Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER SEPTIMUS

UAM pertinaci contentione Kennethus et Milcolumbus eius filius elaborarint ut regum liberi per manus imperia parentum acciperent superiore libro est a nobis explicatum, quo vero successu id fecerint in sequentibus apparebit. Certe quod publice regno aut privatim regibus promittebatur ex lege nova commodum non est consecutum. Illa enim universis ostendabatur utilitas ex hoc regiae successionis stabilimento, ut seditiones, caedes, insidiae inter propinqos, ambitio inter proceres, malaque caetera quae ex iis nasci solent praecaverentur. Contra vero mihi causas malorum publicorum perquirenti et vetusta cum recentioribus conferenti haec omnia quae lege fugiebamus vitia non vetustae legis antiquatione videntur extincta, sed cum nova potius magnum accaepisse incrementum. Ut enim omittam propinquorum in quos qui regno potiuntur insidias et regnantium adversus eos quos et natura et lex voluit cuique esse carissimos suspitiones nefarias, quas narrationis ordo explicabit, tot priorum saeculorum clades cum illis collatae calamitatibus quae Alexandri tertii interitum sunt consecutae, leves prae iis et tolerabiles videri possint. Omitto quod ista lex enervat vires consilii publici, sine quo nullus legitimus dominatus potest consistere, quod ea mala ultro accersit quae alii rerum publicarum participies unice deprecantur, ut reges videlicet constituamus quibus alii rectores praeficiendi sint, et in eorum potestatem universum tradamus populum, qui ipsi sui potestatem non habeant, et qui aegre regibus usu rerum peritis et prudentia praestantibus parent poscimus, ut qualibuscunque regum umbris pareant et in eas scelerum poenas sponte nos praecipitamus quas Deus sui contemptoribus comminatur, nempe ut pueris et puellis subiiciamur, quos omnum gentium leges et omnium legum parens natura in aliena potestate esse voluerunt. Quod autem privatum ex hac lege petunt reges emolumentum, ut generis et nominis perpetuitatem inde sibi promittant, id quam sit vanum et fallax, non modo veterum exempla sed ipsa etiam natura poterat admonere, si secum cogitasset quot legibus et praemiis etiam familiarum suarum praeclara illa nomina Romani perpetuare sint conati, quarum ne unius quidem vestigium in toto terrarum orbe ab illis devicto ad hunc usque diem perseveret.
2. Ac merito quidem id illis evenire arbitor qui adversus naturam rerum certamen sibi desumunt, et rem maxime fluxam et fragilem omniumque casuum momentis obnoxiam aeternitate, quam ipsi nec habent nec habere possunt, donare contendunt, et ea ratione contendunt quae maxime instituto eorum contraria videntur. Quid enim est ad diuturnitatem minus fidum quam tyrannis? At ad eam haec nova lex gradum struit. Est autem tyrannus velut scopus ad universorum mortalium propositus odium, qui nec diu stare potest, et ubi cecedit omnium suorum una secum ruinam trahit. Hunc stultorum hominum conatum mihi numen videtur plaerunque infringere levius, interdum velut suae potentiae aemulum publico ludibrio exponere. Eius voluntatis divinae nescio an ullum aptius et apertius exemplum proponere possim quam quod in praesentia tractamus. Milcolumbus enim, qui tantopere laboravit ut legem a patre suo prope per vim latam de regum liberis in parentum locum sufficiendis communibus totius populi suffragiis confirmaret, nullam de se stirpis virilis prlem prolem reliquit. E duabus vero filiabus alteram Beatricem nomine homini nobili Crino insularum occidentalium thano et reliquorum thanorum praefecto, quem aetas illa abthanum vocabat, alteram Doacem Angusiae thano collocavit, unde genituis fuit Macbethus sive Macbeda, de quo suo loco erit nobis dicendum.

3. LXXXIIII REX

Caeso initur (ut dictum est) Milcolumbo successit Donaldus nepos ex filia Beatrice, vir summa humanitate ac maiore erga suos indulgentia quam in rege est opus. Erat enim natura lenior, ac iam inde ab adolescentia magnum popularitatis indicum dederat: nam temporibus difficillimis, cum ab avo praefectus Cumbriae fuisset, quanquam propter Danorum cohortes passim vagantes ad regem penetrare non poterat ut in leges iuraret, tamen cum fide partium Anglicarum causam sustinuit donec caetera Anglia dedita Canutus expeditionem in eum suscaepisset, ac tum demum in fidem Danorum se dedit eisdem conditionibus quibus antea Anglo parebat. Erat et illud in eo populare, quod summa aequitate ius dicebat ac singulis annis ad inopum querelas audiendas perlustrabat provincias, neque quenquam quod in ipso erat potentiorum vi opprimi sinebat. Initium spernendi imperii natum in Abria adversus Banconem eius regionis thanum, hominem acrem et aequitatis unicum cultorum, cuius in animadvertendo severitatem cum non non perferendam ducerent mali, conspiratione adversus eium facta, bonis direptis vulneratum et semivivum expulerunt. Ubi primum per vulnera iactationem corporis ferre potuit, ad regem querelam detulit. Missus a rege minister publicus qui facinoris auctores in ius vocaret omni contumeliarum genere affectus occiditur. Tantam eius securitatem dabat boni principis lenitas quam illi ignaviam interpretabantur. Factionis, quae eum motum conciverat princeps Maldualdus desperata venia ad bellum se apertum comparat. Insulanos semper ad omnes motus paratos et promptissimum quenque ex Hibernia spe praedae advocat. Docet sub rege molli ac deside, et qui aptior esset monachis quam viris fortibus regendis, nullum poenae metum, magnam emolumentorum spem esse, neque sibi dubium esse quin Scoti sub rege superiore velut longae pacis claustris cohibiti proposito semel belli signo se in pristinam libertatem vendicarent.
4. Accessit ad has hortationes ab initio successus qui ferociam eorum auxit. Milcolumbus quidam e prima nobilitate cum copiis a rege missus statem ab eis exercitu fuso victus, captus, ac demum capite multatus fuit. Hac clade rex perturbatus convocato consilio cum eis de remedio consulat. Aliis parum sententiam expedientibus Macbethus regis consobrinus culpa male rei gestae in ignaviam superioris temporis collata pollicetur, si sibi cum Banchone regionis perito mandetur imperium, omni brevi pacata redditurum. Erat enim Macbethus acri ingenio, animo prorsus excelso et magnarum rerum cupido, cui si moderatio accessisset quamvis magno imperio dignus erat. In plectendis autem sceleratis ea severitate quae soluta legis vinculis in crudelitatem facile videtur eruptura. Decretum ei a rege imperium adeo multos terruit ut, abiecta spe quam de regis ignavia concaeperant, alii alio latebras petentes aufugerent. Insulani atque Hiberni interclusa fuga in extremam desperationem acti fortiter pugnando ad unum prope interiere. Macdualdus cum paucis in turrim propinquam inclusus omni spe veniae destitutus se suosque voluntaria morte ab hostium ludibrio exemit. Macbethus ea poena non contentus abscissum caput Bertham ad regem mittit, corpus truncum in loco conspicuo suspendit. Quos insulanorum caepit carnifici strangulandos dedit.
5. Domestica seditione pacata terror Danicus maiorem longe solicitudinem attulit. Sueno Danorum rex potentissimus moriens tribus filis tria reliquit regna, Angliam Haraldo, Noruegiam Suenoni, Daniam vero Canuto. Haraldo brevi post mortuo ei successit Canutus in regnum Angliae. Ad rumorem eius adventus Macbethus ad delectum missus, Banchone, qui interim rei militari praeesset, cum rege relicto. Duncanus velut ex ignaviae somno excitatus esset, hosti obviam ire coactus est. Prope Colrossiam pugnatum est tanta pertinacia ut alteris ad sequendum fugentes animus deesset, vix alteris ad fugam vires suppeterent. Scoti, qui iniquitate loci magis quam virtute superati sibi videbantur, postquam Bertham venerunt ibi hostium consilia opperientes cum reliquiis victi exercitus consederunt. Sueno si paulum instaret totam Scotiam brevi suae ditionis fore ratus Bertham cum omnibus copiis ad Duncanum obsidendum contendit, classe circummissa ut per Taum amnem eodem appelleret. Duncanus, etsi adveniente ac iam propinquo cum novis subsidiis Macbetho satis praesentibus rebus confideret, tamen subiiciente Banchone ut arte vires iuvaret, dimittit nuncios, alium ad Macbethum ut subsisteret, alium ad Suenonem qui de deditione ageret. Scotus petebat ut urbe dedita sibi cum suis incolumibus abire liceret. Sueno ratus eam deditionam ab ultima desperatione profectam nihil nisi omnibus sibi permissis audiebat. Missi alii nuncii cum liberis mandatis, qui in scribendis conditionibus tempus tererent. Hi ut ampliorem beneficientiae speciem adiicerent regem affirmant dum leges pacis darentur earum rerum quarum non magnam copiam apud Noruegos intellegeret esse affatim in castra missurum. Id vero munus non tam beneficientia Scotorum et poenuria Noruegiorum fecit gratum, quam quod existimarent fractis ferocibus animis iam debellatum esse. Missa magna vis panis et vini, tum e vite tum ex ordeo confecti ac succo infecto herbae cuiusdam veneficae, cuius magna copia passim in Scotia nascitur. Vulgo solanum somniferum vocant. Caulis ei maior bibedali in ramos superne diffundur, folia latiuscula acuminata exteriore parte ac languide virentia, acini praegrandes ac nigri cum maturuerunt coloris, qui e caule sub axilla foliorum exeunt. Sapor eis dulcis et propemodum fatuus. Semen habent perexiguum velut fici grana, vis fructui, radici ac maxime semini somnifera et quae in amentam si largius sumantur agat.
6. Hac herba cum omnia infecta essent qui commeatus in castra vehebant, ne qua doli subesset praegustabant Danosque magnis pouculis invitabant ad bibendum. Idem quoque Sueno ipse benevolentiae significandae causa, ut illis nationibus mos est, faciebat. Duncanus, qui futurum sciret, ut vis potionis una cum somno visceribus conciperetur, iam Macbethum cum suis per aversam ab hoste portam summo silentio in urbem recaeperat, compertoque per exploratores somno et vino graves iacere hostes, Banchonem itinerum aditusque in castra gnarum caeteris in insidiis collocatis cum parte maiore exercitus mittit. Is ingressus castra sublato clamore magno opinione sua omnia negligentiora invenit. Pauci tumultu excitati cum velut amentes temere discurrerent ab obviis caeduntur. Reliquis fere mors cum somno continuata est. Rex per temulentiam velut mortuus a paucis qui minus vinolenti erant correpetus, cum non modo viribus sed etiam sensu careret, instar oneris in iumentum forte oblatum iniectus ad naves est delatus. Nihilo ibi quam in castris melior status rerum fuit. Nautis enim prope omnibus in terra caesis, vix qui unam navem regerent collecti, eorum opera rex domum reportatus est. Reliquae naves vi tempestatis obortae inter se collisae subsederunt, eumque arena atque aliis quae flumen temere fert aggrestis cumulum navigantibus periculosum fecerunt, quem vulgo Drumilaum vocant. Scotis post hanc victoriam sine sanguine paratam in laetitiam conversis affertur classem Danicam ad Kingornum stare subsidio Suenoni a Canuto missam, vectores in terram exxpositos ferre, agere nullo resistente Fifanorum bona. Adversus eos Bancho cum copiis missus primos adortus magna strage concidit. Hi fere primores gentis erant, reliqui facile ad naves compulsi. Bancho magna pecuna caesorum sepulturam vendidisse dicitur, quorum sepulchra aiunt adhuc in Aemona insula ostendi. Danos toties male tentatis in Scotiam expeditionibus iure iurando sanxisse ferunt se nunquam hostiliter eo redituros.
7. Cum in Scotia rebus domi forisque prospere succedentibus omnia pace florerent, Macbethus, qui consobrini ignavia semper spreta regni spem occultam in animo alebat, creditur somnio quodam ad eam confirmatus. Quadam enim nocte cum longiuscule abesset a rege visus est sibi tres foeminas forma augustiore quam humana vidisse, quarum una Angusiae thanum, altera Moraviae, tertia regem eum salutassent. Hoc somnio animus cupiditate et spe iniusta, ut ipsi videbatur, oblata est occasio. Duncanus e filia Sibardi reguli Northumbrorum duos filios genuerat, Milcolumbum Cammorum, quasi dicas megalocephalon, et Dolandim cognomento Banum, id est album. Ex iis Milcolumbum vixdum puberem Cumbriae praeficit. Id factum eius Macbethus molestius quam credi poterat tulit, eam videlicet moram sibi ratus iniectam ut priores iam magistratus iuxta visum nocturnum adeptus aut omnino a regno excluderetur aut eo tardius potiretur, cum praefectura Cumbriae velut aditus ad supremum magistratum semper esset habitus. Animus etiam per se ferox prope quotidianis convitiis uxoris (quae omnium consilorum ei erat conscia) stimulabatur. Igitur re cum intimis amicorum, in quibus erat Bancho, communicata, regem opportunum insidiis ad Ennernessum nactus septimum iam regnantem annum obtruncat, ac manu collecta Sconam profectus populari favore fretus regem se dicit. Liberi Duncani tam repentino malo icti, cum simul et patrem caesum et auctorem caedis regnantem audirent, et inidias passim a tyranno collocari ut eorum caede regnum confirmaret, latebras fugae subinde mutando saluti aliquandiu consuluerunt. Verum cum neque quicquam adversus potentiam eius satis tutum videretur, neque ab homine natura saevo spes ulla clementiae ostenderetur, diversi, Milcolumbus in Columbriam, Donaldus ad propinquos patris in Aebudas diffugiunt.

8. LXXXV REX

Macbethus, ut regnum male partum stabiliret, potentiores magnis largitionibus sibi conciliat, securis de regiis liberis ob aetatem, de vicinis regibus ob mutuas simultates. Potentioribus delenitis populi favorem aequitate parare, severitate retinere decrevit. Igitur cum latrones punire statuisset qui Duncani lenitate animos sustulerant, nec id posse fieri sine magno rerum motu videret, consilium iniit ut per idoneos homines discordiarum semina inter eos spargerentur et ex discordia provocationes et paucorum pari numero certamina in disiunctissimis Scotiae locis omnia eodem die fierent. Quem ad diem cum convenissent frequentes, per homines fidos ad id commode dispositos omnes comprehensi. eorum poena caeteris metus est iniectus. Praeter thanos Cathenesiae, Rossiae, Sutherlandiae et Narniae nonnullos etiam e potentioribus quorum intestinis discordiis plebs attrita sustulit. Ad Aebudas profectus ius severissime dixit. Inde reversus cum Magillum sive Macgildum Hallovidiae longe potentissimum semel atque interum in ius vocasset isque magis Milcolumbicae factionis invidiam quam obiecta crimina pertimscens adesse tenueret, missis eo copiis proelio victum capitali supplicio affecit. Per haec summa tranquillitate restituta ad leges scribendas, rem a superioribus regibus prope neglectam, animum adiecit tulitque longe plurimas atque utilissimas quae nunc magno publico malo aut penitus ignotae sunt aut neglectae iacet. Prorsusque per decennium ita regnum administravit ut si vis in eo parando abfuisset, nemini superiorum regum fuisset habitus inferior.
9. Verum cum ita praesidiis et favore multitudinis se communisset ut a vi sibi metuendum non arbitraretur, regiae (ut credibile est) caedis stimulis animum elatum in praeceps impellentibus imperium perfidia partum in crudelissimam tyrannidem vertit. Primum suae immanitatis impetum in Banchonem regiae caedis socium coniecti. De hoc vulgabatur sors per maleficos edita, fore ut eius posteritas aliquando regno potiretur. Igitur veritus ne homo potens et industrius, et regio iam sanguine imbutus exemplum ab ipso propositum imitaretur, eum cum filio ad coenam familiariter vocatum curat redeuntem per insidias interimendum, veluti per tumultum repente ortum. Fleanchus filius per tenebras ignotus evasit insidias. Ab amicis autem admonitus patrem a rege dolo caesum suam quoque vitam peti, occultus in Valliam profugit. Hac caede tam crudeliter et perfidiose patrata proceres sibi metuentes domum quisque suam secesserunt, ac raro et rari in aulam ventitabant. Igitur partim patefacta, partim vehementer omnibus suspecta crudelitate regis ex mutuo timore inter eum et proceres mutuum odium natum. Atque inde cum coelari amplius non posset, res in apertam tyrannidem evasit, ac palam levibus de causis et plaerunque confictis potentiores occidebantur. Eorum bonis facinorosorum circa regem manus nomine custodiae alebatur. Nec per hos tamen rex vitam suam satis munitam ratus in colle Dunsinano, unde late in omnes partes est prospectus, arcem aedificare aggressus. Cum opus ob difficultatem vecturae tardius procederet, thanis omnibus per universum regnum laborem per vices partitus, operas et iumenta impravit, ipsosque velut operi praefectos adesse iussit.
10. Erat tum Macduffus Fifae thanus longe potentissimus. Is vitam suam regi committere non ausus opras frequentes et ex intimis amicorum qui opus urgerent eo misit. Rex sive operis (quod simulabatur) invisendi studio, sive (quod Macduffus metuebat) ut eum comprehenderet cum advenisset, et forte iugum boum oneri impar per adversum clivum subire non posset, rex occasione succensensi libenter arrepta minatus est se contumaciam thani iampridem sibi perspectam domiturum, ac iugum ipsius collo impositurum. Macduffus re ad se perlata nihil cunctatus commendata uxori familia ac navicula pro temporis angustia ornata in Lothianam transvectus, inde in Angiam abiit. Fugae consilio audito rex statim valida manu si forte eum opprimere posset in Fifam contendit. In arcem statim intromissus non invento thano in uxorem et liberos qui aderant omnem iram effudit. Bona in fiscum redacta, ipse perduellis denunciatus, gravi indicta poena si quis vel congredi cum eo ausit. In caeteros quoque genere claros aut opibus potentes sine discrimine saevitum. Ac iam ex eo contemptis procereibus, rex domesticis consiliis regnum administrabat. Interea Macduffus in Angliam delatus Milcolumbum regio cultu habitum apud Edwardum regem invenit. Edwardus enim fractis in Anglia Danorum opibus in regnum ab exilio revocatus multis de causis favore prosequebatur Milcolumbum ab avo materno Sibardo ad se adductum, vel quod pater avusque cum praeessent Cumbriae quatenus per tempora licuit semper maioribus suis studuissent, vel quod eventorum similitudo et memoria periculorum eos conciliaret, quippe regem utrunque et iniusto exilio a tyrannis multatos, vel quod regum afflictae res facile hominum etiam alienissimorum animos commovent. Thanus igitur ubi primum per ocium Milcolumbum convenire potuit, cum longo sermone suae fugae infelicem necessitatem, Macbethi in omnes ordines crudelitatem et omnium contra eum odia exposuisset, accurata oratione ad regnum paternum repetendum filium est hortatus, praesertim cum neque sine summo scelere patris necem impiam inultam relinquere, nec populi a Deo ipsi commissi miserias negligere, neque amicorum iusta petentium precibus deesse posset. Praeterea non ei defuturum neque Edwardi regis optimi erga amicum et supplicem officium, neque populi studium adversus tyrannum, neque numinis favorem pro bonis contra scelestum, nisi ipsi sibi deesse velit.
11. Milcolumbus, qui saepe antea per homines a Macbetho summissos ut eum per dolum ad se illiceret solicitatus fuerat de reditu, priusquam rem tantam fortunae committeret, Macduffi fidem tentare statuit. “Ego vero (inquit) nihil horum quae a te sunt exposita ignoro, sed vereor ne tu me, quem a regnum suscipiendum invitas, penitus ignores. Eadem enim vitia quae iam multos reges pessumdederunt libido et avaritia in me quoque adsunt, sed quae nunc privata occulit, ea regni licentia solvet. Proinde vide ne me non in regnum sed in exitium voces.” cum Macduffus ad haec subiecisset multorum libidinem liberali coniugio solvi et avaritiam poenuriae metu amoto temperari, adiecit Milcolumbus se malle nunc apud amicum ingenue fateri quam sero cum maximo utriusque malo in vitio deprehendi, nihil sibi veri, nihil sinceri in animo esse, nemini prorsus fidere et consilia ad omnes suspitionum auras mutare, et ex sui ingenii inconstantia iudicium de aliis facere. Ad haec Macduffus, “Apage (inquit), regii sanguinis ac nominis dehonestamentum et prodigium, non ad regnum accersendum sed in extreama orbis solitudines deportandum,” et cum dicto iratus discedere parabat. Tum Milcolumbus hominis manu apprehensa causam simulationis ostendit, se totie Macbethi insidiis petitum ut non temere cuivis audeat credere. At in Macduffi nec genere nec moribus nec fama nec fortuna quicquam se scire unde fraudem extimescat. Igitur data accaeptaque fide de tyranni exitio consultant, amicis per secretos nuncios praemonitus, ab Eduardo rege decem millia militum accipent, duce omnibus praefecto Milcolumbi avo materno. Ad famam eius exercitus magni in Scotia motus facti, magni quotidie ad novum regum concursus. Macbethus prope desertus ab omnibus, cum in tam repentina defectione nihil melius occurreret, in arcem Dunsinansam se inclusit, missis in Aebudas et Hiberniam amicis ut pecunia illinc militem conducerent. Milcolumbus consilio eius audito recta ad eum ducit, populo quaecunque ibat bene precante ac faustis acclamationibus eum prosequente. Hoc velut omine victoriae laeti milites frondes virentes galeis omnes apposuerunt, triumphantiumque magis quam ad pugnam progredientum specie agmen incedebat. Ea perterritus hostium fiducia Macbethus confestim in fugam se dedit, milites eius a duce deserti Milcolumbo se dederunt. Multa hic fabulose quidam nostrorum affingunt, sed quia theatris aut Milesiis fabulis sunt aptiora quam historiae, ea omitto. Macbethus septemdecim annis rei Scoticae praefuit. Decem primis optimi regis officio est functus, septem supremis crudelitatem saevissimorum tyrannorum facile aequavit.

12. LXXXVI REX

Milcolumbus recuperato paterno regno Sconae vicesimo quinto die Aprilis anno a Christo nato 1057 rex fuit declaratus. Statim regno suscapeto conventum Forfaram indixit. Primum omnium liberis eorum qui a Macbetho erant occisi bona paterna restituit. A nonnullis primus creditur nova et pregrina nomina quibus honorum gradus distinguitur a vicinis accepta, nec minus barbara quam erant priora, introduxisse duces, marchiones, comites, barones, ridaros sive equites. In primis Fifae thanus Macduffus comes est appellatus, multique praeterea pro suis erga rem Scoticam meritis novis titulis honorati. Sunt qui trandant tum primum coeptum ut nobiliores ab agris cognomina sumerent, quod equidem falsum puto, cum ea consuetudo ne nunc quidem apud priscos Scotos sit recepta, totaque tum Scotia prisco sermone et institutis uteretur. Loco vero cognominis more Graecorum patris nomen proprio subiiciebant, aut ex eventu aliquo notave corporis aut animi vocabulum affingebant, eundemque tum fuisse morem Gallis indicant illa regis cognomenta Crassi, Calvi, Balbi; item multarum nobilium in Anglia familiarum cognomine, eorum maxime qui cerca eadem haec tempora Gulielmum Normanum secuti in Anglia sedes posuerunt. Apud reliquos etiam Gallos sero mos cognomina ab agris ducendi recaeptus videtur, ut ex Frossard scriptoris minime contemnendi historia intelligi potest.
13. Macduffo in praemium navatae operae tria petenti provilegia sunt concessa, ut posteri eius regem coronandum in cathedra collocarent, ut in regio exercitu primae aciei praeessent, ut ob caedem impraemeditatam hominis generosi viginti quatuor, ob plebaei duodecim marcas argenti solverent, quae postrema lex usque ad aetatem patrum nostrorum, quandiu scilicet ex ea familia superfuit quisquam, duravit. Haec dum Forfarae geruntur qui supererant ex factione Macbethi filium eius Luthlacum (cui ex ingenio cognomen inditum erat Fatuo) Sconam ductum regem appellant. Hunc Milcolumbus in valle Bogiana assecutus tertio quam regis nomen suscaeperat mense occidit. Generi tamen regio tributum ut mortuus una cum patris corpore in regium sepulchrum in Iona inferretur. Ex eo in summa pace quatuor annis exactis affertur validam latronum manum Cocburni saltum insidere, ac Lotheianam et Marciam cum magno agricolarum damno infestare. Eos Patricius Dumbarius non sine labore domuit, quadraginta e suis amissis. E latronibus sexcenti in congressu perierunt, quadraginta capti laqueo strangulati. Ob id facinus Patricius Marciae comes dictus. Regno ita confirmato ut nulla vis aperta ei nocere posset, rex occultis insidiis est petitus. Tota coniuratione ad eum delata, principem eius nihil ea de re suspicantem ad se vocat, ac longiore sermone familiariter instituto solus in vallem secretam aliis subsistere iussis hominem seducit. Ibi exprobatis ei superioribus beneficiis et commemoratis insidiis in suum caput structis. “Quin tu nunc (ait) armatus armatum, si tantum tibi animi est, aggredere, et quod per dolum petis virtute praemium tibi para.” Ille perculsus re subita humi deiecit se supplex ac veniam a rege non minus clemente quam forti obtinavit. Huius facinoris meminit Matthaeus Paris.
14. Interea Edgarus, cui secundum Eduardum regnum Angliae debebatur, in Scotiam ventis adversis actus cum tota familia applicuit. De hoc viro, ut quae sequuntur facilius intelligi possint, pauca supra repetam. Edmondo rege Anglorum scelere suorum occiso, Canutus Danus, qui in parte insulae regnabat, totam statim occupat. Filios Edmondi Eduardum et Edmonum ad se adductos initio liberaliter habuit. Deinde prava ambitione impulsus eorum caede regnum confirmare suis posteris cupiens eos clam tollendos ad Valgarum Sueciae praefectum misit. Is audita puerorum noblitate, inspecta aetate et innocentia, fortunae etiam misertus, mentitus Canuto de caeda in Hungariam ad Solomonem regem eos misit. Ibi cum regio cultu educarentur, tanta indoles in Eduardo eluxit ut ex omni iuventute eum potissimum eligeret cui Agatham filiam in matrimonium daret. Ex eo geniti Edgarus, Margarita et Christiana. Interea Canuto mortuo successit Hardicanutus. Eo caeso revocatus est e Normania, ubi tum exulabat Eduwardus cum fratre Alueredo, misso qui eos reduceret Goduino homine praepotente, Anglici quidem generis, sed qui Canuti filiam haberet coniugem. Is cupidus regni in suam familiam transferendi Aludredum veneno sustulit. Eduardus magis numinis providentia quam humano consilio servatus regnum Anglia sanctissime gessit. Liberis autem cum careret, nihil prius habuit quam ut propinquos suos ex Hungaria ad munus suscipiendum revocaret, atque Edgaro reduci statim cedere voluit. Sed ille cum regis pietate modestia certans eo vivo regnaturum negavit. Tandem Eduardo rege defuncto Haraldus Goduini filius regnum fraude quidem invasit. Agatham tamen Hungariam cum liberis humanissime tractabit. Sed eo quoque a Gulielmo Normano iam profligato, Edgarus cum matre et sororibus crudelitatem eius vitans cum in Hungariam redire statuisset, vi tempestatis in Scotiam appulit. Ibi a MIlcolumbo receptus hospitaliter, accepta in uxorem Margarita sorore affinis etiam factus. Gulielmus tum in Anglia rerum potitus levissimis de causis in omnes Anglici ac Danici nobiles saeviebat. Certior autem factus quae in Scotia gererentur, ac veritus ne nova aliqua tempestas illinc oriretur, foecialem mittit qui Edgarum deposceret, ac ni dederetur bellum indiceret.
15. Milcolumbus crudele et nefarium ratus supplicem, hospitem, affinem, hominem denique cui ne inimici quidem ullum crimen obiicere possent, ad supplicium dedere hosti immanisssimo, quidvis potius pati decrevit. Itaque non Edgarum modo retinuit sed et amicos eius maximo numero domo profugos recaepit, praediisque donavit, quorum posteri in multas atque opulentas familias propagati sunt. Bello inter Scotos et Anglos ob has causas orto, Sibardus Northumbriae regulus Edgaro favens copis cum Scotis coniunxit. Normanus rebus prospere succedentibus tumidus tanquam levi momento bello Scotico defuncturus Rogerum quendam suae nationis hominem domi nobilem cum copiis in Northumbrianm misit. Eo victo ac profligato ac demum a suis caeso Richardus Glocestriae comes maiore cum exercitu missus a Patricio Dumbario levibus praeliis fatigatus et laetius praedari prohibitus cum nihil promoveret, multo maiores copias eo duxit Odo Gulielmi frater ex episcopo Balocensi Cantii comes factus. Quem cum late Northumbriam populatus fuisset ac caesis nonnullis qui populatione eum prohibere nitebatur redeuntem cum ingenti praeda Milcolumbus et Sibardus adorti spoliis exeruerunt, multis de eius exercitu interemptis et captis. Neque Robertus Gulielmi filius suppleto exercitu eo missus ullum operae precium fecit nisi quid ad Tinam amnem positis castris bellum propulit magis quam intulit, atque interea Novum Castrum vetustate pene collapsum restituit. Gulielmus longo magis quam utili aut necessario bello fatigatus tandem lenita paulum ferocia animum ad studium pacis adiecit. Pax his legibus facta, ut in Stammoria, quasi dicas ericeto lapidoso (id enim ex re nomen est loco) limes regnorum describeretur. In limite crux lapidea statuta, quae regum statutas et insignia utrinque haberet. Ea quandiu stetit regia crux fuit appellata. Cumbriam Milcolumbus teneret quo iure maiores eius eam tenuisset. Edgarus a Gulielmo in gratiam recaeptus ac praediis amplis donatus, ut ab omni rerum novandarum suspicione abesset quandiu vixit nunquam ab aula discessit. Voldiosus Sibardi filius recaeptis bonis paternis in affinitatem etiam regiam ascitus accaepta uxore nepte regis ex filia.
16. Pacem externam intestini tumultus sunt consecuti. Gallovidiani et Abudenses vicina omnia non sine caede populabantur. Et Moravi cum Rossianis et Cathanesiis aliisque propinquis facta coniuratione, adiunctis etiam insulanorum proximis, maiore mole bellum ciebant. Adversus Gallovidianos Valterus Banchonus ex Fleanco filio nepos iamdudum a rege in gratiam receptus, in reliquos rebelles Macduffus est missus dum rex cogeret copias maiores. Valterus caeso tumultus duce ita caeteram multitudinem compressit rex eum reversum ob rem bene gestam stuartum totius Scotiae fecerit, quasi dicas oeconomum. Hic magistratus census omnes regios colligit, iurisdictionem etiam qualem conventuum praefecti habent, ac prorsus idem est cum eo quem priores thanum appellabant. Atque nunc sermone Anglico patrium superante regionum thani plaerisque in locis stuarti vocantur, et qui illis erant abthanus, nunc stuartus Scotiae nominatur. Paucis in locis vetus thani nomen adhuc manet. Ab hoc Valtero caepit initium Stuartorum familia quam iam diu apud Scotos rerum potitur. Macduffus in regione diversa cum ad Marriae fines venisset, Marrianis pecuniam ne fines eorum ingrederetur pollicentibus multitudinem hostium veritus rem simulatione transactionis conditionibus ferendis suspendit donec rex ipse maioribus cum copiis advenit. Cum ad Monimuscum vicum coniunctis castris fuisset ventum, rex audita multitudine hostium sollicitus Andreae apostolo, quem velut deum tutelarem Scoti colebant, vicum in quo tendebat se donaturum vovit, si victor ex ea expeditione reverteretur. Paucis inde castris ventum ad Spaeam, omnem Scotiae fluminum rapidissimum. Hostium ibi tantum numerum quantum ex illis regionibus cogi posse nunquam credidisset in ulteriore ripa ad transitum prohibendum stare conspicatus, signifero cunctante flumen ingredi signum ei ablatum Alexandro Carroni equiti notae fortitudinis dedit, posterisque eius is honos habitus ut regium in bello vexillum ferrent. Ei pro Carrone postea cognomen Scrimigero positum, quod magistrum tractandorum armorum multum sibi ex eo studio arrogantem ipse vera virtute fretus artisque eius penitus imperitus vicesset. Regem flumen ingredientem infulati sacerdotes sunt morati, qui eo permittente ad hostem profecti bellum citra sanguinem finierunt. Nobiliores vita tantum impetrata se dediderunt. Eorum qui maxime inquieti et seditionum autores fuisse comperti sunt bonis multati perpetuae custodiae mancipantur.
17. Pace domi forisque magnis laboribus parta, ad mores publicos emendandos conversus ipse et sanctissme vivebat et alios exemplo ad modestiam et aequitatem provocabat. Creditum est eum in hac re multum consiliis et abhortationibus reginae lectissimae et singulari pietate foeminae adiutum. Illa quidem in pauperes et sacerdotes nullum humanitatis officium omittebat, nec mater Agatha et soror Christiania in ullo pietatis officio reginae cedebat. Nam quoniam cum monachatus inter praecipua pietatis instituta habebatur, utraque relictis rerum humanarum molestiis in virginum monasteria sese intercluserunt. Rex ad quatuor priores episcopatus Fani Andreae, Glascuae, Candidae Casae et Morthlaci (qui episcoporum inertia veterem disciplinam aut solverant aut abiecerant) adiecit Moraviensem et Cathanesium, conquisitis hominibus prout illa ferebant tempora doctis et piis. Luxum etiam iam tum non solum per frequentiam Anglorum aliarumque gentium exterarum commercia, sed multis exulibus Anglici generis receptis et per universum regnum diffusis ingravescentem coercere prope frustra conatus est. Maximus ei labor fuit dum ad veteris parsimoniae modum revocare studet proceres, qui admisso semel voluptatum delinimento non modo in peius facile promovebant, sed in praeceps rapi se patiebantur foedissimumque etiam vitium elegantiae et munditiarum falso nomine dissimulare conabantur. Milcolumbus cum non modo religioni sed etiam rei militari summam inde perniciem impendere conspiceret, primum diligenter suam familiam expurgavit, deinde leges sumptuarias severissimas gravi adiecta poena adversus violatores tulit. His autem remediis cum rem sisteret magis quam curaret, nunquam tamen destitit quoad vixit omni conatu urgere. Uxoris etiam precibus dedisse fertur ut primam novae nuptae noctem, quae proceribus per gradus quosdam lege regis Eugenii debebatur, sponsus dimidiata argenti marca redimere posset, quam pensionem adhuc marchetas mulierum vocant.
18. Dum Milcolumbus moribus emendandis intentus est, Gulielmus rex Anglorum moritur. Succedit ei filius Gulielmus Rufus. Inter duos reges tam discordi ingenio pax diuturna esse non poterat. Rex enim Scotorum tum maxime alterum Dunelmi templum in Anglia, alterum ad Dunum Fermelini in Scotia magnis sumptibus aedificabat, remque ecclesticam labentem confirmabat, Turgotumque praefectum monachorum Dulnelmensium ad episcopatum Fani Andreae transfert, cum interea Rufus silvas ad ferarum venationes includens ut laxius spatium complecteretur monasteria vicosque diruebat. Anselmum Normanum Cantuariae tum archiepiscopum liberius admonentem insula exegit. Causam belli adversus Scotos ferens Annevici arcem caeso praesidio fraude intercepit. Milcolumbus rebus frustra repetitis magno exercitu arcem obsedit. Custodes arcis pene ad omnium rerum penuriam redacti de deditione collocuti petunt ut rex adesset ad claves recipiendas. Eas dum ad cuspidem lanceae suspensas rex incautus accipit, miles ferro in oculum adacto eum interimit. Filius quoque eius Eduardus dum salutis suae negligentior vindictae cupiditate in hostem incautius irruit, ex vulnere brevi moritur. Scoti gemina clade ex duorum regum morte turbata soluta obsidione domos abeunt et Margarita moerore confecta non diu viro et filio fuit superstes. Corpora regum e Tinmutho (quod ad ostium Tinae coenobium est) ubi primum fuerant sepulta Fermelinodunum relata sunt. Regnum tenuit Milcolumbus annos triginta sex, nullo prorsus vitio notabilis, multis et magnis virtutibus ad posteros insignis. Genuit ex Margarita sex filios, e quibus Eduardus in obsidione Annevici e vulnere mortem obiit. Edmondus et Etheldredus exules in Angliam a Donaldo patruo pulsi interierunt. Tres reliqui Edgarus, Alexander et David regnum deinceps tenuerunt. Duarum filiarum maior Maltidis, cognomento Bona, Henrico regi Anglorum, minor Maria Eustathio Bononiae Maritimae regulo nupsit. Inter prodigia hoc tempore numeratur maris Germanici tam insolita inundatio ut non agros modo demersit et arenis obruerit, sed vicos, oppida et arces evertit. Tonitrua etiam solitu frequentior ac magis horrenda, pluresque quam unquam Britannia memoria proditum fuerit fulminibus exanimati.

19. LXXXVII REX

Milcolumbo rebus humanis sublato Donaldus Banus, hoc est albus, eius frater, qui Macbethi metu in Aebudas perfugerat, Magno regi Noruegorum omnes insulas pollicitus si eius auxilio regno Scotorum potiretur, nullo fere negotio rex est declaratus, maxime ab iis qui superiorem regem corruptae maiorum disciplinae falsa insimulabant, Anglosque domo pulsos in Scotorum agris collocatos dolebant. Edgarus in tam subita mutatione rerum sororis liberis per aetatim adhuc infirmis metuens eos in Angliam ad se transportandos curavit, sed ea viri optimi pietas calumnia non caruit. Nam ab Orgaro Anglo gratiam apud Gulielmum Rufum regem aucupante accusatus est quod occulte iactaret se suosque propinquos legitimos regni haeredes. Id crimen cum delator nullis testibus confirmaret, certaminis aleae iudicium committitur. Tandem delator ab alio Anglo qui pro Edgaro iam seniore nec satis firma valetudine se ad certamen obtulerat victus est. Donaldum, qui externis auxiliis cum sua factione coniunctis regnum invaserat, cum boni omnes apud quos sacrosancta erat Milcolumbi et Margaritae memoria odissent, ipse id odium sua temeritate vehementer auxit, multa inter suos capiti nobilium minatus qui sacramentum dicere abnuebant. Igitur Duncanum Milcolumbi nothum, qui apud Rufum diu honesto loco militaverat, adversus Donaldum accersunt. Ad eius adventum multis deficientibus, Donaldus rebus suis diffidens post sextum quam regnum invaserat mensem in Aebudas profugit.

20. LXXXVIII REX

Nec Duncanus diu regnum tenuit. Homo enim militaris et artium pacis non admodum gnarus, cum imperiosius quam civilis ratio exigebat omnia tractaret brevi in maximum maioris partis odium incurrit. Id cum Donaldus exul ad omnes eius motus intentus rescisset, corrupto Macpendiro Merniae comite Duncanum in Taichia nocte curat obtruncandum. Post annum et sex menses quam regnare coeperat, ipse, bonis eum inopia melioris magis tolerantibus quam probantibus, plus minus triennio turbulentissimum regnum gessit, hinc insulanis, hinc Anglis regnum infestantibus. Accessit et illa maior invida ex insulis occidentalibus per Magnum Noruegorum regem occupatis, quas etsi ille velut per vim ingressus est, tamen omnes intellegebant fraudem subesse, non se commovente ad tantam contumeliam Donaldo. Ac tandem multo vehementius accensa est publica indignatio, secreta eius pactione in vulgus prolata.

21. LXXXVIIII REX

Igitur occultis nunciis actum cum Edgaro Milcolumbi filio ut ad regnum capessendum se ducem praeberet: non defutura ubi primum ad limitem veniret auxilia. Nec vana fuerunt promissa. Edgarus enim per Edgarum avunculum modicis auxiliis a Rufo impetratis vix Scotiam est ingressus cum Donaldus a suis destitutus fugit atque e fuga retractus ad Edgarum adducitur, et in vincula coniectus non multo post mortuus est. Edgarus in regnum summo omnium ordinum consensu reductus primum omnium pacem cum Gulielmo Anglo fecit, atque eo sine liberis defuncto eandem cum Henrico eius fratre confirmavit. Ei Matiladam sororem (cui ex moribus, uti dictum est, cognomen Bonae datum fuit) uxorem dedit. Ex eo matrimonio geniti sunt Gulielmus, Richardus, Eufemia et Matildis. Regnavit Edgarus in summa pace annos novem et sex menses, bonis omnibus carus et verendus, malis adeo formidabilis ut toto eius regni tempore nulli motus intestini, nullus ab hoste externo metus fuerit. Unum operum civilium eius monumentum fuit Coldingamiae coenobium divae Ebbae virgini dicatam septimo regni anno, posterius in Cuthberti nomen translatum.

22. XC REX

Edgaro sine liberis defuncto, successit frater Alexander cognomento Acer. Hunc inito statim regno iuventus quietis impatiens rata pacatum (hoc est, ut ipsa interpretabatur, ignavum) futurum exemplo fratris, ut maiore cum licentia latrocinaretur, eum occulta fraude tollere decrevit. Ille patefacta coniuratione in ultimam usque Rossiam fugere molientes eos est secutus. Cum ad Spaeam amnem constitissent, ac freti rapiditate fluminis transitu regem prohibere conarentur, rex a suis retentus quod aestu maris allabente impermeabilis videretur amnis, ipse primus calcaribus equo subditis, caeteris ne regem in tanto periculo desererent sequentibus, ad hostem ire pergit. Verum (ut dixi) a suis retentus Alexandro Carrone Alexandri, cuius supra meminimus, filio partem exercitus dedit, qui subito cum suis amnem ingressus audaciae miraculo adeo conterruit hostes ut passim in fugam statim se coniicerent. Multi inter fugiendum caesi, principes eorum vel tum capti vel postea ad regem adducti laqeuo strangulati. Haec expeditio ex illo ad finem usque vitae pacem ei praestitit. Redeunti per Mernam occurrit mulier paupercula graviter querens maritum suum a comitis Merniae filio, quem in ius ob aes alienum vocasset, loris caesum. Rex indignabundus ex eqo desiliens non prius conscendit quam supplicio facinoris auctor fuisset affectus. Ita demum ad Ennergoream, vel ut alii scribunt ad Baledgar, hoc est Edgari villam, est reversus. Ex his rebus ab eo gestis sunt qui Acris nomen ei inditum putant. Alii magis tragicam cognominis causam afferunt, latrones scilicet a ministro cubiculari corrupto, rege dormiente intromissos, Alexandrum vero forte experrectum primum ministrum a quo proditus erat, deinde sex e latronibus interemisse. Ad haec tumultu in aula concitato caeteros fugisse, Alexandrum fugientibus institisse donec maior eorum pars concisa fuisset.
23. Post haec ad pacis opera conversus Fanum Michaelis ad Sconam a fundamentis extruxit collegium quod ibi erat sacerdotum in coenobium monachorum mutavit. In Aemonam insulam tempestate delatus ibi prope ad extremum periculum a fame venit, cum nullum per aliquot dies nec ipse nec comites victum habuisset nisi quem apud solitariae vitae cultorum (eremitas vulgo appellant) invenerunt Ibi quoque fanum in memoriam divi Columbi extruxit, adiectis canonicis (ut vocant) et agris qui eos alerent. Fanum quoque Andreae satis antea dives non modo donariis sed etiam agris auxit. Aedem ad Fermelini Dunum a patre coeptam perfecit et proventibus locupletavit. Hic fere pace belloque gestis cum septemdecim annos rei Scoticae praefuisset decessit, nullis e Sibylla Gulielmi Normani filia relictis liberis.

23. XCI REX

David ei frater successit anno a Christo nato 1124. Is cum fratres eius alter post alterum in Scotia rerum potirentur in Anglia apud Matildem sororem haesit. Ibi uxorem accaepit Matildem propinquam suam forma divitiis ac nobilitate florentem. Erat enim ei pater Voldiosus Northumbriae comes, mater Iuditha Gulielmi Normani neptis. Ex ea filium suscaepit Henricum, in quo statim a pueritia et paterna et materna indoles eluxit. Ex hoc matrimonio magnis proventibus auctus, nempe comitatibus Northumbriae et Hundintoniae sive Venantoduni cum magna civium gratulatione ad regnum in accipiendum in Scotiam venit. Nam etsi parentum memoria ad popularis gratiae conciliationem magnum momentum haberent, propria tamen virtute effecit ut aliena commendatione ad laudem nihil egeret. Etiam enim cuivis regum in caeteris virtutibus par, audiendi vero causas tenuiorum facilitate longe superior. Potentiorum querelas ipse audiebat. Si quis iudicum falsum iudicasset, res iudicatas non rescindebat sed iudicem litis aestimationem cogebat victo pendere. Luxuriam latius prosperpentem patris exemplo coercuit. Artifices ac inventores earum illecebratum quae gulam irritant regno eiecit. Parentum ac propinquorum beneficentiam venia potius quam laude dignam in augendis proventibus ecclesiasticis longe superavit. Monasteria vel collapsa vetustate vel bellorum iniuriis diruta instauravit. Praeterea nova a fundamentis multa extruxit Ad sex episcopatus priores quatuor adiecit Rossiensem, Brechinensem, Caledoniensem et Dumblanensem. Hoc ut proventibus annuis ditaret posteros reges pene ad inopiam redegit, maxima regiorum agrorum parte ad monachorum alimenta consecrata. Iohannes Maior qui in studio theologiae magnum nomen me puero habuit, cum reliqua huius regis acta magnis laudibus prosequatur hanc profusam eius in monasteria largitionem gravi atque utinam minus vera oratione incessit. Hanc ego quoque immodicam publicae pecuniae atque adeo patrimonii profusionem eo magis demiror quod eisdem illis temporibus divus Bernardus acerbissimis concionibus sacerdotes et monachos ob luxuriae sumptus immoderatos vexat, qui tamem ad nostram aetatem collati modici videri possent. Fructus autem qui secuti sunt harum donationum quale fuerit consilium ostendunt. Nam ut in corporibus sagina distentis usus omnium membrorum perit, ita ingeniorum igniculi luxuria oppressi in coenobiis ex eo elanguerunt, literarum studia sunt extincta, pietas in superstitionem degeneravit, et velut in agro inculto vitiorum omnium semina suppullularunt.
24. Unum toto regi tempore civilem tumultum verius quam bellum sensit, sed is brevi, Aenea Moraviae comite cum suorum magna multitudine caeso conquievit. Milcolumbus Macbethus cum novam seditionem accendere tentaret in arcem Rosburgi custodiendus datur. Caeteris rebus ex sententia succedentibus, duplex supervenit molestia aut verius calamitas, altera ex uxoris, altera ex filii morte immatura. Uxore quidem Matilde summo genere, forma, moribus orbatus, quam et vivam unice amavit et in aetatis flore mortuam ita desideraba ut plus viginti annis non modo coelebs sed expers etiam Veneris superfuerit, nunquam tamen vis doloris ei fuerit impedimento quo minus et pace et bello publicis muneribus fungeretur. De filio suo loco dicemus. Cum David se totum studiis pacis dedidisset, res in Anglia turbatae invitum ad bellum pertraxerunt. Henrici enim Angli tota sobole praeter Matildem filiam in traiectu a Galliis submersa, Anglus eum casum adeo graviter tulit ut nunquam deinde risisse tradatur. Maltidis, quae sola tantae cladi superstes fuerat, Henrico quarto imperatori nupserat. Ea, marito sine liberis mortuo, ad patrem in Angliam rediit. Hanc ille (metuens et viduae et orbae si quid ipsis humanitus accidisset) ut in regno confirmaret, noblitatem sacramento in verba eius adegit, et in spem nepotum Galfredo Plantageneto Andegavorum comiti eam collocavit. Intra quinquennium post id matrimoniam Robertus dux Normaniae atque Henricus rex decesserunt, et Galfredus Andegavus gravi morbo correptus lecto affixus iacebat. Stephanus interea Bononiae Maritimae comes, per hanc regiae stirpis solitudinem animum adiecit ad regnum Angliae occupandum, neque rem fore difficilem arbitrabatur, cum ob adversae partis infirmitatem tum quod a regio genere non esset alienus. Erat enim ex filia Gulielmi Normani quae comiti Bloesensi nupserat genitus. In matrimonio autem habebat Matildem superioris Bononinae comitis filiam, Matildis autem imperatricis consobrinam, ac e Davidis regis Scotorum sorore Maria natam. Tot igitur propinquitatibus et absentia reginae Anglorum et Galfredi valetudine fretus facile se Anglia potiturum sperebat.
25. Ut autem ad eam spem aditus facilior esset, nihil reveritus fidem ius iurandi, quod reginae una cum reliquis propinquis dederat, episcopos Anglos eiusdem sacramenti socios ad eandem impietatem magnis pollicitationibus pellexit, in primis autem Gulielmum Eboracensem archiepiscopum, qui princeps in verba Matilidis iuraverat, et Rogerium Sarisburiensem episcopus, qui non modo ipse iurarat sed caeteris etiam proceribus verba praeierat. Hac fiducia, Henrico avunculo nondum sepulto, regum ingressus primum biennium satis tranquillum egit, eoque insolentior factus et pacta cum Anglis negligere et cum vicinis arrogantius agere coepit. Postquam Anglos omnes partim metu, partim pactionibus in verba adegisset, legatos ad Davidem Scotorum regem misit qui eum ut idem faceret ob Cumbriam, Northumbriam et Hundintoniam admoneret. David respondit se non ita pridem una cum ipso Stephano ac omnibus Angliae proceribus Maltidi legitimae sacramentum dixisse. Alterum autem ea viva nec velle nec debere regem agnoscere. Hoc responso ad Stephanum relato initium belli statim factum est, Anglis in proximos Scotorum agros ferro et flamma saevientibus, Scotisque damna illata pari clade rependentibus. Proximo anno ductu comitum Marciae, Taichaiae et Aeneiae Scotorum exercitus Angliam ingressus ad Allertonem vicum obvias habuit Anglorum copias quibus praeerat Glocestriae comes. Pugnatum est acerrime. Par utrinque fuit claedes dum acies staterunt. Fusis Aglis multi in fuga perierunt, capti e nobilitate plurimi. In iis comes ipse Glocestriae. Hac plaga Stephanus ictus ne captivorum propinqui abalienarentur, nulla pacis conditiones recusabat. Hae leges fuerunt ut Anglus captivos sine pecunia reciperet, ac ius omne quod in Cumbriam tanquam supremum dominum habere se contendebat remitteret. Sed Stephanus nihilo sanctius illic fidem coluit quam in regno propinquae invadendo prius fecerat. Nam vix dimisso utrinque exercitu et captivis recaeptis aliquot Northumbriae arces clam intercaepit: praedis e Scotorum agris abigendis bellum renovavit. Scoti collecto e proximis regionibus exercitu, cum Anglos illo ipso victos a se anno contemnerent, temere praelio commisso ad Tesam amnem magna clade contemptum hostis luerunt. Coaecti praeterea Northumbria decedere. Ad hanc ignominiam delendam David quam potuit maximo exercitu contractu venit Rusburgum eo Turstanus Eboracensium archiepiscopus, vel (ut scribit Gulielmus Neobrigiensis) Trustinus ab Anglo ad pacificandum missus. Spe concordiae iniecta, induciae in tres menses datae ea lege ut statim Northumbria Scotis redderetur.
26. Hoc quoque promissum, quod solvendi exercitus causa factum a Stephano erat, cum vanum fuisset, Davidque magnas praedas ex ea Northumbriae parte quae Anglo parebat abegisset, Stephanus coactis maximis copiis Rosburgum usque penetravit. Verum cum rescisset nobilitatem sibi adversari et queri se bello iniusto et non necessario illagari, nulla re gesta retro in intimum regnum se recepit, ac proximo anno sibi metuens a seditione intestina Matildem uxorem ad Davidem eius avinculum mihit quae de pace ageret. Ea interprete factum ut David e Novo Castro, ubi se ferme continebat, Stephanus a Dunelmo in Cestriam vicum in medio itinere positum, et ex aequo ab utroque oppido distantem mitteret qui de controversiis disputarent. Missi a David Fani Andreae et Glascuae, ab Stephano Cantuariae et Eboraci archiepiscopi. Eo facilius inter eos convenit quod Stephanus foris bellum et domi seditionem metuebat, et Scoti graviter ferebant se belli alieni omnem tempestatem excipere, Matilede interim, cuius causa agebatur, cessante. Igitur pax in eas leges convenit ut Cumbria veteri iure Davidi, Northumbria usque ad Tesam amnem (ut scribit Gulielmus Neobrigensis Anglus) et Hundintonia Henrico Davidis filio maternae videlicet haereditatis nomine cederet, isque Stephani eo nomine beneficiarum fateretur. Rebus ita compositis David in Cumbria, Stelphanus in Cantium se recaepit. Haec pax incidit in annum a Christo nato 1139, quo anno Matildis in Angliam reversa filium suum Henricum, qui postea regnavit inter Anglos, misit Carleolum ad Davidem magnum eius avunculum ut ab eo potissimum quippe sine controversia omnium aetatis suae praestantissimo in militarem ordinem ascisceretur, quae res illis temporibus cum maxima ceremonia fieri solebat.
27. Tanta autem tum rerum perturbatio ex domesticis discordiis erat ut nihil ab intestino bello liberum esset in Anglia praeter eam partem quam David rex Scotorum tenebat. Sed ne ille solus a publica calamitate esset immunis, intra triennium filius eius unicus tantarum opum et felicitatis speratus haeres in aetatis flore decessit, libiris maribus ternis ac totidem alterius sexus relictis, tantumque sui desiderium apud Scotos et Anglos reliquit ut praeter publicam iacturam unusquisque maximo privato incommodo affectus esse videretur. Tanta enim sinceritas et moderatio animi in ea aetate erat, quae fere in licentiam effervescere solet, ut raros et singulares fructus ex ea indole, si maturuisset, omnes expectarent. Acerbiorem eum luctum patri fecit tenera nepotum aetas, et ingenium Stephani inquietum et imperii avidum, et Stephano etiam sublato Henrici filii Matilidis, qui in regno successurus erat, elatus animus et in aetatis fervore ferocia. Obversantibus igitur animo aegro tot molestarum rerum cognitationibus, cum omnes eum dolori succubiturum putarent, tantum superfuit ei adversus aegritudines fortitudinis ut nobilium amicorum primos ne gravius (ut par videbatur) eum casum ferret solicitos, ad coenam vocaret atque ita alloqueretur ut propior consolanti quam dolenti videri posset, neque enim sibi neque filio accidisse novi.
28. Nam se ex doctorum et sanctorum virorum sermonibus dedicisse mundum Dei providentia regi, cui obstistere vellent non modo stultum sed etiam impium esset. Nec ignorare se ea lege suum filium genitum fuisse ut aliquando decederet et aes alienum quod nascendo acceperat moriendo redderet. Id cum semper haberet in proptu nihil nec ipsius nec aliorum interesse quo tempore a creditore appellatur. Quod si mali tantum morerentur, iure quidem in propinquorum obitu dolendum esse. “Verum cum bonos etiam decedere videamus, et homini Christiano esse debeat tam persuasum quam quod est certissimum bonis neque vivis neque mortuis quicquam mali evenire posse, quid est cur hanc disiunctionem a propinquis, praesertim tam brevem, adeo moleste feramus? Cum non tam nos relinquerint quam ad communem patriam praecesserint, quo nos eos, etiam longissimum vitae spatium transigamus, tamen brevi sequemur? Filius autem meus si hanc peregrinationem prior suscaepit, ut parentes et fratres meos homines sancitissimos prior videret eorumque consuetudine prior frueretur, id si moleste feremus providendum erit, ne potius illius invidere felicitati quam mala nostra lugere videamur. Vobis autem viri optimi cum ab alia plurima officia, tum ob hanc erga me caritatem et illius piam et iucundam memoriam uterque (ut pro filio etiam spondeam) plurimum debere profitemur.” Haec magnitudo animi in rege, ut multum ad pristinam venerationem adiecit, ita in omnium pectoribus filii desiderium auxit, cum recordarentur quali principe ipsi liberique sui orbati essent. David autem, ut qua poterat una consulatione frueretur, nepotes ex filio ad se adducendos curat atque aulica disciplina (quae tum erat sanctissima) educandos et, quantum humanis consiliis prospici poterat, securitati providit. Milcolumbum, qui e tribus erat natu maximus, toti nobilitati, peculiariter vero Macduffo Fifae comiti viro potenti et in primis prudenti, commendavit, et per eum curavit per universum regnum circumducendum et pro indubitato regni successore accipiendum. Gulielmum natu proximum Northumbriae comitem declarat eumque iam tum in possessionem mittit. Tertium Davidem Hundintonii in Anglia et Garriochae in Scotia comitem appellat. Haec eo magis festinabat quod gravi morbo iam implicitus vitae suae finem brevi affore prospicebat. Decessit autem anno a Christo nato 1153 nono Cal. Iun., tanta omnium erga cum caritate ut non rege sed parente optimo cuncti viderentur orbati. Nam cum tota vita talis fuisset qualem nullum in literarum monumentis fuisse legimus, paucis ante mortem annis totum se ita ad emigrationem animi comparaverat ut venerationem superioris temporis vehementer apud omnes auxerit. Ut enim superiores reges omni laudis genere praestantes belli artibus aequaverat, studiis pacis antierat, iam velut omissa cum aliis de omnibus virtutis partibus contentione secum sibi certamen proposuit in eoque tantum profecit ut summo ingenio homines doctissimi qui boni regis imaginem exprimere contenderunt talem non potuerint animo cogitare qualem se David toto vitae cursu praestitit. Regnavit annos viginti novem, mensos duos, dies tres.

29. XCII REX

Davidi successor fuit nepos ex filio Milcolumbus, qui quanduam adhuc in pubes eset, magnam tamen de se spem omnibus praebuit. Ita enim a parente et avo fuerat educatus ut non magis corporis lineamentis quam animi virtutibus eos reddere videretur. Initio statim regni saevissima fames cum magna hominum pecudumque strage per total Scotiam grassata est. Erat per id tempus Argatheliae thanus Sumerledus, cui et fortuna supra genus et supra fortunam animus erat. Is et regis aetate et calamitate praesenti in spem regni erectus magna manu suorum collecta vicina regiones invasit et populatione late, latius etiam metu sui sparso facinorosis sponte accurrentibus ac bonorum nonnullis vi se adiungere coactis, brevi magnum confecit exercitum. Ad huius tumultus famam Donaldus, Milcolumbi Macbethi filius excitus cum res novas tentaret, prope Candidam Casam in Gallovidia captus et ad regem missus, atque in eandem cum patre custodiam fuit inclusus, sed brevi post placato rege uterque dimissus. Adversus Sumerledum Gilchristius Angusiae comes cum exercitu missus caesis rebellibus ipsum profligatum cum paucis in Hiberniam fugere coegit. Haec victoria praeter omnium spem tam cito parta domi tranquillitatem, foris invidiam peperit. Henricus enim rex Angliae, homo ambitiosus et proferendarum finium cupidus, crescentem Milcolumbi auctoritatem et potentiam imminuere statuerat. Sed quo minus aperte bellum faceret obstabat ei pactionis verecundia. Nam cum Carleoli a rege Davide Milcolumbi avo militari baltheo, ut mos est, cingeretur, promiserat et, ut praeter scriptores nostros Gulielmus Neobrigensis inquit, iureiurando caverat se nec ipsum Davidem nec posterorum eius quenquam aliqua parte regionum quas tum in Anglia David tenebat spoliaturum. Hac verecundia obstructus, ut colore aliquo calumniam tegeret primum in re leviori patientiam regis Anglus experitur.
30. Cum Ioannes episcopus Glascuensis per Cumbriam fana dedicaret, sacerdotes raderet, aliaque quae ad episcopi munus tum credebantur obiret, Henricus per Trustinum Eboracensem archiepiscopum novum in eam regionem misit episcopem, quem Carleolensem dixit. Da iniuria Ioannes graviter permotus, cum nec in rege nec in lege satis praesidii videret, relicto suo episcopatu se in monasterium Turonense in Gallia abdidit, nec prius inde rediit quam rogatu Milcolumbi a pontifice Romano invitus est retractus et ad suos reverti coactus. Hanc iniuriam cum Scotus levius quam sperebatur ferret, neque satis causae ad bellum esse existimaret, Cestriam profectus est ut sedatis suspitionibus discordiarum causas praecideret. Ibi fraude Angli illectus est ut in verba eius iuraret, cum non rex ipse sed fratres eius qui in Anglia agros haberent ex conventu iam olim facto sacramentum dicere deberent. Sed hoc callide ab Anglo ac malitiose excogitatum est, qui semina discordiarum inter fratres spargebat, quod proximis annis multo apertius est declaratum cum Northumbriam Gulielmi fratris patrimonium a Milcolumbo eblanditus est. Londinum enim eum accersivit ut maiorum exemplo se nomine terrarum quas in Anglia tenebat in conventu publico beneficiarium eius fateretur. Ille non cunctanter eo accepta fide publica profectus, nulla re cur venerat perfecta, cogitur Henricum invitus in Galliam cum eo quem tum ibi habebat itineris comitatu sequi. Consilium Angli eo spectabat partim ne quid a Scoto se absente turbaretur, partim ut hoc commento Ludovici regis Francorum animum ab eo averteret. Ita igitur Milcolumbus invitus sed metu gravioris incommodi reluctari non ausus adversus veterem amictum tractus non prius ad suos redire permissus est quam Anglus bello in Gallia parum prospere gesto domum est reversus. Milcolumbus tum demum impetrata domum redeundi venia cum nobilitate coacta suae peregrinationis acta exponeret, magnae partis animos vehementer infensos reperit quod cum inimico certo adversus veteres et certos amicos militasset, neque prospexisset quibus artibus ab Henrico peteretur. Rex cum se invitum nec tamen ausum quicquam ei regi negare cuius in potestate erat, in Galliam tum profectum diceret, atque ideo non desperaret se facile Franco purgaturum iri, ubi intellegiret eum circumventum ac sine domesticis copiis propere illuc pertractum seditionem iamiam erupturam in praesentia compescuit.
31. Sed nec Henricum in omnia intentum fefellit hunc tumultum magis tum cohibitum quam popularium animos erga eum placatos. Itaque iterum Milcolumbus ad conventum Eboracensem adesse iubetur. Ibi conficto crimine accusatus quod eius maxime opera res in Gallia minus prosperae Anglis fuissent. Ideo relatum ad consilium de adimendis ei regionibus quas in Anglia tenebat. Ad hac cum illie respondisset seque abunde purgasset, omnium aures clausas invenit, quippe vel timore vel gratia sui regis occupatas. Ita decretum in Henrici sententiam factum. Nec hac iniuria contentus per idoneos homines qui Milcolumbum ultro ac volentem tot regionibus cessisse dicerent civium odium vehementer erga eum accendit, adeo ut domum reversum Perthae obsessum pene comprehenderint. Sed interventu seniorum paululum ira sedata est. Cum nobilitatem edocuisset se non modo iniuste sed fraudulenter etiam ab Henrico vetere patrimonio exutum, proceres ei auctores fuerunt ut per vim ablata iusto pioque bello repeteret. Ex hoc decreto bellum indicum at non sine magnis utriusque gentis incommodis gestum. Tandem cum reges non procul a Carleolo ad colloquium convenissent, post multam disceptationem Henricus Cumbria et Hundintonia Milcolumbo relictis, Northumbriam ademit, Anglo nullum aliud ius cupiditate suae praetendente nisi quod tantam imperii sui diminutionem pati non posset. Verum cum neque iuris reverentia, neque pacta et conventa, neque iusiurandi sanctitas Angli inexplebili aviditati obsisterent, homo pusilli animi et pacis nimis cupidus conditionem accaepit, adversa et reclamante nobilitate Scotica, quae negabat ius esse regi quicquam de finibus regni detrahere nisi omnibus ordinibus consentientibus. Ex eo rex a suis contemni coepit, ut neque fortitudine nec prudentia ad moderandum imperium idoneus, neque quicquam aeque animos hominum ferociorum a tumultu cohibuit, ac maior metus ab Anglo, quem fretum simplicitate Milcolumbi et potentia transmarina imperio totius insulae potiundi cupidum perspiciebant.
32. Hic universorum erga regem affectus fecit ut singuli reverentiam imperii facilius abiicerent. Initium rebellandi factum est ab Angusio seu potius Aenea Gallovidiano, homine quidem potente sed qui spei plus tamen in regis ignavia quam suis viribus collocaret. Adversus hunc missus Gilchristius tribus praeliis victum in coenobii Candidae Casae asylum eum compulit. Unde cum abstrahendi ius non esset, omnium rerum inopia ex diuturna obsidione ad paciscendum est coactus. Ipse agrorum parte est multatus et filius obses datus. Hanc imminutionem prioris magnitudinis cum elatus animus non ferret, rasus in coenobium Edimburgo propinquum se a conspectu et ludibrio hominum abdidit. Nec in diversa regni parte Moravienses hominos inquieto semper ingenio se a rebus novis continuerunt. Gildone enim, seu verius Gildominico duce non modo regiones omnes circumcirca depopulati sunt, sed foeciales ad se missos barbarica crudelitate interfecerunt. Adversus hos missus Gilchristius maiore quidem cum exercitu, sed dispare fortuna. Virtus enim adversarii, quae aliis terrori esse solet, homines scelestos et quid commeruissent gnaros desperare de salute coegit. Igitur dum student ne inulti cadant, hoste profligato superiores evadunt. Milcolumbus ubi cladem suorum rescivit, suppleto exeecitu veteri in Moraviam duxit. Ad Spaei fluminis ostium Moravienses etsi regis copias auctas et suas e superiore praelio imminutas non ignorarent, tamen loco freti et parta nuper victoria feroces eventum expectare constituerunt. Pugnatum est magna cum pertinacia sed minore caede Neque enim cesserunt quam fessis regiis miles e subsidiis recens successit. Tum vero inclinata semel acie non amplius pugna sed caedes fuit. Nulli aetati aut conditioni furor militaris pepercit. Hoc praelio veteres Moraviani pene ad internecionem sunt redacti, quae poena utcunque crudelis, tamen videri potest non immerentibus accidisse, gravitatemque ultionis gentis perfidiosae adversus alios immanitas excusat. Novi coloni in caesorum agros missi.
33. Nec Sumerledus inter tot tumiultus sibi quiescendum duxit. Is (ut antea dictum est) cum in Hiberniam ex infelici praelio evasisset, ab eoque tempore latrociniis Scotiae litora habuisset infesta, ratus inter tot caedes maiore parte militaris aetatis consumpta aut e fugientibus aleam dimicationis opulentam praedam, aut e congredientibus fore non difficilem victoriam, magna undique facinorosorum manu coacta, aestuarium Glottae amnis navibus ingressus sinistra ripa excensionem fecit, ac blandiente ab initio fortuna Renfroam usque penetrat. Ibi dum multum praedae, parum incolumitati suorum intentus agit, a multo paucioribus circumventus suos prope omnes amisit. Ipse vivus ad poenam et ludibrium servatus ad regem perducitur. Alii eum una cum filio in praelio cecidisse scribunt. Haec circa annum 1163 gesta sunt. Pacato ubique a tumultibus bellicis regno, conventus omnium ordinum indictus. Ibi cum alia multa ad statum regni confirmandum decernerentur, communi consensu a rege publice petierunt ut, quoniam iam pridem matrimonio esset maturus quippe qui vicesimum decundum vitae annum excederet, de nuptiis cogitaret et liberis creandis operam daret. Id eum et publice regno et privatim suae familiae debere, neque praesentis modo temporis sed futuri etiam tranquillitati ei animo prospiciendum esse. Ad haec ille respondit se ab eo usque tempore quo vitae suae rationem inire et cursum eius dirigere potuerit continentiam ab huiuscemodi cupiditatibus Deo sancte promisisse. Quod suum votum se existimare ei non ingratum fuisse, qui et vires ad id praestandum dedisset et haredes ad succedendum praeparasset, ut nec infirmitate animi nec necessitate aliqua publica e proposito vivendu cursu deflectere cogeretur. Dimisso consilio cum foris pax esset, ad artes avitas, nempe sacrarum aedium extructiones, et in monachos largiendos sese converitit. Quae in re, si vita longior ei fuisset, maiores videbatur longe superaturus. Obiit enim mortem non multo post, nempe quinto Id. Dec. anno a Christo nato 1165, vitae vicesimo quinto, regni paulo supra duodecimum.

34. XCIII REX

Successit Milcolumbo frater eius Gulielmus, qui decimoquinto die post proximi regis mortem regnum iniit. Is nullum fere nec publicum nec privatum negotium quod maioris esse momenti videretur prius attigit quam Northumbriam ab Henrico Anglo repetisset. Anglus Gullielum Londinum venire iussit, ut ob Cumbriam et Northumbriam se beneficiarium de more profiteretur. Id ille cum non gravate fecisset, nec tamen a Northumbria poscenda desisteret, Henricus ambiguo responso rem differebat. Nam cum Northumbria Milcolumbo adepta, ipsi adiudicata esset, se eam abilienari nisi procerum decreto non posse. Ad proximum conventum adesset atque ibi quod ius esset expectaret. Gulielmus, etsi nihil aequi se impetraturum sperebat, tamen ne calumniandi adversario daret occasionem in Anglia ad conventum usque expectavit, et Henricum proficiscentem ad bellum Gallicum, licet invitus, tamen est secutus. Ibi cum assidua flagitatione nihil proficeret, nec rex brevi in Angliam rediturus speraretur, aegre commeatu impetrato in Scotiam est reversus. Post reditum, primum omnium regnum latrionibus castigatis repurgavit, deinde locis idoneis arces et praesidia ad prohibendas repentinas incursiones imposuit; demum per legatos de Northumbria reddenda Anglum admonuit, ni redderet bellum interminatus. Anglus Gallico bello impeditus Northumbriae parte quam proavus Gulielmi tenuerat ei cessit. Eam Scotus quidem accaepit, testatus se nihl de suo in reliquam partem iure decedere. Id cum Anglus graviter ferret, et praedam in manibus lite non dirempta dimissam doleret, per incursiones in fines Scotoroum nova belli semina iaciebat, hac occasoine sperans reliquae, quae controversa videri volebat, se facile ablaturum. Cum res de more per limitum praefectos repeterentur, Angli conquesti suos limites lactrocinio Scotorum vexari legatos, nulla ob quam venerant re impetrata, prope sine responso abegerunt. Scoti, ut quod iure obtinere non poterant vi assequerentur, exercitu confecto in proximos Anglorum agros ferro et igne saevunt. Angli iam instante messe contenti per absentiam regis sua quoad possent tutari nullum quidem exercitum contrahunt. Hiems vere interea per mutuas incursiones fuit inquieta.
35. Aestate proxima Gulielmus in hosticum magno cum exercitu ingressus est. Ad eum Angli cum nullas adhuc satis firmas copias haberent conscriptas, legatos in castra mittunt. Inducias magna pecunia mercari contendunt. Id si impetrent, spem iniicere conantur omnia ex sententia conventura. Credidit fallacibus eorum promissis homo minime malus, et qui pacem modo non iniquissimam quamvis iusto bello praeferret. Angli spatium quo ab armis cessabatur totum in apparatu belli consumunt. Nec desinunt interim legatis missitandis promissa cumulare ac pariter hostium castra speculari, in quibus cum omnia induciarum fiducia remissa ac neglecta cernerent, maioremque partem exercitus regii ad commeatus petendos dilapsam, reversi suis occasionem rei bene gerendae ostendunt. Instant ne eam e manibus elabi sinant. Igitur maiore copiarum suarum parte in insidiis collocata, quadringenti fere equites expediti de tertia vigilia iter ingressi paucas horas ante solis ortum Alnevicum, ubi Scotorum castra erant, adveniunt. Ibi maiorem quam sperant bene gerendae rei occasionem nacti in regem velut in summa pace obequitantem cum sexaginta plus minus equitibus impetum faciunt, ac pene antequam discerni posset amicine an hostes essent (acceptis enim armis et insignibus Scotics facile pro Scotis fefellerunt) nono quam regnare coeperat anno eum capiunt. Cum e castris tumultu exciti pauci ac sparsi frustra sequerentur, nonnuli, ne regem viderentur deseruisse, in hostem ultro incurrentes capti fuere. Rex ad Anglum tum in Gallia militantem est perductus. Angli hoc insperato successu elati Cumbriam invadunt, sine certamine se potituros ea rati. Sed a Gilchristio et Rollando Scotis ducibus ita sunt repulsi acriter ut induciis factis contenti fuerint quandium rex captivus esset Northumbria potiri, Cumbriae et Hundintoniae liberam Scotis possessionem relinquere. Interea David Gulielmi frater Hundingtoniae et Gariochae comes, qui tum apud Anglum militabat, accaepto commeatu rediit in Scotiam ac rebus pro tempore pacatis legatos in Angliam de fratre liberando mittendos curavit, qui tum Falesii in Normania asservabatur. Rex, traditis Anglo quindecim obsidibus et quatuor arcibus Rosburgi, Beruici, Edimburgi et Sterlini, ad Cal. Feb. permissus est redire ad suos. Ipse cum proceribus et episcopis evocatus ab Anglo Eboaracum ad 18 Cal. Sept. venit. Ibi cum suis omnibus qui aderant (aderant autem principes nobilitatis) in verba Henrici iurarunt, ac regnum Scotiae in fidem et clientelam eius dederunt. Has leges utcunque duras Scoti cupidi regis optimi non renuerunt, ut Angli scriptores tradunt. Thomas Volsingamus Anglus et ipse hanc deditionem non Eboraci sed in pago Constaniensi factum scribit. Sunt qui tradunt conventum inter reges non de deditione sed certa pecunia per pensiones danda arcesque tantisper Anglo traditas dum ea persolveretur. Hanc ut opinionem veriorem existimem facit foedus cum Richardo Henrici filio renovatam, de quo suo loco dicam.
36. Rex reversus motus in Gallovidia se absente ortos per Gilchristum intra paucos menses compescuit. Ad quartum Cal. Feb. cum conventus Noramam ad Tuedam indictus est eoque Gulielmus venisset, Anglus vehementer contendere coepit ut omnes episcopi Scotorum archiepiscoopum Eboracensem pro metropolitano agnoscerent, instante vehementer ut fiereat legato Romani pontificis. Post longam disceptationem responsum fuit a Scotis paucos in praesentia suorum adesse, nec eos posse cogere absentes ut ab se decreta confirmarent. Hanc ob causam re in aliud tempus dilata paulo post missis Romam legatis episcopi Scoti Alexandro Tertio suam causam probarunt ac domum rediere laeti quod eius decreto ab Anglorum iugo essent liberati. Non ita multo post Gilchristius (cuius saepememinimus) uxorem suam eandemque regis sororem adulterii compertam occidit. Ei, cum in ius ad diem dictum non affuisset, aqua et igni interdictum. Aedes dirutae, bona in fiscum redacta. Eodem fere tempore arx Edimburgi reddita una pensione soluta, et ad stabiliendum firmius concordiam lata lex ne alter alterius hostem ad se recaeptaret. Hac lege Gilchrustus Anglia exclusus rediit ac mutatis saepe locis ignotus inter ignotos in omnium prope rerum summa poenuria miseram vitam transigebat. Interea Gulielmus expeditionem adornabat in Moraviam adversus latrones Aebudenses, quorum princeps Donaldus Baan (hoc est albus) genus suum ad reges referebat ac nomen etiam regis assumpserat. Is e navibus saepe ac diversis in locis exscendens non modo in maritimis locis solitudines faciebat sed a mari etiam longe remota, crescente per impunitatem audacia, populabatur. Adversus eum navibus circummissis qui classem incenderent, rex terrestri itinere profectus pene omnes ad unum interemit. In reditu cum non procul a Bertha abesset, tribus rusticis offensis praeter pannos et illuviem nihil rusticum prae se ferentibus, cum declinare viderentur multitudinis occursum, rex adductos ad se diu contemplatus institit quaerere qui mortales essent. Gilchristius senior adorato rege miserabiliter de fortuna sua questus quis esset indicat, adeoque memoria superioris vitae per summam dignitatem transactae qui aderant omnes commovit, ut nemo lacrhymis abstinere se potuerit. Rex humo surgere iussum et pristinum et dignitatis et amicitiae gradum hominem restituit. Inciderunt haec in annum 1190, quo tempore Richardus, qui superiore anno patri successerat, cum expeditionem in Syriam ornaret regi Scotorum arces reddidit et obsides remisit, atque eum posterosque eius absolvit ab omnibus pactis vel vi expressis vel fraude obtentis, regnumque Scotiae utendum fruendumque eis finibus eoque iure ei permisit quo Milcolumbus regesque euperiores id tenuerant. Harum conditionem meminit Matthaeus Parisiensis.
37. Ille contra ut Richardo se non ingratum ostenderet, ad bellum transmarinum proficiscenti decies mille marcas argenti dedit, Davidemque fratrem comitem Hundintoniae declaratum sequi eum in Syriam iussit. Is dum redit, classe tempestatibus disiecta ab Agyptiis captus, a Venetis redemptus, Constantinopoli demum ab Anglo mercatore agnitus post quartum tandem annum in Scotiam rediit et magna omnium, sed fratris praecipua gratulatione est receptus. Boethius credit ob hoc Davide incolumi illic exposito oppidum quid Alectum ante vocabatur appellatum fuisse Deidonum. Ego potius Taodunum composito nomine e Tao et Duno vocatum existimo. Alecti nomen apud unum Boethium invenio. Nec adeo multo post Richardus variis casibus iactatus ex eadem peregrinatione rediit. Ad eum reducem Gulielmus cum fratre gratulatum venit, ac duo millia marcarum argenti dono attulit vel begnignitatis superioris erga se memor vel praesentis inopiae misertus. Nec unquam nomen Scoticorum creditur Anglico fuisse coniunctius. Ibi cum Gulielmus in gravissimum incidisset morbum, rumor de morte eius allatus novos in Scotia motus excitavit. Haraldus Orcadum et Cathanensiae comes, episcopo Cathanensiae infensus quod per eum stetisse diceret quo minus apud regem quae vellet obtineret, eum comprehensum oculis et lingua privavit. Rex reversus domum comitis Haraldi magna ex parte copias variis congressibus delevit. Ducem e fuga retractum oculis orbatum per carnificem strangulavit, totamque stirpem eius masculam emasculandum dedit; reliquos propinquos et scelerum administros magna pecuna multavit. Haec a Boethio sic narrantur et vulgari rumore confirmantur, collisque a testiculis nominatus memoriam rei gestae servat, ac mihi veriora videntur quam quae ab aliis traduntur. Inciderunt haec in annum salutis 1199, quo anno regi Alexander filius est natus et Richardo Anglo defunctus frater successit.
38. Rex Scotorum in Angliam profectus est ut sacramentum diceret ob agros quos in Anglia tenebat. Sed eius adventus non fuit initio novi regni magis iucundus quam discessus ingratus, quod recusaret Anglum in expeditionem sequi adversus Philippum Francum veterem amicum. Igitur reversus e Galiis Ioannes dum belli causas quaerit praesidium e regione Beruici aedificare coepit. Gulielmus frustra per legatos de ea iniuria conquestus manu collecta quod aedificatum erat demolitus est. Exercitus utrinque conscribuntur. Cum iam castra castris prope collata essent, per primates pax facta his legibus ut duae Gulielmi filiae duobus Ioannis filiis, cum per aetatem nubiles forent, collocarentur. Dos ingens dicta. Praesidium ne aedificaretur cautum. Obsides in haec dati. Reverus Gulielmus in periculum inexpectatum incidit. Berthae oppidi pars maior inundatione Tai amnis noctu diruta est. Nec ab hac calamitate regia fuit immunis, filio regis infante una cum nutrice et quatuordecim aliis extincto. Reliqui aegre evasere. Multi e promiscua multitudine oppressi. Rex cum aquae magna ex parte solum urbis obtineret nec ulla fere domus calamitatis esset expers, paulo infra ad eundem amnem novam urbem commodiore loco extruendam curat et nomine non multum immutato Perthum appellat. Hunc honorem habitum credunt Pertho viro nobili qui solum urbis regi donavit. Eodem fere tempore rex ducem rebellium ad septentriones spectantium Gothredum Makulliam a suis proditum caepit. Captus cibo constanter abstinuit, metu (ut creditur) gravioris supplicii.
39. Hoc fere ultimum operum memorabilium fuit Gulielmo, ob ipsius etiam ingravescentem aetatem per duces gestum. Nam paulo post 74. annum agens vitae, regni 49 salutis humanae 1214 decessit. Non multo ante mortem Gulielmi prope singulis annis cum Ioanne Anglo foedera sunt renovata. Ioannes enim homo late proferendi imperii cupidus, cum haberet foris cum Gallo, domi cum Romanensibus bellum, nec certam unquam cum Vallis et Hibernis pacem, non omisit tamen libidinem invadendi Scotiam, quae tum regem habebat senem et proximum ei haeredem puerum. Ob haec cum colloquia frequenter sereret, magis tentandi quid impetrare posset quam ullius rei aequae transigendi gratia, demum res in apertam suspitionem erupit. Ac post foedera saepe novata tandem Guliemus ad Novum Castrum ad Tinam evocatus venit. Ibi cum in morbum gravissimum incidisset, nulla re transacta rediit. Deinde cum paulo ante mortem invitatus esset Noramam ad Tuedam, nec per valetudinem adesse posset, rogatus ut mitteret filium id quoque de consilii sententiae renuit. Foedera illis congressibus sancita non libuit huc ascribere, ut quae omnia eisdem pene verbis sunt composita, neque quicquam habent novi praeterquam quod in uno cautum est ne reges Scotorum sed eorum liberi iurarent in posterum, aut se in fidem Angli dent ob terras quas in Anglia tenebant. Tota etiam harum rerum mentio est a scriptoribus Anglis ob eandem, ut arbitiror, causam praetermissa.

40. XCIIII REX

Gulielmo successit Alexander filius ex Emergarda propinqua regis Anglorum, comitis Belli-montis filia. Sedecim erat annorum cum regnum iniit. Is turbidis temporibus imperium adeptus omnia prudentius quam pro aetate composuit. Primum omnium indicto conventu publico, patris viri prudentissimi iuxta ac optima acta omnia ordinum decreto confirmavit. Prima ei expeditio fuit in Angliam nulla privata cupiditate sed ut Ioannis tyrannidem compesceret, ob ordine ecclesiastico (ut tum loquebantur) accersitus. Norama, quam obsidere coeperat, certis conditionibus relicta, interiora ingressus regnarum partium homines omni belli clade persequitur. Eo domum reverso Ioannes mox Scotiam invadit. Dumbarum, Hadinam et omnem vicinam Lothianam foeda populatione vastat, et quo latius bellum spargeret alia via reverti statuit. Alexander cupidus praelio decernendi inter Picticos montes et Escam, qua venturus dicebatur, castra posuit. Ioannes ut congressum vitaret secundum mare ducens Coldingamiam coenobium cremat, Beruicum parum munitum capit et incendit. Eum retro festinantem Alexander qua potuit proxime secutus ferro flammaque per Northumbriam grassatus Richemondam usque pervenit. Sed eo se in interiorem Angliam magnis itineribus recipiente, Scotus per Vestmariam rediens vasta omnia Carleolum usque reddidit. Urbem vi caepit et communivit. Proximo anno accersiti ab iis qui sacerdotum factioni adversus regem favebat Ludovicus Philippi Franci filius, ut exauctorato Ioanne regnum acciperet, et Alexander Scotus, ut amico ferret auxilium ea aestate Londinum venerunt. Ioannes vero et suorum studiis destitutus et peregrinis armis petitus magna pecunia in praesentia et tributo perpetuo promisso, praeterea iure regni in pontificem translato, ut reges Anglorum in posterum beneficiari eius essent, in gratiam rediit. Per Galonem cardinalem notae rapacitatis hominem literas Roma impetrat, quibus Scotus et Gallus magnis minis a populo sacrosanctae sedes vectigali abstinere iubeantur. Ludovicus ob hanc rerum commutationem in Galliam, Alexander in Scotiam redit, sed minus quam venerat agmine pacato. Nam cum Angli extremum abeuntis agmen carperent, et vagos ac moratores exciperent, et Ioannes Trenti fluminis pontes frangeret, vada palis acutis infixis occluderet, naves omnes averteret, magnum redeunte obiectum videbatur impedimentum, et quod sine certa pernice non posset effugere.
41. Sed interim Ioannes a monacho Anglo accepto veneno ad Neurgum oppidum in ripa Trenti fluminis situm lectica delatus intra biduum moritur. Is casus Alexandro iter aperuit. Tum, suorum incuria castigata, circumspectius quidem agmen egit, sed non sine magno eorum incommodo per quos ducebat. Quicquid enim agi ferrive poterat secum auferens cum ingenti praeda domum rediit. Galo legatus Romanus cum Henricum Ioannis filium in regno confirmasset, proceres Anglorum grandi pecunia multatos in gratiam recaepit. Et ut hoc damnum pari inimicorum calamitate solaretur, Ludovicum Gallum et Alexandrum Scotum fulmine Romano in spem praedae ferit. Omnibus Scotis sacris interdicit, ratus diras suas plus apud vulgus simplex quam reges valituras. Sed pace tandem inter reges firmata Scoti Carleolum, Angli Beruicum restituunt, finesque veteres ad Regiam Crucem c servari iubent. Alexander cum suis per episcopos Anglos, quibus ea potestas commissa erat, resecratur. Hic Galo fremens tantam sibi praedam e manibus ereptam in episcopos et reliquos Scotorum sacerdtotes iram vertit tanquam suam peculiarem turbam et nihil ad reges attinentem. Annevici eis conventum indicit. Ibi timidiores pecunia hominem placant. Qui obstantiores erant, Romam in ius vocati. Hi obiter a multis Anglorum episcopis et coenobiarchis, literis ad pontificem de sordibus legati acceptis, hominem graviter accusant: eum facem omnium malorum fuisse dum non publicae utilitati sed avaritiae privatae studet, et bellum pacemque inter principes suo arbitrio nundinatur. Galo, quod se non satis purgaret, multatus est a pontifice pecunia, praede videlicet inter eos divisa. Accusatores verbis bonis onerati, pecuniae inanes domos dimittuntur.
42. Paucis post annis Henricus Anglus aetate et consilio maturior Eboracum venit. Ibi cum Alexandro praesente legato pontificis Pandulfo conventum est, data sorore Angi Ioanna ei in matrimonium, ex qua praematura morte surrepta nullos libros suscaepit. Ab eo tempore usque ad vitae finem pax inter reges fuit. Ibi coram eodem Pandulfo rex sancte iuravit duas Alexandri sorores pro loci unde erant dignitate se collocaturum, uti antea pater eius promiserat. Verum altera elocata, altera innupta domum rediit. Proximo anno, qui fuit 1220, venit in Britanniam ad pecuniam in usum sacri bella expiscandam Aegidius cardinalis. Is cum satis opimum quaestum in utroque regno fecisset, quod per imposturam ab hominibus nimium credulis exegerat, per luxuriam in itinere profudit. Cum vacuus Romam rediisset, mentitus est se a latronibus fuisse spoliatum. Consecutus est statim alter legatus, sed homines iam bis fraude Romanensium spoliati publico decreto eum fines ingredi vetuerunt. Alexander cum domi vitia per licentiam bellorum enata tolleret, totumque regnum ius dicendo una cum regina obiret Rossiam Gilespicus indidem civis vicinasque regiones foede populabatur. Nessum amnem transgressus Ennernessum oppidum captum incendit. Recusantes in verba sua iurare crudeliter trucidabat. Adversus eum Ioannes Cuminius Buchaniae comes missus latebras per devia mutantem caepit et cum duobus filiis capite multavit. Capita ad rei gestae fidem ad regem missa. Anno 1222 Cathanesienses Adami episcopi sui cubiculum ingressi nocte monacheum, quem de more comitem habebat (nam Mulrossensis abbas ante fuerat) et ministrum cubicularium occiderunt. Ipsum graviter vulneratum in culinam attractum una cum domo cremarunt. Causam tantae crudelitatis fuisse aiunt quid episcopus acerbius solito decimas exigeret. Hi diligenter conquisiti gravissimo supplico fuerunt affecti. Comes Cathanesiae quanquam in facinore patrando non affuisset, suspitione tamen non caruit. Postea vero cum ad ferias natalis dominici, quae Scotorum Saturnalia sunt, clanculum ad regem fuisset perductus veniam suppliciter petitam impetravit.
43. Circa haec tempora decessit Alanus Gallovidianus Scotorum longe potentissimus. Decedens tres filias reliquit, de quibus posterius nobis erit sermo. Thomas filius eius nothus earum aetate et sexu contempto se dominum vocat, nec eo contentus coactis ad decem hominum milla resistentes opprimit, praedas e vicinis agris late populabundus agit. Tandem misso a rege exercitu ceciderunt e rebellibus una cum duce ad quinque millia. Eodem anno Alexander cum uxore in Angliam profectus est, ut tumultus adversus Henricum orientes quoad posset sopiret et nobilitatem cum eo in concordiam redigeret. Haec dum ille curat Eboraci, uxor eius cum regina Angliae Cantuariam religionis ergo profecta rediens inde ex morbo decessit ac Londini sepulta est. Non adeo diu post eius mortem rex, cum liberis careret, Mariam Ingelrami Cuciani Franci filiam accaepit uxorem anno a Christo nato 1239. Ex ea natus est Alexander qui patri successit. Biennio proximo, anno scilicet 1242, cum rex Angliam versus properaret ut Anglum e Gallia reducem inviseret, dum Hadinae in Lothiana se ludis equestribus obectat Patricii Gallovidiani comitis Atholiae hospitium una cum ipso ac duobus ministris arsit, late etiam in propinqua fuso incendio. Id minime creditum est fortuitum fuisse propter nobiles inimicitias Patricii cum Bisetorum familia. Et quanquam Gulielmus familiae princeps teste etiam regina probaret se ea nocte qua facinus id patratum fuerat Forfarae fuisse ultra sexaginta millia passuum ab Hadino, ex adverso propinqui Patricii arguebant ea nocte ministros et clientes eius complures Hadinae visos. Dies Gulielmo dicitur. Ille quidem ad diem Edimburgum venit, sed ob adversariorum potentiam (hi autem erant Cuminii) non ausus iudicio experiri singulari certamen causam tuam tueri cupiebat. Ea vero condicio cum non acciperetur, cum multis propinquorum exulatum in Hiberniam abiit, ac suae gentis familiam in ea claram reliquit. Exortus est alius in Argathelia tumultus duce Sumerledo Sumerledi superioris filio. Sed is intra paucos dies per Patricium Dumbarium victus se in potestatem regis dedit, atque ab eo veniam praeteritorum accepit. Rex non multo post morbo correptus decessit anno aetatis 51, regni 35, salutis humanae 1249.

44. XCV REX

Eius filius Alexander Tertius eodem anno Sconae coronatur, puer nondum annum octavum egressus. Omnium prope rerum potestas penes Cuminiorum factionem erat. Hic cum publicum patrimonium in suam rem verterent, imbecilliores opprimerent, nobilium quosdam suae libidini adversus ac liberius de statu regni loqui ausos confictis criminibus circumvenirent, ac bona damnatorum in fiscum redacta, ipsi a rege (cui tum imperabant potius quam parebant) accepta invaderent. Conventu ordinum habito, tractatum praecipue de Anglo placando ne tam periculoso tempore aliquid attentaret. Id quo facilius fieret affinitate coniungendum esse. Haec ratio commodior Cuminiorum inimicis visa est ad eorum potentiam infrigendam quam si eos aperte oppugnarent. Legati ad Anglum missi libenter ab eo auditi et munifice dimissi omnibus cur ierant impetratis. Proximo anno, qui fuit 1251, Eboraci reges conveniunt ad 8 Cal. Dec. Ibi ipso dominici natalis die Scotus ab Anglo in equestrem ordinem est allectus, ac postridie de nuptiis cum Margarita Henrici filia conventum. Pax item renovata, quae quandiu vixit Henricus firma et inviolata mansit. Quoniam vero Alexander adhuc impubes erat, ex amicorum consilio decretum ut soceri velut curatoris consilio uteretur in rebus gravioribus. Ex hoc decreto quidam primatum accusati se clam subduxerunt. Rege domum reverso, accusatus Robertus Fermelinoduni abbas regni cancellarius quod Alani Durouarti uxorem Alexanderi secundi notham legitimae prolis iure donaverit, ut hac ratione si rex absque liberis moreretur ea velut haeres ei succederet. Cancellarius hoc metu iniecto mox ubi domum rediit magnum sigillum proceribus reddidit. Gamelinus, qui postea Fani Andreae fuit episcopus, in eius locum suffectus.
45. Triennio fere proximo, cum qui a consiliis regi fuerunt singuli se prope pro regibus gererent ac agerent, raperentque omnia, populus in medio relictus servilem in modum premebatur. Rex Angliae paterno plane erga regem Scotorum animo certior factus ad Vercam, quae arx est ad limitem Scotiae sita, venit, eoque generum cum primoribus accersit. Ibi multa ex eius consilio utiliter mutata in iis praecipue magistratibus quorum culpa minus tranquillae domi res erant. Multa utiliter in futurum statuta. Rex cum uxore ac praesidio Anglico qui domum deducerent reversus Edimburgi in arce continere se decreverat. Eam tenebat Valterus Cuminius Taichiae comes, ob immutationem status publici ab Anglo factam alienior. Tamen per Patricium Dumbarium Anglicis auxiliis fretum arcem coactus est dedere. Maior pars nobilitatis et ecclesiastici ordinis, quorum potentia novis statutis erat imminuta offensior, ea calumniabantur quasi iugum Anglicum et servitutus initium. Eoque contumacia eorum processit ut in ius vocati ut rationem rerum superioribus annis a se gestarum redderent, imperium contemnerent. Qui prius rerum turbandarum principes, iidem nunc non parendi auctores fuerunt. Hi fere Cuminiorum principes Valterus Taichiae, Alexander Buchaniae, Ioannes Atholiae, Gulielmus Marriae comites aliique eiusdem sectae non obscuri homines. Hi non ausi ad causam dicendam venire, quippe multarum in tenues ac regem etiam iniuriarum sibi conscii periculum audaciae discutere decreverunt. Explorato enim regem paucis comitatum negligenter ut in pace ad Kinrossum agere, manu clientium subito collecta eum dormientem opprimunt ac Sterlinum ducunt, ac tanquam non per vim irrupissent sed iure fuissent electi, veteres ministros expellunt, novos assumunt, omniaque pro sua libidine gerunt. Ac iam verterat terror in consultores priores. Sed hunc motum sedavit Valteri Cuminii mors ab uxore Angla, ut creditum est, veneno extinct. Auxit suspitionem quod cum a multis nobiliibus ambiretur, ea amatori suo Ioanni Russello iuveni Anglo nupsit. Ipsa veneficii accusata et in carcerem coniecta salutem pecunia redemit. Russellus cum uxore literis a pontifice impetratis, actionem damni dati adversariis coram legato pontificis intendit. Ea res sine exitu fuit quod veteri privilegio Scoti negabant se posse ad causam dicendam extra regnum evocari. Rex suae potestatis factus Cuminiis suppliciter petentibus veniam dedit tanquam per Valteri mortem omnium scelere expiato.
46. Sunt qui profuisse eis credunt praeter amplitudinem familiae etiam ab hoste externo in rebus turbatus metum. Sed id bellum tardius omnium opinione geri coeptum est. Nam anno a Christo nato 1263 ad Cal. Aug. Acho rex Noruegiae cum centum sexaginta navibus ad Aeram oppidum Coilae maritimum applicuit ac viginti millia militum exposit. Causa belli praetendebatur quod maioribus suis a Macbetho aliquot insulae promissae nondum esset traditae, Bota videlicet et Arania et utraque Cumbra, quae nunquam inter Aebudas adnumeratae fuerant. Sed quaerenti bellum satis erat eas esse insulas. Duas maximas earum direptas captis arcibus antequam obviam iri posset Acho in suam potestatem redegerat. Hoc successu elatus in Cunigamiam proximam continentem ex adverso Botae descendit, eam in partem quam Largas vocant. Ibi duplici infortunio eodem fere momento perculsus fuit. Primum cum Alexandro Stuarto eius qui ex ea familia primus in Scotia regnum gessit proavo congressus, a multitudine Scotorum prope circumventus trepide ad naves refugit. Deinde navibus foedissima tempestate vexatus cum paucis qui superfuerunt aegre ad Ocadas delatus est. Desiderata in eo praelio fuerunt de Noruegiis ad sedecem miliia, de Scotis quinque. Sunt qui regem Alexandrum in hoc affuisse conflictu tradant, verum et apud hos quoque Alexandri Stuarti honorifica fit mentio. Acho moerore amissi exercitus ac propinqui suis iuvenis fortissimi, cuius nomen non traditur, morte confectus diem obiit. Eius filius Magnus, qui nuper advenerat, res magis quam ratus est desperatas conspicatus, praesertim cum auxilia domo ante ver non speraret, ac praeterea insulanorum animos cernens alienatos et a Scotis, quorum fiducia pater eius bellum suscaeperat, destitutum se intelligens, animum facile ad pacem flexit, neque magis praelium adversum quam ab insulanis metus adolescentis ferociam infregerat. Nam iam Alexander navibus circummissibus Mannam insulam inter Scotiam et Hiberniam medio fere cursu sitam recuperaverat ea lege ut insulae regulis quoties opus est decem naves longas ad regem mitteret, rex verum eum ab hoste externo defenderet. Hanc inclinationem animorum cum reliquae insulae secuturae viderentur, Magnus de pace legatos misit, quam cum Alexander nisi recaeptis Aebudis recusaret, tandem pacificatoribus ultro citroque commentibus convenit ut Aebudas Scotus teneret, in praesentia quatuor millia marcarum argenti, in singulos autem annos centum marcas numeraret, praeterea ut Margarita Alexandri filia quatuor annorum puella cum per aetatem commodum esset Hangonanon Magni filio nuberet.
47. Circa haec tempora cum civili bello rex Anglorum distineretur, missa sunt ad eum quinque Scotorum miliia ducibus Roberto Brussio et Alexandro Cuminio. Hunc Ioannem scriptores Angli vocant. Eorum maxima pars in praelio caesa fuit. Cuminius una cum rege Anglo et filio multisque procerum qui pro rege steterant captus. Regem etiam Scotorum sollicitum habuit domi sacerdotum et monachorum arrogantia, qui a superioribus regibus ditati diuturna pace lascivere coeperant, ac nobilitate, quam opibus antiebant, omnibus in rebus antecellere aut saltem aequare velle. Id iuventus indignum rata cum asperius eos acciperet, querelae ad regem sunt delatae. Quas ille, sive quia iniurias non tantas esse credebat quantas eas sacerdotes videre volebant, sive quia haud immeritis credebat illatas cum non magni faceret, continui cum omnibus illi praeterquam regibus sacris interdixissent, minabundi Romam ire instituunt. Sed rex memor quantas in Anglia Thomas Beckethus ambitionis ecclesiasticae signifer turbas nuper dedisset, profecturos prope de itinere revocavit, nec eorum avaritiae modo, sed etiam arrogantiae nobilitatem satisfacere coegit. Plurimum vero ad eos placandos profecti ecclesiasticorum patrocinium adverus Romanensium avaritiam a rege suscaeptum. Nam paulo ante Ottobonus Romani pontificis legatus in Angliam venerat ut civiles discordias sedaret. Sed cum id cur venerat perficere non posset, omissa cura publica ad privatum se quaestum obvertit, et concilium ecclesiasticum Anglis indixit, evocatis ad id Scotorum legatis. Interim a singulis paroeciis per totam Scotiam quatuor argente marcas, a cathedralibus ecclesiis sex in sumptum suae procurationis exigere tentavit. Vix haec collatio reiecta est, cum allatum est alium legatum ad Scotos iam in Angliam appulisse praetextu pecuniae ad bellum sacrum colligendae, ac prater indulgentias aliaque pecuniae cogendae aucupia, ab episcopis, coenobiarchis et parochis singulis, ut ab iis quos proprie pontificiae ditionis putabat, decimam omnium proventuum patrem exprimere decrevat, ut Eduardus et Edmondus filii regis Angliae comitatiores ad bellum Syriacum proficiscerentur. Scoti cum eam collationem gravem et iniquam putarent, eo tum id eis erat molestius quod Angli viderentur confessoinem exprimere velle Scotiam sui iuris esse. Accedebat et ille timor ne legatus pecuniam in bellum collatam per nequitiam (quod ante paucos annos factum meminerant) disperderet. Quare eum fines suos ingredi vetant. Sese enim absque opera pecuniam in expeditionem Syriacam coacturos et militem missuros. Et milites quidem ducibus Carictae et Atholiae comitibus primae nobilitatis hominum ad Ludovicum regem Gallorum miserunt, ad pontificem vero, ne omnino spretus videretur, mille marcas argenti.
48. Proximo anno mortuo rege Anglorum Henrico successit Eduardus Primus, cui coronando affuit Alexander cum uxore, quae reversa brevi post mortua est. Ac non longo interiecto tempore prope continuatis funeribus decesserunt David regis filius, ac deinde Alexander, iam uxore accaepta comitis Flandriae filia. Item Margarita quoque regis filia, quae ex Hangonano rege Noruegiae filiam reliqit. Alexander uxore et omnibus liberis intra paucos annos orbatus Ioletam filiam comitis Druidum coniugem accaepit et intra annum vertentem ipse ab equo lapso excussus fractis cervicibus interiit non procul a Kingorno, anno salutis nostrae 1285, 14 Cal. April. Vixit annos 45, regnavit 37. Desiderium sui reliquit quantum nullus unquam regum Scotorum, non tam quod omnibus corporis et animi virtutibus praeditus decessisset quam quod homines iam tum animis prospiciebant quantae calamitates in universum regnum ex eius morte essent redundatorae. Leges saluberrimas ab eo conditas hominum negligentia et temporis longinquitas antiquavit. Utiliter ab eo instituta magis fama celebrantur quam consuetudine usurpantur. Diviso regno in quatuor partes singulis prope annis totum obibat, ac ternos fere menses in singulis morabatur ad ius dicendum et pauperum queremonias audiendas. Hoc toto spatio etiam tenuissimis ad eum aditus erat. Quoties iuridicos conventus adiret, praefectos eorum cum lecta manu praesto advenientem excipere iubebat et abeuntum ad limitem suae iurisdictionis deducere. Ibi a proximo praefecto excipiebatur. Hac ratione assequebatur ut totam nobilitatem nosceret et ab omnibus noscitaretur, nec populum qua ibat turba aulicorum, quae fere et rapax et imperiosa est, gravaretur. Magistratibus imperabat ut ociosos qui nec artem scirent nec patrimonium haberent severe compescerent, quod omnium scelerum ac flagitiorum ex ocio velut fonte primordia dimanare existimaret. comitatus equietris modum qui sequeretur nobiles ad certum numerum redegit, quod equorum multitudinem, quorum in bello nullus esset usus, annonae gravem abritraretur. Cum vel navigandi inscitia vel temere se mari committentium avaritia multa fierent naufragia, et ad haec accedente piratarum violentia, mercatorum ordo prope ad inopiam redactus esset, quaestus causa suos navigare vetuit. Id institutum cum prope annum durasset, ac multorum sermonibus tanquam publice noxium reprehenderetur, tandum peregrinarum mercium brevi tanta vis invecta est, ut non solum rerum copia sed precii utilitas memoriam superiorum temporum superaret. Berum ut hic quoque mercatorum ordini consuleretur, vetuit quendam a peregrinis invecta emere praeter mercatores, caeteros autem quod cuique usui esset ab illis redimere.

Perge ad Lib. VIII