Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER QUARTUS

UM nostrae gentis historiam scribere aggrederemur, ut reliqua magis aperta legentibus essent, pauca visum est supra repetere, sed ea potissimum quae a fabularum vanitate abessent et a vetustis rerum scriptoribus non dissentirent. Primum omnium constans fama est quam plurima etiam indicia confirmant, Hispanorum multitudinem, sive a potentioribus domo pulsam sive abundante sobole ultro profectam, in Hiberniam transmisisse, eiusque insulae loca proxima tenuisse. deinde cum et aeris salubritas et pabuli foecunditas invitaret, paulatim complures et propter seditiones domi et exterorum iniurias (quibus Hispania semper fuit obnoxia) quietoris vitae spes et cupiditas eodem traxit, eoque facilius quod ad insulam iam a popularium suorum multitudine occupatam tanquam ad alteram patriam se proficisci sibi persuaderent. Stirps autem illa tanta sobole in terra hominum foecundissima refloruit, ut iam non Hiberniae finibus contenti in proximas etiam insulas minores frequenter emigrarent.
2. Interea Scotis (id enim universae genti nomen erat) per Aebudas insulas fines propagantibus, sed sine rege ac certo imperio per cognationes tributum spartis, appulit ad Hiberniae litus classicis Germanica vel (ut scribit Beda) Scythica, eo reiecta tempestatibus (ut credibile est), quod nec liberos nec uxores secum extulissent. Hi omnium rerum egenes, cum e longinqua navigatione nihil eis praeter arma superesset, a Scotisque missis legatis sedes peterent. Responsum fuit se exiguas et infoecundas insulas ob agri penuriam occupare coactos, quas ne universas quidem si eis cedere possent suffecturas tantae multitudini. Communis vero sortis misertos, hominibus saevitia fortunae afflcitis, nec genere (ut e sermone et institutis apparebat) alienis, consilium et ad efficiendum quanta possent auxilia daturos. Consilium autem erat ut propinquam insual Albium, et amplam et foecundam et multis in locis adhuc incultam et propter incolarum, sicubi essent, ingenia, qui multis tum regibus inter se inimicis parebant, infirmam peterent. In illis discordiis civilibus facile fore infirmiores fovendo regionem amplissam occupare. Sua ad id auxilia non defutura. Cum Aebudarum angustia, et res (ut tum erant) tenuis facerent fidem, Germani (qui postea Picti a Romanis et vicinis gentibus sunt appellati) oram Germanico mari vicinam ingressi pulsis incolas, qui et rari et inter se discordes erant, magnam eius orae partem in suam ditionem redegerunt, brevique prima illa cum Scitis amicitiae auspicia sequuti coniugibus ab eis acceptis, in unam prope gentem coaluerunt.
3. Ita enim effectum est ut frequenti ultro citroque commeatu magna Scotorum multitudo vel ab affinibus adhuc infirmis retenta, vel domesticarum rerum peniuria impulsa, vel charitate suorum inter Pictos locum domicilio caperet. Picti primo affinium adventu laeti cum augescere paulatim multitudinem cernerent, formidare coeperunt ne cum primum spem vires Scotis facerent, ipsi eis obnoxii redderentur, primo secretis coitionibus, deinde palam in consiliis fremere coeperunt providendum ne peregrini secum post miscerentur, rationemque ineundam ut quae adesset multitudo minueretur. Iactatus etiam vulgo rumor est divinitus Pictis dictionem esse datam, fore ut aliquando tota gens a Scotis deleretur. Hae suspitiones in causa fuerunt ut nationes ante amicissimae seorsum habitarent, Scotique montantis in locis et agriculturae minus aptis (ut qui pecori pascendo et venationibus magis dediti essent) se continerent, Picti agris fertilioribus secundum mare Germanicum colendis assuescerent, ac paulatim tot ante officiis necessitudo contracta brevi in funestum prope civile bellum vertit. Levibus enim de causis primum iurgiis, deinde iniuriis inter homines feroces ortis gravissimorum odiorum semina acta videbantur.
4. Hanc occasionem Brittones utriusque gentis inimici cum essent nacta, discordiarum faces admoverunt et Pictis non poscentibus auxilium adversus Scotos offerunt. Id Scoti cum tractari sentirent et ipsi adversus imminens discrimen non modo auxilium sed regem etiam peregrinum asciscunt. Insulanorum duces cum pene pari dignitate essent, nec alter alteri cedere in animum induceret, accersitur cum copiis ex Hibernia Fergusius Fercardi filius, omnium Scotorum et consilio et manu primus habitus, et magno populi consensu rex declaratur, atque exercitum ad aleam pugnae, si sit opus, subeundam parare iubetur. Eodem prope momento rumor ad Scotos Pictosque promanarat Brittones ambigua consilia utrique genti iuxta perniciosa agitare, ut victos pariter victoresque bello aggrederentur, et utrisque vel ad internecionem caesis vel Albio expulsis ipsi totius insulae potirentur imperio. Ea res utriusque gentis copias consilii incertas aliquot dies in castris continuit. Tandem in colloquium ventum et detecta Brittonum occulta fraude de paci agi coeptum, eaque renovata tres exercitus diversi domum concesserunt. Britto conatu priore diectus alia fraude rem aggreditur. Immissis clam latronibus pecora Pictorum abigit. Res repetentibus respondet iustius a Scotis furtis et latrociniis assuetis eas quam a se repeti. Ita elusa legatione re infecta foeciales dimissi. Enimvero ea iam aperta ludificatio videri. Itaque cum fraudulenta consilia se magis magisque aperirent, recens contumelia vehementius quam ex priore conatu ira residua utriusque populi animos inflammavit. Igitur exercitu quantum poterant coactu duo reges bifariam Brittonum fines ingressi, agris ferro flammaque late deformatis, cum ingenti praeda domum revertuntur. Ad eam iniuriam vindicandam Britto Scotorum fines ingressus ad Dunum usque amnem penetravit et minore longe damno quam terrore ea loca pervagatus in ripa fluminis consedit.
5. Fergusius enim missis in montes locaque exercitibus inaccessa liberis et coniugibus, rebus aliis qua agi aut asportari poterant, ipse aditus omnes observabat usque ad Pictorum adventum. Castris tandem cum eis coniunctis communicatoque consilio statuunt bellum ducere et in regione hostili incursione probe vasta hostem conficere. At Coilus (id Britonum regi nomen erat) per speculatorrs causa cunctationis intellecta quinque millia hominum in loca editiora, ut ibi in insidiis essent, praemittit; ipse reliquum exercitum recta in hostem ducere decrevit. Id quoque cum Picti rescissent, inito rursus cum Scotis consilio, antevertendum rati statuunt Brittonum castra de nocte aggredi. Igitur eductis copiis Scoti a fronte, Picte a tergo invasuri ad hostem ante lucem perveniunt. Ibi Brittones fiducia incautos, et qui ob superiorum dierum cunctationem hostes timere desierant, adhuc semisomnes obtruncant. Cecidit cum parte maiore suorum in eo tumultu Coilus ipse, regionemque in qua pugna est de sui nomine celebrem fecit. Fergusio victore domum reverso Scoti ei posterisque eius regnum iureiurando confirmarunt. Ipse deinde rebus in Scotia pacatis ad comprimendas auctoritate sua seditiones in Hiberniam transiit, rebusque ibi compositis in reditu non procul evectus e portu cui Rupes Feregusii nomen est coorta repente tempestate interiit anno regni sui vicesimo quinto. Adventum eius in Albium in ea tempora coniiciunt quibus Alexander Macedo Babylonem caepit, trecentisimo tricesimo fere anno ante Christum natum.

6. II REX

Fergusio defuncto, duo filii sed nondum regni potentes restabant, Ferlegus et Mainus. Eo factum est ut phylarchis ad prodendum regem coentibus magna contentione transigeretur, aliis iurisurandum iactantibus quo adacti erant regnum stirpi Fergusianae se conservaturos, aliis quanta domi forisque rege puero instarent pericula commemorantibus. Tandem post longam disceptationem ratio inita est, qua nec puer aetate nondum regno matura imperaret nec iuriiurando fraus fieret, ut videlicet regnum liberis nondum adultis propinquorum qui maxime videretur regno idoneus is rerum summae praeficeretur. Eo mortu regni successio ad regis superioris liberos perveniret. Haec postea perpetuo lex valuit per annos fere 1025 usque ad Kennethum Tertium, de quo suo loco dicemus. Hac lege Feritharis Fergusii frater regnum est adeptus, atque annos quindecim eum honorem gessit tanta aequitate et modestia ut et cives iustum regem et pupilli tutorem optimum eum experirentur. His artibus cum pacem foris, domi charitatem civium comparasset, propinquorum tamen ambitionem placare non potuit. Ferlegus enim regnandi cupiditate iamdudum inflammatus, communicata re prius cum turbulentissimo quoque iuventutis ac rerum novarum avidissimo, patruum adit et regnum paternum reposcit, quod ille non ut suum sed ut fiduciarium tenebat. Feritharis adeo illo adolescentis importuno consilio non est perturbatus ut concione advocata regnum eierare paratum se esse ostenderet, multaque etiam de adolescentis laude adiecit: regno autem sibi credito, quod mors propinqua esset ablatura, malle sponte cedere et voluntate potius quam necessitate pietatem erga propinquos colere. Sed tantum omnium fuit erga Feritharem studium tantaque charitas ut hanc praeproperam in Ferlego regni cupiditatem non modo vultu, sed increpationibus atque adeo clara totius concionis acclamatione sint aversata. Patefacta vero per indices adversus patruum coniuratione cum consilli detestabilis auctor supplicio gravissimo dignus haberetur, valuit tamen in Ferlego patris memoria et patrui praesentis gratia et preces quo minus gravissimi sceleris cogitati morte poenas lueret. Custodes tantum adhibiti qui facta dictaque eius omnia specularentur. Sed ille quamlibet brevis morae ad spem animo conceptam impatiens, deceptis custodibus cum paucis consciis primum ad Pictos, deinde cum ibi nullam rerum novandarum materiam inveniret, ad Brittones confugit, apud quos vitam ignavam et perinde ignobilem egit. Feritharis vero paucos post menses incertum morbo an fraude est sublatus. Eius mortis suspicionem superior ambitio, scelusque detectum et recens fuga sic auxit ut Ferlegus omnium sententiis absens damnaretur, quintodecimo fere post mortem patris anno.

7. III REX

Ferlego damnato Mainus frater eius Scotorum rex tertius creatur, vir pari et patruo quam fratri similiior. Is pace cum vicinis confirmata, domi sublatis facinorosis, sacrorum ritus dligenter obeundo tantam sibi iusticiae et pietatis opinionem paravit ut eum laedere summum nefas tam cives quam peregrini existimarent. Hac sanctitatis opinione quam armis tutior, postquam viginti novem annos imperasset decedens magnum sui desiderium apud omnes bonos reliquit.

8. IIII REX

Dornadillam habuit et filium et regni successorem et in aequitate colenda patri similem, caeteris vitae partibus disparem. Magnam enim temporis partem venationi dedit. Id studium in pace decorum et corpori salubre ratus, et ad robore militare confirmandum maxime utile. Animum praeterea voluptates maxime puras inde capere, et adversus avaritiam, et luxuria caeteraque vitia quae ex ocio gignuntur non modice roborari. Hunc fama est leges venaticas quae apud priscos Scotos hac aetate observantur tulisse. Discessit octavo et vicesimo regni anno.

9. V REX

Nothatum eius fratrem populus regnare iussit, immaturo adhuc ad regendum Reuthero eius filio. Is imperium quod ad eum diem fuerat moderatum et legitimum statim in superbam dominationem convertit, civesque passim iuxta summos et infimos velut non in tutelam sed praedam sibi datos multatione bonorum, exilio, morte, omni denique suppliciorum genere ita afflixit ut nihil ad summam immanitatem sibi reliquum faceret. Caeteris metu torpentibus Dovaldus quidem e Gallovidia homo ambitiosus ex odio civium in regem locum crescendi datum ratus cum sciret sibi insidias ab rege parari facinus occupare statuit. Omnibus ad id satis comparatis magna clientium et amicorum manu stipatus ad regem venit. Ei palam caedam nobilitatis, bonorum direptionem, publicamque servitutem cum exprobrasset, petit ut tandem aliquando regnum quod gerere nesciat haeredi legitimo restituat. Nothatus praeter expectationem ultro conviciis petitus de acerbitate pristina nihil remittens respondit se quae gesserit iure regio gessisse. Si quid durius patratum eset, non id regis ingenio sed civitatem contumaciae tribuendum. His conviciisi ira utrinque irritata cum ad manus ventum esset, Nothatus a Dovalianis obtruncatur, postquam crudeliter et avare viginti praefuisset annos.

10. VI REX

Reutherus a Dovaldi factione sine populi suffragiis rex appellatur. Proceres fama rei gestae ad se perlata etsi Nothatum quovis supplicio dignum existimabant, non probabant tamen exemplum. Multo etiam molestius ferebant comitia regia sublata et ad unius arbitrium lectionem amplissimi magistratus collatam. Neque id gratuitum facinus existimandum quod adolescens oneri impar ad summum imperium esse evectus. Rem vere aestimantibus satis apparere Reuthero nomen imperii, Dovaldo vires esse quaesitas. Neque sane publice interesse Nothatus an Dovaldus praeesset, nisi forte commodiorem sub eo vitam sperarent qui privatus reges interimeret, privatus privato sceptra daret, quam sub eius imperio qui non ante insaniret quam potestatis viribus fretus et armorum terrore permissu populi septus fuisset. Nothati propinqui cum haec vulgo iactari audirent in coetus publice omnium vicem indignantium se insinuantes perfecerunt ut bellum adversus Dovalum decerneretur, copiisque ducem Ferchardum Nothati generum praeficiendum curant. Nec Dovaldus pugnam detrectavit. Bis eodem die concursum. Dovaliani etsi numero superiores, tamen fusi fugatique sunt. In fuga plures quam in praelio caesi. Praeter enim Dovalum factionisque principes cecidit cum multis suorum Gethus Pictorum rex. Reutherus novus rex captus est. Profuit ei ad veniam simplicior aetas, patris memoria et regii sanguinis respectus. Nec incruenta victoribus fuit pugna, caesis praeter alios prope omnibus phylarchis. Hic conflictus Scotorum et Pictorum res in Britannia ita afflixit ut qui suprerant ne praedae Brittonibus forent in loca asperiora incultaque et in proximas insulas defugerent. Brittones enim quam diu quaesierant occasionem nacti statim ad Bodotriam (is nunc Fortha est) nullo resiste perveniunt.
11. Deinde ibi rebus pro tempore compositis in Caledonios profecti disiectis qui se ibi congregaverant Pictorum campestres occuparunt, ibique praesidiis dispositis bellum confectum rati domum reduxerunt exercitum. Interea reliquae Scotorum et Pictorum quae in montibus, silvis, aliisque locis impeditis resistant direptionibus pecorum et arcium praefectos infestabant et ipsi quoque victitabant. Interim maiore etiam manu ex insulis collecta vicos urebant et latius praedas agendo agros plaerisque in locis incultos reddebant. Brittones, sive domesticis dissidiis detenti sive exercitum in loca vasta et impedita ducere non satis tutum rati, cum obviam nulla maiore manu irent, sua segnitie hostium aluerunt audaciam. His miseris Scoti et Picti cum per duodecim annos fuissent afflicti, tandem nova sobole iuventutis bellicosae (utpote in tantis rerum angustiis duriter educatae) aucti, nunciis in omnis partes missis, mutuis adhortationibus confirmati, statuunt fortunam experiri. Reutherus igitur ex Hibernia in Aebudas, illinc deinde in Albium navigat, atque ad aestuarium quem hunc lacum Briennum vocant copias exposuit et cum Getho Gethi flio eodemque suae uxoris fratre congressus de summa belli deliberat, optimum factu rati ad hostem incogitantem atque imparatum ducere. Eum ubi primum obviam habuereunt, ita conflixerunt atrociter ut neutra acies e praelio laeta discesserit. Ex eo utrisque cladibus defatigatis pax in aliquot annos fuit. Ruetherus (sive, ut Beda vult, Reuda) in antiquam sedem Argatheliam concessit, Scotique diu ab eo Dalreudini appellati (daal enim Scotorum lingua pratum significat). Inde progressus brevi regnum ad fines antiquos promovit ac vicesimo sexto quam regnare coeparat anno decessit, Thereo filio e Gethi filia relicto.

12. VII REX

Is quia vix decem erat annorum iuxta legem de regibus ordinandis iam pridem receptam patruus eius Reutha rex fuit declaratus, qui a bellis externis ocium nactus populum primum malis efferatum, deinde victoria etsi cruenta insolentem, ad mitiorem cultum redigere conatus multas sanctiones publice utiles fecit, quarum non paucae apud priscos Scotos adhuc manent. His artibus cum septemdecim annos imperasset cum summa omnium reverentia et amore, seu valetudinis adversae (quod ipse causabatur) taedio seu propinqui sui Therei ambitiosum timens ingenium, multa de laudibus eius habita oratione, populo aegre permittente regno se abdicavit.

13. VIII REX

Thereus ei suffectus primis quidem sex annis ita regnum gessit ut Reutha de eo recte vaticinatus fuisse videretur. Deinde non sensim sed repente ita in omnia flagitia praeceps abiit ut nobilisssimo quoque per calumniam sublato facinorosi homines, amoto metu, totum regnum brevi latrociniis infestum fecerunt. Pylarchi, deplorato statu publico, cum in eum animadvertere statuissent, ille comperta coniuratione ad Brittones confugit, ibique reditu desperato in summo contemptu et ignominia consenuit. Interea Conanus, homo prudens ac severus, prorex electus ab illo labefactata et concussa restituit, latrocinia compescuit ac rebus quoad potuit compositis in conventum publico, accepto nuncio de Therei morte, magistratu se abdicavit duodecimo ferme anno quam Thereus regnum inierat.

14. VIIII REX

Iosina proximi regis frater rerum gubernaculo admotus nihil in ullam parte gessisse memorabile fertur nisi quod medicos in honore summo habuit, quod cum exularet in Hibernia cum patre eis maxime familiariter fuisset usus. Brevi reliqua nobilitate in regis mores eunte factum est ut multis saeculis nemo esset in Scotia illustriore loco natus qui vulnerum curationem non teneret. Reliquarum enim partium medicinae rarus erat tum usus apud homines in summa parsimonia educatos et magnis laboribus exercitatos. Decessit autem matura senectute cum viginti quatuor annos regnum tenuisset.

15. X REX

Huic successit filius Finnanus, qui paternis insistens vestigiis nihil magis laboravit quam ut civili et moderato imperio suos assuesceret et benevolentia magis quam armis auctoritatem regiam tueretur. Ut autem radices tyrannidis recideret decretum fecit ne quid reges quod maiores esset momenti nisi de publici consilii auctoritate iuberent. Cum triginta annos regnum tenuisset civibus et peregrinis iuxta carus decessit.

16. XI REX

Nec ulla tamen res aeque desiderium eius auxit ac Dursti filii, qui ei successit, vita in omnia vitia proiecta. Paternos primum amicos ut molestos voluptatum suarum interpellatores a se ablegavit, et corruptissimum quenque e iuventute in familiarem consuetudinem ascivit, ac tum demum se totum epulis et Veneri dedit. Uxorem regis Brittonum filiam comitibus prostitutam abegit. Tandem facta contra eum nobilitatis coniuratione velut e somno experrectus, cum neque domi quicquam tutum nec foris exilio locum fidum prospiceret, quod peregrinis et civibus iuxta invisus esset, optimum factu ratus prioris vitae simulare poenitentiam: ita enim et se imperium retenturum et de inimicis in tempore poenas expetiturum. Igitur primum revocata uxore Brittones reconciliare conatus est. Civium primores ad se vocat. Gravissimo sacramento interposito paeteritorum oblivionem sancit. flatigiosissimum quenque velut ad supplicum servatum in carceres coniicit, ac sancte pollicetur se nihil in posterum nisi de primatum consilio acturum. His rebus ubi animi sinceri fidem fecit concordiam ludis, conviviis, allisque quae publica fert laeticia celebrat, ac iam gaudio solutis omnium animis nobilitatem frequentem ad coenam vocat. Eos ubi incautos et inermes in unum locum conclusisset, immissis percussoribus omnes ad unum occidit. Ea calamitas non tam reliquorum animos metu repressit quam iram languentem novis facibus accendit. Igitur, coacto magno exercitu, cunctis invisum portentum tollendum coniurantibus, Durstus, omni alia spe praecisa, cum paucis flagitiosis quos metus communis poena ob superioris vitae scelera aggraverat, praelli fortuna tentata, occisus est postquam novem annos regnasset. In omnium ordinum tam iusto adversus eum odio tamen hoc regio nomini et maiorum memoriae tributum est ut defuncti corpus in monumenta maiorum inferretur.

17. XII REX

In comitiis regiis magna fuit inter proceres contentio, aliis censentibus iuxta sacramentum Fergusio praestitum veterem esse morem servandum, aliis metuentibus ne si quem a Dursti propinquis faverent regem vel similitudo morum eum ad flagitia vel sanguinis propinquitas ad ultionem impelleret. Tandem Evenus Dursti frater patruelis, et vitae superioris commendatione et insigni adversus tiyrannum vivum odio commendatus, e Pictis ubi Durstum perosus sponte exulabat ad regnum magno consensu vocatus est. Is primus creditur cives in suum nomen sacramento adegisse, qui mos a phylarchis nunc quoque servatur. Evenus omnium primum ut mores a superiore rege corruptos formaret adolescentes ad antiquam in victu, vestitu, et in consuetudine quotidiana parsimoniam revocavit, ita firmiores ad militiam et minus domi turbulentos ratus futuros. Omnes regni sui partes diligenter perlustravit, ius cum summa moderatione dixit, et sontes pro modo delictorum punivit. Pictorum regem adversus Brittones auxiliis iuvit, inter quos pugnam longe pertinacissimam nox diremit adeo incerta victoria ut pari cladi ac perinde metu uterque exercitus affectus discesserit, Brittones domum, Scoti et Picti in montes proximos, qui postridie e superiore loco animadversa hostium fuga spolia legerunt ac se pro victoribus gerentes exercitus domum reduxerunt. Hostibus repressis Evenus iterum ad pacis opera se convertit, ac ne molestum esset regibus toties regiones omnes (ut tum mos erat) ad ius dicendum obire, iudices ordinarios regno in conventus diviso iuri dicundo praefecit. Delatores item instituit qui noxios deferrent. Id munus vitio deprehenso incertum legne sit abrogatum an sponte abolitum. Decimo nono regni sui anno mortem obiit, Gillo filio notho eodemqe vafro et regni cupido post se relicto.

18. XIII REX

Superabant e legitima regum stirpe proximi Dochamus et Dorgallus Dursti filli, iidemque gemini. Inter eos cum discrimen aetas non faceret, foedum de regno certamen ortum Gilli etiam fraude vehementius accensum est. Cum res ad arbitrium propinquorum relata eset, ibi prae pertinaci factionum studio nihil decerni potuit. Gillus, qui auctor utrique fuerat ut alter alterum tolleret, cum occulta consilia parum procederent, procerum et propinquorum primis ut controversia finirent in unum locum coactis, per homines idoneos seditione subito excitata utrunque interimendum curat. Deinde velut ipse petitus foret insidiis, implorata omnium qui aderant fide in Evonium locum ab Eveno communitum profugit. Eo praesidio cum parte nobilitatis et hominibus sui sceleris consciis occupato, e superiore loco multa de fratrum temeritate et pertinacia ad populum frequentem concionatus, multa adversus caedis auctores locutus tandem subiecit se ab Eveno non modo rerum domesticarum sed etiam regni donec novus rex eligeretur curatorem relictum. Haec qui audiebant, etsi falsa rebantur, tamen cum eum firmis praesidiis munitum viderent, metu gravioris periculi sacramento incunctanter adacti eum regem dixerunt. Ille etsi consensu populi utcunque expresso regnum sibi confirmaverat, tamen superstitibus Dursti posteris nunquam se tutum ratus animum ad nepotes eius tollendos adiecit. Erant autem Lismorus, Gormachus et Ederus e Dochamo Dursti filio geniti. Hi cum in Manna insula educarentur, Gillus ipse ad eos reducendos profectus duos maiores natu omni honoris et humanitatis specie prosecutus in Albium secum abduxit ut apud se (quemadmodum simulabat) regii pueri regio cultui assuescerent. Cum Edero, qui minimus erat, milites praesidii obtentu reliquit, quibus occulta dederat mandata ut stato die puerum interficerent. Sed cum Gilli ingenium omnibus esset notum, nutrix fraudem suspicata alumnum clam sublatum nocte in Argatheliam transmisit, ac necquiquam ad caedem eum quaerente Gillo aliquot annos occulte in spelunca educavit.
19. Ille non modo fratres pueri natu minores sed milites etiam custodes occidit. Ipsum vero Ederum cum falsus rumor in Hibrniam delatum prvulgasset, quaerere desiit. Sed nec nepotum Dursi caede perpetrata satis tutum adhuc se arbitratus quamdiu quisquam e regia stirpe superesset, omnes propinquos familiaresque interimendos curavit. Proceres, qui moleste praesentem rerum statum ferebant et peiora metuebant, coniuratione clam facta tanto silentio rem texerunt ut Gillus prius geri quam parari bellum senserit. Cum exercitum contra rebelles cogeret, sensit quam fluxa fides hominum erga sceleratos esset. Nam et pauci ad eum convenerunt, et hi fere qui propter superioris vitae flagitia pacem timebant. Itaque suis diffisus relicto exercitu piscatoria navicula in Hiberniam fugit. Scoti ne legitimo carerent imperio Caduallum coniurandi principem copiis hostium in fidem receptis proregem creant. Is cum Gillum facinorosos undique cogentem bellum renovare velle intelligeret, eum antequam copias maiores colligeret persequi quocunque fugeret decrevit. Primum in Aebudas insulas navigavit. Ibi Ederum unum e Dursti progenie superstitem ad se adductum liberaliter instituendum dedit. Gillus audito eius adventu rursus in Hiberniam abiit, proceribus eius gentis magna spe praemiorum solicitatis, in primis si se reducerent Aebudas iis se donaturum. His pollicitationibus magnum exercitum confecit. Caduallus cum rebus omnibus ad traiectionem paratus esset, prope de cursu revocatus est ut se suspicione falsa liberaret.

20. XIIII REX

Primum omnium Evenum praeclara virum Dovallo Finnani regis fratre genitum populi suffragiis regem creandum curat. Is accepto magistratu loca hostibus opportuna ac maxime maritima firmis praesidiis communit, ne subiti hostes possent impune exscensiones facere. Gillus id cum rescisset et ipse mutato consilio in Ilam insulam navigat. Ibi cum omnia late ferro flammaque vastasset in Hiberniam rediit. Evenus, ut belli fontem exhauriret, magnum eo exercitum duce Caduallo mittit. Nec Gillus certamen detrectat, sed a suis magis praedam quam ducem secutis destitutus, veste mutata in propinquum nemus fugit paucis e tanto numero eum comitantibus. Reliquus exercitus a sociis et duce proditus se Caduallo dedidit. Gillus post praelium diu quaesitus tandem in antro obscuro repertus trucidatur tertio quam regnum occupaverat anno. Caput relatum ad Caduallum. Eum rebus feliciter gestis ex Hibernia redeuntem non eadem fortuna excepit. Maiorem enim exercitus partem cum omni praeda foeda tempestate vexatus amisit. Unde tantum concepit moerorem ut non adeo post aegritudine animi confectus interierit, rege frustra consolante ac res praeclare bello gestas laudante, adversa in fortunae saevitiam conferente. Rex novus hoc rerum successu clarus pacem cum Pictis renovavit, et Gethi tertii Pictorum regis filia in matrimonium accepta eam confirmavit. Sed hac publicam laetitam subitus Orcadensium in Albium excensus interpellavit. Eos repente rex agressus ex agris ad montes, e montibus ad mare compulit. Ibi trepidantes et in conscendendo turbatos adortus pene ad unum concidit. Belus eorum rex desperata salute sibi manum intulit. Evenus bello defunctus ad pacis opera conversus do emporia locis commodis instituit, utrique ab amnibus praeterfluentibus indita nomina, Ennerlothea et Ennernessa. Enner enim prisci Scoti vocant locum quo naves appellere possunt. Aebudas longa bellorum licentia tumultuantes sublatis inter incolas discordiis pacavit. Brevi deinde post cum septemdecim regnasset annis mortem obiit.

21. XV REX

Suffectus ei rex est Ederus Dochami filius. Is cum pace domi forisque parta frueretur ac venationibus ex vetere gentis consuetudine indulgeret, subito affertur Bredium insulanum Gilli tyranni propinquum magna cum classe appulisse ac late praedas agere. Adversus hunc tumultuario repente exercitu ducto noctu hostium castris quanto potuit cum silentio praeteritis stationem navigium aggressus, parvo negotio necopinantes in suam potestatem redegit, custodibus occisis classem incendit. Mane in hostes duxit, ac pari negligentia ibi inventa primo tumultu incompositos fudit. Multi inter cunctationem pugnae ac fugae caesi, reliqui ad mare propinquum interclusa fuga capti et laqueis strangulati. Praeda dominis agnoscentibus reddita. Similem tumultum ex eisdem insulis post aliquot annos eiusdem Gilli alius propinquus excitavit, qui similem quoque habuit exitum deleto exercitu, classe incensa, paeda recuperata ac dominis reddita. Ita pace ubique parta senex octavo et quadragesimo imperii anno morbo est extinctus.

22. XVI REX

Huic successit Evenus tertius indignus optimo patre filius, qui non contentus centum e nobilitate concubinis ni suam spurcitiem latis legibus in vulgus proderet, tulit. Tulit enim ut cuivis liceret pro opibus alere posset uxores ducere, ut rex ante nuptias sponsarum nobilium, nobiles plebeiarum praelibarent pudicitiam, ut plebeiorum uxores cum nobilitate communes essent. Hanc flagitiosam eius nequitiam secutae sunt (ut fere solent) comites luxuria, crudelitas, avaritia. Nam cum ad sumptus opes non suppeterent, opulentiores confictis causis rapiebantur ad supplicium, et commercio regi cum furibus inito furandi summa erat impunitas. Ita quam gratiam ab adolescentia corrupta ex promiscuae libidinis permissione sperarat, eam truculentia et rapacitate amisit, et coniuratione nobilitatis facta sensit quam infida malorum esset societas. Nam cum primum in aciem ventum est, a suis destitutus, vivus in hostium manus venit ac in custodiam publicam coniectus est. Cadallano, qui pro rege ei suffectus erat, rogante de poena eius, in perpetua vincula est damnatus. Ibi quidam ex inimicis priorum offensarum memor e ceade regis vel procerum gratiam, vel saltem impunitatem sperans, eum noctu in carcere strangulavit, cum iam septem annos regnasset. Eius facinoris auctor fracta gula poenas luit.

23. XVII REX

Secutus est Metellanus Ederi propinquus, non minus ob virtutes egregias omnibus carus quam Evenus fuerat ob vitam flagitiose actam invisus. Ea res tantam ei apud omnes peperit auctoritatem ut eo imperante perpetua fuerit foris pax et domi tranquillitas. Hoc unum ad summam felicitatem ei defuit, quod nobilitatis in libidinem proclivis pertinacia impeditus leges Eveni spurcas abrogare non potuerit. Obiit mortem anno sui tricesimo.

24. XVIII REX

Eo sine liberis defuncto regnum delatum est ad Caratacum Cadallani filium generis regii iuvenem. Is inito statim regno Aebudas a morte proximi regis tumultuantes non sine labore compescuit, nec temere tam crediderim, quod nostri scriptores Orosium, Eutropium et Bedam secuti tradunt, Orcadas eo imperante a Claudio Caesare superatas, non quod difficile existimem paucas insulas in saevissimo mari disiectas, a paucis incolis et inermibus habitatas, singulas aggredi et, cum mutuis auxiliis se tueri non possent, omnes vincere, nec quod incredibile putem in eam expeditionem classem a Claudio missam, homine (ut inquit Orosius) qui bellum ubique et victoriam undecunque quaereret, sed quod Tacitus affirmet ante Iulii Agricolae adventum eam Britanniae partem Romanis omnino incognitam fuisse. Caratacus regnum annos vigiti tenuit.

25. XVIIII REX

Ei successit Corbredus fater. Is quoque insulanos qui omnibus ferme interregnis spem novarum rerum secuti novos motus ciebant multis expeditionibus attrivit, latrones in plebem grassantes extinxit, et pace ibi constituta in Albium reversus totamque Scotiam pervagatus labefactata bello restituit, ac decimo octavo regni ann decessit.

26. XX REX

Conventus procerum praeterito ob immaturam aetatem Corbredi filio Dardannum Metellani nepotem regnare iussit. Nemo ante hunc maiore cum expectatione regnum iniit, nemo spem de se conceptam vehementius fefellit. Ante susceptum magistratum multa liberalitatis, temperantiae et fortitudinis dedit exempla; initio imperii medium se regem gessit; triennio vix exacto in omnia vitiorum genera praeceps abiit. Probos et pudentes viros qui patri consiliis fuerant, quod eius adversarentur nequitiae ex aula expulit. Adulatores et novarum voluptatum inventores in praecipuo habebat honore. Cardorum propinquum suum, qui iuri et aequitati administrandae praefectus fuerat sub rege superiore molestum suarum voluntatum interpellatorem occidit. Atque intra paucos dies plaerique alii divitiis aut virtute praestantes alius alia fraude circumventi periere. Tandem ut metum successoris sibi demeret Corbredum Galdum genere propinquum fratresque eius in spem regni liberaliter educatos tollere decrevit. Negotium eos necandi datur Cormoraco cuidam ex intimis familiaribus. Is magnis muneribus donatus et promissis oneratus ad scelus perpetrandum dimissus, sed rem incautius aggressus a Galdi comitibus strictam sicam tenens est comprehensus. Ac in ius ductus tormentis adhibitis auctorem totiusque coniurationis seriem confessus statim occiditur. Hoc facinore vulgato magno consensu in regem coniuratur, caesisque statim turpium voluptatum quos nancisci poterant ministris, ad ipsum mali caput viam affectant. Interea Conanus unus ex assentatorum grege obscuro quidem loco natus, sed cui omnium rerum apud regem maxima erat fides et auctoritas, collecta manu proceribus obviam ire ausus a suis deseritur, et captus vitam laqueo finit. Multitudo iam Galdum ducem nacta Dardannum latebras spectantem et interprendendum manum sibi inferre conantem ad eum perducit. Ibi statim mori iussus. capite defuncti ad ludibrium proposito corpus in cloacum proiectum, cum regnasset annos quatuor.

27. XXI REX

Huic successit Corbredus secundus cognomento Galdus et suarum virtutum tirocinio, et patris optimi memoria et indole praeclara proceribus ac plebi iuxta carus. Sunt qui hunc Galgacum a Tacito appellari existiment. A Scotis cognomen ei Galdi est additum, quod apud Brittones educatus fuisset. Scoti enim vetere consuetudine advenas galdos vel gallos, velut Germani wals appellare solent, qua de re alibi plura diximus. Hic maximam de se spem conceptam auxit. Profectus ad insulas Sciam et Leogum, non minore prudentia quam severitate motus iampridem ortos et ignavia Dardanni auctos compescuit, latronum duces interemit, caeteris poenae metu vel sibi consciscere exilium vel ad opera rustica redire coactis. Hic opinor primus regum Scotorum signa cum Romanis contulit, imperio eorum paulatim se ad fines ipsius propagante. Nam Petilius Cerealis primus Brigantium vires fregit, et eius successor Iulius Frontinus Silures vicit. Ad has gentes non adeo longe a Scotorum et Pictorum finibus positas non abhorret a vero missa fuisse auxilia. Successit superioribus Iulius Agricola, qui, superatis Ordovicibus Monaque insula in potestatem redacta, cum ad angustissimam Britanniae partem venisset, ratus non magnum sibi ad insulae finem spatium superesse animum ad totam perdomandum adiecit. Tertio igitur imperii anno proximas Pictorum et Scotorum regiones populando percurrit donec ad Taum amnem pervenit, quamvis afflicto tempestatibus exercitu spatium tamen ponendis idoneo loco castellis habuit, quae res et consilia hostium vana reddidit et vires fregit. Antea enim homines ad omnum malorum patientiam indurati quae aestate amiserant hieme legionibus per hiberna dispersis recuperabant, ac plarunque castella non satis munita expugnabant. Tum vere solertia Agricolae in castellis ponendis et diligentia in muniendis, annuis copiis in singula coniectis artes eorum frustrabantur. Quarto imperii anno perspecto quam brevi spatio Bodotriae et Glottae aestuaria dirimantur ac loco praesidiis firmato regiones in Hibernicum mare versas depopulatus est. Quinto anno classe in oceanum immisa multis in locis exscensiones fecit ac populationibus maritimam oram infestavit, littoraque Hiberniam spectantia prasidiis munivit non modo in usum praesentem sed etiam ut in Hiberniam illinc facilius traiiceret.
28. Hac Agricolae prudentia Scoti et Picti in angustum angulum conclusi et a Brittonum commercio seclusi ad ultimum sese periculum comparabant. Nec segnius Agricola classe circumire iussa ad extrema insulae exploranda, et ipse trans Bodotriam ducto exercitu in Caledonios tetendit. Ibi iam hostes ut in ultimum discrimen parati castella quaedam Romanorum oppugnare aggressi tantum intulerunt terroris ut plaerique et multitudinem et ex desperatione pertinaciam timentes consulerent cum exercitu retro in pacatiora loca revertendum. Verum dux propositi certus cum hostes pluribus agminibus adventare audisset et ipse tripartito adversus eos duxit, quae res ei pene exitio fuit. Hostes enim eius intellecto consilio universi unam legionem de nocte oppugnare agressi caesis vigilibus paulum abfuit quin castra caperent. Sed adventu reliquarum legionum impediti cum usque ad lucem acriter dimiscassent, tandem victi in loca impedita refugerunt. Haec fero septimo expeditionum anno gesta. In proxmam aestatem utrique se ad ultimam dimicationem parabant, Romanis in ea victoria spem finiendi belli, hostibus de libertate, de vita, de omnibus quae chara et sancta solet esse ominibus decertaturis. Ac superioribus praeliis se rati arte potius quam virtute victos ad Grampii montis radices loco paulum editiore Romanorum adventum opperiuntur. Ibi cruento praelio congressi cum diu incerto Marte pugnassent, tandem Caledonorum fortissimo quoque caeso victa pertinacia in loca tutiora secesserunt. Neque quisquam dubitabat quin Agricola totam Britanniam armis pacaturus esset nisi a Domitiano, non ad honorem ostentatum, sed ad necem revocatus fuisset. Sub discessum eius Romana castra seditione laborarunt, et Scoti Pictique paulum hac occasione recreati e latebris prodiere coeperunt, et cum nec parem ducem nec eandem discplinam apud Romanos sensissent, legatis passim dimissis non modo popularium animos sed etiam Brittonum tentare sunt aggressi. Ac primum levibus praeliis resumpta audacia iam praesidia oppugnare et acie structa certaminis aleam experiri non dubitabant. Hac ratione Romani ex agris eorum expulsi cum Brittonibus de veteri provincia Marte ambiguo decertabant. Galdus ab armis ocium nactus regiones diligenter obeundo veteres dominos in agros bello vastatos reduxit, in vacua milites misit, et latrociniis cohibitis dissida cum Pictis orientia composuit. Tandem non minore apud hostes quam cives gloria decessit anno quam regnum suscepit tricesimo quinto.

29. XXII REX

Patri optimo suffectus Luctatus filius flagitiosissimus, qui spreto maiorum consilio se toto vino et scortis dedit. Nullam ab eius libidine vel propinqua cum ipso cognatio, vel reverentia legum, vel maiorum aut maritorum respectus vendicabat. Accessere adhaec inhumana crudelitas et inexplebilis avaritia. Iuventus quoque in peiora proclivus facile in regios mores degeneravit. Igitur cum passim omnia stupris, rapinis et caedibus contaminaret, nec unus quispiam eius impotentiae obviam ire audere, tandem convento primorum facto cum liberius coargueretur, et principes tanquam seditiosos ad supplicium rapi iuberet, concursu multitudinis una cum scelerum administris fuit occisus, vix finito tertio regni anno. Datum autem honori patris ut in sepulcrum maiorum cadaver inferretur. Caeterorum corpora insepulta proiecta.

30. XXIII REX

Mogaldus deinde rex electus Galdi ex filia nepos, initio imperii optimis regibus par, senior facile vitiorum contagio in avunculi mores abiit. Principio ut vitiosis superioris regis institutis more publicos foedantibus facilus mederetur, pacem cum vicinis coluit, caeremonia veteres incuria neglectas restituit, ministros flagitiorum ex aula expulit atque ad consilia seniorum omnia more prisco revocavit, quae res ei et omnium popularium amorem et apud vicinas nationes peperit reverentiam. Rebus domi compositis rex ad studia belli conversus Romanos regni sui finibus prohibuit, et Pictos auxillis ab eorum iniuria defendit, et eorum auctoritatem aliquot secundis praeliis apud brittones ita imminuit ut et ipsi spe libertatis recuperandae erecti multis in locis arma sumpserint. Eam sem auxerat quod Adrianus Iulium Severum vi rum acrem et rei militaris peritum e Britannia in Syriam ad componendos Iudaeorum motus transtulerat. Igitur Adrianus tumultu magis ac magis gliscente a Galliis in Britanniam transiit. Sed ut erat pacis quam belli studiosior, magis tueri parta quam limites imperii proferre cupiebat, cum Eboracum venisset agrosque ulteriores omni belli clade vastatos comperisset, ut rem propius inspiceret ad Tinam amnem castra movit. Ibi a senioribus qui Agricolam secuti prope ad ultimos Britanniae fines penetraverant edoctus in reliqua insula perdomanda plus laboris quam emolumenti fore, vallo et fossa inter Tinae et Escae fluminum aestuaria per octoginta millia passum ducto Scotos et Pictos a provincialibus exclusit, ac statu provinciae ordinato in continentem rediit. Huius valli cum adhuc pluribus in locis extent vestigia, miror a Beda mentionem penitus omissam, praesertim cum e Latinis Aelius Spartianus in Adriano, a Graecis Herodianus in Severo meminerit. Nec enim mihi presuadere possum in eo fuisse Bedam errore qui plaerosque adhuc tenet, hoc vallum non ab Adriano sed a Severo fuisse factum.
31. Hac ratione Romana provincia pacata et vicinorum excursionibus cohibitis diu pax utrinque fuit, Britannis ocium libenter amplectentibus et Scotis Pictisque agrum vicinum velut praedam oblatam inter se dividentibus. Sed eadem pax praeterquam quod desidia et ocio vires corporis fregit, etiam voluptatum blandientibus iam tum illecebris animi robur emolliit. Itaque adversus arma hucusque invictus Mogaldus avitae gloriae oblitus in vitia praeceps abiit, ac praeteralia facinora foeda et publice perniciosa, legem iniquissam condidit ut damnatorum bona fisco addicerentur, nullum in partem liberis et uxoribus admissis. Eam legem etsi omnibus iniquam et inhumanam et tum intelligerent et nunc intelligant, tamen a fisci procuratoribus qui regum cupiditatibus lenocinantur hac etiam aetate defenditur. Mogaldus suis vitiis nobilitati et vulgo iuxta invisus cum eorum coniuratione par esse on posset, cum uno et alto comite latebras et fugam circumspiciens deprehensus interficitur postquam triginta sex annos regnasset, circa Antonini Pii annum 6.

32. XXIIII REX

Hunc secutus est filius Conatus, qui ab scelesto initio exorsus regnum flagitiosissimum infelici exitu clausit. Nam ad occultanda initio vitia bellum commode ei incidisse videbatur. Vallo enim Adriani superato Brittones magnam hominum pecorumque vim abstulerant. Consilio igitur communicato et exercitu cum Pictis iuncto pluribus locis vallum transcendunt, Brittonumque agros late populantur, ac demum cum hoste congressi magno et cruento praelio cum Romanis et Brittonibus confligunt. Utrinque prope par clades pacem in proximum annum praestitit. Romanus quia non vicerat sibi pro victo videri. Igitur suis copiis attritis et Brittonibus quos ex ipsius calamitate in spem libertatis videbat erectos non satis confidens, supplementum ab Antonini Pio petit. Culpam violatae pacis in Scotos et Pictos, acceptae cladis in Brittones confert. Missus ab imperatore legatus Lollius Urbicus hostes magno praelio victos submovit ac vallum denuo instauravit. Deinde per annos complures velut tacitis induciis ab armis est cessatum. Romanus enim satis habebat castris in propinquo positis hostem populatione prohibere, et Conarus, qui nihil in bello praeter licentiam amabat, domum ut se totum voluptatibus per ocium immergeret properabat. Ibi statim vitia quae ad hominum studia concilianda caelaverat se prodiderunt. Hac arte regnum sibi conciliatum ratus a maioribus magno labore parta luxu et libinidibus ita profudit ut brevi ad extremam redigeretur inopiam. Igitur conventu habito multa de magnificentia regibus necessaria locutus et de inopia publica conquestus, splendoris et elegantiae honestis nominibus vitia sua tegens vehementer petere institit ut censu habito pro rei familiaris modo tributum indiceretur. Ea oratio cum ad omnium aures ingrata accideret, responsum est rem esse maioris momenti quam ut in praesentia expediri posset.
33. Brevi tempore ad cunsultandum impetrato cum singulorum sententias exquaesissent, intellectum est novum hoc infinitiae pecuniae aucupium non a primoribus sed ab adulatione aulica fuisse inventum. Statuunt regem ut parum ad regendum idoneum, in custodia habendum donec eo regnum eierante alium substituant. Postridie revocatis, qui primus rogatus est sententiam aspere in priorem regis vitam invectus longa oratione docuit non lenones, parasitos, symphoniacos et meretricum greges instrumentum esse regni, quippe in bello inutiles, in pace molestos, sumptuosos, infamiae et dedecoris plenos. Falsam esse querelam regias opes sumptibus esse impares, quippe quibus tot superiores reges bello clari et formidabiles hostibus in pace honeste et splendide vixerint, quod si cum patrimonium publicum angustius videatur, non e civium direptione sed e parsimonia domestica quod deest supplendum. Sumptuum cuique modum non ad cupidates, quae infinitae sunt, sed ad sensus mensuram et necessitates naturae componendum. Itaque se censere nebulones illos in quos collatum erat patrimonium publicum, et quorum causa rex tot homines honestos afflixerit, bonis exuerit, trucidarit, cogendos, ut quae per iniuriam aliorum adulando pararint, iure nec sine cruciatum rependant. Regem in custodia interim habendum dum aliam sufficiant, qui non modo assuescat ipse sed alios exemplo doceat more patrio parce et duriter vivere, et disciplinam a maioribus acceptam ad posteros transmittere. Haec oratio ut erat aspera, auribus liberam audire voce insolentibus visa est asperior. Itaque rex non leviter animos commotos inflectere et sedare annixus est, sed ferocibus minis vehementius inflammavit et pene efferavit, interque altercationem et iurgia orto tumultu rex iniecta astantibus manu in cellam cum paucis includitur. Aulici pravorum consiliorum auctores statim ad supplicium ducuntur, et ne maior aliquis motus oriretur in populo vinculis imperii soluto Argadus homo nobilis fit prorex dum populus ad novum regem prodendum coeat. Is quanquam initio statum publicam aequitate summa rem administrando composuisset et magnam hoc moderatione laudem esset assecutus, tamen corrupto rebus prosperis animo brevi prope omnem vitae superioris existimationem amisit. Intestinas enim seditiones fovendo et externis viribus auctoritatem suam confirmando, iunctoque cum primoribus Pictorum hospitio ut uxore inde sumpta filiabusque ibi elocatis, facile apparebat eum viam ad regnum praestruere. Hec cum ei in conventu obiicerentur graviterque increpearetur quod tam cito degenerassit, atque ille quae obiiciebantur cum vera esse cognosceret, totus pudore confusus in lacrimas prorupisset, ac ubi primum loqui potuit, cum obiecta crimina purgare non posset, ad misericordiam conversus poenam deprecatur.
34. Id si impetret, se brevi curaturum ut quod per errorem peccasset virtute et industria corrigeret. Haec humi proiectus cum suppliciter oraret, ira in misericordiam versa proceres eum attollunt et in imperio perseverare iubent. Ab eoque petunt ut ipse sibi poenae moderator esset: satis enim illis sumptum videri supplicii si vere et ex animo superiorum eum poeniteret. Ex illo die Argadus homnibus prudentissimis convocatis nihil nisi de eorum consilio transigebat, multa in suo magistratu utiliter in publicum constituit, illud autem in primis, quod iudicium provincialium licentiam cohibuit, vetuitque ne sine discrimine de quovis delicto pronunciarent. Facinorosis sublatis aut coercitis mores diuturnia licentia corruptos non modo poenis legum sed vitae quoque suae exemplo emendavit. Inter haec Conarus decimo quarto regni anno partim moerore confectus, partim adversa valetudine afflictus in custodia impuram vitam finivit.

35. XXV REX

In eius locum surrogatus Ethodius ex Mogaldi sorore natus ilico in conventu Argadum magnis laudibus ornavit, honoribus prosecutus est, et amplis praemiis donavit, summamque rerum omnium potestatem secum ei detulit. Cum de more omnes regni sui regiones perlustaret, in Aebudas traiecit. Missus ad pacis turbatores Argadus brevi comprehensos ad regem perduxit. His motibus compositis cum in Albium redisset, insulani praesenti metu liberati, et falsis de bello externo rumoribus inducti, et supplicio noxiorum magis irritati quam suppressi, iterum tumultuari coeperunt. Ad eos coercendos misso rursus Argado, cum hic Pictorum, illi Hibernensium auxiliis freti essent, nulla mora pugna facta est, in qua Argadus circumventus insidiis interiit. Ea calamitas caeteris rebus omissis illo regem traxit, qui levibus per occasiones praeliis et assiduis incursionibus ita insulanos afflicit ut (quum viribus minus possent) quo loco commoditate tutiores essent in vallem rupibus praeruptis undique cinctam in quam unus angustus ferebat aditus se coniecerint. Ethodius loci vitio perspecto custodiis ad idoneos exitus dispositas fossam et vallum ante fauces obiecit, aque ita ad extremam omnium rerum penuriam eos perduxit ut malis coacti tandem sui arbitrium regi permitteret. Datae nihil recusantibus conditiones, ut ducenti quos rex ederet una cum duce dederentur, reliqui traditis armis ad sua quisque remearent. Deditorum quod statum repraesentatum est supplicium prope novam seditionem concitavit. Vulgus enim adeo indignitate spectaculi tam foedi exarsit ut cum armis carerent lapidum temere obiacentium iactu regios incesserent. Is quoque tumultus non sine multa caede compressus est. Ethodius pace ubique parta dum iuris dicundi causa omnes regni fines obit et ocium venationibus oblectat, multas venaticas leges fecit quarum magna pars adhuc servatur. Cum de more procerum Scotorum fidicinem ex Hibernia in cubiculo suo pernoctantem haberet, ab eo noctu occisus fuit in ultionem cuiusdam propinqui sui quem a rege interemptum causabatur. Is dum ad supplicium diceretur averso a tormentis animo speciem gaudentis praebuit, tanquam qui suo munere probe functus fuisset.

36. XXVI REX

Ethodio cum trigninta tres annos regnasset extincto, filioque nondum ad regendum maturo, electus est frater eius Satrael. Hic cum callido pravoque esset ingenio ac regnum stabilire in sua domo extinctis Ethodii liberis statueret, primum proceres ut quisque superiori regi carus fuerat variis calumniis aggressus est. Deinde vulgus (ut rebatur) primatum caede attonitum spoliare coepit, quae res brevi odium eius auxit, et auctoritatem imminuit, et seditiones excitavit. Ad eas reprimendas odii publici non ignarus cum prodire non auderet, a suis noctu domi strangulatus est, cum praefuisset annos quatuor.

37. XXVII REX

Assumptus est in locus eius alter Ethodii frater Donaldus, qui Satraelis vitia magnis virtutibus aequavit vel etiam superavit. Quas virtutes gratiores reddebat cum studio aequitatis coniuncta clementia. Is et auctoritatis pondere et poenarum repraesentatione sublatis intestinis discordiis iuventutem partim ocio lascivientem, partim luxu fractam itineribus et labore salubriorem et ad vim hostium arcendam paratiorem fore ratus delectum habuit, et militem exercendo ita assuescit ut brevi tirones veteranorum aequarent virtutem. Huic consilio pax foris nonnihil opitulata est. Nam cum ante paucos annos milites Romani in Britannia tumultuantes quemlibet alium quam Commodum imperatorem deposcerent ac praecipue Aelium Pertinacem, qui ad eos pacandos erat missus, Scotis et Pictis omissis omnem vim belli in semetipsos converterunt. Profuit etiam ad pacem colendam quod Donaldus regum Scotorum primus Christianos ritus receperat. Nec tamen ispe nec proximi aliquot reges, etsi magna nobilitatis parte conatibus eorum favente, priscas sacrorum ceremonias penitus exigere potuerunt. Verum cum incidisset in eius regnum Severi imperatoris expeditio, omnes omnium rationes et publicas et privatas ea immotavit. Severus enim homo rei militaris peritissimus in spem totius insulae perdomandae tantas in Britanniam copias quantas nemo antea Romanorum duxit. Suberant et aliae huius expeditionis causae: filiorum vita urbanis delitiis corrupta, et exercitus ocio, et ignavia mollitus, quibus rebus ex labore militare petendum esse remedium existimabat.
38. Eius adventu iamiam erupturi motus sunt compressi, et Scoti Pictique relictis proximis agris in loca impeditiora se receperunt. Severus ut aliquando finem bellis Britannicis imponeret per vasta omnia et a cultoribus deserta in Caledonios duxit. Hostibus nusquam congredi ausis, cum regionis asperitate plurimum ei laboris fuit, dum silvas exscindit, editiora complanat, congesta in paludes terra viam sternit, et amnibus pontibus iungit. Interea hostes non ausi adversus tantam multitudinem aciem struere pecorum praedam aliis atque aliis locis obiiciebant, ut ea illecebra Romanos longius ab exercitu digressos conficerent. Qui praeterquam quod sparsi insidiis excipiebantur, etiam insolitis affligebantur imbribus et itineribus fessi cum sequi non possent a familiaribus ne in hostium potestatem venirent, passim occidebantur. Neque tamen desideratis quinquaginta millibus (ut scribit Dion) prius ab incaepto distituerunt quam ad finem insulae penetrassent. Severus ipse quamquam adversa valetudine fere tota hac expeditione lectica tecta sit circumlatus, tamen perseverantia illa incredibili coegit hostes ad conditiones pacis venire atque agri parte non exigua cedere. Finem Romani imperii vallum duxit inter Bototriae et Glottae aestuaria ubi antea Agricola finire provinciam decrevarat. Id vallum qua Carrontem amnem attingit praesidium habuit eo situ et viarum descriptione, ut modicae urbis instar esset quam nostrorum quidem falso Camelodunum fuisse existimarunt. Propius vero est hanc esse urbem quam Beda Guidi vocat. Paucis antequam haec scriberemus annis vestigia fossarum et murorum, item vicorum apparebant, nec adhuc muri diruti omnino ita confusa sunt indicia ut non interim se multis in locis prodant, terraque leviter effosa quadrati lapides eruuntur, quibus vicini agrorum domini ad aedium suarum substructiones utuntur. Indicant autem inscripti lapides qui interim inveniuntur id opus Romanorum fuisse. Magnitudinem molitionis eius ostendunt haec Aelii Spartiani verba, Britanniam (quod maximum eius imperii decus est) muro per transersam insulam ducto utrinque ad finem oceani munivit. Quibus verbis mihi indicare videtur non vallum, quod Beda vult, sed murum fuisse, praesertim cum opus quod vallo Adriani plusquam dimidio brevius sit tali elogio prosequatur.
39. Distat autem ubi minimum haec munitio plus octoginta millibus passuum a vallo Adriani. Extant et alia (nisi fallor) eius pacis indicia. Est enim paulo infra id quod diximus praesidium in adversa Carrontis ripa aedificium rotundum e saxis quadratis nulla calce aut cemento coagmentatis: non maius modico columbari, superne asperum, caetera illaesum nisi quod ostii superum limen, in quo nomen auctoris et operis inscriptum fuisse creditur ab Eduardo Primo Anglorum rege est ablatum eadem invidia qua reliqua omnia vetera Scotorum monumenta, quod in ipso erat, delevit. Id opus nonnulli falso prodiderunt templum Claudii Caesaris fuisse. Nos quantum coniectura possumus assequi aedem Termini fuisse credimus. Erant item in eiusdem fluminis ripa sinistra tuo tumuli terreni in modica planitie manu (ut satis apparet) congesti. Minoris qui magis ad occcasum vergit bona pars alluvione amnis est ablata. Dunos pacis adhuc eos accolae vocant. Pace igitur ex hac insulae divisione iterum parta ac rebus utcunque compositis, Donaldus cum unum et viginti rei Scoticae praefuisset annos decessit.

40. XXVIII REX

Ei suffectus est Ethodius Secundus superioris Ethodii filius, homo prope stupidus, certe languidiore ingenio quam cui tam ferocis populi moderatio conveniret. Quo animadverso primores collecti erga genus Fergusii ea sunt usi reverentia ut homini quantumvis ignavo, nullius tamen sceleris comperto, nomen quidem regium relinquerent, praefectos autem singulis regionibus darent qui ius dicerent. Eorum moderatine et aequitate factum est ut nunquam Scotica res fuerit tranquillior. Neque enim tantum delicta puniebant, sed regis avaritiam immodicam populo reddiderunt innoxiam. Rex vicesimo primo magistratus anno familiarum tumultu occisus est.

41. XXVIIII REX

Athirco eius filius cum ingenii maius quam pro aetate specimen daret rex creatur. Nam equitando, iaculando, militaribusque studiis cum aequalibus contendendo, praeterea beneficientia et humanitate omnium sibi amorem conciliaverat. verum cum aetate in vitia deflectens profunda avaritia, iracundia, luxuria, intertia, omnium bonorum studia brevi ab se avertit, et quo iuventus flagitiis eius magis consentiebat, eo vehementius eorum patres offendebat. Tandem per Nathalocum hominem apprime nobilem, cuius filias a se constuptratas et flagris caesas colluvione foedorum hominum quam circa se habebat prostituerat, coniuratione nobilitatis facta frustra se vi tueri conatus, a suis etiam turpium flagitorum odio desertus manum sibi intulit duodecimo quam regnare coeperat anno. Rege extincto Dorus vel quia frater, vel quod scelerum minister ei fuisset, metuens proceres ne ut in recenti invidia erant animo inflammato in totum genus regium saevirent, cum parvis eius liberis Findoco, Caranto et Donaldo aufugit. Neque multum eum sua fefellit opinio. Nathalocus enim, qui singulari erat affectus iniuria non contentus Dori exilio submittit percussores qui ipsum cum liberis fratris interficerent. Hi ad Pictos profecti (nam eum locum exilio regii pueri delegerant) insidiatores decepti staturae et faciei similitudine alium pro Doro clam nacti obtruncant.

42. XXX REX

Natholocus quem maxime suis rationibus adversum metuebat sublatum ratus, primus ambitiose regnum apud Scotos petisse dicitur, ac magna nobilitatis parte adversa ab iis quos pollicitationibus et donis corruperat rex factus est, nec male partum imperium melius gesit. Suspecta enim nobilitate, quam in comitiis regni sibi adversam fuerat expertus per homines plebeios, quos egestas et audacia facile ad quodvis facinus impellere poterat, omnia administrabat. Accessit as has suspitiones alia graviora, deprehensis literis ad principes nobilitatis e quibus intellectum est Dorum Athirconisque liberos vivere ac in regni spem apud Pictos educari. Hoc igitur periculum ut averteret quos maxime suspectos e primoribus habebat ad se vocat tanquam de commodis publicis cum eis consulturus. Comprehensos universos in carcerem coniecit ac proxime nocte strangulandos curavit. Verum quod suo timori speraverat remedium id velut fax coniurationis fuit. Nam caesorum amici non minus sibi metuentes quam propinquorum et necessariorum calamitate dolentes undique in eum arma comparant. Quorum conatibus ut obviam iret, dum exercitum cogit a quodam suorum familiarum occiditur prope duodecimo regni anno. Adiiciunt hic quidam nostrorum fabulam magis concinne fictam quam verisimilem: illum ipsum quo rex caesus fuit ad divinos missum ut de victoria, de vita regis ac regno eius percuntaretur, responsum a quadam anu accepisse regem non diu victurum, nec periculum ei ab hoste sed a familiaribus instare. Cum ille urgeret a quo, anum a te subiecisse. Ille mulierem execratus cum domum rediret subiit animum illa cogitatio, nec responsum caelari posse nec edere tutum esse ne se apud regem, hominem pravum et suo timori indulgentem, suspectum redderet. Itaque tutius visum est tyrannum cum multorum gratia interficere quam cum gravissimo proprii capitis discrimine incolumem servare. Statim ubi domum rediit, impetrato ad responsa divinorum exponenda secreto, caeso rege duodecimum imperii annum ingresso patriam servitio et se a periculo exemit.

43. XXXI REX

Eius morte divulgata liberi Athirconis revocantur. Findochus praeter genus multis naturae blandimentis, corporis viribus, forma, proceritate, aetatis flore, ad haec periculis commendatus rex eligitur, neque spem de se conceptam fefellit. Erat enim in consuetudine quotidiana summa humanitate,in iure dicundo aequitate, in promissis fide. Verum Donaldus insulanus pacis impatiens cum numerosa manu suorum in Albium traiecit et ingenti clade villarum quacunque pergebat edita magnam praedam domum abegit. Caussa belli praetexebatur ultio mortis Nathaloci regis. Findochus exercitu statim collecto in Ilam insulam transmisit et Donaldum praelio victum ad nave fugere coegit. Multi in acie ceciderunt, multi dum tumultu naves conscendunt submersi. Donaldus ipse dum in scapham receptus fugam meditatur ea multitudinis irrumpentis pondere depressa periit. Insulani animis nihil ea cade fractis discedente rege accitis ex Hibernia auxiliis bellum renovant, et Donaldo prioris Donaldi filio duce iterum exscensionem faciunt magnamque praedam abigunt. Findochus iterum cum copiis in Aebudas traiecti omnesque insulas perlustrando severe in latrones animadvertit, munitionibusque in quas confugere consuerverant eversis tantum praedarum abegit tantamque caedem fecit ut multas insularum prope desertas relinqueret. Ad eius reditum Donaldus ex Hibernia quo perfugerat reversus dum exercitum reparare conatur ita vires imminutas sensit ut necessario belli aperte gerendi consiliis omissis ad dolos animum converteret. Nam cum non auderet regi fidem publicam interponendi se committere, duos e suis iuxta callidos et audaces in aulam cum secretis mandatis misit. Hi cum et genus suus iactarent et de Donaldi iniuriis graviter conquererentur, regi quidem fidem non fecerunt. Itaque ad fratrem euis Carantium, hominem levem et ambitionsum, se contulerunt. Ab eo in intimum familiaritatis locum recepit et per eum ad consilia de rebus maximis admissi, cum eius ingenium explorando congnovissent non dubitarunt secreta mandata de rege tollendo cum eo communicare. Ille regnum alieno scelere et periculo partum velut iam certum amplexus omni genere favore eos est prosecutus. Igitur omnibus ad praecogitatum scelus comparatus, captato tempore dum rex, caeteris ad spectatulum inusitata magnitudine ferae accurrentibus, alterum eorum suae fortunae multiplicem eventum narrantem audit, ab altero venabulo in pectus adacto interimitur. Concursu facto ad atrox facinus alii moribundum regem excipiunt, alii percussores sequuntur. Comprehensi et ad supplicium ducti expresso prius tormentorum vi Donaldi consilio et scelere Carantii, qui tum disssimulandae rei causa procul aberat, ipsi quidem iustas poenas luerunt. Carantius autem primum ad Brittones fugit. Sed ibi vulgata exilii causa cum hospitibus esset detestabilis, ad Romana castra se contulit.

44. XXXII REX

Optimo et viro et regi scelere detestabili fratris occiso undecimo regni anno suffectus est minimus trium fratrum Donaldus. Is cum ad ultionem necis fraternae se pararet, audit Donaldum insulanum Moravium ingressum non iam pro latrone sed pro rege omnia gerere. Igitur edicto ut reliqui sequerentur, ipse cum paucis qui forte aderant recta ad hostem progreditur. Donaldus insulanus certior per exploratores quam exiguae regi essent copiae, diem noctemque continuato itinere famam sui adventus praevenit. Rex inopinata re perculsus cum certamen fugere non posset congressus, maius quam pro numero praelium fecit. Tandem superante hostium multitudine victus et graviter vulneratus ipse cum triginta e primoribus nobilitatis in manus venit. Caesa ad tria millia, duo capta. Rex intra triduum seu moerore ob rem male gestam seu dolore vulnerum decessit, vix circumacto primo anno regni.

45. XXXIII REX

Eo defuncto Donaldus insulanus, qui nomen regium antea nullo auctore sumpserat, iam pro legitimo rege se gerebat, fretus maxime timore procerum, qui ne propinqi sui captivi occidantur (nam id Donaldus assidue comminabatur) nihil movere ausi sunt. Tyrannus cum in omnes debaccharetur, non contentus edicto prohibere ne quis praeter ipsius ministros arma ferret aut nobilitatem passim ad caedem rapere, in cuius exitio firmamentum sui regni constituebat, inter suae crudelitati superstites discordias serebat, nec ullum pulchrius existimabat spectaculum quam mutuam civium caedem. Eam enim cladem lucro sibi ponebat,tot inimicis levari putabat quot ex utraque acie periissent, neque quicquam magis quam civium concordiam metuebat. Itaque domi fere se continebat et suarum in omnes iniuriarium sibi conscius omnes formidans omnibusque formidabilis raro in publicum prodibat. Duodecimo tandem anno in iis miseriis transacto vix publicorum malorum vindex est inventus Crathilinthus Findoci regis filius. Is occulte apud nutricem delitiscens diu periisse est creditus. Verum cum iam paucos viribus et solertia pares haberet, genus et nomen dissimulans primum in aulam, deinde in regis familiaritatem receptus dexteritate ingenii brevi perfecit ut primum gratiae locum apud eum obtineret. Tandum rebus omnibus ex animi sententia succedentibus cum indicato paucis quis esset et quid pararet, idoneam facinori patrando manum ad se collegisset, Donaldum iniuriae opportunum nactus occidit, et cum suis clam discessit.

46. XXXIIII REX

Tyranni morte divulgata et res et auctor summa omnium cum laeticia excipitur. Crathilinthus generis indiciis testibusque prolatis quanto nemo antea studio rex est declaratus, ut qui non modo libertatis sed salutis omnium auctor esset. Primo magno omnium consensu tyranni liberos et propinquos, ut velut radicitus tyrannidem extirparet, necandos curavit, deinde partes omnes regni ad ius de more dicendum plerlustravit, labefactataque a Donaldo quanta potuit cura confirmavit, ac pace domi forisque parta ocium gentis more venatoinibus oblectare statuit. Eius rei studio cum in monte Grampio iuxta Pictorum fines ageret iuventutem Picticam ad se venientem honorifice habuit. Nec ea contentus, amicitia quae ex antiquis necessitudinibus et publica pace nata erat etiam eos familiari consuetudine complecti studuit. Sed ea regis comitas prope in perniciem vertit. Nam cum Picti canem insignem quem Scotorum rex in deliciis habebat clam apud se caelasset, indicio ad custodem canis perlato, ad locum ubi caelabatur profectus dum canem retrahere conatur, intermitur. Ad eius caedem clamore facto cum utrinque magna multitudo concurrisset, acri pugna edita ac multis occisis, in iisque non paucis ex utriusque gentis nobili iuventuti, iactum est crudelissimi belli seminarium. Nam ex eo die cum utraque gens alteram omnibus bellorum incommodis vexaret, non ante cessatum est quam iustis exercitibus sit conclusum. Neque pax, etsi regibus utrinque eam cupientibus ullis conditionibus coire potuit. Quanquam enim non ignorabant Romanis et Brittonibus sempr infestis quanto cum periculo dissiderent, mutuae tamen ultionis cupiditas ita eos efferaverat ut dum privatas quisque persequitur iniurias calamitatem communiter omnibus impendentem contemnerent. Ac nisi Carausius exul Romanus obscuro quidem loco natus at militia clarus intervenisset, ad alterius gentis internecionem pugnatum fuisset. Is enim a Diocletiano missus Bononiam maritimam, ut Belgicam Amoricam ab incursionibus Francorum et Saxonum tueretur, cum multis barbaris saepe captis praedam integram nec provincialibus redderet nec ad impratorem mitteret, suspitio est orta consulto ab eo barbaros admitti ut redeuntes cum praeda exciperet atque hac se occasione ditaret. Igitur a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit et Britannias occupavit, utque opes adversus Bassianum legatum Romanum firmaret, discordiis inter Scotos et Pictos pacatis cum utrisque foedus fecit et societatem iniit. Romanis multa adversus hominem rei militaris peritum frustra expertis, et Scotis Pictis in veterem quos aliquando tenuerant agrorum possessionem restitutis, postquam septem annos imperium gessisset ab Allecto socio est occisus. Allecto cum triennio rebus praefuisset ab Asclepiodoto interempto Britannia decimo quam defecerat anno Romanis est restituta. Sed nec Asclepiodotus, nec qui ei successit Constantius Chlorus quicquam in Britannia memoratu dignum gessit nisi quod ex Helena concubina Constantinum, qui postea rerum potitus est, genuit. Inter haec decessit Crathilinthus postquam rei Scoticae praefuisset annos viginti quatuor.

47. XXXV REX

Fincormacus frater eius patruelis post eum regno Scoticorum potitus secunda praelia adversus Romanos adunctis Britannibus et Pictis, quaedam absque externis auxiliis fecit. Tandem viribus Romanorum domi bellis civilibus et foris assiduis contentionibus attritis, quietioribus rebus Scoti quoque libenter pacem sunt amplexi. Liberati curis exernis nihil prius habuerunt quam ut religionem Christianum promoverent, occasione illinc orta quod multi ex Brittonibus Christiani saevitiam Diocletiani timentes ad eos confugerant, e quibus complures doctrina et vitae integritate clari in Scotia substiterunt vitamque solitariam tanta sanctitatis opinione apud omnes vixerunt it vita functorum cellae in templa commutarentur. Ex eoque consuetudo mansit apud posteros ut prisci Scoti templa cella vocent. Hoc genus monachorum Culdeos appellabant, mansitquen omen et institutum donec monachorum genus recentius in plures divisum sectas eos expulit, tanto doctrina et pietate illis inferius quanto divitiis et ceremoniis caeteroque culto externo, quibus oculos capiunt et animos infatuant, sunt superiores. Fincormachus igitur Scotorum rebus aequitate summa compositis, et civibus ad mansuetioris vitae cultum reductis, decessit quadragesimo septimo regni anno.

48. XXXVI REX

Eo defuncto gravissima de regno contentio est exorta intra tres fratres patrueles e tribus Crathilinthi fratribus genitos, Romachum, Fethelmachum et Angusianum, seu verius Aeneanum. Romachum commendabat quod e tribus Crathilinthi fratribus pater eius aetate maximus, quod mater e regio Pictorum sanguine esset, quod ipse ingenio foret acri et ad parandas amicitias flexili. Pro Angusiano faciebat aetas et experientia rerum et mores amabiles, atque inde favor populi, et ante omnia qui initio fuerat competitor, tum suffragator Ferthelmachus. Propter eorum seditiones cum res ad arma spectaret, primis comitiis nihil peragi poeterat, et soluto conventu cum totum regnum in duas factiones diversas iret, Romachus favore populi inferior, advocata iuventute Pictica se externis auxiliis firmat. Ab iis cum Angusianus rescisset sibi insidias parari, potius existimavit vitam semel fortunae committere quam in perpetuo timore sollicitam agere. Igitur coactis amicus cum Romaco praelio congressus victusque in Aebudas cum Fethelmacho refugit. Ibi cum intelligeret se factionum principibus ob virtutem formidabilem, et apud populum in natura venalem et Romachi pollicitationibus corruptum parum fore tutum, in Hiberniam cum suis discessit. Romachus autem vi magis quam populi voluntate regnum assecutus aemulo submoto in adversarios crudeliter exercuit inimicitias, ac ne vi magis quam iure grassari videretur, dum regiones obit ad conventus habendos, ac non adhibito de more consilio solus ad suum arbitrium causas capitales revocat, magne cum caede grassatus maximum timorem in omnes bonos diffudit. Tandem omnibus praesentem rerum statum exosis, repentina coniuratione nobilitatis antequam vires tyrannis colligere posset oppressus e fuga quam ad Pictos intenderat retractus poenas luit tertio sui regni anno, caput pilo affixum laetum populo spectaculum circumlatum est.

49. XXXVII REX

Angusianus ingenti omnium conensu ad regnum capiendum est revocatus. Primum qui Romacho crudelitatis et avaritiae ministraverant sub rege iusto sibi timentes Pictorum regem Nectamum in ultionem propinqui sui ad arma commoverunt. Angusianus pacis cupidus per legatos saepe Pictos admonuit quanto cum periculo utriusque regni pugnaturi essent, Brittonibus in amborum exitium intentis. Verum ubi eos vel fiducia virium vel iracundia perturbatos a pacificis consiliis aversos vidit, educto exercitu post acerrimum conflictum victoria est potitus. Rex Pictorum cum paucis evasit. Verum postquam metus recessit, ira et pudore inflammatus aegre a suis impetrat ut novum sibi exercitum decernant. Eo coacto in Caledoniam ducit. Angusianus iterum frustra tentata pace cum suis copiis ad hostem tendit. Pugnatum est utrinque pari obstinatione, alteris partem laudem tueri, alteris ignominiam acceptam delere conantibus. Demum Scoti Angusiano caeso solutis ordinibus in fugam versi. Nec Pictis laeta fuit victoria, rege suo ac praestantissimo quoque bellatore in acie interempto. Prope per utrinque damnum acceptum pacem ad breve tempus praestitit. Praefuit rei Scotiae Angusianus paulum supra annum.

50. XXXVIII REX

Fethelmachus Angusiano rex est suffectus. Cum vix biennium in regno complesset, exercitu coacto Pictorum agros foedis populationibus vastavit. Nam Pictorum acies media cornibus nudata prope tota circumventa est, nec tamen inulta cecidit. Rex Pictorum tertio post die e vulnere decessit. Scoti victoria usi late nullo exercitu obvio Pictorum agros vastant. Picti enim tanta clade accepta nunquam totis viribus ausi se fortunae committere, leves procursantium manus in populatores locis et temporibus opportunis immittentes latius eos evagari prohibebant. Interea Hergustus homo callidus accepto in suos imperio quatenus viribus impar erat, ad fraudem conversus duos Pictici generis viros immisit qui se Scotos simulantes regi perniciem molirentur. Hic cum fidicine quodam de caede regis transegerunt. Hoc enim hominum genus ad somnos conciliandos et vigilias oblectandas in cubiculis nobilium pernoctabant, qui mos etiam adhuc in omnibus insulis Britannicis apud priscos Scotos observatur. Igitur statuto die Picti, ut conventum erat, a fidicine intromissi regem quam maxime possunt occulte iugulant. Nec tamen ita rem coelare potuerunt quin ad morientis gemitum ministri excitati facinoris auctores sunt persecuti, et cum ulterius fugere non possent e praerupto saxo lapidibus propugnantes ministri regii assecuti ad poenas eos retraxerunt.

51. XXXVIIII REX

Fethelmacho regi suo anno tertio extincto successit Eugenius, seu potius Euenus Fincormachi filius. Sub id tempus Maximus legatus in spem totius insulae potiundae erectus si utranque gentem deleret primum cum Pictis, ut tum res erant infirmioribus atque ideo ad paciscendum promptioribus, amicitiam simulat. Eos vanis promissis implet si in societate Romana perseverent: praeter innumera alia commoda totum Scotorum agrum se eis concessurum. Audivere libenter ea Picti, et ira coeci et vindictae cupidi et promissis deliniti et in futurum improvidi. Igitur cum Romanis coniuncti Scotorum agros popularentur primus eis conflictus fuit ad Cream Gallovidiae amnem. Scoti pauciores a pluribus circumventi dum in omnes partes fugiunt, Romani velut certa victoria potiti sine ordine fugientibus instant. Interea Argathelii et ultiores aliquot populi qui nondum se cum reliquis copiis coniunxerant in dissipatos Romanos densis agminibus invecti magnam stragem ediderunt. Eugenius collectis quos e fuga retrahere potuit, habito super summa rerum consilio, cum praesentes copiae nullam spem renovandi belli facerent retro in Carictam abiit. Maximum vero quo minus victoria uteretur prohibuit trepidus nuncius omnia in interiore Britannia bello ardere. Scoti eius discessu maiore hostium parte levati quanquam vix ad sua tuenda suffecerent, ira tamen et spe se ante exactam aestatem hostes vicinos insigni aliqua clade repressuros, quicquid virium aut odii supererat in Pictos effuderunt. Quacunque pergebant, obviis absque discrimine trucidatis, ferro et flamma late vastitatem faciebant. Maximus quanquam minis et verborum contumelia Scotos persequebatur, utriusque tamen clade gentis pariter laetus ubi primum ei commodum fuit, tanquam damna Pictis illata ulturus in Scotos movit. Illi tum non de gloria, imperio aut prada demicaturi, sed de patria, fortunis, vita, caeterisque quae hominibus cara esse solent, eductis omnibus qui arma ferre possent non modo viris sed etiam gentili consuetudine mulieribus in ultimum se discrimen parant, et castris non procul a Duno amne positis non longe ab hostibus constituerunt.
52. Acie utrinque instructa primi concurrerunt cum Scotis Romanorum auxilia. Ibi alteris spe, alteris desperatione incitatis certamen acrius quam longius fuit. Picti et Brittones magna cum caede repulsi, ac nisi subsidium in tempore a Romanis venisset, fugam circumspectabant. Verum Maximo legiones admovente Scoti et multitudine et genere armorum et disciplina inferiores ruinae modo retroacti. Cecidit ibi rex Eugenius dum suis non vult superesse, ac maior procerum pars ne regem prodidisse videretur. At Maximus tanta victoria citius quam sperarat potitus, cum vix haberet in quem odium exerceret, misericordia ad pristinam clementiam revocatus multis Scotorum regionibus perlustratis dedentes sese recaepit agrosque colere iussit, et ut suis contenti, vicinis molesti ne essent imperat. Picti hanc eius clementiam aegerrime ferentes contendebant nunquam Romanos eorumque socios solidam et synceram pacem habituros incolumi gente Scotorum semper inquieta, semper ad omnem praedae occasionem intenta: nunquam terram Britanniam securam fore dum in ea quicquam illius sanguinis superesset, cum feris belluis rem esse, quae nullis officiis provocatae mansuescant, nullis damnis fractae conquiescant: eundem qui ei genti esset bello finem futurum. Cum Maximus contra multa dissereret de vetere populi Romani instituto a quo gentes victae non modo relictae incolumes sed etiam civitate sint donatae, nunquam in orbe terrarum fere perdomito gentem ullam penitus excisam, se curasse ut rege cum omne iuventute caeso non metuendos vicinis sed potius miserandos hostes relinqueret, nec se Pictorum adversus eos odio cedere, sed rem vere aestimantibus multo laetius esse spectaculum e viventium miseriis quam cruore occisorum, gravioremque poenam esse vivendo semper mortem optare quam semel moriendo malis omnibus defungi.
53. Haec quidem ille disserebat non tam ulla ergo Scotos benevolentia quam Picticae crudelitatis odio, simul in futurum prospiciens quam periculosum esset provinciae Romane si vires Pictorum deletis penitus Scotis duplicarentur. Picti vero nec querelis nec precibus nec donis abstinuere prius quam edictum impetrarent ut Scoti omnes ante certum diem Britannia excederent: qui secus fecisset, ei fore capitale. Ager eorum inter Pictos et Brittones divisus. Scoti superstites quo quenque fors tulit per Hiberniam, Aebudas, Scandiam et Cherronesum Cimbricam dispersi ab incolis satis humaniter fuerunt recepti. Sed nec a sacerdotibus et monachis qui tum in summo erant honore Picti, etsi publice Christianis institutis imbuti, iniuriam abstinuerunt. Illi vero profugi cum in omnes circum circa regiones dispergerentur, multi in Ionam Aebudarum unam devenerunt, atque ibi in coenobium collecti magnam suae sanctitatis et eruditionis famam ad posteros transmiserunt. Caeteris Scotis ita bello afflictis, patria pulsis, et de reditu desperantibus Aebudarum cultores ingenio feroces et inquieti, et ob disidiam inopes et hominum multitudine et rerum necessarium superante penuria aliquid per se audendum rate classe longarum navium coacta duce Gillone in Argatheliam transmittunt. Ibi dum ad praedam, ut in regione prope vacua habitatoribus vagi discurrunt, a Pictis eo ad praesidium missis circumventi ac a navibus exclusi ad unum periere. Classis capta et ad usum belli adversus insulanos reservata.
54. Nec ita multo post qui in Hiberniam confugerant partim veteris cognationis commemoratione, partim fortunae commiseratione gentem ad bella praedasque suopte ingenio proclivem facile moverunt ut auxilium ad patriam pristinumque statum recuperandum decernerent. Data decem millia. Hi in latus Scotiae adversum Hiberniae transpositi magnum sui adventus terrorum late fuderunt. Hoc primo successu laeti cum de reliquo bello consultarent,Scoti Albini gnari virium Romanorum et quantum reliquas nationes peritia rei militaris anteirent, auctores erant ut praesente victoria contenti cum praeda domos redirent, nec expectarent dum totius Britanniae vires eos adorirentur. et quando nec universae Hibernorum copiae si adessent pares esse queant adversus eorum exercitus, quorum consilio et armis terrarum orbis esset perdomitus, cum eis non vi aperta sed astu certandum: occasiones captandas, et quos ne numero nec opibus nec bellandi peritia aequari possent, laboribus et malorum patientia fatigandos. Hanc unam esse huius belli generendi rationem.Hiberni Scoti contra Albinos increpare, quorum pristina animi vis adeo elanguerit ut cum posteri essent eorum qui Romanos exercitus prope delessent, ipsi nec aspectum quidem illorum sustinere possent. Nec deerant etiam ex isisS cotis Albinis qui contenderent belli rationem a civibus suis propositam plane inanem esse, ut quae ad hostem tantum vexandum, non ad patriam recuperandam faceret. Quamobrem fortunae instandum, eam reditus ducem sequendam. Id si faciant, non esse dubitandum quin Deus, qui tam prospera belli initia dederit, aut novo Britonnum motu aut revocatis ad bella propiora legionibus hostium vires sit imminiturus. Occasionem oblatam potius amplectendam quam in praesentia neglectam posterius frustra quaerendam. Haec sententia cum in consilio vicisset, laeti ad praedas discurrunt, ac dum in spem amissa recuperandi audacius quam prudentius suae cupiditati indulgent, maioribus repente copiis oppressi maiorem suorum partem amiserunt.
55. Haec cladis in Hiberniam renunciata Scotis omnem spem reditus praecidit, et Hiberni de sua liberate retinenda sollicitos reddidit. Multis igitur consiliis tentatis cum alius exitus non appararet, visum est Scotis Hibernensibus legatos in Britanniam esse mittendos ac pacem quam maxime commodis possent conditionibus cum Romanis faciendam. Eos Maximus primum graviter increpat quod nullis provocati iniuriis ultro arma Romana lacessissent. Legatis excusantibus et culpam in imperitam multitudinem conferentibus data venia. Pax iis legibus facta, ne hostes Romonorum post eum diem Hiberni reciperent, ab eorum sociis omnem vim abstinerent, comiter imperii maiestatem colerents. Hiberni aequiores quam sperarant conditiones laeti domum retulerunt. Maximum autem ad pacificandum non metus ab Hibernis (ut qui non magnum in eorum motibus momentum ponere) flexit, sed quod in maiorem rerum spem intentus non modo quietam sed etiam benevolam sibi volebat relinquere Britanniam. Nam cum tot caesis exercitbus imperii Romani vires bellorum civiium tempestatibus debilitatis videret, imperatoresque non a senatu populove legi sed militari favore assumi, cumque perdomita (quod nulli alteri contigisset) Britannia magnum in re militari nomen, si se occasio imperii occupandi offerret, fortunae non deesse. In hanc spem pronus milites plurima comitate et omni largitionis genere complectebatur. De rebus gravissimis cum Britannorum maioribus consulabat, Pictorum iuventute exercitum supplebat eisque praesidia pluribus in locis provinciae committebat custodiendo, diviso inter eos et Brittones Scotorum agro Pictis quidem veterem ditionem liberam reliquit sed vectigalia modica ex attributo eis ultimo regni Scotorum angulo exegit, indicium quidem, ut ipse praedicabat, Britanniam universam partim a se perdomitam, partim pacatam.
56. Atque his quidem artibus vulgus mirum in modum sibi conciliabat. Itaque omnibus ad spem conceptam paratis velut a militibus coactus purpuram sumpsit. Post eum Constantinus ex infimo militiae ordine sola nominis commendatione a Brittonibus dux est electus atque eo rursus interempto Gratianus homo Britannici sanguinis insulae imperium invasit. Verum Maximo in Italia, Gratiano in Britannia caeso missus est Roma Victorinus qui legati nomine Britanniam regeret. Is cum sua opera imperium videri vellet auctum, Pictis in provinciae formam redactis, legibus Romanis eos uti iussit, gravi poena ni pareatur indicta. Ac Hergusto eorum rege inter haec mortuo vetuit ne novum crearent neve magistratum alium nisi a populo Romano datum haberent. Id vero Pictis mera servitus videri, ac iam sero et frustra queri gentem et amicam et cognatam, ac licet interim molestam, tamen adversum externum hostem omnium periculorum sociam a se foede et crudeliter proditam. Eo se haec iure pati, qui non auxilio solum sed misericordia se privarint. Quis enim eorum calamitatibus indolere posset qui meminerit ad quantuam omnium rerum inopiam veteres amicos redegissent? Huc nimirum pertinere vetus illud oraculum quod Pictos olim a Scotis delendos praecinuerat. Ob Scotis enim a se proditos nunc poenas luere ac miserius quam illos perire, nisi forte quis intolerabilius exilum quam servitutem putet. Illos enim in qualicunque fortuna tamen liberos esse, se vero in extremis malis versari, eoque gravioribus quod suo merito in ea incidissent. Itaque ut haberent ad quem convenirent, ut in medium de remedio calamitatum suarum consulerent, Durstum Hergusti filium regem creant. Apud hunc primores congregati dum remedia circumspiciunt servitutis asperitatem querelae expresserunt: iam non imaginaria se sed vera servitute premi; inclusos intra vallum Severi velut feras bestias ab omni humano commercio seiunctos; inde iuventutem omnem splendido militiae nomine ad laniendam educi; praeter vicinarum gentium odium accedere monachorum acerbissimas increpationes, qui occlamarent merito eorum preces a Deo contemni, qui Dei ministros suosque fratres eorundem sacrorum participes tanta saevitia essent persecuti, ut ne monachos quidem per quos Deos exorari possent eodem secum coelo frui sivissent. Haec cum graviter eos urerent, subeunte in rebus adversis animos religione, tandem nonnihil a perpessione malorum laxamenti dato, una ad libertatem restituendam via est visa, si Scotis placandis, Deum etiam suae perfidiae infensum placare possent: se intelligere Fergusium regii generis iuvenem in Scandia exulare; eo revocato caeteros eius auctoritate facile posse adduci ut redirent. Ad eius animum tendandum occulta metu Romanorum legatio decreta est.

Perge ad Librum V