Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER SEXTUS

T Fergusium primum ac deinde secundum iure optimo regni Scotorum conditores superius nominavimus, ita nunc non iniuria Kennethum Alpini filium tertium in eum numerum referemus. Prior enim Fergusius ex modicis initiis Scotos ad opes vicin is invidiosas provexit. Secundus extorres et in longinquos nationes dispersos et inimicorum opinione penitus extinctos velut in vitam revocavit et intra paucos annos in pristinum splendorem restituit. At vero Kennetho in rebus prope deploratis accepto regno, cum alii vix reliquias miseras defendi et contineri posse sperarent, tantum animi superfuit ut hostem externis auxiliis fretum et recenti victoria exultantem multis et asperis, sed tamen secundis praeliis fregeret, fractumque ex omni Britannia exegerit, nomenque regium semel ereptum nunquam ex eo die sit passus eum resumere. Haec quanquam magna sunt, tamen operum eius non sunt maxima. Regnum enim in duplam magnitudinem a se auctum ita legibus novis temperavit et disciplina vetere roboravit ut nec e bello natae licentiae, nec a victoria insolentiae, nec flagitiorum quae luxuriam et ocium comitari solent ullum vestigium eo vivo apparuerit, ac legibus eius quas Macalpinas posteritas dixit multis deinceps saeculis non minus armis Scota res stare visa est.
2. Sed his omissis nos res eius gestas, uti coepimus, prosequemur. Pictis igitur exactis Kennethus agros pro virtute cuiusque suis divisit, quorum ambitio multis locis et regionibus nova nomina veteribus obliteratis imposuit. Horestiam duobus fratribus Aeneae et Mernae partitus est. Altera pars priscorum Scotorum sermone adhuc Aeneia dicitur (qui Anglice loquuntur Angusiam nominare maluerunt), altera Mernia appellatur. Proximam regionem a Tao usque ad Fortham apparet veteribus dictam fuisse Rossiam, hoc est peninsulam, cuius nominis indicia adhuc restant, Culrossia oppidum, quod est velut dorsum aut posterior pars Rossiae, et Kinrossia, quod Rossiae caput. Eam regionem nunc Fifam vocant a Fifo viro egregio cui cognomen Duffo fuisse aiunt. Barodunum oppidum in Lothiana, vel iuxta aliam dialectum Dumbarum a vero strenuo cui Bar erat nomen appellatum creditur. Lothiana non ita pridem: Lotho rege Pictorum nomen habebat. Cunigamia vox est prorsus Danica, quam post Kennethum usurpatam fuisse reor a Danis, qui eam regionem pulsis extra vallum Severi Scotis aliquot annos tenuerunt. Significat autem vox Cuningham regiam habitationem vel domicilium Danorum sermone. Marciam, quod limes duorum regnorum diu fuerit credibile est a Danis etiam ita dictam. Edimburgum quorundam vel crassa ignorantia vel perversa diligentia qui nunc vallem dolorosam, nunc castram puellarum appellant eam arcem, nomen non adeo per se obscurum prope tenebris immersit. Nomina enim haec e fabellis Gallicis intra trecentos annos proximos confictis sunt mutuati. Certe prisci Scoti Dunedinum, recentiores Edimburgum patriam in fingendis nominibus consuetudinem secuti eam arcem nominant quae rectius opinor media inter utrunque nomen appellatione Edinum diceretur.
3. Hactenus de regionum priscis et novis vocabularis, de quibus alio loco plura diximus. Ut ad Kennethum revertar, regno (uti scripsimus) armis amplificato et legibus composito in rebus usque ad superstitionem levibus auctoritatem regum confirmare laborans saxum marmoreum quod ex Hispania in Hiberniam transtulisse dicitur Simon Breccus, in Scotiam Albinensem Fergusius Fercardi filius, atque in Argathelia collocasse, ex Argathelia Sconam ad Taum amnem translatum Kennethus et in cathedram ligneam inclusum ibi posuit. Ea in sede reges Scotorum et nomen et regum insignia accipere solebant usque ad Eduardum primum Anglum, de quo suo loco dicemus. Sedem episcopalem quam Picti Abrenethii collocarant ad fanum Reguli transtulit, quod posteritas fanum Andreae dici maluit. Scotorum autem veteres episcopi e monasteriis electi, cum adhuc non honoris et loci sed sanctitatis et doctrinae certamen inter eos esset, sine invidia et aemulatione passim ubi cuique obvenerat occasio suum munus obibant, nullis adhuc regionibus definitis, cum nondum functio muneris ecclesiastici esset quaestuaria. His artibus Kennethus imperio viginti annos praefit. Quinto ineunti regi sui anno Pictos profligavit, ut est in libro Pasletensi. Reliquos 16 annos post sublatum imperium Pictorum quietissime vixit, domi iusticia, foris armis pace parta, ac promotis finibus ad Orcadum insulis usque ad vallum Adriani 854.

4. LXX REX

Donaldus eius frater proxime rex electus totam secum disciplinam publicam circumegit. Nam cum vivo Alpino temperantiae studium simulasset ac seniorum sibi animos conciliasset, eo mortuo velut metu et magistro liberatus totum se voluptatibus dedit. Ac velut iam de hoste securus militaribus studiis neglectis venatores, aucupes et novarum libidinum inventores circa se prope solos habebat. In hos publicum patrimonium profundebatur. Iuventus ad voluptates explendas prona regem ut elegantem et liberalem laudibus ad coelum ferebat, parsimoniam superiorum temporum ut incultam et illiberalem ridebat. Seniores cum omnia brevi praeceps ruitura cernerent, ad regem collecti sui eum officii, praesentium flagitiorum et instantis periculi admonent. Cum ille nihilo minus in ignavia perstaret, Pictorum reliquiae velut classico a summa desperatione excitae Osbrethum et Ellam, qui inter Anglorum reges (nam tum in plura regna divisi erant) authoritate et potentia praecellebant, adeunt; suam fortunam conqueruntur; auxilium petunt; se post victoriam, quam Donaldi inertia facilem spondebat, perpetuo cum omni posteritate in Anglorum ditione futuros pollicentur. Angli facile persuasi compositis domi rebus educto exercitu in Marcia consedere, ac per foeciales a Donaldo petunt ut quos per vim Pictis amicis suis Scoti ademissent agros restituunt. Id ni faciat se nuper amicos, nunc etiam deditos non neglecturos.
5. Donaldus ex maiorum sententia quos invitus imminente periculo convocaverat habitu delectu ad Ieddam Teviotiae amnem hosti occurrit, et commisso praelio victor Osbrethum ad proximos usque montes fugat. Inde secundum Tuedam ad mare profectus Beruicum ab Anglis captum, ac deinde metu ex adversa pugna conterritis desertum ingressus navibus in ostio amnis deprehensis omni hostium commeatu potitur. Ibi voluptatis interpellatae instrumentum nactus, tanquam inimicis prorsus profligatis cupide se delitiis immersit. Angli qui superiore praelio magis sparsi quam concisi fuerant, per speculatores cognita Scotorum ignavia et negligentia advocatis auxiliis e propinquis agris noctu somno et vino gravatos adoriuntur, et magna caede in caeteros grassati regem semisomnem capiunt. Inde victoriae cursum securi ut latius popularentur in hosticum bipartito ducunt. Eorum pars cum ad Fortham venisset coactis navigiis traiicere in Fifam parant, sed multis naufragio amissis, caeteris vi tempestatis in litus unde solverant reiectis Sterlinum ducunt, et cum reliquo exercitu coniuncti Fortham ponte transeunt. Scoti eo ex fuga collecti magis speciem quam robur exercitus ostantantes legatos de pace mittunt, quam Angli et pugna ad Ieddam adversa et naufragio viribus immunitis non recusandam censebant. Durae conditiones propositae, quas tamen praesens rerum status tolerabiles faciebat videri: ut omni agro qui intra vallum Severi esset Scoti cederent, ut limites essent infra Sterlinum Fortha, infra Britannodum Glotta, inter duos amnes vallum Severi.
6. In tam dura pace Scotis non minus laetum quam inopinatum accidit, quod nulla mentio de reducendis Pictis facta esset. Angli enim et Brittones agros relictos inter se partiti sunt, Glotta eos dirimente. Sunt qui putent monetam argenteam quam adhuc Sterlinam vocat vulgus ibi tum excusam. Agris ita divisis Picta, qui sua se recuperaturos crediderant elusi ac spe frustrati ad Cimbros et Scandianos, id est ut nunc loquimur in Daniam et Noruegiam transmiserunt. Pauci qui apud Anglos remanserant velut res novas per externa auxilia molituri ad unum ab eis caesi. Donaldo post pacem factam ad suos reverso maiorum emori ac spei resipiscentiae datum ut honorifice reciperetur. Sed cum ille in pristina perseveraret ignavia, proceres veriti ne homo foedus et deses, qui nec consiliis amicorum nec suis calamitatibus emendaretur, quod reliquum regi supererat amitteret, eum in carcerem coniiciunt. Ibi prae dolore inhibitarum voluptatum vel metu publici ludibrii sibi manum intulit sexto quam regnum iniit anno. Hunc Donaldum alii tradunt domi foris rem egregie gesse et fato suo Sconae decessisse 858.

7. LXXI REX

Post eum Constantinus Kennethi filius Sconae regnum suscaepit, vir magni animi ac virtutis eximiae. Is cum accaaeptam sub Donaldo ignominiam delere atque ad fines a patre relictos regnum promovere cuperet, a senioribus inhibitus quod iuventutis magna pars sub Donaldo extincta, et reliqua ita corrupta fuerat ut arma publice ei committenda non viderentur. Igitur primum ad disciplinae publicae emendationem rex conversus sacerdotum ordinem iam relicto praedicandi euangelii munere luxu corruptum, et venerationibus, aucupiis, aulicaeque pompae deditum ad veterem parsimoniam legibus severissime latis reduxit. Iuventutem delitiis effoeminatam humi cubare ac semel quotidie cibum sumere iusset. Ebriosos capitali supplicio multavit. Lusus prohibuit nisi qui ad militiam corpus animumque firmarent. His legibus adolescentia ad meliorem frugem conversa, extitit repente insulanus quidam Evenus quem ipse Abriae praefecerat, homo inquietus et regnandi cupidus, qui gnarus quam aegre iuventus legum novarum asperitatem ferret, primus inter paucos, ac deinde pluribus adhibitis de praesenti erum statu conquestus, ubi suam orationem secundis auribus accipi vidit, facile persuasit ad coniurandum de Constantino tollendo. Sed dum diligentius quam cautius factioni vires adiiciunt, a suis proditi antequam in se copoas comparari intelligerent, oppressi fuerunt. Euenus coniurandi princeps laqueo strangulatus.
8. Circa haec tempora Dani tum omnium Germanorum opibus florentissimi a Pictis adversus Scotoas, item a Buerno (vel, ut alii scribunt, Verna, cuius uxori Osbrethus per vim stuprum intulerat) solicitati abundante domi iuventutis multitudine facile consenserunt ut in Britanniam classe magna transmitterent. Primum in agrum Fifanum excenderunt. Ibi obviis omnibus ob Christiani nominis odium sine discrimine trucidatis, bifariam diviso exercitu agros late vastarunt. Adversos eos Constantinus profectus primum in eam incidit manum cui Hubba regis Danorum frater praeerat. Hi subito Levini amnis incremento prohibiti cum suis vires coniungere facile victi omnesque caesi praeter paucos, qui nandi periti flumen transiere atque ad Humbrum alterum ducem pervenere. Ad hos fluvio iam permeabili Constantinus tanquam ad praedam non ad praelium ducens eos est assecutus non procul a Caralia oppido castris iam permunitis. Dani enim ab adversae pugnae eventu magis in omnia intenti super modicas et flexuosas rupes prope litus cumuilis obiacentium passim saxorum agrestis speciem valli obiecerunt. Ibi Constantinus eos adortus loci iniquitate Danorum desperationem iuvante multo cum suorum sanguine suae temeritatis poenas luit. Magna enim exercitus parte amissa, ipse captus et in speluncam modicam tractus occiditur. Extant adhuic eius pugnae monumenta specus et castrorum ambitus non aequis spatiis dimensus, sed ad rupium flexus circumductus. Rei male gestae culpam quidam in Pictos conferunt, qui a Constantino in fidem recepti ac in commilitium asciti fuerant. Ab eis initium fugae factum magnam exercitus partem una avertit. Dani spoliis collectis ad naves abierunt. Postridie regis cadaver inventum ad sepulchra in Ionam insulam defertur (regnum autem tenuit Constantinus annos sedecim) anno 874.

9. LXXII REX

Successit Ethus frater a pedum celeritate Alipes cognominatus, nulla alia commendatione rex electus nisi quia reliquias exercitus a Danis profligati reduxit. Inter ostenta numerantur pisces marini raro quidem et per longa temporum intervalla semper gregatim sed nunquam sine magno mali praesagio visi. Vulgus alii monachos marinos, alii bassinetos, quasi dicas galeatos, vocant. Ethus immemor fratris et maiorum cum se omnibus vitiis pollureret ac iuventutem ad peiora proclivem secum traheret, coniuratione nobilitatis facta capitur, et oratione longa totius vitae flagitiis populo expositis regnum eierare cogitur secundo quam regnare coeperat anno. In custodia tertio die moerore periit. Maxime viros militares offendebat eius segnities, quod Danis adversus Anglos cruento bello contendentibus de recuperandis regionis amissis nec ipse cogitaret nec se admoneri pateretur. Sunt qui non coactum cedere regno, sed ab aemulo regni Gregorio in quadam pugna vulneratum duos post menses interiisse scribant 875.

10. LXXIII REX

Etho Gregorius Dongalli filius est suffectus, homo plane animo regio, et cui nulla virtus abesset quae principem deceret. Primum omnium reconciliationis omnibus quos in regno petendo habuit adversarios animum adiecit ut procerum inter ipsos tolleret discordias. Severitatem imperii ita comitate temperavit ut plura caritate quam matu apud suos perficeret. Leges de immunitate ministrorum ecclesiae (qui sub Pictis prope servorum loco fuerant) vel veteres revocavit vel novas condidit. Prima ei expeditio in Fifam adversus Pictos illic a Danis relictos fit, dum ipsi in Anglos arma transferunt. Eos non modo illinc sed e Lothiana et Marcia eiecit. Cum Beruicum venisset, Dani, si quid ipsis accidisset, Anglos etiam a tergo metuentes non ausi cum Gregorio Marte aperto congredi partem suarum copiarum trans fluvium in Northumbriam miserunt iussam cum nova manu popularium recens advecta se coniungere, reliqui ut oppido essent praesidio Beruicum ingrediuntur. Verum Angli, qui Danis diversae religionis hominibus inviti parebant, nocte Scotos in urbem receperunt. Dani in medio caesi ad unum interiere. Inde in Northumbriam Gregorius profectus cum Hardnuto feliciter conflixit, tantamque Danorum caedem fecit ut eorum vires toti nuper Britanniae formidabiles partim a Gregorio Scoto, partim ab Aluredo Anglo prope confectae fuerint. Gregorius, recepta Northumbria Anglisque qui abire vellent cum bona grata dimissis, relquis humaniter habitis sedes dedit. Maiorem eorum partem retinuit parti soli natalis amor, partim regis beneficentia et timor ab hostibus. Nam iam cum per aliquot annos tam incerta victoria totque conflictibus cruentis cum Danis esset bellatum, multi Anglorum Scotis, etsi antea inimicis, tamen Christianis parere malebant quam vel in crudelium Danorum potestatem venire, vel incerta suorum auxilia sperare, praesertim rebus ita per totam insulam turbatis ut fere semper Angli dubitare cogerentur cui primum parti opem ferrent.
11. Re adversus Danos ita gesta, ut diuturnam ab eis quietem speraret arma vertit in Brittones quo partem agri Scotici adhuc tenebant. Cum his quoque pace facta, recaeptis agris promissoque auxilio adversus Danos si redirent, exercitum dimisit. Verum Brittones domum reversos pacis initae poenituit. Igitur Scotiam hostiliter ingressi cum praedam ingentem asportarent, Gregorius eos ad lacum Mabanum ingenti praelio fudit, Constantino eorum rege caeso. Cum hunc pravi consilii fructum Brittones retulissent, Heberto Constantini fratre rege creato cogitare coeperunt quam suae res in praecipiti starent, Scotis et Danis inimicis, nec amicitia cum Anglis unquam satis fida: decretum fit de pacificando cum Scotis. Missi ad id legati cum nihil transigerent, nisi Cumbria et Vestmaria redditis, pax in eas leges est facta. Accesserunt eodem fere tempore legati ab Aluredo Anglo, partim ut victoriam de Danis gratularentur, ut quae communiter omnibus Christianis iucunda esse debeat, partim ut novo foedere se adversus omnes Christianorum inimicos confirmarent. Pax his legibus est facta ut peregrinum hostem communibus auxiliis propulsarent: ubicunque exscenderent cum viribus quantis possent uterque populus accurreret: quod agri de Danis Scoti caepissent, ut id sine controversia in posterum tenerent. Ita pace armis undique parta et foederibus stabilita Gregorio reverso nuncius affertur Hibernos in Gallovidiam irrupisse. Causa bello praetendebatur quod Dublinensium (quae civitas est Hiberniae) Gallovidiani naves aliquot longas ad suum litus appulsas hostiliter diripuissent. Hiberni audito Gregorii adventu trepide cum praeda se in naves coniecerunt. Gregorius coacta classe ac firmo exercitu in Hiberniam, ubi primum ei commodum fuit, traiecit.
12. Erat per id tempus Duncanus sivi Donstus, seu verius Dunachus eorum rex adhuc puer. Brienus et Cornelius secundem regem potentissimi totam gentem in duas factiones distraxerant. Hi ad externi hostis adventum induciis factis ad Bani fluminis ripam locis, ut videbatur, satis tutis bina castra communierant eo consilio ut impetum Gregorii mora eluderent et inopia commeatum e solo peregrino et pervastato eum abigerent. Et Gregorius id ipsum agi suspicatus parem exercitus noctu clam misi qui tumulum editiorem supra Brieni caput occuparent. Ex eo tumulo postridie cum incalesceret pugna, magnae saxorum moles devolutae multos in castris obtriverunt; reliquis tantum iniecerunt pavoris ut ordine nullo quo quisque poterat diffugerent. Cornelius hoc eventu pugnae audito suos integros in tutiora loca reduxit. Brienus in castris periit. Reliqui iubente Gregorio quoad fieri potuit incolumes servati. Agrum sine noxa miles transivit. Ea re effectum est ut maior pars se regis clementiae permittere quam vim experire mallet. Oppida mutitiora praesidiis tenebantur. Gregorius Dundargo et Ponto locis natura et opere tutis in suam potestatem redactis Dublinum ducere statuit. Sed cum rescisset Cornelium omnibus Hibernorum copiis praefectum cum ingenti exercitu eodem adventare in eum conversus acie vicit, et fugientes Dublinum usque secutus oppidum obsedit. Verum cum tantae multitudini quanta illuc confugerat commeatus non sufficeret, brevi id oppidum dedente Cormacho loci episcopo, sine cuiusquam derimento aut iniuria ingressus Duncanum regum propinquum suum invisit testatus nulla se regni vel opum cupiditate, sed iniuriae vindicandae causa illuc accessisse. Cura pueri educandi maioribus natu quos maxime fidos ei fore credebat commissa, ipse tutoris nomine dum rex adolesceret suscepto ac praesidiis in arces impositis iusiurandum a proceribus exegit neminem se Anglum, Brittonem aut Danum in insulam sine diplomate ipsius admissuros. praefectos locis commodis imposuit qui e legibus patriis ius dicerent, ac sexaginta haec ita fore obsidibus accaeptis domum magna cum laude rediit. Haec fama iusticiae pacem in reliquum tempus certiorem quam ullus armorum terror potuisset praestitit. His rebus domi forisque patratis duodevicesimo regni anno decessit, non minus iusticia et temperantia quam fortitudine clarus, unde merito apud suos Magni cognomentom est adeptus, 892.

13. LXXIIII REX

Proxime rex est factus Constantini secundi filius Donaldus eius nominis quintus, ab ipso Gregorio antequam decederet proceribus commendatus. Is iudicium de se viri prudentissimi non fefellit. Ita enim pacem coluit ut semper ad bellum fuerit paratus. Et cum nemo diu lacesseret, id operam dabat ne iuniorum animi pacis bonis corrupti nimium luxuriarent et, quod antea saepe acciderat, in foedissima vitia prolaberentur. Dum nova Danorum manus ad Northumbriae litus appulisset ac sine cuiusquam iniuria illic ad anchoras aliquot dies stetisset, Donaldus convecto exercitu eo profectus in occasiones omnes intentus regioni praesedit. Tandem, audito Danos in Anglorum agros exscendisse, auxilia ad Alueredum Anglum misit. Is adeo cruento praelio de hoste victoriam retulit ut non recusaret eos in partem agri accipere modo Christiani fierent. Ita, pace composita ac dismisso exercitu, novud Donaldum domi tumultus excepit. Inter Rossos et Moravos ex parvis latrociniis subito tam magnum incendium est ortum ut plures interdum tumultuariis congressibus caderent quam alias iusta acie. Eo Donaldus profectus, ducibus factionum sublatus, pacem caeteris restituit. Ioannes Fordonus Scoti chronici scriptor in hac expeditione Foressae eum decessisse affirmat, nec sine suspitione veneni. Boetius in Northumbriam reversum, ut videret quo pax cum Danis, quam semper habuerat suspectam, vergeret, ibique post undecimum regni annum fato suo functum iuxta summis et infimis carum, a Christo nato 903.

14. LXXV REX

Ei suffectus est Ethi filius Constantinus tertius, homo non tam ingenio pravo quam in bono parum constante. Dani, qui nullis pollicitationibus Gregorium et Donaldum proximos Scotorum reges potuerant flectere ut arma adversus Anglos tum Christianos sumerent, Constantinum facile muneribus et vana spe finium proferendorum corruperunt ut secum foedus iniret. Quod cum vix bienni durasset, Scotis relictis Dani cum Anglo foedus percussere. Eo quoque vix quatuor annos continuato, Eduardus Anglus, milite repente coacto, Danorum agros longe lateque populatos eo desperatonis eos reduxit ut ad Scotos nuper a se relictos redirent ac sanctissime iurarent se amicitiam perpetuo duraturum inituros. Hoc secundum foedus magna ceremonia fuisse factum memoratur decimo quam Constantinus regnare coeperat anno. Is eodem anno Milcolumbo proximi regis filio Cumbriam donavit, qui honor velut augurium et argumentum erat eum proxime regnaturum. Ac deinceps in proximis aliquot regibus id fuit observatum manifesta adversus veterem comitiorum rationem fraude, quae omnem liberorum suffragiorum vim prope tolleret, non minus ac consulibus a Caesaribus designatio.
15. Orto igitur bello inter Eduardum Aluredi filium et Danos, Constantinus auxila Danis Milcolumbo duce misit. Hi exercitibus iunctis multitudine sua freti late proximos Anglorum agros populantur, et maximam quacunque eunt vastitatem faciunt, eo scilicet consilio ut Anglos longe numero inferiores ad praelium illicerent. Tantum enim sibi arrogabant ut ne conspectum quidem suum hostem laturum existimarent, ac iam non de victoria sed de spoliis partiendis cogitarent. Verum ut secundae res animos interim prudentiorum occaecant, ita adversae periculorum cogitatione infirmores erudiunt. Angli quod viribus deerant consilio supplent. Acie subsidiis commode firmata, iussis primis cedentium speciem praebere ac deinde solutis hostium ordinibus confertim in persequentes redire, pugnam non morantur. Praeerat omnibus Anglorum copiis Athelstanus Eduardi nothus, ut nostri scriptores contendunt, assentiente etiam Graftono. Hunc quoque Athelstanum parricidii infamem faciunt interfecto patre ac duobus fratribus qui iuri paterni proxime succedere debuerant, Edredo scilicet et Eduino. De patris morte violenta suspitionem auget fama quod eum quidam Eduardum martyram appellat. Ob id facinus invisus suis, ut illustri aliquo facto populi favorem sibi acquireret, statuit propinquorum manibus hostium sanguine parentare. Igitur cum satis acre praelium initio conservasset, sensim primo, deinde trepidantius cedendo, cum iam verae fugae speciem praebuisset, Dani et Scoti sese victores rati ne si longius sequerentur praeda omnes penes inertissimos esset ad castra diripienda recurrunt. Tum dato signo ab Athelstano Angli ad signa collecti sparsos et praeda graves adorti velut pecora trucidant. Periit in ea pugna maior Scoticae nobilitatis pars dum mori potius eligunt quam ignominiae velut sociorum desertores superesse. Milcolumbus multis vulneribus saucius in pacatum a suis reportatus tristem amissi exercitus ad regem Constantinum nuncium pertulit. Neque apud Danos laetiores res fuere. Athelstanus, attonitis tanta clade hostibus, de Scotis Cumbriam et Vestmariam, de Danis Northumbriam caepit. Constantinus, habito procerum conventu, ad Abrenethium cum neque virium satis nec ad belli nec ad pacis munia sustenda reliquum esset, eierato sponte magistratu ad Culdeos, hoc est Dei cultores (ita enim illius aetatis homines monachos vocabant) se velut in portum recepit ac reliquos vitae annos quinque inter eos ad Fanum Andreae tranegit. Decessit anno a regno inito quadragesimo, a Christo nato 943.
16.Hic Angli profusi in suas laudes tradunt Athelstanum totius Britanniae unicum fuisse regem, caeteros qui intra Albium regium nomen usurpant precario regnasse ac beneficiarios eius fuisse, eique sacramentum ceu supremo domino solitos dicere. Testesque eius sententiae laundant multos scriptores Anglos ignobiles, quibus ut facilius crederemus Marianum Scotum fama illustri hominem adiiciunt. Qua de re lectorem admonendum putavi nusquam in eo Mariani codice qui est in Germania editus ullam prorsus esse mentionem. Ipsi vero an alium habeat ab eo qui publice legitur Marianum aut interpolatum aut a se confictum, eum velim proferant. Quid quod ne suos quidem scriptores, quippe homines magna ex parte ineruditi satis alicubi intelligant nec animadvertunt apud Bedam, Gulielmum Malmesburiensem et Galfridum Monumentensem Britanniam plerunque vocari eam partem cui Brittones imperarant, hoc est quae est intra vallum Adriani aut (cum longius eius fines protendunt) intra vallum Severi, Scotos vero et Pictos saepe extra Britanniam censeri et interim transmarinos populos dici. Quod igitur apud illos est Anglos toti Britanniae imperasse aliquando, id isti ita accipiunt ac si diceretur totam Britanniam, id est Albium sive Albionem, cum illi brevioribus finibus plaerunque, uti dixi, Britanniam circumscribant. Sed de his alio loco latius disseruimus. Nunc as res Scotorum redeamus.

17. LXXVI REX

Constantino in monachorum secessu quietem amplexo, rex declaratur Milcolumbus Donaldi filius. Athelstano mortuo ac regnante fratre eius Edmundo, Cumbria et Vestmaria relictis Anglis ad assuetum imperium rediere, et Dani qui in Northumbria remanserant Avalassum Danum hominem regii generis tum in Hiberna exulantem ad regnum accipiendum vocant. Edmundus prospiciens quanta belli moles instaret Milcolumbum Cumbria et Vestmaria donat ea lege ut qui proxime in regnum Scotorum successurus esset sacramentum Anglorum regi ceu supremo eorum locorum domino diceret. Deinde Danos variis calamitatibus afflictos facile in suam ditionem redegit, nec ipse diu ei victoriae superstes fuit. Angli in locum eius fratrem Edredum regem creant. Adversus hunc cum Dani qui Northumbrian tenebant, nec unquam bona fide pacem cum Anglis fecerant, rebellassent, multaque loca munita de eo in diversa regni parte occupato caepissent, ac in primis Eboracum, decem millibus Scotorum in subsidium acceptis Anglus eos magna clade compescuit. Milcombus domum reversus tutum se pacis artibus dedit. Ut autem belli vulnera ac potissimum licentiam et luxem saneret universos Scotorum conventus iuridicos alternis fere annis invisebat et summa cum aequitata ius dicebat. Tandem decimo quinto regni anni dum acrius latrocinia punit et luxuria diffluentes iuniorum mores coercet, in Moravia noctu a coniuratis est extinctus. Facinoris conscii diligenter a proceribus quaesiti ac deprehensi vario suppliciorum genere pro cuiusque opera in scelere patrando affecto.

18. LXXVII REX

Proxime regnavit Indulfus, qui rebus domi compositis proximum septennium in summa tranquillitate transegit. Octavo demum regni anno Dani aegre ferentes amicitiam Anglorum suae praelatam foedusque perpetuum a duobus regibus adversus se factum classe quinquaginta navium Scotis nihil minus expectantibus in aestuarium Forthae fluminis ingressi prope necopinantes oppresserunt. Igitur in re tam subita terroris ac trepidationis plena fuerunt omnia, aliis bona sua in loca tutiora ac mediterranea transferentibus, aliis ad mare concurrentibus ut hostem excendere prohiberent. Praeerant classi Hago et Helricus. Hi cum Lothianum ac deinde Fifam frustra tentasset, Tai aestuarium adeunt. Illic quoque terra prohibiti cum reliquum litus legerent Aeneiam sive Angusiam, Merniam, Mariam, Buchaniam praetervecti nec usquam admissi tanquam discessuri vela in altum dederunt. Deinde omnibus securis post aliquot dies revecti in litore Boinae ad Collini fluminis ostium nacti locum idoneum antequam edito tumultu accolae accurrerent nullo prohibente militem exponunt. Eorum adventum cum rescisset Indulfus pene famam sui praevenit, ac primum in sparsos populatores invectus eos ad reliquum exercitum compulit, minore quidem cum caede quod Danorum castra non longe aberant. Ubi in mutuum conspectum est ventum, sine mora instructis aciebus paribus prope animis et viribus est concursum. Cum acriter utrinque pugnareter subito Danos perturbarunt a tergo conspecti Graemus et Dumbarus cum Lothianis cohoritibus. Cum alii ad naves, alii qui metus hostium agebat per loca ignota fugerent, maior pars in valle silvestri conglobati occasionem aut rei bene generendae aut fortiter moriendi opperiebantur. Indulfus velut penitus hostibus profligatis cum paucis obequitans casu in eos illatus occiditur ineunte decimo sui regni anno. Prefuit enim Scotis novem annos et tres menses. Sunt qui sagitta a nave missa interemptum prodant, dum exarmatus ut fugientibus vehementius instaret in conscendentes acrius fuisset invectus.

19. LXXVIII REX

Eo defuncto regnum adeptus est Duffus Milcolumbi filius. Is statim Culenum Indulfi regis filium praefecit Cumbriae atque in Aebudas tumultuantes misit ut eas a latriconiis pergaret. Iuventus enim nobilis magno numero comitum ascito vectigalem sibi plebem faciebat, praeter victum gratuitum certa pecunia singulis familiis indicta. Nec in eos asperior fuit Calenus quam in ipsos insularum praefectos, qui genus id hominum coercere debuerant. Indictum eis ut in posterum ipsi quorum negligentia haec eveniebant damnum acceptum plebi, mulctam regi persolverent. Haec denunciatio tantum ociosis illis nebulonis terroris iniecit ut in Hiberniam plurimi discederent et ibi mercenaria opera victum quaererent. Quam haec res plebi fuit gratia tam proceres exulum propinquos multosque iuvenum id genus ociosae vitae probantium offendit. Hi in omnibus stationibus et conventiculis primum secretis, mox comprobantium multitudine freti apertis criminationibus regem lacerabant: eum nobilitate contempta sacrificulorum consiliis abduci, homines honesto loco natos ad servilia munera cogere; plebis ultimos ad summos honores provehere; omnium rerum discrimina tollere ac summa infimis miscere. Hic status rerum si perseveret aut nobilitati alio migrandum esse aut alium regem creandum qui populum in maiorum institutis quibus hoc regnum ex tam parvis initiis in hanc magnitudinem sit progressum contineat.
20. Inter haec rex nullis apparentibus causis morbo novo et inaudito afflictari coepit. Tandem aliis alia remedia frustra quaerentibus incertis auctoribus rumor est pervulgatus eum maleficarum veneficiis peti, sivi ex indiciis orta suspitione sive cum e perpetuo sudore corpus paulatim contabesceret et vires deficerent, medicique undique acciti nihil salubre proferrent. Communibus morborum causis non se prodentibus ad occultum decursum est. Omnibus igitur in hoc unum intentis tandem allatum est Foressae (quod est Moraviae oppidum) conventus nocturnos in eius perniciem fieri. Id quia nihil aliud occurrebat pro vero accaeptum. Missi ad rem explorandam fidi homines ad Donaldum arcis praefectum, cui maximis de rebus rex semper maximam habere fidem solebat. Is indicio cuiusdam meretriculae cuius mater eius artis infamia laborabat totam rem deprehendit ac detexit. Puella enim quod de salute regis ac fine vitae proximis diebus quaedam temere effudisset capta, statim ostentatis tormentis quid in regis exitium pararetur indicavit. Missi milites puellae matrem cum aliquot mulierculis effigiem regis ceream lento igne torrentes comperiunt. Id facinus eo tendebat ut caera paulatim liquiscente rex in sudorem solutus sensim contabesceret, ea vero consumpta spiritu defectus moreretur. Fracta cerea imagine ac punitis veneficis tradunt eodem momento regem morbo levatum. Haec ego ut a maioribus accaepi tradenda censui. Quid de hoc genere veneficii sit sentiendum legentium iudcio relinquo. Admonendum tamen existimavi lectorem apud vetustiores non inveniri.
21. Inter haec obiecto regis, quem brevi moriturum sperarant, metu multae passim caedes, multa latrocinia fiebant. Duffus recuperatis viribus latrones per Moraviam, Rossiam et Cathanesiam secutus multos variis casibus interemit. Principes eorum Foressam ut conspectius fieret supplicium puniendos reduxit. Ibi cum Donaldus arcis praefectus aliquot necessarios suos poenae eximere precibus nequisset, ingentem irae molem adversus regem concaepit ac totus velut insigni contumelia affectus in vindictae cogitatione erat. Tanti enim sua erga Duffum beneficia aestimabat ut quacunque de re nullam ob eo repulsam pati deberet. Uxor quoque Donaldi cum supplicium noxiorum ad aliquot ipsius propinquos pertinuisset aegrum mariti animum non modo verborum acerbitate inflammavit sed consilio ad regis necem armavit, affirmans regiae arcis custodem vitam mortemque eius in sua manu habere, eaque potestate praeditum non modo ut facinus patrare sed etiam patratum occultare posset. Igitur cum rex altiore somno post negotia esset oppressus et ministri eius a Donaldo largius invitati iacerent, immissis percussoribus nemine prorsus sentiente curat iugulatum regem per posticum efferendum ita circumspecte ut nulla sanguinis gutta facinus proderet, atque ad duo millia passum a Kinlosso coenobio sub ponticulo quodam in loco obscuro sepeliendum, cespite herbosa superinducta ne quid terrae effossae vestigium appareret. Hoc mihi verisimilius videtur quam quod alii tradunt, averso amnis cursu in scrobem corpus iniectum, deinde revocato in suum alveum fluvio sepulchrum tectum. Ministri quoque sceleris abelegat, quod opinio a maioribus accaepta nostrorum hominum animos adhuc obtineat praesente caedis auctore cruorem e vulneribus velut recente facinore post aliquam multos dies manaturum. Postridie vulgato rumore regem nusquam comparare, lectum cruore esse conspersum, Donaldus re atroci et subita perculus in cubiculum advolat, ministros tanquam irae impatiens iugulat, cuncta circum circa diligenter pervestigat si qua cadaveris indicia comparerrent. Caeteri tam novo scelere attoniti cum sibi quoque metuerent domum quisque discedunt. Ita rege optimo in aetatis flore per nefarium scelus postquam quatuor annos et sex menses regnasset extincto, ubi primum commodum fuit, comitia novo regi creando sunt habita.

22. LXXVIIII REX

Rege in comitiis creato Culeno Indulfi filio nihil prius actum quam quaestio de regis Duffi caede decreta esset. Adigebant quoque uti id properarent prodigia, unum quod proprie ad facinus pertinere videbatur. Accipiter a bubone reciso gutture est interfectus. Alterum vulgi interpretatio eodem referebat. Per sex totos post caedem menses crebri praeter solitum ignes micabant, et aer ventis vehementioribus agitatus et nubibus ita obductum fuit coelum ut neque sol neque luna usquam in Scotia conspiceretur. Omnibus igitur in id unum intentis, ut optimi regis mortem ulciscerentur, Culenus in Moraviam proprat tanquam illic ubi scelus patratum fruit certiora eius reperturus indicia. Donaldus ad huc rumorem cum sibi nefariae crudelitatis esset conscius, et nimia et prope insana eius in auctoribus vestigandis diligentia multis esset suspecta, navem ad ostium Spaeae fluminis nactus insciis uxore et propinquis eam cum paucis conscendit, veritus videlicet ne res ex ipso tormentis exquireretur. Hic quoque eius festinatio et vultus perturbatus et comitatus et in conscendendo trepidatio, praesertim in naviculam forte oblatam sine ullo apparatu ita vehementer in omnium qui aderant animos impressit suspitionem ut a nullo genere contumeliae in eum temperarent, impium, sacrilegum, parricidam, et si quid ira gravius subiiciebat acclamantes: etsi regis adventum fugeret, Dei tamen providentiam subterfugere non posse. Denique omnibus execrationibus quas indignatio commotis animis offerebat eum prosecuti sunt donec in altum evectus e conspectu abiit. Nuncio tam trepidae fugae ad Culenum perlater iter accelerat. Uxorem Donaldi ac tres filios repraesentatis tormentis cogit omnem facinoris ordinem exponere. Item corpus quomodo, per quos, ubi sepultum. Horum omnium se marito non consciam, non comitem modo, sed auctorem fuisse. Haec audiente populo (nam palam quaestio habita erat) vix a magistratibus persuaderi poterat ut manibus temperaret. Postridie Donaldus cum aliquot dies ventis adversis fuisset iactatus tandem naufragio in litus eiectus ad regem perductus una cum suis omnibus poenas dedit. Qui eum ad regem adduxerant liberaliter muneribus donati. Arx omnibus qui in ea earant caesis cremata. Corpus Duffi honorifice maiorum sepulchris illatum.
23. Haec ut bonorum animos vehementer Culeno concilariunt, ita tantum ei peperit odium quanto ante eum nemo regum flagraverat. Sive enim naturae sponate inductus sive metu (ut videre volebat) periculi tractus, disciplinam severam sub Indulfo Duffoque cultam solvi et passus, ac iuventutem comessationibus intempestivis et peregriniis delitiis fractam permisit ad libidines legibus vetitas, deinde ad vim apertam latrociniaque prorumpere. Eo cum maiorem adolescentium nobilium partem incinare intellexisset, protinus et ipse eodem deflexit ac palam ita se flagitiis immersit ut nec a matronis honestis nec sacris virginibus (quae tum ob singulare pudiciae servandae studium erant in honore), nec a sororibus suis nec a filiabus temperaret, caeterarumque virginum greges per conquisitores adductas velut in prostibulo contineret. Cum a viris prudentioribus admoneretur partim iuventutem aetatis excusatione defendebat, partim se, etiamsi quaedam minus recte fieri confiteretur, metu tamen ad ea toleranda cogi. Meminissie etiam quantam superioris regis intempestiva severitas attulerit non modo sed toti regno calamitatem. In nobilitate firmamentum esse regnorum, neque verum esse isto liberiore vivendi genere spiritus eorum martios frangi et humiles deiectosque reddi, ac studia belli sic in pace ab eis negligi ceu nunquam bellum fore sperent. Aetatis florentis luxuriam ita compescendam esse ne effluat et bonam ingeniorum frugem nimia laeticia in herba strangulet, non autem omnino succidendam ne simul virtutum seminaria tollantur. His auditis nobilis cum nihil apud regem admonendo proficerent, sibi etiam ea libertate sermonis periculum crearent, ab aula secesserunt ne non modo testes sed interim participes fieri cogerentur earum rerum quibus cernendis audiendisque oculos et aures conscelerare sese existimabant, et rex tam molestis arbitratis liberatus se totum conviviis Venerique dedit.
24. Ne praemia deerant, si quis novum voluptatis genus quantumvis spurcum ac detestandum invenisset. Noctes diesque aula lascivis cantionibus ebriosorumque clamoribus perstrepebat. Nec minor illic laus erat impudentiae et intemperantiae quam apud bonos et honestos esse solent modestiae eet pudoris. Nam quae apud alios mortles etiam cum lege sunt permissa coelantur, ibi in propatulo absque verecundia fiebant. Iuventus illecebris voluptatum delinita et adulatorum scurrarumque turba regum in coelum laudibus ferre, ut qui primus splendorem magnificentiamque cum auctoritate coniunxerit, et severitatem imperii comitate temperarit, et laborum molestias animorum remissione levarit. Ad haec autem continuandam cum sumptu opus esset, opulentiores confictis causis spoliabantur, plebeii homines non modo in praedam permissi sed servilibus etiam ministeriis attriti. Si cui praesentia non placerent aut pro agresti incultoque contemnebatur, aut si ferocioris animi videretur, delatorum calumniis obiectus plaerunque velut res novas molitus petebatur. In hac omnium flagitiosorum licentia cum triennium iam peractum esst, hominibus aut metu aut segnitia cessantibus ipsa luxura poenas exigere coepit. Viribus enim Venere immodica exhaustis, corporis deformitate ex epulis largioribus contracta, morbisque grassantibus qui utriusque vitii comites esse solent, restabat deforme cadaver ad nullos alios usus sibi superstes quam ad poenas flagitiosae vitae perferendas. Rege ad omnes vitae functiones inutili, corporis animique viribus intemperantia debilitatis, et aula in mores eius conversa, audaciores spe praedae et impunitatis sollicitati caedes et latrocinia palam factitabant, plebeios et aulicos iuxta contemnentes, quippe alteros per inopiam serviliter deiectos, alteros nequitia sua imbelles et effoeminatos.
25. Qui saniores erant e nobilitate duplici malo circumventi ac de summa rerum consultare coacti conventum publicum Sconam indicunt. Ibi rex adesseiussus ut una cum caeteris in tam praecipiti rerum statu saluti publicae prospieret. Hac admonitione ictus et ex ignava illa somnolentia velut experrectus ambigere cum suis una coepit quod potissimum in tantis angustiis deprehenso factu ooptimum esset. Et cum neque resistendi neque fugiendi ratio constaret, etsi animus nihil boni divinabat, tamen ad conventum ire decrebit. Atque ut miseri interdum in rebus adversis sibi blandiri solent, non omnino desperat se vel misericordia vel patris optimi memoria aliquid effecturum ne ex tanta fortuna subito in extremum miseriarum caderet. Igitur cum Sconam iret satis magno comitatu sed imbelli ac iam ad Methuanaum vicum propinquum pervenisset, a thano regionis ob stuprum per vim filiae illatum est occisus. Mors eius audita uti omnibus fuit grata quod minore quam speraverant labore tali monstro liberati essent, ita Rohardi sive Radardi thani facinus vehementer omnibus displicuit. Regnavit, quemadmodum et superior rex, annis quatuor, mensibus sex.

26. LXXX REX

Culeno suffectus fuit Kennethus Duffi frater, eius nominis tertius. Is ut ingenio, moribus et totius vitae instituto regi superiori fuit dissimilis, ita pari studio in corrigendis adolescentium moribus atque ille in corrumpendis elaborat, eoque difficilius id ei certamen fuit quanto maiore animi propensione homines in vitia praecipites ruunt quam ad virtutem per arduum et velut difficilem clivum entituntur. Quae res potissimum in causa fuisse videtur ut nonnulli qui sapientiae studio sese dediderunt existimaverint homines ad voluptates fruendas a natura factos esse, ad virtutem violenter contra suum ingenium trahi. Falso quidem utrunque, sed eius erroris inde fortasse fuit initium quod cum in homine duplex naturae sit vis, altera corporis, altera animi, corporis quidem vigor plus adolescere, animi vero tardius videatur. Ac velut stirpes prius caules, folia floresque aspectu iucundos diffundunt quam semen intra vaginas et conceptacula formari incipiat, maturescente vero semine haec omnia languescant ac demum marcescant, ita corpora nostra cito adolescunt quidem antequam virtus animi adhuc infirmi suas vires possit exerere, ac senescentibus paulatim membris robur mentis et consilii magis ac magis se profert. Itaque non secus ac in segetibus herbescentem luxuriosus messem complescimus vel pascendo vel desecando, ita in adolescentibus indolem se vehementius ostentare festinantem cura et cultu cohibendam leges censent, donec adolescens ratio per se corporis iam infirmi impetus comprimat. Sed ad Kennethum redeamus.
27. Is cum persuasum haberet vulgus fere ad principum nutus circumagi et studia eorum diligenter aemulari, primum familiae suae disciplinam formare instituit, ut quae verbis praeciperet rebus exprimeret, atque ut suam vitam familiaribus, ita ipsorum mores caeteris exemplo esse voluit, aula libidinum et nequitiae ministris purgata, ut idem in caeteris regni partibus praestaret. Ipse ad conventus habendos singulas regiones obire statuit ut furta, caedes et latrocinia suppliciis coercens, ac praemiis omnes ad labores perferendos invitans, ac commodis sermonibus ad concordiam adhortans veterem disciplinam paulatim revocaret. Sed id experiundo difficilius opinione invenit quod magna pars nobilitatis aut ipsa scelerum sibi conscia poenas timeret aut cum facinorosis illigata propinquitatibus esset. Igitur cum primus conventus ad Lanericum Glottiae oppidum indictus esset, qui vocati in ius fuerant admoniti a propinquos quanto cum periculo essent venturi, quidam in Aebudas, alii in alias latrociniis infames regiones fugere. Rex cum fraudem intelligeret nec auctores eius ignoraret, dissimulata ira solvit conventum, et velut voti divi Niniano reus in Gallovidiam cum paucis familiaribus proficiscitur. Ibi per ocium, re cum iis quos fidos sibi rebatur communicata optimum factu visum est ut anno proximo conventum totius nobilitatis ad Sconam habet tanquam de rebus ad universos pertinentibus acturus. Ibi capita factionum sine tumultu posse capi. Illos in custodiam abditos posse per amicos et clientes curare ut facinorosi ad regem adducantur.
28. Id consilium cum placuisset, paucis creditum ac silentio tectum usque ad conventum Sconensem fuit. Tum per homines idoneos parato milite atque intra regiae proximas aedes occultato cum postridie frequens nobilitas in aulam venisset atque a rege fuisset et vultu et verbis humanissime accepta, repente signo dato armati concilium circumsteterunt. Subito terrore ex insolita rerum facie oborto rex eos leni oratione consolatur. Rogat ut si quam ex his quos viderent animo formidinem conciperent, eam omnino deponent. Nemini enim a se vito bono et innoxio periculum imminere, nec in eorum perniciem sed praesidium haec arma comparata. Neque obscurum id eis esse posse quo sua studia omnia ex quo regnum suscaeperit pertinuerint, nempe ut sublatis scelerosis boni non modo patrimono vel a maioribus relecto vel virtute et industria parto, sed regia pro cuiusque merito et dignitate munificentia frui possent. Hoc vero eorum studio et opera se assequi posse. Superiore anno cum noxiorum quosdam in ius vocasset neminem ad diem affuisse. Crebris multorum sermonibus se intellexisse non tam id ab eis factum suarum virium quam propinquorum et amicorum fiducia. Hoc siquidem verum esset, et publice calamitosum et ipsis eorum amicis turpe esse. Nunc autem tempus venisse quo sese crimine et regnum latrociniis liberare possint. Rem autem facilem fore si potentiores in sua quisque ditione comprehendant scelestos atque ad supplicium offerant. Hi qui sint nemini esse ignotum. Quod si excusationes nectant, et cum summa sit facultas de patria bene merendi, voluntas tamen absit, regem, cui omnium incolumita sit commissa, excusari non posse si ipsos dimittat ante quam poena de noxiis fuerit sumpta. Hunc enim finem eos retinendi se statuisse. Quare si cui diuturnior in illa custodia mora videatur esse molesta, sibi ipsi eam imputet cum in sua quique potestate sit non modo libertas sed laudes, honores, praemia et omnium gratia. Ad haec primores cum de communi consilio regi respondissent, se malle suam innocentiam rebus quam verbis ostendere, operam suam ei prolixe promittunt, invicemque eum orant ut si quam de se suspitionem concaepisset, eam deponeret. Id cum sancte promisisset, nomina noxiorum edit. Proceres per amicos diligenti conquisitione facta facinorosos brevi ad regem perducendos curant, quibus ex lege punitis nobiles dimissi, praemiis etiam donati et pollicitationibus onerati, vulgi promiscua multitudine regi caeterisque omnibus omnia bona precante.
29. Rebus ita domi compositis, cum Anglis foedus a superioribus aliquot regibus ictum per Kennethum quandiu vixit sanctissime est servatum. Hanc totius Britanniae publicam tranquillitatem interpellarunt Dani, quorum numerosam classem prope Rubrum promontorium (is locus est Aeneiae sive Angusiae) ad anchoras stare nunciatum est. Tenuit eos ibi aliquot dies consultatio utrum in proximum litus descenderent an in Angliam quo eis cursus erat deflecterent. Multi enim censebant Angliam petendam, regniam opulentam quae et fructibus exercitum alere et auxiliis augere posset. Multos enim ibi Danici generis esse adhuc superstites, multos vetere amicitia cum Danis coniunctos. Hos omnes ad primum eorum motum accursuros quod semper antea ibi factitatum est. In Scotia gentem esse ingenio ferocem, et ut in duro atque inopi solo duram et laboris patientem, et quam nunquam sine clade insigni sint aggressi. Quam si vincant, nullum operae precium facturos; sin vincantur, extrema omnia passurros. Alii contra disserebant si in Angliam descenderent cum utraque gente simul confligendum. Scotis autem prius devictis facile bellum cum Anglo futurum externis auxiliis spoliato et amicorum clade territo. Neque magni animi viros in praedam unam intentos esse decere, sed potius meminisse debere propinquorum et maiorum toties in Scotia crudeliter caesorum. Nunc cum ab omnibus ad bellum rebus necessariis parati tantum exercitum habeant, eam vindictam expetendam quae et immanitatem Scotorum pro merito puniat et terrorem Danici nominis ad omnes nationes circumiectas perferat. Haec sententia cum in consilio vicisset, traducta classe ad Eskae fluminis ostium copias in terram exposuerunt. Oppidum proximum diripiunt; in direptum ferro et igne saeviunt, arcem solo aequant, cives sine discrimine occidunt, nulli vel sexui vel aetati parciunt. Eam vastitatem per Angusiam usque ad Tai aestuarium faciunt.
30. Haec per eos qui fuga saevitiam hostium evaserant etiam tumultuosiora quam erant ad regem Sterlinum perferuntur. Is consultis qui aderant ex primoribus, breve propius habitantibus ad conveniendum diem dicit. Ad longinquiores scribit ut cum auxiliis acclerent. Ipse cum praesentibus copiis ad speculandum e propinquo res hostium et populationes agrorum quoad posset coercendas recta ad hostem ducit. Brevi ingens multitudo in castra regis, quae erant ad confluentem Tai et Iernae fluminum, accessit. Ibi dum contrahit copias ad eum affertur hostes Taum transgressos Bertham oppidum obsidere. Loci tam propinqui periculo motus statim eo ducit. Ubi in conspectu Dani fuere, nulla per Scotos in vindictam praecipites mora pugnae facta est. Itaque statim acie aequo in loco structa contra hostes processere. Verum cum Dani in colle adverso consisterent, neque ad eos facilis esse sine ingenti periculo accessus, sagittarii et iaculatores eo missi cum descendere coegissent ad radices collis acerrima pugna conseritur. Postquam incerta victoria diu multa cum caede pugnatum est, Danorum duces per totam aciem dant tesseram nemini in castra nisi victori reditum sperandum. Ad eam vocem renovato clamore tanto impetu sunt iniecti ut mediam Scotorum aciem cornibus utrinquenudarent, fugientesque acriter sequerentur. Fuisset profecto illa dies longe Scotis funestissima, nisi velut divinitus per unum hominem in re prope desperata fuisset oblatum auxilium. Colebat forte agrum propinquum per quem plurimi fugiebant homo plebeius cognomento Haius cum duobus una fillis, qui cum corporis animique viribus magnis essent, nec minore in patriam caritate, pater iugo, filii quod cuique in promptu fuit pro armis accepto, ubi densissimum fugientium agmen conspexerunt obvia loco angusto profecti primum convitiis, deinde minis fugientes sistere conantur. His ubi nihil proficiunt, proximos feriunt, se quoque vociferantes adversus fugientes Danos futuros. Ad haec timidiores consistunt, fortiores, qui non tam metu quam turba suorum abrepti terga verterant, ad eos se aggregant, clamantes auxilium adesse. Ita totum agmen in hostem convertunt et Danos non minus trepida quam ipsi venerant fuga retro ad suos compellunt. Ad hanc Danorum trepidationem agasones et imbellis agrestium turba sublato clamore speciem novi exercitus praebuere. Ea res tantum animi Scotis et formidinis Danis attulit ut alteros de salute deperantes erexerit, alteris pro sperata victora certam calamitatem attulerit. Haec est illa victoria ad Loncartem vicum parto, illo et aliquot proximis diebus summa laeticia, ad posteros perpetua fama celebrata.
31. Cum spolia victores dividerent, Haius in omnium ore erat. Multi homines honesti testificabantur se vidisse quacunque ille cum liberis impressionem fecissit, ibi nostrorum ordines restitutos et hostilem aciem velut ruina impulsam. Omnes denique uno ore praedam, victoriam, famam, salutem se eis debere fatebantur. Haius ad regem perductus modeste de se loctus, splendidas vestes sibi et filiis oblatis ut conspectiores Bertham ingrederentur renuit, ac tantum absterso pulvere, quotidiano amiculo indutus, iugumque quo erat in praelio usus ferens multis a rege anteire, ac satis magno intervallo sequi iussus, multis ad novi generis spectaculum accurrentibus urbem ingreditur, omniumque ora et oculos in se unum convertit ac solus prope omnem illius diei celebritatem tulit. Post Danorum discessum, ocio praeter spem tam cito parto, in conventu procerum qui ad Sconam post paucos dies est habitus nihil prius quam de Haii filiorumque eius honoribus et praemiis est actum. Ager eis datus, unus prope totius Scotiae fertilissimus, quem adhuc eorum posteri tenent, nunc in multas opulentas familias propagati. Ipsi e plebe in ordinem nobilium relati. Insignia ferenda, uti mos est nobilitati, data scutum argenteum in cuius solo tria scuta rubricata insunt. Quae insignia hoc opinor indicant, salutem publicam trium hominum singulari in praelio virtute defensam.
32. Hoc praelio pax in multos annos parta videbatur, quam domi foedarunt res turbulentissimae, ac insulanorum quidem, qui per Rossiam vagi pradabuntur, motus brevi compressus est, multis latronum in praelio casis, multis itemin fuga captis et ad supplicium ductis. Maiorem longe tumultum praebuit Crathilinthus Fenellae aut (ut alii vocant) Finabellae filius. Is Merniae tam longe princeps genere et divitiis erat. Cruthinetus eius avus maternus praefectus erat a rege ei Augusiae agro qui inter duos fluvios (Eska utrique nomen est) iacet, vectigaliaque inde regia colligebat. Ad eum visendum cum nepos magno comitatu venisset, subito tumultu inter ministros eorum ortu duo e Crathilinthi familiaribus sunt occisi. Ille de iniuria apud avum questus, cum in eius comites deditionis culpa reiiceretur, a sene gravi oratione est increpitus, nec sine contumeliis a ministris et familiaribus eius est dimissus. Igitur domum reversus irarum plenus ad matrem querelam deulit. Illa tantum abfuit ut aegrum adolescentis animum commodis sermonibus mollire et ad aequitatem reducere sit agressa, ut etiam ad parricidium prope conviciis mater filium adversus suum patrem illius avum armaverit. Igitur non adeo diu post Crathilinthus cum armata hominum multitudine quos ad id facinus opportunos credebat noctu in Angusiam ad avi arcem venit. Ibi cum paucis sine suspitione receptus reliquos comites e suis latebris evocatos intromittit. Nepos avum senem cum omni familia trucidat, nec arcem modo sed vicinos etiam agros depopulatus tanquam re bene gesta cum ingenti praeda in Merniam laetus rediit. Nec diu eam cladem Angusiani inultam passi sunt. Nam brevi magno suae factionis hominum numero coacto multiplicem in Merniorum agris vastitem reddiderunt. Ab eo tempore cum ultro citroque caedes et rapinae per occasiones fierent, Kennethus re audita, ne pluribus ad factiones se aggregantibus maior aliquis motus existeret, utriusque partis duces Sconam in ius decimo quinto die adesse iubet. pauci tamen severissimi edicti minis permoti ad diem apparuere. Plures conscii quid commeriti essent Crathilintho auctore quo quisque commodum erat diffugerunt. Rex diligenti conquisitione facta noxiorum, alios alibi, maximam vero deprehendit in Abria Crathilinghus et factionum principes morte, reliqui levioribus poenis pro delicti modo castigati, nonnumlli qui laevissime errarant omnino poena exempti. hoc temperamentum apud malos metum, apud caeteros ingentem regi amorem conciliavit, pacemque ei ad vigesimum alterum usque regni annum perperit.
33. Quod si in cursu vitae inchoato institisset, inter optimos principes iure censeri potuisset. Belli enim et pacis munera ita obierat ut fortitudinis, constantiae et aquitatis maximam sibi laudem compararit. Sed superioris vitae commendationem faciniore longe scelestissimo contaminavit, quod eo foedius omnibus est visum quanto incredibilius ac minus expectatum ab eius ingenio fuerat, qui tam severe antea in facinorosos animadvertisset. Eius autem culpae haec fuit occasio. Rex iam aetate grandior Milcolumbum habebat filium indole quidem praeclara, sed si quid ipsi humanitus accidisset, ad regendum tam ferocem populum aetatem adhuc immaturam. Etiam quo minus post parentem proxime regnaret obstabat mos maiorum qui e propinquis regum defunctorum non proximos sed maxime idoneos, modo a Fergusio primo Scotorum rege essent oriundi, eligere consuerant. Obstabat etiam nobilitatis favor erga Milcolumbum Duffi regis filium, qui tam facile in omni genere laudis Scoticae iuventutis princeps erat. Accedebat ad haec quod Cumbriae tum praefectus erat, quam regionem Scoti beneficio regum Anglorum ita tenebant ut Cumbriae praefectura velut omen regni esset, atque ita iam per aliquot aetates observatum erat. Hunc igitur Milcolumbum ob has quas diximus causas videbat spei at voto suo futurum impedimento, et quoniam palam non audebat, veneno tollendum curavit. Extincto cum omnium summo dolore iuvene optimo et iam summae spei propinquo, signa quidem veneni in corpore apparuerunt. Nulli tamen in mentem venit quicquam de rege suspicari. Nec rex etiam quicquam omittebat quod ad suspitionem avertendam facere posset. Nam et mortuum flevet et quoties de eo sermo incedebat, memoriam eius honorifica mentione prosequebatur, et funus magna ambitione celebrandum curavit, nullis quae ad defunctorum honorem excogitari poterant omissis. Sed nimia illa regis dligentia, quam ille suspicionis amoliendae causa adhibebat, cautioribus esse suspecta coepit, verum intra libertatem loquendi ob summam omnium de sanctitate eius opinionem. At cum rex per eos dies spargeret sermones animosque hominum tentaret quo pacto laturi essent veteris legis abrogationem et novae de rege creando rogationem, ut videlicet plurimarum gentium instituto regibus morte sublatis liberi succederent, immaturisque adhuc ad regendum tutores darentur ita ut penes pueros nomen, penes tutores ius et vis imperii esset.
34. Quanquam pars magna, ut regi gratificarentur, haec laudarent, tamen suspicio de morte Milcolumbi ad plures, metus a rege ad nobilitatem ac maxime regii generis homines pervenit. Animis ita affectis supervenerunt ab Anglia legati consolaturi regem de morte propinqui, simul petituri ut in subrogatione praefecti Cumbrorum meminerit eum magistratum esse pacis interpretem et concordiae vinculum inter vicina regna. Talem igitur sufficeret qui ex utriusque gentis commodo antiquam amicitiam contineret et novas, si quae orirentur, suspitiones restingueret. Hanc legationem suis rationibus commodam rex opinatus conventum nobilitatis Sconam indixit. In eo cum multa graviter disseruisset adversus comitiorum regiorum veterem consuetudinem recitatis ab initio usque seditionibus ea causa factis, quantoque cum scelere in regum supriorum liberos fuerit a propinquis saevitum, quot bella inde nata, rapinae, caedes, exilia consecuta. Ad adverso quanto minus turbulenta gentium aliarum essent comitia, quanto maior propinqui sanguinis reverentia, cum citra ambitionem filii parentibus succederent. Cum ea de re quid statuerunt ad concilium retulisset, adiecit etiam postulata regis Anglorum, et ut animi civilis maiora daret indicia quod de Cumbriae praefecto creando suae potestatis iam reges fecerant, suffragiis omnium permisit, simul ratus hac moderatione quod de regno petebat se facilius impetraturum,simul ne si filium praefectum nominaret, alteri rogatione praeiudicasse videreutur, quod, uti dixi, praefectura Cumbriae velut regis futuri designatio videretur. Qui utrique rogationi maxime videbantur adversaturi Constantinus Culeni filius et Grimus ex Mogallo Duffi regis frate natus partim formidine periculi, partim ne nobilitatis maiori parti a rege praecorruptae adversarentur, primi omnium sententiam rogati penes regem esse dixerunt, et leges publice incommodas corrigere, et praefectos quos ei visum foret constituere. Haec reliqui, etsi eos non ex animi sententia locutos intelligerent, tamen approbarunt.
35. Ita Milcolumbus regis filius immatura adhuc ad rerum administrationem aetate et Cumbriae prefectus et princeps Scotorum est declaratus, quod nomen perinde est Scotis atque apud Gallos delfinus, apud priores Romanos imperatores Caesar, apud posteriores rex Romanorum, quibus omnibus successor superiori magistatui dari intelligitur. Adiectae sunt et aliae leges, ut quemadmodum regi maximus natu filius in regnum succederet, ita filia ante patrem defuncto nepos avo subrogaretur. Ut rege impubere tutor, qui pro rege esset, interea elegiretur vir prudentia et opibus insignis qui ad quartumdecimum usque annum regis nomine rem administraret. Ad id aetatis ubi rex pervenerit ipse sibi curatores eligere posset. Multa praeterea de legitima haeredum successione constituta sunt quae toti nobilitati cum rege voluerunt esse communia. Ita rex per scelus posteris, uti putabat, regno stabilito animum tamen suum confirmare non potuit. Quanquam enim omne genus hominum summo studio et ostentatione benevolentiae complecteretur, plurimos omni genere officiorum prosequetur et ita regnum gereret ut nullum boni regis munus in eo quisquam desideraret. Tamen animus conscientia sceleris inquietus nullum solidum et syncerum ei gaudium esse permittebat, sed intercursantibus per ocium cogitationibus sceleris foedissimi interdiu vexabatur, et per somnum observantia visa horroris plena quietem interpellabant. Tandem sive vere, quod quidam tradunt, vox coelo edita est, sive turbatus animus eam sibi ipse speciem finxerat, quod sceleratis plaerunque evenire solet, visus est sibi per somnum ita admonere, “putasne, Milcolumbe, caedem hominis innoxii a te per summum nefas clam patratam aut mihi esse ignotam aut te diutius impune laturum? Iam enim insidiae, quas tu effugere non potes, in caput tuum parantur, nec, ut tu putas, stabile et securum, sed tumultuosum et procellarum plenum regnum tuis posteris relinques.”
36. Hac formidabili specie rex conterritus summo mane ad episcopos et monachos confugit, animi sui confusionem et sceleris poenitentiam denarrat. Illi vero non verum ei e Christi doctrina remedium (iam enim a veterum pietati et eruditione deflexerant) praescripserunt, sed illa multo absurdissima iamdudum a malitiosis ab quaestum excogitata, ab incautis et aeque indoctis temere accepta, ut loca sacra templaque donariis locupletata et sepulcra sanctorum hominum inviseret, reliquas oscularetur, missis et eleemosynis peccata redimeret, monachos et sacerdotes maiore quam antea consueverat honore et reverentia prosequeretur. Nec ille quicquam horum, iis piaculas sanatum iri se credens, ommitebat. Tandum cum in Merniam ad Palladii sanctissimi hominis ossa venerabundus venisset, ad proximam arcem (Fethercarniam vocabant) tum, ut tradunt, aedificiis et nemoribus amoenam, quorum nunc nulla prope vestigia restant, divertit. Eius arcis domina erat Fenella (cuius ante meminimus), non tantum ob filli Cranthilinthi poenam erga regem inimico animo sed ob Constantinum et Grimum suos propinquos nova illa lege regni haereditate exclusos. Ab ea iram dissimulante rex liberaliter at honorifice susceptus a prandio per ocium cum locorum amoenitatem et arcius structuram diligentius inspiceret, Fenella eum in diaetam seorum ad statuam aeneam arte singulari fusam ducit visendum, quam ita ingeniose confectam fuisse dicunt ut ex occulto loco funiculo qui intentus erat remisso sagittas eiacularetur. Regem autem dum intentius artificium admiraretur, sagitta ex machina emissa interemptum. Hac arte caedam patratam Ioannes Maior et Hector Boethius scriptum relinquerunt, quod mihi non fit veri simile. Neque enim credibile est tum in Brtannia ultima post interitum apud alias gentes elegantiorum artium statuam tam ingeniose factam fuisse, quanquam Ioannes Maior tradat Edmondum Eldredi filium hac ratione occisum, aeque fabulose, ut arbitor. Nec facile mihi persuaserim tantum gemmarum in tota Scotia tum fuisse quantum Boethius uni illi foeminae tribuit. Ideo lubentius accedo ad aliorum sententiam (in quibus est Vintonus) qui scribunt regem ab equitibus locatis iussu Fenellae in insidiis fuisse occisum. Obiit anno ab initio regni vicesimo quinto, vir plane caetera eximius, nisi Milcolumbi caedes et nimium erga suos studium turpem praeclaris rebus eius notam inussisset. Renavit annos viginte quinque, decessit 994.

37. LXXXI REX

Post Kennethum Constantinus Culeni filius cogmento Calvus tanta ambitione in regno petendo est usus quanta ad eum diem nemo. Is cum omne genus hominum prensaret querereturque se aliosque regii sanguinis viros fraude Kennethi circumventos et a regni spe exclusos iniquissimae legis obtentu, multa adversus eam rogationem, cui ipse cum aliis propinquis metu cessisset, disputabat. Neque difficile esse vitium eius detegere. “Quid enim stultius quam rem unam omnium maximam a prudentissimum censura et suffragiis ad arbitrium fortunae revocare, et sese ipsos astringere ut puello forte nascendi oblato et qui a muliercula aliqua regeretur sese regendos commiterent, et homines virtute praestantes interim a gubernaculo rerum arceant? Quid si regum liberi corporis aut animi vitio cur imperio exercendo parum sint idonei laborent? Quid si pueri regnum tenuissent illis temporibus quibus cum Romanis, Brittonibus, Pictis, Anglis et Danis non tam utri imperarent, quam utri essent toties est dimicatum? Aut quid magis furiosum dici potest quam quod Deus velut ultimam calamitatem contumacibus minetur, id nos lege accersamus, et minas divinorum vaticiniorum vel contemnamus vel in eas sponte incurramus?” Nec verum esse quod ab adulatoribus Kennethi iactari solet, hac ratione caedes et avaritiam consanguineorum vitari, neque enim liberis regiis nondum adultis minus tutorum fraudes esse metuendas quam antea fuerant propinquorum. Quamobrem nunc oppresso tyranno libertatem ab eo sublatam fortiter esse repetendam, legemque illam per vim latam, per metum acceptam, si modo lex est, ac non potius publicae libertatis mancipatio, abrogandam, et ad pristina instituta (quae hoc regnum ex nihilo pepererunt et ex parvis initiis in tantam magnitudinem extulerent ut nulli vicinorum cedat, et toties diectum erexerunt) dum licet restituenda. “Quin et praesentem occasionem potius dum se offert amplectamur quam e manibus elapsam frustra posterius quaeramus.”
38. Haec circumeundo potentiores cum passim dissereret, magna multitudine persuasa, factione illa fretus Sconam venit et duodecimo die a funere Kennethi rex est appellatus. Milcolumbus interim, qui patri funus curabat, audito Constantinum regnare, amicis convocatis de summa rerum deliberat. Alii sentiebant procerum animos antequam quicquam moveret esse pertentandos, ut contra hominem popularem et multis amicitiis et factionibus implicitum profecturus vires expenderet, ac tum demum ex praesenti copia consilium caperet. Haec iuniores et ferocissimus quisque velut lenta consilia aspernari et disserere obviam periculis eundum et hostem ante quam novum regnum confirmaret aggrediendum. Hanc sententiam rex adolescens velut magis speciosam secutus circiter decem millibus hominum coactis ad hostem pergit. Nec Constantinus sibi defuit. Tantum enim exercitum brevi confecit ut Milcolumbus ad famam eius suos dimiserit, ipse in Cumbriam abierit. Id vero Kennethus eius frater e pellice natus cum flagitiosum existimaret, aliquot virorum fortium cohortibus persuasis prope Sterlinum ad Fortham amnem, qui eis limes erat, hosti se obiicit. Ibi cum ad amnem praealtis rupis ac raris in locis vadosum ociosi utrinque desiderent, fame et peste, quibus malis eo anno vehementer laboratum erat, uterque copias dimittere est coactus. Ita regno in duas factiones diviso plebs peste, fame, latrociniis miserabiliter est afflicta. Interea absente Milcolumbo, qui ex foedere Anglo adversus Danos auxilium ferebat, Constantinus occasionem se nactum ratus opprimendi factionem adversam cum magnis copiis in Lothianam contendit. Kennethus a fratre relictus, ut ad omnes Constantini motus esset paratus ad Almonis amnis ostium se venienti obiecit. et quia inferior numero erat, rem consilio iuvit, ita acie structa et solum et ventum a tergo haberet, latera quoad poterat flumine muniret. Ea res praecipue ei victoriam dedit. Nam Constantiani multitudine freti cum acriter in praelium ruissent praeter incommodum solis adversi, procella statim coorta tantum pulveris in ora oculosque ingessit ut Constantini milites vix attollere vultus in hostem possent. In utroque exercitu strages ingens facta, et duces ipsi congressi mutuis vulneribus alter alterum confecerunt, post annum et ex menses post regnum invaserat.

39. LXXXII REX

Grimus Duffi regis filius, sive ut alii tradunt ex Mogallo eius fratre natus extincto Constantino rex suae facitionis hominibus Sconam ductus appellatur. Hic suae partis proceres cum alios iam corruptos, alios per legatos a Milcolumbo solicitari comperisset, comprehensos quosdam e Milcolumbi legatis qui ad eos mittebantur in vincula coniecit. Id ille factum cum contra ius gentium videri vellet graviter offensus bellum molitur apertum. Adversus eum cum Grimus properaret, subitus rumor de magnitudine copiarum eius per hostilem exercitum dispersus omnes rationes Milcolumbi turbavit. Multi igitur quotidie dilabebantur, nonnulli alia atque alia causantes aperte missionem flagitabant. Is metus primum a mercatoribus ortus, qui suas rationes publicis utilitatibus praeferebant, paulatim totum persuasit exercitum. Neque deerant etiam qui Grimo clam studerent: erant enim in eo multa quae vulgus conciliarent, staturae proceritas et cum formae dignitate coniuncta summa humanitas et in omni actione cum decore comitas. Nec deerat in loco severitas in animadvertendo, et in rebus gerendis celeritas cum prudentia. Itaque multi sub eo regnum sibi cum dignitate quietem spondebant. In hoc animorum motu MIlcolumbus nihil ausus fortunae temeritati committere ex consilio amicorum, maiore parte exercitus dimissa, cum selectis cohortibus statuit hostes Forthae transitu prohibere. Interea Fothadus episcopus magna tum apud omnes ob sanctiatis opinionem auctoritate rem componere aggressus saepe inter factiones commeando tandem perfecit ut, induciis in tres menses datis, Grimus in Angusiam, Milcolumbus in Cumbram secederet. Arbtri de utriusque consensu electi qui statuerent de controversiis. Nec cessavit Fothardus donec per eos hae pacis conditiones ederentur, ut Grimus quoad viveret regium nomen teneret; eo defuncto regnum ad Milcolumbum rediret, ac in posterum lex Kennethi de regum liberis stabiliendo sancta et involabilis esset. Interea communis utrique limes esset vallum Severi: quicquid intra vallum esset Milcolumbo, quod extra Grimo cederet. Hoc limite uterque contentus neuter alterum armis peteret aut hostibus alterius auxilium ferret.
40. Ita cum omnium summa laetitia pax est facta quae proper per octo annos summa fide servata fuit. Eius violandae causa a Grimo est profecta. Nam cum ab initio regni temporibus turbulentis boni principis specimen dedisset, remissa per ocium industria totum se voluptatibus immersit. Deinde crescente, ut solet, ex luxuria egestate, ex egestate avaritia, multos e ditioribus confictis causis afflixit. Haec quanto cum periculo faceret a maioribus admonitus tantum abfuit ut quicquam de prioris vitae turpitudine remitteret, ut monitores, quanquam blande ad se vocatos, tamen in carcerem coniicere decrevuerit, ut reliquos eorum poena deterritos ab huiusmodi libertate adversus reges compesceret. Illi autem cum ab amicis admoniti sese poenae subtraxissent, Grimus adeo exarsit ut collecta manu statim adversus eos duceret, in agrosque eorum multo crudelius quam ullus externus hostis saeviret. Non homini, non villis, non pecori, non agris parsum. Quicqid asportari non poterat, ne dominis post usui esset, corruptum. Nihil sacrum aut profanum ferro flammave inviolatum remansit. Milcolumbus, qui tum maxime operam Anglo adversus Danos navabat, suorum querelis domum revocatus est. Neque solum earum rerum indignitate, quas homines clari et innoxii patiebatur, erat commotus, sed multo magis quod Grimus, velut e ditione inimicorum quam ad alium brevi transituram sciebat, nullo temporis futuri respectu praesentes fructus colligebat. Ad Milcolumbi reditum cum concursus ingens feret, Grimus, qui ad tempus ob raris corporis et animi virtutes populo fuerat charissimus, etsi a maxima procerum parte desertus esset, cum quantis poterat copiis obviam est profectus. Cum iam castra castris contulissent sub ascensionis diem, gnarus quam sancte Milcolumbus id festum observaret, decreverat eum imparatum ac nihil suspicantem aggredi. Sed Grimi consilium cum ad Milcolumbum perlatum esset, suos in armis paratos habuit et, quamquam de victoria in causa tam bona bene speraret, tamen misit obviam hosti qui eum hortarentur ne homo Christanus memoriam diei tam celebris cruore civium pollueret. Ille nihil secius aciem ad praelium paratam in hostem ducit. Inimici timorem, cui die festi reverentiam praetenderet, suis velut oneb victoriae indicat. Igitur cum infestis armis animisque infensis esset acriter concursum, Grimus subito a suis desertus vulnerato capite capitur. Mox oculis privatus. Nec multo post animi moerore accedente ad vulnera moritur, decimo quam regnum inierat anno. Milcolumbus regio adversus victos animo usus Grimum sepulchro maiorum inferendum curavit. Factionem quae secuta eum fuerat, deposita omnium offensionum memoria, in gratiam recepit. Deinde ad regia comitia Sconam profectus non prius imperium suscepit quam lex de rege creando a patre lata omnium suffragiis confirmaretur.

41. LXXXIII REX

Statim suscepto regno ad convulsam factionibus rem Scoticam restituendam est aggressus. Primum quemadmodum ipse omnibus offensas remisisset, ita curavit ut inter omnes diversarum factionum homines veteres discordiae consopirentur. Deinde praesides e nobilitate viros iustos et pios, qui latrones superiorum temporum licentia vagos compescerent in omnes provincias misit. Plebe quoque ab eisdem ad agriculturam coacta, annona fuit laxior et commercia tutiora, et publice secura tranquillitas. Inter haec Haraldi filius Danorum rex domo profugus in Scotiam venit. Is saepe a Vandalis victus, captus, redemptus, cum ab Olavo Scandianorum et Eduardo Anglorum regibus frustra petisset auxilium, tandem a Scotis ex acerrimo Christiani hominis hostem Christianus factus accaeptis modicis copiis in regnum rediit, inde cum magno exercitu in Angliam transivit. Anglos primum solos, deinde adiunctis cum eis Scotorum auxiliis vicit, multa Scotas prius comminatus quod relictis Anglis domum redire nollent. Nec minae frustra fuere. Olavus enim Scandianus et Enecus summus Daniae praefectus ab eo cum exercitu valido in Scotiam immisi. Hi per Moraviam vagi caesis obviis, sacris profanisque direptis, tandem in unum collecti arces et alia munitiora loca aggrediuntur. Haec dum oppugnant, Milcolumbus e proximis regionibus milite collecto castra non longe ab eis locat. Postridie Scotos visa Danorum multitudine et apparatu bellico ingens terror invasit. Rex eos confirmare aggressus cum non multum proficeret, tandem clamor a paucis qui minius timidi volebant videri exortus, et a reliquis exceptus, fecit ut statim velut lymphati iniussu ducis in hostem proruerent, ac sese in stantium in procinctu Danorum tela induerent. Primis cadentibus reliqui citatiore quam venerant gradu fugam intenderunt. Rex accepto in capite vulnere vix a suis in propinquum nemus ablatus, ac ibi equo impositus mortem evasit. Dani parta victoria Narnim arcem, custodibus eventu infelicis pugnae perterritis, per deditionem accaeperunt, in deditos tamen saevitum. Arx, quod opportuna loco sita esset, valide munita ex peninsula, admisso per angustas fauces mari insula facta, ac Danico nomine Burgus appellata. Reliquae arces quae Elginae et Foressae erant metu crudelitatis Danorum desertae.
42. Dani rebus tam prospere cedentibus in Moravia considere statuunt. Naves domum ut liberos et uxores advehant dimittunt. Nullum interea servitutis asperrimae exemplum in captivos praetermissum. Milcolumbus ut eorum conatibus obviam iret maiore et firmore exercitu quam antea eis iam in Marriam progressis ad Murthilacum occurrit, non sine magno utriusque partis timore, Scotis crudelitatem Danorum, Danis ignota loca procul a mari insidiis opportuna magis quam hostem formidantibus. Scotis in congressu metum auxit trium virorum fortium, Gennethi insularum, Grimi Ierniae et Dumbarii Lothianae thanorum continuata caedes. Igitur loco moti in antiquum quod a tergo erat praesidium pulsi. Ibi vallo et fossa et arborum concaedibus circumdati in angusto loco aequata fronte hostibus resisterunt. Quosdam eorum velut parta victoria incautius invectos circumvenerunt, caeso inter hos uno e ducibus Eneco. Ea res ut Danos ad pugnam segniores fecit, ita Scotis pene profligatis alacritatem addidit. Igitur pene momento temporis mutata fortuna Dani fugiunt, Scoti fugientibus instant. Olavus imperatorum alter nactus intineris duces cum paucis in Moraviam ea nocte contendit. Id quanquam Milcolumbus non ignoraret, tamen promptissimo quoque in praelio caeso ac plurimis vulneratis ab hoste persequendo destitit. Eam cladem ad se in Angliam delatam magno animo tulit Sueno, ac partim e veteranis, partim a novis subsidiis domo advectis duce Camo ad veterem supplendum exercitum misit. Is primum Forthae aestuarium invectus, cum ab accolis passim ad omnes eius motus occurrentibus descendere prohiberetur, ad Rubrum Angusiae promontorium vela fecit.
43. Ibi militibus in terram expositis ac locis aliquot frustra tentatis ad praedandum se convertit. Cum ad Balbridum, hoc est Brigidae pagum, haberet castra, didicit de exploratoribus Scotorium copias vix duo millia passuum abesse. Uterque pro tempore suos ad pugnam hortati sunt, ac postridie quoque eodem prope momento in procinctu steterunt. Pugnatum est tertio die tanta pertinacia quantam et nova spes et vetus odium efficere poterat. Tandem vincentibus Scotis Camus reliquias exercitus in montes qua iter in Moraviam esse intellexerat subducere contatus antequam duo millia passum esset progressus a sequentibus circumventus cum suis omnibus periit. Huius victoriae monumenta extant obeliscus et vicus proximus adhuc memoriam nominis Cami retinens. Alia manus non procul a Brechino oppido interiit. Ibi quoque obeliscus alter erectus est. Reliqui pauci admodum numero tenebris propinquae noctis protecti ad naves penetrare conati sunt. Hi cum ventis adversis aliquot dies laevissimo mari iactati fuissent, tandem ad Buchaniae litus importuosum appulsi tandiu ibi adversis tempestatibus detenti ad anchoram steterunt donec pene omnium rerum inopes coacti sunt circa quingentos e suis praedatum in propinquos agros mittere, quos Mernanus loci thanus a mari exclusos in tumulum satis arduum coegit. Ibi cum diu loci commoditate adiuti se saxis defenderent ac multos temere subeuntes affligerent, tandem Scoti alii alios cohortati diversis partibus multitudine freti in collem subierunt. Dani ad unum caesi. Illic etiam, ut ad Balbridum vento arenas excitante ossa plaerunque nudantur maiora quam pro statura hominum huius aetatis.
44. Nec hac calamitate Sueno fractus Canutum filium cum novo delectu in Scotiam mittit. Adversus hunc expositis militibus in Buchania praedas agentem Milcolumbus nondum ex superioribus praeliis suorum viribus refectis cum exercitu venit, ac nondum aleae fortunae rem committere ausus optimum statuit hostem populatione prohibere ac levibus certaminibus fatigare, sperans fore ut brevi in alieno agro cladibus belli vastato ac iam pene desertus rerum omnium inopia laboraret. Id consilium cum per aliqot dies fuisset secutus, evenit ut hoste cognito Scoti suis viribus minus diffiderent atque uteerque exercitus prope pari inopia premeretur. Igitur omnibus signum pugnae ferociter flagitantibus ac ni daretur prae se ferentibus imperatorum iniussu pugnaturos, Milcolumbus suos in aciem educit. Commissa pugna ira et desperatione ultima tam pertinaciter est certatum ut neutra pars laeta discederet. Et quanquam victoriae nomen apud Scotos esset, tamen magna nobilitatis parte caesa, caeteri ita laboribus fatigati et animis fracti in castra redierunt, ut Danis liberam se recipiendi potestatem nemine persequente permitterent. Postridie cum utrique suos recenserent tantam cladis magnitudinem compererunt ut sacerdotes pacis interpretes utrique libenter audirent. Ea in has leges facta est ut Dani Moravia Buchaniaque relictis discederent; neuter populus Milcolumbo et Suenone viventibus alterum bello lacesseret aut alterius hostibus adversus alterum auxilium ferret; ager in quo pugnatum est in sepulturam mortuorum consecraretur. Danis se recipientibus Milcolumbus in praelo caesos curavit sepeliendos. Post haec indicto ad Sconam conventu ut bene meritis de patria gratiam referret, omnes agros regios eis divisit. Nobilitas contra regi concessit ut cum eorum aliquis morieretur liberi ad vicesimum primum aetatis annum in tutela regia essent, rexque proventus omnes praeterquam quod in educationem liberorum impenderetur acciperet. Praeterea ut puberum collocandorum potestats penes eum esset, ad eumque dos rediret. Hunc morem ab Anglis et Danis potius accaeptum credo, quod in tota Anglia et parte Normaniae adhuc perseveret.
45. Deinde rex versus ad detrimenta belli reparanda, multa loca sacra ab hostibus eversa restituit arcesque per omnia oppida aut labefactatas instauravit aut novas condidit. Tum regnum a se magna virtute pacificatum legibus et institutis ornare aggressus nova magistratuum nomina, credo a vicinis accaepta, magis ad vanam ambitionem quam ad ullum usum instituit. Nam superioribus saeculis praeter thanos, hoc est praefectos regionum sivi nomarchas, et quaestorem rerum capitalium nullum honoris nomen equestri ordine altius fuerat, quod apud Danos observari adhoc audio. Nunc vero nec ullus in novis honorum nominibus est modus, neque praeter inanem titulum ullus nominum usus. Ac Milcolumbus quidem bellis perfunctus aliquot annos magna cum gloria regnavit, sed in aetatis decursu vitae superioris splendorem avaritia foedavit. Id ei vitium partim cum senio, ut solet, accrevit, partim enatum est ex inopia quae largitionum immodicarum semper est comes. Praedia temere nobilitati divisa per scelus ad se retrahere conatus multos opulentiorum ita multavit ut alios ad mortem, alios ad extremam egestatem redegerit. Igitur praesente poena utcunque interdum iusta superioris beneficientiae gratiam superante, cum iniuria ad paucos, metus tamen ad multos pertineret, spoliatorum ac caesorum necessarii in ultionem suorum ac securitatem omnes cogitationes intenderunt. Tandem apud Glammim in Angusia, corruptis pecunia domesticis ministris nocte intromissi regem trucidarunt. Facinore perpetrato ministri una cum parricidis cum in equos conscendissent quos ad eventum rei stratos habebant, viarum vestigiis per campus nive adopertos confusis, in lacum qui est ad Forfarum oppidum delati, cedenti oneri glacie nondum firma ad unum aquis absorpti perierunt. Gelu deinde coeunte ad tempus coelata, ac tandem glacie resoluta detecta corpora passim per vias publicas ad terrorem viventium ac mortuorum ludibrum contabuerunt. Haec vulgarior est fama. Alii ex insidiis a propinquis Grimi et Constantini superiorum regum cruento praelio conserto interemptum, alii a propinquis puellae nobilis cui vim intulerat, omnes violenta morte periisse tradunt. Milcolumbus supra annos triginta regnum ita tenuit ut, nisi avaritia senilem animum corrupisset, inter optimos principes haberi posset. Annus quo mortuus est prodigiosus fuit hieme fluminum, vere maris inundationibus, item paucis diebus post aestivum solstitium vehementi gelu et nivis casu, quod prodigium magna frugibus corruptis fames est consecuta.

Perge ad Lib. VII