Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER SECUNDUS

EPETENTI mihi rerum Britannicarum memoriam supra duo millia annorum, cum multa se impedimenta obiiciunt, tum illud in primis quod in eius regionibus unde nostrae originis eruenda est cognitio, diu literae nullae fuerunt, et cum sero tandem advenissent in ipso prope ortu interierunt. Omnes enim nationes quae in in Britannia sedes ad hunc usque diem collocarunt iure mihi videor affirmare posse e Gallis, Hispaniis et Germania in hanc insulam commigrasse. Galli primum characteres literarum a Massiliensibus Graecis accepere, quibus uterentur ad rationes conficiendas et literas inter se missitandas: Graecis quidem figuris elementorum, sed sermone Gallico. Leges autem et sacrorum ritus ne Iulii quidem Caesaris aetate literis committebant, res vero gestas multo minus, quas tamen verisimile est fuisse multo maximas. Quae in Italia, Germania, Thracia, Macedonia, Graecia et Asia vel fecerunt vel passi sunt, in eadem fuissent apud posteros oblivione, nisi exteri scriptores ea memoriae prodidissent. In Hispania vero Graecis, et ante eos Phoenicibus qui interni maris occupaverant litora, et unis e barbaris (ut Strabo scribit) Turdetanis fuit quidem literarum usus, sed veteris memoriae scriptor, quod adhuc sciam, extitit nemo. Varro enim et Plinius, et siqui alii Latinorum de primis Hispaniarum cultoribus obiter aliquid attigerunt, coniecturis magis quam scriptorum testimoniis in hac parte fidem suarum opinionum confirmant. In ea parte Britanniae quam Caesar attigit nulla prorsus vetustarum rerum memoria. Apud interiores vero, qui longe incultius agebant, longe minus, adeo ut cum illos de gentis origine et veterrimis insulae cultoribus rogaret nihil certe se comperisse scribat.
2. Post Caesarem Cornelius Tacitus, non minus fide quam diligentia scriptor, iam perlustrata Romanis classibus Britannia intimisque latebris eius excussis, ne ipse quidem quicquam certe quod posterati proderet invenit. Gildas quoque, qui supra quadringentos annos post Tacitum vixit, se non e monumentis, quae nulla erant, sed ex transmarina relatione quae scribit tradere affirmat. Germania vero postrema omnium literis fuit expolita. Sed illa pro reliqua sua ingenuitate cum nihil haberet quod ex antiquis monumentis pro vero afferret, nihil monstri novi ipsa sibi confixit. Igitur qui de veteribus annalibus Britannorum orginem affere se asseverant reddenda, opinor, illis erit ratio, quis primus ista tradiderit, ubi tandiu latuerint, quomodo ad nos tot post saeculis incorrupta pervenerint. Quod autem ad bardos et seneciones veteris memoriae custodes quidam confugiunt, prorsus perridicule faciunt. Id autem multo magis inelligetur si explicavero quale fuerit id genus hominum cui de tantis rebus tam obscuris et a memoria nostra tam procul remotis fidem haberi volunt. Primum bardi qui fuerint olim et nunc sint luculenter a Strabone et Ammiano exprimitur, sed breviter et dilucide quod ad praesens institutum sit satis a Lucano his versibus,

Vos quoque qui fortes animas belloque peremptas
Laudibus in longum vates diffunditis aevum
Plurima securi fudistis carmina bardi.

Sed horum antiquissimi literarum prorsus erant ignari, et qi nulla de rebus vetustis reliquerunt monumenta.
3. Alterum genus est senecionum, ut ipsi vocant, e quibus veterum familiarum principes et praeterea plaerique opibus praestantes aliquem alunt, qui patroni sui maiores a primis usque rerum initiis recient memoriter. Sed et hi cum literas prorsus ignorent, expendat apud se quisque quantum eis fidei sit habendum hominibus quorum omnis res et spes ex adulatione pendeat. Deinde ut maxima vera sint quae afferunt non magnopere scriptorem historiae iuvare possunt. Postremo etiam illud cogitemus quoties in manifesto errore deprehendantur scriptores rerum gestarum, quoties nutent, dubitent, aestuent, quantum non modo alii ab aliis dissentiant sed et ipsi sibi saepe non consent. Haec si contingunt iis qui magno labore in studium veritatis incumbunt, quod ab illis sperandum est qui sine literarum auxilio (quo qui temere labuntur possint erigi, et de industria mentientes redargui) soli confidunt memoriae, ut omittam quod ea incultu soleat imminui, et aetate debilitari, et morbo penitus extingui? Ad haec si accedat (ut fit plaerunque) patronis adulandi studium, aut discedat obsequendi voluntas, aut interveniat ira, odium, invidia, quae animi iudicium solent pervertere, quis audeat ex horum auctoritate quicquam pro vero affirmare, aut ceu falsum refellere? Aut quis pro certo tradet quod a tam incertis auctoribus acceperit? In tanto igitur scriptorum veterum silentio rerum antiquarum, et quae plaerunque aetatis ignorantia, ubi nihil comperti, nihil sinceri esse potest, modestius esse reor quae nescias silendo pudori servire quam falsa comminiscendo tuam impudiam prodere et aliorum iudicia contemnere.
4. Apud omnes igitur Britannorum nationes tanta fuit scriptorum penuria ut ante Romanorum illuc adventum omnia silentii vastis tenebris consepulta iacuerint, ac ne res quidem a Romanis ibi gestas aliunde quam e Graecis Latinisque monumentis colligere possimus, et quae adventum eorum praecesserunt, de his magis eorum coniecturis quam nostris sit credendum commentis. Nam quae nostri scriptores de suae quisque gentis origine prodiderunt adeo sunt aburda ut non existimarem refellenda esse diligentius nisi essent qui illis commentis velut seriis oblectamentur, et alienis plumis ornati sibi magnifice placerent. Nec minimam in hoc negotio difficultatem affert recentiorum scriptorum diversa tradentium tanta inter se discordia ut non facile sit iudicare quem potissimum sequamur: tanta vero absurditas ut omnes propemodum iure optimo videantur repudiandi. Neque ego tam demiror veterum in re tam obscura silentium aut recentiorum in fingendo discordiam quam paucorum concordem impudentiam. De illis enim temporibus quibus omnia erant instabilia et incerta tam constanter omnia affirmant ut aurium potius vanam oblectationem quam narrationis fidem spectasse videantur. Primis enim illis temporibus cum Britannis perinde ac plurimis aliis nationibus rarus foret agri colendi usus, divitiaeque omnes in pecore essent, homines nulla rerum suarum,quae prope nullae erant, caritate imbuti, dum vela potentioribus pellerentur, vel infirmiores ipsi pellerent, vel uberioria in locas vastis et incultis pascua sequerentur facile sedes mutabant, facile etiam cum novis dominis locrum nomina mutabantur. Multam etiam attulit difficultatis opulentiorum illa ambitio qui, ut sui memoriam posteris commendarent, nationes, provincias et oppida in suum nomen adoptabant. Omnibus fere urbibus Hispaniae bina erant nomina, omnium in eadem cultores, et cum cultoribus urbium et regionum nonimna saepe fuerunt mutata. Ut autem Aegyptum, Graeciam et longinquiora omittamus, nonne,

Saepius et nomen posuit Saturnia tellus?

5. Accedit quod eisdem gentibus in eadem terra degentibus non eadem semper nomina soleant esse. Nam quae Romanis est Hispania, Graecis Iberia, poetis Hesperia, divo Paulo in epistolis, Theodoreto et Sozomeno in historia Spania vocatur. Graecorum tam celebratum Latinis omnibusque Europae gentibus nomen Graecis ipsis est obscurius. Hebraei et Arabes omnibus fere nationibus vetusta servant vocabula, ne fando quidem audita caeteris populis. Scotus et Anglus vulgata gentium Britannicarum nomina sunt, quae hodie quoque priscis et Scotis et Britannis prope sunt ignota. Alteros enim Albinos, alteros Saxones appellant. Quare nemini mirum videri debet si in tanta rerum humanarum inconstantia de nominibus hominum locorumve non semper conveniant inter scriptores diversis temporibus natos, magnis terrarum intervallis dissitos, lingua et moribus dissidentes. Haec cum retro gentium repetentibus origines magnas pariant difficultates, recentiorum quidam prava ambitione impulsi densissimis omnia tenebris involuerunt. Nam dum suae quisque gentis originem e longinquo petunt et se fabulosis commentis frustra nobilitare nituntur, nimia fingendi licentia hoc tantum proficiunt ut quas illustrare es debuerant eas obscurent, et si quando vera dixerint, toties tamque inepte mentiendo ipsi sibi fidem derogent. Ac tantum abest ut quam sperarant assequantur gratiam, ut mendaciis in lucem proditis ab eis ipsis, quorum assensionem captabant, rideantur.
6. Primum omnium ut ab antiquissima gente, ita ab impudentissimo exordiar mendacio. Qui veterum Britannorum novam commenti sunt historiam interpolata Danaidum fabula regem quendam Syriae Diocletianum fingunt ex uxore Labana triginta tres genuisse filias, quae in ipsis nuptis occisis maritis a patre in navem sine gubernatore et remigibus impositae in Britanniam tum desertam pervenerunt, solaeque in regione frigida fructuumque sponte nascentium parum foecunda non modo vixere, sed a malorum daemonum compressu gigantes genuere, quorum genus usque ad Bruti adventum perseveravit. Insulam aiunt ab Albino Albionem fuisse appellatam. Is autem dicitur fuisse Aeneae Troiani pronepos, Aeneae Silvii filius. Ab hoc Bruto cum temere misso telo pater fuisset occisus, factum quidem cunctis infelix ac miserabile est visum, sed quia laedendi voluntas aberant mortis poenam remissam, exilium vel indictum vel sponte susceptum affirmant. Interemptorem igitur consulto Dianae oraculo varia fortuna usum per tot maria atque terras decimo tandem anno in Britanniam appulisse cum magno comitum numero, multis congresssibus gigantum immanitate sublata totius insulae imperium tenuisse. Ei vero tres fuisse filios Locrinum, Albanactum et Cambrium: iis insulam divisam. Ab Albanacto Albanis qui Scoti postea fuerunt, ab Cambro Cambris, qui nunc sunt Valli, imperatum. Eos suorum quenque regnorum imperium ita tenuisse ut summa rerum penes Locrinum esset, qui reliquis Britannis praefectus Locgriam suae parti nomen dederit. Adiiciunt posteriores, ut et ipse fabulosum illud imperium pro virili propagarent, Locrino successe Vendolinam filiam, Vendolinae Madanum, Madano Menpricium, et deinde Ebrancum, qui e viginti uxoribus totidem genuerit filios. Ex his undeviginti in Germaniam migrasse, eamque regionem adiutos Albae Silvii propinqui sui copiis armis sibi parasse: ab his fratribus Germaniae nomen fuisse impositum.
7. Haec sunt fere quae Britonnes et post eos quidam Anglorum de primis Britanniae cultoribus tradunt. Eorum autem nobis hic subit mirari consilium, quod cum facile possent ac sine invidia imitari Athenienses et Arcadas aliasque gentes in primis illustres, seseque dicere indigenas, neque dedecori sibi existimare eam originem, quam prope nobilissima et prudentissima totius orbis civitas gloriae ducebat, praesertim cum ea opinio non posset e scriptoribus antiquis refelli atque etiam non ignobiles haberet assertores, maluerunt tamen ex omnium gentium colluvie sibi maiores effingere quos et ipsa narrandi series vulgo etiam imperito posset facere suspectos, nec vetustiorum quisquam vel tenui suspitione confirmaret. Deinde si id minus placuisset, cum eius fuisset liberum, ut quidam poetarum scripsere, honestos maiores e quocunque vellent sumere libro, miror quid eius in mentem venerit ut eos potissimum eligerent quorum omnem posteritatem semper puderet. Quanta enim illa est stultitia nihil existimare magnificum vel illustre quod a magno scelere vel flagitio est alienum? Nec desunt tamen qui talibus nugis sese imperitis venditent. Ac Ioanni Annio homini non indocto ignoscendum puto, cum sciamus poetis esse concessum ut familiarum et nationum origines fabularum figmentis ornare conentur. Qui vero ex professo scripserunt historiam, nescio an aequum sit hanc veniam concedi. Ut igitur ab ultimas repetam, quid magis obhorret a fide quam puellas paucas absque virorum auxilio e Syra usque per tot maria (quae navigatio classe firma, omnibus rebus ornata in tanta navigandi scientia et usu hodie rei navilis peritis esset formidabilis) extra orbem terrarum delatas in desertam insulam? Ibique nullis frugibus, nullis arborum fructibus victitasse, foeminasque regii generis sub frigido coelo rerum omnium inopes non modo durasse, sed gigantes etiam genuisse, ac ne parum digno potirentur matrimonio, a cacodaemonibus compressas?
8. Diocletianus autem iste quo tempore, qua in parte Syriae regnavit? Quo pacto fiat ut nulla de eo apud rerum scriptores sit mentio, praesertim cum nullius gentis res gestae diligentias quam Syrorum proditae sint posteris? Unde accepit nomen Diocletiani, quod supra mille annos post eum inter barbaros sit natum, et origine Graeca ad formam Latini sermonis sit declinatum? Proxima deinde nobilitatis accessio Brutus parricida, ne videlicet in hac parte Romulo esset inferior. Brutus autem iste quicunque fuit, quem et gentis et nominis authorem Brittones edunt, quibus opibus, quo linguae commercio illis praesertim temporibus eo penetravit qo Romana arma florentissimo statu republicae reliquo fere terrarum orbe perdomito vix tandem pervenire potuerunt? Nam et ante Romam conditam, quam res Italorum fuerint tenues, quam ipsi ab omni longinqua peregrinatione abhorrentes supervacuum est dissere. Nec illud habeo necesse quaerere erra an mari venerit, Alpibus ad eum usque diem uni Herculi perviis, et Gallis ob insitam feritatem adhuc ab exterorum commercio alienis. Oceanum vero navibus ingredi vix sero et florentibus domi rebus ausi sunt Carthaginenses et Graeci qui Massiliam incolebant, ac ne tum quidem dominandi sed speculandi causa, nedum Albanos pastores semiagreste genus hominum tam audax facinus aggressuros fuisse credamus. Praeter haec nemini qui Latinas literas non ignorat ignotum esse potest Bruti nomen anno post commentitium istum Brutum fere quingentisimo sub Tarquinio demum Superbo celebrare esse coeptum, cum L. Iunius homo nobilis contemptu sui regiam effugere vellet crudelitatem, simulatione stulticiae novum illud sibi cognomen peperisset atque ad posteros transmisset. Sed monachus ille huius Brutinae fabulae poeta et artifex videre visus est commenti absurditatum. Verum obiecta specie religionis omnium ora se posse obstruere existimavit, ac Dianae oraculo eos paruisse videri voluit.
9. Non scrutabor hic diligentuis cur hoc Dianae oraculum posteris tam ignotum fuerit, cum Fauni, Sibyllae oracula, ac Praenestinae etiam sortes in tanta celibritate tum essent. Illud tantum quaero, qua lingua Diana respondit? Si Latine dicant, illud rogabo, qui Brutus intelligere potuit sermonum nonagentos circiter annos post se natum? Nam cum Horatius homo doctissimus carmen Saliare Numa Pompilio regnante compositum fateatur ingenue se non intelligere, quomodo Brutus iste tot annos ante Salios institutos mortuus potuit intelligere carmina diu post Horatium, ut orationis tenor indicat, facta? Item quomodo Bruti posteri sermonis Latina ita sunt penitus obliti ut ne tenue quidem vestigium eius apud eos remaneat? Et unde eum quo nunc utuntur sunt nacti? Aut si Britannice et dii et homines tum in Italia sunt locuti, certe non hoc quo nunc Brittones utuntur, quippe qui ex vicinarum gentium linguis ita sit conferruminatus ut multae nationes in eo sua vocabula agnoscant. Sin veteres illos Latinos locutos affirment Britannice, unde monachus ille tam veterem dictionem bis mille annos ante datam intellexit? Sed quid ista minutius persequimur, cum pluribus aliis argumentis appareat eundem monacum et historiam totam fabricasse et Brutum istum qui nunquam fuit genuisse et responsum Dianae confixisse. Quin carmen ipsum apponemus, ut male callidorum hominum se facilius prodat vanitas.

BRUTUS CONSULIT

Diva potens nemorum, terror silvestribus apris,
Cui licet anfractus ire per aetheros,
Infernasque domos, terrestia iura resolve,
Et dic quas terras nos habitare velis.
Dic certam sedem qua te veneremur in aevum,
Qua tibi virgineis templa dicabo choris.

10. Respondit autem Diana versibus eiusdem generis, ut et ab eodam poeta facti videantur, non illis quidem obliquis, ambiguis et flexiloquis, sed perspicuis, quibus quod nunquam datura erat promittit, imperium videlicet orbis terrarum:

Brute, sub occasum solis trans Gallica regna
Insula in Oceano est undique cincta mari.
Insula Oceano est habitata gigantibus olim,
Nunc deserta quidem, gentibus apta tuis.
Hanc pete: namque tibi sedes erit illa perennis.
Haec fiet natis altera Troia tuis.
Hic de prole tua reges nascentur, et illis
Totius terrae subditus orbis erit.

Ex hoc opinor carmine cum ipsorum historiis collato reliquum commentum deprehendi potest, nec id obscure quidem. Nam praeter vanitatem utrinque promissorum, et iam insulam non tum habitare sed habitatam aliquando fuisse, nunc vero desertam esse carmen asseverat. Ubi ergo hominum illa portenta Gogmagog, Tentagol aliaque vastiora nomina ad terrorem dicam, an ludibrium conficta? Ubi praclara illa certamina Corinaei aliorumque Bruti sociorum adversus non terrigenas sed daemonigenas gigantes? Haec de Bruto eique data dictione. Horum adeo mendaciorum neque poenitet neque pudet posteros, ut ante paucos annos, non ultimi nominis apud eos scriptor impudenter confixerit Troianos Britannice locutos. Huius sententiae impudentem vanitatem facile refellunt Homerus et Dionysius Halicarnassius, quorum ille omnibus Troianas nomina dat Graeca, alter longa et seria disputatione contendit Troianos ab ultimis usque primordiis genere Graecos fuisse. Illud vero praetereo, quod cum in Angliam appulisset cum non magno comitatu, quomodo intra viginti annorum spatium tria regna condiderit et qui universi in primo adventu vix unius modicae coloniae numerum poterant tam brevi insulam orbis maximam non pagis modo et urbibus sed tribus regnis amplissimis occuparint, quique paulo post abundante multitudine, nec Britannia (ut videtur) eam capiente Germaniam regionem tam late fusam ceperint, incolasque victos in suum non Britannicum sed Latinum nomen transire cogerint, atque ob undeviginti illis fratribus qui ne ipse quidem Germani erant (nam singulis fere singulae matres erant) Germaniam dici. Hoc nos commentum tam ex omni parte absurdum non adduximus in medium ut confutaremus, sed ut Germanis irridendum proponeremus.
11. Haec in universum de commentis Brittonum dicta sunt. Consilium autem fingentium non adeo mihi obscurum videtur. Illa enim de daemonum cum puellis concubitu monstrosa fabula illuc mihi pertinere videtur ut Brutum suum cum duabus vicinarum gentium maximis vel cognatione iungeret vel de nobilitate cum eis decertaret. Galli enim Caesare et Germani Tacito authoribus a Dite patre se oriundos ferebant. Similis quoque videtur fuisse causa fabulae de Bruto fingendae. Nam cum in Epiro Buthrotii, in Sicilia aliquot populi, in Italia Romani, Campani, Sulmonenses, in Gallia Averni, Hedui, Sequani, et posterius Franci Troianorum nescio quos conditores laudarent, Britannicarum rerum scriptores ad suae gentis nobilitatem exornandam non parum sibi collaturi videbantur si ex antiquitatis arcanis eius peterent primordia, idque potissimum a Troianis, vel ob urbis claritatem omnium gentium literis celebratam, vel ob cognationem cum tot nationibus quae ex eodem illo velut naufragio prodiisse dicerentur. Neque arrogans id mendacium visum iri existimabant si illius cum tot gentibus communicatae nobilitatis ipsi in parte aliqua haererent. Hinc opinor illud de Bruto commentum aliaque antiquiora non minus stulte recepta quam impudenter ficta, quarum omnium rerum ut vanitas argueretur, satis fortasse fuisset admonere vetustis scriptoribus ignota fuisse, literis florentibus in lucem prodire non ausa, emorientibus demum nata, ab adulatoribus indictis prodita, ab hominibus crassis et nimium credulis, qui fingentium fraudem non intelligerent, recepta. Impostorum enim istorum qui non ex historiae veritate communem utilitatem, sed ex adulatione privatum aliquem fructum petunt huiuscemodi est ingenium, ut cum vehementissime videntur laudare, tum maxime irrideant. Quid enim aliud isti faciunt qui quorum ornare se simulant nobilitatem, eam ut clarius splendescat, de totius naturae colluvione petunt? Et ea generis claritate homines creduli dicam an stolidi sibi placent, quam nulli finitomorum eis invident.
12. Qui Scotorum res literis prodiderunt honestiorem, ut ipsis visum,originem ediderunt, sed nihilo Brittonum nobilitate minus fabulosam. Non enim a Troianorum profugis reliquis, sed e Graiis illis heroibus quorum posteri Troiam everterunt, maiores nobis adoptarunt. Nam cum Graecorum priscis illis temporibus duo maxime genera celebrarentur, Dores et Iones, ac Dorici generis principes essent Argivi, Ionici vero Athenienses, Scoti principem sui gentis conditorem Gathelum quendam faciunt, quem Argi an Cecropis esse filium mallent, incertum relinquerunt. Ac ne Romanorum in hac parte cederent claritati, validam ei latronum adiecerunt manum, cum qua profectus in Aegyptum praeclaras res gessisse dicitur, copiisque regiis post Mosis discessum fuit praefectus. Deinde cum uxore Scota regis Aegyptii filia totum Europae litus ad mare internum pertinens circumnavigasse, et paucis tot regionibus illa aetate desertes, aut certe raris in locis et a paucis habitatis Graecia, Italia, Gallia, totoque Africae litore (ut omittam interim tot maris interni insulas) alii eum ad Iberi amnis ostium exponunt, eoque agro, quem tenere non poterat, relicto in Galaeciam regionem multo steriliorem traducunt. Alii Oceanum primum, ut arbitror, mortalium classe ingredi ausum ad Durii fluminis ostium exponunt, eoque in loco celebre oppidum condidisse volunt quod de nomine eius Portus Gatheli nunc vocetur, unde universae regioni quae a Luso et Lusa Bacchi fillis diu Lusitania fuerat appellata Portugalliam dici coepisse. Deinde coactum illinc in Galaeciam penitus abire Brigantiam ibi extruxisse, quae nunc Compostella vocetur. Bracaram item ab eo ad Mundae amnis conditam.
13. Haec de origine suae gentis fabulosi tradunt Scoti. In quibus figendis quam nostri parum circumspecti fuerint vel hinc aestimare licet, quod Graeco illi Gathelo scriptoribus Graecis ignoto ne Graecum quidem nomen dederint; quod urbi a se conditae Latinum a portu nomen potius quam Graecum dederint, praesertim illa aetate qua Graecorum paucissimis Latium ipsum fuit cognitum; quod dubitant Argine an Cecropis fuerit filius, cum Cecropem Argus prope centum annis antecesserit; quod is qui inter homines omnium ingeniosissimos tantum prudentia praestitisset ut secundum a rege locum teneret, ut Mosi profugo sufficeretur, ut peregrinus regiis honoraretur nuptis, relicta regione totius orbis fertilissima, tot praetervectus dextra laevaque continentis utriusque terras, tot insulas proventu frugum omnes, aeris temperie plarasque insignes Cretam, Siciliam, Corsicam, Sardiniam, quae illa aetate ab agresti hominum genere tenebantur verius quam colebantur, in oceanum etiam ipso nomine formidabilem eruperit, praesertim cum homines adhuc non magnum rei nauticae usum haberent, Portugalliam, seu Portum Gaethili, urbem condiderit ad Durium, cuius urbis nomen nusquam reperitur ante Saracenorum in Lusitania dominatum; Bracaram etiam aedificarit ad Mundae fluminis ostium, cum inter Nracaram et Mundam intersint multa passuum millia, interiectis etiam duobis claris amnibus Durio et Vaca, Bracaraque omnono maritima non sit. Subit et illud quaerere, qui fiat ut Gathelus homo Graecus, et illustri loco natus, et rebus gestis cum e gente esse amibitiosissime in sui nominis memoria prodenda posteris magnoque comitatu in extremas orbis totius oras, ut tum res erant, prope incultas et barbaras vectus oppida condiderit, nulli tamen eorum non modo suum, sed ne Graecum quidem nomen imposuerit. Portugalliae enim nomen aut (ut illi malunt) Portus Gatheli tot vetustis scriptoribus qui ex professo terrarum et locorum nomina sibi scribenda sumpserunt ignotum ante quadrigentos annos celebrari coeptum est. Neque minus de istius Gatheli adventu in Hispaniam suspecta est omnia Graecorum et Latinorum taciturnitas, praesertim cum Phoenicum, Persarum, Poenorum, Iberorum, Gallorum et comitum Herculis et Bacchi qui in Hispaniam advenerint frequens et illustris mentio fit apud veteres. Sed nostri fabulatores, opinor, monumenta veterum non legerunt; alioqui enim quando illis e Graecia conditorem gentis et suae nobilitatis authorem educere visum erat, nunquam commisissent ut hominem potius ignobilem sibi comminiscerentur quam ad Herculem et Bacchum omnium gentium monumentis celeberrimos suum genus referrent.
14. Haec fere de origine suae gentis a nostris traduntur, quae
cum pluribus quam res poscat prosecutus esse videar, is velim ex adverso consideret quam pertinaciter quidam haec tanquam Palladium coelo demissum propugnent. Id si fecerit, non dubito quin adversariorum pervicacia sit eum nobis minus iniquum redditura. De reliquis gentibus quae in hanc insulam posterius venerunt et domicilio locum caeperunt, Pictis, Saxonibus, Danis, Normanis, quoniam eorum historia nihil monstri continet, posterius commodiore loco dicemus. Hae vero duae nationes (quarum meminimus) e Gallis mihi videntur oriundae. Id cur ita esse existimem adiiciam, si pauca prius de antiquis Gallorum institutis dicam. Gallia omnis quanquam est frugum ferax, tamen et est et fuisse dicitur hominum feracior, adeo ut Strabone teste Celtarum, quae tertia pars est Galliae, inventa sunt trecenta millia eorum duntaxat qui arma ferre possent. Itaque cum in agro quanvis fertili, multitudine tamen laborarent sua, ad eam minuendam permissum fuisse creditur ut puerorum amoribus indulgerent. Hac tamen ratione cum non satis provisum adversus inopiam agri videretur, praegravante adhuc turba liberorum capitum, saepe decreto publico, interdum privatis consiliis ad exhauriendum domi multitudinem in omnes circum circa regiones frequentes colonias emiserunt. In Hispaniam autem, ut inde incipiam, tam frequentes, ut Ephorus teste Strabone Galliae longitudinem ad Gades usque porrexerit, et certe totum latus Hispaniae ad septentriones versum populorum et gentium nominibus diu Gallicam testata est originem. Primi autem nobis occurrunt Celtiberi,

profugique a gente vetusta
Gallorum Celtae miscentes nomen Iberis.

Hi tam late suos fines propagaverunt ut quanvis asperam regionem, nec alioqui frugiferam incolerent, tamen M. Marcellus sexcenta talenta tributi nomine ab eis exegerit. Sunt etiam a Celtis aut Celtiberis oriundi Celtici ad Anam fluvium, Ptolemaeo Betici cognominati, et Celtici alteri in Lusitania Anae propinqui, et si Pomponio Melae homini Hispani credimus, a Durii fluminis ostio ad promontorium usque, quod sive Celticum sive Nerium vocant, Celtici colunt cognominibus distincte, nempe Gronii, Praesamarci, Tamarici, Nerii, ac caeteros quoque Galaecos a Gallica origine non abhorrere nomen gentis indicat.
15. Ab altera parte transierunt e Gallias in Italiam Ligures, Libii, Salassi, Insubres, Cenomani, Boii, Senones (si nonnullis scriptoribus antiquis credimus) Veneti. Hae gentes quam late dominatae sint in Italia, cum nemini paulum modo in historiarum lectione versato sit ignotum, non habeo necesse explicare. Sed nec inquiram diligentius quantae Gallorum manus vel in Thracia consederint, vel ex ea egressae Macedonia, Graeciaque proculcata in Bithyniam transierint regnaque Gallograecorum in Asia condiderint, quando ad nostrum institutum ea res non magnopere pertinet. Ad Germaniam festinat oratio, ac de coloniis in ea Gallicis locupletissimos habeo authores C. Iulium Caesarem et C. Cornelium Tacitum. Ille enim in commentariis belli Gallici scribit quodam tempore Gallos Germanis habitos fuisse fortiores. Itaque Tectosages fertilissimam Germaniae partem circa Herciniam silvam tenuissse et Boemi, ut alter affirmat, ipso nomine conditores suos Boios indicant. Et propiora inter Menum et Rhenum amnes aliquando Helvetii tenuerunt, et Galliciae originis etiam fuere Decumates trans Rhenum et ad Dannubium Gothini, quos Claudianus Gothunnos vocat, Arrianus in vita Alexandri Getinos, Flavius Vopiscus in Probo Gautunnos appellat. Sed et Gothunnos inter Celtas Claudianus recenset, et Stephanus putat Getas ab Arriano Getinos dici, ut fortasse ne Getae quidem ipsi a Gallica gente alieni fuerunt, quandoquidem certum est multas gentes Gallicas in Thraciam profectas esse, atque resedisse in ea parte quam Gereae tenuisse dicuntur. Gothinos quoque aetate sua Tacitus ait sermone Gallico fuisse usos. Cimbri quoque, teste Philemone et (si Tacito credimus) Aestiones ad mare Suaevicum ubi succinum legitur habitantes tum locuti sunt Britannice, qui sermo erat idem cum Gallico aut non multum ab eo diversus. Sunt et alia plurima Gallicarum per Germaniam coloniarum vestigia quae non gravate persequerer nisi quae dicta iam sunt abunde ad nostrum institutum facerent, nempe ut ostendam quam late Gallia circa Britanniam suas diffuderint colonias. Quid ergo Britannia, quae nec magnitudine, nec viribus, nec rei militaris peritia nationes illas aequabat? Eane tam vicina Gallorum fortissimis, nec aeris clementi aut soli foecunditate propinquis regionibus inferior, nullos exteros colonos accaepit? Imo, ut Caesar et Tacitus asseverant, complures; ut autem ego contendo, veteres cultores universos. Tres enim antiquitus gentes, ut satis constat, totam insulam tenuerunt, Britones, Picti et Scoti, de quibus deinceps dicemus.
16. Atque ut a Brittonibus qui latissime in Albio regnarent exordiar, primus (quod sciam) C. Iulius Caesar aliquid certi de eis prodidit. Is interiores incolas indigenas putat. Ideo credo quod diligentius perquirendo nihil de primo eorum adventu compererat, nec ulla tum erant apud eos monumenta literarum unde id disci posset. Maritima insulae ait teneri a Belgis, quos spes praedae illexerat, agri foecunditas et coeli clementia detinuerat. Eius rei argumentum putat quod plaerique civitatum unde venerant nomina retinebant, quod aedificia Gallicis essent simila. Addit Cornelius Tacitus author gravissimus mores non esse dissimies; parem et in periculis deposcendis audaciam et in defugiendis formidinem; magnas utrinque factiones, magnas clientelas fuisse. Denique sua aetate talem esse Britanniam qualis ante adventum Romanorum fuerat Gallia. Adiicit praeterea Pomponius Mela in bello Britannos equitatu, bigis, curribus Gallico armatu dimicare. Beda quoque omnibus qui fabulosa de Britannorum origine scripserunt aetate maior et authoritate prior primos insulae cultores ex Armorico tractu venisse affirmat. Ab his non dissentiunt quidam Graecorum grammatici qui Britannos a Britanno Celtis filio nomen accepisse tradunt. In eo certe consentiunt quod e Gallia eos intelligi voluerunt oriundos. E recentioribus hic sententiae subscribunt Robertus Caenalis et in vita Diocletiani Pomponius Laetius minime spernendus author, uterque, opinor, vi veritatis coactus. In hoc tamen uterque mihi videtur errare quod eos e Brittonum peninsula ad Ligerim, quae nunc Britannia vulgo vocatur, educat, praesertim cum maritimae Britannorum coloniae ipsis, ut Caesar ait, nominibus testentur unde demigraverunt.
17. Sequitur ut de Gallicis coloniis in Hiberniam missis agamus. Iam ante ostendimus totum latus Hispaniae quod ad septentriones exporrigitur Gallicis colonis occupatum fuisse. Ex Hispania vero causas in Hiberniam commigrandi video complures fuisse. Nam vel in Hiberniam eos pertraxisse videri potest facilis e propinquo traiectus, vel domo expulisse immoderata imperia Persarum, Phoenicum et Graecorum in Hispanos bello superatos et propter infirmitatem eis obnoxios. Item inter Hispanos ipsos e multis nationibus homines inter se male coalescentes, et studium libertatis et fuga servitutis inter motus civiles et novas rerum perturbationes in gente belli avida subinde exorientes. Has migrationum causas qui expendet non mirabitur, opinor, si plaerique fortunam quanvis tenuem foris, modo cum libertate coniunctam domesticae et quidem acerbae servituti praetulerint. Retinuit autem illuc advectos turbulentior indies rerum Hispanicarum status, nunc Carthaginiensibus, nunc Romanis omnia servitutis mala in bello superatos exercentibus et multos praeterea ad eandem malorum fugam compulit, praesertim cum Hispani tum nullam aliam vicinam regionem haberent in quam aut rebus domi florentibus exuberantem multitudinem emitterent aut unde rebus adversis calamitatum perfugium peterent. Retinuit et aeris clementia. Est enim, ut ait Caesar, coelum Britannicum Gallico temperatius Hibernicum autem solum amoenitate et coelum temperamenti aequabilite longe Britannicum superat. Praerea homines in solo aspero nati et educati ocio, ut sunt omnes Hispanicim dediti, ad ad pascua fere totius Europae uberrima traduci sese libenter e domesticis tumultibus in sinum externae pacis recondebant.
18. Sed nec gentis cuiusque de suis maioribus opinionem quae verisimilibus coniecturis innititur et testimonio vetusto confirmatur repudiandam existimo. Nam Cornelius Tacitus occidentale latus Britanniae sive Albii a posteris Hispanorum coli certa, ut ipsi videtur, coniectura affirmat. Verisimile autem non est Hispanos relicta a tergo Hibernia terra propiore et coeli et soli mitioris in Albium primum descendisse, sed primum in Hiberniam appulisse atque inde in Britanniam colonos missos, quod et Scotis contigisse omnes eorum annales affirmant et Beda libro primo testatur. Scoti enim omnes Hiberniae habitatores initio vocabantur, uti indicat Orosius. Nec semel Scotorum ex Hibernia transitum in Albium factum nostri annales referunt, sed primum duce Fergusio Ferchardi filio, deinde post aliquot aetates domo pulsos in Hiberniam rediisse, atque denuo duce Reutharo in Britanniam reversos. Post etiam regnante Fergusio secundo magna auxilia Scotorum Hibernicorum missa, quibus sedes in Gallovidia sint datae. Et Claudianus aetate sua auxilia illic adversus Romanos transmissa indicat. Ait enim,

Totam cum Scotus Ierunam
Movit, et infesto spumavit remige Tethys.

Et alio loco,

Scotorum cumulos flevit glacialis Ierne.

Principio autem cum utrique, id est Hiberniae incolae et coloni eorum in Albium missi, Scoti appellarentur, ut discrimine aliquo alteri ab alteris distinguerentur, initio coepere alteri Scoti Ierni, alteri Scoti Albini vocari, ac paulatim utrinque cognomenta loco nominis usurpata effecerunt, ut vetus nomen Scotorum prope oblivioni daretur, ac non ex usu loquendi sed annalium memoria repeteretur.
19. Quod ad nomen Pictorum attinent, non patrium et vetus id eis fuisse arbitror, sed a Romanos ex re datum, quod corpora cicatricibus haberent inscripta, quod et versus Claudiani indicat,

Ille leves Mauros, nec falso nomine Pictos
Edomuit, Scotumque vago mucrone secutus
Fregit Hyperboreas remis audacibus undas.

Item alibi,

Venit et extremis legio praetenta Britannis,
Quae Scoto dat fraena truci ferroque notatas
Perlegit exanimes Picto moriente figuras.

Herodianus quoque de eadem gente, sed nomine tacito loquens hanc pingendi rationem, nisi quod ferri non meminit, dilucide exprimit. Neque (ait) vestis usum cognorunt, sed ventrem atque cervicem ferro incingunt, ornamentum id esse ac divitiarum argumentum existimantes, perinde ut aurum caeteri barbari. Quin ipsa notant corpora pictura varia et omnifariam formis animalium, quocirca ne induuntur quidem, videlicet picturam corporis ne adoperiant. Quo vero nomine sese ipsi nuncuparent in re tam vetusta difficile dictu est. Vicinae certae nationes in eorum nomine parum secum consentuint. Nam Brittones Pichtiades, Angli Pichtos, Scoti prisci Peachtos eos appellant. Locorum vero quorundam nomina quae quondam Picticae ditionis fuerant nunc vero a Scotis tenentur, diversam ab omnibus appellationem ostendere videntur. Nam Penthlandici montes et fretum Penthlandicum a Pentho, non a Picto composita videri possunt. Sed haec nomina posterioribus temporibus ab Anglis aut certe Scotis Anglicum sermonem usurpantibus indita fuisse crediderim. Eorum enim apud priscos Scotos nec intellectus nec usus est ullus. De nomine vero Pictorum utcunque se res habet, si Romani vocabulum barbarum in propinquam vocem Latinam transulerint, sive barbari Latinam ad sui quisque sermonis sonum et declinationem proxime accomodaverint, ego certe in magno non ponam discrimine.
20. Sed quando de nomine constat et ab orientali coeli paga alii e Scythia, alii e Germania eos in Britanniam appulisse rerum scriptores fatentur, restat ut vestigia persequentes coniecturis, si fieri potest, ad veritatem perveniamus. Neque aliud certius vestigandi initium video quam a corporis illa pictura. Pingebant autem Britanni, Arii in Germania et Agathyrsi corpora, sed ut in bello terribiliores hosti apparerent, succis modo herbarum se inficiebant. Sed cum Picti ferro cutum variarent ac diversorum animalium figuris inscriberent, verius erit quaerere quae gentes vel in Scythia vel Germania regionibusque vicinis certo illo pingendi corpora instituto non ad terrorem sed ad decorem uterentur observare. Occurrunt autem in Thracia, ut Vergilio placet, Geloni, de quibus Claudianus libro primo Adversus Rufinum,

Membra qui ferro gaudet pinxisse Gelonos.

Occurrunt apud eundem poetam in Thracia Getae,

Crinigeri sedere patres pellita Getarum
Curia, quos plagis decorat numerosa cicatris.

Igitur cum Geloni Vergilio sint Getis vicini et vel Gothunni vel Getini iuxta Arrianum Getis annumerentur, quid vetat, cum iuxta Tacitum Gothunni Gallice loquerentur, hinc credere Pictos oriundos? Verum e quacunque natione Germanica advenerint, mihi fit verisimilie eos fuisse de veteribus Gallorum colonis qui vel ad mare Suevicum vel Danubium sedes habuerunt. Gallici enim generis homines cum a Germanis alienigenae (ut erant) haberentur, eorum puto nomen in contumeliam abiit, adeo ut uno vocabulo walsch Gallum, peregrinum et barbarum indicent. Ideoque sive a vicinis eiect eu tempestatum vi adacti fuerunt, facile maiores Pictorum Scoitis fuisse conciliatos puto, atque ab eisem, ut traditur, adiutos ut homines cognatos eiusdem fere linguae, nec dissimilium rituum, eoque facile impetratum ut sanguinem miscerent, connubiisque prope un unam gentem coalescerent. Alioqui enim non video quomodo Scoti qui tum Hiberniam tenebant, homines feri et inculti peregrinos omnium rerum egenos ac tum denique visos, nullo legum, sacrorum aut linguae commercio coniunctos, tot necessitatibus circumventos in ius affinitatis ac prope omnium rerum societatem tam facile ascivissent.
21. Hic nobis nonnihil obstare videtur Bedae Anglosaxonis auctoritas, qui unus (quod sciam) Pictos Scotis diversa lingua prodit usos. Ait enim de Britannia loquens eam quinque linguis unam eandemque summae veritatis et verae sublimitatis scientiam scrutari et confiteri, Anglorum, Brittonum, Scotorum, Pictorum et Latinorum. Bedam autem ego opinor pro quinque dialectis quinque linguas dixisse, quod a Graecis in re simili factum videmus. Item a Caesar in exordio commentariorum belli Gallici: tres enim Galliae partes linguis, moribusque diversis esse usas ait. At Strabo ut Aquitanos a caeteris lingua discretos esse confitetur, ita reliquos Gallos eadem lingua sed paulum variata uti. Sed nec Scotos a Brittonibus toto sermone, sed dialecto potius discrepasse arbitor, ut posterius dicam, cum nunc etiam tam in sermone consentiant ut eodem aliquando usi fuisse videantur, minusque inter se differant quam quaedam Gallicae nationes quae omnes Gallice loqui dicuntur. Itaque caeteri scriptores, ne diveri quidem sermonis ullam suspitionem faciunt, et ipsi, quandiu regnum utrunque statit velut unius gentis homines matrimonia semper inter se contraxerunt, ac initio mixti, deinde vicini ac saepius amici fuereunt usque ad Pictorum excidium. Sed nec eorum reliquiae (quas extincta militari aetate multas fuisse oportet) ulla ex parte Scotorum linguam corruperunt, ac ne in eis quas reliquerunt sedibus ullum peregrini sermonis vestigium remansit. Omnes enim Pictorum regiones ac singula etiam loca Scoticas appellationes hodie retinent, praeter admodum pauca in quibus praevalescente supra patriam Saxonica lingua Germanicae originis nomina sunt imposita. Nec illud omittendum, quod ante Saxonum in Britanniam adventum nunquam ullas Britannicas nationes inter se interpretibus usas legamus. Igitur cum uno consensu Scoti, Angli et Germani scriptores Pictos e Germania oriundos ferant, constetque Gothunnus sivi Getinos Gallorum fuisse colonos et Gallice locutos, et Aestios ad mare Suaevicum Brittanice, unde potius existimem Pictos prodiisse? Aut quo sedibus eiectos, nisi ad cognatos contendisse? Aut unde potius connubia impetatruros quam a populo, sanguine, lingua, moribus sibi coniuncto?
22. Quod si Pictos a Gothunnis, aut Aestiis, aut Getis neget aliquis oriundos propter earum regionum longinquitatem, is secum cogitet et quantae migrationes in omnes partes factae sint illis temporibus in quae Pictorum adventus in Britanniam est coniectus, ac deinceps multis saeculis. Intelliget, opinor, nihil horum non modo fieri, sed etiam facile fiere potuisse. Galli Hispaniae, Italiae, Germaniae et Britanniae bonam magnamque partem coloniis occuparuit, ad Maeotida et Cimmerium Bosporum populando sunt progressi, Thraciam, Macedoniam et Graeciam pervastantes in Asia consederunt. Cimbri, Ambrones et Teutones Galliam depraedati in Italiam penetrarunt. Geloni, qui Vergilio in Thracia collocantur, apud caeteros scriptores vicini in Scythia sunt Agathyrsis. Gothi obscura diu natio diluvii instar brevi tempore Europam, Asiam, Africam inundarunt. Multis igitur deinceps saeculis dum ferociores finitimorum sibi sedes vendicabant, infirmiores potentiorum iniuriis obnoxii, patriam quam retinere nequibant linquunt, si homines diu cum fortuna colluctati atque incertis sedibus per varios errores iactati se in longinquas regiones tandem aliquando contulerunt, nihil, opinor, apud rerum peritos admirationis res habere debet. Duas praeterea nationes vetustas as scriptoribus Romanis collocari vidimus intra eos limites quibus regna Scotorum et Pictorum aliquando claudebantur, Maiatas et Attacottas. Ex his Maiatas, quos Dion unus (quod sciam) nominat Picticae gentis fuisse reor, quando eos in agris Caledoniis proximis constituit, quos agros certum est Pictos tenuisse. Attacottas ex Marcellino apparet fuisse ex eis qui aliquando vallo Adriani exclusi postea prolatis imperii finibus ad Severi vallum usque inter provinciam sint comprehensi, quoniam in libello de castrensibus officiis Romanorum per provincias inter externa auxilia reperio cohortes aliquot Attacottarum, sicut et Brittonum. Quo magis miror audaciam dicam an stuporem Luddi: audaciam, qui Attocottas fuisse Scotos, sed nullo prorsus auctore aut coniectura verisimili affirmet; stuporem, quod in loco Marcellini a se citato Scotos ab Attacottis seperari non videat. Inquit enim Marcellinus, Picti et Saxones, Scoti et Attacotti Britannos aerumnis vexavere continuis. Pari stupore ab eo factum est ut contendat Caledonias e Brittonum gente fuisse, qui planissime Picti fuerunt, quod perspicue Luddus testimono ex panegyrico qui dictus fuit Constantino adversus se prolato demonstrat. Inquit enim orationis auctor Caledonum et aliorum Pictorum silvas. Id testimonium ille qua stulticia est pro se produxit, et quo stupore est non contra se facere animadvertit. Quod se vocem inspiciamus, ea linguae Scoticae est. Calden enim Scotis arbor quae Latinis corilus dicitur, unde et Caledoniae silvae nomen reor inditum et Caledoniorum opidum ad Taum amnem situm Duncalden adhuc vocatur, hoc est corilorum tumulus. Etsi adversus consensum omnium Ptolemaei codicum mihi aliquid permittere auderem, pro mari Deucaledonio scriberem Duncaledonium, et apud Marcellinum pro Dicaledones, Duncaledones, et mari et genti a Duncaledonio oppido cognominatis.
23. Haec quae scripsimus etsi abunde satisfacere possint lectori non iniquo, nihilominus adiiciemus et alia quae C. Plinius manifesta originum indicia existimavit, nempe sacra, linguam, oppidorum vocabula. Primum satis constat maximum amicitiae vinculum et cognationis argumentum habitam fuisse similitudinem religionis et eandem de diis opinionem. Apud Britannos autem et Gallos idem plane deorum erat cultus, idem apud utrosque et nusquam alibi Druidum sacerdotium, quorum superstitio adeo utriusque gentis animos persuaserat ut multi dubitarent utri ab utris eam philosophiam didicessent. Item eadem sacra ex superstitionis persuasione deprehendi ait Tacitus, nec ab eo ritu fuisse immunes Hispanos, ut quorum bona pars e Galliis origine ducebat indicat tumulus prope Carthaginem novam qui Mercurius Teutates appellabantur, ut scriptum est a Livio. Idem quoque genus vatum apud Gallos et Britannos in summo fuit honore, quos utrique bardos vocabant. Horum et functio et nomen adhuc perseverat apud omnes nationes quae vetere Britannorum lingua utuntur, tantusque eis honos multis in loci habetur ut et ipsi sacrosancti et eorum domus pro asylo sint, et inter infestissimos hostes ubi crudelissime et bellum geritur et victoria exercetur perpetua sit eis eorumque comitibus ultro citroque commeandi potestas. Nobiles eos ad se ventitantes et honorifice suscipiunt et munifice dimittunt. Carmina autem non inculta fundunt, quae rhapsodi proceribus aut vulgo audiendi cupido recitant, aut ad musicos organorum modos canunt. Plurima ex veteribus institutis adhuc manent, nec quicquam fere in Hibernia nisi in ceremoniis et religionis ritibus est mutatum.
24. Haec de sacris in praesentia dicta sint. Superest ut de lingua veteri ac oppidorum et gentium vocabulis agamus. Hae autem partes plaerunque nobis erunt promiscue tractandae, quod altera alteri saepenumero velut fundamento innititur, praecipue cum nomen proprium aut originatione aut declinatione patriam asseret. Atque haec quidem etsi mutua conspiratione sese confirmant, tamen quoad fieri potest ea nos docendi gratia separabimus. Primum igitur Tacitus in vita soceri sui affirmat non multo Gallicam a lingua Britannia esse diversam, ex quo facio coniecturam aliquando eandem fuisse, ac paulatim vel externarum gentium connectio, vel ingnotarum ante rerum invectione, vel novarum artium inventione et frequenti formae vestium, armorum, supellectilisque reliquae mutatione sermonem facile sequacem multis in partibus interim auctum, interim adulteratum, ac multa nova vocabula genita, multa vetustia vitiata. Cogitet apud se quisqui quantum populi inconstantia sibi in hac parte sumat, quantum ei semper et fuerit, et sit praesentium fastidium et innovandi studium, compariet profecto illud optimi poetae et unici censoris iudicum esse verissimum,

Ut silvae foliis pronus mutantur in annos,
Prima cadunt, ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata, vigentque.

Et paulo infra,

Multa renascentur quae iam cecidere, cadentque
Quae nunc sunt in honore vocabula, sic volet usus,
Quem penes arbitrium est, et ius, et norma loquendi.

Haec quidem ille de Romano sermone scripsit, qui magna civium cura incorruptus servabatur, quem omnes nationes quae intra tam latos imperii fines continebantur diligenter addiscebant. Ne admiremur igitur linguam ante colonias e Galliis in omnes partes emissas iam domi discordem, et deinde diversarum nationum commistione pollutam, et ab initio barbaram et suis quodam modo neglectam, ac postquam ab externo solo rursus in Britanniam se recepit in regna exteris plaerunque obnoxia divisam sibi non semper constare. Nam et initio Celtae et Belgae diversa utebantur, ut Strabo censet, dialecto. Deinde cum Celtae magnas colonias in Hispaniam emisissent, ut Celtiberorum et Celticorum indicant nomina, et Belgae Britanniam maritimam, ut intelligi potest ex Ventae Belgarum et Atrebatum et Icenorum nominibus, occupassent, non potest fieri ut non hinc Hispani, inde Romani, Angli, Dani, Normani non multa peregrina vocabula secum advexerint, patria corruperint.
25. Quin illud potius mirandum censeo quod nunc etiam tanto post tempore tot gentium adventu adulteratis et magna ex parte mutatis vicinarum nationum linguis adhuc Britanni non tam sermone toto quam proprietate et dialecto inter se discrepunt, ac si quis ex eis alterius nationis Britannice hominem audiat loquentem, sonum tamen suae linguae agnoscet et plurima verba capiet, quanquam sermonem universum non intelligat. Nec si non eadem semper apud omnes earundem rerum invenientur vocabula novum debet videri, reputantibus quantum in singularum gentium sermone quotidie mutent vicinorum commercia, quantum assidua consuetudo, quot nova verba cum rebus nuper inventis nascantur, quot ex ultimis terris cum suis mercibus verba advehantur, quot vetusta intereant, quod adiectis literis vel syllabis protrahantur, ablatis decurtentur, transpositis aut mutatis interpolentur. Non quaeram quantum et quam brevissimo Ionicus ab Attico degeneravit, quantum ab utrisque reliqui Graeci dissideant, observemus nobilissimarum in Europa gentium sermonem. Gallica, Italia, Hispanica lingua ab eisdem radicibus ortae quam cito a puritate linguae Latinae disceverint! Nec inter se interim minus discrepant quam Scotica prisca et Britannica. Imo si singulas Galliae provincias (eas dico quae Gallice loqui existimantur) dispiciamus, quantum discrimen inter Galliae Narbonensis incolas comperiemus et Vascones, quantumque ab utrisque recedunt utrisque finitimi Lemovices, Petragoriti, et Arruemi? Quantum ab his omnibus reliquae Gallorum provinciae? Atque ut propioribus utamur exemplis, leges Anglorum quingentos abhinc annos a Gulielmo Normano Gallice editas nemo Gallorum sine interprete nunc intelliget. Imo si qui longiuscule vixerunt senes, in memoriam revocent quot vocabula ipsis pueris usu protrita nunc prorsus obsoleta sint, quot autem proavis nostris inaudita in eorum locum successerint, minime admirabuntur eandem ab initio linguam apud gentes longe dissitas et saepius bello dissidentes ita sensim longinquitate temporis immutari, ut propemodum tota diversa videatur.
26. Contra vero cum non tot annis sed saeculis in sermone Britannico videam eam concordiam inter nationes vel spatio terrarum longe separatas vel mutuis odiis laborantes, quanta non est inter multos Gallorum populos qui sub eisdem regibus et legibus divierunt; cum talem igitur in loquendo concordiam mecum recogito, quae et veterem cognationem et non obscuras eiusdem originis notas adhuc servet, facile adducor ut ante Saxonum adventum omnibus Britannis non multum diversam fuisse linguam credam; ac proximas Gallico litori nationes versimile est Belgica usas fuisse, e quorum finibus bona pars vicinorum Galliae Britannorum (ut legere est apud Caesarem) transmigraverat. At Hiberni et coloniae ab eis missae a Celtis Hispaniae habitatoribus oriundi, uti credibile est, Celtica utebantur. Hae gentes cum velut e longinqua peregrinatione reversae vicinas occupassent sedes ac prope in unum populum commistae fuissent, rursus prope confusis idiotismis sermonis quandam permixtionem factam reor, ut neutri linguae vel Celticae vel Belgicae omnino similem, ita neutri penitus dissimilem, qualem animadvertere licet in eis nationibus quae Germanice loqui putantur et tamen e vetusto sermone multum descivisse constat. Intelligo Danos, Saxones maritimos, Frisios, Flandros et Anglos, in quibus omnibus facile erit deprehendere quasdam literas, sonos et inflexiones unis Germanis proprias et cum nulla alia gente communes. Ex hoc opinor literarum sono et familiari singularum gentium in certis literis pronunciandis ratione, et aurium iudicio, item ex compositione et declinatione vocum certiora sumi posse indicia cognati sermonis, quam e singulorum verborum significatione. Huius rei exempla sunt in literis w Germanicum, in compositione Moremorausa et Armoricus, de quibus dictum est. In declinatione ea quae apud Gallos in ac exeunt, quorum prope infinitus est numerus, quae forma apud Scotos est (hypocoristica) et apud veteres Gallos fuit. Apud Scotos a drix, quod veprem significat, declinatur drissac, id est vepricula, et a brix, quod rupturam indicat, brixac, quod nunc Galli pronunciant brissac. Quod enim brix Scotis dicitur, id Galli adhuc bresche appellant nullo discrimine in vocum significatione.
27. Scriptura ut discrepet in causa est quod veteres Scoti et adhuc universi Hispani x litera pro duplice ss utebantur. Itaque veteres Galii a brix Caenomanorum oppidum Brixiam nominarunt, et a Brixia rursus Brixiacum, quod vulgo Brissacum. Simili prope forma ab Aurelia Aureliacum factum et, et ab Ebura, quae Ceralis, vel Ebora, quae Felicias Iulia Hispanis cognominatur Eboracum, ab Hispanis oriundi Brigantes declinaverunt, Gallici sermonis proprietatem in declinando exprimentes. Quin et praeter ea quae nobis commemorat sunt totum illud Britanniae latus quod ad occidentem hibernum porrigitur manifesta et Gallici sermonis et originis impressa retinet vestigia, eaque etiam perspicuo gentium externarum testimono comprobata. Prima in eo latere occurrit quam multi Cornuvallum, Cornaviam veteres, vulgus Kernico vocant, quemadmodum et apud Scotos Cornavii, qui in ultima fere septentrionis plaga statuuntur a Ptolemaeo, vulgo Kenric appellantur. A Kernico igitur et Vallis Cornuvallia deducta est, quasi dicas Kernicogallos. Vallia etiam in eodem latere altera peninsula et nomine et sermone maiores suos asserit. Id eius nomen qui ad Germanici sermonis sonum propius accedunt per w propriam unis Germanis literam efferunt, quam literam reliqui vicini qui utuntur sermone prisco nullo modo pronunciare possunt, imo ne tormentis quidem a Kernicovallo, Hiberno aut prisco Scoto exprimes, ut eam proferat. Gallis vero qui Valliam nominare volunt G semper prima est littera, nec in hoc nomine solo id observare licet, sed in aliis multis quae a litera g habent initium. Gallicum enim sermonum qui ex propinquitate regionum Germanissant Wallum vocant, et in aliis prope infinitis hac permutatione literarum utuntur. Contra vero quae regio Anglis Wales et Northwales, ea Gallis est Gales et Norgales pertinaciter adhuc in vestigiis antiqui sermonis haerentibus.
28. At Polydorus Vergilius velut novo commento sibi placet, quod rem nulli sermonis Germanici perito ignotam se unum animadvertisse putat, nempe quod vox illa walsch peregrinum significet, atque inde Vallus seu peregrinos ab eis fuisse nuncupatos. Hac in re praeter aequum sibi placere videtur. Nam si a pereginitate nomen illud ductum fuisset, rectius, opinor, in Anglos adventitos competeret quam in quos qui propter antiquitatem indigenae multis veterum sunt crediti. Aut si ab Anglis eis impositum fuit, cur Scotis et Pictis id nomen non dederunt, qui rectius quam Brittones ita vocari poterant, ut quibusqum rarioria commercia et minorem usum habebant? Aut si Angli tam contumelioso nomine Vallos notassent, num etiam ipsi Brittones tot saeculis Anglorum hostes infestissimi, et nunc etiam magis obnoxii quam amici, id nomen agnoscerent? Quod quidem non inviti faciunt cum ipsi sua lingua se Cumbros appellent. Quid quod vox walsch non simpliciter Germanis peregrinum significet aut barbarum, sed etiam priore et proprio magis intellectu Gallum? Itaque vox Vallia, ut ego quidem sentio, a verbo Gallia est immutata ab Anglis consentientibus quodem de nomine cum caeteris vicinis nationibus, sed observata tamen proprietate linguae Germanicae in prima litera enuncianda Wallia. Veteres certe eius peninsulae incolas Silures appellabant, ut apparet ex Plinio, quod nomen in parte quadam Valliae diu apud posteros resedit. Lelandus autem, genere Britannus in suae gentis antiquioribus monumentis proferendis homo apprime diligens, affirmat Valliae partem aliquando Rossiam fuisse vocatam, quae vox Scotis peninsulam indicat. Verum nationes propinquae videntur nomen in loquendo potius usurpasse, quod gentis originem quam quod regionis situm et formam demonstraret. Idem quoque in Scotorum nomine est factum. Nam cum ipsi se Albinos nomine ab Albio declinato vocent, vicini tamen Scotos eos nuncupant, quo nomine origo eorum ab Hibernis declaratur.
29. Sequitur in eodem latere et litore occidentali Gallovidiam quam vocem et Scotis et Vallis Gallum significare est perspicuum, ut cui alteri a Gallo, alteri a Vallo nomen dedere. Valli enim Wallowithiam eam appellant. Ea magna ex parte patrio sermone adhuc utitur. Hae autem tres nationes totum Britannia latus quod ad Hiberniam vergit tenent, nec levia indicia sed penitus inustas notas Gallici sermonis et cognationis adhuc servant. Illud autem in primis, quod Scoti prisci omnes nationes quae Britanniam incolunt in duo genera partiuntor, alteros Gael, alteros Galle sivi Gald appellant, hoc est (ut ego quidem interpretor) Galaecos et Gallos. Porro Galaeci vocabulo, id est Gael, ipsisibi placent, suamque (uti dixi) linguam Galaecam vocant, eaque velut magis culta et elegante gloriantur; reliquos, hoc est Gallos, velut barbaros prae se contemnunt, et quanquam ab initio Scoti Brittones, hoc est vetustissimos insulae cultores, Gallos appellarent, tamen consuetudo loquendi paulatim obtinuit ut omnes nationes quae posterius sedes in Britannia collocarunt contumelioso potius quam gentilitio nomine ita compellent. Vox enim galle aut gald non est minus apud eos significans quam apud Graecos et Latinos barbarus, apud Germanos walsch.
30. Iam tandem eo ventum est ut ex oppidorum, fluminum, regionum et aliis id genus nominibus linguae inter Gallos et Britannos communionem, atque ex ea veterem cognationem demonstremus. Lubricus sane locus, et diligenyer examinandus. Nam et superius disseruimus quam multis de causis sermo publicus immutetur. Quanquam enim non penitus ac semel innovetur, tamen in perpetuo fluxu est et mutantium inconstantiam sua quadam naturae flexibilitate facile sequitur. Id autem praecipue apparet in eo rerum genere quae non modo temporum momentis sed unius etiam cuiusque arbitrio sunt obnoxiae, qualia sunt singularum rerum quae ad usum vitae quotidianum sunt inventae, quarum nomina levibus de causis obsolescunt, innovantur et interpolantur. At in iis quae sunt aeterna, ut coelum, mare, terra, ignis, montes, regiones, flumina, item in illis quae diuturnitate sua quoad naturae patitur infirmitas aeterna illa et incorrupta quadam tenus imitantur, qualia sunt opppida quae tanquam sempiterna futura conduntur, diversa longe ratio est. Gentium enim et urbium non facile quivis aut nova nomina fingit aut vetusta immutat, quippe quae non temere sed fere consilio et consensu populari dantur ab initio a conditoribus quos vetustas plarunque divinis honoribus prosequebatur, et quoad poterat immortalitate donabat. Merito igitur haec nomina perennant, nec sine magna rerum omnium perturbatione loco cedunt, ac reliquo sermone prorsus mutato tamen illa pertinaciter haerent et non nisi invita discedunt. Multum enim ad eorum durationem facit causa nominis imponendi. Nam in demigrationibus qui vel pulsi sedes antiquas linquebant vel sponte novas quaerebant, amissa patria tamen nomen retinebant et sono auribus iucundissimo libenter fruebantur, et hac qualiacunque nominis umbra soli natalis desiderium leniebant, nec omnino sibi exulare et procul domo agere videbantur. Sed nec deerant qui superstitione quadam tacti sanctiorem aliquam et augustiorem speciem in animis concipiebant quam quae in parietibus et tectis conspici posset, ac non solum charitate patria simulacrum illud et suavissimum prioris patriae pignus amplectebantur. Certius igitur ex hoc verborum genere cognationis argumentum sumetur quam ex illis quae levissimis ac saepe nullis de causis rebus momentaneis et dantur et adimuntur. Nam ut casus efficere potest ut idem vocabulum in diversis regionibus usurpetur, non tamen credibile est tot gentes, tam longe lateque fusas, eisdem in nominibus dandis toties fortuito consensisse.
31. Proximo loco sunt ea quae ex primis deflexa sunt aut composita. Saepenumero enim declinationis et compositionis similitudo propius indicat sermonis communionem quam vocabula prima, quod haec fortuito saepe imponuntur, illa una ac certa ratione declinantur et ad certum quoddam exemplum diriguntur, quod Graeci analogian vocant. Haec igitur certa et perpetua ratio cognationis (ut Varro loquitur) nominalis nos quodam modo ad generis cognationem et veterem sermonis communionem ducit. Est et quaedam in singulis verbis primogeniis observatio unde quadam tenus quae sint inquilina, quae patria dignosci possit. Nam et philosophia et geometria et dialectica quanvis saepe usurpentur a Latinis scriptoribus, vix ullum tamen habent in lingua Latina cognatum vocabulum aut e sese progenitum, aut unde ipsa trahere originem posse videantur. Contra Paradisus et Gaza in usu sunt Graecis, et tamen esse inquilina vel illinc facile apparet, quod nec maiores nec progeniem in Graecam civitatem ascriptam possint ostendere.
32. Eadem observatio in reliquis etiam linguis ad diiudicandum, quae domestica, quae aliunde accersita sint proficiet. Haec de universo genere dicta sint, nunc e singulis partibus proponamus exempla, ac prima nobis occurrunt quae in bria, briga et brica finiuntur. Briam Strabo lib. 7 et cum eo consentiens Stephanus ait urbem significare. Id ut confirment, haec nomina inde facta proferunt: Pultobria, Brotobria, Mesimbria et Selimbria. Sed quae illis est Brotobria aliis est Brotobrica, et quae Ptolemaeo finiuntur in briga Plinio exeunt in brica, ut verisimile sit briam, brigam et bricam idem significare. Verum originem omnibus A Gallia esse vel hinc apparet, quod Galli antiqitus in Thraciam et Hispaniam, non autem illi in Galliam colonos misisse dicantur. Igitur apud scriptores idoneos haec ferre huius generis leguntur:
¶ Abrobrica Plinio in conventu Bracarensi.
¶ Amalobrica in Itinerario Antonini
¶ Arabrica Plinio
¶ Arabrica altera Ptolemaeo in Lusitania.
¶ Acrobrica Ptolemaeo in Celtiberis
¶ Acrobrica altera Ptolemao in Celticis Lusitanis.
¶ Acrobrica tertia Plinio in conventu Caesaraugustano.
¶ Artobrica Ptolemaeo in Vendelicis.
¶ Augustobrica Plinio et Ptolemao in Lusitania.
¶ Augustobrica alia Ptolemaeo in Vectonibus.
¶ Augustobrica tertia Ptolemaeo in Pelendonibus
¶ Axabrica Plino in Lusitania.
¶ Bodobrica Itinerario Antonini et libro de noticia imperii Romani in Germania prima.
¶ Brige Itinerario Antonini in Britannia.
¶ Brige vicus Straboni ad Cottias alpes.
¶ Brutobrica Stephano inter Betim et Turdulos.
¶ Caeliobrica Ptolemaeo Celerinorum.
¶ Caesarobrica Plinio in Lusitania.
¶ Catobrica in Turdulis Itinerario Antonini.
¶ Corimbrica Plino in Lusitania, sed nisi fallor corrupte pro Conimbrica, cuius meminit Itinerarium Antonini et quae suum vetus nomen adhuc servat ad Mundam amnem.
¶ Cotteobrica Ptolemaeo in Vectonibus.
¶ Deobrica Ptolemaeo in Vectonibus.
¶ Deobrica altera Ptolemaeo in Autrigonibus.
¶ Deobricula Ptolemaeo Morbogorum.
¶ Dessobrica non longe a Lacobrica Itinerario Antonini.
¶ Flaviobrica Plinio ad Amanum portum; Ptolemaus in Autrigonibus Magnam vocat, ac nescio an apud Plinium Magnum scribi debeat.
¶ Gerabrica in conventu Scalabitano, quae in eodem Ierabrica.
¶ Iuliobrica Plinio et Itinere Antonini Cantabris, olim Brigantia.
¶ Lacobrica in Vaccaeis Plino et Ptolemaeo et Festo Pompeio.
¶ Lacobrica in sacro promontorio Melae.
¶ Lancobrica in Celticis Lusitanis Ptolemaeo.
¶ Latobrigi vicini Helvetiis Caesari.
¶ Medubrica cognomento Plumbaria Plinio in Lusitania; haec ni fallor in Itinerario Antoni vocatur Mundobrica.
¶ Merobrica cognomento Celtica in Lusitania Plinio et Ptolemaeo.
¶ Mirobrica in Oretanis Ptolemaeo.
¶ Mirobrica altera in Beturia sive Turdetanis Beticis Plino et Ptolemaeo.
¶ Nemotobrica in Celticis Lusitanis Ptolemaeo.
¶ Nertobrica in Turdulis Beticae Ptolemaeo.
¶ Nertobrica altera in Celtiberis Ptolemaeo, in Itinerario Antonini Nitobrica.
¶ Segobrica in Celtiberis Plinio, Ptolemaeo vero Celtiberiae caput.
¶ Talabrica in Lusitania Plinio et Ptolemaeo.
¶ Turobrica in Celticis Beticae Plinio.
¶ Tuntobrica inter Bracares Galaecos Ptolemaeo.
¶ Vertobrica cognomento Concordia Iulia Plinio in Celticis Baetitis.
¶ Volobrica Nemetum Ptolemaeo.
33. Ad hanc formam pertinere videntur plurima oppidorum et gentium nomina in omnibus provinciis in quas Galli colonias deduxerunt. Nam ut a burgo Burgundus et Burgundio, ita a briga Brigantes deduci videntur. Rectus autem casus huius vocis apud Stephanum est brigas, unde inflecimus Brigantes ut a gigas gigantes. Sunt autem Brigantes Straboni ad Cottias alpes, et in eodem tractu Brigevicus, et Brigiani in trophaeo Augustiinter alpinas gentes recensentur. Et Brigantum oppidum est alpinum, et Brigantiiin Vindelicis Straboni et Brigantia in Itinere Antonini et Briga mons Ptolemaeo prope fontes Rodani et Dannubii, et Brigantum in Rhaetis Ptolemaeo oppidum opinior, quod in libro de notitia provinciaum populi Romani est Brecantia et lacus Brigantius, et in Hibernia Brigantes populi Ptolemaeo in magno portu, et recentior Brigantia nunc in regno Lusitaniae. Est et alia nominum forma vel a duno incoantium, vel in eam vocem exuentium, quam Gallicam fuisse ostendunt cumuli illi arenae in litore Morinorum qui Duni adhuc appellanatur, et in mari cumuli adversus Anglicum litus, quibus idem est nomen, et Plutarchus (is dico qui De Fluminibus libellum scripsit), qui exponens Lugduni originem dunum pro vocabulo Gallico agnoscit. In nominibus autem vicorum et oppidorum exprimendis non est fere alia vox frequentior apud nationes quae veterem Gallicam linguam prope integram servant, Intelligo Britonnes in Gallia Celtica, et priscos Scotos in Hibernia et Albio, et in Vallos et Kernicovallos in Anglia. Neque enim quisquam est harum gentium qui id vocabulum pro suo non agnoscat. Id modo interest, quod Galli veteres compositas inde voces in dunum finiebant, Scoti plaerunquein principio verborum eam collocant. Huius generis in Galliae haec reperiuntur.

34. IN GALLIA

Augustodunum in Aeduis.Vexellodunum Caesari.
Castellodunum agri Carnotensis.Iuliodunum in Pictonibus.
Melodunum ad Sequanum.Isodunum et Regiodunum in Biturigibus.
Lugdunum ad confluentemLaodunum agri Remensis.
Araris et Rodani.Caesarodunum in Turonibus Ptolemaeo.
Augustodunum in Avernis Ptol.Segodunum in Rutenis Ptolemaeo.
Lugdunum in Convenis Ptol.Velannodunum Caesari
Novidunum in Trobocis Ptol.

IN HISPANIA

Caladunum Ptol. in conventu Sebendunum Ptolemaeo.
Bracarensi.

IN BRITANNIA

Camelodunum in Brigantibus Ptol.Rigodunum in Brigantibus Ptolemaeo.
Camelodunum colonia RomanorumCambodunum Itinerario Antonini.
Tacito.Margidunum Itinerario Antoni.
Dunum oppidum Durotrigum Ptol.Sorviodunum vel Sorbiodunum It. Ant.
Maridunum Demetarum Ptol. & It. Ant. Segodunum et Axelodunum, lib. de noticia imp.

RECENTIORA IN ANGLIA

Venantodunum.Dunelmum

IN SCOTIA

Duncaledon, quae et Caledonia.Novidunum vel Dunum Novum.
Deidunum aut verius Taodunum adin Covalia.
Taum amnem.Britannodunum ad confluentem
Edinodunum, quam vocem prisciGlottae et Levini
Scoti adhuc retinent, at quiSunt autem hoc temore innumera
Germinassant Edimburgum malunt.nomina arcium aut vicorum aut
Dunum Hiberniae oppidum.collium hinc composita.

35. IN GERMANIA

Apud Ptolemaeum leguntur Lugdunum, Segodunum, Tarodunum, Robodunum, Carrodunum.

IN ALPIBUS

Ebrodunum et Sedunum.

IN VINDELICIS, RHAETIA ET NORICO

Cambodunum, Corrodunum, Gesodunum, Idunum et Noviodunum, et in libro de noticia imperii Romani Parrodunum.

IN SARMATIA ET DACIA PTOLEMAEO

Corrodunum, Singindunum ad Dannubium, Noviodunum ad ostium Dannubii, item Noviodunum alterum. Sunt et in eisdem provinciis non pauca a dur declinata, quae vox veteribus Gallis et Britannis aquam significabat, et apud quosdam in eodem intellectu adhuc perseverat.

IN GALLIA

Durocottorum in Remis Ptolemaeo (legitur et Durocortium, meminit et Caesar). Divodurum Mediomatricorum Tacito, Divodurum prope Luteciam Itinerario Antoni, Batavodurum in Batavis Ptolemaeo et Dacitio, Breviodurum Itinerario Antonini, Ganodurum prope Renum Ptolemaeo, Gannodurum in Helvetiis Ptolemaeo, Octodurum vel Octodurus in Veragris Caesare.

IN VINDELICIS, RHAETIA ET NORICO

Bragodurum, Carrodurum, Ebodurum, Gannodurum et Octodurum Ptolemaeo, Venaxamodurum et Boiidurim libro de noticia provinciarum.

IN HISPANIA

Octodurum, Ocellodurum Ptolemaeo, Durius amnis in oceanum, Duria in mare internum fluens, et in Hibernia Dur fluvius Ptolemaeo.

36. IN BRITANNIA

Durocobrivae, Duroprovae, Durolenum, Doroverunum, Durolipons, Durotriges, Durocornovium, Durolitum, Duronovaria, Lactodurum. Ad hanc fortasse pertinent originem Doria maior et minor alpina flumina, alter per Salassos, alter per Taurinos in Padum influentes. Item Issodorus et Altissiodorus urbes Galliae a situ (ut reor) prope flumina dictae. Huc etiam pertinet dureta, quod vox Hispanis solium ligneum significabat, ut in Augusto scribit Suetonius. Huc pertinet apud Caesarem proprium viri nomen Domnacus, quod mihi ex Dunaco corruptum videtur. Dunach enim Dumanum et Dunensem significare potest, ut Romach Romanum. Dunacus sive potius Dunachus adhuc inter propria virorum nomina usurpatur, quod nomen utriusque linguae Latinae et Britannicae ignari perperam nunc Duncanum, nunc Donatum vertunt. Magus item vox antiqua in omnibus provinciis in quibus publicus fuit usus Gallici sermonis in nominibus urbium exprimendis admodum frequens, qua res Gallicam eam fuisse indicat. Verum e declinatis ab ea magis suspicari possumus quam pro certo affirmare domicilium, aut aedifcium ea indicari solitum. In libro de Notitia Imperii Populi Romani legitur praefectum numerorum Pacensium in praesidio Magis, item in eodem libro tribunum cohortis secundae Magnis collocatum. Magnos item in itinere Antonini invenimus, unumne oppidum an diversa sit non ausim pro certo affirmare, verum magis inclinat animus ut credam diversa.
37. In magus autem exeuntia haec fere legimus: ex Ptolemaeo Noviomagus in Santonibus, Noviomagus Lexoviorum, Noviomagus in Vadecassiis, Noviomagus Nemetum, Novomagus in Tricastinis, Noviomagus Biturigum, Iuliomagus in Andegavis, Rotomagus in Venclocassiis, Caesaromagus Bellovacorum, Rotomagus Nerviorum, Borbetomagus Vangionum in Germania prima, Noviomagus ex libro de notitia imperii Romani, Noviomagus Begicae secundae. In Rhaetia Drusomagus Ptolemaeo. In Britannia ex Itinerario Antonini Caesaromagus, Sitomagus, Noviomagus in Regnis, Vacomagi, Magiovinium. Vicomagi pars Pictorum Ptolemaeo. Sunt et alia locorum nomina pluribus harum gentium communia, sed non tam frequenter usurpata nec tam late sparsa quam superiora, qualia sunt Hibernia Romanis insulae nomen Pomponio Melae, Ptolomaeo et Iuvenali Iuverna, Straboni, Claudiano et incolis Ierna. Quod aliis Nerium promontorium est, Straboni Ierne. Iernus fluvius Galaeciae Melae est Ierna. Iernus Hiberniae fluvius, Ptolemaeo Iernus Scotiae fluvius in Taum cadens. Alter eodem nomine per Moraviam labitur. Regio utrique vicina Ierna vocatur Ptolemaeo. Mediolanum oppidum Insubrum, alterum in Santonis, aliud in Auler
icis Eburaicis, aliud ad Ligerim, aliud ad Sequanum, quod nunc opinior dicitur Meulan, aliud in Germania magna prope Asciburgum, aliud ad Dannubium, aliud in Britannia, cuius etiam meminit Itinerarium Antonini. Item Marcolica Hispaniae oppidum, Macolica Hiberniae. Vaga Lusitaniae fluvius et alter Valliae in Anglia. Avo Melae, Avus Ptolemaeo Galaeciae fluvius nomen adhuc retinet. In Argathelia eiusdem nominis ex Avo lacu defluens. Sacrum promontorium alterum Hispaniae, alterum Hiberniae. Ocellum promontorium Britanniae. Ocellum Galaeciae in conventu Lucensi. Ocelli montes in Scotia. Ocellum ultimum Galliae togatae oppidum Caesari. Uxellem oppidum Britanniae, forte pro Ocello. Nam et Marlianus in antiquis urbium Galliae nominibus explicandis id se nomen varie scriptum invenisse testatur Oscellum et Oscela et Oscellium. At hinc fortasse Uxellodunum, quod et Uxellodurum solet scribi. Item Tamarus fluvius et Tamara oppidum Britanniae Ptolomaeo. Sars Galaeciae fluvius Melae, Sarcus Scotorum. Ebora oppidum Lusitaniae, dicta Liberalitas Iulia Plinio et Ptolemaeo. Eubira, quae Cerealis in Betica Plinio, Ebora Ptolemaeo. Aulerci Euburaici in Gallia Celtica Ptolemaeo, Eboracum in Brigantibus Brittanis. Deva, nunc Dea Angliae fluvius, et Scotiae unus in Gallovida, alter in Angusia, tertius dividit Merniam a Marria. Cornavii in Anglia ad ultimum occasum, in Scotia ad ultimum septentrionem, utrique nunc Kernici vocantur. Videntur et tertii Kernici in Scotia fuisse ad ostium Avenni fluminis, qui limes inter Lothianum et agrum Sterlinensem. Nam Beda ad finem valli Severi statuit monasterium Aberkernie, ubi nunc ruinae Abercorni arcis ostenduntur. Avennus fluvius saepius in Scotia et Anglia, aven autem Scotis et avon Vallis fluvium significat.
38. E tribus gentibus quae insulam primae tenuerunt post Caesaris adventum Britonnes paulo minus quingentis annis sub imperio populi Romani, Scoti et Picti sub suis regibus fuere. Tandem cum Romani, universis circum circa nationibus in exitium eorum coniuratis, exercitus omnes e longinquioribus provinciis ad patriae salutem tuendam revocassent, Brittones destituti externis auxiliis, atque a Scotis et Pictis miserum in modum vexati Saxones tum piratica classe mare infestantes conduxerunt. Sed id consilium illis male vertit. Nam Saxones repressis Pictis et Scotis ipsi et regionis ubertate et incolarum infirmitate perspecta ad occupandum insulae imperium animum adiecerunt. Igitur post variam belli fortunam, cum vi aperta quo intenderant pervenire non possunt, fraude Brottones aggredi statuunt, cuius haec ratio fuit: cum ad colloquium utriusque partis proceres loco et die stato convenissent, Saxones ab Hengisto suo duce signo accepto omnem Brittonum nobilitatem trucidarunt, reliquum vulgus in loca montana et aspera compulerunt. Planitiem omnem ac longe fertilissimos insulae campos ipsi inter se in septem regna dispertiti sunt. Hic fuit status rerum in Britannia circiter annum salutis nostrae 464. Cum autem ab initio tres nationes Germanicae expeditionem in Britanniam suscepissent, reliquae duae paulatim in nomen Anglorum concesserunt. Sed neque cum Britonnibus, nec ipsis inter se Anglis unquam satis fida pace post 317 fere annum Dani maris potentes primum piraticis incursionibus Angliam ingressi cum acriter fuissent repulsi tricesimo sexto fere post anno maioribus copiis aucti exercitum iustum in terram exposuerunt. Ac primo congressu victores, vario Marte cum Anglis diu contenderunt donec ad annum salutis 1012 Sueno devictis penitus Anglis publico eorum consensu regnum est adeptus, quod tamen paucos annos in eius familia remansit. Saxones enim iterum suae gentis regibus creatis post vicesimum quartum fere annum a Gulielmo Normano victo nobilitate maxima ex parte extincta, agris inter Normanos divisis vulgus in misera servitute fuit usque ad Henricum Septimum, qui parte oneris levata paulo commodiorem plebeiorum conditionem fecit. At qui in honore apud regem sunt aut nobilitate illustres videri volunt, universi suum genus ad Normanos referunt.
39. Haec sunt quae ex antiquis monumentis aliisque non obscuris indiciis de trium vetustissimarum in Britannia nationum origine, institutis et sermone potuimus eruere, quaeque mihi faciunt fidem veteres Brittones caeterosque Britanniae incolas e Galliis oriundos Gallicoque sermone ab initio usos fuisse. Quarum rerum multa et manifesta vestigia tam in Gallia quam in Britannia adhuc remanent. Nec mirum videri debet si in sermone, qui ad singula vitae momenta mutatur, plaeraeque res aliis alibi nominibus in tante longinquitate temporis vocentur. Imo illud potius admirandum reor quid idem (ut ita loquar) sermonis fundamentum eadem declinandi ratio in populis magno intervallo dissitis, tam raro in reliqua vitae rationis concordibus, saepe etiam capitali odio dissidentibus, adhuc perseveret. De reliquis tribus gentibus, Anglis videlicet, Danis et Normanis, non erat quod anxie disquireremus, cum adventus eorum tempora causaeque sint pene omnibus perspicuae. Hic autem labor a nobis est susceptus ut nos maioribus ac maiores nobis redderemus. Id si praestitimus, non est quod nos poeniteat quantulicunque in re non maxima laboris; sin minus, etiam qui sententiae nostrae non accedent voluntatem tamen, opinor, non improbaturos. Ego vero tantum abest ut haec refelli moleste feram, ut si quis certiora doceat ac de errore me deducat, ei maximam gratiam sim habiturus.
40. Statueram huic disputationi, quae est de origine Britannicarum gentium, hic finem imponere, nisi Luddus me invitum retraxisset dum Scotos Pictosque non ita pridem in Albium venisse contendit. Eius etsi levissimam vanitatem cum imperitia coniunctam sine ullo piaculo contemnere potuissem, tamen ne indoctorum factio nimium sibi hoc patrono placeret, paucis visum est hominis procacitatem retundere ac potissimum ex argumentis et testibus quos adversus nos ipse producit. Ac primum de genere argumentandi, post de re ipsa dicam. Iulius (inquit) Caesar et Cornelius Tacitus tanta dligentia scriptores, item Suetonius, Herodianus caeterique Romani qui de rebus Britannicis scripserunt, nusquam Scotorum et Pictorum meminerunt, igitur ea sedes in Britannia nullas habuerunt. Visne, Ludde, istam conditionem recipere ut cuius gentis nemo veterum scriptorum nomen protulerit, ea nusquam fuerit? Hanc conditionem si accipis, vide quot uno et altero versu gentes a suis aris et focis exigas, quantam proscriptionis tabulam proponas, quos etiam viros proscribas, Brutum, Albanactum et Cambrum, quas gentes e rerum natura tollas, Loegros, Cambros et Albanos, sicuti tu postulas non modo in historia sed etiam in grammatica tyrannus, qui Albanos ab Albanacto declines. Quod si ista quae tibi offert conditio non satis videtur aequa,

quia tu gallinae filius albae
Nos viles pulli nati infelicibus ovis,

aliam tibi proponam, eamque quam recusare nec debeas nec, opinor, audeas, Est quodam probationis genus e fragmentis, unde, si paulum frontem perfricueris, nihil est quod non queas probare. Eo autem ut utar mihi potissimum venit in mentem quod id tu videaris maxime amplecti, ut qui e fragmento tibi, opinor, uni noto Cimbrorum illam infinitam multitudinem ad delendum imperium Romanum emiseris, e fragmento inquam tibi ostendam Scotos et Pictos ante Vespasiani aetatem (quod tu negas) in Britannia fuisse. In libello tuo, cui tu Fragmentum Britannicae Descriptionis nomen dedisti, hanc maxime ob causa opinor quod existimasses te satis probasse e duorum fragmentorum altero Prytaniam potius quam Britanniam dicendum, ex altero multitudinem Cimbrorum quantam Britannia tota tum conficere non potuit evomuisses. Hanc ab causam arbitratus es tuo fragmento satis fidei solo illo nomine conciliaturum.
41. In eo libro scribis Scotorum et Pictorum nomen una cum Francis et Anglis orbi Romano innotuisse. Huius sententiae testem laudas sane idoneum Mamertinum in panegyrico quem dixit Maximiniano, qui testis, si ego eum recte intelligo, contra Luddum facit. Nam cum Mamertinus de priimo Iulii Caesaris adventu in Britanniam scribit, his verbis utitur, ad hoc natio et tum rudis et soli Britanni Pictis modo et Hibernis assueta hostibus adhuc seminudis facile Romanis armis et signis cesserunt. Videte, quaeso, quid ex hoc testimonio colligat Luddus: primum solos tum Brittones insulam incoluisse, deinde qui ibi dicuntur Hiberni postea Scotos fuisse appellatos. At horum neutrum author panegyrici dicit. Britonnes enim affirmat ante Caesaris adventum dimicasse adversus Scotos et Pictos soli Britanni, id est in solo Britanno habitantes hostes, ut soli Britanni non rectus sed gignendi sit casus: alterum sibi falso assumit. Arbitror enim me satis dilucide ostendisse ex Paulo Orosio Hispano et Beda Anglo omnes HIberniae incolas ab antiquissimis usque temporibus dictos fuisse Scotos, ac tum demum cum in Albium colonos miserunt nomen Scotorum domi prope extinctum foris celebrari coepisse. Alio loco contendit Caledonios fuisse Brittones, non alio argumento quam quod eos Britannos vocari reperit, quod nomen commune est omnibus eandem insulam colentibus. At nos superius e loco panegyrici ab ipso citati ostendimus Caledonios Pictos fuisse. Iden confirmat Marcillinus, qui duo esse Pictorum genera inquit, Dicaledones (sive, ut ego legendum censeo, Duncaledones) et Vecturiones. At Caledonii sive Caledones ante Vespasiani imperium in Britannia habitant nec ignoti Romanis erant, ut perspicue indicat Lucanus, qui Nerone principe discessit:

Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent
Unda Caledonios fallit turbata Brittonos.

42. Sed quorsum externis testibus conquirendis laboramus cum domesticum eumque lucelentum admodum habemus? Beda enim historiae ecclesiasticae gentis Anglorum scriptor ordinem et prope momenta temporum notat quibus peregrinae gentes in Britanniam immagrarunt. Haec sunt verba eius e libro primo, Imprimis autem insula Brittones, a quibus nomen accaepit, incolas habuit, qui de tractu Armorico, ut fertur, in Britanniam advecti australes sibi partes illius vendicarunt, et cum plurimum insulae partem incipientes ab austro possedissent, contigit gentem Pictorum de Scythia (ut perhibent) longis navibus non multis oceanum ingressam circumagente flatu ventorum extra fines omnes Britanniae in Hiberniam pervenisse. Et pauca post, itaque petentes Britanniam Picti habitare per septentrionales partes insulae coeperunt, nam austrina Brittones occupaverant. Tandem post paucos versus adiicit, procedente hoc tempore Britannia post Brittones et Pictos tertiam Scotorum nationem in Pictorum parte recepit. Deinde post multos versus addit, Verum eadem Britannia Romanis usque ad Caium Iulium Caesarem inaccessa atque incognita fuit. Quaeso te, quicunque haec leges, hic animadverte unde, quo tempore, quo ordine scriptor Luddo multo antiquior et gravior has nationes Britanniam ingressas affirmet. Nempe Brittones ex Armorico tractu tempore incomperto externorum ordine primos, Pictos e Scythia in Britanniae partem adhuc habitatorum vacuam, nec adeo diu post adventum Brittonum, qui nondum in tantam multitudinem creverant ut totam insulam occupare possent. Quid ergo Scoti? Quando in Britanniam venerunt? Procedente inquit tempore, nempe concedentibus in sua parte sedes vacuas Pictis ad priores ultimi accesserunt. Brittones igitur teste Beda ex Armorica Gallica ,nec adeo diu post Picti e Scythia, utrique autem in vacua venerunt. Tandem insula inter eos divisa Scoti non vi ingressi sed in sortem Pictorum recepti fuerunt, idque diu antequam Romanis esset cognita Britannia. Hic quid Luddo facies qui testes sui mendacii Gildam et Bedam facit, nempe quod Scoti et Picti imperante Romae Honorio primum in Britannia coeperit sedes anno a Christo 420, quorum Gildas nihil pro Luddo facit, Beda eum mendacii coarguit. Tu vero, lector, nec Luddo nec mihi sed tuis oculis crede, et utriusque scriptoris locos diligenter expende.
43. At vero Dion (inquit) Caledonios vocat Britannos. Vocat sane et Lucanus, ut ante dictum est, et Martialis in illo versu,

Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos.

Sed nullus eorum propterea Pictos eos fuisse negat, sed iure tamen optimo Britannos vocant. Nam quemadmodum tota insula Britannia vocatur, ita universi eius incolae Britanni merito vocabuntur. Verum quemadmodum insulae Siciliae habitatores a Romanis universi vocantur Siculi sine ullo discrimine, ipsi vero se alii (Sicelus vel Siceliotas) appellabant, ita Britanniae totius incolae Britanni exteris appellantur, ipsi vero antiquos habitatores saepissime Brittones, reliquas vero gentes in ea degentes plaerunque privatis nationum nominibus, interim vero communi Britannorum vocabulo nuncupant. Igitur Caledonii, Picti, Scoti interim suo quaeque gens nomine, interim communi Britannorum vocabulo, nec adeo raro, censentur. At Brittones eos quantum memini nemo adhuc vocavit.
44. Est et aliud discrimen apud eos animadvertendum in voce Britannia, quale est apud Graecos et Latinos in voce Asia. Est enim Asia interdum tertia pars terrae habitabilis, interim maioris illius Asiae pars quae citra Taurum montem et minor Asia appellari solet. Ita Britannia modo nomen est insulae universae, modo partis eius quae Romanis fascibus parebat, eaque pars nunc Humbro fluvio, nunc Adriani, nunc Severi vallo finiebatur. Eius autem partis habitatores saepius a Britannis scriptoribus Brittones quam Britanni nominantur, caeteros vero insulae habitatores, nempe Scotos et Pictos, interim Britannos, interim peregrinos et transmarinos Beda vocat. Idem quoque discrimen apud Monumetensem monachum et Gulielmum Malmesburiensem observare est. Quamobrem Caledonii nihilo magis erunt Brittones si a Dione, Martiali, Lucano aut alio probo scriptore Britanni dicantur quam Brutii fient Romani, etiam si utrique sint Itali. Haec si animadvertisset Luddus nunquam in tantas tenebras se induisset, et de re non satis cognita tam temere et inconsiderate pronunciasset, Caledoniosque, quia vocentur a Dione Britanni, Pictos fuisse negaret. Nec est quod miretur Luddus quod cum Scoti et Picti tot non dico annos sed saecula in Britannia habitaverint, nemo tamen paulo vetustior scriptor eorum meminerit ante Ammianum Marcellinum et Claudianum. Nam, ut omittam Vallos, Cambros, Loegros, nuper nota mundo nomina, possum et ego eum rogare, cum tot Graeci et Latini res Graecorum mandarint memoriae, cur nemo Graecus Graecos aut Romanus Hellenas nominet. Cur tam sero nomina nationum, quarum modo memini, in historiam Britannicam irrepserint, quae Cambrobritannus iste vult videri vetusta? Item si quem Anglum roges cuias sit, nemo Saxonem se profitebitur, cum Scoti, Picti, Hiberni, utrique Brittones, et qui Britanniam et qui Galliam incolunt uno consensu perpetuo Saxones eos vocent? Cur prisci Scoti ne nunc quidem Scotorum nomen agnoscant? Non debet igitur nobis absurdum videri si Romanis captivos rogantibus cuius gentis essent, alius Maeatam, alus Attacottum, alius Caledonium se esse diceret, et quae ab eis acceperint exterae gentes ea nomina retinuerint et in sermone publico usupaverint, nec erit, opinor, incredibile alia nomina historicis et peregrinis, alia popularibus esse notiora.
45. Etsi satis ex his liquet Scotorum et Pictorum in Britanniam adventum non modo antiquiorem quam contendat Luddus, sed non adeo diu Brittonum adventu posteriorem fuise, dicam et alias non spernandas coniecturas. Brigantes magna et valida natio trans Humbrum, nempe circa Eboracum habitabant, ac totius insulae latitudinem inter duo maria obtinebant. Hos non e proximo Galliae tractu, in quo nulli Brigantes habitasse dicantur, sed ex Hispania in Hiberniam, ex Hibernia in Britanniam propinquam immigrasse est verisimile, nec a coniectura Cornelii Taciti quam de antiquis insulae cultoribus facit abhorrens, si ab Hibernia Brigantes advenere, Scotici profecto generis, uti et reliqui omnes H
iberniae habitatores fuere. Hanc nostram sententiam videtur etiam Seneca confirmare in elegantissima illa de morte Claudii satyra his verbis,

Ille Britannos ultra noti litora ponti
Et caeruleos Scutabrigantes dare Romuleis
Colla cathenis iussit, et ipsum nova Romanae
Iura securis tremere Oceanum.

In his versibus pro Scutabrigantes Iosephus Scaliger Iulii filius legendum censet Scotobrigantes. Is iuvenis quanta sit eruditione et iudicio, in vetustis scriptis conferendis industria, et abstrusis sensibus eruendis acumine monumenta ab eo edita testatur. In praesentia autem cum res Britannicas illustrandas suscepissem eius iudicium non censui omittendum. Id autem cur verum existimem paucis exponam. Etenim cum legamus apud Caesarem aliosque scriptores non minus diligentia quam eruditione praestantes Britannios glasto solitos inficere corpora, ac iuxta Herodianum scutis angustis (qualia Livius Gallis Asiaticis tribuit) nec in armis insigni ullo usos ornamento, absurdum videbatur corporis quod pingebatur mentione omissa scuta quod non pingebatur meminisse. Pingebantur autem veteres Britanni non ad decorem, ut aliae non paucae nationes, sed ut caeruleus color terribiliorem pugnantium speciem in acie hostibus offerret. Is vero color quomodo in angusto scuto terribilis videri posset non intelligio. Itaque verisimile est ab homine doctissimo et Britannicarum rerum perito, ut qui totam insulam iuxta Dionem usuris oppressam teneret, Scotobrigantes scrptum fuisse, ut diversi ab Hispanis et Gallis Brigantibus intelligerentur.
46. Eodem quoque pertinet illud, quod eodem carmine Britannos et Brigantes separavit velut diversas nationes, quod a nonnullis Britannicis scriptoribus est factum qui Britanniae finem Humbrum faciunt. Atque haec res parum animadversa Hectorem Boethium, opinor, fefellit, qui cum Silures et Brigantes alicubi legisset Scotos appellari, utpote ex Hibernia oriundos, eos in parte regni Scotorum in Albio collocaret, Eius error etsi alios iure offenderet, non tamen ita erat a Luddo exagitandus, cum ipse non levius in eodem genere impegerit, qui Cumbros (aut ut ipsi se vocant Cambros) ad spoliandum orbem terrarum e Britanniae angulo emiserit. Cimbros enim et Britannos ex uno et altero vocabulo quod utrisque commune fuit eiusdem gentis fuisse colligit. Ea sunt Moremarusa et Trimarchia, ubi operae precium est videre hominis in disputando acumen et colligendo subtilitatem. Hoc inquit vocabulum Moremarusa Britannicum est, Cimbricum erat, nec ullius praeterea quae ad mare Balthicum habitet gentis. At cum nostri ea voce utantur eodemque nomine censeantur cum alteris illis Cimbris, eiusdem igitur gentis, eiusdem nationis erant utrique. Primum hic partim falsa pro veris, partim incerta pro certis sumit. Nam utrosque Cimbros vocari manifestum est mendacium vel ipso Luddo teste, qui suos cives Cambros e rege Cambro dictos scribit, et se Cambrobritannum appellat, possem idem omnium civium tuorum testimonio falsum convincere, qui se non Cimbros sed Cumbros vocant. Ut hoc autem falsum, ita illud incertum est, an alii ad mare Balthicum accolentes populi ea voce quam tu Cimbris unis tribuis uterentur, praesertim cum ex Tacito constet plures gentes in eo Germaniae gractu Gallice locutas, superius a nobis ostensum sit eam vocem Gallicam fuisse.
47. Sed fuerit utrunque horum verum. Quid? Tu id satis existimas ad istam conclusionem colligendam? Legistine aliquando Gn. Pompeii milites, cum ipse res in Asia gereret, ab Albanis in monte Caucaso habitantibus fratres fuisse salutatos propter commune nomen Albanorum? Neque dubito si quis utriusque gentis linguis observasset quin unum aut alterum vocabulum rem eandem significans invenisset. Sed deerat illis Luddus, qui quod uterque populus quaedam vocabula communia haberent, utrosque gentis eiusdem esse ostenderet. Quid quod conclusionis vitium caeculus ille visus est animadvertisse, cum adiicit Cimbros a Germanis Aestiones vocari? Id ut confirmaret explicandum ei erat quando et cur Cimbri in Aestiones, aut Aestiones iterum in Cimbros fuerint transformati. Horum ille nihil, nisi quod Britannicam historiam ex Milesiis Gallorum fabulis collecta ac fragmentum quoddam citat, unde iste non iam antiquarius sed vel veteramentarius vel scrutarius et (si ita loqui liceat) fragmentarius nova regna novasque gentes nobis offert, idque cum magno labore sed nullo verisimilitudinis colore, cum tamen obvium ei esset (nisi forte id eum refugerat) Cimbrici nominis communicati cum Vallis causas invenire. Plutarchus enim non nationis sed studii nomen id esse putat, eoque Germanis latrones intelligi. In eodem intellectu Suidas non ignobilis inter Graecos grammaticus eandem vocem agnoscit, et apud Latinos Festus Pompeius scribit Cimbros a Gallis dici latrones. Horum sententiam si sequamur, non erit difficile repertu unde Cimbri, quos Luddus in Britannia collocat, id nomen acceperint, praesertim cum vicini Angli hoc etiam saeculo eorum ab eo studio mores non abhorrere affirment. Livius certe servum illum ad Marium in carcere Minturnensium occidendum missum Gallum, Lucanus Cimbrum, nemo scriptor illustrior Britannum appellat. Haec si Luddus animadvertisset aut si animadversum tenere maluisset quam nova monstra sibi configere, non fuisset ei necesse omnem Britanniam uno momento, aut verius uno mendacio, omni militari iuventute exhausta, sexcentis millibus capitum eductis propemodum desertam reliquere. Non vacat hic minutatim exquirere quibus pueris Valli Cimbricorum regum dare nomina soleant, id enim etiam homo diligens pro argumento generis nobis affert. Ea autem nomina (nisi fallor) pauca prae Latinis, Germanis et Syris comperiet.
48. Quod si e propris virorum nominibus, quae plaerunque aut temere a parentibus dantur aut ambitiose ex historia aliqua adoptantur, solidum argumentum peti posset, hac ratione Luddus cives Iudaeos, Romanos aut Germanos facilius quam Cimbros esse persuaderet, aut si suos admonere voluisset ut in baptismo pueris ex historiis eruta nomina darent, intra non adeo multos annos gentem suam in quam vellet nationem transformandam curaret. De nominibus autem regum Cimbrorum, quae pueris ait dari solita, illud libenter hominem rogarem, e quo illa oraculo accaeperit, nisi scirem nunquam ille defuturum fragmentum aliquod unde quidvis probet. Illum autem mirari subit de Cimbrica ista expeditione, quomodo omni militari aetati emissa inter quadraginta annos (tantum fere spatium fuit a bello Cimbrico usque ad C. Caesaris adventum in Britanniam) tam cito tantas vires Vallia vestra recuperavit, praertim cum rebus Britannicis multo florentioribus a Maximo longe paucioribus eductis nunquam deinde Brittones caput extulerint donec in acerbissimam servitutem a Saxonibus fuerint pertracti. Aut quomodo Caesar, qui per aetatem belli Cimbrici meminisse poterat, cum in Britanniam venisset homo doctus et Marianarum partium studiosus nihil de Cimbrica ista expeditione percunctando compererit. Demum id scire cupio, ludens an serio Luddus adiecerit e pari auri et argenti contemptu colligi utrorunque Cimbrorum cognationem. Hic libenter ex eo quaererem parcosne et frugi serio vocet illos Cimbros qui, Galiis et Hispaniae parte non dico vexatis aut spoliatis sed proculcatis et pene ad vastitatem redactis, tamen ad praedam magis opimam in Italiam properabant. Quorum opulentiam ex latrociniis collectam aemulti Helvetii, et ipsi latrones, evaserint, ut est apud Strabonem lib. 7. Hos tu homines frugi et temperantes vocare audes? Ac ne parum vere Cimbricum nomen vobis conveniat, tuos cives studiorum, quibus ille assueverant, vis aemulos fuisse, teque ipsum in primis qui ad hoc quantulumcunque gloriae latrocinium per omnes nationes grassaris, nec contentus res gestas Cimbrorum tuis vendicare nisi aeque impudenti figmento Sicambros vestri generis fuisse contendas, et quia in utriusque gentis nomine quaedam similitudo literarum inest, ex ea verborum cognatione sanguinis coniunctionem es commentus. Deinde e Sicambris Franci et nati natorum vobis erunt cognati, ac multis demum contabulatis mendaciorum ordinibus pontem ad retrahendos Brennos illos fugaces struis, quorum alter qui Romam caepit, cum alterum qui Delphos obsidet circiter centum annis praecesserit, tu utrunque in unum corpus coagmentas, ut novum ex homine et mortuo nobis monstrum conficias, quasi vero difficile esset alioqui probari in ea quae tu genuit terra monstra nasci.
49. At duos, inquit Luddus, Brennos nemo praeter Polydorum Vergilium tradit. Fugit te, Ludde, ratio, aut certe non legisti quartum Strabonis librum, ubi scribit alterum Brennum qui Delphos oppugnavit a quibusdam Prausum existimari. Imo non Strabo solus sed quicunque Romam a Brenno captam et supra centum annos posterius Delphos a Brenno obsessos credit, is duos Brennos facit, cum utrunque horum ab uno geri non potuerit. Quos si monacho historiae Britannicae architecto credimus, Brennus Belini frater hos ambos Brennos trecentis annis praecessit, qui si in Italiam duxisset non cum populo Romano libero sed cum Numa rege aut Tullo Hostilio congredi debebat. Sed his omissis videamus unde novus hic dialecticus colligat Brennum fuisse Britannum: ex uno videlicet vocabulo Trimarchiae, quod certe vocabulum Scotis et Gallis erat cum Vallis commune. Pausanias certe, quem tu truncatum citas ut ad rem tuam faciat, Brennum comitesque eius Gallos appellat, et vocem illam pro Gallica agnoscit. Tu vero, quae tua est impudenia, Brennum adversus omnium scriptorum fidem qui Graece et Latine scripserunt historias, unus non modo Minerva sed Musis omnibus invitis Britannum esse contendas, quasi vero difficile esset alioqui probari in ea quae tu genuit terra monstra nasci.
50. Haec nos fortasse paulo pluribus quam aut rerum obscuritas desiderabat aut Luddi imperitia et inconstantia merebatur persecuti sumus, non studio reprehendendi (quod a nobis procul abest), sed ut hominis loquaciter maledici insulsam procacitatem paulum retunderem, et a rabie qua in omnes fere scriptores grassatur aliquando ad sua eum errata recognoscenda revocarem. Ac ut caeteros omittam in praesentia, in Hectrem Boethium non solum artium liberalium cognitione supra quam illa ferebant tempora insignem, sed humanitate et comitati singulari praeditum incurrit scurriliter, sed ita incurrit ut nihil in eo reprehendat quin ipse in eodem genere turpius errarit. Hector in Gallovidia Brigantes collocavit: falso quidem ille, neque enim errata eius defendere est animus. Luddus ingentes Cimbrorum copias e Britanniae angulo educit, quam recte penes doctos esto iudicium. Hector res ab aliis in Britannia contra Romanos gestas Scotis suis attribuit. Luddus captam Roma, vexatam Macedoniam, afflictam Graeciam, nobilissimum orbis terrarum sacrilegio violatam, Asiam coactam paucis errabundis tributum pendere impudenter Brittonibus suis ascribit. Hectori vitio dat, et quidem falso, quod Gildonem, qui maximum in Africa motum concivit Scotum faciat, nec ipse dubitat eundem Gildonem, qui Maurus erat, Gothum affirmare. At Gildus ac Gildo propinqua sunt nomina: an magis quam Luddus, Lydus ac Ludio? Certe Gildus vetus est in Scotia nomen, ut vetus Makgildorum sive Makgillorum gens indicat, e cuius posteris honestae adhuc in Scotia et Anglia sunt familiae. Sed cum ea linguae intemperantia sit Luddus ut, modo male dicat nihil pensi habeat quid dicat, nos eo relicto finem faciamus, hoc tantum admonentes, ut,

Loripedem rectus dirideat, Aethiopem albus.

Perge ad librum III