Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER PRIMUS

UM res gestas maiorum nostrorum fabularum vanitate liberare et ab oblivionis iniuria vendicare statuissem, non ab re mihi facturus videbar si a primordio usque repeterem, quanto in tanto intervallo temporum et literarum primum egistate, deinde calamitate fieri posset, qui regionum situs, quod soli caelique sit ingenum, quae vetusta nomina et mores, qui primi cultores fuerint insularum quae veteribus Britanniae vocantur, quaeque inter Hispanias et Germaniam magno terrarum spatio Galliae praetenduntur, earum reliquas magnitudine duae longe praecellunt Albium et Hibernia. De his primum dicam, deinde, ut commodum erit, caeterarum situm et nomina explicabo.
2. Prima magnitudine est Albium, quae nunc sola nomen Britanniae retinet, quod antea omnibus erat commune. De eius longitudine ac latitudine caeteri fere scriptores cum Caesare consentiunt: esse videlicet longam a septentrionibus in meridiem octinginta millia porrectam; qua vero latissima est (ut quidam sentiunt) qua Galliam spectat, aut (ut aliis visum est) Meneviae angulo ad lati fluminis ostium fere ducenta millia patere. Inde paulatim in angustum cogitur donec ad Scotiae limitem sit perventum. Romani, quibus ulteriora nondum satis erant nota, totam insulam triquetram crediderunt. Verum paulatim ulterius progressi cognoverunt ultra vallum Adriani eam se latius sensim diffundere et ad orientem aestivum procurrere.
3. Haec in summa de eius magnitudine dicta sint. Caelum Gallico temperatius, ut ait Caesar, verum utroque mitius est Hibernicum. Aer raro serenus, sed caligine densa plerumque obscurus, ac hieme satis miti magis pluvius quam nivosus. Terra benigne fruges gignit, ac praeter fruges etiam omnis generis metalla. Pecore tota foecundissima. Qui partes insulae extremis ac magis frigore infestas habitant avenaceo pane utuntur, vinum e frugibus corruptis conficiunt. Plerique serum lactis excoquunt ac in doliis complures menses defodiunt, isque multis potus non solum salubriter sed etiam iucunde bibitur. De nomine Britanniae nulla inter veteres controversia fuit, nisi quid Graeci Brettanian, Latini Britanniam eam nominabant. Caeterae gentes aut hos aut illos pro suo quisque arbitrio imitabantur. Nuper emerserunt homines non tam veritatis cupidi quam contentionis, qui ex hominum clarissimorum suggillatione clarescere se posse sperarent. Neque enim fieri posse existimarunt ut non in magna eruditionis opinione vulgo essent qui cum tota antiquitate certamen sibi proposuissent, et quanquam de re non admodum magna lis esset, tamen quia de nomine ipso patriae ageretur, tanquam pro aris et focis omnique totius gentis vetere gloria sibi contendendum putarunt. Tria vetusta insulae, ut ipsi volunt, nomina diversos habent assertores, Prudania, Pyrtaneia et Britannia. Pro Prudania totis ingenii viribus Luddus, pro Prytaneia Thomas Aeliotus eques Britannus, sed modestis studiis contendit, Britanniam caeterae fere gentes retinere conantur. Pro Prudania utitur Luddus fragmenti cuiusdam veteris ea auctoritate quam situs et caries et temporis longinquitas pene sacrosanctam facit. Eam tametsi per se firmam, tamen et etymologia, et bardorum carminibus, et patrii sermonis consuetudine, et vetustatis veneranda quadam rubigine confirmat. Fragmentum quidem illud in quo causae columen et firmamentum est positum ante omnia interrogo unde? Quando? Aut quo patre natum prodiit? Aut quid tandem ait quo pro causa faciat? De loco, de tempore, de auctore forsitan inquies. "Haec omnia quod incerta sunt vetustatem eius probant." Praeclara sane probatio. Ex ignorantia, ignobilitate et obscuritate certitudo, fides et auctoritas testimoniorum pendet, quod ad rem controversam explicandam assumitur plus habet obscuritatis, plus infirmitatis quam causa ad quam probandum affertur. Quis testimonium hic dicit? "Nescio." Quid pro testimonio dicit? "Ne id quidem scio. Illud autem audivi in illo fragmento Prudaniam nominari." Quid ista Prudania? Monsne an fluvius? Vicus an oppidum? Vir an mulier est? "Nescio, sed Britanniam hoc nomine significari puto." Age vero Prudania Britanniam significet. Quod tandem pro te facit hic tuum fragumentum? Illud scire velim, verumne nomen insulae Prudaniam esse affirmet, an eorum inscitiam coarguat qui falsum hoc nomen insulae tribuunt? "Ne hoc quidem scio, sed sonum Britannicum hic quidem agnosco, visque sermonis Britannici in ipsa vocis etymologia se ostendit. Est enim Prudania quasi Prudcania, hoc est excellens pulchritudo, a pryd, quod est forma, et cam, quod est candidum, emollita paulum asperitate vocis." At ista ratione non Prudaniam sed Prudamiam factam oportuit, quam vocem in patrio sermone Prudam bardi proniuntiant. Omitto quam sit levis, fallax et plarunque ridicula tota haec originis vocum quaerendi ratio. Omitto M. Varronem aliosque excellenti doctrina viros qui in hoc genere saepenumero ridentur. Totum Platonis Cratylum taceo. Hoc tantum affirmo, facilius aequis auribus me probaturum Cambros e canibus et brutis esse factos quam tu Prudaniam e Prudcamia coaluisse persuadebis. Isto enim modo quidlibet et quolibet licebit effingere. Sed quam parum sit in his omnis firmamenti indicat Luddus, qui istis praesidiis parum confisus accersit in auxilium bardos, sane pervetus tum genus nominum, sed quos veteres nihil scripsisse asseverent. Sed de eis alias nobis plura erit dicendum.
4. Ad ultimum Luddi perfugium veniamus. Caesar (ait), qui primus Romanorum huius insulae nomen Latinis literis commendavit, eam Britanniam appellavit, quem omnes fere Latini scriptores secuti idem nomen haud mutavere. Hic ab illustri mendacio Luddo visum est ordiri, quod videlicet Caesar primus Latinorum Britanniam nominavit. Nam ante Caesarem natum Britanniae Lucretius meminit, Aristoteleslonge prius apud Graecos, et non multo post Caesarem Propertius, cum ait Cogor et in tabula pictos ediscere mundos, indicat sua aetate mundi descriptionem parietibus affigi solitam. Te ipsum rogo, credisne Caesarem illum in omni liberali disciplina eruditum descriptionem orbis nunquam vidisse? Aut visam non legisse? Aut cum reliquus orbis describeretur, Britanniam insulam unam totius orbis maxima, iam tum Latinis et Graiis monumentis tam illustrem in tabulis illis omissam fuisse? Credisne illum, qui de rebus Britannicis tam diligenter sibi inquirendum putavit, qui homines eam regionem et tum et iam olim habitarent, quae stirpium, quae animantium genera in ea nascerentur, quibus legibus et moribus viverentur, eum, inquam, credis cum de his tam fuisset solicitus, in universae regionis nomine tam fuisse negligentem? Aut qui tanta fide et diligentia sua Gallorum urbibus nomina reddidit, Britannos antiqua sua gloria fuisse fraudaturum? Vetus autem (quoniam in hac maxime parte se Luddus iactat) cur nomen Prudaniae existimet nihil video, nisi forte e putris chartae situ etiam verba senectutem contraxerint. Haec satis ad Luddum in praesentia, qui testibus domo productis suisque insomniis adversus omnia qui usquam sunt aut fuerunt doctorum hominum consensum certandum sibi putavit.
5. Cum Aelioto minus erit negotii. Is non modo coniecturis verisimilibus, sed non obscuris etiam auctoribus inductus credit aliquando eam regionem Prytaneiam fuisse appellatam. Non enim incommode existimavit insulam omnium rerum quae ad vitam instruendam vel ornandam sunt necessaria, copia redundantem sic dici posse. Hic si causas nominum expendere oporteat, Sicilia Prytaneia potius dici debebat nonnullaeque aliae tanto Britannia fertiliores, quando terrarum spatio sunt minores. Praeterea apud auctores quorum testimonio nomen Prytaneia confirmatur facile apparet scripturam esse vitiatam. In Stephano   quidem summa inconstantia est. In voce Albion, inquit, eam esse insulam Brettanicam secutus, ut ipse ait, Martianum. In vocibus Iuvernia et Iuverna Praetanica scribitur. Alibi inquit esse in Oceano insulas Brettanicas, quarum cultores Brettani dicantur, sed Martianum et Ptolemaeum in iis vocibus p literam primam facere. Quos locos si quis conferat, comperiet sine dubio scripturam esse corruptam, Stephanumque ipsum sentire Brettaniam per b priam, et duo tt scribi debere. Haec Aeliotus cum opinor non ignoraret, quae homines gloriae famelici ad ostentationem eruditionis undique converrunt, admonsuisse quantum satis est contentus, suum lectori iudicium relinquit. Luddus vero, ut hic ingenium noscas, e tribus nominibus insulae maximae maxime id probavit quod paucissimos habuit assertores, nempe Prudaniam. Proxime Prytaneiam amplectitur. Britanniam vero, quod nomen iam per omnes nationes erat illustre, quod (ut ait Plinius) Graecis et Latinis monumentis erat celebratum velut corruptum reiicit, et sero tandem, idque a C. Iulo Caesare ait corruptum, quem falso existimat (uti dictum est) nomen Britanniae Latinis literis commendasse primum, caeterosque secum in eundem error traxisse. Ego vero antiquitatem vocis huius Britannia multis et quodem locupletissimis testibus probare possem, si res in controverso esset, et a Caesare non vitiatem sed per manus a maioribus, et quidem puram fuisse traditam, nisi quod veteres genimum tt scribere soliti videntur.
6. Hinc factum opinor ut Lucretius istius nominis primam syllabam fecerit longam. Nunc autem alterum t solet omitti Latinis, quod in voce Britto perpetuo retinetur. Graeci qui Brettaniam scribunt proxime ad patrii sermonis prolationem accedunt, quam et ipsi Britanni et omnes vicini adhuc retinent. Nam et Galli propriores Brettas appellant omnes foeminas Britannicas, et Bretter Britannice loqui, et promontorium Aquitaniae vulgo Capbretton dicitur, et utrique Scoti, hoc est Albienses et Hibernenses sic loquuntur. Id tantum interest quod qui Germanica dialecto gaudent interdum transpositione literarum utuntur ac Berton pro Breton proferunt. Dionysius autem Afer in illo versu,

Ὠκεανοῦ κέχυται ψυχρὸς, ἔνθα Βρετανοί

in altero τ reiiciendo usus est licentia poetica quemadmodum idem in Σάμαται pro Σάρμαται  fecit. Hic tot nationum pene ab initiis usque rerum consensus et inter se et cum vetistissimis Graecorum et Latinorum pluris apud me erit quam omnia Luddi e luto ad ludibrium collecta, ad ignominiam servata, et ad falsum testimonium adversus antiquitatem dicendum quamlibet impudentem habeant patronum, tamen non egredi ausa. Proferat ille, si potest, qui ante Aristotelem scripserit Prudaniam. Id autem, ut in omnia se vertat, nunquam efficiet, cum certum sit post Aristotelem aliquot saeculis bardos nihil scripto commissise. Facessat illa gloriosa dicam, an stolida iactato antiqitatis cuius nullum argumentum, nullum vestigium, imo ne vestigii fragmentum reperiri potest. Inter has variarum opinionum discordias diversasque loquendi consuetudines Luddus putat consultissimum vetustatem et patrium loquendi morem velut Cynosuram quandam semper spectare, atque inde omnis sermonis cursum dirigere. Ab eo ego non magnopere dissentirem, siquidem quod in veteri consuetudine positum est, et ideo certum extimatur, id semper teneri posset.
7. Sed pluribus de causis id fieri non posse animadverto. Primum, quod in omni sermoni vetustissima inveniri sit difficllimum, tutiusque sit hic sequi doctiorum consuetudinem quam retro semper orgines velut Nihil fontes vano et ridiculo labore perquirere, praesertum cum vocabulorum initia non a sapientiorum iudico pendeant sed a vulgi maxime rudis et inculti arbitrio, cuius consilium anxie inquirere supervacaneae cuiusdam est diligentiae, et ubi inveneris non magnum feceris operaeprecium. Nam ut in reliquarum omnium rerum generatione quae sponte naturae proveniunt, aut ab hominibus ad usus vitae excogitantur, primi foetus quodam modi imperfectiores, et non solum ad usus commodi sed aspectu minus iucundi exeunt. Cultu deinde mansuescunt, et tractando paulatim levigantur. Eadem certe est in sermone ratio, qui primum ab hominibus crassis et rudibus editus asper plerunque et insuavis et impolitus est exortus, mox tractando sensim genitalem horrorem exuit, et mansuetius et iucundius ad aures accidebat, et multo facilius in animos hominum fluebat. Itaque hac parte, ut si qua alia, consuetudine politiorum hominum aliquid indulgendum censeo, et voluptatem minime illam illiberalem et inhumanam, quatenus moribus est innoxia, minime abhominandam. Quod si quis ita Musis iratus est natus ut Catonis et Ennii sermonem potius amet quam Ciceronis et Terentii, et inventis frugibus glandibus tamen vesci malit, iubeamus miserum esse libenter quatenus id facit. sed haec nostra disputatio non est de puritate et elegantia sermonis Latini. Ad hanc enim nihil interest quo sono Britanni olim literas efferrent. Haec enim tota contentio eo tendit, ut Latini Brittanicum, non Britanni Latinum sonum discant. Quod ad me attinet, malim ignorare veterem illam et anilem priscorum Britannorum balbutiem quam dediscere quodcunque hoc est sermonis Latini, quod magno cum labore puer didici.
8. Neque aliud est cur minus moleste feram priscam Scotorum linguam paulatim in sermoni quam quod libenter sentiam barbaros illos sonos paulatim evanescere et in illorum locum Latinarum vocum amoenitatem succedere. Quod si in hac transmigratione in alienam linguam necesse est alteros alteris concedere, nos a rusticitate et barbaria ad cultum et humanitatem transeamus, et quod nascendi infelicitate nobis evenit, voluntate et iudicio exuamus. Aut si quid opera et industria possimus, id omne eo conferamus ut linguam Graecam et Latinam, quas orbis pars melior tanquam publicas recepit, pro viribus expoliamus, et si quis ex contagio barbari sermonis adhaesit situs et squalor, quoad fieri possit extergeamus. Quid quod haec nimis anxia diligentia in nominibus peregrinis, praesertim in alienam linguam transferendis nec dervari potest, nec si posset expedit. Quae enim non literas et sonos habet, quae alterius sermonis characteribus omnino exprimi non possunt? Quae natio praeter Germanos w literam proferre potest? Quis Latinis literis eum sonum reddet quem Hispani, Brittones et Scotorum pars in literis d g p t x et z efferunt? Ob hanc opinor soni absurditatem Plinius enumerans Hispaniae oppida quaedam negat Latiali sermoni dictu facilia. Alia vocat ignobilia et barbarae appellationis, alia citra fastidium nominari posse negat. Quid hic rogo faceret Luddus, si ei Latine sit scribenda historia Britannica? Ipsa genuina Brittonum nomina qomodo enunciaret cum tota sua barbarica rubigine opinor non haberet. Nam cum tam anxie se torquet, quomodo Luddum scribat, Lhydumne an Lludum an vero Luddum, quorum nullum nec Latinis literis exprimi, nec ore Latiali efferri, nec ab auribus Latinis sine fastidio audiri potest. Si verum sonum retineat, non Latinam sed semibarbaram faciet orationem. Sin ad genuinum Latini sermonis sonum inflectet voces peregrinas, non minus flagiose peccabit quam Caesar in verbo Britannus fecisse dicitur.
9. Quid igitur Luddo faciemus? Ut hominem et molestum et morosum placemus? Prudamiam dicemus potius quam Britanniam? Hoc nec Luddus tam severus aliorum censor exiget? Permittet enim ut e Prudam Prudaniam declinemus. Quod si quis Britanniam aut Brettaniam ausit dicere, quid aliud quam sacrosanctae vetustatis violatae, et sermonis antiqui sincerique contaminati, et e robusto illo et masculo sono in muliebrem mollitiem fracti reum peraget? Nihilne ergo ex horroris vetusti squalore mutare nobis fas erit? Aut si non mutare, saltem male tornata perpolire vocabula et ab inculta illa immanitate paulatim ita inflectere ut saltem vox hominem sonet? At quod maiores nosti in Morini et Moremarusa et Amoricis fecisse videmus, ut si has voces donare civitate Latina non possimus, certe in eis amictum et incessum Latinum imitemur? Sed per Luddum (ut video) non licet. Ad augustam illam nos revocat Pudanorum vetustatem, et a bardis et senecionibus vetat usque divertere. At vetustissimos Graecorum et Latinorum nunquam haec religio tenuit. Neque postquam sermonis antiqui rigor se remittere coepit, quisquam fuit qui famul et volup retinere maluerit quam quae in eorum locum successerunt recipere, et in transferendis e Graeco Latinis, aut a Latino Graecis summa libertas fuit. Quis unquam Latinis vitio vertit quod Polydeucen in Pollucem, quod Heraclea in Herculem, qod Asclepion in Aesculapium verterint? Aut Graecis quod pro Catulo Catlum, pro Remo Romum dixerint? Quid in barbaris ad se transferendis? Num Graeci dubitarunt al, Punicum in ultimis dictionum syllabis in as convertere? Num si quis Annibas pro Annibal dixit omnem historiae maietatem proculcavit, veritatem corrupit, aut Poenorum linguae maculam ullam inussit? Videte quantum veterum Saxonum et Danorum, qui posterius immigrarunt in Britanniam humanitatis et cultus studium ab hac Luddi immanitate et squaloris affectatione dissident. Illi inculti et omnis eruditionis ignari, cum venissent ad homines barbaros et balbutientes, non solum eorum stribligine se passi non sunt infici, sed gustata semel Graeci et Latini sermonis suavitate multum ex eo quem ipsi invexerant horrore absterserunt: quaedam vocabula asperiora levigarunt ita ut sine ulla aurium offensione tolerari possint, qualis sunt Oxonia et Roffa pro Oxonfordia et Raufchestria, et pleraque alia ne repugnante quidem Luddo. Sed nec ipse quidem in hoc genere parum sibi permittit, qui in uno Britanniae nomine cum tam durae severitatis est exactor, in tot aliis sibi tantam assumit licentiam. Nunc contra veterem omnium gentium consuetudinem pro novo, obscuro et incerto vocabulo tam pertinaciter nititur, nimirum ne regium illud nomen Luddi e Cimbrorum prosapia ductum et velut Palladium in hunc usque diem servatum in oblivionem veniret. Id ne fieret, Luddus adversus multitudinis consilium temporis vetustatem, atque adeo ipsam veritatem sibi certamen instituit.
10. Est et in vocabulo Britannia illa adhuc observatio quod apud exteros scriptores id insulae totius est nomen Brittones autem et Angli qui res Britannicas literis mandarunt nunc cum exteris consentiunt: nunc tantum Britanniae nomine censent eam insulae partem quae provincia Romana fuit, idque varie, prout belli eventus limites mutavit. Interim enim Adriani, interim Severi vallum finem imperio faciebant. Reliquos qui extra vallum erant nunc barbaros, nunc transmarinos appellabant. Beda libri primi initio sic scribit: Itaque petentes Britanniam Picti habitare per septentrionales insulae partes coeperunt. Nam austrina Brittones occupaverant. Idem capite 34. Aidanus rex Scotorum qui Britanniam habitant et libro 4. capite 4. dum reditum Colmani ex Anglia in Scotiam scribit ait interea Colmanus, qui de Scotia erat, relinquens Britanniam. Et alibi, exinde coeperunt per plures dies de Scotorum regione venire in Britanniam. Item occisus est Osualdus iuxta murum quo Romani ob arcendos barbarorum impetus totam a mari usque ad mare praecinxerant Britanniam. Eadem loquendi forma est apud eundem lib. 2. cap. 9. Hanc peculiarem Britannis loquendi formam non videtur ignorasse Claudianus, cum scribit legionem Romanam, quae Scoto dat fraena truci praetentam fuisse Britannis, hoc est oppositam Scotis ut eorum furorem a Britannis propelleret, in extrema quidem Britannia ac Scotiae limite. Frequentissime hoc genere sermonis utuntur Gulielmus Malmesburiensis et Galfridus Monumetensis, non obscuri inter Britannicarum rerum scriptores, apud quos facile cuivis erit animadvertere Britanniae vocabulo nominari quod intra Severi vallum tantum continetur.
11. Id apud eos etsi adeo perspicuum est ut neminem latere possit, tamen magnos apud aetatis proximae scriptores peperit errores qui Aluredum et Athelstanum aliosque nonnullos Saxonum reges totius insulae aliquando potitos scriptum reliquerunt, cum tamen Severi vallum nunquam transcenderint. Nam cum legerent eos totius Britanniae tenuisse imperium, totam insulam ab eis possessam existimabant. Nec dissimilis interim observatio est in horum nominum usu (Britannus et Britto). Veteres enim omnes totam insulam Graeci et Latini scriptores Britanniam, incolas autem eius omnes sine discrimine Britannos vocabant. Primus quod sciam Romanorum Brittones nominavit Martialis in illo versu,

Quam veteres bracchae Britonnis pauperis.

Brittones fere vulgus appellat peninsulae Gallicae habitores, quamquam et ipsam Britanniam et incolas Britannos Gregorius Turonensis semper vocet. Romani suos provinciales constanter Britannos dicunt, quanquam ipsi provinciales sese Brittones appellari gaudeant. Utriusque vero nominis una radix et origo est Britannia. Et sicut utrunque nomen ab uno fonte promanat, ita res eadem prorsus utroque indicatur. Id autem maxime perspicue ostendit Ausonii poetae carmen:

Silvius ille bonus, qui carmina nostra lacessit,
Nostra magis meruit disticha Britto bonus.
Silvius hic bonus est. Quis Silvius? Iste Britannus.
Aut Britto hic non est Silvius, aut malus est.
Silvius esse bonus Britto, ferturque Britannus.
Quis credat civem degenerasse bonum?
Nemo bonus Britto est: si simplex Silvius esse
Incipiat, simplex desinet esse bonus.
Silvius hic bonus est: sed Britto est Silvius idem.
Simplicior res est dicere Britto malus.
Silvi Britto bonus, quamvis homo non bonus esse
Ferris, nec se quit iungere Britto bono.

12. Qui Britannos Gallorum colonos esse contendunt, hi Herculem e Celto puella Gallica Britannum filium genuisse produnt, a quo gentem Britannam propagatam. Hanc nationem Plinius vicinam Morinis, Atrebatibus, Gessoriacis collocat. Qui e Graecis haec confirment non desunt grammatici, Soudas et qui Etymologicum Magnum scripsit. In eadem sententia mihi fuisse videntur C. Iulius Caesar et P. Cornelius Tacitus, aliique scriptores Latini non indocti, non incelebres tamen. Item sacra sermo instituta gentiumque quarundam ad mare Gallicum habitantum mores id confirmant, e quibus mihi Britanni transmigrationibus exhausti, Morini paulatim consumpti videntur. Morinus quidem a more (id vetere Gallorum lingua mare significat) suam mihi originem testari videtur. Venta Belgarum, et ab Icio dictum Icenum etiam in alienum solum secum cognominis loco patriam vocem extulisse fit verisimile, atque in ipso statim aditu occurrentes Britannos velut progeniem agnoscentes, domum suam tanquam in hospitium deducere velle. Morinus enim Gallis veteribus marinum, et Moremarusa mare mortuum significat, quanquam haec postrema duo nomina Gorrupius, dum suos Aduaticos nimis ambitiose vult excolere, pene nobis surripuit, nec Aremorici aut Armorici se nostri generis negare possunt. Habemus enim maiores et propinquos penes nos obsides. Nam ar vel are vetus est praepositio linguae Gallicae quod ad vel super indicat, quasi dicas ad mare vel super mare, hoc est, maritimum. Moremarusa vero a more (hoc est mare) declinat ultima syllaba producta in morem participii Graeci. Aremorica quidem seu Armorica (qui statim audium non agnoverit, is veterem linguam Gallicam prorsus ignorat) et ipsum quoque maritum significat, vel Strabone interprete, qui Graece pro eo nobis semper reddit Apoceanitas. Caesar de Armoricis haec lib. 5., Magnas Gallorum copias earum civitatum quae Armoricae appellantur oppugnandi sui causa convenisse, et lib. 7., universis civitatibus quae Oceanum attingunt, quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, et lib. 8., caeteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus, Oceanoque coniunctae, quae Armoricae appellantur. Caesar quoties harum civitatum meminit semper adiicere solet quae appellantur, sed ita adiicere ut non nomen proprium esse intelligas, sed aut epitheton or loci cognomen. Sed nec apud quenquam alium idoneum scriptorem id civitatis nomen fuisse reperitur, cum tamen latissime in illa ora vox illa vagaretur, ab Hispania videlicet ad Rhenum, interque tot scriptores unum Plinium reperiam qui genuinam nominis vim non videatur intellexisse. Omnem namque Aquitaniam ita putat aliquando fuisse appellatam. Sed haec in praesentia. Nam plura nobis de sermone Gallico disputandum erit.
13. Antiquissimum insulae nomen creditur fuisse Albion, aut ut Aristoteles vel potius Theophrastus in libro qui De Mundo inscribitur, recenset, Albium. Sed hoc nomen magis e libris eruitur quam in communi sermoni usurpatur, nisi praesertim apud Scotos qui se Albinich, suam regionem Albin adhuc vocant. Multi nomen inditum inde putant quod appellantibus e Gallia albae rupes primae occurrant. Mihi vero absurdum imprimis videtur Britannici nominis origine e Latino sermone repetere, tam raro tum inter feras gentes commercio. Sunt qui ab Albione Neptuni filio id nomen inditum putent, quem aliquando Britanniae fuisse regem comminiscuntur, audaci prorsus mendacio et nullo penitus antiquitatis testimonio nixi. Super hoc tamen tam invalido cognati nominis fundamento regnum extruere eos non puduit. Nullam enim aliam huius commenti ex historiis occasionem datam video. Meminerunt enim Albionis et Bergionis e Graecis quidem Diodorus Siculus et Strabo, e Latinis Cato, Hyginus et Mela, et quibus id fere colligi potest Albionem et Bergiona Neptuni filios Ligures ex agro Albicorum itinera quae in Itailam ferrent latrociniis infesta habuisse. Hi cum Herculem ex Hispania Gerione victo redeuntem praeda exuere tentassent, tam atroci praelio eum exceperunt ut pene desperatis rebus Iovis auxilium implorare sit coactus; eum, ut filio laboranti opem ferret, imbrem lapideum caelo demisisse, eius pugnae indicium ad posteros mansisse campum lapideum. Neque ego tamen abnuerim ab albo et insulam et latronem nomen accepisse, verum album contendo plurimarum gentium commune fuisse vocabulum, apudque eos non modo coloris sed altitudinis nomen fuisse. Et Festus quidem Pompeius qui Latinis alba dicuntur, ea Sabinis alpa vocari asserit, indeque Alpibus nomen inditum, quod perpetuis nivibus albescant. Ego quidem (ut de altero assentior) album et alpum pro eodem a veteribus fuisse dicta, non Festi solum sed etiam Strabonis auctoritate fretus: ita Alpes potius ab altitudine quam a candore nominatas arbitor, primum quod cum Alba multarum sit in Italia, Gallia, Hispania urbium nomen, omnes in collibus aut prope colles sint sitae.
14. Deinde quod Strabo absque discrimine haec nomina Alba, Alpa, Alpia, Albionia, Albici in significatione alititudinis velut ab eadem radice declinata agnoscat, ideoque has voces usurpari maxime ostendat ubi Alpes se attollere incipiunt. Hinc in Liguria Albingaunum et Albium Intimelium. In Iapodibus autem iugum est editissimum ubi Alpes desinunt. Sunt et alia loca quae ab alititudine nominata possunt videri. In Italia quidem Albula fluvius ex Ethruriae, Albulae aquae e Tiburtinis montibus effusae; in Gallia Narbonensi Albici populi montani; in Germani Albis fluvius in Boemorum montibus natus; in Asia Albanus fluvius e Caucaso defluit, et Albani populi, veluit eisdem montibus infusi. Ex his, opinor, non abhorret a vero album non unius sed multarum gentium fuisse vocabulum, cumque omnibus quos nominavi locis altitudo perpetuo et immutabiliter albescere vix paucis mensibus nec omnibus semper accidat. Faciunt ad hanc quoque coniecturam et ipsa Gigantum Ligurum nomina Albion et Bergion utrunque (ut opinor) a proceritate corporis impositum, ac de albo iam quid veteres senserint diximus. Germanis vero berg pro alto dici notius est, quam ut pluribus indicandum sit. Et Gallis olim eodem intellectu dictum fuisse ostendit locus Plinii libro tertio, quem ita legendum contendo. Unde Burgomates Cato dixit ortos, etiam nomine prodentes se altius quam felicius citos.
15. Albion igitur et Bergion homines, ut videtur, caeteris vicinis corporum proceritate praestantes et fiducia virium in ea Ligurum ora latrocinium exercentes, quos Hercules cum illac iter haberet armis compescuit. In Britannia autem regnasse nemo veterum eos prodit, et rem omnino dissimilem veri facit rerum qui tum erat Gallicarum status. Nec verisimile Britannicam multo fuisse tranquilliorem, qua in terra regnum maximum magnus ille Albion reliquit ut domi latrocinaretur. Nos vero etsi non multum ab eorum opinione discedimus qui Albionem ab Albo dictam fuisse scripserunt, ita non colorem sed altitudinem montium occasionem nomini imponendo dedisse arbitramur. Qui autem hoc nomen imposuerunt, puto nonnihil impulsos comparatione Angliae cum Hibernia, inter quas angusto mari navigatur. Nam cum alterum litus totum in montes consurgere viderent, alterum depressum et humile in campos aequale explicari, illam ab altitudine Albionem dixerunt, huic autem ab humilitate an nomen aliquod dederint longinquitas temporis et incolarum negligentia in memoria rerum vetustarum prodenda fecit incertum. Huic praeterea meae sententiae etiam illud suffragari videtur, quod nomen istud insulae ab albo ductum, sive Albion sive Albium sit, adhuc in Scotia veluti natali solo pertinaciter haeret, neque inter tot mutationes habitatorum, regnorum ,linguarum, aliarumque rerum vicissitudines unquam extirpari potuit. Haec etsi nobis aut vera aut veris proxima videntur, tamen si quis afferet meliore facile in eius sententiam transibimus.
16. Hactenus de vetustis insulae nominibus. Proximum esse videtur ut terrarum situm exequamur. Ac Angli quidem domestici scriptores satis diserte atque explicate singulas regiones tradiderunt. Hector autem Boethius in Scotiae descriptione quaedam parum vere prodidit et alios in errorem induxit, dum ipse, quibus ea inquirendi dedit negotium, nimis credulus eorum sententiam temere vulgavit. Nos quae comperta erunt nobis leviter et perfunctorie attingemus, quae aut obscure aut minus vere prodita videbuntur quoad poterimus corrigemus. Angliam commodissime, quod ad nostrum institutum spectat, dividunt quatuor flumina, duo in mare Hibernicum decurrentia Deva et Sabrina, totidem in mare Germanicum Tamesis et Humber. Inter Devam et Sabrinam triplex regionibus distincta includitur Vallia; inter Sabrinam et Tamesim totum illud latus Angliae quod Galliam spectat; inter Tamesim et Humbrum interiectae regiones tertiam portionem constituunt; quartam, quicquid terrarum ab Humbro et Deva ad Scotiam pertinet. Dirimitur autem Scotia ab Anglis primum Tuedo fluvio, Zeviota monte altissimo, et qua mons deficit, vallo non adeo pridem facto, ac deinde Esca et Solvaeo fluminibus. Citra hos limites a mari Scotico ad Hibernicum regiones hoc ordine iacent. Marcia, in qua Beruicum oppidum nunc Angli tenent, sinistrum Tuedae latus attingit. Ad orientem Forthae estuario, ad meridiem Anglia clauditur. Ad occidentem ad utrunque Tuedae latus est Teviotia, a Tevioto amne nomen adepta, Zeviota monte dirimitur ab Anglia. Post hunc regiones non magnae Lidalia, Eviae, et Escia a tribus fluminibus cognati nominis Lidali, Evo et Esca nominatae. Ultima Annandia, et ipsa ab Annando amne prope mediam dividente appellata, secundum Solvaeum in mare Hibernicum decurrit.
17. Iam utrursus ad Fortham redeamus: is ab ortu Lothianam claudit. Cocburni saltus et Lamyrii montes eam a Marcia separant. Contingit deinde paulum ad occasum inflexa Lauderiam et Tuediam; alteram a Laudero oppido, alteram ab amne Tueda mediam secante. Tuediam ad meridiem et occidentem contingunt Lidalia, Nithia, Glottiana. Nithiae Nithus amnis nomen dedit per eam in mare Hibernicum labens. Lothiana a Lotho Pictorum rege nomimata. Ab oriente aestivo finitur Fortha sive mari Scotico. Vallem Glottianam spectat ab occidente hiberno. Haec regio humanitatis, cultu et rerum necessariarum ad usum vitae copia caeteras longe praecellit. Quinque amnibus irrigatur, Tina, utroque Esca (qui antequam in mare cadant in unum alveum coeunt), Letha et Almone. Hi partim e Lamyriis, partim Pictlandicis montibus in Fortham defluunt. Oppida habet Dumbarum, Hadinam (vulgo Hadintonam), Dalkethum, Edimburgum, Letham, Limnuchum. Magis ad occidentem iacet Glottiana, utranque Glottae fluminis ripam complexa, quae ob longitudinem in duas praefecturas dividitur. In superiore praefectora collis est non admodum aditus, e quo in tria diversa maria flumina effunduntur, Tueda in mare Scoticum, Annandus in Hibernicum, in Deucaledonium Glotta. In ea urbes insigniores sunt Lanarcum et Glascua. Hanc ob occidente hiberno Coila contingit. Ultra Coilam est Gallovidia. Ea separatur a Nithia Cludano amne, tota fere in meridiem vergens, ac ab litore eius reliquum illud Scotiae latus tegitur, universa pecoris quam frumenti fertilior. Amnes habet in Hibernicum mare decurrentes Urum, Devam, Kennum, Cream et Lussum. Nusquam fere in montes attollitur, sed collibus tantum frequentibus intumescit. In convallibus inter eos aqua restagnans innumeros prope lacus multitudo incredibilis anguillarum descendit, quas accolae nassis vimineis exceptas sale condiunt, ac non modicum inde quaestum faciunt.
18. Extremum lateris est Nonatum promontorium, sub quo in ostio Lussi fluminis sinus est, qui a Ptolemaeo Rerigonius vocatur. Ei ex adverso influit ex aestuario Glottae sinus vulgo Lacus Rianus, Ptolemaeo Vidogara; quod inter hos sinus terrae procurrit, incolae Rinum, hoc est Gallovidiae aciem, appellant. Ab eisden Nonantum Mula, hoc est rostrum sive rictus, nominatur. Tota autem regio Gallovidia (nam Gallovid priscorum Scotorum lingua Gallum significat) appellatur. Infra Vidogaram a tergo Gallovidiae leviter declinat ad Glottae aestuarium Caricta. Eam duo amnes intersecant Stinsiarus et Grevianus, uterque multis amoenis villis cingitur. Inter amnes qua in modicos colles tumet pascuis foecunda, nec infelix frumento est, tota terrestribus maritimisque copiis non modo sibi sufficiens sed vicinis multa suppeditans. Dunus amnis eam a Coila separat, ortus ex eiusdem nominis lacu qui insulam complectitur, modicae arcis capacem. Sequitur Coila, quam a meridie Gallovidiae claudit, ab ortu aestivo Glottianam attingit; ob occasu Irvino fluvio a Cunigamia distinguitur, mediam Aera amnis dividit. Ad eum sita est Aera emporium non ignobile. In universum regio est feracior virorum fortium quam frugum aut pecorum, tota quippe tenui et arenoso solo, quae res hominum industriam acuit et parsimonia vires animi et corporis confirmat.
19. Conigamia post hanc ad septentriones procurrit, et Glottam submovet, ac prope ad iusti amnis modum coercet. Nomen regioni Danicum est, quod eorum lingua regis domicilium significat, quae res indicio est eam Danos aliquando tenuisse. Proxime ad orientalem eius plagam sita est Renfroana, ab oppidulo in quo conventus eius celebrari solent appellata, vulgo Baronia dicta. Mediam eam secant duo amnes, quibus utrisque Carthus est nomen. Post Baroniam est Glottiam, ad utranque Glottae ripam protensa, et ipsa in plures iurisdictiones ob magnitudinem divisa. Amnes nobiliores fundit: a laeva Avennum et Duglassum, qui in Glottam decurrunt; item a dextra alterum Avennum, qui Lothianam ab agro Sterlinensi dirimit. Hi duo fluvii communem amnium appellationem loco proprii nominis acceperunt, quemadmodum in Vallia diversa dialecto is quem Avonem vocant Sterlinensem agrum a meridie separat a Lothiana Avennus, ab ortu aestuarium Forthae, donec paulatim seipso minor ad iustam fluminis magnitudinem redactus prope Sterlinum pontem patitur. Secat regionem fluvius unus qui memoratu sit dignus Carron, iuxta quem aliquot vetusta sunt monumenta. Ad laevam Carrontis duo terreni sunt tumuli hominis opera (ut res indicat) aedificati, vulgo Duni Pacis appellantur. Inferius autem ad eundem amnem ad duo fere millia passuum est aedificium rotundum sine calce, sed saxis asperis ita conformatis ut superioris lapidis pars in inferiorem se inferat, ita ut totum opus mutuo complexu et saxorum pondere se sustineat, paulatim ab imo ad summum in arctum se colligens. Summa pars aperta est. Vulgus alium atque alium usum, et auctorem eius aedificii pro suo quisque ingenio comminiscitur. Eo certe aliquando coniectura fui inductus ut crederem templum Termini fuisse, quod (ut accepimus) rotundum et superne apertum aedificari solum erat. Nonnihil etiam coniecturam nostram iuvare videbatur duni pacis propinqui, quasi facta ibi pace cuius monumentum hi colles essent, quod illic terminum suae ditionis Romani statuissent. Neque alia res me ab hac opinione deduxisset nisi rescissem ex hominibus fide dignis in insula quadam compluria esse aedificia: caetera quidem aediculae, cuius meminimus, similia, nisi quod maiuscula et laxiora essent. Duo item in Rossia simili forma sunt sacella. Ea res suspendere sententiam me coegit ac iudicare monumenta rerum gestarum haec esse, ac potissimum trophaea ac paene extra orbem terrarum, ut tuta ab iniuria hostium essent constituta. Sed certe sive haec trophae sunt sive (quod quidam suspicantur) clarorum virorum sepulcra, fuisse credo monumenta ad aeternitatem memoriae perpetuandam consecrata, sed ab hominibus indoctis incultisque ad similitudinem illius aediculae quae est ad Carrontem constructa.
20. A dextero Carrontis latere ager fere caetera planus in collem paulum prominet, medio fere spatio inter dunos pacis et aediculum. In eo ad ipsum anguli flexum modicae urbis vestigium adhuc apparet. Sed murorum fundamenta et vicorum descriptio partum cultu rustico, partim eruendis ad propinquas ditiorum villas construendas lapidibus quadratis confusa est. Hunc locum diserte Beda Anglus Guidi vocat, atque in ipso valli Severi angulo collocat. Multi praeclari scriptores Romani eius valli meminerunt: multa vestigia extant, multi lapides inscripti eruuntur, quibus aut testimonia salutis per tribunos et centuriones acceptae aut sepulcrorum inscriptiones continentur. et cum ab Adriani vallo (ut utriusque vestigia indicant) raro minus centum millibus passuum distat hoc vallum Severi ab eo quem ante Adrianus construxerat, aut magna inscitia fuit eorum qui res Anglicas scripserunt, si Latinos qui haec tradiderunt non intellexerunt, aut incuria, qui dilucide tradita tam confuse reddiderunt. Utrumque sit autem, res mihi digna est visa si non reprehensione, saltem levi admonitione, praesertim cum ex monumentis iam dictis et Bedae Angli historia satis constet ibi aliquando inter Britonnes et Scotos limitem fuisse. Qui vero hic Camelodunum fuisse fabulantur iidem contendentur quam diximus: aediculam Claudii Caesaris fuisse templum, vanissimo in utroque mendacio cum et Camelodunum colonia Romanorum ultra trecenta millia passum ab eo loco absit, si Ptolemaeo et Antonini Itinerario fides habenda sit. Cornelius Tacitus hunc eorum errorem apertissime ostendit cum reliqua nota narratione tum maxime quod Romanos amissa Cameloduno in templum Claudii Caesaris confugisse salutis tuendae causa scribit. Aedicula autem illa, sive templum Termini sive alterius rei monumentum fuerit, sine foribus quarum nullum habet vestigium, et superne ad iactus lapidem patens, ne decem quidem milites non modo tegere sed vix quidem continere poterit.
21. Quid? Quod quadragesimo fere anno post Claudi Caesaris expnditionem Iulius Agricola Romanorum primus in eas partes penetravit? Quod quinquagesimo post Agricolam anno Adrianus limitem provinciae inter Tinam et Escam vallo ducto statuit, cuius adhuc multis in locis vestiga sepersunt? Septimius autem Severus circa annum a Christo nato ducentisimum decimum Britanniam ingressus ultra limitem ab Adriano factum centum millia passum ab aestuario Glottae ad conluentem Forthae et Avenni vallum dixit, cuius adhuc plurima et perspicua remanent indicia. Accedit ad haec quod in antiquis monumentis nusquam comperimus summam rei Picticae Cameloduni fuisse, sed Abrenethii et regiam et primatis episcopi sedem, quae postea ad Fanum Andreae translata est. Quod si quaeratur quid Romanos impulerit ut coloniam illuc deducerent, et quomodo eam in agro tam sterili et tum (ut res erant) silvestri et inculto et hostium ferocissimorum obnoxiam quotidianis iniuriis aluerint, respondebunt opinor (nam non video quid aliud respondere possint) copiis maritimis eam fuisse sustentatam, quando adverso Carronte tum naves ad urbis usque partas appellere solerent. Id siquidem verum fuit, necesse esse agros ad utranque ripam Forthae iacentes tum inundationibus Oceani obrutos ac perinde steriles fuisse, quos tamen in illo tractu solos frumentarios esse oportebat. Illa prope difficilior occurrit quaestio, quod cum utrinque circa Fortham loca aquae marinae obtinerent, cur illic Romani non potius vallum finirent quam supervacuo labore ulterius per multa milla passum producerent?
22. Ultra Sterlinensem agrum est Levinia, a Renfroana praefectura Glotta, a Glascuensi Kelvino amne divisa, ab agro Sterlinensi montibus, a Taichia Fortha dirimitur. Tandem in montem Grampium desinit, ad cuius radices per vallem cavam Loninius lacus se explicat, viginti quatuor millia passum longus, octo latus. Supra viginti quatuor insulas complectitur. Praeter multitudinem aliorum piscium habet et sui generis esu non insuaves, pollacas vocant. Tandem erumpens meridiem versus Levinum amnem, qui regioni nomen dedit, effundit, qui prope Britannodunum arcem et eodem nomine oppidum in Glottam ingreditur. Leviniae partem extremam Grampii montis ultimi colles attolunt, sinu maris exiguo, quem Gerlochum a brevitate appellant, intercisi. Ultra hunc est sinus multo amplior, quem Longum vocant a Longo, qui in eum cadit fluvio. Is limes est inter Leviniam et Covaliam. Ipsa Covalia, Argathelia seu potius Ergahelia, et Cnapdalia, multis sinibus angustis ex aestuario Glottae infusis, in multas partes dirimuntur. Unus inter caetera insignis lacus Finis vocatur, a Fino fluvio quem recipit. Is ultra sexaginta millia passuum in longitudinem porrigitur. Est et in Cnapdalia lacus Avus, in quo est insula exigua et arx munita. Ex eo fluvius Avus effunditur, qui unus in illis regionibus in mare Deucaledonium exit. Ultra Cnapdaliam ad occidentem hibernum excurrit Cantiera, hic est regionis caput, Hiberniae occurrens, a qua modico freto dirimitur, ipsa longior quam latior, adeo arctis faucibus Cnapdaliae coniungitur ut vix mille passus expleant, idque spatium nihil aliud quam arena sit, adeo humilis ut per eam naviculis traductis nautae plaerunque navigandi compendium quaerant. Hanc attingit Lorna Argatheliae adiacens et usque ad Abriam , regio plana nec infoecunda. Qua Grampius mons humilior est, et pagis pervius Braid Albin regio vocatur, hoc est quasi altissimam Scotiae aprtem dicas, ac ubi maxima pars illa attollitur Drum Albin, id est Scotiae dorsum vocatur, nec omnino sine causa. Ex eo enim dorso lumina in utrunque mare decurrunt, alia in septentrionem, alia in meridiem.
23. Ex Ierno enim lacu Iernam fluvium in orientem hibernum fundit, qui in Taum illabitur ad tria millia passum infra Perthum. Ab hoc fluvio cognomen accepit ad utranque ripam affusa vetere Scotorum lingua Strathierna dicta. Strat enim regionem ad fluminum decursum iacentem appellare solent. Inter montes eius regionis et Fortham porrigitur Taichia, a Taichio fluvio qui medium secat nomen adepta. Excipiunt eam Ocelli montes, ipse quidem maxime ex parte, atque ager ad eorum radices adiacens in Iernensi praefectura censentur. Verum reliquum agri ad Fortham usque ambitio in varias praefecturas dissecuit, Clacmananam, Colrossianam et Kinrossianam. Ab his et Ocellis montibus quicquid agri a lateribus Fortha et Taus claudunt, in orientem anguste cuneatur ad mare. Ea uno nomine vocatur Fisa, omnibus rebus ad usum vitae necessariis sibi sufficiens, qua lacus Levinus eam scindit latissima; inde utrinque se colligens in angustum usque ad Caraliam oppidum. Amnem unum qui memoratu sit dignus Levinum fundit. Totum littus frequntibus oppidulis praecingitur, e quibus maxime est memorabile propter bonarum artium studia Fanum Andreae, quod prisci Scoti Fanum Reguli appellant. Interius in media fere regione est Cuprum, quo reliqui Fifani ad ius accipiendum conveniunt. Qua Ierniam contingit est Abrenethium vetus Pictorum regia. Hic in Taum influit Ierna. Ipse autem Taus e lacu Tao qui est in Braid Albin viginti quatuor millia longo erumpit, fluviorum Scotiae facile maximus. Is sed ad Grampium montem inflectens Atholiam attingit regionem fertilem in ipsis Grampii saltibus collocatam. Eius partem sub radicibus montis in planitiem explicatam Blaram vocant, quae vox liberum arboribus solum significat.
24. Infra Atholiam ad dexteram Tai ripam sita est Caledonia oppidum, vetus tantum nomen retinens, Vulgo Duncaldem, hoc est tumulus corilis consitus. Corilus enim cum per inculta se latissime funderet, et silvarum opacitate agros tegeret, et opido et genti nomen dabat. Caledones enim aut Caledonii gens olim inter Britannorum clarissimas alteram partem regi Pictorum faciebant, quos Ammianus Marcellinus in Caledones et Vecturiones dividit, quorum nunc vix nominis vestigium aliquod superest. Infra Caledoniam ad duodecim millia passuum in eadem dextra ripa est Perthum. Ad sinistram ripam sub Atholia ad orientem spectans est Gorea frumentariis campis nobilis. Et sub hac iterum inter Taum et Escam porrecta Angusa sive, ut prisci Scoti loquuntur, Aeneia. Sunt qui Horestiam, aut iuxta dialectum Anglorum Forestiam, dictam putent. In ea sunt urbes Cuprum, et quod Boethius patriae suae gratulans ambitiose Deidonum vocat. Vetus enim nomen Taodunum fuisse reor, a duno, id est colle colle ad Taum sito, sub cuius radicibus oppidum est extructum. Extra Taum ad 14 millia passuum recto littore occurrit Abrenethea, alio nomine Abrinca. Deinde Rubrum promontorium satis longe conspicuum. Esca fluvius cognomento Australias mediam secat, alter Esca septentrionalis eam a Mernia dividit. Ea ex magna parte solo est campestri et plano donec ultra Fordunum et Dunotrum comitis Martialis arcem occurrat Grampius paulatim se demittens et in mare subsidens. Ultra eam ad septentriones est Devae, vulgo Deae fluminis ostium, et plus minus mille passus ulterius Dona. Ad alterum Abredonia est salmonum piscatu nobilis, ad alterum episcopi sedes et scholae publicae omnium ingenuarum artum studiis florentes. Hanc citeriorum invenio vetustis monumentis Abredeam appellatam. Nunc utrunque oppidum Abredonia veteris et novae cognominibus distinctum vocatur.
25. Ab hac tam angusta fronte inter haec flumina incipit Marria, ac sese paulatim dilatans ad sexaginta in longitudinem milia se protendit Badenacham usque. Ea regio perpetuo dorso continetur, et in utrunque mare flumina evergit. Eadenachae confinis est Abria, ad mare Deucaledonium modice prona, regio (ut inter Scotos) imprimis copiosa maritimis et terrestribus commodis. Est enim et frumentis et pascuis imprimis felix, et praeterea nemorum umbris et rivulorum fontiumque amoenitate iucunda. Piscium vero proventu adeo fertilis ut nulli prope Scotiae regioni cedat. Nam praeter fluviatilium copiam quam tot rivi sufficiunt, mare longo canali per planum solum infusum penetrat, ibique terrae paulo altiore margine coercitum se latius diffundit ac speciem stagni, aut verius lacus, praebet, unde Abriam, id est stationem, patrio sermone appellant. Idem quoque nomen regioni circum circa vicinae dant. Qui Anglice locuntur utranque, hoc est et sinum illum maris et regionem, perpere et absurde Lochabriam vocant. Haec tres regiones Abria, Badenacha et Marria latitudinem Scotiae inter duo maria complectuntur. Ad plagam septentrionalem proxima Marrae est Buchania, Duno fluvio ab ea divisa. Ea omnium Scotiae regionum longissime se in mare Germanicum exporrigit, pascuis oviumque proventu admodum felix, caeterisque commodis ad vitam necessariis subi sufficiens. Fluvii eius cum salmonibus abundent, Ratram amnem tamen id genus piscis non ingreditur. Est in eius littore spelunca cuius natura praetereunda non videtur. Aqua e naturali fornice guttatim destillans statim in lapidum pyrmidas vertitur, ac nisi opera hominum antrum subinde purgaretur, spatium usque ad fornicem brevi comperetur. Lapis autem qui ita gignitur velut medium naturam inter glaciem et saxum obtinet: est enim friabilis, neque ad marmoris duritiem unquam consolidescit. Nos cum Tolosae essemus circitur annum salutis 1544 accepimus e hominibus fide dignis similem per omnia huic speluncam esse in proximo Pyrenaeo.
26. Ultra Buchaniam ad septentriones duae sunt regiunculae Boina et Ainia, quae usque ad Spaeam flumen pertinet, qui separat eas a Moravia. Oritur autem Spaea a dorso Badenachae, cuius memiminus, nec longe ab eius fronte lacus est, unde erumpit Lutea ac se in occiduum mare devolvit. Ad ostium eius ferunt oppidum nobile fuisse, a fluvio Ennerluteam nuncupatum. Certe sive terrae vicinae spectes ingenium, sive navigationis et subvectionis maritimae commoditatem, locus est admodum emporio aptus. Prisci quoque reges has oportunitates secuti aliquit saeculis ibi habituerunt in Evonia arce, quam nunc multis falso persuasum est esse Stephanondunum. Eius enim arcis rudera et vestigium adhuc in Lorna monstrantur. Sunt regiunculae aliquot exiguae inter Buchaniam et mare occiduum interiectae, sed cum nihil habeant insigne ac narratu admodum memorabile, non est quod in eis explicandis immoremur. Ultra Spaeam usque ad Nessum sequitur Moravia, olim (ut creditur) Varar dicta. Inter eos amnes oceanus Germanicus velut retro in occidentem terram agens sinu vasto eius laxitatem castigat. Tota quanta est haec regio frugibus et pascuis foecunda, amoenitate vero et fructiferarum arborum proventu totius regni facile prima. Duo memoratu digna habet oppida, Elginam ad Loxiam amnem, qui nomen antiquum adhuc retinet, et Nessum ad cognominem fluvium. Nessus a lacu Nesso longo viginti quatuor millia effluit. Aqua semper fere tepida, nec unquam ita frigida ut congelet. Quin et asperrima hieme fragimina glaciei in eum invecta tepore aquarum brevi solvuntur.
27. Ultra Nessum lacum occidentem versus lacum occidentem versus octo milia continentis terrae protenduntur. Tantillum sane est quod obstat quo minus maria coeant et quod reliquum est Scotiae insulam reddant. Nam quod spatii ab iis faucibus ad mare Deucaledonium interiicitur fere sinubus maris in terram irrumpentis est intercisum. [Quod ultra Nessum et fauces illas angustas est interiectum in quatuor provincias solet dividi, Naverniam, seu ut vulgo Stanaverniam, a flumine Naverno dictam.] Ultra ostium Nessae, qua mari Germanico immergitur est Rossia, in mare promontoriis altioribus excurrens, quod et nomen ipsum indicat. Ros enim Scotis preromontorium significat. Ea tota longior est quam latior. Nam a mari Germanico ad Deucaledonium porrigitur, qua in montes attollitur aspera et inculta, qua se in campos explicat frugum fertilitate nulli prope Scotiae agro inferior. Valles habet amoenas piscosis amnibus irriguas, lacus piscosos complures, sed maxim omnium Lubrim. A mari Deucaledonio littus paulatim se castigat et in orientem aestivum reflectit. Ab altero littore mare Germanicum inter rupium excelsarum scopulos iter sibi pandens interius in sinum se spatiosum explicat adversus omnes tempestates portum salutiferum ac certum perfugium. Est enim ingredientibus non difficilis aditus, intus vero adversus omnes coeli marisque iniurias tutissima statio quantumlibet magnis classibus. Proxima Rossiae extremae septentrionem versus est Navernia a Naverno amne appellata, quam vulgo proprietatem sermonis patrii secuti Stanaverniam appellant. Eam a meridie Rossia claudit, ab occasu et septentrione mare Deucaledonium eam alluit, ab oriente Cathanesiam contingit. Sutherlandia his omnibus ita interiecta est ut omnibus sit finitima atque ab aliqua regione coeli eas contingat. Nam ab occidente Stanaverniam, a meridie et oriente Rossiam, a septenrionale Cathanesiam habent obiectam. Cultores magis e natura regionis pascuo quam arvo dediti. Nihil in ea quod sciam singulare, nisi quod montes candidi marmoris habet, rarum in regionibus frigidis miraculum et prope in nullos usus comparatum, quod nundum eius affectatrix luxuria eo immigrarit.
28. Cathanesia ultima ad septentrionem Scotiae regio est, qua in plaga ei Navernia occurrit. Haeque dua regiones Scotiae latitudinem in frontem angustam contrahunt. In ea fronte tria attolluntur promontoria. Altissimum in Navernia, quod Ptolemaeo est Orcas sive Tauredum. Reliqua duo nequaquam aeque sublimia in Cathanesia sunt, Vervedrum, nunc Hoia, et Berubium, falso Hectori Boethio Dume appellatum, nunc Dunis Bei vulgo dicitur, alii Duncans Bei vocant. Ex hoc nomine aliquot litis exemptis vox Dunis Bei facta videtur. Ad radicem collis sinus est permodicus quo portu naviculae ab insulis Orcadibus appulsae utuntur. Sinus autem maris vulgo Bei vocatur. Hic igitur sinus cum Duncani vel Donachi sinus a vicinis appellaretur, ex his vocabulis utcunque coniunctis sermo popularis Dunis Bei effinxit. In hoc tractu Ptolemaeus collocat Cornavios, cuius nominis adhuc vestigia quaedam restant. Arcem enim comitum Cathanesiae vulgo Gernico vocant. Nam qui Ptolemaeo et exteris Cornavii sunt, Britannis Kernici fuisse videntur. Nam cum non in hoc tractu modo, sed in diversissima insulae parte, nempe in Cornovallia Cornuaios ponat eosdem, qui vetustum sermonem Britannicum retinent adhuc Kernicos vocant. Ac fortasse non absurde iudicabit, si quis Cornovallos pro Kernicovallis, id est Kernicis Gallis dictos existimaverit. Videntur et in media insula obscura quidem illa, sed huius tamen nominis vestigia remansisse. Valli enim Severi initium scribit Beda non procul abesse a coenobio Kebercurnig, et monasterii quidem illic nullum indicium in illis locis est relictum. Manet autem non procul illinc semidiruta Duglassiorum arx Abrecornum nomine. Horum autem vocabularum utrunque an alterum sit a Kernico corruptum lectori diiudicandum relinquo.
29. Restat nunc ut de insulis aliquid dicamus (quae pars historiae Britannicae maximis erroribus est implicata). Sed omissis vetustioribus, a quibus nihil certi nobis est traditum, quae ab hominibus nostri temporis et verius et apertius sunt prodita prosequemur. Insularum omnium quae Scotiam veluti coronant tres fecerunt vel classes vel ordines, occidentales, Orcadas et Zelandicas. Occidentales appellant quae ab Hibernia pene ad Orcades in mari Deucaledonio lateri Scotiae occidentali praetenditur. Eas qui nunc aut patrum aetate aliquid de rebus Britannicis scripto evulagrunt Hebridas appellant, nomine certe novo et cuius nullam originem aut vestigium e scriptoribus priscis ostendunt. In illo enim maris tractu alii Aebudas vel Aemodas collocarunt, sed tanta inter se inconstantia ut vix unquam in numero, situ aut nominibus conveniant. Straboni (ut ab antiquissimo incipiam) fortasse venia danda sit quod ea parte orbis nondum satis explicata famam incertam secutus videri possit. Mela Hemodas septem, totidem Martianus Capella Acmodas, Ptolemaeus et Solinus quinque Aebudas, Plinius septem Acmodas et triginta Aebutas numerat. Nos in nominibus frequentissima antiquis retinebmus, Abudasque omnes occidentales insulas appellabimus. Situm et singularum naturas commoditatesque ex auctioribus ut recentioribus ita multo certioribus recensebimus. In primus autem Donaldum Monroum sequemur, hominem et pium et diligentem qui eas omnes et ipse peragravit et oculis perlustravit. Hae vero in mari Deucaledonio sparsae iacent, numer osupra trecentas, et [ . . . ] Ab ultimis usque temporibus omnes Scotorum reges eas tenuerunt usque ad Donaldum Milcolumbi tertii fratrem, qui eas regi Noruegiae cessit, ut eius opera in regno Scotorum adversus ius fasque occupandum adiuvaretur. Tenuere eas Dani et Noruegi circiter annos centum sexaginta, donec ab Alexandro tertio Scotorum rege ingenti praelio victi eis cesserunt. Tentarunt interdum et viribus freti et seditionibus adducti se in libertatem vindicare et sibi reges creare. Regium enim nomen cul alii, tum non adeo pridem Ioannes e Donaldina familia usurpavit.
30. In victu, vestitu totaque rei domesticae ratione antiqua utuntur parsimonia. Opsonatio illis est venatus et piscatio. Carnem aqua in omasum aut caesi pecoris pellem infusa coquunt. In venationibus interim sanguine expresso cruda vescuntur. Pro potu est ius carnium elixarum. Serum lactis aliquot annos servatum in conviviis etiam avide bibunt. Id potionis genus blandium appellant. Maior pars aqua sitim sedat. Panem ex avena et hordeo (quae sola frugum genera in illis regionibus proveniunt) conficere non iniucundum ex diurturno usu peritia quadam adhibita consuerunt. Mane ex eo paulum degustant, eoque contenti venatur. Aut si quid aliunde operis est obectum, usque ad vesperum cibo abstinent. Veste gaudiunt varia ac maxime virgate: colores amant maxime purpureum ac ceruleum. Maiores sagis versicoloribus plurifariam distinctis utebantur, ut adhuc plaerisque mos est. Verum plures nunc magis fuscas et ericae frondes proxime imitantes, ne in eritecis cubantes luce florida vestis agnosci possint, ferunt. His involuti potius quam tecti saevissimas tempestate sub die tolerant, ac interdum nivibus obruti somnium capiunt. Domi etiam suae humi cubant. Substernunt filices aut ericam, sed hanc radicibus deorsum, frondibus sursum versis, adeoque scite hac ratione lectos concinnant ut mollicie cum pluvie certent, salubria longe superent. Erica enim naturali siccandi vi praedita supervacuous humores exhaurit, nervisque eorum molestia liberatis suum vigorem restituit ita ut qui vespere languidi et lassi decubuerunt mane vegeti et alacres resurgant. Omnibus non negligentia modo in culcritris et stragula veste, sed affectatio inculti horroris et duritiei summa est. Si quando usus aut necessitas eos in peregrinum solum trahit, culcitras et hospitum stragula humi provolvunt, ac suis vestibus involuti se quieti componunt, soliciti videlicet ne barbara illa (ut ipsi vocant) mollicies patriam et ingenuam duritiem contaminet.
31. In bello autem quibus corpora tegant arma sunt cassis ferrea et lorica ferreis annulis confecta plaerunque ad talos usque demissa. Tela adversus hostem arcus et sagittae maxima ex parte hamatae ferreis utrinque barbulis eminentibus, quae nisi vulnere late patefacto e corpore extrahi non possunt. Sunt qui ensibus latis aut securibus pugnent. Loco tubae tibia utuntur utriculari. Musica maxime delectantur, sed sui generis fidibus quarum aliis chordae sunt aeneae, aliis e nervis factae, quas vel unguibus praelongis vel plectris pulsant. Unica autem illis ambitio est ut fides multo argento exornent et gemmis. Tenuiores pro gemmis cristallum adhibent. Accinunt autem carmen non inconcinne factum, quod fere laudes fortium virorum contineat, nec aliud fere argumentum eorum bardi tractant. Vetere Gallorum sermone paulum utuntur. Insulae circa Scotiam quae prisca utuntur lingua quaeque occidentales vocantur ita fere se habent. Prima omnium est Mana, falso quibusdam dicta Mona, ab antiquiorbus Eubonia, a Paulo Orosio Mevania aut potius Menavia. Prisca enim lingua Manum dicitur. Superior aetas oppidum in ea Sodoram appellabat, in qua insulanorum episcopus sedem habebat. Aequo fere spatio ab Hibernia, Gallovidia Scotiae et Cumbria Angliae provincia sita est. Viginti quatuor millia passum in longum, octo in latum protenditur. Proxima in aestuario surgit Alisa, rupes ardua undique praeter unum aditum praeceps. Toto fere anno humano cultu vacua, nisi quod statis temporibus navicularum ingens numerus ad asellos piscandos eo conveniat. Frequens est cuniculis avibusque marinis, eoque maxime genere anserum quas solanas vocamus. Ex aequo fere spectat ad orientem hibernum Carictam, ad occidentem hibernum Hiberniam, ad occidentem aestivum Kinteram.
32. Ad viginti quatuor millia ab hic sita est Arania, fere in septentriones vergens: longa viginti quatuor milia, sedecim lata. Total in altissimos atque asperrimos montes assurgit. Sola maritima ora colitur. Mare qua humilior est, irrumpens in ea sinum satis magnum facit, cuius aditum claudit insula Molas. Itaque montibus undique se attolentibus ac ventorum impetum fragentibus portus navibus intus est tutissimus, et in aquis perpetuo tranquillis piscatio adeo copiosa ut si quid ultra quam quod in unum diem sit satis capiatur, accolae in mare tanquam in piscinam id proiiciant. Nec longe ab Araniae litore iacet insula exigua Flada cuniculorum feracissima. Bota octo millia passuum longa, quatuor lata, interius in aestuario Glottae sita est, ab Arania (ut dictum est) octo millia passum ad orientem aestivum distans. Ab occidente aestivo abest ab Argathelia plus minus quingentos passus, ad orientem a Cunigamia sex millia passuum. Tota fere humilis est, et frugibus et pascuis satis commoda. Unam habet insulae cognominem urbem, et in ea veterem arcem Rosaiam. Aliam habet arcem ad sinum, qui sermone patrio Cames, hoc est Kapsos, vocatur. Ad occidentem hibernum est insula Mernoca humilis, et pro magnitudine fertilis et culta, mille passuum longa, quingentos lata. Interius in aestuaruio Glottae sunt Cumbra maior et minor modico spatio diremptae: maior frugum, minor platyceroton ferax. A promontorio Cantera paulo plus mille passus abest Avona, id est portuosa. Id cognomen adepta ab statione navium, quod cum Dani insulas tenebant ad eam classes eorum cursus dirigebant.
33. Ab eodem promontorio ad occidentem hibernum contra Hiberniae litus porrecta est Raclinda, et a Kintera quatuor millia exigua insula Caraia, nec longe a ea situs est Gigaia sex millia longa, mille et quingentos lata. Ab hac quatuor et viginti in longum porrecta abest Iura. Duodecim autem millia distat a Gigaia. Maritima cultu satis frequentia sunt: interiora silvis operta cervorum varii generis copia abundant. Sunt qui existiment eam antiquitas Deram fuisse nominatam, quod nomen cervum Gothico sermone significat. Ab hac duo millia abest Scarba, ab oriente in occidentem quatuor millia passuum in longitudinem excurrens, mille lata; raris in locis ab hominibus culta. Aestus maris inter eam et Iuram tam violens est ut nec velis nec remis, nisi certis tempestatibus, superari possit. Post hanc multae ignobiles insulae deinde sparguntur, Bellach aut Genistaria, Geurastilla, Longaeia, utraque Fiola. Tres enim Garuae cognominibus distinctae, Culbrenina, Dumchonel, Luparia, Belnahua, Vikerana, Vitulini, Luinga, Seila, Seuna. Hae tres proximae pecore et frugibus satis foecundae Argathenliae comitibus parent. Proxima his Sclata, quod rupe eius tegulae, quas sclatas vocant, excidantur. Deinde Nagisoga et Eisdalfa ac Skennia, et quae vocatur Thiana ab herba frugibus noxia non dissimili luteae, nisi quod magis diluto sit colore, et Uderga et insula Tegia, mox Duffa, hoc est nigra, atque insula Ecclesiae et Triaracha. Deinde insula Ardua, Humilis, et Viridis, et Ericaea. Item Arboraia, Capraria, Cunicularia, et quae Ociosorum dicitur, et Abridica. Iem Lismora, in qua olim sedes episcopalis Argatheliae fuerat, longa octo millia passum, late duo. In ea praeter communia cum caeteris commoda, metalla inveniuntur. Deinde Ovilia et Siuna, insula Traiectus, insula Ovicularis. Item Flada et insula Saxi et Gressa et insula Magna, et Ardiescara, et Musadilla, et Bernera, olim sacrosanctum asylum dicta, silva taxi nobilis, Molochasgir, Drunacha spinis, sambuco et magnarum aedium ruinis operta. Insula Vici fabrorum silvae fertilis. Item Ransa et Keruera.
34. Maxima post Iuram ad occidentem est Ila, longa viginti quatuor millia, sedecim lata, a meridie in septentrionem porrecta, pecorum, frumenti, cervorum, item plumbi fertilis. Amnem aquae dulcis habit nomine Laiam, item aquae marinae sinum, in quo insulae variae. Praeterea aquae dulcis lacum, in quo est insula Falangama dicta, olim omnium insulanorum regia, in qua insularum regulus assumpto nomine regio solebat habitare. Huic propinqua sed minor est insula Rotunda, qui etiam a consilio nomen est indutum. In ea enim curia erat in qua quatuorodecim e primoribus ius assidue dicebant ac de summa rerum etiam agitabant consilia, quorum summa aequitas et moderatio pacem domi forisque praestitit, et pacis comitem rerum omnium affluentiam. Inter Ilam et Iuram sita est insula parva a cumulo lapidum cognominata. Ad australe latus Ilae iacent hae deinceps insulae Colurna, Mulmoris, Osrima, Brigidana, Corskera, insula Humilis, Imersga, Beathia, Texa, Ovicularia, Naosiga, Rinarda, Cana, Tarscheria, Achnarra, insula Magna, insula figurae humane, insula Ioannis, Stacbadis. Ad occidentaliem Ilae angulum Oversa. Ibi quoque fretum torrentissimum nisi certis horis impermeabile est navibus. Insula Mercatoris, et ad occidentem aestivum spectans Usabrasta et Tanasta et Nefa, et insula Textoris, et ad octo millia ab Ila magis in septentriones versa Orvansa, et ei proxima Porcaria et quïngentos passus ab Orvansa Coluansa. Ultra Coluansam ad septentriones iacet Mulla, duodecim millia passum distans ab Ila. Haec insula quatuor et viginti millia in longum,totidem in latum porrigutur, aspera quidem illa, sed frugum non infoecunda. Habet silvas frequntes magnosque cervorum greges portumque satis tutum.
35. Ex adverso insulae Columbi habet duos amnes salmonum foecundos, alios item minores non omnino steriles, duos item lacus, et in singulis singulas insulas, suasque in eis arces. Mare diversis in locis irrumpens quatuor facit sinus, omnes halecum abundantes. Ad occidentem hibernum sita est Columbaria sive insula columbarum, ad orientem aestivum Era, utraque pecori et frumentis et piscatui commoda. Ab iis duo millia passuum abest insula D. Columbi, longa duo millia passuum, supra mille lata; fertilis quidem omnium quae ea coeli plaga gignere solet, et veteribus, ut in ea gente, monumentis illustris, sed D. Columbi severa disciplina et sanctitate clarior. Erant in eo duo monasteria, alterum monarchorum, alterum monarcharum; curia una, sive (ut nunc locuntur) parochialis ecclesia, multaque sacella ex munificentia regum Scotorum et regulorum insulanorum. In coenobio veteri D. Columbi insularum episcopi sedem statuerunt, vetere domicilio, quod erat in Eubonia, ab Anglis capto. Remanet adhuc inter veteres ruinas sepulchrum sive coemiterium commune omnium nobilium familiarum quae in occidentalibus insulis habitabant. Eminent inter caeteros tumuli tres modicis intervallis distantes tribus impositis domunculis in orientem versis. In occidentali cuiusque parte lapis inscriptus quorum tumuli sint indicat. Qui medius est titulum habet TUMULUS REGUM SCOTIAE. Ferunt enim quadraginto octo reges Scotorum ibi fuisse humatos. In dextro incisus est titulus TUMULUS REGUM HIBERNIAE. Quatuor enim reges Hiberniae illic conditi fuisse dicuntur. Qui est in sinistra parte inscribitur TUMULUS REGUM NORVEGIAE. Huius enim gentis octo reges illic fuisse sepultos fama est. In coemiterio seorsum claerae insulanorum familiae habent sua conditoria.
36. Circa eam sex proximae insulae exiguae, nec tamen infoecundae ab antiquis regibus et insulanorum regulis coenobio Columbae donatae fuerunt. Soa etsi ovibus commoda habet pascua, maior tamen proventus est ex avium marinarum incubatu, et maxime ex ovis. Proxima est Mulierum insula, ac deinde Rudana, mox Reringa. Post eam Skennia quingentos passus a Mulla distans. Habet suum parochum, sed parochiani magna ex parte in Mulla habitant. Litora cuniculis abundant. Ab hac mille passus abest Eorsa. Hae omnes coenobii Columbi monachis parent. Ab Eorsa duo milla abest Ulva, quinque millia passum longa, frumento et pascuis pro magnitudine foecunda. Habet stationem navibus longis commodam. Australi eius lateri praetenditur Colvansa: agrum habet non infoecundum ac silvam colurnam. Ab hac fere trecentos passus lata, a meridie in septentrionem excurrens. Deinde a Gomatra quatuor millia passum meridiem versus Stafa, utraque portuosa. Quatuor ob hac millia passum ad occidentem aestivum recedunt duae Deniburgae, maior et minor, rupium circumvallatae praecipitiis et aestu torrentissimo ut naturali munimento industria adiuto sint plane inexpugnabiles. Ab his mille passuus distat insula cuius terra fere tota est nigra ex putribus vetustate silvis et mosco concreta. Eius glebas ad usum ignis dessicant. Inde dicta insula Monadum: nam ita genus illud terrae vocant quae Anglico sermone Mossa dicitur. Deinde Lunga, duo millia in longitudinem porrecta. Dimidio minor Baca. Ab hac ad occidentem sex millia recedit Tireia, octa millia longa, tria lata, omnium insularum omnibus ad vitam rebus necessariis longe copiosissima. In ipsa est lacus aquae dulcis, et in ea vetus arx. Habet et portum longis navibus non incommodum. Hinc duo milia abest Gunna, et a Gunna pari spatio Colla duodecim millia longa, duo lata, imprimis fertilis.
37. Nec procul hinc est Calfa, tota prope silvis operta. Post duae insulae cognominatae Virides, maior et minor. Item totidem eisdem cognominibus ex adverso promontorii Mullae. Iacent non longe ab ea duae insulae cognominatae Glassae, hoc est cerulae. Deinde Ardanridir, id est alta insula equitis. Deinde Luparia sive insula Luporum. Post eam insula Magna. A Colla insula septentrionem versus protenditur ab oriente in occidentem sedecim millia longa, sex lata montibus arduis et silvosis assurgens Ruma, et quia raris in locis habitata est, aves marinae passim in campis ova ponunt, quorum quantum libet quivis vere adulto colliget. In rupibus excelsis marini anseres (de quibus ante a nobis dictum est) abunde capiuntur. Ab ea quatuor millia ad orientem hibernum est insula Equorum, et ab ea quingentos passus Porcaria, pro magnitudine rerum necessarium abundans. Nidificat in ea falco, habet et portum satis commodum. Non longe ab hac sunt Canna et Egga, modicae insulae satis foecundae, posterior etiam anseribus marinas quas solanas vocant. Deinde Soarbretilla, venatui quam aliis vitae commodis aptior. Hinc a septentrione in meridiem porrigitur Skia, omnibus insularum circa Scotiam maxima. Quadriginta duo millia passum longa, alibi octo, alibi duodecim lata, in montes pluribus locis se attolens. Ipsi silvis, silvae pascuis abundant, campi frugum et pecorum fertiles. In his praeter alia pecora greges equarum. Quinque amnes habet maiores salmonum foecundos, multos etiam minores, nec eos salmonum steriles. Mare ab omni parte in terram penetrans multos aquae salsae sinus facit, tres praecipuus, tredicem item alios, omnes halecum foecundos. Habet et lacum aquae dulcis et quinque arces. Insula priscorum Scotorum sermone Skianacha, hoc est alata, vocatur, quod promontoria inter quae mare se infundit velut alae se obtendunt. Usus tamen obtinuitut Skia, id est Ala, vulgo diceretur. Circa hanc sparsae iacent insulae minores, Oransa frugibus et pecore, Cunicularia nemoribus et cuniculis abundans. Paba latrociniis infamis, quid in eius silvis praedones transeuntibus insidias locant. Inde Scalpa octo millia ad aestivum occidentem sita. Praeter alia commoda magnos cervorum gregesin silvis alit. Inter ostium Caronis sinus et Raarsam iacet Crusinga, statio navibus tuta. Et a Scalpa duo millia in septentriones porrigitur Raarsa septem millia longa, dua lata. Silvas habet betuleas, et in eis cervos. Quingentos ab ea passus est Rona silvis et erica operta. Portum in intimo sinu habet latrociniis infestum praetereuntibus, insidiis tegendis aptum, et in sinus (qui a brevitate Gerloch vocatur) ore est eius nominis insula.
38. Et a Rona sex millia sepentrionem versus Flada, et a Flada duo millia Tuilmena, et ad australe Skiae latus Oransa, et mille passuum. Ab ea Buia parva, deinde Buia maior, ac deinceps quinque patruae insulae ignobiles, post quas Isa fertilis frugum, et iuxta eam Ovia, deinde Askerma et Lindilla, et ad octoginta millia a Skia ad occidentem aestivum proecta Linga et Gigarmena et Bernera et Megala et Paba et Flada et Scarpa Vervecum, et Sandera, et Vatersa, quae praeter alia commoda plurima stationem habet multarum et magnarum navium capacem, in quam ex omnibus circumiacentibus regionis statis temporibus magna piscatorum frequentia convenire solet. Hae novem postremae insulae sub dominatu sunt episcopi insularum. A Vatersa duo millia abest Barra septem millia longa, ab occidente hiberno se ad orientem aestivum exporrigens: frugum non infoecunda, piscatu asellorum maxime insignis. In hanc sinus maris angustis faucibus infunditur, interius latius rotundatur. Insulam habet unam, et in ea arcem munitissimam. In septentrionali plaga Barrae assurgit collis ad imo ad summum herbidus, e summo ebuillit fons aquae dulcis, e quo rivus qui defluit secum in mare vicinum defert velut minuta quaedam sed adhic informia animalia, quae aliqua ex parte sed obscure speciem conchularum quas vulgo vocamus cochleas praeferre videantur. Hanc litoris partem in quam deferuntur accolae magnas arenas appellant, quod ibi recedente maris aestu ultra mille passus arena nudetur; illinc magnae conchae effodiuntur, quas vicini credunt ex illo velut seminio quod rivus e fonte defert aut nasci aut certe in mari incrementum sumere. Inter Barram et Vistum iacent hae deinceps exiles insulae, Orbansa, Ovia, Hakersaeta, Garulanga, Flada, Buya maior, Buya minor, Aia, Hellisaia, Gigaia, Lingaia, Feraia, Fudaia, Eriscaia. Ab is in septenriones excurrit Vistus, longa triginta quatuor, lata sex millia. Haec insula influente duobus in locis maris aestu trium velut insularum speciem praebet; rursus nudatis aestu recedente arenis in unam coit. In ea plurimi sunt lacus aquae dulcis, sed unus praecipua magnitudine tria millia passuum longus. Ad hunc exesa terra mare viam sibi patefecit, nec ab incolis obiecto sexaginta pedum aggere excludi potuit quominus inter ingentia saxa male coagmentata se insinuet et marinos pisciculos persaepe relinquat. In eo piscis capitur caetera salmoni similis nisi quod ventre albo, dorso nigoro sit, et sine squamis instar salmonis. Item in eo prope innumeri sunt aquae dulcis lacus. Speluncas habet erica tectas latronum latibula; in ea sunt quinque ad sacrorum usum curiae.
39. Inde octo millia occidentem versus iacet Helscer Vetularum, ita reor cognominata quod ad monachas Ionae insulae spectet. Deinde paulo longius ad septentriones se attolit Haveshera, in quam certo anni tempore vituli marini frequentes appellunt et capiuntur. Sexaginta fere ultra hanc millia ad occidentem aestivum recedit Hirta, frugum, pecorum, ac maxime ovium ferax, procerioresque gignit quam ulla aliarum insularum. Incolae prope omnium artium ac maxime religionum rudes. Eo post solstitium aestivum domines insulae procuratorem suum ad vectagilia colligenda mittit, et una cum eo sacerdote qui pueros proximo anno natos baptizet. Is autem si forte desit, suos quisque baptizat. Domino pendunt certum numerum vitulorum marinorum, et sole duratorum vervecum, et avium marinarum. Tota insula non superat longitudinem mile passuum, totidem prope lata, nec ab ulla aliarum insularum videri pars eius ulla potest praeter tres montes in litore se attollentes qui ex locis editioribus cernuntur. In iis montibus sunt oves eximilae pulchritudinis, sed ob violentiam aestus marini vix cuiquam est ad eos aditus.
40. Iam ut ad Vistum redeamus, a promontorio eius septentrionali sita est insula Valaia mille passus lata, duplo longior. Inter promontorum et Haream insulam hae fere sunt interiectae exiguae quidem sed non infrugiferae: Soa, Stroma, Pabaia, Barneraia, Enisaia, Keligira, Saga parva, Saga minor, Hermodraia, Scarvaia, Gria, Linga, Gillinsa, Hea, Hoia, Ferelaia, Soa parva, Soa magna, Isa, Seuna parva, Seuna magna, Taransa, Slegana, Tuemen, et supra Haream Scarpa, et ad occidentem aequinoctialem supra Leogum quinquaginta millia absunt septem insulae quas alii Flavanas, alii Sacras, Asyla vocant, in montes herbidos consurgentes, et ab omni humano cultu desertae, neque quadrupedem fere ullum praeter oves feras habent, quae quidem a venatoribus capiuntur, sed ad nullum victus usum. Carnis enim loco arvinam habent, aut si quid sit carnis, id adeo insuave est ut nemo attingat nisi in extremo famis periculo. Deinde prope eodem tractu propius septentrionem iacent Garvellan, id est aspera insula, et Lamba, et Flada, et Kellasa, et Barnera parva, Bernera magna, et Kirta, et Buya parva, et Buya magna, et Vexaia, et Pabaia, et Sigrama magna, Cunicularia ob eius animalis foecunditate vocata, et Sigrama parva, et Pygmaeorum insula. In hac fanum est in quo credunt vicini populi olim Pygmaeos fuisse humatos. Multi exterorum terra altius effossa repererunt, et adhuc deprehendunt capita parva et rotunda aliarumque corporis humani partium ossicula, nihil famae vetustae derogantia. In eo litore Leogi insulae, quod in orientem hibernum spectat duo sinus maris in terram irrumpunt, quorum alterum lacum meridionalem, alterum septentrionalem vocant. Uterque toto anno pisces abunde captantibus suppeditat. Ex eodem litore Leogi magis ad meridiem vergit Fabilla, deinde Adami insula, deinde insula Agnorum. Item Hulmena et Viccoilla, et Haverera, et Laxa, et Era, et insula Columbi, et Tora, et Iffurta, et Scalpa, et Flada, et Sauta. Ad orientale latus huius insulae iter est subterraneum, superne fornicatum, longum ultra iactum sagittae, sub quam cryptam naviculae minores velis aut remis agi solent dum fugiunt volentiam aestus, qui ad propinquum promontorium magno cum fragore et navigantium periculo saevit. Magis ad orientem iacet insula quam Vetustum Castellum appellant, locus naturali munimento tutus, et frugum et piscium copia et ovis ibi nidificantium volucrum marinarum abunde commeatum incolis sufficiens. Ad litus ubi sinus Briennus terras aperit insula Eu sita est, tota fere silvis umbrosa, ac latronibus tantum qui praetereuntibus insidiantur accommodata.
41. Magis ad septentriones iacet insula Gruinotta, et ipsa itidem silvis opaca et latronibus infesta. Et in eandem coeli plagam spectans insula Sacerdotum vocata, praeter pabula ovis volucrum marinarum abundans. Proxima huic est Afulla. Deinde ei propinqua Habrera magna, post eam Habrera parva, iuxta eam insula Eqorum, iuxta eam rursus insula Mertaika. Hae octo proximae insulae ante ostium sitae sunt sinus quem vulgo lacum Briennum vocant. Ab his insulis quae sinum Briennum praecingunt absunt Haraia et Leogus septentrionem versus excurrentes. In longum patent sexaginta milia, in latum sedecim. Hae quidem unam faciunt insulam, non enim maris infusi aestuariis sed limitibus agrorum et dominorum ditionibus definiuntur. Pars autem ad meridiem exposita solet Haraia vocari. In ea fuerat monasterium Roadilla dictum a Macclodio Haraiensi conditum, ager frugum satis fertilis sed quae magis ex fodiendo quam arando illis proveniunt. Pascua sunt in ea ovium pasturae commoda, praesertim mons praealtus ad summum usque fastigium gramine virens. Narrat Donaldus Monrous homo doctus et pius se, cum illic esset, vidisse oves admodum annosas, ut in pecoris genere, sine certis dominis vagas, quarum proventum illic auget quod ibi nusquam cernatur vulpes, lupus aut serpens, quanquam inter hanc partem et Leogum magnae interiectae sunt silvae quae cervos alant frequentes sed humiles et mole corporis minus conspicuos. In haec insulae parte fluvius est salmonum ferax. In parte ad septentriones proiecta est Leogus, secundum litus satis frequenter culta. Quatuor habet curias, arcem unam, septem amnes maiusculos, ad duodecim praeterea minores, omnes pro cuiusque magnitudine salmonum foecundos. Plurimis in locis mare in terras penetrat, in sinusque se diffundit omnes halecum copia abundantes. Magnus ibi proventus ovium, quae in erecetis ac saltibus libere vagantur. Eas in locum angustum ac velut caulas singulis annis coactas incolae antiquo more vellunt. Soli campestris magna pars ereticis constat, in quibus terra superne est nigra ex musco, et silvis putrescentibus multis saeculis coalita ad altitudinem circiter pedalem. Haec velut superior crusta in cespites oblongos et tenues conscissa, et ad solem disiccata in usum igni colligitur et lignorum vice uritur. Proximo post anno nudum solum alga marina stercoratum seritur ordeo. In hac insula tanta plaerunque balenarum capitur copia ut aliquando (ut seniores narrant) viginti septem partim praegrandes, partim minusculae decimarum nomine sacerdotibus sunt exhibitae. Est et in hac insula spelunca ingens in qua recedente aestu aqua duas orgyas alta manet, ubi vero rediit aestus supra quatuor est profunda. Ibi in rupibus sedens omnis generis sexus et aetatis multitudo; hamis et lino magnam vim piscium promiscue ducit.
42. Ad orientem aestivum sexaginta fere millia passuum a Leogo sita est insula parva solo humili ac plano, et satis frequenter culto. Nomen est Rona. Cultores homines rudes ac prope omnis religionis expertes. Dominus eius qui eam colant certum familiarum numerum finit, eisque maiorum et minorum pecorum assignat quantum satis videtur, unde et ipsi commode vivant et vectigalia solvant. Quodultra victumprovenit ad Leogum singulis annis agri sui dominum mittunt. Haec fere vecigalis nomine pendunt. Magnam vim farinae ordeaceae in pellibus ovium insutam (apud eos enim hoc genus frugum copiose nascitur) carnis ovillae et marinarum avium solo duraturum quantum ex anno proventu suprat. Ac si quando multitudo capitum abundat, supernumerarios quoque domino annumerant. Atque ita soli,ut opinor, in universo orbe sunt quibus nihil unquam deest, omnia ad satietatem redundant. Ixta luxus et avaritiae ignari, quoque innocentiam etanimi tranquillitatem quam alii magnis laboris ex institutis et praeceptis sapientiae petunt, ex ignoratione vitiorum comparatam habent, nec aliud quicquam praeterquam quod suae conditionis commoditatem non intelligant, ad summam felicitatem deesse videatur. Est in hac insula sacellum D. Ronano sacrum. In eo (ut maiores natu ferunt) ligo perpetuo relinquitur, quo cum quis moritur sepulcrilocum inveniunt designatum. In hac insula praeter aliam piscationem plurimae balenae capiuntur. Ab hac millia passum sedecim occidentem versus iacet insula Suilskeraia, mille passus longa, sed quae nullam herban ac ne ericam qidem gignat. Rupes tantum nigras attollit, quarum quaedam musco nigro teguntur. Volucres marinae passim ibi ova ponunt et excludunt. Ad eas nondum ad avolandum maturas proximi e Leogo insula adnavigant, ac plus minus octo dies eis legendis tribuunt, donec earum carne vento durata plumisque naviculas onerent. In hac insula rearum et aliis regionibus ignotum genus avis conspicitur. Colcam vocant, pagnitudine paulo infra anserem. Ea vere singulis annis eo adventat, pullosque exclusos educat, dum ipsi sibi prospicere possint. Illud quoque eis est singulare, quod earum pennae caulem non habent, sed levi, et cui nihil prorsus duri adest, pluma totum corpus velut lanugine vestiunt.
43. Sequuntur Orcades in mari partim Deucalidonio, partim Geremanico ad septentrionalem Scotiae partem sparsae. Harum de nomine inter scriptores veteres et recentiores satis convenit. Rationem autem nominis nemo (quod adhuc sciam) explicavit. Sed neque qui eas primi tenuerint satis constant. Omnes Germanice originis eos fuisse tradunt. At e qua natione Germanorum advenerint id non proditur. Si ex sermone coniecturam faciemus, et olim et nunc quoque veterae Gothica lingua utuntur. Sunt qui Pictos eos fuisse arbitrentur, hoc maxime argumento quod fretum eos a Cathanesia dividens Picticum cognominatur, Pictosque ipsos generis Saxonici fuisse existimarint, Claudiani carmine maxime freti e septima Panegyrica,

Maduerunt Saxonice fuso
Orcades, incaluit Pictorum sanguine Thule:
Scotorum cumulos flevit glacialis Ierne.

Sed eorum refutari facile error potest, partim ex Beda Anglosaxone, qui cum quinque diversis lingus a Britannis Dei laudes cani asseveret, unam ex eo numero Pictiam esse ait. Quod si tum Saxonice Picti locuti fuissent, eam a Saxonica (qua tum Angli incorrupta utebantur) non separasset, partim quod in illis versibus Claudianus diserte Pictos a Saxonibus alios esse ostendat, cum alteris Orcadas, alteris Thulen patriam esse affirmet. Sed undecunque sunt oriundi, nostra adhuc aetate lingua a Scotis et Anglis diversa utuntur, et quae a Gothica non multum discrepet. In convictu quotidiano multum e vetusta parsimonia adhuc vulgus retinet. Itaque perpetua corporis et animi santitate fere omnes fruuntur. Rari morbis, plaerique omnes senio solvuntur, plusque apud eos deliciarum ignorantia quam apud alios medicorum ars et diligentia ad salutem tuendam prodest. Eadem parsimonia et ad formae elegantiam et ad staturae proceritatem plurimum facit.
44. Frugum proventus eis exiguus est, praeterquam avenae et ordei, ex quibus eis et panis et vinum suppetit. Ex gregalibus animantibus oves, boves et caprae non infrequentes, unde multus eis lactis, casei et butiri est usus, aves marinae innumerae. Ex his fere et piscibus victus eorum magna ex parte constat. Nullum ibi venenatum animal, ac ne deforme quidem aspectu apparet. Sunt equulei, specie quidem contemptibiles sed ad omnes usus supra quam credi potest strenui. Nulla usquam arbor, ac ne frutex quidem praeter ericam, nec id tam coeli aut soli vitio quam incolentium ignavia, quod facile ostenditur ex arborum radicibus quae pluribus in locis erruntur. Quoties exotica vina navibus invehuntur avide se ingurgitant. Cyphum habent antiquum quem (ut maior crapulae sit authoritas) divi Magni, qui primus ad eos Christi doctrinam attulit, fuisse praedicant. Is cum ita superet communium poculorum amplitudinem ut e Lapitharum convivo reservatus videri possit, eo suos episcopos initio ad se adventantes explorant:qui plenum uno haustu ebiberit (quod admodum raro evenit) miris eum laudibus prosequuntur, et hinc velut laeto augurio sequentium annorum proventum animis praecipiunt. Unde facilis coniectura est illam quam dixi parsimoniam non tam a ratione et studio quam penuria ortam esse, eademque quae eam initio pepererat diu apud posteros conservavit necessitas, donec vicinis nationibus invalescente luxuria corruptis, paulatim disciplina vetere labefactata, blandientibus quoque delitiis ipsi sese dedidere. Multum etiam praecipitantem temperentiam impulere piratarum commercia, qui regiones continentis habitatoribus frequentes adire non ausi ex insulis aquantur, et vina mercesque alias aut commeatibus mutant aut vili precio distrahunt, et insulani, et pauci numero et inermes et in mari procelloso ita sparsi, ut mutuis auxiliis se tueri non possint, infirmitatis suae conscii non omnino inviti securitatem cum lucro coniunctam adblandiente etiam voluptate vel receperunt vel non reiecerunt. Sed haec morum labes in potentiores fere et sacerdotes incubuit. Apud vulgus multa pristinae moderationis adhuc vestigia restant.
45. Mare illis non solum ventorum violentia et siderum positu saevum et tempestuosum est, sed aestibus contrariis ex oceano occidentali incitatis, et inter angustias terrarum confligentibus, nulla vi remorum aut velorum freti ex adverso recurrente et in se contorti vortices superari possunt. Si quis propius accedere audent, aut impetu violento rursus in mare rapitur aut fluctuantis aequoris rapiditate abrepti in rupes et scopulos compelluntur, aut in se convolutis aquarum cumulis absorbentur. Duae sunt tempestates quibus hae angustiae sunt superabiles, aut cum aestuum relapsu cessante undarum conflictu mare tranquillatur, aut ubi pleno alveo aequor ad summum incrementi pervenit languescente utrinque vi illa quae undas concitabat velut receptui canenti oceano procellis et vorticosis pelagi commoti molibus se velut in sua castra recipientibus. De numero quoque Orcadum inter scriptores non convenit. Plinio sunt insulae quadraginta, caeteris fere triginta. Proxime ad verum accessit Paulus Orosius qui triginta tres prodit, e quibus tredecim habitentur, caeterae desertae et pecori pascendo relictae. Sunt enim pleraeque humilies et ita spatiis angustis ut vix colonum unum aut alterum si colerentur alerent. Aliae nudis scopulis aut opertis musco squalentes. Orcadum maxima multis veterum Pomona vocatur. Hodie continentem appellant, quod longe alias magnitudine praecedat. Patet enim in longum triginta millia passuum. Haec satis frequenter habitatur. Habet enim duodecim sive curias seu parochias rusticas. Praeterea oppidum unum quod Dani, quorum in ditione Orcades diu fuerunt, Cracoviacam appellabant, nunc nomine corrupto Circua Scotis dicitur. In hoc duae sunt velut modicae arces propinquae, altera regis, altera episcopi. Inter eas situm est templum ut in locis illis satis magnificum. Inter templum et arces utrinque sunt non infrequentia aedificia quas duas urbes incolae appellant, alteram regiam, alteram episcopalem. Tota insula excurrit in promontoria, inter quae sinus maris infusi stationes navibus tutas et interim portus faciunt.
46. Sex diveris in locis huius insulae metalla sunt plumbi albi et nigri tam probi quam usquam in Britannia reperiatur. Haec insula a Cathanesia circiter viginti quatuor millia abest interiecto freto Pictico, de cuius natura iam diximus. In eo freto sparguntur insulae complures, e quibus Stroma quatuor a Cathanesia millia abest, non infoecunda pro magnitudine. Sed hanc ob propinquitatem terrae Britanniae, et quod Cathanesiae comites eam semper tenuerint, inter Orcadas non numerant. Ab hac ad septentriones naviganti prima Orcadum occurrit Ranalsa autralis, quae a sinu Duncani aut verius Dunachi abest sedecim millia, quod spatium duabus horis aestu secundo etiam cessantibus ventis naviculae conficiunt. Tanta huius freti est violentia. Haec quinque millia passuum longa est, habetque portum satis commodum a diva Margarita cognominatum. Ab ea paulum in orientem proiectae sunt insulae suae exiguae et incultae, pecori pascendo relictae. Holmas illi gentili vocabulo eas appellant, hoc est planicies herbidas, aquis assitas. Ad septentrionem est Burra insula et duae inter eam et Pomonam Holmae. A Burra occidentem versus ordine tres insulae iacent, Suna, Flata et Fara, et ultra eas Hola et Valis, quas alii duas, alii unam insulam vocant, quod circa aequinocta (quo tempore maria violentissime incitantur ac fervent) aestu recedente nudantibus se arenis angustis faucibus cohaerent unamque insulam faciunt; redeunte aestu rursus interiecto mari duarum insularum speciem praebent. In hac insula omnium quas Orcades habent altissimi sunt montes. Hoia et Valis decem millia in longum porriguntur. Ab Ranalsa absunt octo. A fano Donati in Cathanesia supra viginti millia passuum a septentrione est insula Granisa in freto admodum angusto sita. Abest enim Hoia a proximo continentis, id est Pomonae promontorio, duo modo millia. Hae fere inter Pomonam et Cathanesiam sunt insulae in ipso freto sitae. Latus continentis occidentale mare apertum spectat, nullis in eo nec insulis nec scopulis apparentibus. Ab orienali eius promontorio paulum procurrit. Cobesa a Botea eam velut tegit. Litori propior Siapinsa paulum se in orientem inflectens ex adverso Cracoviacae duo millia sita, ipsa sex millia longa. Ab occidentali parte Pomonae iacet Rusa se millia longa. Ab ea propius orientem sita est Eglisa, ubi divum Magnum fama est esse sepultum.
47. Hinc ad meridiem adiacent Vera, Gersa, nec longe illinc Vestra, a qua Hethlandia abest millia passuum 80, Papa. Stronza distat ab Hethlandia 80 millia passum. In hoc medio fere cursu iacet Fera, hoc est bella insula, utrisque ab Orcadibus et Hethlandiae conspicua. Assurgit enim in tria altissima promontioria rupibus excelsis praecincta et undique inaccessa, nisi quod ad orientem aestivum paulum sese demittens stationem tutam naviculis praebet. Incolas habet longe pauperrimos. Piscatores enim qui ex Anglia, Hollandia caeterisque propinquis Oceano regionibus quae piscatum in illa maria singulis annis praeternavigant omnia pro arbitrio rapiunt et ferunt. Proxima post illam est insula Hethlandicarum maxima, quam ob eam causam incolae continentem appellant, sexaginta millia passuum longa, lata alicubi sedecim, in plurima parva se promontoria spargens. Duo tantum sunt quae nominare non pigeat, alterum longum sed angustum in septentriones excurrit, alterium latius in orientem hibernum. Maritima fere habitantur. Interiora nullum animal praeter volucres adit. Superioribus anis inculae latius quam maiores eorum solebant excolere tentarunt, sed nullo prope successu. Divitiae eis sunt a mari, ab omni parte summa piscandi commoditate obiecta. Ab ea ad decem milia septentrionem versus est Zeal sita supra viginti millia longa, octo lata, adeo fera ut nullum animal nisi illic natum ferat. In hac habitare dicitur Bremensis mercator qui omnes merces exoticas, quarum illic usus abunde omnibus suppeditet, apportet.
47. Inter hanc et continentem iacent insulae minores Linga, Orna, Bigga, Canctferri. Ultra hanc circiter novem millia ad septentrionem iacet Vusta, supra viginti millia in longum porrecta, in latum sex, plana et alioqui non inamoena aspectu, nisi quod longe saevissimo mari ambiatur. Inter hanc et Zeal sunt interiectae Via, Ura, Linga. Extra eam ad occidentem respiciunt Skeniae duae, Burra, ad orientem Balta, Honnega, Fotlara septem millia longa, ab Vusta septem distans, octo a Zeale, et obiecto freto quid Vustam a Zeale dividit. Multae deinceps insulae ignobiles praetenduntur orientali continentis latera Mecla, Skeniae orientales tres, Chualsa, Nostruada, Brasa et Musa. Latus occidentale cingunt Skeniae occidentales Rottia, Papa parva, Vonneda, Papa maior, Valla, Tondra, Burra, Haura maior, Haura minor, et inter eas totidem fere Holmae intersparsae. victus ratio Hethlandicis eadem quae Orcadensibus, nisi quod iuxta copias domesticas paulo asperior. Vestiuntur Germanico ritu, sed iuxta facultates non indecore. Proventus illis est ex panno sui generis crasso quem Norvegis vendunt, ex oleo e piscium intestinis confecto, e butiro, e piscatu. Piscantur naviculis duorum scalmorum quos factos e Norvegis coemunt. Quos ceperint pisces partim sale condiunt, partim vento siccant. Ex iis fere rebus divenditis pecuniam conficiunt, unde vectigalia solvunt, domos in quibus habitent, suppellectilem universam ac magnam victus partem parant. In domestico instrumento qui elegantiae student nonnihil argenti habent. Mensuris, numeris ac pondere ad morem Germanicum utuntur. Germanicus etiam, aut pene vetus Gothicus est illis sermo. Ebrietatem ignorant nisi quod singulis mensibus se mutio invitant, eosque dies hilare et simpliciter sine rixis et caeteris quae fert ebrietas vitiis transigunt, eamque consuetudinem ad mutuam amicitiam retinendam facere sibi persuadent. Salubritatis firmitudo in Laurentio quodam nostra aetate apparuit, qui post centesimum annum uxorem duxit. Centesimum quadragesimun annum agens saevissimo mari in sua navicula piscatum prodibat, ac nuper nulla vi gravioris morbi labefactus sed senio solutus discessit.

Perge ad Lib. II