit interficiendum, nec ipse in Scotiam reversus diu ei superstes fuit. Nam a Gulielmo Duglassio Archibaldi filio nuper e Gallia reverso inter venandum in silva Atrica in ultionem caedis Alexandri Ramisaei est interfectus. Nec priscorum Scotorum tribus homines quietis impatientes a mutuis iniuriis temperarunt. Inter haec mala undique praementia Gulielmus Duglasius collecta propinquorum et clientium manu primum Duglassiam maiorum suorum patrimonium eiectis Anglis recuperavit, deinde e parvo successu crescente civium erga eum favore magnam Teviotiae partem recepit. Interea Ioannes Francorum rex, qui patri Philippo et regni et belli fuit hae res, veritus ne Scoti tot malis fracti tam potenti hosti succumberent, misit ad eos Eugenium Garentium quadraginta viris fortibus comitatum petitum ab eis ne ullam cum Anglo pacem se inconsulto facerent. Is quadraginta scutatorum millla ad militem conducendum attulit. Praeterea magnificis promissis nobilitatem in suam sententiam traduxit. Illi accaeptam pecuniam inter se partiri nullo milite conducto bellum per excursiones frequentes more suo administrarunt. Id ubi ad Anglum est perlatum Lothianam iam antea male habitam prope ad vastitatem redegit. Haec ut ulciscerentur Patricius Dumbarius et Gulielmus Duglassius collecta quam potuerunt occultissime magna manu Gulielmum Ramisaeum Dallusium, virum fortem et notae in bello industriae, ad Noramam pagum in ripa tuedae frequentem incendendum cum parte exercitus mittunt. Ipsi in insidiis consistunt. Cum quod quaesitum erat Ramisaeus foret assecutus perducti ad insidias hostes et circumventi caeduntur. Tandem multitudine impares deditionem faciunt. Pars maior capitur.
27. Hoc successu accrevere Scotis animi. Itaque iisdem ducibus coniunctis Thomas Stuartus Angusiae comes Beruicum tentare statuit. Id occulte ut conficeretur conductis undecunque poterat navibus, scalisque et reliquo oppugnandarum urbium apparatu imposito, Patricium de suo adventu facit certiorem. Cum ad horam constitutam quam minimo poterant tumultu ad muros accenderent, vigiles tamen non fefellerunt, quibus post acrem pugnam repulsis Scoti tandem urbe non sine damno suorum potiuntur. Arcem ab Anglis retentam magna vi sed frustra adoriuntur. Anglus audito rerum Scoticarum statu coactu exercitu copiosa magnis itineribus eo contendit. Scoti accepto eius adventu nulla re ad longam obsidionem satis provisa, urbe spoliata et incensa ad sua redierunt. Eduardus omni genere artificum adhibito corrupta flammis instaurat, interea ipse Rosburgi manet. Eo Balliolus venit, Scotiae regno ei cedit, oratque vehementer ne sibi a Scotis illatas iniurias negligat. Anglus velut ei obsecundans Lothianam terra marique invadit, et quicquid supererat superiori vastationi corrumpit. Decreverat illa expeditione Anglus totam Scotiam sic affligere ut nullas in posterum vires ad rebellandum recolligere posset. Verum id consilium discussit foeda tempestas quae classem in qua subvehebatur commeatus ita dissipavit, laceravit et afflixit ut paucae naves iterum in unum portum coire potuerint. Ita Eduardus redire ob commeatus inopiam coactus iram suam in Edimburgum, Hadinam, reliquaque Lothianae oppida effudit. Eo cum exercitu in Angliam reverso Gulielmus Duglassius Gallovidiam, Rogerius a Cella Patricii Nithiam, Ioannes Stuartus proregis filius Annandiam Scotis hoste expulso restituerunt. Eodem fere tempore Ioannes rex Francorum in Pictonibus magno praelio ab Anglis victus capitur. Eduardus cum duobus regibus captivis hiemem ageret in summa inter amicorum gratulationes laeticia, Scoti animum eius gloria satiatum rati tum ad aequitatem facilius flecti posse cum eo per legatos de rego suo liberando egerunt. Brussius, ut facilius sui eum convenire possent, Beruicum est missus. Cum de conditionibus non conveniret, iterum Londinum est reversus. Nec adeo diu post per legatos pontificios qui de pace inter Anglos et Francos summo studio agebant, cum Scotis etiam est transactum, promissis Anglo, ut nostri scribunt, centum, ut Frossardus quingentis millibus mercarum Anglicae monetae, cuius pecuniae pars repraesentaretur, reliquum per pensiones solveretur. Ea summa quo facilius conficeretur, pontifex Romanus saceerdotiorum decimas in tres annos donavit, induciae interea factae. Obisides dati nobilissimi adolescentes, qui pene omnes in Anglia peste interierunt.
28. David igitur undecimo quam captus fuerat anno domum reversus primum omnium qui fugae principes e Dunelmensi praelio fuerant multavit. Patricio Dumbario partem agri abstulit. Robertum Stuartum sororis maioris filium a spe succedendi in regnum removit, atque in eius locum substituit Alexandrum Sutherlandiae comitis filium e secunda sorore genitium, et in eius nomen proceres sacramento adegit. Huius adolescentis pater, ut procerum voluntates filio conciliaret arctius, latos et fructiosos agros viris potentibus donavit. Sed Alexandro brevi post mortuo David Stuarto placatus est et in ordinum frequenti conventu suus ei locus et omnium decreto restitutus. Sed id aliquot annis posterius est factum. Proximos fere quinque annos in pacandis discordiis civilibus rex consumpsit. Quo in tempore duae clades inciderunt, altera ad paucos pertinens ex inundatione aquarum. Tantum enim aquae pluviae de coelo deiectum est ut torrentibus et fluviis per Lothianam in agros effusis non pontes modo et molas aquarias sed plaerasque rusticas domos cum pecore et dominis vis aquarum in mare detulerit, arbores radicitus evulserit, oppida quoque prope fluminum ripas pene deerit. Hanc calamitatem secuta pestis multos omnium ordinum atque aetatum consumpsit. Pacatioribus iam rebus anno millesimo trecentisimo sexagesimo tertio in conventu ordum rex ad apolectos retult de Anglo aut eius filio, si quid sibi humanitus evenisset, ad regnum capiendum in Scotiam accersendo. Id, sive taedio bellorum utriusque gentis commodis prospiciens, sive (quod alii putant) ab Anglo iurare coactus fecerit, oratio eius fuit adeo omnibus ingrata et molesta ut non expectato dum ordine sententiae rogarentur omnes clamore confuso vocem abominarentur, ac nihil propius fuit quam ut qui liberrime vociferati fuerant iram eius metuentes defectionem circumspicerent. Quorum ubi timorem rescivit, remissa ira eos in gratiam recaepit. Caeteris ubique pacatis montani in armis perstabant, nec solum inter se foeda atque inhumana crudelitate saeviebant, sed vicina etiam late populabantur. Hos rex cum ad concordiam nulla ratione posset adducere, per homines callidos discordias augendas curavit donec ferocioribus mutua caede consuptis caeteri tractabiles et mansueti redderentur. His domi forisque editis in arce Edimburgensi decessit anno vitae quadragesimo septimo, regni prope tricesimo nono, salutis humanae millesimo trecentismo septuagesimo, septimo die mensis Maii, vir sane in omne virtutum genere, ac in primis iusticia et clementia memorabilis, et cui in bonis malisque rebus exercito semper magis fortuna quam industria defuisse videatur.

29. C REX

Davide vita functo cum proceres frequentes ad Limnuchum praesto fuissent ut Roberto ab avunculo iampridem regi designato ineunti regnum gratularentur, ambitio Gulielmi comitis Duglassii prope in seditionem rem adduxit. Petebat enim iure haereditario regnum sibi decerni, ut qui a Balliolo et Cuminiis est oriundus. Sed cum deprehendisset suam petitionem omnibus esse ingratam, ac in primis amicorum suorum intimis Georgio et Ioanni Dumbariis fratribus, quorum alter comes esset Marciae, alter Moraviae, et Roberto Areskino trium arcium firmissimarum, Britannoduni, Sterlini et Edimburgi praefecto, petere destitit et se regi Roberto professus est obtemperaturum, et rex, ut eum arctiore vinculo amicitiae complecteretur, filiam suam Gulielmi comitis filio despondit. Hoc anno induciae in quatuordecim annos factae sunt per Anglos violatae. Cum ad frequentem mercatum quo ad tertium Id. Aug. ex locis etiam longinuis utriusque regni magna multitudo solebat convenire plaerique Marciani adessent, e familiaribus Georgii Dumbarii quidam est interemptus. Huius caedis auctores cum Georgius ex iure quod inter limitaneos observatur per foeciales peteret ut vel sibi dederent vel ipsi in eos animadverterent, tandum cum aequitatem vinci gratia cerneret iniuriam dissimulat, ac proximum in diem nundinis solennem occulte manum parat oppidumque ex improvisio adortus omnes puberes occidit. Tecta incendit et cum ingenti praeda domum rediit. Angli ut eam cladem ulciscerentur pari crudelitate Ioannis Gordonii equitis illustris agros pervagati sunt. Nec multo post Gordonius Angliam ingressus cum ingenti hominum pecudumque praeda coacta rediret, Ioannes Lilburnus longe maiore manu collecta redeunti fit obviam. Ibi infestissimis utrinque animis pugna conserta cum aliquandiu vario Marte certatum esset, victoria penes Scotos fuit. Ductor Anglorum cum multis propinquis et clientibus captus. Henricus Percius comes Northumbriae, vir magni animi qui tum limitis orientalis erat praefectus, indignissime ferens has suorum clades coactis amplius septem millibus hominum ad vicum Dunsum Ioanne Scoto, qui Subtilis cognominatur, magis quam ulla alia re insignem castra posit. Ibi rustici et pastores nullis aliis armis freti quam crepitaculis quobus cervos et pecora, quae illic passim sine custodibus vagantur, absterrent, nocte colles Lamyriorum montium vico proximos insederunt. Eius crepitaculi haec forma est. In summo hastili satis longo infixis costis ligneis in semicirculum curvatus super eas pellem circumtendunt, ad eam maxime formam quae sunt lanternae quas vulgus Lutecia fallotas appellat. Huic lapillos paucos sed durissimos indunt, quibus agitatis cum ingenti sonitu feras a segetibus absterrent. Hoc genere crepitaculorum ingenti strepitu in imminentibus Dunso collibus edito equi Anglorum perterriti vincula rumpunt ac passim per agros palantes in praedam agricolis cedunt. In exercitu toto tumultuatum et ad arma clamatum est, et cum hostes adesse crederent illam noctem insomnem duxerunt. Mane intellecto ludibrio multis iumentis una cum equis amissis sex millia passum (tantum enim is vicus ab Anglia abest) relictis impedimentis pedibus prope fugientium modo transierunt.
30. Eodem die quo Percius a Dunso recessit Thomas Musgravus Beruici praefectus cum aliquot cohortibus ut se Percio coniungeret egressus in insidias a Ioanne Gordonio de itinere eius praemonito collocatus incidit. Ibi circumventus cum suis maiorem hostium manum ratus in fugam se coniecit, sed retrectus est una cum suis. Nec ad occidentalem limitem Ioannes Ionstonius expers et praedae et gloriae fuit. Parvis enim sed crebris incursionibus ita finitimos exercuit ut non minus damni quam magni exercitus soleant eis dederit. Rebus ita primo biennio feliciter succedentibus, tertio ab inito regno anno Eufemia regina Hugonis comitis Rossiae filia moritur. ex ea rex ternos liberos genuerat, Valterum posterius Ierniae et Davidem Atholiae comites, et Eufemiam, quam Iacobo Duglasso nupsisse a nobis ante commemoratum est. Robertus non tam impatientia coelibatus quam amore filiorum ex Elizabetha Mora prius genitorum ipsam uxorem duxit. Hanc enim eleganti forma Adami Mori illustris equitis filiam adhuc adolescens vehementer amarat, ex eaque tres filios ac duas filias susceperat, eamque Gifardo viri nobili in Lothiana curaverat collocandum. Verum sub idem fere tempus Eufemia regina et Gifardo Elizabethae marito defunctis, rex sive consuetudine vetere Morae inductus, sive (quod a multis traditur) ut filios quos ex ea genuerat legitimos faceret, matrem eorum sibi matrimonio iunxit. Filios statim divitiis et honoribus auxit. Ioannes natus maximus Carictae, Robertus Taichiae, Alexander Buchaniae comites sunt facti, adiecta etiam Badenacha. Nec hac munificentia contentus comitiis ad Sconam indictis obtinuit ut praeteritis Eufemiae liberis in rege creando gradus aetatis observarentur, quae res postea tam numerosam familiam prope extinxit.
31. Biennio fere proximo cum nec certa pax nec bellum esset, levibus incursionibus ac probe latrociniis utrinque certatum est. Interea decessit Eduardus Tertius. Ei successit Richardus Secundus nepos ex Eduardo filio Burdegalae natus. Regnum iniit undecimo aetatis anno, qo tempore legati Caroli Quinti Francorum regis in Scotiam venerunt. Causa adventus eorum fuit ut vetus foedus cum Roberto renovarent, eumque hortarentur ut Angliam aggressus Franciam aliqua ex parte bello levaret. Interim dum conventus eis exhibetur Alexander Ramisaeus, ut Angli ex Frossardo narrant, quadraginta selectis iuvenibus comitatus nocte intempesta sopitis vigilibus Beruici arcem caepit, omnibus qui eam tenebant aut caesis aut captis. Oppidani inopinato malo icti accito Percio cum decem millibus armatorum arcem undique obsidione clausam acriter oppugnant. Harum rerum nuncio ad conventum Scotorum perlato Arcibaldus Duglassius de periculo propinqui sui sollictus quingentis tantum equitibus comitatus eo advolat, sed intercluso ad obsessos omni aditu, nulla re gesta discessit. Arx postquam per dies aliquot valide fuisset defensa, tandem vi capitur. In omnes praeter unum Alexandrum saevitum est. Haec illi. Nostri opera sex hominum plaebeiorum e Marcia arcem captam, ac deinde cum eam tenere non posset relictam, tradunt. Non adeo diu post conventum Iacobus primus Duglassiae comes, coactis viginti millibus hominum, Angliam ingressus Pennerum oppidum frequentibus nundinis ex improviso caepit, diripuit, incendit, exercitumque spoliis oneratum incolumem reduxit, et cum praeda pestilentiam domum retuilit, quae quanta nunquam alias vi biennio per totum regnum saeviit. Angli ut parem cladem Scotis rependerent Solvaeo transmisso Scotiam ingressi. Talbotus dux acerrimus quindecim millia militum ducebat. Hoc numero fretus longe lateque populando vastitatem faciebat. Cum exercitum praeda gravem reduceret, non longe a finibus Angliae in valle angusta castra posuerat. In eas angustias Scoti plus minus quingenti noctu ingressi in securos et imparatos et maxima ex parte inermes irruerunt, ac primo impetu obviis trucidatis, tumultu vero et pavore latius fuso, totum exercitum in fugam vertunt. Multi ibi occisi. Ad ducentos et quadraginta capti. Plurimi ut in subita trepidatione temere flumen ingressi periere. Reliqui praeda exuti, qua cuique proximum fuit domos rediere.
32. Cum interea bellum terra marique maximis viribus cum Gallis ab Anglo gereretur, ac praeterea pars virum Anglicarum in Lusitaniam mitteretur, ex conventus publici decreto missus est in Scotiam Ioannes Lancastriae dux, regis Angli patruus, qui de pace ageret ut tot bellis undique circumstrepentibus ab eo latere quod maxime patebat saltem quies esset. Missi a Scotis iam de eius adventu per foeciliam certioribus, qui cum eo transigeret, Iacobus Duglassiae et Ioannes Dumbarius Moraviae comites. Induciae in triennium factae. Sed dum ibi de pace agitur, civile bellum in Anglia longe gravissimum exarsit. Primus auctor fuisse dicitur Ioannes cognomento Ballus sacrificulus. Is cum plebis animos ob quatuor nummos Anglicos in capita singulorum imperatos vehementer offensi videret, primum in confessionibus et secretis conventiculis oblique, mox ubi sermonem suum non ingratum auribus sensit aperte coepit vulgus adversus proceres inflammare. Accedebat ad recentem causam alia vetustior, quod magna rusticae plebis pars propemodum servilis conditionis erat. Ad hos cum se adiunxisset magna opificum manus et aliorum que nec in re nec in fama quod perderent haberent, tantum iniecere tumultum ut in magnum summae rei periculum fuerit deventum. Haec cum in concilio legatorum nunciata essent, tamen utrique rem tam diu dissimularunt donec de pace transegissent. Tum Duglassius Lancastrio infit se quo in statu res Anglorum sint iam ab initio usque scisse. Tamen tantum abesse ut momenta temporum vel ad bellum gerendum vel ad pacem commodius conficiundam captarent, ut etiam nunc, si opus esset, qoad tumultus cessaret tutum ei sit hospitium, vel ut tutius rediret quingentos equites qui eum deducerent dare sint parati. Lancastrius, etsi neutra conditione ut uteretur sibi in praesentia opus fore speraret, tamen prolixe gratias egit. Verum cum domum rediens Beruico ab urbis praefecto excluderetur, acccaepta fide publica in Scotiam ingressus, ibi dum seditio popularis conquiesceret se continuit.
33. Induciis triennalibus finitis, anno millesimo trecentesimo octuagesimo quarto mense Ianuario, Arcibaldus Duglassius Gallovidianus, adiuncto sibi Iacobo Duglassiae et Georgio Marchiae comitibus, obsedit Mabanum arcem ad lacum eiusdem nomiis sitam, unde prope quotidianae excursiones in agros propinquos fiebant. Praefectus arcis repentino malo ictus cum hoste pepigit, ni in octavum diem auxilia sibi advenirent, se eam dediturum. Deinde cum ad nonum usque diem cum summa molestia propter Hibernas procellas et continuos imbres Scoti ibi perstitissent, quarto die Februarii ex pacto arx dedita est. Qui proxime Rosburgum accolebant metuentes ne et illa arx similiter opprimeretur, curant Grastocum hominem nobilem et copiosum, et qui in re militari apud suos magnum nomen habebat, ei arce praeficiendum. Is cum non modo commeatus amplos sed omnem domesticam supellectilem illo mitteret, ratus nec alibi eam commodius ad suos usus neque tutius ab hoste servari posse, Dumbarius cum et iter et diem per exploratores rescissent, insidiis commode locatis longum agmen et confusum ex militibus, plaustrariis et vulgo promiscuo invadit, ac sine pugna magna praeda cum ipso domino potitus statim se recaepit. Anglus, ut damna accaepta ulcisceretur et incursiones reprimeret memorabili aliqua calamitate, Lancastrium cum ingenti terrestri navalique apparatu in Scotiam mittit. Lancastius ipse per Marciam et Lothianam Edimburgum usque venit. Classis ad Fifae maritima pervastanda missa. Militibus Edimburgum volentibus incendere, dux memor ante paucos annos illic se a suis exclusum benigne et hospitaliter fuisset tractatum ignem tectis arcuit. Non fuit eadem humanitas in copiis navalibus. Nam Aemonam insulam ingressi coenobium monachorum direptum incenderunt, similique crudelitate usi sunt in omnibus locis in quae exscenderunt donec a Nicolao et Thoma Arskinis, Alexandro Lindesio et Gulielmo Cunigamio, multis caesis, quibusdam captis adeo trepida fuga in naves fuerant compulsi, ut praeter alia damna in ea festinatione accepta, quadraginta suorum fune nautico in quo pendebat caeso, submergi ante oculos suos permiserint.
34. Vix Lancastrius domum se recaeperat cum Gulielmus Duglassius prope vestigiis eius insistens arcibus quae Angli in Scotia post Dunelmense praelium tenuerant partim captis, partim dirutis, Teviotiam omnem praeter Rosburgum Scotis restituit, ac latrocinia per licentiam bellorum grassantia compescuit. Nec ipse diu his rebus superfuit, febre in arce Duglassiae extinctus. Successit ei Gulielmus Duglassius filius omni virtutis genere tanto patre dignus. Interea cum annuae induciae prope Bononiam Belgicam fuissent factae inter Francos, Anglos et Scotos, Francique quibus erat mandatum ut ea de re Scotos facerent certiores negligentius se gessissent, proceres Anglorum Scotis finitimi locum sibi datum rati ut magna aliqua clade hostem ex improviso afficerent, nec ante induciarum denunciationem spatium ulciscendi ei relinquerent, cogunt ad decem equitum, sex sagittariorum millia, ac Scotiam ingressi ducentibus Northumbriae et Notingamiae comitibus late fusa populatione omnia vastant, sed praecipue Duglassiorum et Lindesiorum agros. Scoti, qui rumoribus accaeptis de induciis omnem belli cogitationem abiecerant, vehementer et suae negligentiae et hostium perfidiae irati, quam primum possent ultum ire statuunt. Rumor interim incursionis Anglorum Francios, qui renunciare iussi erant inducias, suae tarditatis admonuit. Hi cum sera festinatione superiorem cessationem corrigere contenderent ac in ipso incursionis ardore Londinum venissent, ibi benigne et hospitaliter excepti ac blandis et amicis invitationibus retendi donec rescitum est Anglos ex hostico reversos esse. Tum demum dimissi cum in Scotiam venissent ac mandata exposuissent, plaeraque omnis nobilitas, ac maxime qui recentissimae cladis damna senserant, fremere eamque ludificationem Anglorum non ferendam clamare. Eos cum rex frustra placare conaretur ac induciis omnino staturus videretur, illi rem disceptando prolatant donec, clam per amicos quindecim fere millibus equitum collectis, stato die Duglassius et Lindesius ac Dumbarius clam ex aula secedunt, et cum suis coniuncti Angliam infesto exercitu ingrediuntur, et vastato Northumbriae ad Novum Castrum usque agro per comitis Notingamiae et Maubraiorum ditionem reversi quicquid ferro flammaque foedari potuit corrumpunt ac diruunt. Tum demum cum ingenti hominum pecorumque praeda se domum conferunt, ac statim inducias publicandas curant.
35. Sub earum finem anno millesimo trecentisimo octagesimo quinto venit a rege Gallorum missus Ioannes Viennensis classis Gallicae praefectus cum auxiliarorum circiter duobus millibus, e quibus centum erant equites cataphracti, ducenti qui scorpionibus (quos posterior aetas maluit arcubalistas appellare) tela mitterent. Caeteri pedites promiscui generis erant. Attulerant et pecuniam in sex mensium stipendia. Praeterea munera et in iis quadringentas panoplias quae viris fortibus dividerentur. Is convento rege Northumbriam una cum Iacobo Duglassio ingressus tribus arcibus dirutis, cum ulterius progredi vellent largioribus per autumnum fusis imbribis redire coguntur. Acceleravit etiam eorum reditum certus de Richardo Anglo rumor. Maiore enim quam unquam alias ira in Scotos incensus quod non modo ipsi regnum eius omni belli clade infestarent, sed peregrinos etiam accersissent, et eo tempore potissimum quo Gallus in Angliam cum infinita multitudine hominum transmittere parabat. Anglus igitur maximo exercitu coacto, in quo scriptores eorum sexaginta millia peditum, octo equitum fuisse tradunt, statuerat ita Scotorum vires frangere ut in multos post annos exercitum conficere non possent. Magnam praeterea classem cum commeatibus Fortham subire iubet, quod sciret eam Scotiae partem quam ingressurus erat bellis continuis per multos annos exhaustam, et si quid reliqui esset, incolas id in regiones proximas comportaturos. Securus praeterea de Gallo erat, quem sciebat hibernis tempestatibus se non commissurum. Cum illis copiis Scotiam ingressus nulli loco neque sacro neque profano, nulli homini qui modo militari esset aetate parcebat. Interea Ioannes Viennensis, qui magis quid rex suus discedenti mandasset quam quid Scotorum res posceret meminisset, cum Duglassio assidue agebat ut praelio decerneret. Ille cum saepe respondisset Scotos non ob animi aliquam erga Gallos alienationem sed ob infirmitatis suae conscientiam praelium detrectare, eum tandem in locum arduum, unde tuto speculari posset hostium agmen subduxit. Ibi cum longo ordine transeuntes Anglorum copias oculis perlustrasset, facile in Duglassii sententiam descendit.
36. Proximum eis visum est ut qua sola ratione hosti nocere possent, ipsi pro tempore confectis copiis Angliam adorirentur. Ingressi diversissimo a regis exercitu itinere Cumbriam regionesque ei propinquas longe lateque populantur. Angli Lothiana omnibus malis afflicta (nam ne commeatibus deficerentur non audebant longius a sua classe discedere) cum iam instante hieme de reditu consultarent, erant qui Scotorum vestigiis insistendum et in reditu ad certamen velint nolint pertrahendos existimarent. Viarum periti ex adverso ostendunt itinerum per palustria et montosa difficultatem et plaerunque angustias omniumque rerum tantam inopiam, ut vix transitus esse paucis et expeditis qui secum commeatus in aliquot modo dies comportarent; deinde superatis viarum difficultatibus proximam quae eos exciperet regionem non admodum natura fertilem et hostibus vastatam; et ubi his malis perfuncti fuerunt, cum hoste levi et procursatore rem futuram, quem difficilius esset invenire quam, si praelio se committat, vincere; quique inventus, nisi suis locis cogi ad pugnandum non posset. Eius rei periculum ab Eduardo Tertio eius avo factum cum Anglorum maximo, nullo Scotorum incommodo. His auditis et omnium animo obversantibus aliis quae fert hiems in solo frigido malis, et subeunte quae cuique domi sunt cara pignorum memoria, facile de sententia discesserunt, et qua venerant recta domos pergunt. Ita utrique libere in hostico praedati nusquam hoste conspecto ad sua sunt reversi. Scoti cum pro certo haberent Anglos usque ad proximam aestatem in expeditionem non prodituros Rosburgum aggredi decreverunt, oppidum propinquum et longe proximis regionibus infestissimum.
37. Eo cum frequentes convenissent, de oppido nondum expugnato dissidium inter Scotos et Francos est ortum. Galli enim cum in oppugnationibus urbium Scotis essent ex multo usu bellorum domesticorum peritiores, magnosque sumptus in id bellum impendissent, oppidum, si caperetur, aequum censebant sui iuris et Gallicae ditionis esse. Scoti contra iniquum esse contendebant ut praemium universi belli penes auxiliarios esset, quos autem sumptus fecerint eos non Scotos sed sibi Gallum impendisse ut hostium vires distraheret et partem belli averteret a Gallia. Quod si ad calculos placeret revocare, amicorum officia iustius Soctos a Gallis totius belli impensas posse repetere quam eos auxilii lati praemia postulare, ac eiusmodi praemia quae nulla memoria vel data vel petita ab amicis vel audierimus vel legerimus. Postulationis autem iniquitatem vel inde facile apparere, quod Scotis integrum fuisset per Anglos in pace conquiescere ac regum potentissimorum inter se bellantium sese spectatores praebere. Gallis non idem iliicitum fuisse, nisi bona Galliae parte cedere voluissent, nec se videre cui usui eius oppidi possessio Gallis esse posset, nisi ut velut fraeno iniecto pacis bellique arbitrium penes se esse vellent. Quod si id eorum consilium esset, non solum utilius sed etiam honestius Scotorum regibus esse eo carere quam tam levi de causa in servitutem se voluntariam dedere. Sin tam iniqua petitione Galli reditum ad suos, quem iam pridem moliuntur, excusare conentur, nihil hac excusatione opus fuisse: nam ut ultro advenerunt, ita suo eis arbitrio semper licuisse discedere. Neque quenquam morari quo minus abeant, quando eorum, si inviti manserint, operam inutilem fore prospiciant. Ita reditum est a Rosburgo re infecta, et cum antea saepe graves querimoniae utrinque fuissent, tum si diutius res in eo statu permansissent, aperte inde inimicitiae videbantur oriturae. Origo autem dissensionum ex diversa utriusque in bello vivendi consuetudine processit. Scoti enim et Angli non minus verecunde et continenter in bello quam in pace apud cives suos agunt, et bona fide ab hospitibus accepta solvunt. Franci vero quasi publice permisso latrocinio quacunque traneunt praedas agunt, et qui a pueritia huic vivendi rationi assueverunt, quod semper viderunt iure fieri putant. Itaque ante id tempus cum nec Franci a solita rapacitate se continere, nec Scoti insolitam servitutem suscipere possent, saepe rixae atque interdum pugnae aliis aliena rapientibus, aliis sua tuentibus conserebantur. Tum post hanc ad Rosburgum alienationem cum Gallorum pabulatores tanquam brevi discessuri maiore quam antea licentia raperent, et rustici indignati se paucis et peregrinis praedae esse, iumenta saepe abstrahebant, ministros pabulatum missos et milites vagos vulnerabant atque interdum occidebant. Queremoniis ad consilium relatis uno omnium agricolarum consensu respondetur se gravius a Gallis, qui se dicerent amicos, quam Anglis ex professo inimicis expilari. Itaque non prius peregrinos discessuros quam data damna compensarent, nec ab hac pertinacia a Duglassiis hominibus maxime popularibus deduci potuerunt. Remisso igitur exercitu dux in Scotia retentus donec omnibus esset persolutum.
38. Galli cum ad Cal. Nov. vela fecissent, Scoti sive laboribus bellicis superioris anni fatigati, sive praeda tot secundis expeditionibus satiati, ea quidem hieme quieverunt. Proximo vere Gulielmus Duglassius Arcibaldi reguli Gallovidiani filius in Hiberniam navigavit ut crebras Hibernorum exscensiones in Gallovidiam factas et in praesentia ulcisceretur et in posterum prohiberet. Erat is Gulielmus Scoticae iuventutis omnibus corporis et animi virtutibus longe primus. Ingens corpus et perinde vires formaque (quod in tam vasta magnitudine raro solet evenire) cum utili dignitate grata. Accesserant ad haec belli decora saepe cum paucis longe plures hostium aggressus victor evaserat, nec in ulla fuit expeditione in qua virtus eius non enituerit. Atque haec bona, quae in plaerisque solent esse invidiosa, comitas et modestia omnibus ut grata essent efficiebat. His eius virtutibus rex, etsi nothum eum esse non ignoraret, tamen impulsus Aegidiam filiam rarae in illa aetate pulchritudinis exemplum, et a multis nobilissimis iuvenibus expetitam, ei collocavit, Nithiamque Gallovidiae proximam regionem dotis nomine dedit. Igitur cum ad Kerlinfordam oppidum, ut in ea gente opulentum suos exposuisset, res improvisa magnum oppidianis terrorem attulit, adeo ut statim ad eum miserint qui de conditionibus agerent. Nec Duglassius abnuit. Interea de hoste securus Robertum Stuartum Durisderanum cum ducentis militibus misit ad commeatus in naves importandum. Oppidani tempus ad consultantum nacti auxilia a Dundalco accersunt. Missi quingenti equites. Eo subsidio oppidani aucti et ipsi birpartito in hostem ducunt, ut omnibus videlicet caesis (quod multitudine fieri perfacile factu putabant) etiam navibus potirentur. Sed utrobique victi, oppidum captum, direptum et incensum. Quindecim navigiis quae in portu stabant spoliis urbis oneratis atque obiter Manna insula spoliata ad lacum Rianum, qui partem Gallovidiae a Caricta dirimit, appellunt. Ibi statim Duglassius cum rescisset patrem suum in expeditionem adversus Anglos profectum, eo et ipse quantum potest festinat.
39. Fuerat autem ea expeditio hac maxime de causa suscaepta. Richardus Anglus cum Scotiam superiore anno fuisset ingressus nec quicquam sacri aut profani inviolatum omisisset domum reversus in maximam seditionem incurrit, quae omnem totius regni statum immutavit. Huic malo ut mederetur cum magistratus, praefecturas provinciarum et minorum rerum curationes (ut in hoc genere fieri solet) ab aliis in alios transtulisset, ea ratione odiorum incendia non tam fuerunt extincta quam tecta et in tempore mox eruptura. Scotia contra tranquillitate summa fruebatur, sed incerta: nam et iuvenum robore florebat, nec alia aetas imperatorum feracior erat. Nobilitas igitur belli avida in omnibus coetibus fremebat tantam ulciscendi veteres Anglorum iniurias opportunitatem negligi, quam illi nequaquam rebus nostris perturbatis praeterituri essent. Robertus autem. rex homo natura quietior et ob ingravescentem aetatem ad bella suscipienda tardior, publicis iniuriis non satis permoveri videbatur. Ioannes eius filius natu maximus ingenio segnis et equi percussu claudus ad labores castrenses perferendos parum credebatur idoneus. Ad Robertum Fifae comitem natu proximum fit procerum concursus. Ibi prope deplorato statu publico facile inter omnes convenit ulciscendam esse cladem nuper accaeptam. In id cum quisque alacriter operam suam offerret, delectu sindicitur in proximas Non. Aug., sed occultus, ut utrunque regem et Scotum et Anglium iuxta lateret. Sed Anglos res minime fefellit: qui cum per exploratores rem, diem locumque conveniendi comperissent, et ipsi contra simili dolo capere hostes conantur. Proceres enim caeteros admonent ut suos quisque paratos habeant, non in certum quidem diem, sed quandocunque opus esset ut ad signa convenirent. His ita compositis cum iam audirent non procul a limite in Teviotia Scotorum ad triginta aut , ut vult Frossardus, quadraginta millia convenisse, decreverunt, quoniam cum tanta multitudine congredi non auderent, nihil ante hostis adventum esse conandum, et ut interim commodius coelarent consilium, domi quisque suae se continerent dum animadverterent in quam tandem regionem tanta se effunderet procella, ac tum demum ad eorum motus consilio accommodarent, et quod autumno superiore ab hoste factum observarant, diversam tum Scotiae regionem ingressi clade cladem rependerent.
40. Interea mittunt exploratorem qui de hoste propinquo certiora omnia renunciaret, quod referre putarent plurimum non modo instituta, sed facta dictaque postrema cognosci, qui missus erat cum sermone, cultu, armatu nihil a caeteris differret, facile pro Scoto fefellit. Omnibus vero quae scire intererat satis compertis ad equum quem arbori alligarat rediens eum furto sibi ablatum esse deprehendit. Igitur ocreatus, penulatus, calcaria indutus, totoque habitu equestri cum se pedes ad iter dedisset, coepit res esse suspecta, eoque cum longiuscule abesset, missis equitibus velut e fuga retractus et interrogatus quis et unde esset quidve ita abiret, cum non satis constanter responderet ad duces exercitus productus metu gravioris poenae iniecto Anglorum consilia eis aperuit. Scoti ergo his compertis et ipse rei agendae ordinem mutant: exercitum dividunt ita ut maior pars Carleolum versus iter intenderet, eique praeessent duo regis filii Fifae et Ierniae comites. praeterea Archibaldus Duglassius Gallovidianus comitesque Martiae et Sutherlandiae. alteram quae Northumbriam ingrederetur ducerent Iacobus Duglassiae et duo fratres Dumbarii Georgius et Ioannes, hic Moraviae, ille Marciae comites. Iis attributi trecenti equites et duo millia peditum praeter equitum ministros. Singulos enim equites sequuntur minimum singuli robusti ministri qui leviter armati equorum prope cursum adaequant et cum res poscit manum cum hoste conserunt. Dispertitis ita copiis qui in Cumbriam et Carleolum versus iter intenderent, cum exercitu valido cuncta ferrent agerentque hostem obvium non habuerunt. Duglassio in diversa parte omnia vastanti non eadem fortuna fuit. Expeditionis enim suae rationem ita instituerat ut quam magnis et occultis posset itineribus transmissa Tina Dunelmum praeteriret ac tum demum populationi se daret. Id ab eis tanta cum celeritate et silentio factum est ut primum ubi esset hostes ex incendiorum fumo intelligerent Angli.
41. Percius senior in Northumbria et vicinis regionibus auctoritate et opibus longe princeps erat. Re ad eum delata duos filios iuvenes impigerrimos Henricum et Rodolfum in Novum Castrum praemittit, caeteris eo convenire iussis, eo maxime consilio ut Scotos reditu ad suos intercluderet. Illi vero agro Dunelmensi longe fertilissimo omni belli clade affecto praeda ingenti potiti Tinam iterum transeunt ad tria fere millia passum supra Novum Castrum. Ibi homines domi nobiles et gloriae cupidi, et hoc qualiscunque successu elati turpe sibi ducebant si rusticis tantum ac non etiam urbibus terrorem inferrent, ad Novum Castrum adequitant et oppugnationem comminati contumeliis hostem elicere tentant. Cum biduum ibi restitissent ac levia plaerunque vario eventu certamine conseruissent, unum tamen ac postremum posteriore die sub vesperum omnium ora oculosque in se convertit. Ipsi enim duces genere, opibus, aetate atque animis pene pares decorum existimabant se ab utroque exercitu spectari pugnantes. Igitur cum ex provocatione processissent in medium Iacobus Duglassius et Henricus Percius atque infestis hastis concurrissent, Percius equo deiicitur. Anglis ad auxilium concurrentibus, cum Duglassius hostem attingere non posset, hasta eius potitur atque eam quatiens exclamat ut facile exaudiri posset se spolia eius in Scotiam laturum. Ita dirempta pugna Scoti, ut probe urbem civibus frequentem et hostium plenam intentius egere vigilias. Postridie Scotiam versus iter capessunt, sed lente. Graves enim spoliis erant. Praeda dum paulum procedit, arcem hostium propinquam expugnant et diruunt, atque inde iterum iter ingressi ad Otterburnum perveniunt, qui locus a Novo Castro octo ferme millia abest. Ibi de reliquo itinere consilium ineunt. Pluribus videtur Carleolum versus ad alterum exercitum eundum, neque (quod ab initio convenerat) certamen cum quoquam contrahendum priusquam omnes copiae se coniungerent. Contra Duglassius auctor erat biduo aut triduo ibi manendum ut rebus confutarent Percii magniloquentiam, qui affirmabat eos non laturos in Scotiam suam lanceam; interea ne ociosi essent arcem propinquam oppugnari posse. Haec sententiam, licet pluribus minus utilis videretur, tamen in Duglasii gratiam ab omnibus est recaepta. Communitis igitur pro tempore castris, quae ab una parte paludibus erant satis tuta, ad arcis oppugnationem animum intendunt.
42. At Percius, uti erat ingenio ferox, ut accaeptam deleret ignominiam statim abeuntes sequi cum praesentibus copiis cupiebat, sed a senioribus metu insidiarum est retentus. Neque enim verisimile credebant Scotos tam paucos urbem validam aggredi ausuros nisi maiores vires alicubi in propinquo latentes haberent. Eo die et proximo rebus magis exploratis comperiunt a maiore exercitu nihil timendum, ut qui longissime a Duglassianis abesset. Igitur Percius cum decem millibus fortissimorum virorum se in viam dedit, non expectato Dunelmense archiepiscopo, qui ea nocte adventurus dicebatur, satis virium se ratus habere ad debellandos hostes, qui plus minus dimidia pauciores erant. Cum iam primi Anglorum conspicerentur, aliis Scotorum coentibus, aliis ab oppugnatione arcis propinquae defatigatis et ad quietem compositis subito ad arma clamatur. Dum reliqui armantur peditum pars maior et complures ex equitum ministris freti qualicunque illa munitione castrorum impetus Anglorum sustinent. Equitem multum iuvit res prius animadversa. Nam cum inter se disputarent de exercitum hostium excipiendo (venturos enim expectabant), collem vicinum magno usui sibi fore vident. Eum igitur circumvecti dum Angli aditum castrorum oppugnant in latus obliquum eorum invecti late stragem, latius etiam tumultum fecerunt. Sed Anglus abundante numero subsidariis in aciem inductis facile ordines restituit. Hic tamen tumultus hoc Scotis profuit, quod segniore interim pro castris pugna spatium eis fuit egrediendi et suam aciem explicandi. Interim nox utrosque oppressit, sed admodum brevis, ut mense Iulio et locis ad septentriones exporrectis, et forte coelo sereno luna prope pernox lucis diurnae usum praebebat. Pugnatur igitur acerrime, ut inter homines utrinque nobiles et de gloria magis quam de vita sollicitos. Percius ignominiam delere, Duglassius partum decus novo facinore illustrare contendebat. Ita utrinque impari quidem numero sed pari animorum contentione in multam noctem pugnatum est. Ibi obducta lunae nubes cum discrimen hostis an amicus esset sustilisset, paulum intermissa pugna; luna vero nubibus liberata inferentibus se vehementius Anglis Scoti pedem referentes nonnihil loco cessere, ac Duglassii vexillum pene amisere, cum ab altero cornu duo Patricii Hepburnii pater et filius, ab altero Duglassius per suorum ordines penetrantes in primam aciem, ubi plurimum erat discriminis pervolant, tamque atrox praelium cient ut multis vulneribus illatis et accaeptis suos in locum unde pulsi erant restituerunt.
743. Nec Duglassius eo contentus cum duobus comitibus Roberto Harto et Simone Glendunino propinquo suo in medios hostes irrumpens, vires animi robore corporis aequans, quacunque se obiiciebat circa stragem ingentem edebat. Amici quanquam acriter contenderent, antequam ad eum penetrare posserint tribus lethalibus plagis saucium atque humi deiectum comperiunt. Iuxta eum iacebat multis plagis perfossus Hartus. Sacerdos autem qui per omnia discrimina ei semper adhaeserat corpus Duglassii viribus defectum securi ab iniuria tuebatur. In hoc statu propinqui eius Ioannes Lindesius, Ioannes et Valterus Sinclari de eo cum rogassent ecquid valerent, “Ego (inquit) recte valeo. Morior enim non lecto segni fato, sed quemadmodum omnes prope mei maiores. Illa vero a vobis postrema peto, primum ut mortem meam et nostros et hostes coeletis; deinde ne vexillum meum deiectum sinatis; demum ut meam caedem ulciscamini. Haec si sperem ita fore, caetera aequo animo feram."” Illi ante omnia corpus amiculo, ne cognosceretur, tegunt. Deinde erecto vexillo Duglassii nomen (ut mos est) quantum possunt inclamant. Ad eam vocem tantus est factus concursus, tanta alacritate in hostem incursum, ut eum continuo ulta locum pugnae longe propulerint. Nam ad nomen Duglassium non solum vulgus sed Ioannes Moraviae comes accurrerat, ab ea parte rem labore credens. Iam enim adversam sibi aciem capto minore Percio multis vulneribus saucio et in castra ut curaretur misso vehementer perculerat. Itaque languidiore in aliis partibus pugna Duglassiani qui ad vexillum convenerant Anglos et viae diurno labore et nocturna pugna fessos dissipant, et eodem impetu Henricum Percium ducem hostium capiunt. Eo amisso caeteri sine ordine se in fugam coniiciunt. Caesi fuerunt in illo praelio ex Anglis 1840, vulnerati circiter mille, capti ad mille quadraginta. E Scotis caesi centum, capti in fuga dum pauci plures Anglos sequuntur ducenti.
44. Iacobus Lindesius Matthaeum Redmannum Beruici praefectum inter effuse fugientes ex armorum pulchritudine unum e potentioribus ratus in eum cursum intendit. Ille cum tria millia passum fugisset, equoque iam lasso se cursu non speraret evasurum, statim se in pedes coniecit. Lindesius sine mora idem facit. Tandem post conflictum satis longum Anglus genere armorum inferior Scoto se dedit. Ab eo domum dimittitur iuratus intra vicesimum diem se rediturum. Haec tum erat inter finitimas nationes adversum captivos humanitas, quae et hodie inter limitum accolas optima fide perdurat. Si quis ad diem dictum non redeat, haec poena est: in congressibus quae ob res repetundas fieri solunt, qui deceptum se queritur manus effigiem aut chirotecam in hasta oblonga omnibus conspicuam circumfert. Ea summa apud ipsos infamia habetur, adeo ut qui fidem violavere amicis propinquisque fiant detestabiles, nec paulo honestior eos convictu, sermone, aut domo sua dignetur. Lindesius captivo hac lege dimisso magnam armatorum multitudinem conspiciens ad eos recta proficiscitur, nec prius hostes esse cognovit quam tam prope adequitasset ut se recipere non posset. Erant autem episcopi Dunelmensis copiae, qui cum ad Novum Castrum tardius venisset quam ut Percium assequi posset, nec ante proximum diem eum cum hostem congressurum putaret, suos per ocium coenare iussit, ac paulo post coenam iter ingreditur. Sed priusquam procul ab oppido abesset cum ex fugientibus de adverso praelio rescisset, in oppidum reversus cum amicis de Scotis persequndis consultat. Decretum ut sub solis ortum omnes in armis praesto essent; mane ad decem millia equitum peditumque promiscui generis ex propinqis locis aderant. Hi animum episcopo fecerunt ut confestim ad hostes quam proxime poterat duceret et eventum pugnae tentaret. Eos enim et superioris pugnae, et diei quam eam processerat labore, et plaerosque vulneribus fessos et ob secundum praelium negligentiores deprehensurum ratus non difficilem sibi promittebat victoriam. Eius adventu per exploratores comperto comes Moraviae, quem omnes mortuo Duglassio unum intuebantur, convocatis illustrioribus de captivis consultat, quos semel in fidem recaeptos trucidare crudele videbatur et servare turbam hostium prope suis aequalem periculosum. Consensum est ut iurati dum confligeretur nihil moturos et, etiamsi a suis vindicati forent, captivos tamen permansuoros in castris cum levi custodia relinquerentur, quae praesentem poenam, si quid quis attentaret, de omnibus expeteret.
45. His ita dispositis e superiore victoria pleni animorum in aciem prodeunt, muniti retro paludibus, dextra laevaque concaedibus. Illud etiam imperatum, ut simul ac hostis appropinquaret, singuli buccina quam e cornu bubulo suspensam a collo gerebant quam possunt maximum clangorem ederent. Qui sonus qum per se terribilis esset, etiam repercussu collium multiplicatus longe maioris multitudinis speciem reddebat. Angli qui magno gradu venerant inter stragem suorum pugnaturi, et horribili illo sono et alacritate hostium in acie ex adverso stantium attoniti, cum neque dux militi subitario, neque miles duci imperito satis fideret, statim retro unde venerant signa convertunt. Interea cum Lindesius, uti dictum est, captus et in Novo Castro relictus a Redmanno conspectus et agnitus esset, cum summa humanitate habitus domum liber dimittitur. Hoc tam repentino tumultu Scoti leviter decuncti domum redire statuunt. Radolfum Percium, quod graviter vulneratus iactationem itineris ferre non posset, rogantem ut ad Novum Castrum ad curandas plagas ire liceret, ac pollicentem cum primo in aequo laborem viae ferre posset, quocunque a comite Moraviae vocaretur se venturum, fide (ut mos est) de reditu accaepta dimittunt. Eius exemplum sexcenti captivi secuti venia impetrata ad suos redierunt. Multis praeterea e tenuioribus, ut ex quibus plus oneris quam emolumenti sperabatur, sine precio dimissi. E nobilioribus Henricus et cum eo prope quadringenti retenti et in Scotiam abducti. Verum breve fere omnes quod ipsi sibi statuerunt precium eo liberati. Ita illa aetate, ut ait Ennius, non cauponantes bellum sed belligerantes de libertate et gloria homines decertabant. Duglassii ac virorum illustriorum corpora tertio die ad Mulrossiam delata pompa militari sepulta sunt. Haec ut gesta sunt ad alterum qui Cumbriam populabatur exercitum nunciata gratulationem de victoria turbarunt, ac prope omnem e secunda fortuna laeticiam in acerbissimum luctum commutarunt. Ita enim desiderium Duglassii militares homines affecit ut non modo qui ipsum erant secuti, sed alter exercitus taciturnus ac moestus, non secus ac si victus fuisset, domum se recaeperit. Accedebat etiam ad publicam commiserationem quod in aetatis flore, quod sine liberis decesserat, ac prope solus a se partae victoriae fructu caruerit. Patrimonium defuncti ad Arcibaldum Gallovidiae regulum cognomento Austerum devenit, et ipsum quoque gloria belli florentem. Haec est illa ad Ottorburnum pugna memorablis, solum militum ducumque in pugnando magnanimiate, perseverantia, laborum tolerantia, et in victoria modestia, sed vario maxie eventu, quod victor in summa gloriae expectatione morte praeventus sui laboris fructu potiri non potuit. Victus, etsi tum profligato exercitu captivus, multos tamen annos ei pugnae cum plaude superfuit. Pugnatum est ad 12 Cal. Aug. anno salutis nostrae 1388.
46. Hac victoria paulo tranquilliore domi forisque statu, cum rex per aetatem rebus gerendis non sufficeret atque eam de se opinionem ex proxima expeditione, quam eo inconsulto susceperant, intelligeret, Ioannesque eius filius natus maximus ingenio esset segni et magis ad ocium compositus quam ad res arduas obeundas, habito conventu publico Robertum Fifae comitem vicarium regni fecit et gubernatorem appellavit. Nam qui ante eium magistratum gesserant fere custodes vocabantur. Henrico Percio genere et factis claro apud Scotos captivo in locum eus est suffectus comes martialis, quem vulgo marescallum vocant, homo verbis quam armis ferocior. Is cum Scotorum in pugna Otterburnensi virtutem elevater et Anglorum ignaviam graviter increparet, utriusque gentis odium adversum se concivit. Certe Robertus Scotorum prorex adeo illa eius iactantia fuit offensus ut iustam causam duxerit cur expeditionem adversus eum susciperet, ingressus in hosticum una cum Arcibaldo Duglassio tum Duglassiae comite recta ad hostem, qui magno cum exercitu praestolari dicebantur, duxit, atque ubi eo pervenit statim pugnandi copiam fecit. Ad morantem caduceatorem misit qui eum ad aequam certaminis aleam provocaret. Sed cum martialis locis tutis et accessu difficilibus se teneret nec responsum caduceatori daret, Robertus postquam aliquot horas aciem suorum ostentasset exercitum in agros circumiacentes praedatum mittit, atque ea maxime loca in quibus martialis diversari solebat, populatus suos praeda graves sine certamine reduxit. Haec expeditio etsi nimis levi de causa fuisset suscaepta, tamen non minus Angli quam Scoti gaudebant hominis vanitatem ita fuisse refutatam. Ille autem quoties ea de re mentio fiebat caritate civium quos in discrmine sine causa nollet exponere id a se factum excusabat.
47. Hoc ipso tempore cum ex induciis in spem pacis inter Francos et Anglos per pontificem et vicinos principes ventum esset ea lege ut utrorumque amici ascriberentur, Anglorum videlicet Lusitani, Francorum Scoti et Hispani Castellanenses. Robertus rex omnibus suis repugnantibus unus frustra assentiebat. Neque enim ipse pacem vel inducias facere poterat nisi ex sententia publici conventus, neque firmas polliceri sine publico decreto. Nec nobilitas dolorem suum tacitum adversus Gallum continere poterat ex quo illum modo usum caperent, ut cum esset bellandum cum hoste arma de manibus detraheret et fructum superioris victoriae spemque futurae auferret. Tandem post longam altercationem legatus qui a Gallo venerat vix impetravit ut ea de re Scoti in Galliam legatos mitteret, cum iis actum ne sua pertinacia spem pacis propinquae impedirent. Nec Robertus rex diu superfuit. Nam in arce sua quam Dunum Donaldi vocant decessit anno 1390 ad 13 Cal. Mai. Vixit annos 74, regnum tenuit 19 ac dies viginti quatuor. Hic rex per legatos bella fere semper optimo successu gessit, paucis ipse praeliis interfuit. Quod factum alii aetati, alii ignaviae tribuunt. Id vero omnes uno ore consentiunt, virum fuisse optimum pacisque artibus cuilibet bonorum regum facile comparandum. Ius enim diligenter atque aequabiliter dicebat; latrocinia severe coercebat, in factis summa constantia, in verbis vide inerat; regnum quod temporibus turbulentis accaeperat domi iusticia et aequitate sedatis discordiis pacavit; et ab hostibus ita recuperavit ut tres tantum arces reliquas haberent. Eo defuncto initium rerum turbandarum unde minime expectabatur est exortum. Alexander Buchaniae come sliberorum regis ex Elizabetha Mora natu minimus ob levem causam episcopo Moraviensi erat infensus. Cum ipsum ad caedem nancisci non posset, iram in sacram Elgini aedem, omnium quae tum in Scotia erant pulcherrimam convertit eamque incendio delevit. Eodem anno Gulielmus Duglassius Nithiae regulus (quem diximus virtutis ergo generum a rege ascitum) Dantisci ad Vistulam occisus fuit, percussoribus a Cliffordo Anglo in eum submissis. Duglassius enimrebus tranquillis, ne in ocio langueseret, in Borussiam ad bellum sacrum profectus tale specimen virtutis deditut universae classi, quae maxima et ornatissima erat, praeficeretur. Orta vero altercatione cum Anglo ex antiqua aemulatione eum honorem moleste ferente ad certamen singulare ab eo fuit provocatus. Provocator secum cogitans in quam ancipitem Martis aleam se demissurus esset hominem per sicarios tollendam curat.

Perge ad Librum X