Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER TERTIUS

UANQUAM superioribus libris satis demonstrasse videmur quam non modo fabulosa sed portentosa sint quae rerum Britannicarum scriptores de maioriibus suis tradiderunt, ac certissimis indiciis ostendimus veteres Britannos e Galliis fuisse oriundos, tamen, quia rem nobis esse videbamus potius cum minibus pertinaciter in manifesto haerentibus mendacio quam temere per ignorantiam lapsis, operaeprecium me faciturum exitimavi si ex scrptoribus quorum summa apud omnes doctos esset auctoritas hominum male feriatorum retunderem audaciam et viris bonis ac veri studiosis ad hohibendam eorum impudentiam arma suppeditarem. Hoc in genere C. Iulio Caesari iure principatum tribuendum existimavi, vel ob diligentiam in indagando vel cognitionis certitudinem vel explicandi sinceritatem. Is in quinto commentariorum belli Gallici de Britannia hoc habet:

2. Britanniae pars interior ab iis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant, qui omnes fere iis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt, et bello inlato ibi remanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedficia fere Gallicis consimilia, pecoris magnus numerus. Utuntur aut aere aut nummo aureo aut annulis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis, ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus. Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc latus pertinet circiter milia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem. qua ex parte est Hibernia insula, dimidio minor ut existimatur quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. in hoc medio cursu est insula quae appellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur; de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos xxx sub brumam esse noctem. Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum. Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horribiliores sunt in pugna adspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis. Sed si qui sunt ex iis nati, eorum habentur liberi, a quibus primum virgines quaeque ductae sunt.

3. ET INFRA

Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus convenerit. Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consueverunt. Eo proficiscitur cum legionibus. Locum reperit egregie natura atque opere munitum. Tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris repertus multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.

4. DE IULII AGRICOLAE VITA TACITUS

Britanniae situm populosque multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam, sed quia tum primum perdomita est. Itaque quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana notitia complectitur maxima, spatio ac caelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur, Gallis in meridiem etiam inspicitur. Septentrionalia eius, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere. Et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa: sed inmensum et enorme spatium procurrentium extremo iam litore terrarum velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque. Dispecta est et Thyle, quia hactenus nex et hiems abdebat. Sed mare pigrum et grave remigantibus perhibent ne ventis quidem perinde attolli, credo quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere huius operis est, ac multi retulere. Unum addiderim, nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec litori tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et iugis ac montibus inseri velut in suo.
5. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii atque ex eo argumenta. Namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus Germanicam originem adseverant; Silurum colorati vultus, torti plaerumque crines et positu contra Hispania Iiberos veteres traiecisse easque sedes occupasse fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt, seu durante originis vi, seu procurrentibus in diversa terris positio caeli corporibus habitum dedit. In universum tamen aestimanti Gallos vicinum solum occupasse credibile est. Eorum sacra deprehendas ac superstitionum persuasione. Sermo haud multum diversus. In deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus. Mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate. Quod Britannorum olim victis evenit, caeteri manent quales Galli fuerunt.
6. In pedite robur, quaedam nationes et curru praeliantur. Honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur. Nec aliud adversus validissimas gentis pro nobis utilius quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusque civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita singuli pugnant, universi vincuntur. Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum. Asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, e nox clara, et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exurgere, sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta patiens frugum foecundum. Tarde mitescunt, cito proveniunt; eademque utriusque rei causa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint colligi. Ego facilius crediderim naturam margaritis deesse quam nobis avaritiam.
7. Ipsi Britanni dilectum ac tributa et iniuncta imperii munera impigre obeunt, si iniuriae absint: has aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia et in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praecipue. Agitasse Gaium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio mobilis paenitentia et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque et adsumpto in partem rerum Vespasiano, quod initium venturae mox fortunae fuit: domitae gentes, capti reges et monstratus fatis Vespasianus.
8. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae, addita insuper veteranorum colonia. Quaedam civitates Cogiduno regi donatae. Is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit, vetere ac iam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum extinctus est. Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis; quorum fiducia Monam insulam ut vires rebellibus ministrantem adgressus terga occasioni patefecit.
9. Namque absentia legati remoto metu Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre iniurias et interpretando accendere: nihil profici patientia nisi ut graviora tanquam ex facili tolerantibus imperentur. Singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam. Alterius manus centuriones, alterius vim et contumelias miscere. Nihil iam cupiditati, nihil libidini exceptum. In proelio fortiorem esse qui spoliet, nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, iniungi dilectus, tanquam mori tantum pro patria nescientibus. Quantum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? Sic Germanias excussisse iugum, et flumine non Oceano defendi. Sibi patriam, coniuges, parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. Recessuros, ut divus Iulius recessisset, modo virtutes maiorum suorum aemularentur. Neve praelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus, maiorem constantiam penes miseros esse. Iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent; iam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare. Porro in eius modi consiliis periculosius esse deprehendi quam audere.
10. His atque talibus invicem instincti, Voadicea generis regii foemina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum; ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis ipsam coloniam invasere ut sedem servitutis, nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paulinus eo cognito provinciae motu propere subvenisset, amissa Britannia foret; quam unius praelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plaerisque, quos conscientia defectionis et proprius ex legato timor agitabat. Hic cum egregus egregius cetera adrroganter in deditos et ut suae cuiusque iniuriae ultor durius consuleret, missus Petronius Turpilianus tamquam exorabilior et delictis hostium novus eoque poenitentiae mitior, compositis prioribus nihil ultra ausus Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior et nullis castorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem. Sed discordia laboratum, cum assuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis precario mox praefuit, ac velut pacti exercitus licentiam, dux salutm. Hae seditio sine sanguine stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina. Eadem inertia erga hostis, similis petulantia castrorum, nisi quod innocens Bolanus et nullis delictis invisus caritatem paraverat loco auctoritatis.
11. Sed ubi cum caetero orbe Vespasianus et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statim intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima totius provinciae perhibetur, adgressus. Multa praelia, et aliquando non incruenta; magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello. Et Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset: sustinuit quoque molem Iulius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium locorum quoque difficultates eluctatus.

CICERO AD TREBATIUM LIB. 7 EPIST. FAM.

In Britannia nihil audio neque auri neque argenti. Id si ita est, essedum aliquod capias suadeo, et ad nos quamprimum recurras. Sin autem (sine Brittania tamen) id assequi quod volumus possimus, perfice ut sis in familiaribus.

PAULUS OROSIUS DE HIBERNIA LOQUENS

Haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior, coeli solisque temperie magis utilis a Scotorum gentibus colitur. Huic etiam Mevania insula proxima est, et ipsa spatio non parvo, solo commoda, aeque a Scotorum gentibus habitatur.

IDEM

Severus victor in Britanniam defectu pene omnium sociorum trahitur. Vir magnis gravibusque praeliis gestis receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque magnam fossam firmissimumque vallum crebris desuper turribus communitum per centum et triginta millia passum a mari ad mare duxit.

Eadem pene ad verum habet Ado archiepiscopus Vienennsis. Utrinque error in numeris est corrigendus, nam pro 132 scribendum est 32.

12. E SOLINI CAPITE 35

Multis insulis nec ignobilibus circundatur, quarum Hibernia ei proximat magnitudine. Inhumana est ritu incolarum aspero, alias ita pabulosa ut pecuaria, nisi interdum a pastibus arceantur, in periculum agat satias. Illic nullus anguis, avis rara, gens inhospita et bellicosa. Sanguine interemptorum hausto prius victores vultus suos oblinunt. Fas ac nefas eodem animo ducunt. Puerpura si quando marem edidit, primos cibos gladio imponit mariti inque os parvuli summo mucrone auspicium alimentorum leviter infert, et gentilibus votis optat non aliter quam in bello et inter arma mortem oppetat. Qui student cultui, dentibus mari nantium belluarum insigniunt ensium capulos. Candicant enim ad eburneam claritatem. Nam praecipua viris gloria est in armorum nitela. Apis nunquam. Advectum inde pulverum seu lapillos si quis sparserit inter alvearia, examina favos deserunt. Mare quod Hiberniam et Britanniam inerluit undosum et inquietum toto in anno, non nisi aestivis pauculis diebus est navigabile. Navigant autem vimeneis alveis quos circundant ambitione tergorum bubulorum. Quantocunque tempore cursus tenebit, navigantes escis abstinent. Freti latitudinem in centum viginti millia passuum diffundi, qui fidem ad verum ratiocinati sunt, aestimarunt. Silurum quoque insulas ab ore quam gens Britannia detinet turbidum fretum distinguit, cuius homines etiam nunc custodiunt morem vetustum. Nundinas ac nummum refutant, dant res et accipint. Mutationibus necessaria potius quam praeciis parant. Deos percolunt. Scientiam futurorum pariter viri ac foeminae ostentant. Thanatos insula alluitur freto Gallico a Britanniae continenti aestuario tenui separata, frumentariis campis felix et gleba uberi, nec tantum sibi soli verum et aliis salubris locis. Nam cum ipsa nullo serpatur angue, asportata inde terra quoque gentium invecta sit angues necat.

13. E LIBRO 3 HERODIANI, POLITIANO INTERPRETE

At Severus, moras de industria nectens ne vacuo sibi Romam adeundum foret, cupidus victoriae cognominisque Britannici, legatos quidem re infecta domum dimittit, ipse quae bello usui forent magna solertia comparabat. Sed in primis tamen curae habuit pontibus occupare paludes ut stare in tuto milites possent atque in solido praeliari. Siquidem Britanniae plaeraque loca frequentibus oceani alluvionibus paludescunt. Per eas igitur paludes barbari ipsi natant excursantque ad ilia usque demersi, ac plaeraque corporis nudi coenum contemnunt. Neque enim vestis usum cognorunt, sed ventrem atque cervicem ferro incingunt, ornamentum id esse ac divitiarum argumentum existimaantes perinde ut aurum caeteri barbari. Quin ipsa notant corpora pictura varia et omnifariam formis animalium, quocirca ne induuntur quidem, videlicet picturam corporis ne adoperiant. Sunt autem belicosissima gens atque avidissima caedis, tantum scuto angusto lanceaque contenti. Praeterea gladio nudis corporibus dependente, loricae ac galeae penitus ignorant usum, impedimentum id esse transgrediendis paludibus arbitrantibus, quarum vaporibus aestuque coelum ibi semper caliginosum.

14. EX AMMIANI MARCELLINI LIBRO 20

Haec per Illyricum perque orientem rerum series fit. Consulatu vero Constantii decies terque Iuliani in Britannis cum Scotorum Pictorumque gentium ferarum excursu, rupta quiete, condicta loca limitibus vicina vastarentur, et implicaret formido provinciae praeteritarum cladium congeries fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in solicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut retulimis ante fecisse Constantium, nec rectore vacuas relinqueret Gallias, Alemannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella. Mittere igitur ad haec loca ad rationes componendas Lupicinum placuit, ea tempestate magistrum armorum, bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua, et de tragico, quod aiunt, corthurno strepentem, super quo diu ambigebatur avarus esset potius an crudelis. Moto ergo velitari auxilio, Herulis scilicet et Batavis numerisque Moesicorum pluribus, adulta hieme, dux antedictus Bononiam venit, quaesitisque navigiis et omni imposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur, petitque Lundinium, ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocyus ad procinctum.

EX EIUSDEM LIBRO 26

Picti, Saxones, et Scoti et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis.

15. EX EIUSDEM LIBRO 27

Illud tamen sufficient dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi Dicalidonas et Vecturiones, itidemque Attacotti, bellicosa hominum natio, et Scotti per diversas vagantes multa populabantur. Gallicanos tractus Franci et Saxones iisdem confines, quo quisquue erumpere potuit terra vel mari, praedis acerbis incendiisque et captivorum funeribus hominum violabant. Ad haec prohibenda si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus potens, cum venisset ad Bononiae litus quod a spatio controverso terrarum angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus adsueti, rursusque sine ulla navigantium noxa in speciem complanari camporum, exinde transmeato lentius freto defertur Rutupias stationem ex adverso tranquillam. Unde cum consecuti Batavi venisset et Heruli, Ioviisque et victores fidentibus viribus numeri, egressus tendensque ad Lundonium vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divis plurifarium globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum. Et propere fusis qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit quam tributarii perdidere miserrimi. Denique restituta omni praeter partem exiguam impensam militibus fessis, mersam difficultatibus suis antehac civitatem sed subito quoniam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit. Ubi ad audenda maiora prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem et ferocientem immaniter non nisi per dolos occultiores et improvisos excursus superari posse, captivorum confessionibus et transfugarum indiciis doctus. Denique edictis propositis impunitateque promissa, desertores ad procinctum vocabat et multos per diversa libero commeatu disperos. Quo monitu ut rediere plaerique, incentivo percitus retentusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Britannias pro praefectis ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium ducem scientia rei militaris insignem.

16. EX DIONIS LIBRO 39

Caesar igitur Renum primus Romanus cum transisset et in Britanniam postea Pompeio et Crasso consulibus transmisit. Ipsa vero regio habet ultra Morinos 450 minimum stadia. Praetenditur vero ultra reliquam Galliam ac totam propemodum Hispaniam in mare se porrigens, et quidem Graecorum et Romanorum antiquissimis ignota. Posteris vero continens an insula esset dubitatum est, et a multis vera quidem ignorantibus, ut qui nec ipsi quidem ea vidissent nec ab incolis fando accepissent, sed coniecturas sequerentur pro utriusque partis aut otio aut studio literis mandata fuerunt. Procedente vero tempore primum Agricola praefecto deinde Severo imperatore insulam esse dilucide deprehensum est. In hanc igitur tum Caesar reliquis in Gallia rebus compositis, adiectisque Morinis transire cupiebat, et quam commodissimum erat cum pedite traiecit, non tamen ubi oportuit appulit. Audita enim fama adventus eius Britanni omnes aditus continentis praeoccuparant. Rupem autem prominentem circumvectus alibi descendit, ac victis qui descensum impediebant prius in terram suos exposuit, eaque potitus est antequam plures hostibus se coniungerent, at deinde subsida ipsa expulit. Barbarorum autem non multi cadebant, quicum e curribus et equis praeliarentur facile Romanos, quippe quibus nondum equitatus esset, eludebant. Attoniti vero ad ea quae de eis ex continenti nunciebantur, et quod omnino transmittere ausi essent ex exscendere omnino potuerint, mittunt ad Caesarem quosdam e gente Morinorum amicos suos qui legationem perferrent. Ac primum quidem obsides petenti promiserunt. Verum cum navales Romanorum copiae et quae aderant et quae adventabant tempestate vexarentur sententiam quidem mutarunt, nec tamen aperte sunt eos aggressi (castra enim valido praesido tenebantur). Quosdam vero nacti velut in pacatum ad rerum necessarium convectionem missos pene omnes interemerunt. Caesar enim reliquis celeriter subsidio venit ac statim ipsa in castra impetum fecerunt, atque ibi nulla re perpetrata turpiter fuerunt reiecti. Non tamen ad conditiones venerunt antequam saepe male accepti fuissent, ac ne Caesari quidem alioqui cum illis erat in animo pasisci. Cum vero et hiems adesset nec satis haberet copiarum ad bellum tum gerendum, de pace cum eis invitus egit pluribus tum petitis obsidibus, pauco vero acceptis. Et ille quidem in continentem revectus res turbatas composuit, nullo neque neque privatim neque publice ex Britannia operaeprecio perpetrato nisi quod bello eam petisse videantur. Ob hoc enim et ipse sibi vehementer placebat, et qui Romae erant mirifice praedicabant. Nam cum viderent quae prius ignota fuerant in lucem prolata, et quae ante ne fando quidem erant audita iam sibi patefacta, spem ex his consecuturam velut re exhibitam amplectebantur, et quaecunque spe amplexi erant tanquam voti iam compotes gestiebant, atque ob has res supplicationes in vigesimum diem decreverunt.

17. EX BEDA LIBRI PRIMI CAPITE 1

V gentium linguis unam eandemque summae veritatis et verae sublimitatis scientiam scrutatur et confitetur, Anglorum videlicet, Brittonum, Scotorum, Pictorum et Latinorum, quae meditatione scripturarum caeteris omnibus est facta communis. In primis autem insula Brittones solum a quibus nomen accepit incolas habuit, qui de tractu Armorico, ut fertur, Britanniam advecti australes sibi partes vendicarunt. Et cum plurimae insulae partem incipientes ab austro possedisset, contigit gentem Pictorum de Scythia, ut perhibent, longis navibus non multis oceanum ingressam circumnavigante flatu ventorum extra fines omnes Britanniae Hiberniam pervenisse, et usque septentrionales oras intrasse, atque inventa ibi gente Scotorum sibi quoque in partibus illius sedes petiisse, nec impetrare potuisse.

EX EIUSDEM LIBRI I CAPITE 5

Severus genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti 14. ab Augusto imperium adeptus decem et septem annis tenuit. Hic natura saevus multis semper bellis lacessitus fortissime quidem rem publicam sed laboriosissime rexit. Victor ergo civilium bellorum quae et gravissima occurrerant in Britannias defectu pene omnium sociorum trahitur, ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus non muro, ut quidam aestimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum enim quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur fit de cespitibus quidem curcumcisis e terra velut murus extruitur altus super terram, ita ut in ante sit fossa de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis praefinguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum crebris desuper turribus communitum a mari ad mare duxit, ibique apud Eboracum oppidum morbo abiit.

18. EX EIUSDEM LIBRI PRIMI CAPITE 12

Exin Britannia omni armato milite, militaribus copiis universis, tota floridae iuventutis alacritate spoliata, tyrannorum temeritate abducta, nunquam ultra domum rediit, praedae tamen patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara. Denique subito duabus gentibus transmarinis vehementer saevis, Scotorum a circio, Pictorumque ab aquilone multos stupet, gemitque per annos. Transmarinas dicimus ad gentes non quod extra Britanniam essent positae, sed quod a parte Brittonum erant remotae et duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orienti mari, alter ab occidentali Britanniae terras longe lateque irrumpit, quanvis ad se invicem pertingere non possint. Orientalis habet in medio sui urbem Guidi, occidentalis supra se, hoc est ad dexteram sui, habet urbem Alcluith, quod lingua eorum significat petra. Cluith est enim iuxta fluvuim nominis illius. Ob harum autem infestationem gentium Brittones legatos Romam cum epistolis mittentes lachrimonsis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis imminens longius arceretur promittebant, quibus mox legio destinatur armata. Quae ubi insulam advecta et congressa est cum hostibus magnam eorum multitudinem sternens caeteros sociorum finibus expulit, eosque interim a dirissima depressione liberatos hortata est instruere inter duo milia trans insulam murum qui arcendis hostibus possit esse praesidio, sicque domum cum triumpho magno reversa est. Ad insulam murum quam iussi erant non tam lapidibus quam cestibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes ad nihil utilem statuunt. Fecerunt autem eum inter duo freta vel sinus de quibus diximus maris per millia passum plurima, ut ubi aquarum munitio deerat ibi praesidio valli fines suos ab hostium irruptione defenderent.. Cuius operis ibidem facti, id est valli altissimi usque hodie certessima vestigia cernere licet. Incipit fere milium spatio a monasterio Cebercumig ad occidentem in loco qui sermone Pictorum Panuachel, lingua autem Anglorum Penueltima appellatur, et tendens contra occidentem terminatur iuxta urbem Alcluith.
19. Verum priores inimici ultro ut Romanum militem abisse conspexerant, mox advecti navibus irrumpunt terminos, ceduntque omnia et quasi maturam segetem obvia quaeque metunt, calcant, transeunt. Unde rursum mittuntur Romam legati flebili voce auxilium implorantes, quae imperata tempore autumni adveniens magnas hostium strages dedit, eosque qui evadere poterant omnes trans maria fugavit, qui prius anniversarium praedas trans maria nullo obsistente cogere solebant. Tunc Romani nunciavere Brittonibus non se ultra ob eorum defensionem cum laboriosis expeditionibus posse fatigari: ipsos potius monent arma corripere et certandi cum hostibus studium subire, quod non ab aliam causam quam si ipsi inertia solverentur eis possent esse fortiores. Quinetiam qui et hoc sociis quos derelinquere cogebantur aliquid commodi allaturum putabant murum ad mare ad mare recto tramite inter urbes, quae ibidem ob metum hostium factae fuerunt, ubi et Severus quondam vallum fecerat, firmo de lapide locarunt. Quem videlicet murum hactenus famosum atque conspicuum sumptu publico privatoque adiuncta secum Britannourum manu contruebant octo pedes latum et duodecim altum, recta ab oriente in occasum linea. Utrosque hodie intuentibus clarum est, quo mox condito dant fortia regni populo monita: praebent instituendorum exempla armorum. Sed in litore oceani ad meridiem, quo naves eorum habebantur, quia et inde barbarorum irruptio timebantur, turres per intervalla ad prospectum maris collocant et valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri.

20. ET PAULO POST

Quid plura? Relictis civitatibus ac muro fugiunt, disperguntur, insequitur hostis, accelerantur strages cunctis crudeliores prioribus. Sicut enim agni a feris, ita miseri cives discerpuntur ab hostes, unde a mansionibus ac possessionibus suis eiecti imminens sibi famis, periculum, latrocino ac rapacitate mutua temperabant, augentes externas domesticis motibus clades, donec omnis regio totius civi sustentaculo excepto venandi solatio vacuaretur.

EX EPISTOLA GILDAE

Quos iussit construere inter duo maria trans insulam murum, ut esset arcendis hostibus a turba instructus terrori, civibusque tutamini.

ET INFRA

Igitur rursum miserae mittentes epistolas reliquiae ad Aetium Romanae potestatis virum hoc modo loquentes: Aetio ter consuli gemitus Britannorum. Et post pauca querentes: repellunt barbari ad mare, repellit mare ad barbaros. Inter haec duo genera funerum aut iugulamur aut mergimur, nec pro eis quicquam adiutorii habent.

Perge ad Librum IV