Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER VIGESIMUS

OTUM id tempus quod proregis postremi mortem proxime est secutum, etsi a caedibus est temperatum, tamen variis factionum conatibus plaerunque fuit solicitum. Hamiltonii frequentes Edimburgum ante caedem convenerant praetextu exorandi proregem ut Iacobum Hamiltonium gentis principem qui in arce adhuc custodiebatur liberarent. Caede vero perpetrata, ad reliquos Hamiltonios miserunt e suis qui caeteris gentibus persuaderent (ita enim credi volebant) ne parricidis publicis se coniungeret aut eos in suam fidem receperent; ut plurimi suspicabantur, ut eos iuberent ad omnes occasiones esse paratos et intentos. Nam proxima post caedem nocte Valterus Scotus et Thomas Carus Farnihestius Angliam ingressi ferro flammaque omnia foedarunt, idque aliquanto crudelius quam superioribus temporibus fieri consuetum erat. Nec eos tam praedae cupiditas aut vindictae ad hanc insolitam saevitiam impulerat quam quod iam diu ante ab episcopo Fani Andreae reliqisque factionis principibus decretum erat ut Anglos cum Scotis committerent: etsi alia ratione eos ad arma sumenda nequeant adducere, iniuriis inferendis ad bellum invitos pertraherent.
2. Praefectus arcis etsi multis tenebatur indiciis, omniumque oculis et sermonibus designaretur, tamen adhuc in pristina officii simulatione erga regem perseverabat. Ei datum est ut Gulielmus Maetellanus e custodia educeretur. Is cum in consilio suam pluribus verbis commemorasset innocentiam, nobitate quae aderat testante sibi nullis certis indiciis constare scelerum quorum arguebatur affinem esse (arguebatur enim caedis regis ac proregis conscius, et belli civilis in Anglia nuper excitati prope auctor fuisse), ita dimissus est ut res in aliud tempus dilata videretur. Ipse quoque iureiurando suam innocentiam testatus, quandocunque regis propinqui diem ei dicerent se venturum in ius promittebat. Deinde cum de statu regni consultantibus propemodum convenissent, ut ex iis quos mater ante quam se regno abdicarat filio yutores nominaverat administrationi rerum admoveretur, Maetellanus iam tum rerum perturbationem meditatus auctor erat uti iterum proceres absentes admonerentur ut si vellent adessent ad comitia proregis in certum diem indicta, ne quando causari possent se absentibus tantam rem praecipitatam. Atholius cum paucis assensus, nec caeteri abnuerunt magis ut adversariis omnem calumniandi occasionem tollerent quam quod quicquam ea dilatione comitiorum profici in publicum sperarent.
3. Post haec Thomas Randolfus legatus Anglus est auditus. Regina enim vivo adhuc prorege miserat qui exules Anglos desposcerent qui, detecta et punita Hauarti coniuratione, supplicii metu profugerunt. Hos legatos Sterlini auditos prorex Edimburgum reiecerat. Eo mortuo, rebus turbatis sine responso discesserant. Cum vero de prorege deligendo conventus haberetur, Randolfus, qui ante aliquot annos in Scotia fuerat, quod res hominesque eius nationis optime nosse videbatur, et quod ex utriusque gentis commodo superiores legationes obiisset, omnibus bonis, ut erat, carus esse existimabatur. Is in consilium introductus cum declarasset reginae suae animus qualis erga Scotos semper fuisset, eam, ut antea rebus eorum turbatis non defuerit, ita nunc non defuturam. deinde commemorat incursiones in Angliam, caedes, rapinas, incendia superioribus diebus facta. Eam satis scire nihil horum consilio publico gestum. Itaque eandem in praesentia voluntatem, idem suum in eos studium manere. Atque adeo quanquam graviter ac nullo suo merito lacessita est, se, quod iure suo posset, nec publice res repetere nec ob delicta paucorum ab omnibus poenas poscere. Se quidem non esse ignaram quanta nuper oborta sit omnium rerum perturbatio, neque tamen de bonorum erga se voluntate dubitare, in eorum gratiam non modo culpam a conscientia publica separaturam, sed, si ipsi propter motus domesticos pacis perturbatores ad res reddendas cogere non possent, se suas cum illis coniuncturam copias ut communi consilio poenas violatorum foederum expeterent. Sin ne id quidem possent, se suo milite suas iniurias persecuturam, sine maleficio exercitum per pacatum agrum iter facturum, neque quenquam qui a culpa remotus esset ultione affinem fore.
4. Reliqua legationis capita continebant admonitiones semper quidem in omni legitimo conventu utiles, sed a praesentem rerum statum necessarias. Primum omnium religionem tuendam summa cura et vigilantia, quae una et erga Deum et homines officiorum rationem nos docet. Quia nulla respublica secum ipsa discors diu constare potest, in id praecipuo incumbendum studio et omnibus adnitendum viribus ut domi civibus inter se pax et concordia sancte colatur. Cum Deus universi opifex regium huic populo indulserit imperium, regibus parere, honore eos et omni obsequio observare et prosequi est aequum. Pax, concordia, et amicitia cum omnibus, quoad fieri potest, hominibus Deo est gratissima, fundendique sanguinis haumanae sitim (quod vitium Deus unice execratur) extinguit aut certe inhibet. Eadem singulorum opes auget, civesque suis inimicis formidabiliores facit. Iusticia omnis publicae incolumitatis custos amplectanda, cuius praecipua pars est in sontes animadversio. Cum proditio sit omni legitimae dominationi maxime detestabilis, hoc hominum genus quocunque terrarum se receperint nulla clementia, favore, et indulgentia est prosequendum. Haec Randolfus, qui et sancte et salubriter admonere et aequa postulare est visus. Sed quia, nemine in summum magistratum adhuc electo, certum responsum dari non poterat, in Cal. Mai. est reiectus.
5. Postremo proregis proxime caesi fratres ex eadem matre Gulielmus et Robertus Duglassii sunt auditi. HI petebant ut sui fratris indigna mors nullas ob inimicitias privatas, sed ob rempublicam illata vindicaretur. Ibi sententiis est variatum, omnibus quidem consentientibus poenas de parricidis expetendas, sed aliis censentibus de ea caede suspectis diem dicendum (nomina autem multorum deferebantur), aliis placebat dies iuridicos non expectandos adversus eos qui arma iam susceperant ut facinus quod scelerate patrarant vi defenderent. Nec in eos modo statim arma sumenda, sed etiam adversus omnes qui superiorum ordinum comitiis capite minuti erant. In eam sententiam qui aderant ex equestri ordine proni erant, nec tamen propositum tenere potuerunt, maxime dissuadentibus Atholio, quod diceret frequentiorem procerum conventum expectandum, Mortonio, quod existimaret fore ut si plura coniungerent crimina, vindicta proregis periret et res ad civile bellum prorumperet, omnibus qui pacem timerent se ad caedis reos aggegantibus. Igitur separanda crimina ac iure (si fieri possit) agendum, nihilque ante Cal. Mai. (qui dies ad conveniendum dictus erat) innovandum. Ita conventus ille solutus est, maxime populi parte cunctationem nobilitatis damnante quod ad nutum inimicorum regis omnia acta dicerent, qui has moras innecterent ut, spatio imposito, caedis invidia relanguesceret et factio adversa interim vires assumeret.
6. Hanc vulgi opinionem et quaedam quae iam praecesserant et plurima quae secuta sunt confirmarunt. Nam statim, caede proregis vixdum divulgata, Iacobus Hamiltonius oppositis pignori agris Ioanni Somervalli Camnethamio pecuniam accepit, quam cum alia summa ab amicis corrogata ad militem mercenarium conducendum misit ad amicos iam ante praemonitos ut propter subitam mutationem, quae inimico ipsorum capitali sublato acciderat, in omnia parati essent. Nec post id a coitionibus in multis ac distantibus locis a reginae factione est cessatum. Ad decimum quintum Cal. Mart. capita fere factionis rebellis convenerunt Glascuae. Inde Argathelius et Bodius ad Mortonium scripserunt se, quia proregis percussores et caedis conscios quinam essent adhuc ignorarent, libenter ea de re et eruenda et punienda cum reliqua nobilitate consilia communicaturos, verum se Edimburgum non venturos. Sin regia factio sibi persuaderi sineret ut Limnuchum ad Varium sacellum vel Sterlinum venirent, nullam se moram facturos. Res a Mortonio cum Maetellano communicata (ia enim in literis erat scriptum) nullum exitum habuit. Eodem tempore scripsit Limnucho Thomas Carus ad socerum suum arcis praefectum, si a regina Anglorum impetrari posset ut incursiones nuper factas dissimularet, se in posterum operam daturum ut limites pacarentur et in officio essent; sinc hanc illa conditionem recusaret, se in incoepto perseveraturum, neque enim se dubitare quin boni cives qui in offico erga suam reginam perstarent se coniungerent et auxilia Gallica mox affutura.
7. Quinto Nonus Martii Hamiltonii, Argathelius, Bodius LImnuchi convenerant. Sed caedes unius mercenarii militis omnes eorum rationes, subito tumulto exorto, conturbavit. Quam ob causam postridie Hamiltonios Fani Andreae archiepiscopus domum reduxit. Reliqua rebellium factio, in primus Huntlaeus, Atholius, Crafordius, Ogilvius, item ex cisforthanis Humius, Setonius, Maetellans convenerunt Edimburgum. Mortonius quidem in urbe erat cum paucis admodum comitibus donec Glencarniae et Marriae comites cum suis clientibus advenissent. Ad quartum Nonus Martii capita factionum coierunt ad consultndum de summa rerum. Sed ea consultato lente procedebat propter absentiam Argathelii, cuius tum magna erat potentia et auctoritas. Huic Huntlaeus se persuasurum recipit ut cum reliqua factione se coniungeret. Verum is re infecta rediit, fraude (ut maxima pars hominum credidit) Maetellani, qui omnia in longum duci volebat ut rebus novandis in statu regni turbulento locus esset opportunior. Erat et Argathelio in omnibus actionibus aliud impedimentum obiectum quo minus eius vires temporum superiorum famae responderent, quod quamvis ipse impensissime causae reginae faveret, tamen amici clientesque ac ne frater quidem eum adversus regem sequi volebant. Ea nocte quae secuta est repentinus nullis apparentibus causis terror totam factionem ita perculit ut armati ad lucem usque pervigilarent, ac mane Edimburgum trepide discederent. Toto huius conventus tempore id prope unum est disceptatum, quo iure tum Scoti creare proregem possent. Alii ex diplomate reginae, in quo ante triennium octo e principibus procerum designaverat, e quibus unum aut plures (si videretur) filio tutores nominaverat, unum aliquem nunc rerum summae praeficerent. Alii huic diplomati, prorege iam ex eo creato, nullum amplius locum esse, nullamque omnino rationem eius esse habendam contendebant, ut quod non in perpetuum, sed in id modo tempus confectum esset.
8. Erant qui ad conventum procerum universalem rem integram differendam censerent, sed ii fere ex Maetellani factione, qui tantam rerum perturbationem expectabant quae, multitudine sine rectore, et facile exoriri et aegerrime sedari posset. Tertia sententia utanque harum damnabat. Priorem quod diplomatis reginae, cuius ab initio (si iuris disceptatio fuisset) nullum erat momentum, nunc minus ratio ducenda esset, alteram quod prorogatio plurimum secum afferret periculi longioremque moram quam praesentium rerum status ferre posset. Igitur coire iubebat qui regi a promordio regni ineundi fuerant auctores eique constanter ab eo tempore obtemperarunt, quibucqunque possent rationibus prospicere ne quod publice detrimentum capiatur ac mature talem proregem edant qui et regis saluti et omnium incolumitati consulere et possit et velit. Nec haec recepta est sententia. Itaque re infecta solutus est conventus. Tot coitionibus frustra tentatis, ut populum in suam factionem pertraherent rebelles rursus ad belli Anglici seminaria reversi eosdem quos antea duces latronum immittunt qui nihil sibi reliquum ad extremam crudelitatem fecerunt. Ipsa interea factionis capita reginam Angliae convitiis proscindunt. Proceres Scotorum calumniantur tanquam Anglorum clientes. vulgo minantur si Anglica accersant auxilia se Gallorum et Hispanorum praesidiis usuros.
9. Eisdem forte diebus applicuit Britannodunum e Gallia Veracus quidam e cubicularibus regis Francorum ministris, unus qui magnificis promissis eorum animos nonnihil erexit. Secundum haec Hamiltonii suorum popularium conventum in quintum Id. April. Limnucum indicendum curarunt. Ad eum diem cum reginae factio frequens venisset, ibi quod iam diu ante secretis coitionibus erant meditati palam tractari coeputum, ut, suscitato adversus Anglos bello, in publica rerum perturbatione privatae iniuriae actionesque de caede regis et proregis aut omnino antiquarentur aut saltem refrigescerent. Rebus Limnuchi inter populares coniuratonis modo agitatis nec adhuc plane explicatis, quo maiorem res haberet auctoritatem statuunt Edimburgum transire ad tertium Id. April., ac praeter alias commoditates quas locus habebat, oppidanos in quibus magnum in omnes partes momentum ponebant adiungere. Id perfacile factu videbatur cum Gulielmum Kircadium eundem et arcis et urbis praefectum in suas partes iam pertraxissent. Sed quia excubias ibi fieri intellexerant ac vulgus in alteram partem proclivius, ad oppidanos prius mittunt ut sibi eorum voluntate ibi convenire liceat. Oppidani responderunt se neminem tranquillitatis publicae studiosum, qui regis imperio pareat, exclusuros. Anglos vero exules et Hamiltonios in urbem non accepturos ne vel reginam Anglorum, in cuius regno negotiarentur assidue offenderent, vel cum caedis nefariae reis consilia communicasse viderentur; nec etiam passuros ut nova edicta quae ad regii imperiii imminutionem spectarent proponerentur aut iuventus (uti in more est) ad arma capienda tympano convocaretur. His legibus etsi durae viderentur, tamen eo venerunt, rati se paulatim posse simplici multitudine obrepere et oratione commoda demulcendo universos suae potestatis facere. Nec tamen persuadere civibus potuerunt, Kircadio urbis et arcis praefecto adnitente, ut claves portarum cives eius traderent vel de solita custodia cederent.
10. Toto eo tempore ad Maetellanum, qui aut podagra laborabat aut egregie simulabat, quotidie adeo frequentes conveniebant, ut domus eius ludus et ipse ludimagister vulgo nominaretur. Nec cessabat interea ultro citroque commeare Atholius, ut diversae factionis homines ad eum coetum qui erat Edimburgi attraheret. Illi concordes recusabant ante diem Cal. Mai. (qui communiter ab omnibus consentientibus erat dictus) convenire nisi scirent quae necessitas tempus contitutum antevertere cogeret. Si qua res magni momenti incidisset quae nullam pateretur dilationem, cum comite Mortonii, qui domi suae ad quatuor millia passuum aberat, communicarent. Is reliquos faceret certiores. Tandem per Atholium dicta est dies, qua die utriusque factionis pauci ad villam Mortonii quae est Dalkethi convenirent. Locus factione reginae non placebat, non quod quicquam insidiarum timerent, sed ne sua vilesceret auctoritas si ipsi ad Mortonium potius quam ille ad eos accederet. Igitur, multis conatibus sumptis neque ulla re satis ex sententia procedente, subita intervenit solvendi conventus necessitas. Nam cum adversarios excludere urbe cuperent, neque cives in suas partes trahere valerent, statuunt e vicinis locis maiorem accersere multitudinem ut, invitis etiam incolis, omnia in sua potestate haberent. Iuvabat hoc consilium magnopere arcis praefecus qui quos in custodia habebat (erant autem factionis reginae prope principes) liberos dimisit. Sed rumor subitus de adventu Anglici excercitus Beruicum omnes eorum rationes turbavit. Alexander Humius et Ioannes Maxuallius nuper e custodia sine auctoritate publica emissi domos ad sua tuenda profecti sunt. Humio etiam pecuniae quam ad militem conducendum contribuerant ad arcem suam Humum muniendam portio est data.
11. Thomas Carus, Valterus Scotus, qui auctore maxime archiepiscopo Fani Andreae excursiones in Angliam fecerant, arbitrati ex hoc initio bellum inter duo regna exarsurum, derilicti a vicinis ac trepidi rerum suarum mittunt ad suae factiones principes rogatum auxilium, aut, si id gravarentur, Lauderam saltem proprinquum oppidum venirent ac inde bellum ostentarent. Cum ne id quidem impetrarent ac ne pecuniae saltem publicae particulam aliquam ad publicum usum exprimerent, irati quod a quibus erant in bellum coniecti deserti ac proditi essent, ad sua quisque tuenda pessima cum spe in posterum abierunt. Ita, tot rebus uno tempore praeter expectationem cadentibus, omnia eorum consilia turbata fuere. Sed maxime praeter opinionem accidit repentinus Anglici exercitus adventus. Ad quem remorandum duplicem miserant in Angliam legationem. Alteram ad Thomam Sussexiae comitem, quae precaretur inducias donec per literas rerum suarum statum reginae Anglorum indicarent. Alter enim legatus literas ad reginam ferebat quae multa pro ipsorum causa, multa adversus regiam factionem continebant. In primis suas vires sumpta verum augendo, contra hostiles elevando prope bellum Anglis minabantur. Maetellanus enim caeteris persuaserat reginam foeminam natura timidam omnia prius facturam quam ad arma veniretur, quippe Gallis et Hispanis multis de causis ei infensis, rebusque domi nondum quietis. Petebant enim rebelles ut regina Angla velut arbitra superioris biennii scita (etsi multi ipsorum eis subscriperant) retractarentur, ac velut novo initio sumpto novum decretum communi omnium consilio fieret. Et ut suae factionis firmitatem magis ostentarent, procerum suae partis nomina literis ad eam missis indiderunt. In iis ut multitudinis speciem augerent multos adversae, plures neutrius factionis ascripserant, rati propter itinerum longitudinem et quorum quae procul geruntur ignorationem, et quod literae ad reginam scriptae ad paucorum conscientiam erat perventurae, eam fraudem difficilius detegi posse.
12. Accidit eodem tempore res ut ipsi existimabant peropportuna quae et Anglos faceret segniores et Scotorum vulgo formidinem iniicerent, nempe adventus hominis Galli, humilis quidem sortis ut qui Lansaci minister domesticus patroni gratia in aulam irrepserat. Is multas eodem exemplo epistolas a rege Gallorum attulerat, non ad principes modo factionis reginae, sed ad multos quoque qui neutri factioni se addixerant. Gratiae ingentes singulis aguntur quod hactenus a regina stetissent. Orabat rex ut in eadem constantia perseverarent. Se auxilia etiam maiora quam rogabatur cum primum commode posset missurum. Addebat etiam de suo tabellalarius omnia in Galliis iam esse pacata. Gasparem Collinium aliosque rebelles eo coactos ut se Gallia discessuros pollicerentur ne quietem publicam eorum praesentia interpellaret. Nec se dubitare quin ante suum reditum miles qui subsidio mitteretur conscriptus foret. Prudentiores, etsi haec magna ex parte vana esse sciebant, tamen iis rumoribus facile plebem falli patiebantur. Igitur cum animi multorum per haec essent erecti, eam laeticiam minuit legatorum ex Anglia rebus infectis reditus. Neque enim Sussexio e re Anglica videbatur exercitum per inducias ociosem alere,nec integrum bellum omittere nullis conditionibus ab hoste oblatis. Et literis ad regina scriptis (nam id ipsa iusserat ne expectatio responsorum in mora rebus gerendis esset) resignatis fraus facile detecta est. Quippe cum et literae essent vanissimae, iactationis plenae, et nihil earum rerum quae in Scotia agerentur Angli ignorarent, legati prope convitiis abiecti. Exempla literarum in Scotiam ad regiam factionem remissa.
13. Ea igitur spe deiecti et adventu subito exercitus Anghlorum ad finitima loca deterriti, et auxiliis suorum qui domum ad sua tuenda abierant destituti, et oppidanorum animis parum confisi, cum ad Cal. Maias hostes Edimburgum venturos scirent, Limnuchum discedunt, eum locum rati commodum ad suos e longinquis regni partibus accersendos, et iter aliorum ad conventum euntium impediendum, et reliqua quae superioribus dies in consilio iactata erant perficienda. Ibi Hamiltoniorum amicis et clientibus collectis, totum iter quod Edimburgum ferebat infestum reddebant. Cum Ioannem Areskinum Marriae comitem illa ducturum scirent, se in collibus propinquis ad transitum impediendum obiecerunt. Ille cum loci iniquitatem cognosceret paulo supra ad duo millia passuum flumen superavit atque Edimburgum sub vesperum intravit ad tertium Cal. Mai. Post eum diem cum regis factio Edimburgi, reginae Limnuchi se continerent atque alteri alteris seditionum causas et initia imputarent, qui Edimburgi convenerant ad alias quasvis conditiones se faciles fore affirmabant, ac si quis de se quereretur, bonorum virorum arbitrio satis facturos spondebant, modo incolumi huius regis auctoritate superioris regis ac proregis caedem una secum ulcisci vellent. Cum ad haec nihil aequi responderetur, qui Limnuchi erant edixerunt uti cives universi reginae legatis parerent. Comites tres, Araniae, Argatheliae, et Huntlaeae comitia in tertuim Nonas Augusti Limnuchi habendi indixerunt. Altera factio legatum ad reginam Angliae Robertum Petcarnium miserat qui ageret cum ea de communi hoste reprimendo, quoque facilius Scotorum in se animos intelligeret, ex eius arbitrio proregem electuros.
14. Interea dum utraque pars diversi diversa agitant, Angli Teviotiam ingressi villas et vicos Carorum et Scotorum (qui in Angliam violata pace fecerant excursiones et Anglos profugos ad se receptaverant) diruunt, agros populationibus vastant et incendiis deformant. Humam arcem, in quam dominus multos commeatus intulerat et tota vicinia preciosissima quaeque rerum suarum, ut in munimentum firmissimum, seposuerat, Sussexius circumsedit. Ea cum a praesidio valido fortiter defenderetur Anglique postridie re infecta discessuri erant, literae quas Alexander arcis dominus ad suos non multo ante scripserat omnes eorum rationes irritas reddiderunt. Iusserat enim per literas praesidiarios Gulielmi Drurii equitis Angli consilio uti et quicquid is imperasset sine exceptione parere. Id cum Drurius Sussexio indicasset, ille arcem deditam diripuit et, custodibus Anglis impositis, cum magna praeda Beruicum rediit. Ita Humius, qui nihil ab Anglis metuebat, imo quos amicissimos existimabat ut qui sciret Drurium et Sussexium occulte Hauarti rebus studere, gravissimam illam sua credulitate iniuriam accersivit. Tandem ab omnibus amicis et propinquis, qui prope omnes regiis in partibus erant, relictus cum uno et altero comite Edimburgum venit ac se in arcem abdidit. Nec minus ab alio limite Scrupus Anglus Annandiam ingressus agros Ionstoni (qui etiam in Angliam fecerat incursiones) omni belli iniuria foedat. Ipse Ionstonus locorum noticia fretus equitum sequentium impetum paucis fugae comitibus elusit. Ioannes Maxuallius cum tria millia hominum e propinquis agris haberet coacta, ei opitulari non ausus suis se locis tenuit. Paucis post diebus Angli qui Beruici erant, acceptis obsidibus bona fide, secum agi persuasi equites trecentos, pedites mille duce Druro adversus hostes communies mittunt.
15. Ad eorum adventus famam Hamiltonii Glascuam profecti arcem archiepiscopi diruere decreverunt, ne comiti Levinio tum ex Anglia reverso receptaculum ac belli sedes esset. Eam cum a paucis adolescentibus absente praefecto teneri, nec a rebus necessariis satis paratam esse scirent, rati subito suo adventu posse opprimi, tam repente oppidum ingressi sunt ut bonam praesidii partem excluserint. Hac spe diecti oppugnationem acriter sed aeque frustra sunt agressi. Nam per aliquot dies praesidiarii (erant autem viginti quatuor) tam acriter eos exceperunt ut plures ex oppugnatioribus quam ipsi erant occiderint, reliquos cum multis vulneribus repulerint. Ex suis unum amiserunt, nemine praeterea vel saucio. Sed Hamiltonii, audito Anglos Edimburgi iam esse et Ioannem Areskinum Sterlinum venisse ac mox subsidio venturum, quanquam et e longinquis regionibus auxilia accaepissent sub vesperum obsidione soluta trepide discesserunt. Hamiltonius et Argathelius in Argatheliam, Huntlaeus per montes prope invios domum, caeteri qua cuique commodum erat se contulerunt. At qui Edimburgi erant Angli post biduum Glascuam profecti toto tractu Glottiano agros Hamiltoniorum et si qui alii in caedem proregis consenserant aut exules Anglos receptaverant, magna omnis generis praeda abacta, ruinis et incendiis foedarunt. Dum machinae ad converberandam arcem non procul a pago cui Hamiltonio nomen est positam Sterlino apportantur, Drurius, qui rebellibus Anglis clam favebat, hanc expeditionem prope fecit irritam. Anglos enim non soluto ad diem stipendio tumultuantes ac statim se discessuros comminantes adeo non compescuit ut ipse plaerisque auctor eius motus fuisse crederetur. Sed pecunia mutua repraesentata miles est retentus et machinis admotis arx intra paucas horas deditionem fecit.
16. In praeda quidam agnoverunt vestem aliamque Iacobi Quinti regis supellectilem quam dominus arcis cum eieraret regnum sancte iuraverat penes se non esset. Arx semidiruta relicta est. Vicum et in ea villam Hamiltoniorum magnificam vulgus furens invitis ducibus incendit. Exercitu reducto, Angli Beruicum, Scoti ad sua quosque se receperunt. Datum Drurii precibus ut arcis praesidium incolume dimitteretur. Illi dimissi Robertum Semplium gentis principem dum velut expeditione peracta domum securus redit e generi suo domo captivum abstrahunt. Quae res suspitionem de Drurio acrius inflammavit. His rebus vixdum peractis, Petcarnius e legatione Anglica reversus haec se fere retulit. Reginam mirari quod quarto demum mense a proregis interitu de statu rerum suarum eam certiorem facerent. Se enim ob hanc cunctationem incertam fuisse quid de eis speraret. Interea solicitatem crebris Galli et Hispani legati precibus nomine regum suorum, et reginae Scotae prope quotidianis querelis fatigatam promisisse audientiam, sed iis legibus ut Scota scriberet ad suae factionis homines ut interea dum colloquium illud fineretur vi et armis abstinerent. Quae publicis edictis de rebus novandis attentarunt, ea contrariis edictis revocarent, ac res in eodem statu esse sinerent quo vivo prorege fuerant. Exules Anglos bona fide redderent. Etsi finito colloquio de caeteris rebus inter eos conveniret ut obsidibus et aliis fidei pignoribus caveretur ut pacta inter eos firma et rata manerent. His legibus colloquium promissum. Hac autem pactione illigata negabat se posse consilii eorum in creando prorege participem fieri ne, causa reginae Scotorum nondum audita, praeiudicasse videretur. Caeterum curae sibi rem Scoticam fore. Rogabat ne interim ab armis et a prorege creando abstinerent. Sese daturam operam ne hoc tantillum morae sit eis damno.
17. Hac renunciata Scotos varie affecerunt, cum et ratio temporis cogeret ad Anglorum voluntatem consilia sua accommodare nec tamen ignorarent quantum publice interesset unum esse in summo magistratu ad quem omnia deferrentur. In hoc superioribus mensibus creando cunctationem spatium inimicis dedisse ut se colligerent et novis iudicum consessos facerent, nova edicta quotidie proponerent, omnia regum munera usurparent. Contra regiorum animos languescere, multitudinem imperio solutam non diu dicto audientem fore, cui certum non esset cui pareret. Post reditum legati certiores facti sunt novo tumulto in Anglia excitato, Londini templorum foribus diplomata Romani pontificis fuisse affixa, partim quae Anglos hortarentur ut ab iniusto reginae imperio se liberarent, partim propositis praemiis ut ad cultum Romani pontificis redierent, nec ab iis consiliis regina Scotorum aliena crederetur. Haec quanquam sopita et ex literis Sussexii comitis rescissent et idem Thomas Randolfus praesens affirmaret, agere contineri poterant quo minus proregam crearent. tandem medio consilio ut aliquam summi magistratus speciem haberent interregem nominare decreverunt, cui imperium usque ad quartum Id. Iul. esset, quo spatio interposito certiores ex aula Anglica de reginae voluntate fieri possent. Eius enim animum a se non esse alienum vel hinc maxime augurabantur, quod inter conditiones induciarum posuisset ut exules Anglos rebelles redderent. Id enim si fieret, intelligebant rebelles omnium Papanorum animos per totam Angliam a regina Scotia alienatum iri; sin negaretur, colloquium esse sublatum et suspitiones quae vulgus averterent indies incrementum accepturas. Videbant etiam caetera non facile conventura, cum ex liberatione captivae maius Anglis quam Scotis imminerent periculum, nec si caetera convenirent Anglam commissuram ut, nisi obsidiis acceptis eam dimitteret, nec eam obsides dare posse per quos satis cautum videri possit.
18. Iis rebus paulo erectores interregem creant Matthaeum Stuartum Leviniae comitem, regis Scotorum avum. Dum novus interrex adhibito consilio quae superioribus tumultibus erant lebefactata confirmare nititur, commodum literae reginae Anglorum ad sextum Id.s Iul. afferentur, in quibus cum multa de suo erga regem regnumque Scotorum animo disputaret et benigne suam opem polliceretur, nominationem proregis, quae sibi foret invidiosa nec ipsis exempli satis probandi deprecatur. Consilium tamen suum si exquirant, neminem sibi videri avo praeferendum, in eo praesertim munere quod maxime fidem erga pupillum nondum sui potentem exposceret, et qui iam ob easdem causas praerogativam tulisset. HIs literis confirmati Matthaeum ex interrrege proregem creant concordibus omnium ordinum suffragiis. Is statim ut creatus est, sacramento de more dicto de statu religionis deque patribus legibus et institutis observandis, primum omnium edixit ut omnes qui per aetatem arma ferre possent quarto Nonus Augusti Limnuchi praesto essent ad impedienda seditiosorum comitia reginae nomine indicta. Deinde ordinum conventum regis nomine indixit in decimum Octobris diem. Misit quoque ad arcis Edimburgensis praefectum, qui adhuc partium regiarum studium strenue simulabat quanquam omnes eius actiones animum ab oratione ostenderent alienum. Ab eo petebat machinas aliquot aeneas apparatumque ad eas tractandas necessarium, magis ut animum eius nudaret quam spe quod petebatur impetrandi. Ille cum initio satis liberaliter promisisset, appetente comitiorum die promissa flagitantibus impudenter recusavit. Suam enim operam ad concordiam iungendam, non ad fundendum Scotorum sanguinem semper fore paratam.
19. Nihilominus prorex ad diem Limnuchum venit quinque millibus armatorum comitatus. Sed cum nihil ab hostibus moveri audiret nisi quod Brechini ab Huntlaeo centum sexaginta mercenarii collocati erant, ac edictum propositum ut Brechinenses providerent ut ad quartum Id. August. commeatus illic aliquot millibus hominum esset paratus. Praesidiarii ab eo relicti non modo cives sed omnes etiam praetereuntes itineribus insessis spoliabant. Prorex de consilii sententia eo proficisci statuit, ut ante Huntlaei adventum locum occuparet ad multa commodum, et ibi, si necesse esset, antequam reliquae adversarum partium copiae convenirent cum eo praelio decerneret, illamque sclopetariorum quam unam habebat manum deleret et factionis duces quosdam (nam audierat ibi esse Crafordiae comitem et Iacobum Ogilvium et Iacobum Balfurium) de improviso opprimeret. Igitur Patricio Lindesio et Gulielmo Ruveno supremi ordinis et Iacobo Haliburtono praefecto Taoduni praemissis ut quanta possent celeritate assumpta iuventute Taoduni et Perthi rumores praevenirent. HI quanquam ad celeritatem nihl sibi reliqui fecissent ac proxima nocte, sublatis in equos peditibus, festinassent, cum iam in propinquo essent ac lentiore gradu incederent ne fatigati ex itinere ad hostem recentem pervenirent, trepidus Brechinum nuncius affertur hostes adesse. Ogilvius et Balfurius, qui forte aderant, militem breviter ac pro tempore allocuti bono animo esse iubent: intra triduum se cum Huntlaeo redituros statimque equis conscessis per proximos montes ad suos contendunt. Milites relicti quod cuique ad manum erat diripiunt. Eorum circiter viginti turrim templi propinquam occupant. Caeteri in aedes comitis Marriae, quae arcis instar in proximo tumulo sitae oppido imminent, confugiunt. Iacobus Duglassius Mortonii comes cum octingentis equitibus longiore via ducens postridie affuit.
20. Prorex, dimissis domum Levinianis et Renfroanis ut suis agris praesidio essent si quid ab Argathelia moveretur, ipse tertio die Brechinum praemissos assequitur. Cum ad rumorem adventus eius nobilitas e vicinis agris conflueret ac iam ad septem millia armatorum in castris censerentur, qui in turri sacrae aedis erant statim deditionem fecerunt. Reliqui cum ad paucos dies se satis acriter defendissent ac nonnullos qui incautius subibant partim occidissent, partim vulnerassent, tandem audito aneas machinas admoveri et se ab Huntlaeo destitutos esse, et ipsi proregi se permiserunt. Is, triginta qui plaerique capti antea ac dimissi fuerant aut in causa pertinacius perseverarant laqueo extinctis, reliqos pene exanimes demisit. Huntlaeus interea, qui ad viginti millia passum aberat, frustra maiorem manum colligere conatus (quod maxima pars hominum quoties libere voluntatem declarare audebant a turpitudine causae abhorrebant) trepidus ut sibi consuleret in ulteriores regiones cum paucis retro cessit. Prorex reversus Edimburgum ut ex ordinum sententia res ubique turbatas componeret, ad conventum ibi indictum venit. Rebelles, nulla spe salutis sibi relicta in ordinum concordia, praesertim ii qui primum regiae caedis, deinde qui caesi proregis rei destinabantur, egerunt per reginam Anglia ut, quoniam ipsa promiserat legatis Francorum et Hispanorum se partibus auditis res si fieri possit composituram, interea nihil novi publice statueretur. Hac mora impetrata (nihil enim in eo conventu est actum nisi quod proregis electio est confirmata), nusquam cessarunt rebelles Gallos et Hispanos solicitare ut auxilia in Britianniam ad reginam restituendam mitterent.
21. Et quoniam ex eius restitutione veterum ceremoniarum restitutionem pendere affirmabant, tentatus est pontifex Romanus ut, quia longius aberat, saltem pecunia partes iuvaret. Is misso in Scotiam qui rerum statum praesens cognosceret, cum Romanensium factionem infirmiorem ibi comperisset nec omnes rebelles in Papismo restituendo consentire, a causa abstinuit. Motum tamen aliquem interim in Anglia (quoniam ibi suam factionem adhuc praepotentem esse intellexerat) diris noctu templorum valvis affixis ac indulgentiis et praeteritorum impunitate promissis excitare conatus est. Prorex in octavum Cal. Feb. indicto conventu (quoniam intra id tempus legatis exterarum nationum satis factum iri sperabat) ad res, quoad fieri poterat, legibus et iudiciis componendas Edimburgum rediit. Rebelles renovatis subinde induciis per Angliae reginam donec utriusque partis legati apud eam disceptarent non tamen adversus pacem a se petitam res novas moliri desinebant, freti (ut credebatur) maxime comitis Sussexii favore, qui tum exercitui Anglorum in Northumbria praefuit. Is enim sive Ducis Nortfolciae causa nondum deplorata, sive reginae exulis, de cuius non omnino desperabat, polliticitationibus inductus in rebellium factionem pronior erat. Ea re animadversa, Scoti sua consilia cum eo parcius communicabat. Hieme per inducias subinde renovatas transacta, conventus qui fuerat in octavum Cal. Feb. indictus in Maium est dilatus. Interea Hamiltonii cum in caedem proregis frustra multos sobornassent, tandem Pasleti turrim custodibus eiectis occupant rati inter maiorum rerum curas impune id sibi fore.
22. Prorex principes legationis in Angliam ad disceptandum cum legatis exterorum regum Mortonium, Robertum Petcarium, et Iacobum Macgillium ad Nonus Februarias misit. Ipse Pasletum profectus, convocata tantum vicina nobilitate quae suae factionis erat, turrim oppugnare est aggressus. Obsessi autem cum ab eo aqua arcerentur coacti deditionem facere. Deinde, Gilberto Kennedo in Caricta regiarum partium homines iniuriis et damnis assiduis infestante, Aeram petiit. Kennedus, propinquo metu paucorum cohortium ostentato, gentiles etiam suos qui in fide permanserant regiasque partes constanter tuebantur formidans fratrem unicum ob fidem dedit, diemque constituit quem ad diem ipse Sterlinum veniret et pacta confirmaret. Hanc deditionem secuti Hugo Mongomerius Eglentonii comes et Robertus Bodius ad proregem venerunt atque ab eo in fidem sunt recepti. Per omne hoc tempus cum prorex in recipiendis rebellibus et Mortonius in legatione Anglica abesset, qui arcem Edimburgensem tenebant metu propinquo liberi non cessant militem conscribere, loca urbis idonea praesidiis occupare, commeatus a mercatoribus Letham invectos diripere, et quibuscunque rebus possunt se ad obsidionem tolerandam comparare donec sperata ab exteris auxilia adventarent.
23. Proregi equi lapsu graviter afflicto ac propterea Glascuam reverso per militum gregarium spes Britannoduni recuperandi est oblata. Is cum inter praesidiarios in arce mereret, uxor ad eum saepe illuc commeare solita furti fuit accusata ac iubente Flaminio virgis caesa. Eam rem maritus, homo uxorius et qui iniuriam insignem coniugi factam existimaret, adeo aegre tulit ut sponte ex arce discesserit et ex illo nihil magis cogitarat quam qua ratione posset nocere Flaminio. Igitur ad Robertum Duglassium proregis propinquum rem defert. Ei pollicietur si det qui se ducem sequantur, facturum ut arx brevi in eorum potestatem perveniat. Roberto adiunctus est Ioannes Cunigamius, qui diligentius de rei tantae conficiendae ratione percunctetur. Sed homo rudis et militaris cum promissis minus fidei esse videret, quod dilucide expedire non posset quae erat pollicitus, “Ego (inquit) quando verbis parum creditis periculis me principem offero. Si me sequi voletis vos in arce sistam; sin aliud sentis, rem omittite.” Oratione eius ad proregem delata, cum et res magnitudine sua animos in spem tantam pronos accidissent, auctor autem, etsi fidum existimarent, tamen parum idoneus videretur, adhibito in conscientiam suscepti facinoris Thoma Crafordio, viro forti et rei militaris perito, tandem convenit ut vel temere potius spem tantam secuti fortunam experirentur quam per ignaviam occasioni defuisse viderentur. Igitur, paucis diebus in scalis aliisque rebus necessariis parandis ei negotio consumptis, Cal. Apr. rei conficiendae destinatae ut rumores praevenirent quod tum induciae rebellibus per Angliae reginam impetratae exiturae erant.
24. Sed antequam huius expeditionis eventum explicem, visum est pauca de situ et natura arcis dicere. A confluente Glottae et Levini fluminum planities circiter mille passum ad proximorum montium radices extenditur. In ipso autem angulo ubi amnes commiscentur, rupes biceps attollitur. Alterum eius cornu, quod altius se erigit, occidentem respicit. In summo eius vertice specula est longissimo in omnes partes prospectu. Alterum paulo humilius ad orientem vergit. Inter duo cornua quod in septentriones et agros versum est latus gradus habet per obliquam rupem hominum industria et magno labore excisos, per quos vix singulis est aditus. Est enim saxum illud praedurum et vix ullis ferramentis superabile, e quo si quid vel vi effringitur vel ruinis collabitur sulfureum late odorem expirat. In superiore arcis parte ingens est saxum magnesii quidem lapidis, sed ita caeterae rupi coagmentatum et adhaerens ut commissura omnino non appareat. Qua Glotta ad meridem praeterfluit, rupes reliquis partibus natura praeceps sese paululum inclinat et, exporrectis utrinque brachiis, nonnihil soli amplectitur, quod partim naturae ingenio, partim opera humana ita includitur ut et frequentibus aedificiis per transversa latera locum praebeat et stationem navium in flumine machinis aeneis deverberando suis tutam, hostibus infestam reddat, et minoribus lembis aditum prope ad ipsam arcis portam faciat, ac media qua ascenditur rupe aedificiis occupata velut alteram arcem a superiore seclusam efficiat. Praeter naturale rupis munimentum, duo flumina Levinus ad occasum, ad meridiem Glotta fossarum vicem supplent. Ad latus orientale quoties aestu intumuit mare, rupis radices alluit. Cum recessit aestus, planicies non quidem illa (ut fere sunt litora) arenosa, sed caenosa pinguiore solo in lutum soluto diffunditur, eaque etiam torrentibus e propinquo monte praecipitantibus interscinditur. Reliquum latus in campum herbidum ac planum est conversum. Arx fontes perennes tres habet. Multis praeterea locis aquae vivae scaturigines. Veteres Britanni (auctore Beda) locum vocabant Alclutham. Scoti, qui olim a Brittonibus Levino amne direpti erant, quod in finibus Brittonum id munitmentum positum est, Britannodunum vocant.
25. Adiacet eodem nomine oppidulum in Levini amni ripa plus minus quingentis a confluente passibus. Haec arx, ut quae insuperabilis videretur, in bellis externis et civilibus saepe magnas tenentibus commoditates, hostibus molestias exhibuit. Tum ei Ioannes Flaminius nomine reginae exulantis praeerat. Et qui per se regis factioni par viribus non erat, etsi in caedem prioris regis non consenserat, tamen ad parricidarum partes se adiunxerat ac superiori toto quadriennio regis Gallorum (cui persuaserat Scotos fere omnes in reginae Anglorum potestatem clandestinis foederibus abiisse) facultatibus praesidium arcis sustentaverat ac magnifica in speciem iactione ei asseveraverat se Scotiae velut compedes tenere, et quandocunque Gallis ocium suppeteret ab allis bellis, si modica sibi dentur auxilia, omnia facile se in eorum potestatem redacturum. Nec dissimili vanitate promissorum Gallus eius insaniam alebat misso etiam exiguo bellico apparatu per Veracum quendam quem ibi subsistere et Scoticas res speculari iusserat. Augebat etiam praefecti insolentiam arx Edinburgensis, quae nuper custodum perfidia defecerat a rege. Item proregis valetudo, qui nuper lapsu equi prope afflictus in podagram quoque inciderat. Praeterea induciae quoque per Angliae reginam ad finem usque Martii mensis impetrati. His omnibus rebus securitas et negiligentia adeo creverat inter praesidiarios ut frequentes per luxum et lasciviam oppido vicino velut in sinu pacis pernoctarent.
26. In hoc statu rerum, paratis quantum per festinationem fieri poterat quae praesens expeditio poscere videbatur, Ioannes Cunigamius cum equitatu praemissus ut obvios interciperet ne qua de militum adventu rumor ad hostem permanare posset. Thomas Crafordius cum pedite consequitur. Iussi convenire ad Dumbucum circiter mediam noctis. Is collis ab arce abset prope mille passus. Crafordius (uti iussus erat) ibi militibus demum exponit quo ducerentur quaeque rei conficiendiae ratio esset edocet. Ducem itineris ostendit qui primum se pollicebatur ascensurum, seque et alios qui honore militari eminerent secuturos affirmat. Ita miltibus facile persuasis ut suos duces sequerentur,s calas caeterumque rupis superandae apparatum expediunt, ac paulo ante lucem pedites ad arcem ducunt. Equites in eo ubi consisterant loco in utriusque fortunae eventum restituerunt. Interea dum propius ad arcem accedunt, duo impidementa eis obiecta sunt. Nam et pons torrentis qui campum intersecat fractus, et ignis in proximo repente apparens suspitionem iniecerunt ne et pons dedita opera ad iter remorandum esset solutus, et ignis ad indicandum hostium adventum a praesidio esset accensus. Sed pons celeriter pro praesenti copia est ita refectus ut pediti pervius esset, et missi ad locum ubi flamma visa fuerat speculatores retulerunt nullum ibi ignis vestigium repertum. Unde intellectum est ardorem illum ex eo genere esse flammarum quae in aere genitae interim subsidunt in terras et subito conspectae canescunt.
27. Ille propior timor, ne cum caelum plurium stellarum lumine fulgeret et dies iam appeteret conatus eorum e superiore loco a vigilibus deprehenderetur, cum subito caligo densa ita caelum texit ut non infra mediam arcis rupem descenderet, superiorem vero partem ita tenebris involvit ut arcis custodibus omnem rerum quae infra gererentur prospectum adimeret. Sed ut caligo cecidit oportune, ita alius incommodissimo tempore casus intervenit qui pene reliquos conatus fecit irritos. Nam cum pluribus scalis altitudo rupis esset superanda ac primae propter longitudinem essent ad tractandum inhabiles, hae pondere properantium conscendere gravatae cum nec in lubrico saxo facile stabiliri possent, una cum ascensoribus repente corruerunt. Ea res uti initio pavorem ac trepidationem iniecit, ita brevi comperto neminem eo casu afflictum esse sic militum animos prope conterritos confirmavit ut, velut favente consiliis eorum numine, alacriores ad pericula repetenda efficerentur. Igitur, scalis circumspectius admotis, cum ad mediam rupem pervenissent nacti locum minus iniquum ubi consistere possent, ibi reperiunt inter saxa forte enatam fraxinum quae magnas eis commoditates attulit. Funes enim ad eam nexos demiserunt quibus socios infra relictos attollerent. Ita eodem pene momento alii funibus nixum iuvantibus in mediam rupem evadebant, alii scalis aliis admotis in summam rupem nitebantur.
28. Hic quoque novum et inopinatum evenit malum, quod universas prope rationes conturbavit. Nam in mediis fere scalis unus ascendentium subito stupore, quae medici apoplexian vocant, correptus ita gradibus adhaesit ut nec ipse ulla ratione divelli posset, et sequentibus viam praecluderet. Hoc quoque periculum militum alacritas et industra discussit, eo ita ad gradus alligato ut ne remittente morbo caderet et scalis summo silentio inversis reliqui facile ascenderent. Cum iam summam rupem tenerent, tertiis scalis muris manu factus erat superandus. Eum cum Alexander Ramisaeus cum duobus manipularibus ascendisset, vigiles eos conspicati, excitato statim tumultu, saxa coniicunt. Ramisaeus impari genere pugnae deprehensus, cum nec saxa quibus hostem peteret nec scutum quo se protegeret haberet, e muro desiliit et circumventus a tribus vigilibus tamen pugnam sustinuit donec comites magis illius quam suo periculo soliciti se praecipitarunt et tres vigiles statim confecerunt. Interea cum reliqui quantum possent subsequerentur, murus vetustate prope solutus pondere et conatu scandentium procubuit, ac non tantum ruina sua aditum patefacit sed per rupem etiam intra arcem praealtam et inaequalem faciliorem descensum fecit. Catervatim igitur ingressi magno tumutu cum Deum et ac regem expeditionis duces ac nomen proregis itidem proclamarent, custodes velut attoniti pugnae obliti qua quisque poterat suae saluti consulit.
29. Multi dum primus impetus desaevirent se intra domos concluserunt. Flaminius cum per obliquam rupem se subduceret periculis, comite qui unus eum sequebatur icto ac statim ruente, attonitus pene per invia descendit ac per portulam emissus flumine ob maris aestum ad muros usque effuso naviculam nactus in Argatheliam profugit. Custodes infimae arcis, ac praeterea vigintiquinque ex praesidiariis qui inter popinas et scorta in oppido pernoctaverant tumulti exciti ne tentata pugna qua proxime poterant fugerunt. Capti fuerunt in arce Ioannes Hamiltonius Fani Andreae archiepiscopus, Ioannes Flaminius Bogallius, iuvenis quidam Anglus ex proxime Anglorum seditione profugus, Veracus Gallus, qui nomine sui regis multo ante cum bellico apparatu et commeatibus eo missus illic substiterat ut regem Gallum de statu rerum Scoticarum faceret certiorem. Alexander Gulielmi Levistonii filius, qui cultu mutato evadere tentarat, fuga retractus. Prorex de arce capta certior factus ante meridiem advenit. Milies primum collaudavit, deinde Flaminii uxorem consolatus non modo mundum muliebrem sed vasa argentea atque omne domesticum instrumentum ei concessit, agrosque e bonis mariti, quae multo ante in publicum redacta fuerant, unde ipsa liberique alerentur assignavit. Reliqua praeda militi concessa.
30. His ita constitutis rebus, per ocium ad arcem visendam circumiens cum ad rupem qua milites ascenderant ventum est, res tam ardua cunctis est visa ut milites etiam faterentur se si periculum praevidissent nullis conduci praemiis potuisse ut illac ire tentaret. Veracus cum arguetur a mercatoribus quos fretum Glottae ingressus hostiliter spoliarat, multis in consilio censentibu cum eo furti agendum, tamen apud proregem valuit legati nomen inane quod ipse suis flagitiis violaverat. Igitur ut spoliatis ab eo sua recuperandi saltem spes iniiceretur, ad iudicium servari iussus est et ad Fanum Andreae apud hospitem non alienum a causa rebellium diversari, unde velut vi ereptus paucos post dies (quod quaerebatur) discessit. Anglus quamvis multis suspitionibus premeretur ex literisque etiam commendaticiis Ioannis Leslii episcopi Rossiensis ad Flaminium arce capta inventis arguetur, in Angliam ad suos est remissus. Post eius discessum intellectum est eum a Nortfolcianis submissum fuisse ut regem Scotorum veneno tolleret. Bogallius in custodia retentus. Restabat adhuc inter captivos unus quem prorex maxime extinctum volebat Fani Andreae archiepiscopus. Hic et superioribus temporibus sub fratre suo prorege ut multa crudeliter et avare fierent author erat, et totam fere sub regina invidiam rerum flagitiose gestarium sustinebat Timebat etiam prorex ne si longior mora interponeretur aut supplicibus reginae Anglorum literis eximeretur, et archiepiscopi amici ne hanc quidem spem negligebant, et ne temporis angustia hunc conatum impedirent, archiepiscopus vehementer postulabat ut iudicium patrio more perageretur. Id aliquid spatii etiam quantuluncunque erat allaturum.
31. Et haec frustratio ita discussa est quod nullo novo iudicio ad hanc archiepiscopi causam audiendam opus esset, quippe quae in publicis regni comitiis iam esset diiudicata. Archiepiscopus, quod caedis regiae et proregis superioris manifesto tenebatur, suspendio Sterlini vitam finivit. Haec fere tum magna ex parte nova sunt prolata. Nam ad eum fere diem maior pars latuerat. Archiepiscopus fani Andreae, qui proxime diversabatur, libenter trudicandi regis partes sibi oblatas et ob veteres inimicitias et spem propinquam regni in suam familiam transferendi suscepit. Sex igitur aut octo e facinorosissimis suorum electis ac datis eis regii hostpitii clavibus rem commendat. Illi cum summo ingressi silentio eum sopitum opprimunt corpusque suffocati in proximum erga muros hortum per portulam (cuius ante memini) efferunt, ac tum demum dato signo flamma aedibus supposita est. Indicium autem eius sceleris per Ioannem Hamiltonium principem in facinore patrando ita emanavit. Is non solum enim facti nefarii dies noctesque observante conscientia animi inquietudine animi vexabatur, sed corpus etiam velut contagio animi infecto cruciabatur ac lenta paulatim tabe liquescebat. Circumspicienti igitur omnia remedia venit in mentem ut ludimagristro Pasletensi viro minime malo et adhuc in partibus Papisticis haerenti totum rei ordinem sociosque sceleris nominatim indicavit. Sacerdos etsi sedulo eum solaretur divinaeque misericordiae admoneret, tamen vis mali alius penetraverat quam ut talibus piaculis aegritudo quae altius radice egerat extirpari posset, intra paucos dies moeroris mole obrutus decessit.
32. Sacerdos rem non ita occulte texit ut ad regis amicis fama non permanaret. Illi multis mensibus demum post caedem, Matthaeo comite Leviniae rerum potiente, capto Britannoduno et episcopi Sterlinum ducto, sacerdotem eo pertrahendum curant. Is cum quae de caede regis antea dixerat tum affirmaret, ab Hamiltonio rogatus unde haec rescisset, num ex confessione auriculari? Id quoque cum ille affirmasset, tum Hamiltonius, “Non ignoras, opinor, quae poena revelantibus confessionum arcana constituta,” nec quiquam amplius ab eo ad id crimen est responsum. Post autem quindecim aut amplius menses cum idem sacerdos iam tertio inter missificandum deprehensus atque ad supplicium ex legis praescripto duceretur, eadem omnia quae ante dixerat et apertius et copiosius publice recitavit, eaque adeo brevi fuerunt divulgata ut Hamiltoniorum clientes inter se iurgantes caedem regis alii aliis obiectarent. Interea rebelles per fratrem praefecti arcis Edimburgensis aliquid pecuniarum a Gallo corraserant, et Mortonius e legatione Anglica reversus conventu nobiliorum Sterlini exhibito summam legationis suae retulit, in hanc maxime sententiam.
33. “Cum ad decimam Cal. Mart. Londinum venissemus, a regina ad septem e consilio electos sumus remissi. Ab eis post variam disputationem duo capita nobis proposita fuerunt. Primum ut rerum a nobus gestarum proxime superioribus temporibus a nobis allatas tam evidentibus argumentis confirmaremus ut eas plane fuisse iustas ipsa persuasum habeat, et aliis rationem reposcentibus honeste respondere posset. Id si minus pssemus, tamen reginam nihil prorsus omissuram quod ad incolumitatem nostram facere queat. His de rebus commentarius a nobis fere in hanc sententiam est exhibitus. Crimina quibus initio regis nostri mater se falso gravari querebatur adeo dilucide fuerunt a comite Moraviae eiusdemque legtionis sociis explicata ut nec reginam Angliae caeterosque ab ea ad earum rerum cognitionem adhibitos regiae caedis auctor (quo ex fonte caetera mala promanarunt) latere posssent. Ea autem repetere apud reginam, cui non dubitamus abunde in hac parte iampridem esse satis factum, non esset necesse, nec nos, qui invita in eam arenam fuimus protracti, nunc etiam libenter memoriam tantorum scelerum usurpabimus. At qui illa negare non possunt crudeliter et flagitose perpetrata, regni eierationem et ius omni imperandi a matre in filium translatum ut rem novam, acerbam, et vi expressam calumniantur. Primum, factum ipsum nec animadvertendi in reges vetus maiorum consuetudo novum videri sinit, nec moderatio poenae invidiosum. Nam tot reges a nostris maioribus morte, vinculis, exilio punitos enumerare nihil est opus. Externis autem exemplis nostrorum factum confirmare multo minus, cum tot ex antiquis historiarum monumentis ultro sese offerant.
34. “Gens enim Scotorum cum ab initio libera esset, reges eo iure sibi creavit ut imperium populi suffragiis eis mandatum, si res posceret, eisdem suffragiis admire possent. Eius legis multa ad nostram usque aetatem remanserunt vestigia. Nam et in circumiectis insulis et in plaerisque continentis locis in quibus sermo priscus et instituta haeserunt is mos in phylarchis creandis adhuc servatur. Huius quoque iuris expressam habent imaginem, quae in regno ineundo usurpantur ceremoniae, ex quibus facile apparet regnum nihil aliud esse quam mutua inter populos et reges stipulationem. Idem vero apertissime potest intelligi ex inoffenso veteris iuris tenore, ex quo apud Scotos regnari coeptum est ad nostram usque memoriam servato, cum nemo interea hoc ius non modo abrogare, sed nec convellere aut ulla in parte imminuere tentaret. Cum tot reges, quos enumerare longum esset, maiores nostri regno exuerint, exilio damnarint, carceribus coercerint, supplicio denique affecerint, nec unquam tamen de legis acerbitate minuenda mentio facta est, nec immerito fortasse cum ea non sit de illarum factionum genere quae mutationibus temporum sunt obnoxiae, sed in primo generis humani exortu in mentes hominum incisae et mutuo prope gentium omnium consensu comprobatae, et una cum rerum natura infragiles et sempiternae perennent. Ipsaeque nullius imperiis obnoxiae omnibus dominentur et imperent. Haec quae in omni actione oculis et animis nostris sese offert, velimus nolimus in pectoribus nostris habitat, maiores nostri secuti semper adversus violentiam armati, impotentiam tyrannorum compresserunt.
35. “Sed nec Scotis haec solis lex est propria, sed omnibus nationibus et populis bene institutis est communis. Ut autem civitates clarissimas Athenas, Lacedaemona, Romam, Venetos silentio praeteream, quae non nisi cum libertate pariter hanc legem sibi eripi sunt passae, etiam illis temporibus quibus res Romana saevissima tyrannide fuit oppressa, si quando forte vir bonus imperii nomine fuit honestatus, in magna sibi gloria ducendum ponebat, sicubi se populo inferiorem et legum iussis obnoxium fateretur. Nam et praefecto urbis ensem Traianus cum de more traderet, dixisse fertur, ‘pro me vel in me prout merebor utitur.’ Et Theodosius pessimis temporibus optimus imperator testatum inter legum sanctiones relinquere voluit vocem regnantis maiestate dignam, imo maius imperio esse confitere se esse legibus inferiorem. Se nec gentibus barbaris et a cultuet humanitate longissime remotis hoc ius ignotum fuit. Plena est omna vita, plenae omnium nationum historiae. Sed ne obsoleta conquirere videar exampla, duo modo proferam cum nostra memoria coniunctam. Nuper Christierunus Danus ob intolerabilem saevitiam cum tota stirpe regno est exactus, graviore certe poena quam ab ullo regum nostrorum populus unquam exegit. Nunquam enim parentum peccata in liberos propagavit. Sed ille ut omni scelerum genere inquinatissimus singulare merito supplicium luerit. Quid Caroli Quinti imperatoris mater? Quid illa perpetua custodia dignum commisit? Mulier aetate adhuc integra mortuo marito iuvene florentissimo de secundis nuptiis cogitasse dicitur, neque sceleris ullius sed legitimae cuiusdam (ut severiores loquuntur) intemperantiae, ut publici mores habent, hønestissimae necessitudinis iure divino et humano comprobatae insimulata.
36. “Si conferenda iam sit reginae nostrae cum Christierno Dano calamitas (ut nihl amplius dicam), non levius illa peccavit, sed in eam moderatius est animadversum. Si cum Ioanna Austria Caroli matre <comparetur>, quid misella illa commisit nisi quod voluptatem legibus permissam et remedium aetati necessarium quoad licebat expetivit? Et tamen eam poenam innocens tulit de qua gravissimorum scelerum convicta nunc conqueritur. Et legitimi coniugis caedes et illegitimum cum parracida publico matrimonium eosdem nunc habet deprecatores qui in rege trucidando sceleris poenam innocentiae irrogabant. Sed hic neque quid maiorum exemplis debant cogitant, neque legis illius aeternae sunt memores quam clarissimi proceres, qui a primis usque regni incunabulis secuti violentiam tyrannorum compescuerunt. Et nos in praesentia quid egimus aliud quam quod tot regnorum et liberarum nationum vestigiis insistentes licentiam supra omne legum imperium sese efferentem compressimus, non ea quidem severitate qua maiores in hoc genere sunt usi? Neminem enim qui in tali scelere fuisset deprehensus poenas legum illic effugere voluerunt. Eos si nos imitati fuissemus, non solum a periculi metu abessemus, sed etiam calumniarum fugissemus molestias, idque ex adversariorum postulatione potest intelligi. Quoties nos apud vicinos reges criminati sunt? Quas gentes adversus nos non concitant? Quid tandem ista importunitate flagitant? Ut videlicet aequitate iuris omnis controversia tollatur? Nos istam conditionem nunquam recusavimus. Nunquam illi toties oblatam recipire voluerunt. Quid igitur postulant? Ut tyrannos gravissimi sceleris manifestos, spoliis civium pastos, regum sanguine oblitos, in bonorum supplicia inhiantes auctoritate publica armemus? Et parricidii perpetrati compertos, cogitati gravissimis suspitionibus infames indicta causa nostris capitibus imponamus?
37.“ Et tamen hic eorum petitioni improbae largius indulsimus quam aut mos patrius aut legum severitas aut iuris aequi moderatio pateretur. Nulla pene res ab historiae nostrae scriptoribus aut frequentius est celebrata aut diligentius pertractata quam in malos reges animadversio. Inter tot tamen male gesti imperii reos quis unquam tantam iratorum civium in poena irroganda sensit lenitatem, quanta in regis nostri matre in atrocissimo facinore deprehensa punienda sumus usi? Cui unquam sceleris convicto potestas est data filium aut propinquum suum in locum substituendi? Cui aliquando libertas illa promissa est ut quos vellent proxime regnaturo curatores apponerent? In ipsa vero eiuratione regni quid est quod quispiam vel paulo durius factum queratur? Mulier adolescens oneri imposito impar, rerum perturbatarum procellis agitata per literas petit ut proceres non minus molesta quam honorifica regni administratione eam liberent. Impetratum est. Ut ab ea in filium ius transferant. Ita ut voluit est factum. Ut curatores nominaret qui rerum summae praeessent dum filius adolesceret. Id quoque ei datum est. Et qo plus auctoritatis res haberet, ad ordines in conventu publico de ea relatum est, a quibus recta et ordine cuncta fuisse acta iudicatum est et decreto publico id confirmatum est, quo nullum neque sanctius nec firmius nobis est vinculum.
38. “At quicquid in custodia est actum non ut sponte gestum sed timore mortis expressim, velut alia multa ad quae metus causa homines cognuntur, pro infectis haberi solent ac debent. Ista quidem timoris excusatio ut non sine causa interdum a iudicibus solet accipi, ita non semper iustam ad res iudicatas rescindendas causam affert. Nam cum sui emolumenti causa iniecto timore plus actor a reo extorquet quam per aequitatem legum assequi posset, merito aut vi coactus, aut formidine haec remedia optimo iure sunt provisa. Contra vero, si animus male sibi conscius ex iustae poenae expectatione metum confinxit, aut si vitandi iusti supplicii causa in conditiones aliquas consensit, nullam satis iustam causam ad rescindendas res transactas is timor affert Alioqui quo quis esset sceleratior, eo facilior ei in aliquem legum portum foret receptus, et quae remedia sublevandis innoxiis sunt excogitata, ad impios poenis eximendos transferrentur, illaeque ipsae vindices iniuriarum leges bonis improbitate malorum vexatis non praebebunt asylum, sed malis iustum supplicium timentibus iniustum perfugium. Iste autem metus qualiscunque fuerit, qua tandem in re conditionem reginae fecit deteriorem? Regii enim fastigii titulus et regni administrandi potestas iampridem ei universi populi iudicio erat adempta, et iam in ordinem redactae vita restabat precaria, eaque ipsa non criminum innocentia sed populi misericordia fruebatur. Quid igitur cum regno cessit per timorem amisit? Imperio iamdudum exuta, inane nomen imperii abiecit, et quod ab invita iure extorqueri poterat sponte remisit, et reliqui temporis vitam et infamilae turpitudinem et ipsa morte miseriorem perpetuum imminentis fati timorem vani nominis umbra redemit.
39. Itaque miror hic neminem seu reginae patronorum seu legatorum praevaricationem videre. Nam qui petunt ut quae a regina in custodia sunt gesta rursus infecta fiant hoc videlicet postulant, ut in locum unde se metu dieictam quereitur restituatur. Quid vero locus erat is in quem tantopere flagitat restitui? Nam ante iam pridem erat a regno gumbernando remota et omni publica administratione iam adepmta, legum poenis relicta. Nempe boni isti patroni eam restitui volunt ut de crimine nominis manifesto, quam foedo et detestabli causam dicat, aut verius, causa iam cognita, iustas poneas luat. Et quae nunc in misericordia propinquorum aliquo laxamento fruitur, et in re atrocissima non pessima conditione utitur, in medias iudiciorum procellas iterum coniiciatur, nulla meliore spe incolumitatis quam quae ex tot priorum regum qui se iudicum sententiis permiserunt, condemnatione redundet. Quod autem ad sollictandos simpliciorum animos seditiose iactatur ab adversariis, tyrannis puniendis bonorum regum maiestatem imminui et auctoritatem propemodum vilescere, id quale sit videamus. Nam contra reputando nihil honorificentius societatibus et coetibus bonorum esse potest quam si malorum contagio liberentur. Quis senatum Romanum supplicio Lentuli, Cethegi, aut Catilinae pollutum existimavit? Valerius Asiaticus, tumultuantibus ob caedem Caligulae militibus et subinde flagitantibus quis tam audiacis facinoris esset auctor, e loco sublimiore et conspicuo proclamavit ‘utinam istud vere assumere possem!’ Tanta fuit in unius hominis privati libera voce maiestas ut tota vecors illa multitudo statim dissipata conquieverat. L. Iunius Brutus cum coniurationem de recipiendis in urbem tyrannis restinxit, non existimavit familiam caede nefaria pollutam, sed sanguine suorum liberorum e nobilitate Romana maculam elutam. Cristierni Dani carcer ecquis detraxit de laudibus Christiani proximi regis? Ecquid obstitit ne optimus omnium suae memoriae regum haberetur? Praestans enim et virtuti suae innixus animus neque aliena gloria crescit neque decrescit infamia.
40. Sed his omissis, ut ad criminis defensionem revertamur, reginae petitioni abunde satis factum arbitramur, quae a nobis poposcit ut causam nostram tam evidentibus argumentis confirmaremus, ut ipsa sibi persuadere posset eam esse iustissimam, et aliis rationem reposcentibus honeste respondere. Quod enim ad caedem attinet, adeo dilucide eius auctor et ratio et causae fuerunt a comite Moravio sociisque eiusdem legationis explicatae ut reginam Angliae caeterosque ab ea ad illarum rerum cognitionem adhibitos nihil eorum exactissima iudicia latere potuerit. Quae vero post id facinus in crimen vocantur, ostendimus cum lege divina, cum lege naturae (quae et ipsa quodam modo divina est), cum legibus patriis et institutis consentire, neque ab aliarum gentium apud quas ius fasque et magistratuum imperia valuere moribus esse aliena, nostramque causam comprobent omnes divinarum humanarumque interpretes legum, tot saeculorum exempla, tot populorum iudicia et tyrannorum supplica, non videmus quid in nostra causa tam sit novum, ne dicam iniquum, quod reginam remoretur quominus et ipsa nostrae causae subscribat et aliis persuadere possit nihl hic esse cur nos a bonorum aut civium aut Christianorum officio discessisse debeant exitimare.
41. “Haec eorum quae pro causa tum dicenda viderentur summa literis comprehensa pridie Cal. Mart. perlecta corum viris summa virtute et doctrina quos regina eis de rebus conferre sermonem iusserat, descriptamque ad eam deferendam dedimus, ac postridie, qui fuit dies Cal. Mart., mane iterum in aulam convenimus ut, si fieri posset, certiores fieremus non modo quid de nostro responso sed de summa totius causae sentiret. Sed quia regina eo die profectura erat ad villam suam ad tria millia infra Londinum cui villae Vico Viridi nomen est, non fuit nobis eius tum conveniendi potestas. Igitur, quod proximum fuit, cum consilii primoribus qui nobis audiendis ab initio dati erant collocuti, ex eis intelleximus eam, etsi illa ipsa ex urbe migratio aliaeque curae non multum vacui temporis ei concessissent, tamen nostrum legisse commentarium. Verum nondum sibi plane esse persuasum nostram causam tam fuisse iustam ut sine ullo animi scrupulo eam probare posset. Quapropter hortabatur ut ad secundum ab initio nobis propositum rediremus aliquamque ratione dispiceremus qua haec discordia conditionibus honestis consopiretur. Nos ex adverso respondimus nos quidem domo non esse missos cum liberis mandatis, sed certis finibus circumscriptam habere potestatem. Neque liberum nobis esse consultare de ulla omnino re quae ad imminuendum regis nostri imperium pertineret. Nec si etiam oblata fuisset a nostris ea potestas eam fuisse accepturos aut permissa usuros.
42. “Rebus in hoc statu tum relicitis, cum regina in sua villa, nos Londini diversaremus, misimus e nosyris quiex ea scirent numquid esse praeterea de quo nobiscum agendum existimaret, aut si nihil esset, ut curarent veniam discendendi nobis impetranda ut domi reipublicae pro virili consulere et privatam non negligere, ac si qua in re liceret, maiestati eius gratificari possimus. Studium certe nostrum ei probare conemur, cuius declarandi maior erit domi nobis potestas quam in alieno solo degentibus. Hac nostra flagitatione id saltem perfecimus ut iuberemur quinto die mensis Martii nos in aula sistere. Ibi cum ad reginam essemus perducti, ea nostram in tuenda opinione suscepta obstinationem graviter increpuit quod disceptationem aut potius consultationem de re ad nostram securitatem spectante tam pertinaciter defugeremus. Adiecit peraeterea prolixam suae voluntatis declarationem adversus regem caeterosque qui eius causam susceperant tuendam. Nus cum aequitatem nostrae causae satis luculenter a nobis explicatam contenderemus, illa ex adverso respondit suo nondum animo satisfactum exemplis et argumentis a nobis prolatis. Nec se disputationem earum planem rudem esse, ut quae superioris temporis partem studio legum impertisset. 'Quod si est ita vobis prorsus decretum (inquit) nihl praeterea comminisci ad regis ac vestram salutem conservandam, velim tamen adhuc sermonem conferatis cum consilii mei primoribus qui vobiscum superioribus diebus iisdem de rebus disseruerunt.' Respondemus nos nequaquam nostris opinionibus esse ita pertinaciter addictos ut non libenter ex ipsa consiliariisque eius quamlibet rei expediendae rationem audiremus, modo id caveatur ne praesens regni status mutaretur aut aliqua de regis imperio fiat imminutio. Ea de re ullam nos consultationem aut velle aut posse attingere. Postridie ad villam regiam (uti cum regina convenerat) desceindibus, initoque cum consiliariis colloquio, cum multa ab eis in medium essent proposita quae ad dirimendam controversiam, quae erat de titulo regni inter matrem et filium facerent, nos, quia et non paucae erant nec de rebus parvi momenti rationes utrinque iactabantur, rogavimus ut eas scripto nobis exhiberent, ut spatium de tantis rebus cogitanti nobis daretur. Nec illi, consulta prius regina, moram fecerunt. Cunctis igitur per ordinem excussis, res visae sunt tam arduae tamque ad reginam maiestatem imminuendam pertinentes, extraque fines legationi suae praescriptos positae, ut eas nec vellent nec auderent nec possent attingere.
43. “Postridie Robertus Petcarnius in aulam cum responso remissus est. Id erat rem ad universorum civium cognitionem pertinere, nec tam paucorum hominum disceptationi commitendam. Idem quoque ad eos nostrum scriptum petentibus postridie illius die, hoc est mensis Martii nono die, ad aulam retulit ac magnopere petiita regina ut, peractis quorum causa venerant, legatis domum adbeundi veniam daret. Post decimum diem reginae conveniendae nobis copia facta est. Dilecti a consilio quibuscum a nosro adventu usque nobis institutus fuerat sermo vehementer instabant ut adhuc una secum conditiones non incommodas rei componendae commisceremur, multisque verbis ostenderunt si ad domesticam seditionem externum etiam accederet bellum, duplicatum laborem, duplicata pericula, rerum omnium difficultatem fore, peraesertim cum nostris viribus nos explicare non possemus. Nobis vero in ratione instituta perseverantibus, nec ullam pacificandi formulam accepturis qua regis potestas arctaretur, ille finitus est dies. Proximo die, qui fuit vicesimus Martii, in aulam fuimus revocati. Ibi regina ad se iussos accedere in hanc fere sententiam alloquitur, se cum suis nostra responsa expendisse satisque perspicue intelligere neminem praeter summum Scotorum consilium qui ex consensu ordinum constat posse ad ea quae postulabantur certi quicquam respondere. Itaque se rationem inisse qua rem integram honesto colore praetento relinqueret.
44. “Sibi renunciatum esse comitia omnium ordinum brevi in Scotia futura. Eo (quod bene vertat) proficisceremur. Ibi operam daremus ut ex utraque factione pari utrinque numero certi homines deligerentur qui causas controversiarum diligenter expenderent. Se quoque eo legatos missuram qui una cum eis paci reconciliandae operam darent. Se autem petere ut interea iudiciae renoventur dum res ad finem aliquem deduceretur. Haec enim se velle cum legatis reginae Scotorum conferre, eosque, si posset, in suam sententiam adducere. Illi autem re audita se excusant: nihil enim se principe sua inconsulta in ullam partem statuere posse. Se quidem, ut resciscant quod ad eam rem sententiae habeat, ad eam scripturos. Nos vero redeundi ad nostros promissum commeatum flagitabamus. Verum interea iubemur brevem admodum temporis moram aequo animo ferre dum a regis nostri matre ad episcopum Rossiensem caeterosque eiusdem reginae legatos responsum rediret. Post id de retidu statim impetraturos. Interea nihil ad festinationem nostram profuit quod idintidem obiiceremus nihl nobis cum Rossiensi episcopo rei esse, neque is legationi nostrae propositus esset finis. Nos quidem cur veneramus perfecisse, mirari vero cur episcopus Rossiensis nostrum reditum peracta legatione remorari debeat, praesertim per nostram absentiam tot novarum rerum obortis tumultibus, idque non modico partium regis incommodo. Sed nec hac prope importuna nostra flagitatione quicquam promovimus: res enim de die in diem prolata est ad pridie Cal. Apr., quo die regina Londinum rediit. Sed quae in conventu publico inchoata tractabantur per triduum fere proximum ita reginam tenuerunt ut ad externa disceptanda nullum ei ocium relinqueretur. Quarto demum Aprilis die nobis accersitis moram iniectam excusat. Ostendit matrem regis nostri praesidentem suorum audaciam graviter per literas increpisse quod suam ad causam hac ratione tractandam descendisset. 'Itaque (inquit Angla) cum a via concordiae a me proposita tam vehementer abhorrerent, non ero diutius vobis in mora. Quod si forte poenitentia (quod spes est) posterius ducta in hanc viam redire velit, vos non dubito in offfico futuros.' Ita tandem benigne et humaniter dimissi octavo die Aprilis iter in patriam sumus ingressi.”
45. Haec cum Sterlini in conventu procerum recitata fuerunt, magnoque omnium consensu diligentia fidesque legatorum approbata, reliquas cogitationes in Cal. Mai. intendunt, in quem diem comitia erant indicta. Interim utrique se diligenter parant, alteri ad ea habenda, alteri ad impedienda. Haec fere palam prudentiores existimabant, Anglam nullam rationem velle Scotam dimittere, quippe quae videret quantum ex ea re periculum universae rei Britannicae immineret. Iniecta interim mentio erat de rege Scoto pro matre petendo obside, magis spe concordia impediendae quam restituendae. Scotos enim nequaquam consensuros certo ciebat. Verum aderant in consilio eius plaerique homines potentes qui occulte Norfolcianae factioni studebant. Hi et Scotam restitui volebant et factionem ei adversam temporis diuturnitate frangi et debilitari, ut necessitate ab ea exprimeretur quod a volentibus impetratruri non videbantur. Nec dubitabant eo rem venturam cum rebelles pecunia bellicoque apparatu a Gall iuvarentur. Regii contra in unam Angliae reginam essent intenti, quae benigne ab initio eis, intellecto reginae Scotae scelere, pollicita erat regnum regemque eorum sibi curae fore. Sed nec Gallus sua consilia satis expedire poterat. Reginam enim restitui volebat, regem Anglis dedi nolebat. Cum autem non ignoraret quam valida esset Norfolciana factio, quae res novas moliebatur, non desperabat fore ut regina Scota e custodia vel clam elaberetur vel per unum educeretur.
46. Hic fere tum rerum status in Britannia erat. Mortonius cum in conventu Sterlini suae legationis acta proceribus probasset, domum reversus, quae quatuor millia ab Edimburgo aberat, cohortem peditum centenarium cum paucis equitibus habebat ut et se, si quod oppidani attentarent, ea manu tueretur et eorum excursiones prohiberet dum maiores copiae cogerentur. Interim reginae factio quae oppidum tenebat milites conscribit, loca idonea praesidiis occupat, atque in id unum omnia consilia confert ut excluso prorege comitia quae Edimburgum erant indicta impediret. Ad haec Mortonius, uti a prorege fuit mandatum, viginti equites et e centuria peditum quam commeatibus infrequentem secum habebat circiter septuaginta Letham misit qui edicto publice denunciarent (nam Edimburgum iam praesidio tenebatur) ne quis terra marive rebelles commeatibus, armis, aliove quovis bellico apparatu sublevaret; qui contra fecissent, eisdem quibus rebelles poenis essent obnoxii. Hi, qui urbanis se copiis impares sciebant, pedites longiore via quae monte quem Arcturi Sedem vulgus appellat ab urbis conspectu tegitur, equites prope muros, urbis portas nemine hostium se commovente transierunt. Peractis autem cur Letham venerant, non eadem revertentibus fortuna fuit. Pedites enim cum recusarent qua venerant redire et ut suo et hostium periculum facerent probe urbis portas invitis equitibus, una tamen cum eis subiecti moenibus transibant, cum repente duabus portis in eos facta est eruptio. Initio concursum est satis acriter. Oppidani tandem tumultuosi in urbem reiecti, levi quidem cum iactura, sed tamen ut facile appareret inferiores virtute eos esse etsi numero suprarent.
47. Contra prorex cum nihil haberet ad oppidum oppugnandum parati, nec instantibus comitiis ob temporis angustiam machinae eo conduci possent, a vi abstinendum ratus comitia tum extra portam habere statuit. Nam oppidum cum in longitudinem exporrectum esset, qui muris id primi circumdederunt magnam eius partem extra pomeria excluserant, ita tamen ut eius partis habitatoribus civitatis ius integrium servaretur. Illic igitur habita sunt comitia, iuris peritis interpretantibus nihil referre in qua urbis parte haberentur. In hoc conventu cum perduelles essent denunciati, principes fere eorum qui arcem tenebant ac hi potissimum qui ob conscientiam caedis regis ac proregis iudicia fugiebant, rebelles ordinum decreto (cuius iudicii summa est auctoritas) damnati, ne vulgus quod fere a nobilitatis nutu pendet ab eis alienaretur et ipsi ex ea copia quae apud eos erat comitia coegerunt. Pauci ab eis stabant quibus ius suffragii erat, e quibus alii in comitium non venerunt, alii affuerunt quidem, sed ut spectatores, omnibusque officiis forensibus abstinerunt. Ita cum nec iustus eis suffragatorum esset numerus nec hi tempore legitimo aut more maiorum convocati, ut tamen speciem aliquam legitimae multitudinis haberent duo episcopi aliique nonnulli abstentes (quod nunquam antea fando auditum erat) suffragia sua in ancipitem comitiorum eventum scripta miserunt. Toto hoc tempore cum arx assidue in procerum conventum maioribus machinis iacularetur ac saepe globi ferrei in mediam turbam caderent, neminem tamen aut occiderunt aut vulnerarunt.
48. Damnati in utro conventu pauci, et utrique comitia in mensem Augustum indixerunt, alteri Sterlinum, alteri Edimburgum. Soluto conventu ac neutris alteros lacessentibus, velut in inducias consensum esset, maior pars mercenariorum qui cum Mortonio erant domos sunt dilapsi. Qui oppidum tenebant non ignari quanta esset circa Mortonium infrequentia, simul ignominiae superioris delendae cupidi, ducento viginti pedites sclopetarios, equites centum emisere. Has duas machinas aeneas campestres secum avexerunt eo consilio ut vel oppidulum Dalkethum, ubi tum Mortonius erat, incenderunt, vei id si non succederet, metu hostem intra oppidum continerunt, atque, ea velut timoris confessione expressa, vulgo se ostentarent. Hi cum in colle adverso sese instructos ostendissent, subito Dalkethi ad arma conclamatum est. Mortoniani statim ducenti pedites et circiter sexaginta equites per adversum collem subeuntes in planitiem demum invecti contra ad pugnam parati steterunt. Procurrentibus deinde utrinque iaculatoribus, levi certamine conserto rebelles, qui omnia apud hostem se imparata deprehensuros crediderant, spe sua decepti retro quantum integris ordinibus poterant abeuntes urbem repetebant. Interea, aliis urgentibus, aliis se recipire cupientibus, ad Cragmillarium arcem medio fere itinere sitam perventum est. Ibi pauci pedites Mortoniani qui ab adversa parte arcem occulte transierant ex insidiis consurgentes in angustiis viae subiectae aciem hostium aggressi ordinibus solutis eam in fugam averterunt. Qui praesidium in arce Edimburgensi agitabant, e superiore loco cernentes fugam se versus tendere, subsidio miserunt octodecim equites et triginta pedites, quibus freti hostes equites regios (qui dimidio pauciores erant) rebellium impetu non sustinentes non minus trepide quam paulo ante secuti erant fuga retro impulerunt.
49. Peditum utrinque operam prope inutilem imber repente coelo effusus fecit. In fuga ex Mortonianis caesi pauci, plures vulnerati, capti circiter viginti sex. Caesorum numerus e rebellibus maior, captorum minor fuit. Sed fortuita res utriusque partis detrimenta prope aequavit. Nam qui Edimburgo venerant doliolum sulfurei pulveris secum advexerant, inde milites festinantes dum inconsultius depromunt igne temere iniecto tanta vis flammae repente erupit ut equus qui vasculum vehebat et peditum praefectus Iacobus Malvillius compluresque militum eius afflatu fuerint ambusti, ac maior pars eorum intra paucos dies perierit. Dum haec, re in neutram patrem inclinata, circa Edimburgum geruntur, cohors una Scotorum qui superioribus annis in Dania mercede militaverant, quique praeerat Michael Vemius adolescens nobilis summa virtute et doctrina, domum reversa operam suam regi, oppidanis frustra contendentibus ut eam ad se pertraherent, obtulit. Hi, brevi ad suos invisendos spatio impetrato, dum ad diem dictum conveniunt certiores fiunt a rebellibus naves ad se intercipiendos instrui. Harum insidiarum gnarus Mortonius ipse, pro praesente copia manu armata, nemine conscio quo duceret, adeo festinanter Letham venit ut eos conscendentes pene oppresserit. Sedecim e moratoribus in ripa dum scaphas tardius solvunt capti. In posterum diem, quoniam citius per aestum Octeani non poterant, naves paratae quae reliquas persequerentur aut redeuntes interciperent. Prorex quoque ea nocte certior factus et ipse postridie summo mane cum tumultuariis copiis a sinistro Forthae litore festinavit ut rebelles egressos in terram invaderet. Sed militum Cimbricorum properatio hos omnes conatus fecit irritos. Maior enim pars maiorem nacta navem incolumis transmisit. Caeteri qui minusculam concenderant procul a Letha deprehensi circiter viginti sex ad arcem sunt deducti.
50. His ita confectis, prorex Sterlinum revertitur. Mortonius labore et vigiliis, praeter coli dolore afflictus, Laethae leco affixus tenebantur. Drurius Anglus, qui per tot dies de induciis inter factiones egerat, nihil transigere poterat, qod prorex nulla alia ratione consensurus esset nisi quae per priores inducias loca erant occupata restituerentur. Cum discessurus esset Anglus, rebelles velut per ostentationem officii quicquid habebant virium cum eo perduxerunt, rati decumbente Mortonio vel timoris confessionem se ab hostibus numero inferioribus expressuros, vel si cum copiis eius sine duce congrederentur aliquid in summam rei profecturos. Mortonius per stationem equitum certior factus e lecto statim consurgit et arma capit, suosque omnes in propinquum colliculum producit, atque instructos tenet quadringentos fere ab hoste passus. Drurius Anglus intere acies cursitabat ac utrosque invicem rogabat ut domos redirent, neu spem rerum componendarum nimis calidis consiliis infringerent. Cum de receptu consentirent et id modo controversum inter eos esset utri prius signa converterent, hanc quoque litem Drurius tollere conatus ab utrisque petiit ut cum ipse stans in medio inter duas acies signum dedisset, utrique eodem momento se reciperent. Mortonius non repugnabat, rebelles contra minabantur se nisi sponte discederet eum cum ignomina pulsuros. Ac iam vix contineri poterant quo minus aciem promoverent. Hoc responso recepto Mortonius se Drurio ac Anglis, quos eo tempore nolebat offendere, ac suae moderationis testes libenter habere vellet satis fecisse ratus, repente in hostem duxit. Equites primi impetu facto statim cornua nudant. Pedites attentato tantum certamine et ipsi terga dederunt. Ibi cum porta vici proximi effuse fugientes capere non possent, complures in angustiis occisi, multi proculcati, multi etiam capti, nemine resistente praeter peditum partem qui in coemiterio proximo confisi loco se in ordines receperunt ac alterum ad primum hostium impetum fugerunt.
51. Fuga adeo effusa in urbem fuit ut relicta porta omnes in arcem contenderent. Ac nisi hostis sequens in praedam intentus fuisset, oppidum neglectum capi potuisset. Ex rebellibus supra quinquaginta occisi, circiter centum quinquaginta capti. In his Alexander Humius leviter saucius equo labente oppressus, Galvinus Hamiltonius caesus, Iacobus Sulenus Huntlaei propinquus peditum ductor ex armario pauperculae mulieris ubi latebram quaesierat extractus Letham perducitur. Eo conspecto tantus vulgi clamor exortus est ut nisi eius morte homines sibi satis fieri non passuri viderentur. Is enim superioribus bellis civilibus avare et crudeliter latrocinium exercuerat. In Gallis infamem militiam egerat. rebus Danorum et Duecorum armis contendentibus, cum ab utroque pecuniam ad militem conducendem accepissit, utrique operam pollicitus neutri praestitit. Multa facinora foeda patraverat. Tandem (ut dixi) captus maximo cum plausu ad supplicium est ductus. Post paucorum dierum quietem oppidani refectis viribus sese in armis ostentarunt. Quotidie fere ex eo levia certamina conserebantur varia plarunque fortuna. Pro regiis erat virtus militum, pro rebellibus locus ad insidias commodus et arx imminens ad speculandum unde omnes exitus hostium conspici poterant. Nec fere se committebant certamini extra quam ex arce tormentis globi ferrei adigi possent. Lethae prorex se continebat in omnes eorum egressus intentus, et commeatus maritimos intercipiebat, terrestres omnino excludere non poterat propter urbis vastitatem et vicinorum locorum asperitatem, quorum circuitione plaerunque momenta rerum gerendarum amittebantur.
52. Dum haec circa urbem geruntur navis Gallica quae nitrum, globos ferreos, tormenta aenea minuscula et nonnihil pecuniae ad obsssos ferebat capta est. Pecunia in stipendium militum erogata est, globi, nitrum ac pars tormentorum dum nullo prope comitatu Sterlinum adverso flumine comportantur rebelles, re recognita, naviculis in eum usum alio in porto comparatis, ad praedam convolant. Capta cum exportare in arcem nequirent, in flumen demergunt. Alia eisdem fere diebus capta est navicula aliarum quidem rerum inanis praeter literas et magnifica regis Galliarum promissa spemque propinqui auxilli: toto enim superiore biennio quo bellum per occasiones in Scotia gerebatur, Angliae regina regiae partis, Galliarum rex et Angli Papani rebellium animos exigua pecunia sed magnis pollicitationibus sustentant, nec tam studere videbantur reges ut sui vincerent quam ne vincerentur. In id enim necessitatis uterque suos adigi volebant, Angla ut Scoti taedio rerum suarum in Angliam regem non inviti mitterent atque ita toti ab ipsa pendere viderentur. Gallus ut rebelles Britannodunum et Edimburgum ipsi dederunt, iisque praesidiis capiti semper ab utroque mari imminentibus Scotos vel invitos haberet obnoxios; sed, reginae libertate desperata et amisso Britannoduno, lentius in causam rebellium incumbebat. Id tantum spectabat, ne regno seditionibus domesticis exhausto novum et non necessarium unius arcis causa bellum susciperet. Sed ad praesentem rerum statum satis abunde rebatur si non caperetur. Et Scoti certi erant regem non dedere Anglis, cum ob antiquas controversias, tum ob Papanorum Anglorum potentiam qui in eius morte suarum rerum incolumitatem statuebant. Eo enim sublato regina Angla non modo videbatur infirmior, cum regis unius vita spei eorum moram faceret, sed regina Scotorum totius insulae indubitata haeres foret, et quae suo matrimonio regnum cui vellet gratificari posset, et ad statum religionis per totam Europiam commutandum maximum momentum afferre. In aula autem Anglica versabantur non obscuri homines qui spem rerum novarum veteribus beneficiis praeferrent. Sed si vivo rege Scotorum Anglam tollerent, et eorum plaerique a secretis reginae consiliis verebantur ne Scotae nota omnibus maleficia eius authoritatem elevarent et opes filii augerent et metu tyrannidis eum Anglis chariorem facerent. Angli rebelles utrumque, hoc est regem Scotorum et reginam Anglorum, una opera tollere volebant. Et cum res parum ex sententia aprte procederet, veneno grassari statuerunt.
53. Cum in hoc statu res Scotorum essent, utraque eorum facto ad propinquam comitiorum diem se comparabant. Rebelles cum tres modo supremi ordinis suffragatores secum haberent, e quibus duo procuratores comitiis regina nomine habendis praeerant. Tertius Alexander Humius unus esset, qui suffragii ius haberet, et ecclesiastici ordinis duo episcopi, alter illo ante aliquot menses relegatus per proregem, deinde, statu urbis permutato, cum sine commeatu discedere non auderet, ibi invitus permansit. Alter decoctor acissis bonis necessitate eo coactus. Iis censentibus supra ducentos damnati, horum nonnulli adhuc impuberes. Procacissimi enim militum velut victoria iam parta patrimonia sibi aliena destinantes multos innoxios et quietos, ideoque maxime iniuriae opportunos homines in numerum proscriptorum referebant. Prorex Sterinum profectus magno procerum concursu et ipse comitia habuit. Circiter triginta ex pertinacioribus in causa reginae damnati. Caeteri in spem veniae dilati. Per procerum absentia rebelles aliquid tentandum rati omnes ex urbe copias eduxerunt et ad speciem multudinis augendam omnes oppidanos cum maiore parte militum in acie statuerunt eo consilio ut, velut superioribus temporibus consueverant, leviter lacessendo regias copias Letha elicerent. Interea dum inentos in se hostes distinerent, reliquis longiore itinere occulte circummissis, oppidum praesidio destitutum per aversam ingressi portam incenderent. Patricius Lindesius Lethae praeerat, homo manu et consilio promptus. Is productus copiis cum a deprehensis insidiis sibi satis cavisset, suos recta in hostem duxit. Et cum initio satis acriter dimicatum fuisset, tandem, impressione maiore facta, rebelles fusi, fugati, et usque ad oppidi portas non sine caede compulsi. Magnus captivorum numerus abductus, sed maior pars fuit oppidanorum. Alexander Humus captus suorum interventu est liberatus.
54. Vespere cum regii victoria laeti se reciperent, iacobus Haliburtonus, vir bonus ac rei militaris peritus qui omnibus peditum copiis praeerat, cum ab agmine suorum quod cogebat longiuscule abesset, a turma equitum cum dubia luce cuius partis esset dignosci non possent, in compito quodam exceptus, in urbem ductus est. Hoc incommodo accepto, rebelles animum adiecerunt ad aliud facinus, ut maioris periculi et audaciae, ita in spem, si successisset, belli universi patrandi. Nam cum per exploratores comperissent omnes fere proceres adversae factionis Sterlini adeo negligenter et solute agere ut tanquam in summa pace in oppido aperto ne excubias quidem nocturnas haberent, assumptis trecentis peditibus equitibusque ducentis eo iter intenderunt, idque quo minus esset molestum peditibus qui raptim ducebantur, pridie eius diei omnes rusticorum equos qui ad mercatum venerant retinuerunt, et si quos ob iter invenerant abstulerunt. Duces expeditionis eius erant Georgius Gordonius, Claudius Hamiltonius, et Valterus Scotus. Eos magnopere confirmabat Georgius Bellus cohortis peditum signifer, Sterlii natus. Is cum omnes aditus et opportuna oppidi loca nosset ac procerum hospitia haberet descripta, certam spem faciebat omnia in eorum potestate futura. Illi quoque tanta confidentia proficiscebantur ut iam designarent quos servarent, quos perderent.
55. Igitur mane diluculo cum ad oppidum advenissent omnia adeo neglecta compererunt ut ne canis quidem eos allatraverit. Ita summo silentio ingressi nemine obvio in forum penetrant. Aditus omnes qui eo ferebant armatis obsident, deinde procerum hospitia aggrediuntur, ac caeteri quidem parvo negotio sunt oppressi. Iacobi Duglassii Mortonii comitis diversorium unum eis moram praebuit. Id cum vi expugnare non possent ignem subiiciunt. Ille, uno aut altero e ministris qui strenue aditus tuebantur caesis, cum iam omnia fumo et flamma opplerentur aegre ex incendio sese expediens Valtero Scoto affini suo, qui ibi occurrit, se dedidit. Prorex quoque eodem momento, familiaribus segniter eum tuentibus, cum se armis sed prope solus defendere tentasset, captus abducebatur. Et iam Alexander Glencarniae et Hugo Aeglentoniae comites adhibitis custodibus ad exitium servabantur. Claudius enim Hamiltonius suos admonuerant ut omnes sine discrimine proceres adversae partis simul ac portas urbis forent egressi conficerent. Omnibus rebus ita supra spem succedentibus, cum vulgus militum ad praedem discurreret Ioannes Areskinus arcis praefectus, qui viis obsessis in forum aliquoties frustra prorumpere tentaverat, tandem globum suorum maiusculis sclopetis armatum suas novas aedes (quae tum maxime aedificabantur) e quibus in totum forum prosepectus erat occupare iubet. Hae enim ut vacuae et nondum absolutae ab inimicis negligebantur, et regiis tutum praesidium unde iaculis hostes peterent praebebant. Rebelles ubi imparibus armis e loco superiore iam occupato se peti animadverterunt, statim sese in fugam coniecerunt adeo trepide ut cum ad arctiorem quae ad portam ducit viam est ventum alii alios proculcarent.
56. Saluti eis fuit quod rari sequebantur, iis qui foro eos expulerant singulis modo per novarum aedium portulam quae sola et semiclausa in oppidum patebat exeuntibus, ac e reliquis domibus paucis qui intra aedes armati ad omnes casus parati stabant egressis. Ita tota fere multitudo quae pridie illius diei tam audax facinus susceperat et tum adeo feliciter prope confecerat a sedecim hominibus tanta cum trepidatione et tumultu ex oppido eiicitur ut, captivorum omissa cura, suae quisque saluti consuleret. In hoc tumultu toto unus modo quem nominare sit operaeprecium ex regiis Georgius Ruvenus summae spei iuvenis, dum ferocius quam tempus poscebat confertos hostes aggreditur, fuit peremptus. Alexander autem Stuartus Garlianus cum captus abduceretur incertum a suis an ab hostibus ictus cecidit. In hac tanta et tam late fusa trepidatione cum qui antea intra sua limina metu continebantur passim in publicum proruperent, qui Iacobum Duglassium et Alexandrum Cuningamiam caeperant cum evadere non possent se suis captivis dederunt. Proregem ducebant David Spensius equitum inter rebelles praefectus. Cum sciret insidias vitae eius fieri, tam sollicite eum tueri satagebat ut ipse quoque a percussoribus avide proregem petentibus ictus eodem illo die interierit magno utriusque factionis maerore. Erat enim omnibus corporis et animi virtutibus iuventutis Scoticae nulli inferior. Nec post eius decessum equitatus hostium cuiquam memoria dignum gessit. E percussoribus proregis duo, cum ad suos advadere non possent, supplico quod in deditum saeviissent affecti, caeteri adeo trepide fugerunt ut captivi quos retinuerant passim ab eis dilaberentur . Poterant quidem omnes hostes deleri si equitatus affuisset qui tum fugientes sequeretur. Sed latrones Teviotici in primo ingressu oppidi equos omnes direpuerant. Id eis saluti fuit. Ex utraque parte fere par caesorum numerus. E regiis nemo captivus est abductus. Ex altera factione multi, quorum plarique praedae intenti intra domos quas diripiebant deprehensi fuerunt.
57. Prorex eo die ex vulnere decessit. Exequiis ut in tempore tam turbulento raptim factis, procerum qui aderant ad successorum creandum convenerunt. Illi e suo numero selegunt tres qui iureiurando prius adacti se nobilitatis suffragiis parituros velut candidati comitiorum eventui permitterentur. Hi erant Gilespicus Cambellus Argatheliae, Iacobus Duglassius Mortonii, Ioannes Areskinus Marriae comites. Omnium suffragia in Areskinum inclinarunt. Is nihil prius quam de oppugnando Edimburgo egit, ad quam rem exercitus a superiore prorege fuerant indictus in Cal. Octob., sed repentina rerum perturbatio effecit ut is dies prorogaretur in Idus eiusdem mensis. Ea res magnum attulit rebus gerendis impedimentum quod oppidanis, qui dies noctesque in opere erant, spatium ad muniendum est datum, et hiems praematura noctesque longiores et coeli, ut in locis frigidis, intemperantia, et difficilior commeatuum apportatio, et apparatus bellici angustia effecerunt ut re infecta discederentur. Proximis aliquot mensibus certatum est excursionibus in neutram fere partem rem inclinantibus. Prospectus enim ex arce liber in omnes partes efficiebat ne rebelles vel ad manus venirent vel praecipitarent in insidias. Signo enim e superoribus locis edito facile admonebantur ut se reciperent in tempore. Semel tamen cum omnes equites ac pedites ex oppido se eiecissent ut paucos e regiis interciperent, ac acriter simulantibus fugam instarent ad vexilla cohortium e valle porpinqua emergentium ab arcis praesidio conspecta, statim signum receptui est datum. Itaque rebelles antequam ad insidiearum locum essent perducti se trepide recipiere coeperunt, eoque fuga perturbatior fuit quod quanquam instantis periculi erant admoniti tamen nec unde nec quantum id esset suspicari poterant. Equites pauci qui ante fugam simulaverant eorum tergo adeo institerunt ut pedites solutis ordinibus qua quisque proxime poterat urbem peterent. Multi vulnerati et capti. In iis ex praefectis cohortium et signiferis aliquot.
58. Dum post haec res ad urbem lentius geritur, in regionibus ad septentrionem versis clades hac maxime occasione accepta est. Duae erant in illo tractu familiae summa potentia et auctoritate Gordoniorum et Forbosiorum. Sed cum Gordonii summa inter se concordia viverent et vicinis aliquot gentibus regio permissu multos annos praefuissent, veteres opes et auctoritatem auxerant. Contra Forbosii inter se discordes suis se viribus assidue conficiebant. Sed neutra in alteram (ut qui cognationibus et affinitatibus coniuncti essent) quicquam multis annis attentaverant, magisque occulta aemulatione quam aperta invidia laborabant. Erat in familia Forbosiorum Arcturus, homo et ingenio et manu promptus, et quia primis usque discordiarum temporibus regem semper secutus erat. Is tum aliquid agitandum ratus quo et suum et gentis nomen illustraret et partis quam sequebatur opes augeret, primum familiam suam in concordiam redigere conatus est. Id si obtinuisset, nullas in illis regionibus opes metuebat. Cum ad eam rem dies dictus fuisset, Adamus Gordonius comitis Huntlaei frater omnibus rationibus ad impediendum ratus, propinquis et clientibus occulte admonitis, cum magno eorum numero ad locum venit, et cum Forbosiorum duo agmina in conspectu haberet, antequam coniungi possent alterum adortus Arcturum in procinctu caecidit. Eo labente reliqui fusi et fugati sunt. Aliquot viri illustres caesi, plures capti. Reliqui proximis diebus metu ne gravius in captivos saeviretur nihil ausi. Eum metum auxit domus Alexandri Forbosii cum uxore pregnante, liberis, et ministris cremata. Frater Arcturi Forbosii maior natu, qui gentis princeps erat, capta et spoliata sua domo, aegre elapsus in aulam venit. Ibi quanquam res erat in summa angustia, tamen ei et nobilibus eius sectam secutis ducenti pedites dati, literis vicina nobilitate admonita ut se eis coniungeret.
59. Ea cum ad reliquias Forbosiorum aliquotque familias propinquas sese coniunxisset, a viribus se satis putabat firmam. Sed deerat quam sequeretur dux, cum iuvenes fere essent familiarum principes ac vix quisquam inter alios admodum emineret. Ita in diversa consilia distractis, Ioannes Kethus cum quingentis equitibus domum suam non longe distantem discessit. Alexander Forbosius cum suis clientibus et peditum centuriis duabus Aberdoniam contendit ut Adamum Gordonium inde expelleret et suos ex itinere reficeret. Adamus certior factus inimicum cum non adeo multis adventare suos ex oppido educit, coactis etiam sequi oppidanis ut speciem maioris multitudinis praeberet. Ibi statim in agris oppido proximis acre praelieum committitur. Pedites regii pugnandi studio longus Gordonianos secuti, deficiente pulvere sulfureo nec suorum acie subsidiis firmata, trepida fuga se recipunt, prementibus maxime sagistariis. Non adeo multi e victis caesi, quod in noctum pugna erat protracta. Capti nonnulli. In iis Alexander Forbosius, cum se diu pertinaciter adversus instantes defendisset.
60. Hic rerum ad septentriones successus mirum quam animos rebellium ad maiora aggredienda erexit. Igitur in diversa regni parte ad Iedburgum opprimendum animum adiiciunt, oppidulum quidem more patrio immunitum, sed fortissimorum civium, et quod superioribus annis rebellium conatibus semper fortissime resisterat. Huic oppido vicini erant Thomas Carus Farnihestius et Valterus Scotus. Hi praeter veteres clientelas satis numerosas sibi adiunxerant tres vicinas regiones Lidaliani et Euiam et Eskiam, semper latrociniis infestas ac tum per bellorum civilium licentiam in longinqua etiam loca libere grassantes. Erant et in ipsa ex hostico aliquot magnae familiae furtis et latrociniis infames. Hec hi modo sed quidam e proximis Anglis spe praedae illecti se coniunxerunt. Accersiti praeterea Edimburgo 120 sclopetarii ex omnibus cohortibus selecti. Iedburgenses quoque non ignari se peti trepidis nunciis proregi periculum significant et levis armaturae tantum auxilium petunt, nec interea sibi desunt. Nam Valtero Caro Selfordio accersito et militum satis magno numero e vicinis agris collecto, pro tempore oppidum muniunt. Et Gulielmus Ruvenus centum viginti sclopetariis et equitibus partim secum adductis, partim e Marcia vicina collectis ad Driburgum adesse nunciatur utrique parti eodem fere tempore. Sed rebelles satis copiis suis confisi (erant enim ad tria millia hominum), iter summo mane ad oppidum intenderant ut auxiliorum adventum praevenirent. Et Ruvenus id ipsum suspicatus facturos magno gradu eo consequitur, et postremos levibus excursionibus laccessit. Valterus quoque Carus, adiunctis ad suos oppidanis, recta ad hostes pergit. Id illi conspicati, ne ancipiti praelio dimicarent se confestim in loca tutiora recipiunt.
61. Latrones qui spe praedae accurrerant cum oppidum a vi tutum et regios ad dimicandum paratos cernerent, qua cuique proximum erat domos abeunt. Rebelles nihil minus rati quam hostes aliquod tentaturos cum clientibus et peditum cohorte se Hauicum recipiunt. Hanc spem augebat hiems solito asperior, nivis recens casus quae late obtinebat. At Ruvenus occasione ratus utendum de tertia vigilia adeo celeritier agmen Hauicum ducit ut antequam hostes de adventu eius fierent certiores intra mille passus esset. Hauici tanta erat trepidatio ut nullus consilio reliqueretur locus. Propere equites peditesque educti flumen proximum secuti in loca tuta se recipere tentarunt, sed celeritate sequentium praeventi equites ut in regione nota se periculo fuga subtraxere, pedites praedae relicti silvam exiguam in rupe flumini propinqua occupant. Ibi ab equitibus undique inclusi, nec peditum adventum expectare ausi, ad unum se dedunt. Hi cum alia praevertenda essent nec tam vehementi hieme circumduci possent, fide accepta se ad diem redituros sine armis incolumes dimissi, pauci obsidum nomine pro caeteris retenti. Reversos Kircadius levibus commentis promissa eludens ad diem statutum adesse vetuit. Reliquum hiemis et proximum ver totum levibus praeliis extractum, in quibus pauci cadebant sed rebellium quam regiorum plures. Rebelles enim in collibus urbi propinquis cum rei gene gerendae occasionem captarent vix inito plaerunque certamine in urbem refugiebant.
62. Frequentes interim de concordia inter factiones facienda legationes ex Anglia venerunt, sed frustra. Nam Angla etsi regiae parti magis favebat, tamen pacem ita facere cupiebat ut utranque factionem sibi obnoxiam redderet. Franci in exulis reginae causam proni pacem impediebant, et magis pollicitationibus eos retinebant ne bellum omitterent. Tantum autem pecuniae mittebat quantum satis videbatur in praesentia non ad rem gerendam sed ad spem fovendam, semperque aliqua eius portio a portantibus praerodebatur. Inter haec aliquot menses levibus incursionibus nec ad summam rei quicquam facientibus transacti. Nec in aliis regni partibus a direptionibus et incendiis cessabatur. Adamus Gordonius coacta manu in Angusiam ingressus domum Duglasii Glembervii obsedit. At ubi eum abesse sensit, in ea quae relicta erant ferro et igne crudeliter saevit tantamque formidinem Taodunanis incussit ut illi e vicinis Fifae locis praesidia advocarent. Eis enim Gordonius infensissimus erat quod egregia in regias partes fide et constantia perseverassent. Blaknessum a custode Hamiltoniis proditum. Ea arx navigationem inter Letham et Sterlinum sustulit. Prorex molas omnes circa Edimburgum confregit, nobilium aedes vicinas praesidiis occupavit, omnesque ad urbem aditus occlusit. Multi utrinque intercepti. Archibaldius Duglassius e familiaribus Mortonii unus ad suspitionem captus, quem praeter reliquam vitae foeditatem literae apud eum deprehensae, et postquam captus fuerat ultro citroque ad rebelles missae et remissae coraguebant et re, et consilio, et pecuniae et armorum transmissione eos iuvisse.

Finis