Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER QUINTUS

AESO, uti retulimus, a Romanis Eugenio ac gente universa patria pulsa regis frater, sive ille Echadius sive Ethodius fuit, metu insidiarum a Pictis ac rerum suarum incertus, conducto navigio non magis ventis quam fortunae vela committens, in Scandiam appulit una cum filio Ertho et nepote Fergusio. Ibi cum in aulam venisset, rex illius orae edoctus qui et unde esset quaque fortunae violentia exercitus fuisset, cum praeter vectorum sermones habitus, formaque viri facile dictis fidem faceret, brevi eum in familiarum numerum admisit. Fergusius ibi patre et avo mortuis cum adolevisset et se totum studiis militaribus dedisset, multae simul adversus imperium Romanorum expeditiones a populis ad septentrionem spectantibus sunt susceptae. Aliis in Pannoniam, aliis in Galliam nationibus irrumpentibus, Fergusius pariter et amorum studio et Romanorum odio Francos in bellum adversus Gallos est secutus. Sed cum ea expeditio parum prospere cesisset, maiore gloria quam re parta in Scandiam rediit. Cum vero non ibi tantum sed per vicinas quoque gentes nomen eius celebraretur, ea viri fama ad Scotos et Pictos perlata spem fecit Scotias patriam, Pictis libertatem recuperandi, si antiquis odiis depositis hoc duce adversus Romanos fortunam tentarent.
2. Et erat ea tempestate Romana res adeo afflicta finitimorum armis ut ipsa occasio veteres inimicos ad vindictam superiorum iniuriarum excitaret. Nam imperatores civilibus bellis attriti Gothis et Vandalis et Francis et Afris in proximas cuique provincias irrumpentibus ita undique vexabantur ut ad Italiam et Romanorum imperii sedem ruendam omissa rerum exterarum cura exercitus revocarentur. Inter eos motus qui Britannicis legionibus praeerant, rem Romanam habentes pro deplorata sibi quisque privatim consulentes alius alio tempore tyrannidem stabilire conabantur, nec contenti insulanos omni genere crudelitatis et avaritia vexare, etiam ipsi mutuis incursionibus sese conficiebant. Ita descrescente quotidie legionariorum numero, crescente provincialum odio, magis deerant Britannis universis vires quam animus ad rebellandum. Sed supra clades alias maxime omnium afflixit insulam ultimus imperator Constantinus, qui sumpta purpura non modo militem Romanum sed quicquid in Britannia erat abduxit, et insulam exarmatam et, si quem externum hostem habuisset, ad omnem iniuriam reliquerat expositam. Quae potissimum occasio Scotorum mirum in modum conspirationem maturavit. In hoc igitur statu rerum inita concordia per secreta cum Pictis colloquia per utriusque gentis legatos Fergusius ad regnum avitum suscipiendum revocatur. Ille, ut homo militaris et gloriae cupidus et praesentium rerum taedio affectus et futurarum spe erectus, facile conditionem accepit. Ad famam eius profectionis non modo Scoti exules sed Danorum multi familiari usu et commilitio conciliati in eandem cum eo spem domo profecti in Argatheliam appulerunt. Illuc ad eum ante de eius adventu praemoniti qui in Hibernia et circumiectis insulis exulabant celeritere convenerunt, et ipse secum hospitum et amicorum, iuventutis item novarum rerum avidae, satis magnum numerum trahentes.

3. XL REX

His auxiliis Fergusius fretus more patrio quadragesimus Scotorum rex est creatus. Liber Pasletensis reditum eius coniicit in annum Honorii et Arcadii imperatorum sextum. Alii in octavum, hoc est iuxta Mariani Scoti supputationem 403, iuxta Functium 404 a Christo nato, qui fuit a morte Eugenii avi circiter 27. Qui ex Beda contendunt hunc primum fuisse Scotorum in Britanniam adventum, eos eius historia manifesti mendacii coarguit. Comitiis igitur peractis homo in bello natus et educatus, et qui fortunae benignitate eet hominum alacritate utendum, et famam sui adventus praeveniendam censeret, praesidia proxima, cum non satis militum haberet ad ea obtinenda, diruit, et regno recuperato cum primum per anni tempestatem posset diligenter aversus hostes expeditionem apparat. Britonnes interea in duas factiones erant divisi: alteri libertatis cupidi et externae dominationis pertaesi eorum adventu gaudebant, alteri praesens ocium cum maximis incommodis coniunctum incertae libertati et certo bello praeferebant. Itaque et periculi imminentis metuentis et suae infirmitatis conscii duplicem legationem decernunt, alteram ad Pictos, quae eos sollicitaret ne relicta Romanorum et Britannorum amicitia ad veteres suos inimicos, homines sine re, sine spe, sine viribus deficerent. Addunt admonitiones, pollicitationes, et ni pareatur graves minas a Romanis, quibus nec integri ambo unquam resistere potuerunt, nedum nunc alteri delectibus exhausti, alteri omni genere malorum attriti pares esse possent. Legationis ad Romanos summa haec erat, ut in tempore dum aliquid ab hostium immanum crudelitate superesse quod defenderetur auxilia mitterent. Id si facerent Britanniam in eorum perpetua fide constanter permansuram; sin minus, satius fore patriam relinquere quam gentium ferarum morte graviorem servitutem tolerare. Romani etsi undique ipsis instarent bella, tamen legionem unam ad povinciam protegendam e Galliis mittunt, sed rebus ibi pro tempore compositis reverti iussam. Iis copiis Brittones freti repentino adventu manus praedatorias incautius vagantes magna cum caede repulerunt.
4. Socii reges instructo exercitu cum ad vallum Severi venissent ad Carrontem amnem hostium copiis occurrerent. Ibi atrox commissum praelium. Magna utrinque caede edita Romani superiores qui brevi in Gallias erant redituri, contenti hosses repressisse vallum Severi pluribus locis dirutum restituunt, eoque instaurato ac Brittonum praesidiis firmato discedunt, et socii reges etsi celeritate et laborum tolerantia superiores, multitudine tamen et opibus hosti impares, decreverant praeliis abstinere, crebris incursionibus hostem vexare, summam rei nondum adultis viribus in discrimen unius certaminis non committere. Verum ubi Romano e Britannia abscessisse nunciatum et, mutata sententia totis viribus in unum collectis vallum miltari tantum opere constructum et segniter a Brittonibus custoditum diruunt. Inde liberiore iam populatione agrum ultra vallum, quem ob hominum inopiam tenere non poterant, ad multa millia Brittonibus inultilem reddiderunt. Principem in munitione diruenda Graemum quendam fuisse dicunt, qui milite navibus trans vallum exposito custodes incautos oppressit ac suis aditum patefecit. Hic Scotusne an Britto fuerit scriptores in ambiguo relinquunt. Maior pars Brittonem fuisse e familia Fulgentiana imprimis in illa gente nobili oriundum, eundemque Fergusii socerum contendit. Eos ut sequar magis inclinat animus.
5. Vallo igitur diruto cum Scoti et Picti inhumana crudelitate in Brittones (ut tum res erant) armorum desuetudine imbelles sine discrimine sexus et aetatis grassarentur, illi miserabilem legationem Romam mittunt quae ineffabilem gentis calamitatam indicaret et suppliciter auxilium posceret. Quod si Brittonum cladem et provincie nuper tam splendidae negiligerent interitum, tamen ad dignitatem populi Romani pertinere, ne nomen eorum apud barbariem illam incultam vilesceret. Rursus igitur missa legio quae (ut ait Beda) tempore autumni adveniens magnam hostium stragem dedit. Ad hos reprimendos socii reges quantum possunt exercitum cogunt, et freti superiorum temporum successu et Dionethi Brittonis amicitia ad hostem ducunt. Erat autem Dionethus honesto loco apud suos natus, et quia semper alias omnibus suis auctor fuerat ut e servitute Romana se eximerent, ac tum maxime tanta opportunitate oblata, totis imperii viribus in alia bella conversis, ideo suis ob novarum rerum studium suspectus, Romanis invisus, Scotis et Pictis amicus erat. Hi cum initum scirent ab hostibus consilium ut hunc primum velut propius malum et in ipsis inhaerens vitalibus opprimerent, id ne fieret magnis itineribus ad hostem contendunt, et coniunctis cum Dionetho castris acrique adversus Romanos conflictu inito eos a fronte atque a tergo multitudine freti circumveniunt. Cum solutis ordinibus legionarii cederent, socii reges acrius invecti a reliqua parte Romani exercitus quae in subsidiis collocata sub signis excepti cum magna strage repelluntur, ac nisi Romani suae paucitatis conscii fugientes insequi longius ausi non fuissent, insignem eo die accepissent cladem. Verum quia damnum amissi miilitis in paucitate magis sentiebatur, minor ex victoria fuit laetitia.
6. Maximianus (ita qui legioni praestat a nostris vocatur) hac offensione perculsus in intimam se recepit provinciam. Reges diversi ad sua quisque revertuntur. Dionethus more Romano sumpta purpura se regem Brittonum edit. Romanus ubi dispersos hostes intellexit, collectis quantas poterat viribus Brittonum auxiliis suas copias auget ac in Dionethum propinqua sibi provinciae loca infestatem ducit, eum, unde propius erat periculum, ante sociorum adventum ratus posse opprimi. Sed tres reges celerius eius opinione coniuncti castra castris contulere, ac suos pro tempore exhortatiin aciem produxerunt, nec mora praelio facta est. Romanus Britannos in prima acie collocavit, suos in subsidiis tenuit. Commisso acri praelio cum prima acies loco mota esset, Maximianus promota legione Brittones prope circumspectantes fugam retinuit. Deinde circum missis quae terga caederent cohortibus Scotorum aliquot manipuli in medio deprehensi cum in orbem pugnando se defenderent, maiore hostium parte in eos versa ipsi quidem universi occidione occisi, sed eorum calamitas caeteris ad dilabendum spatium dedit. Ceciderunt in ea pugna Fergusius Scotorum, Durstus Pictorum reges. Dionethus saucius aegre per suos raptus ad mare navicula domum est avectus. Haec victoria ita omnium animos perculit ut superioris temporis ante oculos imaginem haberent, et plaerique iam exilio locum circumspicerent. Decessit Fergusius postquam sedecim annos rei Scoticae praefuisset, vir plane magni animi et quem secundum regni Scotororum conditorum iure liceat appellare, atque in eo fortasse priori Fergusio anteferre quod ille in vacuos prope agros concedentibus etiam Pictis venit, nec ei res cum Romanorum invictis copiis sed cum Brittonibus, ut non multo belli apparatu superioribus, ita laborum patientia longe inferioribus. At hic Fergusius caesis prope omnibus qui arma ferre possent, in externo solo educatus, post vicesimum septimum demum exilii annum rex ignotus ab ignotis sibi civibus ascitus, manu collecticia ex variis gentibus adversus Britannos interim Romanis opibus subnixos accersitus, nisi manifesta vis numinis eius conatibus affuisset, temerarium facinus ac propius amentiae ausus videri poterat. Decedens tres reliquit filios adhuc impuberes Eugenium, Dongardum Constantium. Eis omnium magno assensu Graemus avus maternus tutor est datus, interim dum pueri adolescerent prorege futurus. In eo tanta fuit virtus ut temporibus turbulentissimis in gente feroci, nec semper suis regibus morigera, nullus domi sub peregrino principe motus extiterit.

7. XLI REX

Eugenius sive Evenus maximus natu filiorum Fergusii nomen regium habebat, potestas penes Graemum erat. Is censu iuniorum per universum regnum habito cum vires supra quam crediderat superioribus praeliis attenuatas comperisset, nihil tum conandum ratus, delectum remisit. Romana autem legio ut iussa erat liberatis sociis in continentem redutura, quicquid terrarum hostilium intra vallum Severa erat depopulata caesis incolis agros Britonibus restituit, praedam sibi retinuit. Soctorum ac Pictorum reliquae quae eam calamitatem evaserant intra duo maris aestuaria rursus inclusae. Rebus adhunc statum redactis Romani Brittonibus exponunt quot et quam validis excertibus in exitium rei Romanae coniuratis ipsi obsideantur, imperium nec laboribus nec sumptibus tantis posse sufficere ut longuinqua tueratur. Quamobrem Brittones admonent ne in posterum externa expectent auxilia, sed ipsi arma capessant et ad militares labores sustinendos sese exerceant, et quod ignavia antea peccatum fuerat, industria et malorum tolerantia compensent, neu se sinant hostibus, quibus ipsi et numero et opibus praestent ita esse contemptui ut ex agro eorum annuas praedas non secus ac si venatum exirent abducant. Ipsi vero Romani etiam ut in posterum prodessent, magnum et memorabile opus aggrediuntur. Collecta enim e tota provincia maxima opificum manu Romanis ac Brittonibus certatim contendentibus ubi vallum per triginta millia passuum a Severo fuerat ductum murum e lapidibus extruunt octo pedes latum, duodecim altum. Castellis eum distinguunt, quorum nonnulla oppidulorum speciem praeferebant. Fineabatur ad occidentem ad locum qui nunc fanum Patricii dicitur, ad orientem vero incipit a monasterio Aberkernico, ut scribit Beda, qui in regione ante 120 annos arx valida Duglassiorum fuit, Abercornum monasterii vero nusquam ullum vestigium. Praeterea ne hostes (ut alias factum meminerant) navibus ultra murum in terram descenderent, frequentes toto litore speculas excitarunt in locis editioribus unde prospectus late in mare patebat: appositae ubi commodum visum est custodiae, sed plane hominum ignavorum et imbellium, qui nec hostis armatis aspectum sustinerent.
8. His Romana legio provinciales officiis prosecuta fortibus etiam consillis ad patriam propriis armis protegendam hortantur, ac vetant auxilium Romanorum post eum diem sperare. In eo enim statu rem Romanam esse ut sociis longinquis nullam opem posset afferre. Scoti et Picti ubi Romanos abiisse nec denuo reversuros per exploratores pro certo compererunt, totis viribus ac multo quam ante acrius murum aggressi non modo telis missilibus propugnatores deiecerunt sed uncinatis telis, inquit Beda, id est (ut ego interpretor) dorydrepanis aut falcibus muralibus e muro detrahebant, ac superiore munitione defensioribus nudata operis adhibitis fundamenta subruebant, et semel aditu patefacto hostem perculsum cogebant relictis villis atque urbibus qua cuique commodum erat fugam intendere. Scoti vero et Picti tam avide vindictae incubuerunt ut superiores omnes calamitates prae malis praesentibus tolerabiles hostibus videri possent. Deinde ubi praedatores magis lassati quam satiati miseriis hostium domum rediere, sera tandem subit illa cogitato se non tam bona inimicorum quam victoriae praemiam corrupisse. Igitur cum in conventu procerum disceptaretur quomodo tanta victoria utendum esset, primum omnium placuit agros hostibus ereptos ad sobolis propagationem novis coloniis occupare. Et ut id consilium salutare videretur faciebat ingens multitudo fortium sed inopum virorum quibus veteres agri angusti erant futuri. Hoc autem rerum secundarum cursu per nationes vicinas divulgato non solum exulum a Scotia sed et peregrinorum domi inopum vis ingens velut ad praedam convenerat, rati Graemum aetate et rebus gestis florentem non prius finem belli gerendi facturum quam totam Britanniam perdomuisset.
9. Verum illi tot casibus iactato pronior animus erat ad pacem cum re et gloria amplectendam quam ad certam felicitatem in periculum incertum coniiciendum. Igitur pacem cum Brittonibus non modo volentibus sed etiam cupidis his legibus facit, ut uterque populus antiquis finibus contentus ab alteris abstineret iniuriam. Limes autem utrisque esset Adriani vallum. Graemus ita pace confecta non modo Scotis sed etiam peregrinis auspicia sua secutis agros divisit. Regiones prope omnes, quod plaerique novorum incolarum peregrini, reliqui vero maiore ex parte in exilio nati essent vetera nomina commutarunt. Gallovidia Hiberniae regio proxima Hibernis sorte data nomen id apud suos tum celebre creditur accepisse. Cathanesia quod montana, Rossia quod peninsula, Buchania quod magnum e bubus vectigal penderet dicta. Bogia et Narnia et Navernia et Speia et Iernia et Taichia a fluminibus, Abria a lacu aut verius aestuario maris nomen accepit. Plurimae item cis Fortham regiones Levinia, Glottia, Tuedia, Teviota, Lidalia, Escia, Evia, Nithia, Annandia et Duglassia a fluminibus cognominatae sunt. Multis nomen antiquum permansit integrum, quibusdam paulum immutatum est. Deinde ut rectis institutis licentiam diuturnitate belli luxuriantem compesceret, primum operam dedit ut monachi doctoresque Christianorum institutorum revocarentur, et ne graves populo inopi essent annuos proventus ex agrorum fructibus attribuit, qui etsi exiles, ut illis temporibus erant, hominum tamen modestia et temperantia fecit ut ampli viderentur. Praesidia opportunis locis adversus subitas hostium incursiones fecit, partim quae deiecta erant restitutis, partim novis institutis.
10. Bellis ita per totam Britanniam restinctis Brittones velut e turbulentissima tempestate recepti tranquillitatis publicae bonis fruebantur, ita incertum fecerunt bellum ne eis an pax plus incommodi attulerit. Durutis enim urbibus, villis incensis, pecore omnique rustico instrumento amisso qui hostium saevitium evaserant cogebantur aut venando vitam inopem tolerare aut latrocinandi licentiam ab hoste adversum suos convertere, adeo ut e pace externa prope domesticum bellum nasceretur. Nec soli exterorum perpetui hostes, etsi ab aperto bello temperant, subinde proxima populabantur, sed Hibernorum manus spe lucri invitata maritimis incursionibus miseros et extremis malos obsessos vexabant. Accessit omnium calamitarum extremum fames, quae adeo feroces spiritus fregit ut plurimi sese hosti sponte dederunt. Tandem pauci quiin speluncis latebant, necessitate coacti, prodeuntes vagas praedatorum manus disiecerunt et Hibernos ad mare compulsos Albio discedere coegerunt.
11. Ea peste vix abacta propius malum gravius urgere coepit. Scoti et Picti perpetui hostes non contenti praedas clam abducere in occasionem rei maioris animum intenderant. Eugenius enim Fergusii filius, qui sub aliena tutela ad id tempus quieverat, iam adultis longa pace viribus ac multa sobole iuventutis auctus specimen sui ostendere cupiebat, et praeter Brittonum infirmitatem accesserat privata belli causa. Graemius avus eius maternus claro genere apud suos, uti diximus, ortus erat, sed ex ea factione quae patriam eeripere cupiebat e servitute Romanorum. Eam ob causam ab altera factione validiore domo pulsus ad Scotos, quibuscum avitum ei hospitium ac multae aliae necessitudines erant, se contulit. Eo defuncto Eugenius agros avitos et fructuosos qui intra Adriani vallum erant per legatos repetebat, ac non obcure prae se ferebant ni redderentur bellum se illaturum. Cum legati mandata in consilio Brittonum exposuissent, inter ipsos tanta contentione animorum est certatum ut prope ad manus venirent. Ferocissimus quisque clamat Scotos non tam agros (quibus abundarent) quam bellum quaerere, nec insidiari tantum alienis calamitatibus sed patientiam tentare. Si agri negentur, bellum instare; si dentur, hostem immanissimum intra viscera accipi; nec tamen ita pacem habituros nisi sperent eorum avaritiam paucorum agrorum concessioni expletum iri, qui tot, tam amplis regionibus quibus proximo bello demigratum sit non sint contenti. Totis itaque viribus ab initio eorum immoderate, imo inexplebili libidini obviam eundum esse, nec parvarum rerum concessione cupiditatem inflammandam et augendam audaciam, sed ferro comprimendam licentiam.
12. Erat in eo concilio Conanus vir apprime nobilis et opinione prudentiae inter suos clarus. Is cum multa graviter de hostium saevitia deque praesenti Brittonum statu disseruisset, iuventutem fere omnem in transmarinas exeditiones abductam, accessisse et bellum foris et domi seditiones et ex inopia famam, quae reliquias miserrimas aut consumpserit aut debilitarit. Romanas legiones ad domestica bella spe omni reditur praerupta abiisse, pacem cum hoste crudelissimo parum quidem honestam sed certe necessariam esse. Id consilium nullo rerum suarum respectu a se datum, sed publica necessitate expressum: hoc esse indicio quod quandiu se tueri adversus hostium immanitatem poterant, nulla unquam pacis mentio a se fuisse facta, neque se ignorare hanc ipsam quam suadeat non fore diuturnam sed moram tantisper bello facturam dum vires Brittonum tot casibus debilitatae ac prope fractae brevi quiete refocillari ac recreari possint. Haec eum disserentem clamor ab universa concione sublatus conterruit. Occlamabat enim seditiossimus quisque nullam utilitatem publicam eum spectare sed regnum sibi, fretrum externis auxiliis velle parare. Cum ille e consilio discedens Deum testaretur se nulla privati emolumenti spe pacem suadere, exorto tumultu a multitudine confossus est. Eius calamitas effecit ne prudentiorum quisquam, etsi patriae interitum aperte viderit, vocem tamen auderet liberam mittere. Legati cum illinc domum re infecta redissent, Scoti et Picti aliis curis omissis in belli apparatum erant intenti. Brittones quoque ita futurum rati, postquam impetus irae paulum resederat legatos ad Scotos decernunt qui simulatione pacis conficiendae moram belli redimerent pecuniamque offerrent, ac spem iniicerent plus quam bello peteretur posse tractando atque cedendo impetrari. Belli casus esse dubios et exetium incertum; virorum prudentium non esse quae ante oculos esset utilitatem negligere et certo periculo in spem incertam incumbere.
13. Nihil impetratum. Eugenius enim per exploratores resciverat pacem foris simulari, domi bellum a Brittonibus intentissima cura parari. Igitur cum ob hanc causam, tum vetere odio Scoti et Picti incensi et Brittonum calamitatibus invitari et rerum successu elati nihil nisi omnia permittentibus concedebant. Exercitibus ergo ad ultimam dimicationem paratis, socii reges per aliqot annos vincere soliti in spem victoriae maioris erecti erant, Brittonesque quicquid victis accidere ab hoste infensissimo posset ante oculos habebant. In hoc rerum atque animorum statu ubi primum uterque exercitus alteri in conspectum venit praelium factum est quale ante eum diem Britannis inter ipsos nullum ferat, tantaque obstinatione animi est pugnatum ut vix post longam dimicationem Scotorum dextrum cornu inclinare inciperet. Id conspicatus Eugenius iam omnibus aliis subsidiis in pugnam promotis cohortem ad impedimenta relictam in aciem duxit. Ab his, ut integris adhuc, Brittones qui ex adverso stabant loco moti, atque initium victoriae fuit ab ea parte unde cladem et perniciem formidaverant. Illius aciei fortunam caeteri Brittones secuti terga verterunt, cum autem in silvas et paludes loco ubi pugnatum fuerat propinquas confugissent, eos palantes et sparsos et inermes calones hostium nacti magnam stragem ediderunt. Cecidere in ea pugna Brittonum ad quatuordecim millia, hostium vero quatuor. Secundum hanc pugnam Brittones amissa prope omni iuventute militari legatos mittunt qui nullas conditiones pacis recusent. Reges confoederati cum omnia sibi permissa viderent, paulum ad misericordiam versi pacis conditiones etsi duras non tamen ut in rebus afflictis inquinissimas obtulerunt: ut Brittones nec Romanum nec ullum exterae gentis exercitum accerserent, aut ultro advenientem reciperent, aut per suos fines iter praebent; ut communes cum Scotis et Pictis amicos inimicosque habeant; ut finis eis esset Umber fluius; pecuniae etiam adiecta summa quam in milites dividendam repraesentarent, quamque in singulos annos penderent, item centum darent obsides confoederatorum arbitrio. Has conditiones gravate multi, necessario tamen omnes Brittones acccepere, atque hanc pacem ut per aliquod annos servarent fecit eadem quae eam peperit necessitas.
14. Brittones autem per se infirmi et ab exteris destituti, ut esset apud quem in commune consulerent regem sui generis creant Constantinum e Brittania Gallica accersitum hominem nobilem et domi clarum. Is cum videret Brittonum vires foris bello, domi latrociniis et intestinis discordiis fractas, nihil attentandum ratus decem (quibus regnum tenuit) annis pacem cum vicinis coluit; demum insidiis Vortigerni hominis potentis et ambitiosi occisus est. E tribus filiis duo adhuc impuberes erant; tertius, qui erat natu maximus, tanquam rebus administandis parum idoneus in monasterium relegatus. Is tamen opera maxime Vortigerni, qui sub alieni nominis invidia sibi opes parabat, rex creatur. Agris per pacem cultis post famem gravissimam successit tanta fructuum copia quantam nulla memoria fuisse in Britania est auditum. Inde pacis vitia longe omnibus bellorum damnis magis perniciosa sunt enata, luxuria, crudelitas, stupra, ebrietas. Adeo nihil usquam veri et synceri, ut non solum apud vulgus sed et enter monachos et sanctioris vitae professores aequitas, promissorum fides, vitae constantia pro ludibrio essent, de quibus luculenta est apud Bedam Anglosaxonem et Gildam Britannum querela. Interea legati ab Aetio reversi in eo nullam spem auxilii esse renunciarunt. Scripserant enim ad Aetium Brittones literas quarum paucos versus a Beda recitatos libuit huc apponere, tum quod miserias gentis breviter indicant tum quod ostendant in ratione temporum exponenda quantus sit apud plaerosque scriptores error. Verba haec sunt: Aetio tertium consuli Britannorum gemitus. Et paulo post, Repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros. Inter haec duo genera funerum aut iugulamur aut mergimur. Gessit autem Aetuis tertium consultatum cum Symmacho, qui fuit annus a Christo nato quadringentesimus quinquagesimus. Neque tamen quicquam auxilii ab eo est impetratum tum praecipue adversus Attilae mostus intento.
15. Caeteris Brittonibus in hanc rerum desperationem redactis, Vortigernus unus malis publicis laetus, quod diu praecogitaverat scelus in hac omnium rerum perturbatione impune sibi futurum ratus, regem per corporis custodes a se adhibitos obtruncandum curat. Deinde, ut tam foedi facinoris a se suspitionem averteret, velut irae et morae in vindicta expetenda impatiens ipses custodes indicta causa interemit. Ita regnum per summum nefas adeptus nihilo sanctius gessit. Nam cum civium suorum fidem erga se suspectam haberet, et viribus utpote infirmis parum confideret, Saxones, qui piraticam exercebant et omnia litora late habebant, sibi conciliat. Eorum duci Hengisto cum validu manu tribus longis navibus advecto agros attribuit, ut pro Britannia non iam ut peregrina terra sed suo domicilio suisque penatibus libenter dimicaret. Ad hanc famam tum tantae manus e tribus Germaniae nationibus Iutis, Saxonibus et Anglis affluxisse dicuntur ut iam indigenis formidabiles essent. Primum circa annum a Christo nato 449 iis auxiliis fretus Vortigernus manum cum Scotis et Pictis conseruit, victorque eos ultra Adriani vallum repulit. De Eugenio Scotorum rege duplex est fama: alii in praelio trans Umbrum interisse, alii morbo extinctum scribunt. De morte, utut res habet, satis constat ea aequitate rem Scoticam moderatum ut iure inter optimos reges connumerari debeat. Quanquan enim primam vitae partem pene a pueritia usque totam bellis impertiit, tamen sub avi disciplina ita profecit animumque confirmavit ut nec licentia militaris (quod plaerunque fieri solet) in vitia solveret aut in moribus ad pietatem conformandis negligentiorem fecerit, aut successus rerum secundarum arrogantiorem reddiderit. Sed nec pacis ocium ingenii acrimoniom et martios viri spiritus fregit, sed ita vitam aequabili tenore temperavit ut qui studiis bonarum artium instructi se ad rerum gubernationem conferunt, eos indole naturali fretus vel aequarit vel superarit.

16. XLII REX

Eugenio defuncto eodem anno, qui fuit a Christo nato quadringentesimus secundus suffectus est frater Dongardus, homo plane fraternorum morum, ut qui pace honesta libenter frueretur et, cum res posceret, bellum non reformidaret. Itaque in utriusque temporis curam intentus dabat operam non modo ut omnia inguente hoste haberet parata, sed etiam ne animi per ocium nimiis bonis debilitati languescerent, iuventutem labore et parsimonia quoad poterat a vitiis continebat. Quo minus autem bello claruerit, seditiones domesticae inter Brittones excitatae in causa fuerunt. Hoc igitur metu liberatus ad cultus divini curam se totum convertit. Nam ecclesias adhuc turbabant haeresis Pelagianae reliquiae, ad quas refutandas missus erat a Celestino pontifice Romano huius patre Eugenio regnante Palladius, a quo instituti plurimi doctrina et vitae sanctitate succreverunt, in primis Patricius, Servanus, Ninianus, Kentigernus. Creditur idem Palladius primus episcopos in Scotia creasse. Nam ad id usque tempus ecclesiae absque episcopis per monachos regebantur minore quidem cum fastu et externa pompa, sed maiore simplicitate et sanctimonia. Ad hanc sacrorum repurgandorum curam Scoti tum intenti et in animi cultu occupati eam tempestatem bellorum quae pene totum orbem afflixerat intacti evasere. Eugenio secundum annum regnante Vortigerno deiecto, filius eius Vortimerus rex a Brittonibus est electus. Is ut Saxonum vires facilius frangeret cum Scotis et Pictis antiquum foedus renovavit, quod tempore Carausii factum a tribus gentibus erat adversus Romanos. Huic foederi Dongardus non diu supervixit. Decessit enim post quintum regni sui annum.

17. XLIII REX

Successit ei frater natu minimus Constantinus, qui cum privatus satis moderate vixisset, statim regnum adeptus vitiis onibus fraena solvit. Adversus nobilitatem crudelis et avarus, infimi generis hominibus familiaris. Cum in stupra virginum et matronarum, et immoderata convivia se totum daret, circa se symphoniacos et histriones omnisque generis voluptatum ministros semper habebat. His vitiis offensi Scotorum proceres frequentes ad eum venerunt ac sui eum officii admonuerunt. Eos ille adeo superbe contempsit ut iuberet alia curare, sibi satis aliunde consilli esse: falsam illam spem deponerent se posse consulendi obtentu regem in ordinem cogere. Ut autem erat erga suos arrogans, ita adversus hostes tam deiecto et humili se animo praebebat ut statim petentibus non modo pacem dederit iniuriasque remiserit sed arces alias reddiderit, alias dirui permiserit. Hi mores eius ita Scotos et Pictos commoverunt ut Scoti propemodum rebellarent; Picti, qui iam antea secreta consilia cum Saxonibus contulerant, per se rebus suis consulerent et palam tandem foedus icerent. Sed apud Scotos Dugallus Galliovidianus cuius ad populum maxima erat auctoritas multitudinem oratione blanda in praesentia cohibuit, fatendo quidem pleraque vera quae dicerent, iusta quae peterent. Sed si ad praesaentia mala civile bellum accederet, summae rei periculum esse cum iam regnum ab interitu vix posset sisti Pictis abalienatis, Brittonibus Vortimero extincto incertis amicis, Saxonibus (quibus maximae erant vires ad bellum, summa in victoria crudelitas, in commerciis nulla fides) in perniciem omnium vicinorum semper intentis. Et populo quidem maiorum natu prudentia lenito cum rex in magno apud omnes odio et contemptu tamen regnaret, tandem a nobili Aebudensi ob stuprum per vim filiae illatam caesus fit anno quam regnare coeperat quintodecimo.
18. Haec vulgatior fama est. Verum ego Ioanni Fordono magis accedo, qui in Scoti Chronico tradit eum viginti duos annos regnasse ac tamen diuturno morbo consumptum. Eo regnante venitin Britanniam hanc a minore Aurelius Ambrosius Constantini, qui ante complures annos regnum tenuerat, filius, sed eo per fraudem caeso ac fratri qui post patrem regnum gesserat a Vortigerno per dolum sublato, duo reliqui Constantini filii per amicos paternos in Britanniam Galicam fuerunt transvecti. Verior opinor haec est Aurelii Ambrosii origo quam quae a quibusdam aliis traditur, in quibus etiam est Beda, qui eum Romani generis ultimum in Britannia rerum fuisse potitum tradunt. Hi fratres Vortimero novercae fraude extincto et Vortigerno regium nomen sine auctoritate et potentia tenente iam adulti et regni potentes cum favore et expectatione hominum in insulam ad repetendum regnum paternum reversi non spernenda Brittonum e Gallia secum auxilia attulere. Priusquem advenas iam commoverent, oppresso in Vallia Vortigerno legatos mittunt ad Scotos et Pictos amicitiam et arma socia adversus Saxones acerrimos nominis Christiani hostes petentes. Et a Scotis quidem benevole accepta legatione foedus cum Constantino prius ictum renovatur, quod ab eo die perpeto fere tenore mansit inviolatum donec regnum Brittonum ab Anglis, Picticum a Scotis fuit oppressum. A Pictis autem respondum est legatis Brittonum se foedus habere cum Saxonibus, quod ut violarent nullam adhuc intervenisse causam: cui eis omnia sibi prospera et adversa posthac fore communia. Ita insula tota rursus in duas factiones abiit, Scotis cum Brittonibus adversus Pictos et Saxones assidue bellum gerentibus.

19. XLIIII REX

Constantino successit Congallus e Dongardo Constantini fratre genitus, vir ad bellum quidem pronior, sed nihil dum commitere ausus populo sub imperio patrui inter convivia et stupra fracto. Nec multorum sententiis eius ingenio (ut apud reges fieri solet) velificantibus ad bellum faciendum induci potuit. Primum se moribus publicis emendandis dedit, nec tantum prius quam creatis novis magistratibus et per eos litibus, furtis et latrociniis cohibitis disciplinam veterem revocare est aggressus. Pace domi parta caeteros suo primum exemplo ad temperatiorem vitae rationem inducere est conatus, deinde si quos in flagitiis pertinacius haerentes animadvertisset, partim castigando leniter, partim tanquam nihili homines contemnendo brevi omnia in pristinum statim redegit. Initio imperii cum (uti dictum est) totum se studiis pacis dedidisset, Brittones Aurelio Ambriosio suadente coeperunt ut Vestmariam a Scotis iam multos annos occupatam repeteret. Verum cum legationibus ultro citroque frustra missis res ad arma spectare coepisset, metus ab hoste communi disceptationi finem imposuit. Foedus a Constantino factum renovatur, de Vestmaria nihil mutatum. Toto tempore quo regnavit Congallus bellum quidem cum Saxonibus erat, sed lentum et per fortuitos inter praedas agendum congressus, quo in genere Scotus levis et procursator miles et equitatui maxime fidens se hosti praestare existimabat. Nunquam ad universae rei periculum est deventum. Congallus enim qui fortunae arbitrio quam paucissima committenda censebant partem suorum ad Aurelium Ambrosium auxilio mittebat, cum reliquis hostem fatigando distinebat, ac nocte dieque semper sollicitum tenebat. In horum et proximorum regum tempora inciderunt Merlinus et Gildas, ambo Britones magnum apud posteros ob divinandi opinionem nomen consecuti. Sed Merlinus aetate paulo maior egreguis impostor ac veterator potius quam vates habendus. Circumferuntur eius vaticinia, obscura quidem illa et nihil certi continentia, quae vel ante quam eveniant sperare vel cum evenerint promissa vera audeas affirmare. Praeterea ita composita sunt ut eadam ad multa diversarum rerum eventa circumflectere et accommodare possis. Ea cum quotidie interpolentur et novis accessionibus accrescant, tamen hominum credulorum tanta est insania ut quae non intelligant quovis sacramento vera esse contendere non dubitent, nec in manifesto interim deprehensi mendacio se coargui patiantur. Posterior vero Gildas ver bonus et doctus in magna veneratione habitus est et vivus et mortuus ob egregiam doctrinam cum vitae sanctitate coniunctam. Vaticinia quae nomine eius circumferuntur ita et sententiis sunt ridicula et verbis, totoque compositionis genere informia et inculta, ut ea nemo sanus Gildae esse crediturus. Contigit quoque utrique pro moribus patronus. Merlino enim primo Voltigernus, deinde Uter, apud quem stupri interpretes et conciliator fit. Gildae Aurelius Ambrosius vir nihilo morum probitate quam victoriis bellorum minus admirandus, quo mortuo Gildas in Avalloniae secessu vixit et decessit sanctissime. Eius meminerunt libri nostri de vita Aurelii Ambrosii, cui vita functo successit e tribus Constantini filiis minimus Uter, anno salutis humane quingentisimo. Ac proximo post anno Congallus Scotorum rex vicesimo secundo quam regnare coeperat anno decessit.

20. XLV REX

Et huic successit Goranus frater, qui eius exemplo quantum per externa bella licuit summa pietate et iusticia rem Scoticam gubernavit, neque solum regum bonorum vetere instituto regiones omnes obeundo in facinorosos animadverterit, sed potentiores quominus in tenues et imbecillos sibi obnoxios grasserentur, adeo ut accepta iniuria queri non auderent, deterruit; ne acerbius dominarentur, institutis exploratoribus qui crimina taublis inscripta ad se defferrent, remedium illis temporibus forte necessarium sed nunc certe anceps et non mediocriter periculosum. Eius maxime studio e auctoritate factum est ut Picti relicta Saxonum amicitia foedus communiter cum Scotis et Brittonibus inirent. Erant tum Pictorum rex Lothus, omnibus corporis et ingenii bonis omnium aequalium praestantissimus. Cum eo diligenter Goranus egit ut se a societate hominum barbarorum segregaret, memor communis patriae in qua natus esset, communium item sacrorum. Quod si Scotis et Brittonibus superatis fidam sibi cum Saxonibus pacem fore speret, eum vehementer decipi, quippe cum hominibus inhumana crudelitate, inexplicibili avaritia. Eos documentum satis perspicuum dedisse quam nihil apud eos sanctum esset cum Brittonum nobilitatem optime de se meritam ad colloquium evocatam per summum scelus trucidarunt. A socero servatum esse generum non ad calamitatis aliquod subsidium sed ad hostis ludibrium. Foederum sanctitas, quod apud alios amicitiae firmissimum vinculum creditur, apud eos pro insidiantium laqueis, quibus viri simplices et incauti capiantur, existimare. Quorsum attinebat tot subire pericula ut se a Romanorum dominatione liberarent, si Saxonibus in duriorem et longe foediorum servitutem sint sponte sese tradituri. Hoc enim non esse conditionem sed dominum mutare, et miti et humano truculentum et barbarum praeferre. Quantae stultiae sit, aut potius dementiae, agros Scotis et Britttonibus admire quos Germanis tradant, et homines nuper amicos miultisque vetutistis officiis et necessitatibus sibi iunctos dispoliare, ut piratas, communes humani generis hostes, and suum exitium opibus augeant! Homini vero Christiano id longe omnium videri debet gravissimum in id foedus consentire quo religio Christiana extinguatur, profani ritus revocentur, et prope impiis tyrannis omnis humanitatis et pietatis hostibus arma nefaria adversus Deum et eius legem induere?
21. Haec quidem Lothus vere dici intelligebat, itaque Gorano rem integram committit. Ille Uterio facile persuadet ut non in amicitiam tantum sed affinitatem Pictus assumatur, data ei uxore Anna sive sorore sive ex legitima uxore filia. Ego eis potius accedo qui sororem fuisse tradunt, atque errorum ex eo natum puto quod Uterius aliam ex concubina Annam sustulisse dicatur. Hoc patrato trium regum foedere multae de Saxonibus partae victorae, ac nomen Uterii magnum et formidabile per totam Britanniam esse coeperat. Omnibus fere Saxonum ducibus occisis et superstitum fracta potentia, rebusque prope apud eos desperatis Ulterius inter maximos aetatis suae reges poterat recenseri nisi flagitio foedo cum ingenti scelere coniuncto magnis virtutibus maculam asperisisset. Erat inter principes Britannorum Glorlois virtute et potentia clarus. Eius uxorem Igernem forma praestantem Uterius adhuc privatus deperibat. Sed cum omnia circa eam obsepta pudicia libidini eius obstaret, tandem per Merlinum hominem audacem et maleficum mulieris continentiam expugnat. Ex hac stupri consuetudine natus est eis filius Arcturus. Uterius legitima uxore mortua, liber a vinculis nuptialibus et rex factus (ut sibi persudebat) solutus legibus cum Igernes desiderium ferre non posset, temerarium ex amore consilium capit. Crimine adversus Gorloim conficto arcem eius obsessam capit, Ipsum interimit, Igernem uxorem ducit et Arcturum filium agnoscit, atque omni indulgentia in spem regni educat. Ut autem uxoris infamia, quando tegi non poterat, saltem elevaretur, fabulam confingunt non dissimilem ei quae de Iove et Alcmena in theatris saepe actita fuerat: Ulterium scilicet arte Merlini in faciem Gorloidis versum primam cum Ingerne habuisse consuetudine. Et erat is Merlinus qui pravo potius quam nullo facinore vellet nobilitari.
22. Arcturus igitur ex hoc furtivo congressu genitus ubi primum e pueris excessit non solum corporis lineamentis sed animi etiam indole talis apparuit ut et parentum et reliquorum civium animos oculosque in se converteret et futurae magnitudinis multa indicia exhiberet, eumque mortuo patre omes regem sibi destinarent. Et pater hoc velut populari omine laetus, vulgi cupiditatem ita omni arte fovebat ut iam cuncti in certam spem venirent se non alium regni haeredem habituros. Uteri
us cum septemdecim regnasset annos vita functo statim ei suffectus fuit Arcturus, multum obnitente Lotho rege Pictorum, qui suos liberos (binos enim habebat ex Anna Arcturi amita natos, iam tum pueritiam egrssos) graviter querebatur regno fraudari, spuriumque ex adulterio genitum eis praeferri. Contra Brittones universi pro Arcturo stabant, ac pro spurio habendum negabunt, quod Uterius matrem eius etsi eo iam nato uxorem tamen duxisset eisque nuptiis filium legitimi loco sibi recepisset, atque ex eo semper eum pro legitimo habuerit. Sed quanquam hunc iuris colorem praetenderent, plus tamen Arcturo profuit praeclara indoles ac virtutum specimen saepiscule exhibitum, et velut tacita quaedam in omnium animos impressa divinatio de eius claritate futura. Adeoque omnes in eius partes ierant praecipites ut Lothus non solum illa iuris specie, quae certe post id semper in Britannia valuit, sed studiis et populari gratia superatus a regno petendo desisterit, eoque facilius quod liberos quibus regnum petebat Brittonibus infensis committere non auderet. Moverant etiam preces amicorum qui affirmabant nullum regnum tanti ei debere videri ut eversionem religionis Christianiae societatem cum hominibus infidis coieret, qui nihilo sanctius amicitiam et foedera cum eo culturi essent quam cum Brittonibus ante coluissent. Movit etiam et ipsius Arcturi ingenium liberale et supra aetatem animi magnitudo, Igitur foedus a prioribus regibus inter Scotos, Pictos Brittonesque factum denuo est confirmatum, tantaque ex eo secuta est familiaritas ut Lothus Galvinum e duobus fillis minorem, ubi primum per aetatem labores ferre poterat, in aulam Brittonum se missurum sit pollicitus. Iniit regnum Arcturus decimo octavo aetatis anno nondum expleto. Sed ut ei animus supra aetatem erat, ita animo excelso nunquam successus defuit. Cum pater eius regnum certis finibus cum Saxonibus divisisset pacemque certis legibus confecisset, plus apud eos valuit occasionis ex adolescentia regis blandimentum quam foederum sanctitas.
23. Arcturus ut incendium in ortu ipso statim extingueret collecto citius omnium opinione exercitu accitisque Pictorum et Scotorum auxiliis duobus magnis praeliis hostem vicit et ad tributum pendendum legesque accipiendas compulit. Eodem impetu caput regni Saxonici Londinum capit et rebus ibi compositis recta Eboracum ducit. Sed auxiliorum e Germania advenientium fama et propinqua hiems obsidionem solvere coegit. Proxima aestate Arcturus metu ingenti ex anni superioris repentino successu iniecto, ubi primum Eboracum advenit oppidum per deditionem receipt. Eo undique vicinorum et civium nobilitate adveniente cum ibi hiemaret, extremo Decembri omnibus laetis et potationi caeterisque quae ex ea nascuntur vitiis deditis renata est veterum Saturnaliorum imago, sed numero dierum duplicato et apud potentiores triplicato, quibus diebus prope nefas habetur aliquid seriae rei agere. Munera mittuntur. Fit mutua et prolixa inter amicos invitatio. A ministrorum castigatione abstinetur. Nostri Iulia id festum vocant, Caesaris videlicet nomine pro Saturno substituto. Vulgo persuasum est natalem Christi iils ceremoniis coli, qua in re verius Bacchanaliorum lasciviam quam Christi tum nati memoriam referri satis constat. Interea cum Saxones ad Umbrum dicerentur habere castra, Arcturus ad dubia adhuc signa veris ad eos ducit. Fracti voluptatibus Brittones cum segnius militiae munera obirent, nec iidem viderentur qui tot praeliis Saxones fuderant, tantumque per ocium luxuriosum viderentur ad temeritatem adiecisse quandum de severitate disciplinae dextraxissent, a senioribus orta mentio est de Scotorum et Pictorum auxiliis accersendis. Id facile per legatos impetatum, et quos ambitio pene diremerat ita conciliavit studium religionis et accendit amulatio, ut opinione citius ab utroque rege copiae adessent. Lothus etiam ut animi reconciliati daret apertius testimonium Modredum et Galvinum filios in castra secum adduxit,. Galvinum etiam Arcturo comitem dedit, quem ille tanta humanitate complexus est ut post eum diem simul et vitam transegerint et mortem obierint.
24. Parato a tribus regibus exercitu castrisque coniunctis ut quemadmodum erat omnibus commune periculum, ita eadem pericula causa videretur, magno consensu ab universis constitutum ut expulsis Saxonibus Christiani ritus et pietatis cultus ab eis profanatus restitueretur. Cum castra iam castris prope essent collata, Occa superioris Occae filius, qui tum Saxonum erat imperator, nullam pugnae moram fecit. In exercitu sociali cornua Scotis et Pictis, acies media Arcturo commissa. Scoti primo statim congressu Childerico qui ex adverso steterat hostium duce ex vulnere collapso, caeteris eius casu territis, cornu disiecerunt. In altero Colgernus Saxo multa in Pictorum perfidiam iuratus in Lothum habitu corporis et armis conspicuum impetu facto eum ex equo deturbavit; ipse in medium ab hostibus acceptus a duobus Pictis utrinque hastis transfigitur. Media acies, ubi acerrime pugnabatur, cornibus nudata tandem et ipsa cessit. Occa saucius ad mare delatus cum caeteris quibus navium copia fuit in Germaniam transmisit. Ex iis qui remanserunt pertinaciores in errore suo morte multati, reliquos simulatio Christiani ritus incolumes servavit. Restabant adhuc in orientali Anglia et Cantio validae Saxonum copiae. In eos Arcturus aestate quae secuta est movit, adiunctis ad suos densis Scotorum et Pictorum millibus, quorum alteris Congallus Eugenii, alteris Modredus Lothi filius praeerat, iuvenes magnae spei et qui saepe fortitudinis et prudentiae specimen praebuissent. Is trium regum exercitus cum circiter quinque millia ab hostibus abesset ternisque castris diversi tenderent, Saxones per exploratores comperto apud Pictos (qui longiuscule a reliquis copiis tendebant) summam esse negligentiam eos de nocte repente invadunt. Modredus cum fortiter diu restitisset tandem prope desperata salute cum Gallano socero in equum impositus ad Arcturum venit. Ille nihil Pictorum clade territus eum diem rebus quae turbatae erant componendis dedit. Itinere exercitui denunciato de tertia vigilia triplici acie in hostem ducit, ac prius quam Saxones quid ageretur scire possent ad castra pervenit. Illi dum trepidi concursant nec temporis vel ad consilium capiendum vel se armandum satis haberent, passim a Brittonibus vallo superato trucidantur, ab iratis maxime Pictis in omnes sine discrimine saevitum.
25. Quidam scriptores rerum Anglicarum tradunt Arcturum duodecies cum Saxonibus signis collatis dimicasse, sed cum nihil praeter nuda locorum nomina in quibus pugnatum dicunt ponant, id satis habui lectores admonere. De rebus eius gestis ut summatim dicam, illud inter omnes constat, Saxonum viribus attritis, pacem ab eo Britanniae partam, et dum ad res in minore Britannia componendas profectus abesset Modredo propinquo suo regnum commendasse, ut usque ad suum reditum pro rege praeesset. Quas autem res in Gallia gesserit, nihil quod pro certo scribam habeo. Quae vero Galfridus ab eo gesta refert nullam habent umbram, ne dicam similitudinem veritatis. Ea igitur ut impudenter ficta et temere credita omitto. Igitur ut rem redeam, dum Arcturus rebus Gallicis componendis intentus abest, iacta sunt semina belli terrae Britanniae longe perniciosissimi. Erat in comitatu Arcturi Constantinus quidam Cadoris filius qui ob eximias corporis et animi virtutes flagrantissima apud omnes gratia erat. Is cum occulte ambiret ac populum paulatim suum faceret, proceres regem aliquando vacuum a negotiis nacti sermonem de successore iniecerunt. Orant ut reliquis infinitis in patriam beneficiis hoc adiiciat ne si ipse liberorum orbus moreretur etiam Britanniam rege orbatam relinquat, praesertim tantis bellorum procellis imminentibus. Sub haec cum quidam nominasset Modredum genere maxime propinquum ac iam bello et pace rebus moderandis assuetum, et qui hac vicaria regni administratione speciam sui dedisset, quique non parvam accessionem esset ad res Britannicas adiecturus. Succlamatum est a multitudine Constantino faventium se peregrinum regem nolle, neque Britanniam adeo viris effoetam esse ut non sui populi rectorem ex sese possit edere. Stultum esse cuius domi copiam habeant foris quaerere.
26. Senserat iampridem Arcturus populi in Constantinum studia. Itaque homo alioqui ambitiosis facile suorum voluntati acquievit, ac ex eo die iuvenum non cessavit producere et ad spem regni propius admovere. Hanc iniuriam cum amici Modredi ostenderent se moleste ferre ac foedere Arcturi cum Lotho cautum dicerent ne in regne successione quisquam liberis Lothi anteferretur, respondebatur foedus id adversus publicam totius gentis utilitatem temporum necessitate expressum, neque Lotho auctore mortuo eo se teneri. Proinde recte facturos Pictos si finibus antiquis contenti alienis abstinent. Britannorum regnum nunc Dei benignitate in eo statu esse ut non modo novas iniurias prohibere, sed veteres etiam ulcisci possit. Haec ad Modredum perlata penitus animum eius ab Arcturus averterunt et ad dignitatem suam tuendam converterunt. Tantum bello morae fuit dum Scotorum animos experiretur. Eis ad causam adductis scribitur exercitus ex Pictis, Scotis et frequentibus Brittonibus vel aequitate cause vel privato in Arcturum odio aut <erga> Modredum benevolentia persuasus. Nec putatur Vanora uxor Arcturi novorum consiliorum fuisse ignara, ut quae stupri consuetudinem cum Modredo crederetur habere. Exercitus utrinque ad umbrum castra contulere. Cum iam in procinctu starent, tentata concordia est per utriusque partis episcopos. Sed frustra, Constantini propinquis obnitentibus, omniaque prona Arcturi felicitati affirmantibus. Concursum est ingentibus utrinque animis. Sed Modredo et confoederatis duo potissimum fuere auxilio locus in medio paluster Brittonibus transitu difficilis, et in ipso pugnae ardore subornatus, qui Brittones monerent ut Arcturo caeso rebus perditis suae quisque saluti consuleret. Ea vox in fugam eos vertit, magna tamen caedes utriusque partis facta. Victoria neutris lata fuit, caeso ab altera parte Modredo, ab altera fratre eius Galvino, atque Arcturo laetaliter vulnerato. Praeda ingens capta. Non ignoro quae de vita et morte Arcturi a multis fabulose tradantur, sed indigna relatu sunt et viri clarissimi rebus gestas tenebras effundunt. Nam dum tam asseveranter mendacia affirmantur saepe veritas in dubium vocatur. Fuit certe vir magnus et singulari fortitudine et caritate in patriam, vel dum suos a servitute liberat, vel cultum Dei sincerum revocat, vel vitiatum restituit. Haec nos de genere, vita et morte eius pluribus quam institui operis ratio poscebat sumus prosecuti ut quibus non universas Britannorum res gestas complecti, sed partim ab oblivionis iniuria, partim a fabulosis male feriatorum hominum commentis res gestas nostrae gentis liberare fuit propositum. In Arcturi vero rebus longiuscule sumus immo rati quod plaerique eas partim per invidiam nimis parce, partim per vanitatem nimis verbose persequantur. Mortuus est anno Christi 542, regnavit annos 14.
27. Ut ad res Scoticas redeamus, Goranus rex magno iam natu decesserat postquam triginta quatuor annos praefuisset Scotis, suorum (ut creditur) fraude extinctus. Erat quidam Toncerus supremus rerum capitalium quaestor, homo non minus crudelis quam avarus. Is cum adversus ditiores multa saeva facinora patrasset, facilem omnium sperabat apud regem veniam quod hac ratione fisci commoda nonnihil auxisset. Populus, cui non facilis erat ad regem senio et morbo invalidum aditus, nec si adire licuisset adversus hominem primarium et gratiosum fides, Toncerum aggressi trucidant. deinde postquam impetus irae deferbuit, cum secum cognitarent quantum facinus admisissent nullumque veniae impetrandae locum prospicerent relictum, in ipsum regem impetum odiumque converterunt, ac incitante Donaldo Atholio in aedes intromissi eum interimunt.

28. XLVI REX

Ei successit Eugenius Congalli filius. Hunc cum ad ulciscendam Gorani patrui necem quidam nobiliorum hortarentur, eorum orationem adeo negligenter accaepit ut ipse suspitione sceleris non caruerit. Eam etiam opinionem auxit accaeptus in amicitiam et familiarem consuetudinem Donaldus Atholius. Gorani igitur uxor liberis parvis timens cum eis in Hiberniam sucessit. Eugenius autem ut se vita moribus purgaret ita regnum gessit ut nemo superiorum regum iure ei praeferri possit. Cum vicinis nullum per se bellum gessit. Modredum adversus Saxones atque etiam Arcturum auxiliis iuvit. Assiduis per varios duces excursionibus Anglorum fines infestos habuit, nunquam iusto exercitu cum eis congressus. Regnum tenuit annos 23, decessit 558.

29. XLVII REX

Post eum suffectus est frater eius Congallus, qui decem annos regno in summa pace praefuit, vir ob egregias virtutes omnium saeculorum memoria dignus. Nam praeter aequitatem in iure dicundo et animum adversus avaritiam invictum, certabat moderatone vitae cum monachis qui ea aetaate severissima disciplina utebatur. Sacerdotes praediis aliisque proventibus ditavit, pio magis studio quam felici successu. Iuventutem declinantem ad mollitiem et luxum pacisque bonis abutentem magis vitae exemplo et auctoritate quam legum severitate continuit. Filios Gorani, qui metu Eugenii in HIberniam secesserant, revocavit. Sed ante reditum eorum ipse decessit anno a Christo nato 568. Rem bellicam non attigerat nisi quatenus Brittones auxiliis iuvit adversus Saxones, cum quibus varia fortuna saepe pugnarunt.

30. XLVIII REX

Eo defuncto et fratre eius Kinnatello rege designato Aidanus Gorani filius venit in Scotiam hortante viro sancto Columba, qui ante biennium ex Hibernia accesserat. Per eum ad regem ductus praeter et suam et multorum spem humanissime accipitur ac bono animo esse iubetur, ut qui brevi regnaturus esset. Kinnatellus enim et morbo et aetate confectus cum regio muneri non sufficeret, ipse Aidano ad rerum gubernaculum admoto, quartodecimo, aut ut alii quintodecimo, quam regnare coeperat mense diem suum obiit. Sunt qui hoc omisso Aidanum statim Convallo subiiciant, verum plures auctores inter eos Kinnatellum inserunt.

31. XLVIIII REX

Aidanus rex nominatus a Kinatello et a populo confirmatus a Columba regia accaepit insignia. Erat enim illis temporibus tanta eius viri auctoritas ut nihil reges populusque absue eius consilio susciperet. Ac tum quidem cum satis longa oratione hortatus esset omnes ut rex erga populum aequitate, populus erga regem observantia uteretur, universos vehementer rogavit ut in puro Dei cultu persisterent: ita enim fore ut utrisque omnia prospere succederent; sin aliter facerent, dignum male patratis expectarent exitium. His ita peractis ad suos dicessit. Prima Aidani expeditio fuit adversus latrones Gallovidiam infestantes. Eo profectus ducibus eorum supplicio affectis caeteros metu compescuit, sed eum inde reversum maior tempestas excaepit. Nam postquam tribus conventibus in Gallovidia, Abria et Cathanesia habitis omnia pacata existimasset, inter venandum oborta seditione et caede atroci patrata ministri regii qui noxios in ius vocabant pulsati; auctores poenarum metu in Lothianam ad Brudeum Pictorem regem perfugerunt. Ab eo cum per legatos ex foedere petiti non redderentur, bellum grave inter Scotos et Pictos exarsit, sed id brevi opera Columbae, cuius apud utrosque merito plurimum valebat auctoritas, extinctum. Interea Anglia iterum in septem regna divisa et Brittonibus in peninsulam Valliam compulsis Saxones non contenti tam late patentibus agris novum bellum inter Scotos et Pictos suscitant. Eius auctor et fax fuit Ethelfridus Northumbriae rex, homo avarus et ob regni augendi cupiditatem pacis impatiens. Is Pictis aegre consentiente Brudio persuasit ut praedas abigendo ex agro Scotico semina belli iacerent. Aidanus quoque fraude Saxonis intellecta ut et ipse peregrinis auxiliis se firmaret cum Malgone Brittone foedus antiquum renovavit. Filium Grifinum et sororis filium Brendinum Eboniae, quae nunc est Manna, regulum, hominem militarem cum copiis misit. Hi castris cum Brittonibus coniunctis Northumbriam ingressi tertio die ad hostem perveniunt, sed Angli nova expectantes auxilia quae non procul abesse dicebantur, pugnam detrectabant. Adveniebat enim Ceulinus orientalium Saxonum rex vir bellicossimums cum magnis copiis. Hunc Scoti et Brittones in itinere adorti primam eius aciem, quae satis longe caeteros anteibat, integram cum Cutha filio occidione occiderunt; reliquos quo minus aggrederentur fecit timor ne ab Ethelfrido, qui non longe aberat, circumvenirentur. Coniunctis igitur duobus Saxonum regibus rursus congressi multa utrinque caede edita victi sunt et fugati Scoti et Brittones. Caesi e Scotorum primoribus Grifinus et Brendinus, ex acie adversa Ethelfrido altero oculo orbatus, Brudeus saucius e pugna elatus cum magna trepidatione suorum.
32. Ethelfridus proxima aetate Pictorum copiis ad suas adiunctis in Gallovidiam duxit, ratus ex superioris anni infelici praelio se plena formidinis omnia inventurum. Verum Aidanus cum illic citius hostium opinione venisset, palantes praedatores aggressus in castra trepide eos coegit. Ita temeritate castigata quietiores fore ratus nocte proxima praeteritis eorum castris se Brittonibus coniunxit. Ambo exercitus viribus in unum coactis cum in valle angusta Annandiae consedissent, hostes obsessis faucibus eorum exitio imminebant. At illi communitis castris, ut manentium speciem preberent, nocte recdente maris aestu per nota inter instabiles arenas vada in Cumbriam ac deinde Northumbriam duxerunt, foeda populatione quacunque ierant facta. Hostes eorum vestigia secuti. Statim ubi in mutuum conspectum venere, utrique se ad pugnam expediunt. Scoti et Brittones ut pluribus ducibus vulgus temerarium regeretur ad priores duces quatuor homines nobiles bellicarum rerum experientes adiiciunt, et Brittonibus Constantinum et Mencrinum, e Scotis Calenum et Murdacum. Horum ductu et hortatu tanto impetu milites irruerunt in hostem ut statim impulsus fugam capesseret. 32. Hanc victoriam fama est eadem hora quae res gesta fuit renunciasse. Caesi e primoribus Saxonum Cialinus et Vitellius genere et factis illustres.
33. Anno fere post hanc victoriam undecimo Saxonibus et Pictis vicinos agros infestantibus dies dicta est qua die Brittones et Scoti coniunctis viribus Saxones invaderent. Ad diem et locum destinatum Aedanus quanvis natu grandior cum venisset, dum Brittones frustra expectat ac praedas interim ex hostico agit, Ethelfridus opportunitatem rei bene gerendae nactus Scotos palabundos assecutus magnam eorum cadem fecit. Aedanus compluribus suorum caesis fugit, nec Saxones tamen incruentam retulere victoriam, amisso Ethelfridi fratre Theobaldo et aliqot quae eum sequebantur cohortibus pene ad internecionem caesis. Aidanus ad hanc cladem accedente morte hominis sanctissime et sibi unice cari Columbae, cum prospiceret quantae hostium crudelitati reliquiae Christianorum essent expositae, aetate pariter et moerore confectus non diu supervixit. Regnavit annos 34, decessit anno partae salutis 604. Eo regnante venit in Britanniam a Gregorio Romano pontifice missus Augustinus quidam monachus, qui sua ambitione dum novam religionem docet veterem vehementer turbavit. Nam non tam Christianam disciplinam quam ceremonias Romanas docebat. Superiores enim Britanni Christianismum ex Ioannis Euangelistae discipulis edocti a monachis, quos aetas illa adhuc eruditos et pios habebat, instituebantur. Ille dum ad unius episcopi Romani dominatum omnia revocat ac se unum totius Britanniae archiepiscopum edit, et disputionem de die celebrandi pascha nec necessariam nec utilem introducit, magnopere turbavit ecclesias ac disciplinam iam in superstitionem prolabentem ita ceremoniis novis fictisque miraculis oppressit ut syncerae pietatis vix relinqueret vestigium.

34. L REX

Post Aidanum rex electus Kennethus nil memoria dignum gessit. Quartu vel (ut alii scribunt) duodecimo mense post initum regnum expleto decessit.

35. LI REX

Proxime post hunc rex pronunciatur Eugenius Aidani filius anno a natali Christi 605. Hic (ut in libro Pasletensi scriptum est) a Columba pie et honeste educatus ac literis etiam luculenter eruditus in hoc ab eius institutis deflexit quod belli quam pacis studiis magis se addiceret. Assiduis enim expeditionibus Saxones et Pictos exercuit. Vir imperii plane severi et asperi, et qui superbos et contumaces libentius ferro compesceret quam conditionibus adiungeret, sed veniam petentibus ac se ultro dedentibus maxime clemens et facilis, iet in victoria minime insolens. Haec illa de Eugenio. Boethius contra eum in summa pace regnum tenuisse prodidit, eamque pacem ei contigisse non tam externis foederibus quam hostium, qui civili inter se bello dissidebant, discordiis. Interiores enim Anglia iam nomen Christi professi dum illatas ulciscuntur iniurias Ethelfridum regem Northumbriae potentissimum vita pariter et regno exuerunt. Ei cum successisset Eduinus, propinqui Ethelfridi in Scotiam porfugerunt, interque eos septem eius filii et filia unica cum iam decimum annum rebus Scotis praefuisset Eugenius. Is advenas Saxones, etsi suos et Christiani nominis hostes infestissimos summa cum humanitate et liberalitate quoad vixit apud se habuit, ac doctrina Christiana diligenter instituendos curavit. Ipse decimo sexto regni anno decedens magnum sui apud omnes desidirium reliquit.

36. LXII REX

Ei surrogatus fuit Ferchardus filius anno a Christo nato 622, qui fuit Heraclio imperatore 13. Is cum esse scelerate callidus ac legitimum regnum in tyrannidem mutare vellet, factiones nobilium inter ipsos alebat, ita nefarie a se perpetrata impune fore ratus. Sed proceres animadversa eius malitia clam eo dissidia composuerunt, deinde conventu indicto eum ad concionem vocant. Renuentem arce in qua tum se continebat expugnata invitum in ius pertrahunt. Multa et gravia crimina ei sunt obiecta. In his etiam haeresis Pelagiana et contemptus baptismi et aliorum sacrorum rituum. Horum cum nullum satis purgaret in vincula coniectus ne diutius ad ludibrium superesset ipse sibi mortem conscivit decimo quarto regni sui anno.

37. LIII REX

Suffectus ei frater Donaldus sive Donevaldus, qui et patris laudibus et fratris exitu admonitus nihil maiori studio egit quam ut verum Dei cultum tueretur, neque domum solum sed etiam foris quacunque poterat ratione eum amplificare studuit. Nam exincto Eduino liberos et propinquos Ethelfridi, qui multos iam annos in Scotia exularant, rediuntes domum viatico iuvit et muneribus est prosecutus, copiisque suis reduxit et liberam commeandi quoties res eorum poscerent potestatem fecit. Caesus autem fuerat Eduinus a Kedvalla, ut Beda vocat, Brittonum et Penda Merciorum rege, quorum alter vetere gentis, alter novo Christianismi odio, uterque aemulatione potentiae ei infensus erat. Nec alia crudelior fuisse memoratur victoria. Nam dum Penda Christianos, Kedvalla Saxones delere contendunt, nulli neque sexui nec aetati furor eorum perpecit. Post Eduinum Northumbria in duo regna fuit divisa. Derorum rex creatur Osricus Eduini frater patruelis, Berniciorum qui Eanfridus Bedae, nostris Andefridus appellatur, Ethelfridi filiorum maximus. Hi repudiata Christianorum disciplina in qua diligenter fuerant instituti, alter a Scotis monachis, alter a Paulino episcopo, ad veterem superstitionem reversi brevi per Pendam et vitam et regnum amiserunt. Utrique successit Osualdus Ethelfridi filius, qui doctrinam Christianum magno studio promovit. Ad eum doctores a Scotia per legatos petentem misit Donaldos viros sanctitate et doctrina claros, quos ille magna humanitate accepit et beneficentia est prosecutus, neque regio munere inferius existimavit in concione populo peregrinum Scotorum sermonum non capienti concionis sententias interpretari, quae omnia luculenter a Beda sunt scripta. Donaldus decessit 14. regni suo anno, praeclara virtutum suarum memoria post se relicta.

38. LIIII REX

Successit ei Fercardus eius fratre natus, vir in omni scelerum genere inquinatissimus, vini aeque ac pecuniae inexplebilis, immani in homines crudelitate et in Deum impietate. Cum in alienos passim saevitia et rapinis grassatus fuisset, tandem in suos furorem vertit, iugulata uxore et stupratis filiabus. Ob haec scelera communione Christianorum fuit exclusus. Proceres autem ad eum puniendum coire volentes inhibuit santus episcopus Colmannus, coramque eum admonuit brevi divinam vindictam instare. Nec fides dicto abfuit: nam inter venandum post dies paucos cum a lupo vulneratus in febrim incidisset, nec a solita intemperantia abstineret, morbo tandem pediculari corpus exedente exclamasse fertur merito sibi haec evenire, qui bene monentem Colmannum non audisset, ac tum demum agnito errore Colmanno consolante ac spem veniae ostendente si modo resipisceret, in publicum se vili veste indutum in lectica proferri iussit ac palam sua scelera fassus interiit anno redempti orbis 668. Octodecim annos hoc monstrum Scotia pertulit.

39. LV REX

Huic Maldvinus e Donaldo genitus est suffectus, qui ut labefactatas regni partes tyrannide regis proximi confirmaret pacem cum omnibus vicinis fecit. Quietem ab hoste externo impetratam turbavit intestina seditio inter Argathelios et Levinianos orta. Eam Maldvinus ut compesceret profectus est adversus authores, ut in eos sine incommodo plebis animadverteret. Illi ut regis iram vitarent, discordia primum sedata in Aebudas fugerunt. Insulani eos ad supplicium postulatos non ausi retinere dediderunt, eorum poena caeteros in officio continuit. Circa haec tempora cum Scoti monachi late per Angliam Christi doctrinam disseminassent ac iuventutem Anglorum ita literis erudissent ut ipsi satis luculenter suis Evangelium annunciare posse viderentur, crevit etiam cum doctrina adversus doctores invidia, Scotique eorum importunate ad suos redire sunt coacti. Quae contumelia ut regnorum concordiam diremit, ita eorum qui iniuriam acceperant modestia utranque gentem ab aperto bello continuit. Assiduis excursationibus saepe ac multis in locis pugnabatur. Incidit in eadem tempora per totam Europam pestis quantam nunquam fuisse seniores meminerant. Soli ab ea immunes Scoti et Picti fuisse dicuntur. Ob frequentes utrinque illatas iniurias praedasque abactas cum res in apertum bellum eruptura videretur, intervenit Maldvini mors postquam regnasset annos viginti. Uxor quae ob suspitione de pellice eum strangulaverat quarto post die viva cremata est.

40. LVI REX

Regnum autem iniit Eugenius quintus Dongardi regis filius. Eum Egfridus Northumbriae rex (cum quo summopere pacificare contendebat) cum simulatis induciis fallere conaretur, pari arte ipse petitus est. Uterque enim pacem verbis ostentabat, occulte vero bellum apparabat. Finitis induciis Egfridus dissuadentibus amicis coniunctis Pictorum copiis Scotiam ingressus gallovidiam populatur. Verum cessantibus in pugna Pictis ab Eugenio superatus amisso pene toto exercitu ipse saucius cum paucis evasit. Proximo anno aeque dissuadentibus amicis in Pictos duxit, ab eis fugam simulantibus in insidias tractus sum suis omnibus concisus est. Hanc tantam occasionem Picti arripientes latissimos agros superioribus bellis ademptos recuperant et Brittones, qui ab Anglorum imperio suos vidicabant, una cum Scotis Northumbriam ingressi magna eam clade afflxerunt, adeo ut nec unquam in pristinum statum se erexerit. Secuta statim est mors Eugenii quarto quam regnare coeperat anno.

41. LVIII REX

Eugenio Quinto successit Eugenius Sextus Ferchardi filius, Egfrido vero Northumbro frater Alfridus, uterque rex literis, ac praecipue sacris, ut illa ferebant tempora eruditi ac inter se communium studiorum societate conciliati. Itaque pax inter eos fida fuit. Hac tranquillitate fretus Alfridus regnum angustioribus quam antea finibus quodam tenus composuit. Cum Pictorum vero gente Scotis neque certa pax nec bellum fuit: excursionibus vario eventu saepe pugnatum est, frustra nitentibus Cutberechto Anglo et Adamanno Scoto episcopis ut rem componerent. Id autem perfecerunt, ne iustis unquam exercitibus concurreretur. Eugenius interea inexpiabili odio adversus Pictorum perfidiam inflammatus e medio rerum cursu est sublatus cum decem regnasset annos. Hoc rege septem dies per totam Britanniam sanguine pluisse tradunt, converso etiam lacte, caeseo et butiro in sanguinem.

42. LVIII REX

Post hunc regnum adeptus est Amberkelethus Findani filius, Eugenii quinti nepos. Is cum initio temperantiam simulasset, ad veros mores brevi rediit, et in omnia flagitia simul prorupit. Hac occasione arrepta Garnardus Pictorum rex magno exercitu conflato Scotos invasit. Amberkelethus tandem prope convitiis excitatus cum arma sumpsisset, noctu dum ad necessaria naturae cum duobus famulis egretitur, sagitta, incertum a quo missa, occiditur, cum nondum regni plenum explesset biennium. Sunt qui dum hostes in silva devia urgeret sagitta vulneratum decimo post die extinctum tradunt.

43. LVIIII REX

Ne exercitus solveretur aut sine imperio esset militari suffragio in castris designatus rex Eugenius septimus prioris regis frater. Is cum parum sei in exercitu ab inerti rege collecto reponeret, bellum induciis disulit, atque accepta uxore Spondana Garnardi filia nuptiis finivit. ea non adeo multo post a duobus Atholiis in caput regis coniuratis in lectulo confossa periit. Rex falso criminis insimulatus et in ius ductus ante causam dictam deprehensis caedis patratoribus liberatus est. Noxii exquisito supplicio puniti. Rebus foris compositis rex ad pacis opera conversus ocium quidem venatione oblectabat. Religionis in primis curam habuit. Eius institutum fuit ut in coenobiis res gestae regum memoriae mandarentur. Pace perpetua per septemdecem annos cum omnibus vicinis continuata Abrenethi diem obiit.

44. LX REX

Eugenius paulo ante mortem Mordacum Amberketheli filium proceribus commendavit. Eo regnante pax per universam Britanniam fuit, cuius Beda sub finem historiae suae meminit. Nec in pace modo colenda sed monasteriis etiam iuvandis Eugenii aemulus fuit. Candidae casae coenobium dirutum restituit. Ineunte decimo sexto regni anno decessit.

45. LXI REX

Anno post Christi adventum 730 Etfinus Eugenii Septimi filius regnum suscepit, et is proximorum regum aemulus per annos triginta unum quibus regno praefuit in summa tranquillitate suos continuit. Iam senior, cum per se non posset regis munus obire, quatuor praefectos dedit qui ius populo dicerent. Iis rem Scotical regentibus facinorosi resumpta licentia vel magistratuum negligentia vel (ut quidam crediderunt) culpa omnia miscere coeperunt. Sed aliorum scelera obscura fecit Donaldi crudelitas et superbia, qui per Gallovidam grassatus agrestes vel sibi tributa pendere cogebat vel spoliatos ad summam redigebat inopiam.

46. LXII REX

Inter hos tumultus regi mortuo suffectus est Eugenius octavus Mordaci filius, qui nihil prius egit quam Donaldum aliquot cruentibus fractum praeliis caepit ac supplicium ecu laetum spectaculum repraesentavit. Murdacum Gallovidiae praefectum socium Donaldi sceleris convictum mori coegit, reliquos praefectos pecunia multavit. Populo spoliato de bonis eorum satisfecit. Harum poenarum formidine malis perterritis, summa tranquillitate post turbulentissimam tempestatem restituta, cum vicinis regibus foedera ante facta confirmavit. Verum ipse, cuius in rebus turbidi glora creverat, pace facta in omna flagitia praeceps abiit, et cum nec amicorum nec sacerdotum admonitionibus quicquam moveretur, post tertium regni sui annum in coetu procerum omnibus in eius exitium consentientibus confossus periit. Socii scelerum et flagitiorum in crucem acti, et ipsi gratum populo spectaculum praebuere.

47. LXIII REX

Successit ei Fergusius Tertius Etfini filius, qui pari simulatione virtutis et vitiorum foeditate usus pari prope fato defunctus, pari etiam spatio, id est triennio, regnum tenuit. Periit autem veneno ab uxore dato. Alii scribunt, cum uxor saepe exprobasset ei matrimonii contemptum et pellicum greges neque quicquam profecisset, tandem noctu dormientem ab ea strangulatum. Quaestione de morte eius habita cum amicorum plurimi insimularentur, nec quisquam ne in gravissimis quidem tormentis quicquam fateretur, mulier alioqui ferox tot innoxiorum capitum miserta in medium processit ac e superiore loco caedem a se facta confessa ne ad ludibrium superesset pectus cultro transfodit, quid eius factum varie pro cuiusque ingenio est acceptum ac perinde sermonibus celebratum.

48. LXIIII REX

Sequitur rex Solvathius Eugenii octavi filius, qui nisi tertio regni anno e frigore podagram contraxisset, iure inter optimos reges annumerari potuisset; nihilo tamen minus tumultus per praefectos consilio et prudentia sedavit. Primus velut de rege ob infirmitatem pedum securus Donaldus Banus (hoc est albus) occupatis omnibus insulis occidentalibus regem se Aebudarum vocat. Deinde in continentem ingressus dum undique praedas agit a Cullano Argatheliorum et Duchalo Atholiorum praefectis in saltum qui unum modo exitum habebat compulsus cum suis frustra erumpere tentantibus periit nullo superstite relicto. Eadem spe et audacia Gilcolumbus Gallovidiam a patre vexatam aggressus ab eisdem praefectus victus poenas luit. Pax interea ab Anglis et Pictis rebus eorum domi turbatis fuit. Solvathius cum viginti annis praefuisset cum summa laude moritur anno a Christo nato 787.

49. LXV REX

Huic successit Achaius filius Etfini. Hic pace ab Anglis et Pictis parta cum ab Hibernia bellum instare intelligeret, non modo labore sed etiam liberalitate seditiones domi iamiam erupturi composuit. Causa belli Hibernici haec fuit. Superiore rege ad expeditiones obeundas invalido Hiberni et insulani spe praedae et impunitatis eodem tempore cum magnibus exercitibus in Canteriam peninsulam proximam excenderant. Contracto autem inter latrones certamine insulanorum multi, Hiberni universi periere. Hanc cladem Hiberni ut ulciscerentur magnam classem ornabant ad traiiciendum in Aebudas. Achaius cum per legatos ostenderet nullam iustam belli causam esse quod latrones de praeda pugnantes mutuis vulneribus ceciderint, neque quod multi perierint, sed quod quisquam evaserit in damno ponendum esse. Regem et consilium publicum adeo ad inferenda Hibernis iniuria abesse ut caedis nuper factae auctores omnes ad unum sustulerint. Cum in hanc sententiam multa legati dissererent, adeo ferociter ab Hibernis sunt reiecti ut ante discessum eorum classem adversus Scotos Albinos emiserint. Ea in altum evecta tempestate universa periit. Res Hibernis in religionem versa effecit ut pacem quam superbe recusaverant suppliciter peterent. Ab Achaio primum inter Scotos et Francos inita est amicitia hac maxime de causa quod non modo Saxones Germaniae cultores sed qui in Britannia quoque ceperant sedes Gallias piratacis incursionibus infestabant.
50. Deinde etiam a Carolo magno, qui Galliam non minus literis quam armis illustrare cupiebat, accersiti e Scotia qui philosophiam Luteciae Graece et Latine docerent. Apud Scotos enim adhuc multi erant monachi vetere disciplina nondum extincta literis et pietate insignes. Quo a numero erat Ioannes cognomento Scotus sive Albinus, quod idem valet (Scoti enim se Albinos sua lingua vocant) Caroli praeceptor, qui plurima ingenii sui monumenta reliquit, e quibus nos rhetorica praecepta vidimus cum inscriptione Ioannis Albini. Clementis quoque Scoti, qui eodem tempore Luteciae literarum insignis professor erat, quaedam scripta adhuc supersunt. commigarunt etiam in Gallias complures monachi Scoti studio pietatis ducti qui populis circa Renum Christianam doctrinam praedicabant tanto successu ut monasteria plurimis locis condiderint. Eorum memoriae id Germani dederunt ut usque ad nostram aetatem semper Scotos eis praeficerent.
51. Achaius pacis cupidum res Pictica in bellum traxit. Nam cum Athelstanus Anglus vastasset proximos Pictorum agros, Hungus eorum rex ab Achaio Anglis iam ante infenso decem Scotorum millia impetravit. Eis filium Alpinum, qui ex Hungi sorore natus erat, praefecit, quibus fretus auxiliis maximam e Northumbria praedam abduxit. Athelstanus homo ferox prope vestigiis inhaerens eum non procul ab Hadina oppido assequitur, Picti inopinato hostium adventu consternati ad arma currunt, et ad noctem usque se suis tenent locis. Sub noctem vigiliis dispositis Hungus caeteris rebus inferior ad divinum auxilium conversus totum se precibus dedit. Tandem corpore laboribus fesso et animo cogitationibus aegro cum in somnum incidisset, visus est sibi per quietem videre Andream apostolum astantem et victoriam pollicentem . Hoc viso Pictis narrato spei bonae pleni ad conflictum, quem alioqui fugere non poterant, se alacrius comparant. Postero die per leves velitationes consumpto, tertio demum ad manus ventum est. Adiiciunt et aliud ostentum crucem decussatum cum pugnaretur in coelo visum, quae res Anglos adeo conterruit ut primum Pictorum impetum aegre sustinuerint. Ibi caesus Athelstanus loco nomen dedisse dictur qui adhuc Athelstani vadum appellatu.r Hungus Andreae victoriam acceptam retulit, eique praeter alia munera decimam partem praediorum regiorum donavit. Hic opinor fuit Athelstanus Danicae gentis imperator, cui Angli affirmant Northumbriam ab Aluredo concessam. Decessit Achaius ab inito regno tricesimo secundo anno, a Christo nato 809.

52. LXVI REX

Huic successit Congallus patruelis, qui cum summa domi et foris concordia quinquennium regnavit.

53. LXVII REX

Excaepit hunc Dongallus Solvathii filius, cuius severitatem cum iuventus ferre non posset, collecti ad Alpinum Achaii filium, quoniam persuadere non poterant ut regnum susciperet, vi et minis eum in sua verba iurare cogunt. Is cum exercitu confecto se omnia ex eorum sententia gesturum simulasset, frustratus eos ad Dongallum venit. Id factum eius quam regi gratum tam rebellibus molestum fuit, ideoque tanquam ipsi Alpini suasu rebellasset eum apud regem accusant. Rex eorum calumnia intellecta exercitu subito parato rumorem sui adventus praevenit. De comprehensis poenas sumpsit. Decessit interea Hungus, et filius eus natu maior Dorstologus frater Egani fraude periit, nec caedis auctor diu fratri superfuit. Ita stirpe virili Hungi extincta sororis eus filius Alpinus et vetere lege et cognationis iure proximus haeres regnum petit. Eum cum Picti ut peregrinum aspernarentur, Dugallus ea de re legatos ad eos mittit. Picti cum nondum auditos intra quartum diem finibus exire iussissent, Dugallus in eos summa vi bellum molitur. Sed in ipso apparatu submersa navicula in transitu Speiae amnis rapidissimi extinctus est, postquam Scotorum regni tenuisset annos sex; alii septem.

54. LXVIII REX

Alpinus Achaii filius exercitum a Dongallo confectum adversus Feredethum, qui sibi arrogaverat regnum, ducit. Congressi ad Restenotum Angusiae pagum cruentissima usque ad noctem incerta victoria conflixerunt. Mors Frederethi fecit ut Scoti victores viderentur. Is enim cum suorum animos in pugna labare videret, cum globo nobilium iuvenum mediam Scotorum aciem perrupit, sed exclusus a suis cum flore nobilium iuvenum una interiit. Substitutus in locum eius Brudus homo ignavus, nec ad rem militarem aptus. Eo regnante cum Scoti nollo resistente praedas ex hostico agerent, Picti ex composito inter se tumultuantes Brudum ante annum in imperio exactum interficiunt. ei Kennethum alterum Feredethi filium substituunt, nec fratre in bello fortiorem, nec exitu feliciorem. Nam cum exercitu confecto in hostium conspectu ventum fuisset, Kennethus clam se duducens a rustico ignaro quis esset sed turpem ei fugam exprobante interficitur. Picti amisso rege antequam hostes id persentiscerent domum reversi alterum Brudum hominem genere factisque nobilem regem faciunt. Is statem accaepto regno primum populatores vagos aggressus ingenti caede temeritatem eorum compescuit, deinde ut vires affectas auxiliis externis firmaret, legatos cum magnis muneribus ad proximos Anglorum misit. Illi munera quidem accaeperunt et auxilia promiserunt satis impigre, sed flagitantibus Pictis nihil praestiterunt, causati res domi turbatas. Picti illa spe deiecti omnibus qui arma ferre possent contractis ad ultimum discrimen se comparant et recta ad hostem ducunt, qui castra non procul a Taoduno habebant. Ubi in conspectum alii aliorum venerunt, tanto impetu concursum est quantum vetus odium, ira recens, multae caedes mutuae et ultro citroque damna saepius illata poterant efficere. Cum diu anceps fuisset certamen, tandem centum equites Pictorum ex insidiis surgunt, qui ut numerus maior videretur calonibus in oneraria iumenta impositis cum se in collibus proximis ostenderent circumagi viderentur ut pugnantium terga invaderant, ea specie tantum Scotis iniecerunt terroris ut ilico sparsi in silvas proximas fugerent. Eae maiori parti saluti fuerunt, pauci in praelio, plurimi a calonibus expeditis in fuga occisi. Alpinus rex multique procerum capti, omnes crudeliter caesi. Regis caput conto affixum ac per exercitum circumlatum in conspectissimo loco maximi apud eos oppidi (id tum Abrenethium erat) ad spectaculum propositum. Locus ubi caesus fuit Alpinus ab eo adhuc Bas Alpin, id est Alpini mors vocatur.

55. LXVIIII REX

Ei post tertium regni annum interempto successit filius Kennethus. Proxima aestate Picti in spem adducti si paulum adniterentur Scotos, ut antea factum fuerat, Britannia posse expelli, auxilio conductis aliquot Anglorum cohortibus copias quantas possunt maximas cogunt. Sed cum seditio inter ipsos orta esset repentina et adeo vehemens ut per Brudum regem componi non posset, solutus est exercitus. Brudus ipse moerore magis quam morbo post tertium fere mensem decessit. Suffectus ei frater ipsius Druskenus, qui dum componenendi domi rebus frustra vacat, Scoti iuvenes aliquot Alpini caput nocte detractum ex eo ubi Picti id fixerant loco ad Kennethum retulerunt. Ea res iuvenibus non modo fuit honori sed agris quoque sunt locupletati. Kennethus conventu habito cum de bello in Pictos consultaret, quamquem rex et ferocissimus quisque iuvenum a perfidis iustam expetendam vindictam suaderent, tamen maior pars ac potissimum seniores censebant expectandum dum vires superioribus bellis attritae reficerntur: a Pictis interea nec pacem petendam nec bellum gerendum donec aliqua maior se offerret aut pacificandi necessitas aut belli gerendi opportunitas. Haec sententia cum vicisset, consensu tacito utriusque gentis triennium proximum pax fuit.
56. Quarto anno Kennethus belli cupidus cum paucos in conventu suae sententiae fautores invenisset, primores gentis ad coenam vocat, et cum in multam noctem convivium fuisset extractum, in aula omnes pernoctant, quod eo facilius eis fuit quod maiorum instituto humi cubarent in spatiosa domo ut quisque poterant compositi substratis tantum frondibus aut herba. Ibi iuvenem sibi propinquum rex subornat ut piscium exuviis (maxime generis asellorum) a siccatis vento piscibus detractis indutus noctu ingressus voce per longum canalem emissa, ut longius ad aures perferretur, velut coelitus demissus eos ad bellum hortetur. Ad hanc vocem humana (ut tum ipsis visum est) augustiorem proceres subito expergefacti, plaerique etiam vino graves, attoniti cum fulgor argenteus e pellibus piscium in semisomnes oculos incurreret aciemque hebetaret, stupore vehementissimo capti sunt universi, cum et oculos species insolita et animos occulta quaedam religio percelleret. Illud etiam admirationem non modice auxit quod nuncius persona reliquoque ornatu detractu cum se per exitum occultum momento temporis e conspectu subdixisset evanuisset.
57. Mane cum rumor ad regem permanasset multique omnia (ut fit) in maius augerent, nec ipse dissimularet similem sibi speciem per quietem observatam. omnium decreto bellum tanquam Deo auctore gerendum decernitur. Exercitibus eductis ubi primum alteri alteris visi sunt non expectato ducum imperio qua cuique proximum fuit in hostem procursum. Ne minus atrociter pugnatum quam cupide commissum est certamen. Tandem ad Scotos inclinavit victoria. Pictis in quo plurimum habebant fiduciae id ipsum fuit exitio. Cohortes enim Anglorum cum nullo ordine sed temerario impetu rem geri viderent, velut spectatores alieni periculum in proximum tumulum se subduxerunt. Pictorum maxima caedes fuit, Scotis non solum superiorum temporum odio indulgentibus sed recentis crudelitatis adversus Alpinum et caeteros captivos memoria inflammatis. Maxime animos accendit vox velut tessera inter Scotos circumlata, ut memores essent Alpini. Ex eo nec aetati nec conditione parsum est. Anglos abeuntes colles texere, et a persequendo Scotos pertinax industria in vindicta exercenda retinuit.
58. Hac victoria Pictorum rebus vehementer afflictis ac pene deploratis pax ut coirent ab eis tentatum sed frustra, Scotis nullas conditiones audientibus nisi regnum daretur. Proximo anno iam deditis omnibus qui ultra Fortham ad septentriones vergunt ac praesidiis impositis dum Kennethus in citeriores ducit, accepto nuncio caesa esse quaedam ab eo relicta praesidia, reducto adversus rebelles exercitu nemini mortalium Pictis generis pepercit. Omnia ferro et flamma vastata. Druskenus ea crudelitate Pictis pene efferatis (cum non de regno sed de vita sua et suorum sibi decertandum cerneret) quicquid supererat virium unum in locum cogit, ac Fortham transgressus ad Sconam oppidum in ripa Tai amnis Scotos opperitur. Ibi pacificatio frustra iterum tentata est, Pictis aegro trans Fortham cedentibus, Scotis nihil nisi omnia permitterentur audientibus. Praelium, ut in extrema necessitate, fuit atrox. tandem fracta Pictorum pertinacia fugientibus Taus fluvius fuit exitio. Ibi Druskenus cum transire non posset com omni fere nobilitate caesus est. Nec dissimilis fuit aliorum fortuna, qui cum temere diversis congregassent se locis fugam impediente flumine omnes ad unum periere. Hinc factum esse arbitror ut nostri uno die septies cum Pictis pugnatum fuisse tradiderint. Hac clade vires Pictorum penitus fractae sunt, et Kennethus ne se reparare iterum possent Lothianam proximasque regiones similiter ac transforthanam vastat. Praesidia metu se dediderunt. Qui cladi superfuerunt, pauci in Angliam omnium rerum inopes fugerunt.

Perge ad Librum VI