Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER OCTAVUS

LEXANDRO cum tota stirpe prater unam ex filia neptem extincto, conventus ordinum Sconam indicitur in quo de novo rege creando et statu regni interim componendo ageretur. Eo cum frequens nobilitas venisset, primum omnium sex creant qui summae rerum praeessent, regionibus ita divisis ut Duncanus Macduffus Fifae, Ioannes Cuminius Buchaniae comites, Gulielmus Fraserus Fani Andreae archiepiscopus partem regni quae ad septentriones pertinet regerent, meridiem spectantibus praeesent Robertus Galascuensis episcopus, alter item Ioannes Cuminius et Ioannes Stuartus. Limes in medio Forthia amnis esset. Eduardus Anglorum rex gnarus suae sororis neptem, regis Noruegiae filiam unam ex Alexandri posteris esse superstitem eandemque regni Scotorum legitimam haeredem, legatos ad eam deposcendam filio suo uxorem in Scotiam misit. Hic cum in conventu publico multa de utilitate publica quae hoc matrimonium esset secutura disseruissent, Scotorum animos ab ea affinitate non alienos invenerunt. Erat enim Eduardus vir magni animi magnaeque potentiae, maioris etiam cupidus. eiusque virtus patre vivo in bello sacro et mortuo in subigenda Vallia enituerat. Neque Scotorum nomen unquam Anglo coniunctius fuisse meminerant quam sub postremis regibus. Nec odia vetusta unquam commodius aboleri posse videbantur quam si uterque populus honestis et aequis conditionibus in unum coiret. Igitur facile de matrimonio est consensum. Adiectae tantum utraque parte approbante conditiones, ut Scoti tantisper suis legibus et magistratibus uterentur donec ex eo matrimonio liberi nascerentur qui regni poentes essent. Quod si forte nulli procreantur aut nati ante legitimam regno aetatem decederent, tum regnum Scotorum ad proxime e regia stirpe propinquos transiret. Rebus ita compositis legati in Noruegiam missi Michael, aut ut alii habent David Vemius et Michael Scotus equites Fifani illustres et summae prudentiae apud suos illi temporibus habiti. Hi quod Margarita (id enim nomen erat puellae) ante adventum eorum diem obierat, moesti re infecta domum redierunt. Ex eius autem puellae immatura morte orta de regno est controversia quae Angliam vehementer concussit, Scotorum pene nomen delevit.
2. Competitores enim extiterunt homines summa potentia Ioannes Baliolus et Robertus Brussius, e quibus Baliolus in Gallia, Brussius in Anglia, uterque in Scotia magnas possessiones, multas propinquitates habebant. Sed antequam controversias eorum attingam quo magis omnia sint perspicua pauca supra repetam. Scotorum tribus proximis regibus Gulielmo, Alexandris item Secundo et Tertio cum tota sobole extinctis, supererant qui regnum iure peterent Davidus comitis Hundingtoniae aut Venantoduni posteri. Fuerat autem David Gulielmi regis frater, Alexander autem Tertii magnus patruus. Is accepta in Anglia uxore Matilde comitis Cestriae filia tres ex ea genuit filias. Earum natu maxima Margarita Alando Gallovidiano homini inter Scotos praepotenti nupsit. Secunda Roberto Brussio cognomento Nobili Anglo genere et opibus claro fuerat collocata. Tertiam accaepit Henricus Hastingus item Anglus, cuius posteri comitatum Venantoduni adhuc magna cum laude tenent. Sed eo quod a regni petitione se abstinuit omisso, de Ballioli et Brussi genere, maioribus et causa orationem prsequamur. Gulielmo in Scotia rerum potente Fergusius Gallovidiae regulus duos reliquit filios Gilbertum et Ethedrum. Gulielmus, ut discordiarum inter fratres semina tolleret, paternam haereditatem aequis portionibus divisit. Eam aequationem Gilbertus, qui maior natu erat, indigne ferens fratrem ut aemulum et regem ut parum aequum iuxta oderat. Itaque rege ab Anglis capto, liberatus metu legum, odium diu reconditum in untrunque exprompsit. Fratrem enim cum necopinantem caepisset, erutis oculis et lingua execta simplice morte non contentus graviter et discruciatum extinxit, et ipse ad Anglorum partes se adiunxit, praedasque ex agris finitimis velut ex hostico agens in cives suos omni clade belli saeviebat. Ac nisi Ethredi filius Rollandus, collecta ad se popularium qui in fide regis persisterant manu, ei restitisset, regiones propinquas vel omnibus bonis spoliasset vel in suas partes traxisset. Rollandus enim iuvenis acer, summis animi corporisque viribus et patrui impetus retundebat, et cum Anglis dum vel populantes reprimit vel agros eorum ipse populatur semper fortiter, saepe etiam feliciter conflixit. Rege tandem ad suos reverso Gilbertus, deprecantibus amicis, venia donatur, promissa ob damna data pecunia, at datis in id vadibus.
3. Sed Gilberto paucis post diebus mortuo, qui sub eo sanguine et praedae assueverant, cum se in regis Angliae fidem tradidissent, seu ingenii inconstantia seu metu poenae ex conscientia ante factorum stimulati arma resumpsere ducibus Gilpatricio, Henrico Kennedo, et Samuele, qui antea Gilberto flagitiorum auctores et administri fuerant. Adversus eos Rollandus cum exercitu missus gravi praelio facto principes eorum magnamque promiscue plebis multitudinem occidit. Qui ex eo conflictu supererant ad quendam Gilcolumbum fugerunt praedonum ducem, qui late populando Lothianam pervagatus multos nobilium ac ditiorum afflixerat, quosdam etiam occiderat. Inde in Gallovidiam profectus Gilberti causam ab aliis pro desperata relictam suscaepit. Nec eius tantum agros sibi vendicavit sed pro Gallovidiae totius domino se gerebat. Tandem inito cum Rollando conflictu ad Cal. Oct. tertio fere post Gilberti partes profligatas mense cum maxima parte suorum cecidit, paucis e Rollandi exercitu desideratis et in iis fratre ipsius iuvene strenuo. Anglus cladem eorum, ut qui superiore anno in fidem eius se dedissent, moleste ferens Carleolum usque cum exercitu progressus est. Ibi ad eum Gulielmi regis opera sibi placatum Rollandus venit, et inimicorum calumniis refutatis ac demonstrato quam nihil temere, nihil iniustum adversus inimicum suum atque etiam publicum gessisset, a rege honorifice est dimissus. Gulielmus illinc domum reversus memor et perpetuae patris eius Ethredi constantiae et rerum ab ipso pro causa publica gestarum totam ei Gallovidiam dedit. Gilberti etiam filium utcunque de se meritum Caricta donavit. Gulielmus Neobrigensis Anglus haec in annum 1183 refert.
4. Rollandus uxorem duxerat sororem Gulielmi Moravillii, qui comes stabuli in Scotia erat. Quo sine liberis defuncto Rollandus haereditarium cum magistratum accaepit. Ei filius fuit Alanus qui ob strenuam operam Ioanni Anglo in Hibernia navatam opulentissima accaepit praedia. Quo nomine permittente Gulielmo Scoto regis Anglorum beneficiarium se professus in verba eius iuravit. Duxit uxorem Alanus Margaritam primogenitam Davidis Hundingtonii. Ex ea tres filias suscaepit, quarum maximam Dornagillam collacavit Ioanni Balliolo, qui Scotorum aliquot annos rex fuit. Robertus vero Brussius, qui Isabellam secundam Davidis filiam dixerat, qui Carictae comes est dictus, hanc ob causam quam dicam. Martha Carictae comes iam nubilis ac patris, qui in bello sacro decesserat, unica haeres eum forte inter venandum conspexisset Robertum Brussium omnium aequalium adolescentium longe formosissimum, eum in arcem suam propinquam benigne invitat, ac renuentem prope invitum ducit. Ibi cum aetas, forma, genus, mores facile mutuum amorem conciliassent, paucis consciis matrimonio compulantur. Id cum rex, cui ius erat puellae collocandae, rescisset, licet utrique graviter succenseret, tamen per amicos postea fit placatus. Ex hoc matrimonio genitus est Robertus Brussius qui posterius regnum apud Scotos gessit. Igitur haec praefati abunde ad rem praesentem et competitores veniamus.
5. Hi autem erant Dornagilla Davidis Hundingtonii ex maiore filia neptis et ex minore Robertus Brussius Carictae comes, eiusdem Davidis pronepos. Pro Dornagilla faciebat mos patrius, quo qui gradu propior est iure potior habetur. Pro Robertus sexus, quod in pari propinquitatis gradu mares foeminis praeferantur. Itaque negabat aequum esse ut vivo nepote neptis in avita bona succederet. Et quanquam in privatorum popularium haereditatibus cernendis interim aliter fiat, in eis tamen bonis quae foedi (ut vocant) nomine tenentur ac regnorum successionibus contrarium ius esse. Iactabatur exemplum recens in controversia de ducatu Burgundiae, quem qui petebat comes Nivernensis, licet haberet uxorem ducis proximi ex filio natu maximo neptem, tamen filio ducis minori fratris adiudicata fuit haereditas. Robertus igitur contendebat se Ioanni Balliolo gradu priorem, nempe nepotem pronepote; Dornagillae autem qum qua in gradu erat aequali praeferendum, quippe marem foeminae. Hanc controversiam proceres domi non poterant diiudicare, quod ob partium potentiam totum regnum in duas factoines discesserat. Baliolus enim per matrem totam Gallovidiam regionem amplissimam tenebat. Cuminiam familiam secundum reges potentissimam affinitate sibi iunctam habebat per Ioannem Cuminium cui Maria Dornagillae soror nupserat. Robertus, qui in Anglia Clevelandiam, in Scotia Annandiam et Gariocham, et per filum Carictae comitem, qui post regnavit, multis claris familiis subnixus [erat] populo maxime suo utebatur. Igitur com ob has maxime causas controversia domi finiri non posset, nec si maxime ex aequo et bono pronunciaretur ulla tanta in Scotia esset potentia quae partes cogere posset ut iudicato starent, prope omnium voluntate consensum est ut Eduardo iudice res decideretur. Neque quisquam de fide eius dubitabat. Ut qui ex eo patre natus esset, quem superior Scotorum rex fuisset expertus et socerum amantissimum et tutorem aequissimum. Contra vero Anglus benevolentia Scotorum erga se recens et illustre testimonium habebat, cui ei tam facile de matrimonio reginae suae consensuerunt.
6. Igitur Eduardus cum primum Beruicum venit eo rectores Scotiae et ordinum legatos per literas evocat, protestatus se eos non tanquam subditos ad dominum aut magistratum legitimum, sed amicos ad arbitrum ab ipsis electum accersisse. Primum omnium iusiurandum a competitoribus exegit se decreto staturos. Deinde ab ordinum principibus et legatis se si quem ipse iuratus regem daret parituros, ac super ea re publicum omnium ordinum diploma singulorum sigillis appensis sibi dari poposcit. Deinde a singulorum ordinum prudentoribus selegit duodecim Scotos ac totidem Anglos eis adiunxit, a quibus etiam iurisiurandum exegit de eo quod aequum ac verum crederent iudicando. Haec palam in speciem honesta et popularia facta. Illud secreto et itner paucos agitabatur, quomodo Scotiam suae ditionis faceret. Id cum facile existimaretur, regno in duas factiones diviso, tamen quo res esset expeditior et fraus occultior, praeter Bussium et Balliolum octo alios competitores excitavit, ut e maiore numero facilius esset unum aut etiam plures in suas partes traducere. Ac ne tanta res temere acta videretur, consultatio eis est proposita qui in Gallia pietate, prudentia et iuris scientia tum primi habebantur. Neque dubitabat, ut est id genus hominum nunquam inter se satis concors, aliquod se responsum quod in rem suam faceret relaturum. Et competitores quidem novi cum nihil in causa suscaepta firmitatis viderent, sponte a petendo desisterunt. Iuris peritis vero ab Anglo, qui totius negotii apud eos auctor et moderator erat, falsa species in hunc modum est proposita.
7. Rex quidam nec coronari nec inungi solitus, sed in sede quadam a suis collocari ac rex denunciari, neque tamen ita libere rex ut non in clientela sit regis alterius cuius se beneficiarum fateatur sine liberis decessit. Duo propinqui e Sempronio magno regis defuncti patruo prognati haereditatem petunt. Titius videlicet ex maiore Sempronii filia pronepos, Seius ex minore filia nepos. Uter in haereditate impartibili adeunda alteri praeferendus? Hac consultatione his fere verbis proposita prope omnes responderunt si qua lex vel consuetudo ea de re in regno quod petitur esset, ei standum; sin minus, verum esse consuetudinem sequi eius in cuius clientela sunt, quod in foedis diiudicandis consuetudo descendat, non autem ascendat: hoc est, consuetudo superioris inferiori pro lege habenda est, non contra. Longum esset omnium sententias sigillatim reffere, sed ut paucis colligam, prope universi de iure litigantium incerta et controversa responderunt. Potestatem vero iudicandi summam iuxta falsam speciem propositam Eduardo tribuerunt. Ita re magis implicata et involuta quam prius erat. Anno proximo convenitur ad Noramam. Ibi Eduardus per homines idoneos leniter Scotorum animos pertentat num sponte in ditionem sius vellent concedere, quod ab eorum maioribus saepe factum fuisse contendebat. Id cum constanter omnes abnuerent, competitoribus regni, quos ipse excitaverat, convocatis promissis ingentibus ab eis exprimit ut ipsi in verba eius iurent; caeteris persuadit ut conventus Beruicum in locum magis idoneum transferatur. Ibi viginti quatuor iudices illos selectos in templum sine arbitris inclusos de controversia cognoscere iubet, vetito interea ne quisquam ad eos propius accedat. Cum lentius res procederet, ipse solus identidem ingrediebatur et alios atque alios compellando comperisset pluribus videri iure priorem esse Balliolum, gratia et factione inferiorem, Brussio prius convento, quem quod iure esset inferior facilius suis rationibus assensurum putabat, regnum ei Scotorum pollicetur si in regum Anglorum clientela eorumque ditione subditum profiteri vellet. Ad haec cum Brussius ingenue respondisset se non ita cupidum regnandi ut ea de causa libertatem a maioribus relictam imminueret, statim eo dimisso Belliolum acciri iubet. Is regni quam famae honestae avidior conditionem oblatam libenter arripuit.

8. XCVI REX

Ita post sex annos ac novem menses a morte Alexandri Ioannes Balliolus rex Scotorum est declaratus. Scoti quidem caeteri tranquillitatis publicae Ioannem Sconam de more ductum coronarunt, ac universi praeter Brussium in verba eius iurarunt. Ille ab Anglo rex pronunciatus, a suis recaeptus, iam de regno securus, ut promissi fidem exsolveret ad Eduardum, qui tum in Novo Castro ad Tinam agebat, venit atque in verba eius iuravit. Idem quoque fecerunt qui e proceribus eum seuciti erant, non ausi adversus duos reges procul domo reniti. Id autem reliqua nobilitas ubi rescivit factum quidem molestissime tulit, sed infirmitatis suae conscia iram dissimulabat. Eam ut declararent non adeo diu post se obtulit occasio Macduffo comite Fifano (qui tempore interregni fuerat a sex gubernatoribus) ab Abernethiis (quae familia tum in Scotia florebat opibus et auctoritate) caeso, ac fratre comitis ab eisdem in ius ad conventum ordinum tracto. Rex secundum Abernethios pronunciavit. Macduffus agro de quo lis erat abiudicato regem, tum sibi ratus iniquiorem ut ante fratris interfecti non satis acrem vindicem, Anglum appellat, apud eum in ius Balliolum vocat. Causa Londinum delata forte Balliolus Eduardo Anglo in conventu ordinum assidebat, qui cum citatus per procuratorem respondere vellet, ipse coactus est surgere et e loco inferiori causam dicere. Hanc contumelian tum liberius agere non ausus tacitus tulit. Sed cum primum se inde expedire potuit ingentem irarum molem animo volvens domum rediit, in eaque cogitatione totus erat quomodo suorum animos reconciliaret et Anglum offenderet.
9. Haec meditanti commodum intervenit inter Francos et Anglos novum dissidium quod in bellum statim erupit. Itaque ad conventum in Scotia indictum aderant ab utroque rege legati, Galli ut cum rege novo vetus foedus renoverent, Angli ut ex recenti deditione ad bellum suscaeptam auxilia acciperent. Utraque legatione ad publicum concilium relata proceres ad rebellionem proni Gallos aequam, Anglos iniquam rem petere iudicarunt. Foedus enim cum Gallis consensu universorum ante quingentos annos factum et proper aequitatem et utilitatem in hunc usque diem perpetuo tenore servatum fuisse. Deditionem hanc recentem a rege invito expressam, quam etsi volens fecisset, ea tamen non teneri vel regem vel regnum, ut quae a principe solo facta esset, non convocatis ordinibus quibus inconsultis aut adversantibus nihil quod ad totius regni statum attineret regi agere liceat. Decretum igitur fit ut legati in Galliam mittantur ad foedus antiquum renovandum, et Eduardo Balliolo Ioannis filio regii generis uxorem deposcendam. Altera item in Angliam legatio missa quae declaret regem Scotorum, quod per vim et nullo iure deditionem sui ac regni Anglo fecisset, eam revocare ac renunciare amicitiam cum ob has causas, tum ob innumeras iniurias sibi ac suis factas, ac se in pristinam libertatem vendicare. Hanc renunciationem cum nemo paulo illustrior auderet ad hominem natura praeferocem et fortunae indulgentia prope sui immemorem deferre, monachus quidam, aut ut alii scribunt abbas Abrebrothii, per literas detulit, qui innumeris contumeliis affectus aegre incolumis ad suos rediit, magis contemptu sui quam reverentia legationis tutus. Interea Anglius qui aliquot mensium inducias cum Gallo pactus erat, sperans ante exitum earum Scotum imparatum posse opprimi, classem in expeditionem Gallicam paratam in Scotiam mittit quae prohiberet ne commeatus Beruicum (quod audierat valido praesidio firmatum) inveheretur.
10. Cum hac in ostio fluminis Scoti congressi octodecim naves expugnant, reliquas verterunt, Eduardi ferox animus hoc damno vehementius ad vindictam est irritatus. Balliolum semel atque iterum in ius ad se vocat. Ipse magno exerctu coacto ad Novum Castrum ad Tinam venit. Ibi edicto proposito Ioannem rursus ut de criminis obiectis se purget in ius vocat. Verum cum nec ille nec quisquam eius nomine ad diem convenisset, consilio ad vires adiecto Brussium ad se accersit. Regnum ei pollicetur si in Balliolo exigendo fidelem operam navet. Ad quam rem perficiendam nec labore nec impensis opus esse. Tantum ad amicos det literas ut aut regem deserant aut in proelio cessent. Ipse magnis itineribus Beruicum contendit. In eo oppugnando cum nihil proficeret, quod oppidum valido praesidio teneretur simulato discessu, velut expugnatione desperata, per Scotos quosdam Brussianarum partium spargendos rumores curat Balliolum cum magnis copiis iam propinquum esse. Ad eum honorifice excipiendum cum illustrissimus quisque properarent, urbeque sese promiscue pedites equitesque proiecissent, eques ab Eduardo immissus obvios partim proculcat, partim a suis excludit, et occupata porta proximam urbem ingreditur. Secutus rex cum peditum copiis miserabilem omnis generis caedem edit. Occisa feruntur Scotorum supra septem milia, flos Lothianae et Fifanae nobilitatis.
11. Cum nihil minus ab initio mihi fuisset propositum quam ut a continente rerum explicatone diverticula quaererem, non potui mihi temperare quin Richardi Graftonii, qui nuper historiam rerum Anglicarum edit effrenem maledicendi libidine ostenderem, ut qui haec legent hinc expendant quantum ei scriptori fidei sit habendum. Ait enim ab Hectore Boethio scriptum libro quatrodecimo capite secundo tantum ibi sanguinis fusum ut rivi eius per urbem decurrentes molam aquariam per biduum circumagere possent. Primum Boethius librum in capita non divisit; deinde quod iste asseverat apud eum omnino scriptum non est. Sed homine indocto et impudenter mendace omisso ad Eduardum redeamus, qui abundante multudine partem exercitus ad obsidendum Dumbarum misit. Ipse paucos post dies arcem Beruici auxilium nusquam sperantem per deditionem accaepit. Deinde iunctis ad Dumbarum omnibus copiis cum Scotorum exercitu qui ad solvendum obsidionem venerat magno praelio conflixit. Victoria ad Anglos inclinante principes nobilitatis in arcem confugerunt, arx quoque sive Richardi Stuarti praefecti perfidia sivi commeatu non sufficiente multitudine in arcto conclusae dedita, in omnes captivos crudeliter saevitum. Sunt qui tantae calamitatis causam in Robertum Brussium seniorem reiiciant, quod amicis eius in praelio cessantibus reliquis timor sit iniectus. Nostri praeterea constanter tradunt quod cum Eduarduo Brussius operae ibi navatae precium sibi promissum regnum Scotorum peteret, Anglum Gallice, quo sermone libenter utebatur, respondisse “nihil aliud scilicet est quod agamus quam ut vobis regna paremus?”
12. Dumbaro ac nonnullis aliis arcibus prope fines Anglorum captis, secuta est deditio Edimburgi et Sterlini. Ibi Anglus Fortham transgressus iter Forfaram intendit, ubi tum se Balliolus continebat. Cum nullo resistente ad Montem Rosarum venisset, suadente Ioanne Cuminio Strabogiano ad Eduardum venit ac se regnumque ei dedidit. Eo in Angliam navibus misso Beruicum Anglus reversus gravi edicto Scotorum proceres eo accersivit. Qui venerunt in verba eius iurare coacti. Gulielmus Duglassius vir clarus genere et factis cum obstinate recusaret in carcerem coniectus, ibi post aliquot annos decessit. Ita rebus ex sententia gestis Ioanne Vareno Surriae comite pro rege, et Hugone Cressingamo pro quaestore post se relicto Londinum rediit. Ibi Ioannem Balliolum in custodiam tradidit post quartum quam regnum inierat annum. Sed is paulo post deprecante pontifice Romano ac spondente nihil eium in Sotia moturum in Galliam est remissus, Eduardo filio obside retento. Anglus omnibus rebus ad bellum Gallicum (quod propter Scotorum tumultus distulerat) paratis cum magnis copiis traiecit. Socti per eius absentiam in spem libertatis erecti duodecim eligunt qui summae rerum praeessent. Ex eorum communi sententia Ioannes Cuminius Buchaniae comes cum manu satis valida in Angliam missus. Anglis qui in Scotia per praesidia sparsi erant se non ausis commovere libere Northumbriam et Cumbriam populatur. Carleolum frustra obsedit. Haec expeditio etsi Scotorum animos nonnihil erexit et Anglorum iniurias inhibuit, tamen parum ad summam belli ea profectum est, omnibus locis munitioribus ab hostium praesidiis insessis.
13. Verum cum nobilitati nec virium nec animi satis videretur ad maiore capessenda, repente exortus est Gulielmus Vallas, homo nobili et antiqua familia sed in re tenui natus et educatus ac niulis prope optibus fretus, qui tamen non modo supra omnium expectationem sed etiam supra fidem res eo bello gessit. Is enim cum magni vi corporis atque animi esset, adhuc adolescns nobilem iuvenem Anglum superbe sibi insultantem occidit. Ob id facinus profugus domo ac latitans fugae locum subinde mutando annos aliquot transegit. Haec vitae consuetudine corpus adversus omnes fortunae iniurias duravit et animum saepe subeundis periculis ad maiora audenda confirmavit. Tandem cum eius vitae erraticae taederet at aliquid vel cum periculo tentandum censeret, manu hominum collecta quos par fortuna ei conciliaverat, non modo singulos excipiebat sed plures saepe cum paucioribus agressus variis subinde in locis deprehensos trucidabat. Haec cum pari celeritate et audacia gereret nec unquam opportunum se hosti praeberet, brevi fama sui utranque pariter gentem implevit. Igitur concurrentibus ad eum passim quos vel causae similes vel non dissimilis amor patriae conciverat, intra paucos menses non contemnendum exercitum confecit. Ab hac tumultuaria turba, proceribus vel metu vel ignavia segnius omnia gerentibus, Vallus prorex appellatur et tanquam Balioli legatus omnia pro legitimo magistratu imperat. Id nomen ille nulla ambitione aut imperandi cupiditate, sed tantum civium suorum misericordia et caritate suscepit.
14. Hac manu primum vim apertam expertus Larnaci, conventus eius praefectum clarum genere Anglum occidit. Multas deinde arces aut parum munitas, aut praesidiis non satis firmatas, aut negligentius custoditas caepit et evertit, quibus levioris operae expeditionibus ita militum animos confirmavit ut nullum eius ductu periculum defugerent, ut cuivis nec audaciae consilium nec consilio unquam eventus deesset. Harum rerum fama cum late spargeretur atque hominum favore aucta plaerunque maiora vero perferret quicunque vel rem Scotical salvam vellent vel suae timerent ad eum confluentibus instandum fortunae ratus, quas Angli trans Fortham arces tenebant, etsi satis validas et metu nominis eius munitas brevi tamen in suam potestatem redegit. Taodunanam, Forfarensem, Brechinensem ac Montis Rosarum arces captas diruit. Dunotrium inopinatu eventu oppressum praesidio munivit. Abredoniam metu sui adventus ab hoste direptam et adhuc ardentem ingresso quo minus arcem oppugnaret rumor de adveniente exercitu Anglorum obstitit, quod eos ad Fortham opperiri constituerat. Praelii enim aleam nisi suis locis subire nolebat. Eduardus in Galliam (uti dictum est) discedens cum omnia Scotiae loca munita Anglicis praesidiis obtineret multosque haberet Scotos sibi fidos, patriae infidos, principes Scoticae nobilitatis, quos aliquid ausuros suspicibatur, in intimam Angliam usque ad suum reditum religavit. In his Ioannem Cuminium Badenacae regulum et Alanum Loganum hominem manu et consilio promptum.
15. Rebus in hunc modum constitutis nihil minus quam novis in Scotia motus formidans exercitum omnem abduxit. Tum vero fama rerum a Valla gestarum permotus maiore manu opus esse ratus ad eum comprimendum, nec tamen rege dignam expeditionem esse ducens quippe adversus latronem vagum (ita enim hostem Angli vocabant), scribit ad Henricum Percium Northumbriae regulum, item ad Gulielmum Latimerum ut copiis celeriter e propinquis locis confectis Cressingamio, qui in Scotia restiterat, se coniungant ac Scotos rebelles compescerent. Thomas Volsingamus comitem Varemiae huic expeditione praeficit. Vallas autem qui tum Cupri Fifensis arcem obsidebat ne exercitus quem in adventum Anglorum intentus auxerat interea ociosus esset, hostibus iam propius accedentibus, recta Sterlinum ducit. Fortha amnis nusquam ferme vadosus illic quanquam et minoribus amnibus recaeptis et maris aestu reciprico auctus ponte ligneo transiri poterat. Ibi Cressingamio cum parte maiore exercitus transmisso pons sive (ut nostri praedicant) architecti opera, qui non multo ante compagines trabium ita laxaverat ut maiorem vim non possent sustinere sive tot peditum, equitum, machinarumque pondere arte nulla adhibita fractus Anglorum iter interrupit. Scoti transpositos nondum explicatis ordinibus aggressi caeso duce reliquos in flumen retro agunt tanta cum caede ut prope omnes vel ab hoste interempti vel aquis obsorpti perierint. Vallas ab hac pugna ad arces oppugnandas reversus adeo brevi belli cortunam circumegit ut neminem Anglici generis praeter captivos in Scotia reliquirit. Haec vircotria, in qua e Scotis nemo illustrior praeter Andream Moravium, cuius filius aliquot post annos pro rege rem Scoticam administrativit periit, ad Id. Sept. anni 1297 parta est. Sunt qui Vallam non ab arcis Cuprensis sed Taodunanae oppugnatione revocatum eodemque post praelium rediisse tradant, in quibus est Ioannes Maior et aliquot coenobiorum libri.
16. Hanc stragem ex agrorum incultu consecuta est fames, et famem pestis, unde maior quam e bello clades timebatur. Vallas ut huic malo quoad posset mederetur omnem militarem aetatem ad diem adesse iussam secum in Angliam duxit. Ratus est corpora laboribus agitata salubriora fore et per hiemem in hostico vivendo commeatibus domesticis parci et militem omnium rerum inopem aliquem belli fructum ex opulenta regione et diuturna pace florente sensurum. Ibi nemine congredi auso a Cal. Nov. usque ad Cal. Feb. cum suos et hostium fructibus refecisset et spoliis ditasset, parta ingenti gloria domum rediit. Haec expeditio ut Vallae famam et auctoritatem auxit ad populum, ita nobiliorum invidiam mirum in modum adversus eum intendit. Eius enim laudes ipsis exprobrare videbantur vel ignaviam si non auderent, vel perfidiam si nollent viri summa nobilitate et opibus attentare quod homo tenuis omnibus fortunae praesidiis destitutus non magis fortiter suscaeperit quam gnaviter perfecerit. Anglus quoque rem esse ratus maiorem quam ut ea per praefectos defungi posset, ipse repentino delectu (nam veteranos e transmarinis provinciis non deduxit) et e tyronibus fere conflato Scotiam versus pergit cum latronum incomposita manu rem sibi futuram ratus. Verum cum in Stammoriae planicie quingenti fere passus inter acies instructas interessent, conspecto Vallae exercitu disciplinam, ordinem et confidentiam hostium admiratus adversus veteranum ducem et militem omnibus malis induratum, etsi multo maiores copias ipse haberet, tamen non ausus fortunae rem committere conversis signis sensim gradum retulit. Vallas quoque metu insidiarum abeuntemsequi non ausus suos in acie continuit.
17. Hac victoria de potentissimo rege sine sanguine relata inimici multo acrius eum adorti curarunt rumores disseminandos Vallam iam aperte tyrannidem affectare. Id vero primoribus indigunum videri ac praecipue Brussio et Cuminiis regiae stirpis hominibus. Nam si serviendum esset, honestiorem sub rege maximo potentissimo fore servitutem quam sub homine novo cuius dominatus non minus ipsis turpis quam periculosus esset futurus. Itaque statuunt omni ratione Vallae auctoritatem labefactare. Hic animorum habitus cum Eduardum non lateret, magno ex Anglis et Scotis qui in fide ei data permanserant comparato exercitu aestate proxima ad Varium sacellum venit, qui vicus in ipsis valli Severi vestigiis est inaedificatus paulo plus sex millia passum a Sterlino distat. Nec procul inde Scotorum exercitus consedit, satis quidem validus (erant enim ad triginta millia) si duces inter se concordes fuissent. Duces autem erant Ioannes Cuminius, Ioannes Stuartus et Gulielmus Vallas, priores genere et opibus, postremus rerum gestarum gloria longe Scotorum florentissimus. Cum in procinctu iam starent tres acies assesit ad pristinam invidiam nova contentio, quis primam aciem in hostem duceret. Ac nemine alteri cedente contentionem Angli diremerunt, qui instructi sub signis magno gradu ad eos adventabant. Cuminius non tentata pugna cum suis discessit. Stuartus a fronte, a tergo circumventus cum omnibus eum secutis occiditur. Vallas cum a fronte acriter premeretur, et Brussius circumito colle a tergo immineret, ordinibus quoad in tali rerum statu poterat non perturbatis retro trans Carrontem amnem abiit.
18. Ibi obiecto flumine cum et se tueretur et sparsos e fuga recolligeret Brussio colloquium petenti non abnuit. Cum soli sine arbitris qua flumen angustiore alveo praealtis ripis cogitur ex adverso constitissent, tum Brussius prior mirari se ait quid Valle in mentem venerit ut plaebeculae incerto favore ablatus contra regem eius aetatis potentissimum, maximis etiam Scotorum auxiliis subnixum sese periculis assidue obiiciat, idque nullo tantis laboribus operaeprecio proposito. Neque enim si Eduardum vincat Scotos unquam ei regnum permissuros, neque si ipse vincatur ullum superesse perfugium nisi in misericordiam inimici. Cui Vallas, “Ego nunquam (inquit) istum laboris mei finem mihi proposui ut regnum mihi pararem, quod nec mea fortuna capit nec animus cupit, sed cum cives meos vestra, ad quos regnum iure spectat, ignavia rectoribus destitutos viderem hosti immanissimo non in servitutem sed lanienam obiectos, eorum vicem sum miseratus et causam a vobis desertam suscaepi, quorum libertas, istam, quam magni aestimatis, fortunam amplectamini. Ego in patria saepe defensa liber et libens moriar, nec me prius eius caritatis quam vita relinquet.” Ita soluto colloquio uterque ad suos rediit. Hoc praelium incidit in undecimum Cal. Aug. in quo ceciderunt e Scotis supera decem millia, in his e proceribus clarissimi Ioannes Stuartus, Macduffus Fifae comes, et ex acie Vallae Ioannes Gramus secundum ipsum Vallam Scotorum longe fortissimus habitus. Ex Anglis Frerus Briangius in re militari apud suos magni nominis.
19. Post infelicem pugnam Vallas cum Perthum venisset dimisit exercitum atque invidiae, cui se imparem sentiebat cessit, neque post eum diem pro imperio qiucquam gessit. Anglos autem cum amicorum cohorte quae abdicato magistratus nomine semper ei adhaesit quoties rei bene gerendae se offerebat occasio semper infestus premebat. Eduardus post agrum trans Fortham Perthum usque omni clade belli vastatum receaptis in fidem, qui metu praesentis nihil movere audebant, exercitum reduxit. E Scotis qui patriae libertati studebant post hostis discessum paulum recreati Ioannem Cuminium iuniorem faciunt proregem. Is de concilii sententia ad Philippum Valesium Galliarum regem legatos misit qui cum eo agerent ut per sororem quae tum Eduardo erat desponsa saltem indicias obtineant. Eius opera in septem menses impetratae, nec tamen bona fide servatae. Nam legatos ad Bonifacium Octavum missos Angli retinuerunt atque in carcerem coniecerunt. Scoti interea, qui nec tyrannidem Anglorum ferre, nec immanem Eduardi animum suppliciis exatiare, nec pacem aequam impetrare poterant, obstinatis animis ad ultimam dimicationem citra spem veniae se comparant. Primum omnes Eduardi praefectos qui Anglicae nationis erant ex omnibus urbibus et arcibus exigunt. Scotos Anglicae factionis quacunque vi possunt affligunt. Hic status rerum cum prope biennium durasset Eduardus Radulfum Confraium cum magnis copiis ad praedones (ita enim eos vocabat) domandos et reliquiass belli conficiendas misit. Hi nemine obvio late praedas agentes ad Roslinum usque (locus is Lothianae est quinque fere millia passuum ab Edimburgo distans) trifariam, ut latius popularentur divisi castra posuerunt. Ioannes Cuminius adiuncto sibi Ioanne Fraserio Tuediae longe potentissimo collectis ad octo millia hominum ad hostem ducit, ut vel ab effusa populatione cohiberent vel, si qua rei bene gerendae occasio se obtulissnet, fortunae non deessent. Occasio maior quam sperabatur est oblata.
20. Nam cum Angli nihil minus quam hostis toties victi, tot malis fracti adventum expectarunt, ac solutius quam in hostico conveniebat se gererent, prima eorum castra subito adventu Scotorum sunt oppressa magna caede facta; qui evaserunt in proxima castra tumultum pertulere. Ibi ad arma trepide clamatum et pro se quisque alius alium hortari ad opem suis ferendam. Sed cum serum auxilium esse sensissent, ad vindictam se comparant. Atrox, ut inter feroces victoria et cupiditate ultitiones incensos, sit conflictus; tandem fusis fugatisque Anglis victoria quidem, nec incruenta tamen, cessit Scotis. Interea tertia acies, quae longius tetenderat, adveniens trepidationem Scotis iniecit. Plaerique enim vulnerati ac maior pars duplicis pugnae laboribus fatigati videbant in certamine manifestum periculum, in fuga certum exitium sibi imminere. Tandem ducum iussu caesis captivis, ne omnibus in hostem intentis a tergo insurgerent, ministros suos caesorum spoliis armant et maioris exercitus speciem hostibus praebent. Praelio inito acriter utrinque certatur. Cum aliquandiu anceps pugna fuisset, Scoti, adhortationibus ducum duplicisque victoriae memoria revocata, viribus resumptis tanto impetu incurrunt in hostem ut Angli turbatis ordinibus terga verterent. Pugnatum est ad Roslinum sexto Cal. Mart. millesimi trecentisimi secundi anni.
21. Haec victoria tribus exercitibus eodem die ab uno victis quanto fuit clarior, tanto acrius Eduardus ad ignominiam delendam et finem tandem aliquando diuturno bello imponendum animum intendit. Igitur exercitum quantum nunquam antea conscribit ac terra marique Scotiam late armis pervagatus est ad extremos usque Rossiae fines, nemine armato se tantis copiis obiicere auso. Solus Vallas cum suis nunc a fronte, nunc a tergo aut lateribus incurrendo temere praegressos aut moratores aut si qui cupiditati praedae longius a suis discebant excipiebat, neque quenquam longius a signis progredi sinebat. Hunc Anglus magnis pollicitationibus frustra ad se saepe traducere est conatus. Sed una eius ad omnes erat oratio, se vitam quam patriae debebat ei devovisse, cui si aliam opem afferre non posset, piis erga eam conatibus immoriturum.. Restabant aliquot arces Anglis nondum deditae. Urcharta in Moravia vi capta omnibus qui inerant ad unum extinctis, caeterae metu se dediderunt. His rebus gestis Anglus cum Eduardo filio quem Perthi reliquerat se coniunxit ac Sterlinum tribus mensibus obsessum dedentibus sese ob omnium rerum penuriam praesidariis, ac tum vitam et libertatim pactis, caepit. Nihilominus Gulielmus Olivarius qui arci praefectus erat adversus pacta et conventa retentus est, et Londinum in custodiam missus.
22. Tota Scotia recaepta conventus ordinum ad Fanum Andreae ab Eduardo est habitus, ubi omnes in eius fidem metu coacti praeter unum Vallam iurarunt. Is metuens ne Anglo sibi infestissimo a nobilitate non satis aequa proderetur cum paucis ad antiquas latebras secessit. Eduardus praefectis et magistratibus per totam Scotiam ordinatis se in Angliam recaepit. Quo in discessum singularem sui odii in omne nomen Scoticum significationem reliquit. Non contentus enim sustulisse omnes qui res novas moliri posse videbantur, adiecit animum ad omnem (si fieri posset) gentis memoriam abolendam. Leges enim veteres delevit; ritus ecclesiasticos ad Anglicam consuetudinem traduxit; historias, foedera, monumentaque; libros omnes literarumque doctores in Angliam transtulit. Lapidem marmoreum rudem in quo fatum regni contineri vulgo persuasum erat Londinum misit, neque quidquam omnino reliquit quod spiritus generosos aut sui memoria ad pristinae fortunae recordationem excitare aut ad veram animi magnitudinem erudire et excolere posset. Ita non solum viribus sed etiam animis (ut rebatur) fractis et in servilem humilitatem deiectis perpetuam sibi illinc pacem spondebat. Reliquit autem Odomarum Valentinum pro rege, qui omnium novarum rerum molimina, si qua emergerent, in ortu ipso extingueret.
23. Verum bellum ei novum unde minime rebatur est exortum. Erant apud Eduardum regem Scotici generis viri inter primos clari Robertus Brussius filius eius qui cum Balliolo de regno contenderat, et Ioannes Cuminius a colore faciei Ruber dictus, Ioannis Ballioli proximi Scotorum regis consobrinus. Hos Eduardus saepenumero seorsum conventos vana regni spe diu frustratus erat, atque ita opera eorum in Scotia perdomanda usus. Patefacta tandem ludificatione nihil magis uterque expetebat quam occasionem qua regis erga se perfidiam ulcisceretur. Tandem Cuminius cum ea quae gererentur Brussio ingrata esse comperisset, ab initio malorum omnium exorsus apud eum patriae calamitatem vehementer deploravit, et in perfidiam regis Angli multum invectus sese in primis ac Brussium graviter incusavit, quorum auxilio et labore sui cives in eas miserias incidissent. Ex hoc sermonis initio longius progressi cum uterque alteri de silentio fidem dedissent, demum inter eos ita convenit ut Brussius regnum obtineret, cedente ei cuminio ius suum. Cuminius vero Brusii agros quos in Scotia amplissimos et fructuosissimos habebat teneret, secundusque ei honor post regem haberetur. Haec cum inter eos iurata, scripta et consignata fuissent Brutus in opportunitatem rerum novandarum intentus relictis in Scotia uxore et fratribus in aulam Anglicam proficiscitur. Post eius discessum Cuminius sive poenitentia prioris consilii sive quod fraude tollere de medio Brussium aemulum statuisset atque hac via faciliorem sibi ad regnum parare, secreta consilia diciur Eduardo prodidisse atque ad fidem faciendam conventum ab utroque signatum ad eum misisse. Brussio dies dicitur ut perduellionis reo. Ipse ab aula vetitus discedere. Appositi etiam custodes occulti ac iussi dicta factaque eius speculari. Cunctatio regis in crimine manifesto eo spectabat ut ante rumorem sumpti de eo supplicii fratres eius comprehendi possent.
24. Brussius interea per comitem Goveriae avitum amicum certior de repentino periculo factus, qui non ausus fugae consilium literis committere Brussii exemplo monitus ad eum calcaria inaurata nummosque aliquot aureos misit tanquam superiore haec die mutuo ab eo accepisset. Robertus, ut in periculis homines sunt sagaciores, non ignarus quod eo munere significaretur fabrum de nocte accersit. Trium equorum soleas inversas ac praeposteras equis affigere iubet, ne vestigia velut abeuntium per nivem fugam proderent. Ipse eadem nocte duobus comitibus assumptis iter ingreditur, ac multum hominibus equisque fatigatis septimo demum die ad arcem suam quae sita est ad lacum Mabanum venit. Ibi Davidem fratrem et Robertum Flaminium nactus, eis adiunctis ac vix fugae causa indicata, in tabellarium incidit, qui literas a Cuminio ad Anglum ferebat, in quibus scriptum erat ut Robertus quamprimum tolleretur: periculum enim in mora esse ne quid homo nobilis et gratiosus pari consilio atque audacia novae turbae excitaret. Perfidia Cuminii his etiam indiciis comperta Robertus ira inflammatus Dumfrusium, ubi inimicum esse compererat, recta pergit ac Ioannem in templo fratrum Franciscanorum nactus prolatis literis coarguit, ac impudenter suas esse negantem impatiens irae pugione in ventrem adacto iacentem pro mortuo reliquit. Cum equum esset conscensurus Iacobus Lindeseius ac Rogerius a Cella Patricii, alter propinquus, alter vetus amicus e vultu animi perturbatione intellecta causam sciscitantur. Qua ille breviter explicta cum subiecisset se putare Cuminium esse mortuum, “Quid?” inquit Linseius, “Tu ergo rem tam arduam in incerto reliquisti?” Et cum dicto aedam ingressus non illum modo sed et Robertum Cuminium opem propinquo ferre conantem conficit. Haec caedes facta est anno millesimo trecentisimo quinto ad quartum Id. Feb.
25. Eodem prope tempore Vallas a ioanne Mentetho familiari suo per Anglos pecunia corrupto in agro Glascuensi ubi tum latebat captus et Londinum missus Eduardi iussu foede laniatus interiit. Membra ad aliorum terrorem in locis celebrioribus Angliae et Scotiae suspensa. Hunc finem vitae habuit vir sui temporis longe praestantissimus, in suscipiendis periculis animi magnitudine, in rebus gerendis fortitudine et consilio clarissimis veterum ducibus facile comparandus, caritate in patriam nemini secundus, qui servientibus caeteris solus liber, neque praemiis adduci neque metu cogi potuit ut causam publicam semel suscaeptam desereret, cuius mors eo miserabilior est visa quod ab hoste invictus, a quibus minime debuit fuit proditus.

26. XCVII REX

Brussius tantum moratus dum a pontifice Romano veniam caedis in aede sacra factae obtineret, proximo mense Aprili anno millesimo trecentesimo sexto Sconam profectus rex coronatur. Primum gnarus quam potente cum hoste res sibi esset, copias undecunque potest comparat. Sed cum totam gentem Cuminiam cuius familiae potentiam nulla unquam ante neque postea in Scotia aequavit haberet inimicam, multorum praeterea animos offendisset propter operam superioribus temporibus Anglo navatam, maxima autem pars metu potentiae Anglorum conquesceret, ad Methuanum tamen cum paucis fortunam tentare ausus ab Odomaro Eduardi praefecto vincitur, eo minore cum caede quod Brussiani sua infirmitatis conscii inito statim certamine integri fugerunt ad 13 Cal. Aug. Nec adeo diu post cum in Atholiam venisset ac illinc in Argatheliam tenderet, patefacto Cuminiis eius consilio in loco qui Dalree vocatur, hoc est ager regius ex itinere praelium inire coactus paucis amissis, reliquis quo cuique commodum erat dilabentibus pari ac prius eventu est usus. Post id tempus cum uno et altero fere comite tutiorem se in ea fortuna paucitate ratus per loca deserta vagus prope ferinam vitam egit. Nec si rursus fortunam tentare vellet ulla virium spes usquam erat. Vulgo enim ex hac duplice offensione caetera augurante ab omnibus destituitur. Duo soli ex veteris amicis constanti erga eum fide persisterunt, Milcolumbus Levinius Leviniae comes et Gilbertus Haius. Angli eius miseriis nondum satiati mittunt in omnes regni partes qui propinquos eius comprehendant. Omnes praeterea exulum uxores et liberos iubent ante certum diem regno exedere. Uxor ipsius Roberti a Gulielmo comite Rossiae capta in Angliam mittitur. Nigillus eius frater Kildrumiae arce per praefectum Anglis prodita cum uxore et liberis in hostium manus venit. Thomas quoque et Alexander itidem eius fratres dum e Gallovidia Carictam petunt ad lacum Rianum, (quae Ptolemaeo est sinus Rerigonius) comprehensi in Angliamque missi. Hi tres alius alibi capite mulctantur. Caeteri Brussianarum partium passim conquisiti. Ipsi caesi. Bona direpta.
27. Rex ipse cum uno plaerunque comite interim solus per loca maxime inculta pererrabat atque in dies et horas latibula commutabat. Et cum ne sic quidem sibi tutus a civium perfidia et hostium crudelitate videretur, in Aebudas ad veterem quendam amicum transmisit. Ibi cum aliquot menses latuisset, quia nusquam comparebat, perisse creditus quari desiit. Haec fama ut ad securitatem erat ei non inutilis, ita si diutius durasset amicis omnem recuperandi regni spem ademptura videbatur. Aliquid igitur movendum ratus modicis ab amico ubi latebat copiis accaeptis in Carictam navigat. Ibi arcem sui quidem patrimonii sed a valido Anglorum praesidio insessam inopinato adventu opprimit, et Anglis ad unum occisis ne ab hostium copiis intercluderetur transmisso Glottae aestuario Ennernessum arcem munitam ad Nessum flumenin tumulo satis edito sitam longe diversa regione negligentius custoditam pari felicitate capit. Harum rerum fama divulgata magnum animorum motum per totam Scotiam fecit. Praeter enim veteres amicos qui passim e suis latebris ad eum accurrebant, multos etiam novos ei conciliavit Anglorum superbia, qui postquam extinctum arbitrati fuerant magis avare et crudeliter imperarunt quam antea. Igitur auctus non poenitendis copiis militum optimi generis (ut quos vel indueraverant labores vel desperatio ad ultima audenda impulerat) omnes ubique arces per Scotiae regionem in septentriones procurrentem, ut quanque capiebat, diruit, partim ne suas copias dividendo infirmiores redderet, partim ne hostes ullum recaeptum tutum illic haberent.
28. Cum passim obvia vincendo in interiorem partem regni penetraret, Ioannes Cuminius Buchania comes certior factus eum ad saltum per quem Esca fluvius in plana Merniae delabitur pervenisse, cum subitario exercitu Scotorum et Anglorum, omnibus qui militari essent aetate ad arma convocatis, ad Glenescam (ita loco nomen est) eum assequitur. Brussius loci angustias suorum paucitati commodas ratus, paratus ad dimicandum hostem expectabat. Cuminius acie in longitudinem explicata terrore multitudinis Brussium perculsum iri abritrabatur. Verum ubi eum videt suis se locis tenere, conscius imbecillitatis suorum, nec ausus in locum paulo iniquiorem aciem erigere de induciis per quas de pace ageretur misso praecone prior egit. Eas Cuminius cum obtinuisset, omissa mentione pacis quibuscunque potest rationibus copias auget, nec Scotis quos secum habebat, multorum favore in Robertum inclinato, confisus supplementum ab Anglis petit. Interea Brussius quoque, ut contemptum sui demeret Anglis et amicorum animos erigeret, semper hostium copiis inhaerens nunc hac nunc illac carpere et infirmiora praesidia aggredi, nec ipse unquam ullo in consistere diutus aut hosti se opportunum praebere.
29. Circa haec tempora Simon Fraserus, Valterus Loganus equites strenui et summa in patriam caritate a factionis Cuminianae hominibus capti et Anglis traditi Londini supplicio sunt affecti. Eodem fere tempore Iacobus Duglassius ad partes Brussianas se adiunxit. Erat is Gulielmi filius iuvenis omnium primarium artium facile princeps, qui cum Luteciae literis operam daret audito patrem in carcerem ab Anglo coniectum ac non adeo multo post moruuum, domum rediit ut ex amicorum consilio reliquum vitae cursum ordinaret, ac patrimonio exutus, amicis aliis alio casu disperis omnium rerum inops ad Gulielmum Lambertum Fani Andreae episcopum se contulit. Ab eo in familiam accaeptus atque ibi honeste habitus usque ad Eduardi regis pacata fere tota Scotoa adventum ad Sterlinum obsidendum. Eo ad regem salutandum profectus Lambertus Duglassium secum dixit, regemque opportunum nactus oravit ut patrimonio restituto iuvenem in fidem clientelamque reciperet eiusque forti et fideli opera uteretur, atque adiecit quae pro tempore de laudibus eius dicenda videbantur. Rex ubi nomen genusque eius intellexit de Gulielmi patris pertinacia aspere locutus neque se filio nec opera eius uti velle respondit, nec patrimonium si maxime vellet reddere posse, quod iam de se bene meritis gratificatus esset. Ita dimissus ab Anglo Iacobus apud Lambertum fuit usque ad Brussii in Merniam adventum. Tum ne quam Anglo (cuius animum erga se implacabilem abunde perspexerat) occasionem nocendi ommitteret direptis non inscio Lamberto eius equis ac nonnulla pecunia ad Brussium venit eiusque ille opera mulis asperrimis temporibus est usus.
30. Non adeo multo post uterque rex eodem prope momento in gravem morbum incidit. Eduardus in belli apparatu adversus Scotos occupatus paucis post diebus morbo ad Lancastriam decessit, relicto haerede Eduardo secundo filio, cui a loco ubi natus erat Carnarivanus est dictus. Is a patre aucto exercitu in hosticum ingressurus praemisit edictum Drumfrisium ut Scoti frequentes eo convenirent. Verum e propinquis regionibus et pauci et segniter affuerunt. Renunciato etiam res transmarinas turbari relicto praesidio quantum satis putabat ad Scoticos tumultus reprimendos reversus, rebus domi pro tempore compositis in Galliam traiecti. Interea Robertus morte Angli nunciata nonnihil recreatus de rebus suis melius sperare coepit, ac viribus animi corpus infirmum sustentabat. Non ignarus autem quantum in unius ducis industria ad victoriam esset momentum, ita se comparabat ad extremam fortunae aleam ut hostem et pugnam deposceret. Ex adverso autem cum Anglus amicorum spe tardius adventaret ioannes Cuminius avidus gloriae belli per se finiri, cum speraret Robertum vel adiuncto ad labores morbo gravissimo extinctum iri vel per valetudinem impeditum in aciem non descensurum, omnibus quas potuit copiis unum coactis recta ad hostem ducit. Ille contra ut suorum animos confirmaret, se imponi in equum iubet. Eius autem conspectus, etsi duobus militibus eum sustinentibus haerere vix posset, tantum animi omnibus adiecit ut nunquam alacrius pugnam inierint. Cuminius, qui spem victoriae in adversa hostis valetudine collocarat, postquam neque hortando neque castigando suos continere potuit, una cum eis fugam capessere est coactus. Multi in fuga capti, omnes humaniter habiti.
31. Haec victoria ad Enneruriam parta ut regem morbo liberavit, ita rerum prospere gerendarum ei fuit initium. Quicquid enim ab eo die attentavit ei feliciter cessit. Post paucos deinde dies in Argatheliam duxit. Regionem depopulatus dominum eius Alexandrum ad deditionem compulit, qui cum familiaribus in Angliam profectus ibi brevi post in summa inopia miseram vitam finivit. Eodem anno pridie Cal. Iul. Eduardus Brussius aeque prospero evento ad Deam Gallovidiae amnem pugnavit. Rollandus nobilis eques Gallovidianus in praelio caesus. Donaldus Insulanus e fuga retractus. Gallovidia longe lateque vastata. Hi tumultus Eduardum Anglum ocii cupidum invitum ad bellum exciverunt. Nam cum ubique res male gereretur, ipse proximo anno cum magno sorum exercitu Scotiam ingressus numerosam manum Scotorum qui ab Anglis nondum defecerant sibi adiunxit. Cum iis copiis ad Renfroam usque progressus nulla digna memoratu gesta rediit, sive in causa fuit ipsius segne ingenium, sive quod praeter inopiam, quae tum omnem Scotiam affligebat, Robertus curarat ut commeatus qua iturus erat exercitus inde in loca devia transferrentur. Post eius discessum Scotis in arcibus recipiendis quae adhuc ab Angls tenebantur reliquum anni tempus consumpsit. Plurimae desperato ab Anglis auxilio non expectata obsidione sese dediderunt. Anno diende proximo, qui fuit a Christo nato 1310 Brussius ut clades accaeptas hosti rependeret bis Angliam infesto exercitu est ingressus, et cum maxima praeda sine certamine rediit. Sequente deinde biennio praesidia munitiora quae in Anglorum potestate remanserant prope omnia recepit. Perthum ut captum Angli Scotique praesidiarii promiscue caesi, quo caeteri a simili pertinacia deterrerentur. Muri diruti. Fossa repleta. Huius exempli terror Dumfrisium, Lanarchum, Aeram, Botam oppida aliaque multa minus firma loca deditionem facere coegit. Veris initio Bacchanalibus ad Ieiunii Quadragenarii principium celebrari solitis, custodibus ad ludum lasciviamque intentis Rosburgum a Iacobo Duglasso captum. Nec adeo diu post Thomas Randulfus Edimburgi arcem munitissimam caepit. Manna quoque insula dedita. Arces ubique ne iterum receptaculo essent hostibus dirutae.
32. Interea Eduardus Brussius Sterlini arcem in rupe, nisi una qua aditur parte undique praecipiti sitam obsidione clauserat. Eam tenebat Philippus Maubraius homo impiger, qui successu Brussianarum partium in Scotia animadversa eam armis commeatibusque adversus obsidionem quam iam tum animo prospiciebant consumpsisset, neque spem potiundi per vim haberet, ne nulla re gesta repulsus inde videri posset, ad conditiones est ventum ea lege ut ni ante annum ab eo die circumactum Anglus opem ferret obsessis arx Scotis dederetur, praesidiarii quo vellent cum rebus suis se conferrent incolumes. Hae conditiones vehementer displicuerunt regi; eas tamen ne fratris fidem elevaret servare decrevit. Verum cum non dubitaret Anglium ad diem affuturum, quicquid in tanta rerum inopia potest adversus hostem potentissimum subiturus ultimum discrimen parat. Et Anglus qui a Scotis, quos pater ei victos et fractos reliquerat, se non modo regno Scotorum exutum, sed de Anglicia dimicare coactum cerneret, gentem saepe rebellem, semper inquietam et infestam tollere cupiebat. Id ut perficeret exercitum non modo ex Anglis et Scotis qui Anglorum sectam sequebatur, sed e transmarina ditione (quae tum ei magna et opulenta erat) quantum nullus unquam rex Anglorum habuisse dicitur coegit, corrogatis etiam a transmarinis amicis auxiliis, maxime a Flandris et Hollandis, quos pater eius adversus Philippum Gallorum regem adiuverat. In eo exercitu supra centum millia bellatorum fuisse dicuntur. Sequebatur etiam turba calonum et lixarum, eorum qui commeatus terra marique subvehebant ut in regionem non admodum frugum foecundam et per tot annos omnibus belli cladibus afflictam. Praeterea eorum qui in colonis describendi et agros accepturi uxores et liberos secum trahebant ingens multitudo. Totae autem vires opulentissimi regni et iam diu florentis oculis animisque subiectae tantam omnibus fiduciam pariebant ut non de bello gerendo sed de praeda dividenda omnis eorum esset sermo.
33. Brussius tanto apparatu hostium audito et ipse suas copias parat, numero quidem adversus tantam multitudinem exiguas. Erant enim ad triginta millia hominum, sed belli usu et malis domesticis induratorum, et qui vitae, fortunarum, omniumque quae sunt hominibus cara spem in dextris gerebant. Cum hac manu sinistram ripam Bannoci fluminis tenebat. Est autem is amnis praealtis utrinque ripis, paucosque et angustos habet transitus. A Sterlino circiter duo millia passuum abest. Infra colles, antequam in Frotham influat per loca paulum aequiora transit, sed alicubi paludibus impedita. Hieme quidem plaerunque rapidus ac torrens fertur, tum vero ut mediis caloribus modicis et pluribus in locis pervius erat. Scotus quanto viribus inferior, tanto ad omnia circumspectior, ut arte et consilio transitum impeditiorem Anglis qui dextram ripam occupaverant redderet, locis aequioribus fossas praealtas duxit, in quibus palos acutos ita infixit ut superne integumentum e levi cespite fraudem caelaret. Murices item ferreos ubi commodum videbatur spargi iussit. Igitur cum castra castris modico amne dirempta in adversis collibus prope collata essent, Anglus octingentos equites paulo longius a castris transmissos Sterlinum praemittit. Hos Robertus ad vicini agri praedam mitti ratus quingentos equites dat Thomae Randulfo cum quibuus effusam agrorum populationem cohiberet et, si se occasio pugnandi daret, eam non omitteret. Pugnatum est diu acriter neutro inclinante victoria. Iacobus Duglasius suis, qui pauciores erant, vehementer metuens Brusium orat ut liceret laborantibus opem ferre. Id cum ille pertinaciter negaret, in tumultum velut spectator subiectus, certus tamen si res posceret suis ire subsidio. Ubi Anglorum aciem inclinantem remque Scoticam meliore loco esse animadverterit ibi constitit, ne ex aliene laude quicquam velle decerpre videretur. Angli paucis illis e tanta multitudine amissis nihil animis fracti, et Scoti velut totius victoriae omine recaepto se in crastinum diem ad dimicationem parant. Nox quamvis tum brevissima (ad nonum enim Cal. Iul. pugnatum est), pro ardore tamen utriusque partis longa videbatur.
34. Omnis Scotorum multitudo in tres acies erat divisa. Rex mediam ducebat, in dextro cornu eius frater, in sinistro Randulfus imperabat. Angli praeter magnum sagittariorum numerum quos utrinque cornibus corcumfuderant, cataphractos etiam e Gallis habebant. Hi cum in Randulfum, qui in locis humilioribus stabat, se concitassent ut in latus obliquum incurrerent, subito in praeparatas a Brussio fossas ruinae modo cum magna hominum et equorum strage prociderunt. Primi suorum supra ruentium lapsu oppressi perierunt, et postremi priorum clade territi retrocesserunt. Is terror etiam pedestres copias nonnihil tardavit, veritas ne et ipsae simili fraude caperentur. Accidit et aliud parvum quidem dictu, sed quod (ut in bello plaerunque solet evenire) non leve attulit momentum ad summam rei. Robertum, qui ante suam aciem obequitabat clavamque manu tenens primos ordines continebat, quidam Anglus agnoscens infestus in eum hastam dirigit. Rex ictu paulo evitato hostem equi impetu praetervectum clava ferit ac exanimem solo prosternit. Vulgus militum periculosam regis audaciam magnis laudibus prosequens non iam consilio regi sed impetu in hostem ferri tanto ardore animorum ut adversam aciem impulsuri viderentur, nisi sagitariis Anglorum in cornibus dispositi magno cum damno eos coercuissent. Brussius aliquot equitum turmis immissis eos quidem repressit, error tamen plusquam hostis Anglis nocuit. Turba enim castrensis, calonibus in iumenta impositis linteisque signorum instar explicatis, cum in colle unde conspici possent constitissent speciem novi exercitus adventantis praebuerunt. Angli qui proximi stabant duplice metu attoniti fugam capessunt ac suo pavore reliquam aciem turbant. Vulgi in fuga ingens edita caedes. Quinquaginta Anglorum millia quidam nostrorum caesa tradunt. Caxtonus scriptor Anglus, ut numerum certum non ponit, ita stragis ingentis suspitionem facit. Ait enim innumerabilem caesorum fuisse multitudinem. Nec fortassis iniuria rem in incerto reliquit quod numerum iniri non efrat facile, fuga tam longe lateque sparsa in qua plures quam in proelio perierunt. Tanta certe clades fuit ut proximo ac terto post anno Angli, quanquam plurimis incommodis provacerentur, tamen non se commoverint. E nobilitate Anglica ceciderunt circiter ducenti, par prope numerus fuit captivorum illustrium. Ex iis cognitum est initium fugae ab ipso rege ortum, ac nisi a comite Marciae in arcem Dumbari recaeptus fuisset ac navicula Beruicum missus, non evasisset manus Duglassi, qui cum quadringentis equitibus quadraginta millia passuum eum secuta est. Inter captivos deprehensus est monachus eorum factione qui a Carmelo monte Syriae sibi cognomen adoptarunt. Is, ut illis temporibus poeta non spernendus fuit habitus, atque ad bellum adductus ut Anglorum victoriam versibus illustraret. Captus autem eorum cladem libertatis precium decantare est coactus, carmine plane rudi et barbaro, sed quod illorum temporum auribus non displiceret. Nec incruenta Scotis fuit victoria. Ceciderunt enim ad quatuor millia, in quibus duo tantum equestris ordinis fuerint. Sterlini arx, ut convenerat, dimisso praesidio recaepta.
35. Incidit in haec tempora res ob fortunae in exiguo curriculo varietatem non indigna relatu. Ioannes Mentethus, qui Vallam amicum Anglis prodidit, pro eo ac debuit Scotis invisus, ab Anglia praeter alia praemia acceperat praefecturam arcis Brittanoduni. Ea reliquis munitionibus recuperatis prope sola aut cum paucis ab Anglis tenebatur. Et quia natura erat inexpugnabilis, cum rex per propinquos et amicos cum praefecto de ea redimenda tracteret, comitatum Leviniae proditionis pretium petebat, nec aliam ullam conditionem ad aures admittere sustinebat. Hic rex cum animo fluctuaret, quod arcem et si maxime cupiebat, receptionem tamen eius non tanti aestimabat ut ob eam comitem Leviniae offenderet, in omnibus suis calamitatibus amicum certissimum ac prope unicum. Eam regis haesitationem comes cum rescisset, auctor ei fuit ne conditionem recusaret. Igitur pactis ex sententia Ioannis confectis ac sanctissime confirmatis cum rex ad arcem recipiendam veniret, in nemore Colchonio, quod prope mille passus ab ea abest, faber quidam lignarius Rollandus nomine impetrato, ut de re magna regem convenire liceret, fraudem a praefecto ac paratam ei indicavit. Erat autem ea eiusmodi. In cella vinaria depressa et occulta Angli satis magno numero erant inclusi, qui caetera arce recaepta regem securum inter prandendum aut caperent aut obtruncarent. Igitur rex a Ioanne in arcem acceptus cum caeteris omnibus satis exploratis ad epulas blande invitaretur, negavit se pransurum donec cellam illam occultam introspiceret. Cum praefectus causaretur fabrum abesse qui clavem cellae haberet sed mox affuturum, ostio effracto dolus patuit. Angli armati educti et seorsum interrogati rem ordine narrarunt, aliudque indicium addiderunt navem armatam in aestuario proximo stare quae regem in Angliam exportaret. Caeteris supplicio affectis Ioannes in carcerem coniectus asservabatur, quod rex propinqos eius ac maxime generos offendere tam periculoso tempore nollet. Habebat enim filias complures egregia forma omnes, ac viris opulentis et factiosis nuptas. Igitur imminente praelio in quo erat de incolumitate publica certandum, ne cuiusquam hominis potentis animus offensior ad malas artes impelleretur, ea lege e carcere est eductus ut spondentibus pro eo generis in acie prima locatus fortunae iudicium experiretur. Ibi homo alioqui fraudulentus regi fidem servavit, atque ita fortiter se gessit ut eius diei opera non modo veniam praeteritorum sed ampla etiam in posterum praemia promeruerit.
36. Huius victoriae fama per universam Britanniam divulgata non solum Anglorum ferociam repressit sed Scotos etiam ex ultima desperatione erexit, nec eos pecunia solum sed gloria et armis et apparatu bellico auxit. Neque suos modo quo partim bello, partim per inducias capti erant redemerunt, sed magnam ex captivis pecuniam confecerunt. Ex spoliis autem plaerique et superiorum temporum damna compensarunt et magnas in posterum opes pararunt. Venerant anim Angli cum preciosissimis rerum suarum non tanquam ad bellam sed certam victoriam. Rebus bello feliciter gestis rex hiemem quae secuta est statum regni diuturno bello labefactatum confirmando et praemia bene meritis persolvendo consumpsit. Proximo vere Beruicum de Anglis est captum, post vicesimum annum quam in eorum potestatem venerat. Proxime comitia ad Aeram Collae oppidum sunt indicta. Ibi frequenti conventu omnium ordinum suffragiis Brusio regnum est confirmatum. Deinde quia unicam ex priore uxore filiam habebat, optimates, memores quantum malorum publice redundaverat ex ea controversia quae superioribus temporibus de iure regiae successionis fuerat, decreverunt ut si nulla regi stirpis virilis proles esset, Eduardus eius frater rex crearetur, eiusque deinceps filii succederent. Quod si is quoque sine stirpe virili decederet, tum Roberti filia Maria posterique eius regnum tenerent, interea nobilitas virum cui eium collocarent dignum puellae regiae matrimonio et regni successione eligerent: multo enim aequius esse ut pullae maritus ab omnibus quam a puella rex omnibus eligeretur. Decretum quoque ibi ut Thomas Randolfus, aut si quid ei accidisset Iacobus Duglassius regis tutor et regni gubernator esset.
37. Fama rerum a Roberto domi bellique gestarum ex Hibernia legatos excivit ad se suaque omnia in fidem eius permittenda. Quod si ipsum rerum suarum ratio detineret domi, orabant ut Eduardum fratrem regem sibi daret, neu sineret gentem cognatam sub crudeli et superba dominatione Anglorum intolerabili servitute premi. Scripserunt idem Hiberni etiam ad pontificem Romanum fere in eandem sententiam. Is cum frustra monuisset ut ab Hibernis Anglus iniuriam abstineret, tandem Eduardus Brussius eo cum exercitu profectus magno universorum consensu rex est appellatus. Primo sui adventus anno Ultoniam omnem eiectis Anglis suae ditionis fecit, reliquamque totam insulam victore exercitu peragravit. Anno proximo novo ex Anglia transmisso exercitu cum belli maior moles instaret, Robertus quoque novis copiis coactis ad fratrem festinavit. Multa ob inopiam commeatuum in ea expeditione passus, cum fere unius diei itinere abesset, certior est factus fratrem cum omnibus eum secutis tertio Non. Octobris caesum fuisse. Fama est Eduardum nimis gloriae cupiditate percitum rem praecipitasse, ne cum fratre victoriam communicaret. Rex Angliae cum rescisset florem virium Scotiae in Hibernia una cum Brussio abesse domo procul, commodissimam occasionem ulciscendi damna superiorum temporum sibi datam ratus magnas copias sub lectissimis ducibus in Scotiam misit. Cum eis ter diversis in locis Duglassius limitum praefectus congressus duces fere omnes et militum partem maiorem occidit. Angli terrestribus copiis re male gesta classe, qua parte virum plus poterant, in Fortham invect excursionibus litora omnia infestant. Comes Fifae equites quingentos ad praedones coercendos misit. Hi non ausi cum tanta multitudine congredi cum redirent, occurrit revertentibus Gulielmus Sinclarus Caledoniorum episcopus sexaginte fere comitatus equitibus. Qui cum reditus causam audissent, graviter increpita eorum ignavia exclamavit, “qui rem Scoticam salvam vultis sequimini,” et cum dicto correpta lancea cunctis eum alacriter sequentibus in populatores vagos impetu facto tam trepide eos ad litus compulit ut dum quisque naves conscendere festinat una navicula irruentis multitudinis pondere depressa cum vectoribus perierit. Ceciderunt in eo tumultu plus minus quingentis ex Anglis. Id Sinclari factum adeo regi gratum fuit ut semper ab eo tempore suum illum appellaret episcopum.
38. Illa aestate cum ob annonae penuriam et vulgatos in omnia fere mansueta animalia morbus, tum ob frequentes incursiones Angliae regiones omnes Scotis propinquae pene incultae iacerent, huic malo ut mederetur Anglus Eboracum venit, cumque ibi exercitum ob cultorum paucitatem conficere non posset, coacti sunt Londienses et eorum vicini, quanquam plaerique vacationem haberent, militem dare. Ita tandem confectis copiis ad Beruicum obsidendum proficiscitur. Eo vixdum venerat cum Thomas Randolfus diversa regione Solveo amne superato Angliam ingressus ferro flammaque omnia vastat, nemine non modo resistente sed plaerisque in locis vix quoquam obvio. Nam lues superiore anno tantam fecerat vastitatem ut facies rerum prope hostibus miserabilis occurreret. Cum ultra centum millia passum Scoti progressi essent, omniaque incendiis ac maxime circa Eboracum foedarent, rei magis indignitas quam virium fiducia archiepiscopum arma sumere coegit. Is satis numeroso quidem sed imbelli exercitu collecto e promiscua multitudine sacrificulorum et opificum ac operarum rusticarum cum adversus praedatores maiore audacia quam consilio duxisset, victus ac profligatus plurimis suorum in praelio amissisis ipse cum paucis fugit. Tantum ibi sacerdotum strages fuit ut ab Anglis diu illud fuerit praelium album cognominatum. Eduardus audita suorum clade metuens ne victor aliquid maius moliretur obsidione soluta Eboracum, deinde recipientibus se Scotis in intimum regnum abiit.
39. Anglo domesticis tumultibus occupato breves induciae secutae sunt regibus magis bello fessis quam alioqui pacificandi cupidis. Hostibus igitur quiescentibus Robertus conventum indicit, omnem nobilitatem adesse iubet. Et quia belli diuturni vicissitudines iura possessionum confuderant, imperat ut ibi quisque proferat quo iure sua praedia teneret. Id cum veteribus et novis possessoribus iuxta molestum esset quod viri fortes optimo iure se arbitrarentur habere quae armis de hoste caepissent, aegreque ferrent non operae modo navatae sed sanguinis precium in pace eripi. Veteres quoque possessores cum nulla pene domus belli clade intacta foret, cum reliquis bonis etiam si quod scriptum habuerant de iure praediorum id perdideant, itaque consilium specie quode forte, sed eventu audax et temerarium ineunt. Rege enim in consilio iubente iura possessionum proferrri universi ferrum stringunt clamitantes se praediorum iura in dextris ferre. Rex inopinato spectaculo repente ictus etsi factum indignissime ferebat, iram tamen ingentem in tempus recondidit, neque diu eius promendi ei defuit occasio. Nobilium complures tam audacis facinoris sibi conscii metu poenae coniurant de regno Anglis prodendo. Id facinus per indicem prolatum, qui adeo certum crimen attulit ut ordine, tempore et loco indicato literae deprehensae sint. Re palam facta comprehensi omnes et ad regem perducti sine tumultu. Gulielmus Sulius Beruici praefectus plurimum timebatur ne in oppidum et arcem Anglos reciperet. Rex nondum re vulgata velut aliud agens eo proficiscitur. Omnibus comprehensis conventus Perthum indicitur. Ibi prolatis literis agnito quisque suo signo sua confessione maiestatis convicti ad supplicium ducuntur. Principes eorum fuisse dicuntur David Brechinius, Gulielmus Sulius supremi ordinis, item Gilbertus Malarus, Ricardus Brunus, Ioannes Logius, Complures praeterea omnium ordinum accusati, sed cum suspitionibus tantum urgerentur dismissi. Unius Davidis Brechinii supplicium varie homines affecit, nam praeterquam quod erat e sorore regis natus, omnium aetatis suae iuvenum et belli et pacis artibus longe primus habebatur. Dederat etiam suae virtutis in Syria bello sacro praeclarum specimen. Is ab coniurationis popularibus appellatus nunquam assenserat, tantum ei crimini dabatur quod in conscientiam rei tam foedae ascitus eam tacitam habuit. Rogeri Maubraii ante iudicium defuncti corpus ad omne genus ignominiae damnatum est. Rex remissa poena sepeliri iussit.
40. Paucis mensibus ante hoc iudicium legati pontificis Romani qui ad componenda regorum dissidia rogati ab Anglo venerant, cum nihil perficerent ne frustra operam Anglis viderentur locasse Scotos diris pontificiis terribili illius temporibus telo feriunt ac sacris interdicunt. Scotus, ut Angli intelligerent quam parum in causa iniusta Romanensium imprecationibus moveretur, collecto exercitu pene vestigia legati abeuntis insecutus Angliam invasit ac omnia ferro et flamma foedando ad crucem usque Stammorianam processit. Anglus ne tantam ignominiam inultus ferret tam numerosum cogit exercitum ut citra sanguinem facilem sibi victoriam promitteret. Robertus adversus ingentem potentissimi regis apparatum periculosum ratius omnium fortunarum semel discrimen subire consilio magis quam manu rem decrevit tractare. Pacora igitur in montes exercitui difficili aditu agi iussit, reliqua quae hosti usui esse possent aut in loca munita conferre aut corrumpi. Angli, qui in spem pugnae festinaverant neque commeatum paraverant ad expeditionem longinquam vastitate suorum agrorum conspecta ira, odio et cupiditate vindictae accensi in mediam Scotiam penetrare statuunt, ac regem e suis latibulis invitum in praelium trahere. Magnitudo enim copiarum facile spem faciebat, aut ignominiae acceptae insigni victoria demendae aut damna proxime data latiore populatione rependendi. Hoc consilio cum Edimburgum usque raptim duxisset, locis quidem sacris tantum pepercit. Verum quanto ulterius progrediebatur <tanto> crescente rerum omnium inopia intra quintum diem se recipere coactus est. In redeundo. sacra iuxta ac prophana spoliata, monasteria Driburgum et Mulrossia etiam, caesis monachis infirmioribus qui vel defectu virium vel senectutis fiducia soli remanserant, incensa. Brussius ubi primum rescivit Anglum penuria commeatuum, morbis in exercitu vulgatis, pluribus suorum amissis quam si praelo infeliciter decertasset, domum festinare, eius prope vestigiis inhaerens cum exercitu magis genere militum quam numero praestante omnia Eboracum usque omni belli clade foedat. Regem ipsum ad Bilandum coenobium repentino adventu pene oppressit ac praelio tumultuario victum fugavit, capta supellectili et pecunia regia omniaque belli apparatu. Praeter innumeros inferiorum ordinum captivos abductus est Ioannes Britannus Richemondiae comes. Ad huius infamis fugae ignominiam delendam Andreas Berkleaius Carleoli comes brevi post accusatus tanquam rem Anglicam pecunia corruptus prodidisset alienae ignaviae poenas capite luit.
41. Proximo anno duplex legatio missa est, altera ad pontificem Romanum quae eum iam diu a Scotis alienatum Anglorum calumniis placaret, altera quae vetus cum Gallis foedus renovaret. Utraque quod petiit facile impetravit. Nam et pontifex cum intellexisset nuper eam controversiam ex iniuria Eduardi Primi ortam, qui Scotorum regem velut beneficiarium Anglorum regibus parere debere affirmabat, neque quicquam Anglos habere quo suum ius defenderet praeter veteres fabulas et recentes iniurias, semperque rebus secundis cum in ius ad pontificem vocarentur defugisse aequam disceptationem, rebus adversus humiliter opem eius petiisse, Scotos contra semper postulasse ut de causa cognosceretur, neque unquam legitimi iudicis cognitionem aut bonorum virorum arbitrium recusasse, praeterea cum plurima superiorum pontificum rescripta et pro se et contra adversarios protulissent, pontifex quando et Scoti ad diem adesset et Angli ut adessent admoniti abessent facile Scotis reconciliatus est. Nec minus facile a Gallo de renovando foedere vetusto impetratum. Ad veteres conditiones adiectum ut si quando de successuro rege apud Scotos ambigeretur, ea controversia ab ordinum consilio decideretur. Qui illic legitimis suffragiis rex esset declaratus, eum auctoritate et armis, si opus esset, Gallus tueretur.
42. In haec tempora nostri conferunt Hamiltoniorum florentissimae nunc familiae originem. Homo nobilis in aula Anglica cum honorifice de fortuna et virtute Brusii loqueretur, unus e Spenseris minister cubicularius regis sive contumeliosum Anglis eum sermonem ratus sive ut hoc facinore ampliorem locum gratiae apud levissimum quenque e nobilitate quaereret, sica educta in eum insiliens levi vulnere corpus perxtrinxit. Vir magni animi contumelia magis quam damno motus cum intercursu multorum praesens ultio fuisset inhibita, postridie inimicum sibi opportunum in eodem loco nactus eum conficit, ac statim et legum paenas et Speserorum immodicam in aula potentiam formidans in Scotiam ad Robertum regem profugit. Ab eo benigne accaeptus agris ad Glottam fluvium est donatus. Eius posteri non multo post in procerum dignationem pervenerunt, opulentissimaque ab eo Hamiltoniorum familia est cognominata. Agro quoque quem a rege accaepit Hamiltoni nomen impositum. Nec adeo multo post Anglus turbatis domi rebus cum e primoribus multos affecisset supplicio, Spenserosque pravorum consiliorum auctores altius quam propinqui eius ferre possent extulisset, ipse a filio atque ab uxore modicis copiis transmarinis freta comprehensus est et in arctissimam custodiam coniectus foedo mortis genere interemptus est, transmisso in anum per fistulam corneam ferro calido, intestinisque ita adustis ut nullo exteris indicio facinus immanissimum proderetur. Neque filius et uxor ab eo consilio alieni credebantur, vel quod custodes tantam rem tam aperte sine magno auctore ausi non fuissent attentare, vel quod nulla quaestio de tam nefario scelere est decreta.
43. Res in Anglia turbatae et regis subsecuta mors et Brussio vergente in senium corporis infirmitas aliquot annos inter finitima regna pacem praestitit. Brussius enim et metu ab Anglo liberatus et aetatis decursu admonente ad res domesticas stabiliendas conversus primum omnium regnum nondum satis ex superiorum temporum motibus tranquillum filio unico et adhuc puero confirmare per conventum ordinum festinat. Is vero si sine liberis moreretur Robertum Stuartum nepotem ex filia successorem destinat, et in verba decreti proceres iureiurando adegit. Deinde veritus ne vetus de regno certamen cum Balliolo se mortuo renovaretur, praesertim haeredibus suis propter immaturam aetatem omnium iniuriae opportunis misit in Galliam Iacobum Duglassium ad Joannem Balliolum cum amplissimis muneribus et promissis ut regno cederet, id autem non tam novi iuris acquirendi causa (quippe qui ex more Scotorum rex decreto ordinum penes quos est omnium rerum summa potestas factus esset), sed ut pravorum hominum calumniis posteros liberaret et seditionum radices praecideret. Duglassius Balliolum iam extremae senectutis molestiis obsessum longe et sua et aliorem opinione placabiliorem invenit. Ingenue enim confessus est sua culpa se in ordinem redactum, ac merito, veluti regno inutilem exactum. Itaque se non modo facile pati imperium penes Robertum suum propinquum esse, cuius virtute summa, singulari felicitate et maximis laboribus in pristinum splendorem esset vindicatum, illud etiam se gaudere quod per quos ipse deceptus fuerat perfidiae suae praemio non fruerentur. Haec cum Robertus ex sententia perfecisset, eodem anno, qui fuit millesimus trecentisimus vigesimus septimus, nostra tradunt legatos ab Eduardo Tertio ad pacificandum in Scotiam missos, quod insidiose visi essent agere pro pace bellum domum retulisse, verum quae fraus intentaretur non explicant. Et Angli bellum aperte a Roberto indictum affirmant, sed nec ullam illi causam ascribunt. Eam tamen magnam fuisse ac iustam credibile est, quae senem valetudinarium, tranquillitate domi vixdum constituta, et quem non bellorum sed victoriarum satietas capere potuisset ad arma tam cupide resumenda excierit. Certe illud satis constat, regem aetate invalidum bello gerendo non interfuisse.
44. Missi ab eo sunt in Angliam Thomas Randolfus et Iacobus Duglassius, omnium illis aetatis ducum et fortitudine et prudentia longe praestantissimi. Viginti millia equitum expeditorum habebant sine ullis peditum copiis, quod eo consilio factum est ut sine impedimentis latius discurrerent, nec usquam consisterent aut praelii casum inviti subierent adversus Anglum, quem cum longe numerosissimo exercitu progressurum in primam expeditionem non dubitabant. Nec fefellit eos opinio, nam praeter domesticas copias magna Belgio equitum exciverat auxilia. Verum orta inter eos et Anglos Eboraci seditione, Anglorum quidam scriptores eos domum remissos tradunt. At Froissardus Gallus aequalis illorum temporum scriptor tota ea expeditione secutos Anglum affirmat, ac non solum honoris causa, sed seditionis etiam metum proximum post regiam corhortem in castris locum semper eis fuisse assignatum. Rex igitur omnibus copiis coniunctis (supra sexaginta hominum mullia fuisse satis constabat) adversus Scotos quos iam Tinam esse transgressos intelligebat movit. Ad Tinam enim duo erant oppida munita, alterum propius Valliam Carleolum, alterum circiter quinquaginta millia passum inferius, Novum Castrum appellant. Utrunque Anglus magnis praesidiis ut hostes transitu fluminis prohiberet communierat. Illi tamen vadis notis ita sine ullo tumulto transierunt ut utraque praesidia fallerent. Angli in agrum Dunelmensem progressi cum ex locis editioribus incendia longe prospicerent tum demum intelligere coeperunt quam propinquus hostis esset, tumultuose ad arma clamant, et velut iamiam pugnaturi qua incendiorum fumi cernebantur eo triplice acie instructi recta ducunt, gravi poena proposita si quis iniussu imperatoris acie excederet. Frustra omnibus fatigatis sub vesperum loco castris in silva prope fluvium quendam designato ibi impedimenta (quae celeriter raptum agmen sequi non poterant) collocant. Postero die eodem ordine profecti iam inclinante in vesperum die ut iumenta peditesque reficerent coacti consistere, castris pro loci commoditate positis proceres ad regem coeunt. Deliberatur quo pacto efficere possint ut manum cum Scoto conferant. Maioris partis ea fuit opinio non posse fieri ut Angli pedites equitem Scotum expeditum assequerentur, nec si assequantur posse vagos praedones cogi ad pugnandum nisi suis locis. Verum quia iam omnibus pervastatis in hostico diu permanere non possint, optimum videri cum omnibus copiis Tinam transire atque hostem domum redeuntem excipere. Regionem etiam trans Tinam planiorem esse et commodiorem ad aciem explicandam, totisque simul viribus decernendum.
45. Haec sententia cum esset probata, edictum ut corpora curent atque universi quanto cum silentio possent agerent ut imperia facilius capessere et sonum tubarum audire queant; ut relictis impedimenta singuli singulos panes secum ferrent; ut proxima luce cum hoste dimicaturi, quem quique fortuna daret exitum experirentur. Igitur a fatigatione superioris diei refectis corporibus paulo post mediam noctem arma capiunt et instructi iter ineunt. Sed paludes et colles qua ducebantur cito coegerunt ordines solvere, et qua quisque poterat primi ducebant, alii praeeuntium vestigia sequebantur. Tantoque cum tumultu iter faciebant ut multi equi, multa item iumenta aut in luto palusri inhaeserint aut per declivia praecipitaverint, saepenumeroque ad arma sit conclamatum, cunctis magna cum trepidatione unde clamor oriebatur eo sine ordine concurrentibus. Cum vero ad primos ventum esset, audiebant in causa esse cervos qui streptu hominum excitati per ericeta, et aspectu hominum conterriti magnis agminibus inter cohortes discurrebant. Tandem circa vesperum ad vada Tinae fluminis per quae Scoti transierant, quaque eos Angli redituros sperabant, equites sine pedite pervenerant ac solo occidente transierunt, saxis rotundis ac lubricis quae fluvius volvit equos magna molestia afficientibus. Accedebat ad alia incommoda quod rari ferramenta quibus lignarentur habebant. Itaque non tantum sine tentoriis (nulla enim attulerant) sed sine tuguriis, sine palis ad quos equos alligarent, permensi viginti octo millia passum ea nocte in solo nudo armati, equorum fraenos altera manu tenentes decubuerunt. Primo mane cum diluxisset tanti imbres deciderunt ut modici torrentis equis hominibusque essent impervii. Ex rusticis forte deprehensis intelligunt loca vicina late sterilia et inculta, neque unde commeatus petatur quicquam propius quam Novum Castrum et Carleolum esse, quorum hoc viginti quatuor, illud triginta millia passum abesset. Igitur eo missis iumentis et ministris, interea gladiis lignantur, palos illigandis equis, fruticesque et arbusculas ad casulas extruendas congerunt, quorum frondibus equos pascunt, eamque noctem ibi ieiuni agunt. Tertia demum luce qui missi ad oppida erant paulum commeatus quisque suis attuit. Qui ex oppido lucri causa erant secuti panem quidem et vinum, sed nec multum nec probum apportarunt, eius enim tanta penuria erat ut certaminis causas ipsis inter se praeberet.
46. Ad hanc rerum omnium inopiam accedente molestia ex imbribus continuis cum septem dies egissent, ac ephippia madescerent tergaque equorum ulcarerent, ipsis in vestibus uvidis ac plaerique armati dies noctesque agerent, nec ignes e materia viridi et ab aqua pluvia madente accendi possent, octavo demum die decretum ut septem millia passuum superius commodiore vado flumen rursus transierent. Sed et ibi amne imbribus aucto pluribus in transeundo vexatis, nonnullis amissis, ubi primum constiterunt edictum ut qui certum nuncium ubi locorum essent Scoti attulisset magna praemia referret. Bidio proximo cum iter per loca vasta et recentibus incendiis foedata esset pabuli satis sed aliorum commeatuum non adeo multum reperiunt. Quarto demum die unus e quindecim iuvenibus qui exploratum exierant retulit Scotos circiter tria millia passum ab exercitu Anglorum abesse, ac proximis octo diebus aeque intcertos fuisse quid Angli agerent atque illi de rebus ipsorum. Hoc se pro certo afferre, ut qui captus a Scotis fuisset ac sine precio dimissus ea lege ut sine mora regi nunciaret eos eius adventum illic expectaturos, nec minore cupiditate pugnandi quam illum teneri. Hoc nuncio accaepto signa consistere rex iubet, equorum virorumque corpora curari, et ad ultimum certamen arma animosque parare. Deinde triplice acie lento gradu hostem versus progreditur. Ubi alteri alteris conspicui fuere, Scoti tres acies seorsum in clivo ita struxere ut dexteram et sinistram ruopes praecipites clauderent, unde hostes subeuntes lapidibus obrui possent. Ad radices collis obiectus erat Anglis rapidus torrens praegrandibus saxis et rotundis ita impeditus ut neque transire ad hostem nec ubi transissent se recipere sine certa pernicie possent. Angli cum perspicerent sine insigni damno aditum ad hostem non esse, castris positis praeconem mittunt qui iubeat in aequam planiciem descendere et vera virtute de gloria et imperio certare. Scoti respondent se non hostis arbitruo sed suo pugnaturos, se enim ultum illatas iniurias in Angliam venisse; si quid fecerint quod eis doleat, summam expetendae vindictae copiam esse. Illic se quandiu subi commodum videretur expectaturos; si quis lacesseret, operam daturos ne id impune faciat.
47. Triduo proximo collatis castris stationibus ad vada collocatis levia per occasionem certamina facta. Quarto die prima luce vigiles retulerunt collem in quo Scoti consederant nudum esse. Speculatores emissi qui certiora referrent et abeuntium vestigia persequerentur renunciant Scotos in alio colle multo tutiore ad eundem fluvium castra posuisse iuxta silvam quae eis tutos exitus et reditus daret. Angli, qui sperarent se Scotos praelium detrectantes in alieno solo fame domituros, ea spe deiecti eos sequuntur et in adverso colle castrametantur. Ibi postquam aliquot dies consederunt animadversum est nocturnas vigilias negligentius ab eis haberi, sive contemptu paucitatis Scotorum sive quod nihil nisi de fuga cogitare eos existimarent. Duglassus ne occasioni deesset aliquid audiendum ratus cum ducentis equitibus selectis transmisso flumine castra hostum qua maxime neglectam custodiam intellexrat ingressus ad tentorium pene regis penetravit, ac duobus ibi funiculus incisis orto tumultu trecentis fere Anglis in reditu peremptis suos incolumes reduxit. Post id nihil memoria dignum est actum nisi quod Angli suo damno moniti intentiores vigilias locis idoneis disposuerunt. Tandem ex captivo Scoto rescitum est edictum in castris fuisse ut de tertia vigilia omnes quo Dugallius duceret sequerentur. Is nuncius tantam trepidationem Anglis iniecit ut tribus aciebus modico intervallo separatis totam eam noctem in armis egerint, equosque instratos et in eventum paratos ministri in tentoriis haberent, stationes firmiores ad omna vada fluminis ponerent. Tandem sub lucem duo tubicines Scoti ad regem perducti exponunt se nunciare iussos Scotos domum reverti: si Angli damna accepta velint ulcisci, sequi iubent. Angli re ad consilium relata decernunt satius esse in praesentia reducere exercitum quam cum hominum et equorum vexatione frustra praedones vagos sequi, praesertim cum in hac expeditione plures fame ac morbis perierint quam plaerunque iusto praelo pereant. Decreto reditu multi Anglorum vel spe praedae in nocturne trepidatione relictae vel noscendi res hostium studio in castra profecti haec fere compererunt, feras circiter quingentas cervini genris ac maxime platycerotas caesas, quod genus Angli non modo reges sed privati multi aliunt; utres item ingentes e crudis pellibus in quibus carnes coquebant, ac peronum ad decem millia inventa. Duo item Angli confractis cruribus adhuc viventes. Haec fere omnia cum ingentem paupertatis et laboris patientiam indicarent, fecerunt ut facile probaretur eorum consilium qui de reducendo exercitu sententias dixerant.
48. Hoc anno decesserunt Valterus Stuartus et Elizabetha regina, hic gener, haec uxor regis. Obesessae item a Scotis arces Noramae et Annevici, sed frustra. Praedae de Northumbris actae. Mense Martio legati ab Anglo missi qui de pace perpetua agerent. Induciae in tres annos factae. Anno proximo, qui fuit milesimus trecentesimus vigesimus octavus ad octavum Cal. Iul. conventus Anglorum est habitus ad Hamptonem cognomento Septentrionalem, quo in conventu ex ordinum decreto confecta pax est cum Scotis in has leges, ut Anglus omni iure quod ipse maiores eius in regnum Scotorum sibi arrogaverant cederet, idque regnum tam liberum relinquerent quam fuerat moriente Alexandro Tertio, nullique servituti externae in posterum obnoxium; ut Scoti pariter remitterent Anglis quicquid terrarum aliquando tenuerant in Anglia beneficii nomine, finesque Scotis essent Cumbria et Northumbria Stammora tenus; ut David Roberti filius Ioannam Henrici sororem uxorem duceret; ut Angli pacta, conventa, syngraphas, aut si qua alia servitutis monumenta haberent, ea Scotis bona fide redderent, irritaque in posterum esse iuberent; uti Scoti pro damnis nuper illatis Anglo, proque agris quos in Scotia pater avusque eius suis donaverat, triginta millia mercarum argenti repraesentarent. Erant suae utrique regi causae cur in has conditiones tam facile convenirent. Anglus enim proxima expeditione aerario penitus exhausto et ignominioso reditu apud suos hostemque vilior metuebat, ne se civili motu impedito lateri hostis bellicosus adhaerens rebus nuper prospere gestis elatus insigni aliquo damno afficeret. Et Robertus senio, laboribus et morbo (nam paulo ante mortem in elephantiam inciderat) fractus, et utriusque fortunae diu eventis exercitus statuerat non solum sese, si fieri posset, in quietem dedere, sed haeredum quoque ob infirmitatem aetatis tranquillitati prospicere.
49. Itaque pace foris parta totum se ad res domi ordinandas convertit. Nuptiis filii magnifice celebratis rex finem vitae sibi adesse prospiciens ipse in privati prope habitum se componens (nam aliquot ante annis omnium maiorum rerum administratio penes Thomam Randolfum et Iacobum Duglassium erat) in modicis aedibus ad Cardrosiam (qui locus a Britannoduno Levino amne dirimitur) se continens congressu vulgi, nisi si quando necesse erat, abstinebat. Eo paulo ante exitum convocatis amicis testamentum fecit. Haeredes eosdem qui in conventu publico declarati erant confirmant. Primum Davidum filium octavum aetatis annum agentem, proxime Robertum Stuartum ex filia nepotum. Eos proceribus et in primis Thomae Randolfo sororis filio et Iacobo Duglassio commendavit. Dispositis deinde rebus domesticis omnes ad concordiae inter se studium et regis observantiam est hortatus: id si praestent, invictos fore affirmavit. Tria praeterea seu praecepta sive consilia adiecisse fertur: ne quenquam unum Aebudarum insularum dominum facerent; ne totis viribus, si fieri posset, cum Anglis de omnibus fortunis uno praelio contenderent; ne unquam cum eis diuturnas facerent inducias. In primo consilio explicando multa disseruit de numero, de magnitudine et potentia insularum, de incolarum multitudine et ferocia ac malorum omnium patientia. Hi cum navibus sui quidem generis, sed in illis Oceani oris non incommodis adversus homines prope a re maritima alienos <si> se coniungunt, posse plurimum incommodi affere, modicis contra damnis affici. Eo igitur annuos praefectos iuris dicundi gratia mittendos, quibus nec is honos in longum tempus continueretur. Secundum eo pertinere consilium quod Angli, qui meliorum quam Scoti agrum colant, hominum numero, pecunia, omni denique belli apparatu praestent, et ob haec commoda ocio magis assuescant, eorumque minus sunt laborum patientes. Scoti vero in duriore solo educati ob parsimoniam assiduasque exercitationes temperamento corporis sunt salubriore, et ad omnem militarem patientiam ipso educationis genere assuefacti. Propterea aptiores esse ad tumultuarios congressus hostemque paulatim carpendum ac malis frangendum quam ad statariam pugnam. Tertii consilii hanc esse rationem, quod longior pax Scotos (qui nullum praeter Anglos hostem habeant ubi belli artes exerceant) si ad ocium se contulerint irrepente luxuria facile duceret ad segnitiem et illecebris mollitos imbelles efficeret. Anglos autem, etsi pax eis cum Scoto sit, habere tamen Galliam propinquam, quae in militari studio eos contineat. Itaque si rerum bellicarum periti cum Scoto rudi militiae et eo deside manum conserant, iure optimo certam victoriam sperare debeant.
50. Commendavit item Iacobo Duglassio votum suum transmarinum. Voverat enim in Syriam proficisci ac belli sacri adversus omnium Christianorum communes hostes partem capessere. Sed quoniam ipse vel rerum domi perturbatione impeditus, vel senio et morbo fractus se voto solvere non posset, orare impense ut Duglassius cor ipso defuncto Hierosolymam ferret ibique sepeliendum curaret. Id munus ille honorificum et illustre amoris regii erga se argumentum interpretatus proximo post regis mortem anno cum firma cohorte iuvenum nobilium profectionem adornat. Sed dum litus Hispaniae legit, audito grave bellum ibi regi Arragonum esse adversus eundem hostem cum quo in Syria dimicandum esset, nihil interesse ratus quo in loco rem Christianam iuvaret se cum Hispanis coniungit, ac post aliquot prosperas pugnas cum hostem ut fugacem et imbellem contemneret aliquid cum suis seorsum audendum ratus in Sarracenorum aciem incautius incurrit, ac protractus in insidias cum parte maiore suorum interemptus fuit. Perierunt ex amicis praecipui Gulielmus Sinclarus et Robertus Loganus. Haec inciderunt in annum proximum post regis mortem, qui fuit 1330.
51. Ut multa paucis comprehendam fuit certe Robertus Brussius vir undiquaque clarissimus et cui ab heroicis usque temporibus paucos in omni virtutis genere pares inveniemus. Erat enim ut in bello fortissimus, ita in pace summa temperantia et aequitate, et quamquam insperati successus et postquam eius malis fortuna satiata aut potius lassata fuit, perpetuus victoriarum cursus eum vehementer nobilitaret, tamen admirabilior mihi longe in rebus adversis videtur. Cuius enim animi robor fuit tot malis uno tempore ingruentibus si non frangi, certe ne debilitari quidem? Cuius constantiam non labefactasset captiva uxor, quatuor fratres viri fortissimi crudeliter trucidati? Amici omni genere calamitatis uno tempore vexati? Qui mortem effugere poterant bonis profugi, ipse non amplissimo tantum patrimonio, sed regno exutus a potentissimo illorum temporum principe, et manu et consilio promptissimo? Omnibus his malis uno tempore obsessus, et ad extremam inopiam redactus, nec de recuperando regno unquam dubitavit, nec animo regio indignum quicquam unquam aut fecit aut dixit. Nec, ut Cato posterior et Marcus Brutus, sibi vim intulit, nec, ut Marius, calamitatibus efferatus odio adversus inimicos indulsit. Recuperato enim statu pristino ita cum iis vixit qui maximis exercuerant eum laboribus, ut non tam se inimicum aliquando fuisse quam regem esse videretur meminisse. Sub exitum etiam morbo gravissimo ad senectutis molestias accedente adeo sibi non defuit ut praesentem regni statum confirmarit, et posteritatis tranquillitati prospexerit, uti iure optimo defunctum omnes non modo ut iusto rege sed pio parente orbati luxerint. Decessit septimo Id. Iul. anno a Christo nato millesimo trecentisimo vigesimo nono, regni vigesimo quarto.

Perge ad Lib. IX