220 ** Welcome to the CAL FTP Site ** 4.01 Transitional//EN"> 19lat

Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSNONUS

EGE creato ac proregis potestate prope constabilita, a vi quidem et armis quies erat. Sed pax infida et, animis adhuc tumescentibus, non occulta indignatio malum aliquid inopinatum parturire videbatur. In hoc tam incerto rerum statu omnes oculos pariter et animos in conventum publicam intendebant. Eius habendi dies erat vicesimus quintus Augusti mensis. Is tanta frequentia est celebratus quanta nullum ad eum diem homines meminerant. Ibi proregis auctoritas decreto publico est confirmata. De regina sententiis est variatum. Nam cum multis indiciis ac testibus, potissimum vero ipsius ad Bothuelium literis, tota crudelissimi facinoris ratio manifesete teneretur, quidam atrocitate rei permoti, alii in conscientiam sceleris a regina assumpti ut communis criminis estem tollerent, poenas secundum leges expetendas censebant. Maior pars in custodia habendam decrevit. Secundum conventum transacta hiems iudiciis constituendis et sontium poenis exigendis. Legati Gallorum et Anglorum auditi. Neutris permissum ut reginam custodiae publicae commissam convenirent.
2. Unus tum in armis erat Bothuelius. Missa classis quae eum apud Orcadas et ulteriores insulas piraticam exercendem comprehenderet, in tanta egestate publica ut ad eam ornandam pecunia deesset, accepta mutuo est ab Iacobo Duglassio Mortonio qui tum impendio privato publicae necessitatis onus sustinuit. Bothuelius, et saevitia maris tum maxime tempestatibus hibernis excitata et aerarii publici (quod ipse exhauserat) inopia fretus, prope securus agebat. Verum repentino adventu Gulielmi Kircadii Grangiani, qui classi praefectus erat, prope circumventus fuit. Pars sociorum capta. Ipse per aversam insulae partem qua maiusculae naves sequi non poterant inter brevia et vadosa cum paucis evasit, ac brevi post ad Cimbros delatus est. Ibi, cum non satis expediret aut unde veniret aut quam regionem peteret, in custodiam, ac paulo post a mercatoribus agnitus in arctissima vincula est coniectus, ac fere post decennium ad sordes aliasque miserias, accedente amentia, vita turpiter acta dignum habuit exitum. Primo statim vere, ut res superiorum annorum tumultibus conquassatas reficeret et stabiliret, prorex statuit conventibus iuridicis habendis universum regnum obire. Ea res pro cuiusque ingenio et conditione varie animos affecit. Nam adversae factionis homines vulgo passim proregis severitatim vel (ut ipsi dicebant) crudelitatem non eis modo qui propter scelerum magnitudinem leges et aequum ius ferre non possent post tantam proxime superioris temporis licentiam formidolosam praedicabant. Regina autem liberata, aliis praemiorum, aliis impunitatis spes ante oculos erat. Quibus rebus adducti plaerique ex eis etiam qui praecipue eius capiendi auctores fuerant in diversam factionem sunt protracti. Maetellanus quantum reginae rebus favebat, tantum Bothuelium, hominem sceleratum et perfidiosum, et in suam caedem imminentem oderat, et quia regina incolumi illum subverti posse desperabat in comitiis publicis facile passurus videbatur ut secundum leges et instituta maiorum poenae de ea expeterentur. In eadem causa erat Iacobus Balfurius Bothuelium sibi implacabilem ratus et uterque non alienus a consilio regis trucidandi putabatur. Sed, Bothuelio capto et apud Cimbros in vincula coniecto, ad reginam liberandam animum adiecerunt, non modo quod facilius apud eam criminis communis immunitatem sperabant, sed quod quae maritum sustulisset non mitiorem in filium, cuius adhuc ipsa infantia et regii nominis umbra cum regno exuisset, fore putabant.
3. Et ad suam etiam securitatem facere arbitrabantur, ne filius vindex paternae caedis ad regnum perveniret. Coniecturae etiam non obscurae accedebant quae animum reginae a tali facinore non abhorrere indicabant. Saepe ex ea auditum est eum puerum non esse vitalem. Se enim accepisse Luteciae ex perito mathematico: affirmabat primum suum foetum non ultra annum victurum. Et ipsa in eandem (ut creditur) spem venerat aliquando Serlinum ut infantem Edimburgum secum deduceret. Quibus suspitionibus factum est ut Ioannes Areskinus arcis praefectus puerum sibi eripi non sit passus, et noblitatis bona pars Sterlini coacta consularet de pueri salute tuenda. Hamiltonii quoque ad reginam liberandam totis viribus incumbebant quod, puero per eam sublato, uno gradu propius ad regni spem ipsi admoverentur, nec magni deinde laboris ac periculi fore eam quoque tollere, quippe cunctis tot criminibus invisam et post interpellatam tyrannidem crudelitati naturae magis obsecuturam. Argathelius et Huntlaeus, quod alter matrem, alter uxorem e gente Hamiltonia haberet, eorum spem fovebant et successibus favebant. Sed et illos suae et propiores causae impellebant quod neuter scelerum reginae inscius putabatur. Gulielmus Moravius Tilibardinus ob diversam in religionis controversiis sententiam alienus et privata etiam de causa proregi iratus, etsi antea in regina capienda egregiam operam navasset, tum non ipse modo a regis partibus discesset, sed magnam amicorum manum spe non exigua emolumentorum obiecta secum traxit.
4. Hi quidem fuerunt principes reginae liberandae. Sed et alii permultli quos vel domesticae necessitates vel inimicitiae privatae vel doloris ulciscendi vel honoratioris loci spes eodem impulerat, vel propinquitatibus aliisque necessitudinibus iis quos nominavi illigati in eadem causa fuerunt. In hac rerum tam turbido statu prorex adversus amicorum preces et inimicorum minas iuxta firmus, cum etiam libellis propositis nec odiorum causis nec vindictae cupiditate dissimularent, et qui divinandi scientiam sibi arrogarent, ut qui non ignari coniurationem adversus eum initarum essent, diem praefinirent intra quem moriturus esset, tamen in proposito perstabat ac saepe dictitabat se satis scire vitam sibi aliquando finiendam. Igitur, conventum primum Glascuam indicto, eo venire iussis Levianis, Renfroanis, et Glottianis dum ibi iuri dicundo et flagitiis puniendis vacat, consilia de regina liberanta iam diu agitata tandem ad exitum pervenere. eius facinoris ratio haec fuit.
5. Erat in arce quae est in lacu Levnio ubi regina custodiebatur proregis mater treque ex alio patre fratres aliaque mulierum turba, neque quisquam ad eam visendam admittebatur praeter notos aut a prorege missos. Ex hac turba domestica reginae visus est maxime idoneus proregis frater natu minimus Georgius Duglassius adolescens non inamoeno ingenio et qui per aetatam blandiciis muliebribus facile capi posset. Is saepenumero per speciem lusuum quibus ocium se aulicum oblectare solet cum familiariter cum ea assuesceret, e vulgato arcis ministerio alios muneribus, alios pollicitando devinciendos suscepit. Neque illa, cui se semel permiserat et a quo libertatem sperabat, ei quicquam negare in animum induxerat. Georgius igitur incolumitatem suorum pactus, et spe divitiarum et potentiae in posterum captus, nec matre (ut creditur) inscia nihil omittit quod ad coepta peragenda facere videretur. Id etsi nonnulli senserant geri et ad proregem detulerant, id adeo suorum fidei credebat ut nihil e pristina custodia mutaret nisi quod Georgium ex insula emigrare iusserit. Is cum in pagum proximum ad oram lacus se contulisset, per ministros arcis pecunia corruptos prope liberius quam antea consilia cum regina de rebus omnibus communicabat. Itaque non solum Scoti quibus praesens rerum status non satis placebat in conscientiam asciti, sed Galli quoque per Iacobum Hamiltonium, qui ante annos non adeo mltos prorex fuerat, et Iacobum Betonium Glascuae archiepiscopum sollicitati fuerunt, Scotis operam, Gallis pecuniam pollicentibus.
6. Circa finem Aprilis legatus a Gallia venit ac nomine sui regis postulavit ut sibi reginam convenire liceret, ac si id negaretur prae se ferebat se confestim discessurum. Prorex id suae potestatis negare: neque reginam a se in custodiam traditam necque quicquam incultis qui primi eam custodiendam commissent et qui posterius factum illorum suo decreto confirmassent se statuere posse. Quoad autem posset, se et sorori et amico regi gratificaturum, et vicesimo die proximi mensis conventum ei nobilitatus daturum. Cum legatus eo responso videretur placatior et prorex iuri dicundo intentus esset, regina corrupto naviculatore reliquis comitibus conficta causa ablegatis e lacu educitur. Id cum prandentibus in arce renunciatum esset, frustra tumultuatum est. Scaphis enim omnibus in siccum extractis, ita foramina in quae scalmi immittuntur omnibus fuerunt obturata ut sequendi repente facultas tolleretur. Regina ab equitibus ad ripam expectantibus excipitur et per domos consciorum deducta magno comitatu postridie, qui erat ad quintum nonas Maii, ad Hamiltonium venit, qui pagus octo millia passuum distat a Glascua. Re passim divulgata, multi qui vel partibus regiis iam antea non admodum firmis diffidebant, vel quibus apud reginam novae gratiae spes erat, vel quibus in veterum officiorum memoria fiducia erat collocata. In hos tumultu partim animos palam renudarunt, partim anteactorum venia clam impetrata aleam fortunae expectantes apud proregem haeserunt. Et cum aliorum defectio minus admirationis habuisset, Roberti Bodii discessus, qui ad eum diem summam constantiae opinionem comparasset, magnam tum sermonibus variis occasionem praebit. Is in clarae familiae (de qua dictum est a nobis in vita Iacobi Tertii) ruinis sub patre viro forti et antiquae parsimoniae aemulo parce et tenuiter educatus eundem quem caeteri propinqui vitae cursum est secutus, ut videlicet ad firmiores opes se applicans sibi viam sterneret ad antiquas familiae nuper florentissimae vires instaurandas. Igitur et pater et ipse ad Hamiltonios rerum potentes se primum applicuerunt.
7. Summo autem ab illis magistratu ad reginam viduam translato, cum de religionis controversiis tumultus esset exortus, se cum doctirnae purioris assertoribus, a qua pater eius fuit alienissimus, coniunxit, quae tum factio putabatur validissima. atque in ea permansit usque ad reginae reditum a Gallia opinionemque magnam de sua constantia, fortitudine, et prudentia excitavit. Qua impulsus Gilespicus Argatheliae comes ab eius prope unius consilio pendebat. Verum cum forte Sterlini aliquot e principibus procerum coniurassent in nullum quidem facinus, sed de incomulitate regis tuenda, ipse quidem foederi subscripsit. Sed eadem levitate et ille et qui eius consiliis tum regebatur Argethlius quid in eo eo conventu actum fuisset ad reginam rescripserunt, atque ab eo tempore reginae Bodius adversus veteres amicos omnium consiliorum eius fuit particeps. Nec maiorem illic constantiae quam apud caeteros levitatis et inconstantiae opinionem peperit. Regina autem in custodiam inclusa, ad Moravium proregem relectum se Bodius contulit, eique ingenium et industriam ita probavit ut ad intima consilia adhiberetur. Aliis autem aliter de eo sentientibus, tamen in quaestione rerum capitalium Glascuae apud prorege in ferventissima erat gratia. Verum cum rem ad certamen spectare videret clam ad reginam est profectus. Inde autem cum literis filium ad comitem Mortonium misit, excusans discessum atque affirmans se fortasse non minus partibus regiis profuturum quam si apud eos mansisset. Eius igitur defectio propter multorum contemptam de moribus opinonem tum praecipue sermonibus hominum dabat materiam.
8. Interea in consilio apud proregem acriter disputatum illicne manerent an ubi rex erat Sterlinum transirent. Multi vehementer illinc discedere suadebant. Commemorabatur Hamiltonium pagus frequens in propinquo et totius amplissimae familiae clientelae undique circumfusae, et advenerant cum regina circiter quingenti equites, et e remotioribus etiam locis muilti adventare dicebantur. Cum prorege soli prope familiares, caeteris partim ad reginam transfugis, partim ad sua cuiusque negotia, ut in rebus maxime tranquillis sensim dilapsis. Et quanquam Glascuenses satis fidi videbantur, ut ab Hamiltoniis rerum potentibus multis et magnis incommodis affecti, tamen oppidum ipsum vastum nec pro magnitudine frequens et undique pervium erat. Contra alii disserebant omnia fere e primis initiis pendere. Discessum fore infamem et fugae proximum, suspitionem omnem metus tum maxime vitandam ne et hostium animos augerent et suorum imminuerent, esse in propinquo potentes familias Cunigamiorum et Sempliorum, esse ab altera part Leviniam regis peculiare parimonium, inde proximos intra paucos horas, reliquos postridie aut certe tertio die affuturos. Interea dum longinquiora auxilia convenirent in his satis praesidii, adiunctis praesertim oppidanis, fore. Haec sententia in consilio vicit. Legatus Gallus ultro citroque commeabat, magis speculator quam id quod simulabat pacificator. Nam cum initio copias Glascuae exiguas, circa Hamiltonium multitudinis magnae speciem vidisset, reginam strenue ad fortunam certaminis subeundam animabat. Iam prorex, collectis e locis propioribus amicis, lonquinquiores a Mercia et Lothiana expectabat.
9. Hi cum advenissent, circiter sexcenti lectissimorum virorum, uno eis ad quietem die dato, statuerat ad Hamiltonium proficisci ac praelio, si posset, statim decernere. Moram enim suis noxiam, hostibus utilem arbitrabatur, ut quibus remotissimae regni partes favebant. Interea perendie illius diei de tertia vigilia fit certior hostes e pluribus ubi diversabantur locis cogi. Numero enim confisi, quod supra sex millia et quingentos in armis habebant, sciebantque apud proregem vix plena quatuor millia esse. Decreverunt autem praeter Glascuam ducere, ac, regina in arce Britannoduni relicta, bellum suo arbitratu vel gerere vel ducere, aut si prorex (quod non sperabant) se in itinere obiecisset, statim confligere. Neque de certaminis eventu dubitabant. Ille vero, ut qui ultro hostes provocare ad certamen statuerat, cum primum suos deducere potuit ante oppidum in campis patentibus qua hostes venturos existimabat acie instructa aliquot horas stetit. Sed cum agmen eorum ulteriore fluminis ripa agi videret, eorum consilio statim intellecto, et ipse suos pedites per pontem, equites per vada aestu maris tum libera transmissos Langsidum petere iussit. Vicus is es ad Cartham flumen, qua iter hostibus erat, situs in radicibus collis ad occidentem hibernum spectantibus, ab oriente et septentrionibus declivi aditu, caeteris partibus leviter in plancienm decrescentibus. Eo tanta festinatione properatum est ut regiae copiae prope collem occuparent priusquam ab hostibus, qui eundem locum petebant, eorum consilium intelligi posset, quanquam breviore via eo properarent. Sed duae res illis adversae regiis percommode acciderunt. Altera quod Gilespicus Cambellus Argatheliae comes, penes quem summa imperii erat, repentino dolore corrueptus conciderat ac suo casu nonnihil agmen remoratus est. Altera quod eorum agmen in modicas valles subinde demissum nunquam totas regias copias uno aspectu viderant. Quarum credita paucitas (ut etiam erat) fecit ut iuxta eas atque locorum iniquitatem contemnerent.
10. Tandem reginae copiae cum propius accessissent et locum quem petebant ab hoste teneri viderent, ipsi, altero colle ex adverso se leviter attollente occupato, suos in duas acies dividunt. In prima quicquid erat roboris locant. Ea si adversam hostium aciem impulissent, caeteros eorum fuga consternatos sine certamine abituros putabant. Regii quoque duces suos in duas acies diviserant. In dextera erant Iacobus Duglassius Mortonius, Robertus Semplius, Alexander Humius, Patricius Lindesius cum suis quisque clientibus. In sinistra Ioannes Marriae, Alexander Glencarniae, Gulielmus Taichiae comites ac cives Glascuenses. Sclopetari vicum subiectum et hortulos iuxta viam publicam tenebant. Cum utrinque acies in procinctu starent, tormentarii reginae a regiis loco pulsi cesserunt. Contra equitatus regius dimidio inferior loco cessit. Illi suo praelio defuncti, ut peditum quoque ordines turbarent, cum in collem aciem erigere tentarent, a sagittariis regiis et parte equitum qui se ad suos ex fuga collegerant reiecti retro abierunt. Interea sinistrum hostium cornu per viam publicam, qua clivus erat, in vallem demissior progrediens, quanquam et ipsi a sclopetariis vexarentur, tamen ex angustiis egressi aciem explicuerunt. Ibi duae phalanges sarissarum, denso utrinque vallo prae se obiecto, ad horae instar dimidiae spatium neutra inclinante obnixae tanta pertinacia certabant ut quibus hastae praelongae fractae erant, pugiunculos, lapides, lancearum fragmenta, denique quicquid erat ad manum in ora hostium adversa iacerent.
11. Sed cum ex ordinibus extremis regiarum partium quidam, incertum metu an parum fido erga suos animo, fugerent, eorum fuga procul dubio pugnantes perturbassent nisi densitas ordinum sensum eorum, quae apud postremos gerebantur ad primos pervenire non permitteret, et qui in secunda erant acie animadverso periculo cum neminem contra se venire viderent, aliquot cohortes integris ordinibus paulatim in dextrum deflectentes se cum prima coniunxerunt. Eorum impetum qui ex adverso erant cum non ferrent, retro velut ruina impulsi fugam capessivere. Nec multorum animis ira et odio privatim incitatis victi sine insigni clade discessissent, ni prorex missis in omnes partes equitibus caedere fugientes vetuisset. Secunda regiorum acies cum eo usque stetisset donec hostes profligatos passim sine ordine fugere videret, tum demum et ipsa ad persequendum abeuntes conversa ordines solvit. Regina, quae ad mille ferme passus spectratix pugnae cum equitibus suae partis qui integri ex acie redierant Angliam versus iter intendit. Caeteri, qua cuique ad suos reditus commodissimus erat. Ceciderunt in acie pauci, plures per agros lassitudine et vulneribus confecti passim iacentes inventi. Numerus omnium caesorum circiter trecenti, captivorum maior. E regiis copiis non adeo multi vulnerati. In iis primi ordinis Alexander Humius et Alexander Stuartus. Unus modo caesus, reliquus exercitus praeter equitum paucos qui fugientes longius insecuti erant laeti in oppidum se receperunt. Ac ubi gratias Deo egissent, qui secundum fas et aequum adversus tanto maiores fortium virorum copias victoriam pene incruentam dedisset, alii aliis gratulantes ad praedandum discesserunt.
12. Pugnatum est decimo tertio die Maii, undecimo quam e custodia regina erat elapsa. Legatus Gallus, qui eventum pugnae expectaverat atque animo certam reginae spondebat victoriam, ea spe fraudatus personam exuit, ac non convento prorege ad quem se missum simulaverat, acceptis equis ac ducibus qua poterat proxime ad Angliam contendit. In itinere spoliato a latronibus Iacobus Duglassus Drumlanrici comarchus, etsi eum cum inimis stare sciret, tamen nomini legationis hunc habuit honorem ut sua ei reddenda curaret. Prorex reliquum diei quo pugnatum est in recensensis captivis consumpsit. Alios liberos, alios datis vadibus dimisit. Principes retenti et praecipue qui e familia erant Hamitonia, et in custodias distributi. Postridie gnarus quanto ea gens apud vicinos odio laboraret, reliqua turba sequi vetita, quingentis tantum equitibus comitatus in vallem Glottianam profectus omnia plena fugae vestigiis et vastitas invenit, magis reputantibus incolis quid meruisset, quam in proregis clementia, etsi satis ipsis perspecta, spem collocantibus. Hamiltonium et Drefanum arces receptae, omnium rerum vacuae, nisi quod in Hamitonio e regia Iacobi Quinti supellectili nonnihil inventum. Idem terror regina, sive quod nullum locum in illa Scotiae regione satis tutum sibi putaret, sive quod Ioannis Maxuallii Heresiani fidei parum crederet, transire in Angliam coegit. Caeteris a prorege domi pro tempore rebus compositis, in mensem [ . . . ] conventus omnium ordinum Edimbrgum est indictus.
13. Ad eum impediendum multa ab adversa factione sunt excogitata. Rumores passim sparsi de auxiliorum Gallicorum adventu, nec tamen in totum vani. Nam cohortes aliquot ad mare descenderant duce Martigio homine impigro e famila Lucemburgica quamprimum in Scotiam traiecturae. Et nisi bellum in Gallia civile repente fuisset exortum transissent. Sed ea res non tam proregi erat futura formidolosa quam inimici rebantur, quippe quae ab aliis esset et ipsi coniuntura arctissime vires Anglorum esset. Argathelius quoque cum sexcentis fere propinquis et clientibus Glascuam venit. Ibi cum Hamiltoniis et aliis quibusdam factionis principibus collocutus de comitiis impediendis, cum nulla ratio certa eius consilii iniri posset, diversi domum quisque suam abierunt. Et Huntilaeus, coactis circiter mille peditibus, ut diem comitiorum observaret Perthum usque processit. Illic vadis Tai fluminis a Guilielmo Ruveno et nobilitate vicina, quae in fide permanserat, obsessis, nulla re ex sententia confecta, retro cessit. Et eodem tempore literae reginae Anglorum ad proregem ab hostibus publicis impetratae de conventu differendo. Petebat enim ne iudicium de rebellibus praecipitaretur donec ipsa certior de tota causa fieret. Se enim non posse honeste periculum reginae et vicinae et sanguine sibi coniunctissimae negligere, quae gravissimam sibi quereretur iniuriam a civibus factam. Id quanquam leve videbant, tamen si rebelles impetrassent, omnia sibi integra fore sprebant, vel quod ea mora et ludificatio aliquid virum et animorum suis additurum, hostibus detracturum videretur, praesertim cum dilatio regiorum ascribi timori posset. Praeter hoc, quod ipsi sua interim comitia reginae nomine decreverant indicere. Sed prorex cum videret quantum interesset publice conventum peragi, etiam si omnes hostium vires in unum coirent, ad diem dictum convenire statuit.
14. In eo conventu magna contentione certatum est, an sine discrimine omnes qui arma adversus regem tulissent neque postea facti veniam petiissent damnari deberent perduellionis ac bona eorum fisco addici. Obtinuit tamen Gulielmus Maetellanus, qui rebellibus adhuc occulte tantum favebat, ut pauci ad caeterorum terrorem in praesentia damnarentur, spes clementiae tamen caeteris, si resipiscerent, ostentaretur. Ea res mirum in modum coniurationem rebellium auxit et pertinaciam fovit, cum et poenam sui sceleris dilatam viderent et pro certo sibi persuasissent neque reginam vicinam et sanguine iunctam, neque Gusianos, quorum tum in aula Gallica tantae vires erant, passuros ut rex Gallus hanc imperii imminutionem patienter ferret. Nec si ab iis etiam desererentur se tam esse infirmos ut sine externis auxiliis suam causam tueri non possent, cum et numero et opibus praestarent, neque quicquam ad victoriam deesset praeter inanem nominis regii per vim occupati umbram. Prorex interea nihil aliud quam tranquillitatem publicam spectans e vicinioribus leviter multatos in gratiam recepit. Rothusiae comitem deprecantibus amicis ad triennium relegavit. Alios ad resipiscendum per familiares assidue sollicitabat. Sed cum plurimorum animos obstinatos et ad vindictam pronos videret, collecto exercitu in Annandiam et Nithiam et inferiorem Gallovidiam est profectus. Ibi alias arces cepit et praesidiis occupavit, alias, quarum domini pertinaciores erant, diruit, brevique regionem omnem domiturus videbatur ni literae reginae Anglorum cursum victoriae interrupuissent.
15. Ea enim ab exulibus persuasa magnam quidem iniuriam reginae Scotorum fieri quam cives mali falsa invidia onerabant. Sed maxime nomen regium contumelia affici ac vilescere sacrosanctae maiestatis auctoritatem si hominum seditiosorum libidini exponerentur. Ad unam quidem atrocissimi facinoris iniuriam, sed ad omnes pertinere exemplum. Itaque mature obviam eundum ne latius contagio reges pellendi proserperet. Cum huius generis miulta adversus regiae caedis vindices dicerentur, Angla per literas a prorege postulavit ut idoneos homines ad se mitteret qui totius rei ut gesta erat ordinem exponerent, et ad ea quae in ipsum absentem iacerentur sive crimina seu convicia responderent. Id cum per se grave et molestum apparebat, res iudicatas in dubium ac prope novam iudicii aleam revocari iterum apud exteros regis, ac saepe hostes et aemulos, et quorum animi ab inimicis iam praeoccupati essent quodam modo causam dicere capitalem plenum dedecoris et periculi videbatur. Multa tamen erant quae illam conditionem quamvis iniquam accipere cogebant. Foris enim cardinale Lotharaeno reginae avunculo aulam Gallicam ad nutum versante, et domi multo maxima nobilitatis factione in reginae partes coniurata, si etiam Angla offenderetur, nullas sibi vires esse quibus tot difficultatibus resisterent. Igitur cum decretum esset legatos mittere, nec satis conveniret qui mitterentur, primoribus id onus recusantibus, tandem ipse prorex se iturum professus comites elegit, unum quidem renitentem ac prope invitum Gulielmum Maetellanum. Hominem enim factiosum et quem iam in reginae partes inclinatum videbat, parum tutum arbitrabatur in tam dubio regni statu domi relinquere. Itaque magnis et pollicitationibus et praemiis ut una secum proficissceretur pellexit. Nec dubitabat quin animum avarum donis aut vinceret aut inflecteret. Reliquos autem volentes duxit, Iacobum Duglassium et Patricium Lindesium supremi, episcopum Oracadum et abbatem Fermelinodun ecclesiastici ordinis, iure consultos e collegio iudicum Iacobum Macgillium et Henricum Balnavium. His nonum adiecit Georgium Buchananum.
16. His difficultatibus animum eius circumventum duae res sublevabant, aequitis causae et postremae reginae Anglorum literae, quibus affirmabat, si vera essent ea crimina quae reginae Scotorum obiicerentur, se eam existimaturam quae regnum gereret indignam. HIs literis prorex paulum in meliorem spem erectus supra centum equitum comitatu iter ingressus est, etsi certis indiciis comperisset Vestmariae comitem iussu ducis Nortfolciae in insidiis fore ut eum exciperet prius quam Eboracum veniret. Quarto nonas Octobres urbem Eboracum conventui destinatum introiit, eodem die ac prope eadem hora Thomas Hauartus Nortfolciae dux eo venit. Causa insidiandi proregi erat quid dux per secretos nuncios de matrimonio cum regina tum agebat. Igitur quo facilius regiae caedis suspicio tolli posset et ipsa ad suos redire, statuerat occiso prorege literas ad Bothuelium a se scriptas, in quibus sceleris manifesta continebantur indicia, captas supprimere. Sed quia duce tam propinquo res ita confici non poterat ut ille caedis tam insignis infamia non aspergeretur, insidiae in aliud tempus reiectae sunt. Adiuncti erant una cum Nortfolcio ad Scotorum controversias audiendas Sussexiae comes et Rodolfas Sadlerius eques. H
ic ab omnis dissidii veneno purus, ille (ut vulgo creditum est) in partes Hauarti proclivus. Post paucos dies affuerunt a regina Scotorum missi, et qui de civibus ingratis quererentur auxiliumque ad redeundum ab Angla sine ulla disceptationis mora postularent.
17. His seorsum a prorege et comitibus auditi primum protestati sunt se non ad eos tanquam iudices, qui ius ullum statuendi haberent, venire. Multis verbis iniurias reginae a civibus factas exposuere, postularuntque a regina Anglorum ut vel civibus ingratis persuaderet ut suam principem reciperent, vel, si id recusarunt, ipsa ei daret exercitum qui invitis hostibus se reducerent. Prorex post aliquot horas auditus contra rem ad disceptationem iuris apud aequos arbitros vocabat. Nihil a regiis nisi iure et legibus et e vetustis gentis institutis, idque in conventu publico actum contendebat. Neque quicquam quod publice in conventu frequentissimo ab omnibus ordinibus esset decretum, nonnullis eorum qui nunc hic accusarent subscribentibus, se privatum cum paucis posse abrogare. Sed cum Angli cognitores dati sibi illis Scotorum decretis domi factis et nunc prolatis satis factum negassent nisi causae proferrentur quae proceres ad tam severe adversus reginam suam pronunciandum impulissent, prorex, qui id maxime defugeret ne et reginam et sororem accusaret et foedissima eius flagitia apud exteros non gravare audituros evulgaret, negabit se aliter id facturum nisi regina Anglorum repomittere se, si satis dilucide regem Scotorum ab uxore caesum fuisse probaretur, causam novi regis defensuram atque eum velut in fidem suscepturam. Cum autem legati Angli eam se modo potestatem habere dicerent ut utriusque partis postulata audirent et ad reginam suam deferrent rem integram, prorex iterum rogat ut a regina sua promissum aliquod super ea re exprimerent aut ipsi cognitore libere de causa pronunciandi potestatem impetrarent. Id si facerent, ipsa contra spondebat se, nisi perspicue ostenderet regem uxoris consilio interemptum, nullam quae gravissimis sceleribus irrogari solet poenam deprecaturum.
18. Is de rebus cognitores ad reginam scripserunt. Illa rescripsit ut Scoti regiae partis unum aut plures e suis in aulam mitterent a quibus de causa eorum dilucide posset edoceri. Id ubi factum esset, sed quod suum munus esset visuram. A prorege missi Gulielmus Maetellanus, de quo multae sinistrae suspiciones indies suboriebantur, et Iacobus Macgillius non tam adiutor in transigendo negotio publico quam observator earum rerum quae ab eo gererentur. Suspitiones in Maetellanum cum aliis multis de causis ortae erant his potissimum. Ante suum in Angliam adventum cum sedulo consilium suum coelare conaretur, tamen ex dictis factisque multoque usu cum hominibus adversarum partium, tum vero multo clarius ex literis eius deprehensis apparuere, quibus reginae persuadere nitebatur suam operam posse adhuc ei utilem fore, exemplo leonis qui (ut est in apologo) aliquando retibus implicitus opera soricum animalium infirmissimorum vinculis fuit liberatus. Postea autem quam Eboracum est ventum, nullam prope noctem intermittebat quin principes legatorum adversae partis conveniret consiliaque cum eis communicaret et quid prorex pararet eos praemoneret. Nec prorex tamen eos congressus prohibere voluit, gnarus se nil amplius profecturum quam ut inhibiti secretius aliquanto coirent. Haec cum proditae causae publicae satis manifesta essent indica, fortuna tamen certius ex inopinato attulit argumentum. Cum forte venandi specie Maetellanus cum Norfolcio in agros propinquos exisset, ibi, multis ultro citroque de tota re disputatis, convenit inter eos rem lente tractandam et velut ex intervallo (si fieri posset) saepe repetendam, ita ut nihl in summam conficeretur, nec causa omnino relinqueretur. Ita proregem aut infecto cur venerat negotio abiturum aut rebus interea domi turbatis discedere coactum iri, simul etiam cum tempore alia remedia emersura. Nam iam tum civile bellum Norfolcius meditabatur quo reginarum alteram tolleret, alteram uxorem duceret.
19. Haec Maetellanus cum retulisset Ioanni Leslio Rossiensi episcopo secretorum omnium reginae conscio, ille ad eam scripsit qualiter duci placuisset eam ad aulam rescribere, quem in posterum cursum tenere, nec ob exitum tardiorem spem de causae successu deponere. Hae literae a regina lectae ac deinde multorum manibus tanquam chartae neglectae iactatae ad proregem tandem delatae sunt, atque hoc profecerunt quod summam consilii inimicorum ex eis cognovit. Nam iam ante Maetellani perfidiam multis experimentis comprerat. Legati quos dixi cum Londini reginam convenissent, ei et consilio eius commodissimum est visum ut prorex ipse adesset et praesens de rebus omnibus controversis disceptaret. Igitur, parte comitatus domum dimissa, cum reliquis ipse Londinum est profectus. Sed ibi eadem quae Eboraci difficultas ei est obiecta, dum accusationem adversus reginam suam e eandem socorem recusat ordiri nisi, scelere decto, regina Angla regis Scotorum factionem in suam fidem reciperet. Id vero si spondeat, nullam se moram accusationi facturos, eadem lege quam apud cognitores Eboraci sibi dixerant. Dum haec Londini geruntur, regina Scotorum auctore Iacobo Balfurio res domi turbare conabatur. Id quo facilius assequeretur, non modo ad exules et Bothuelii propinquos scribit, ut quibuscunque possent rationibus adversae factionis homines hostiliter infestent, sed et per totum regnum vicarios creat quibus regiam potestatem attribuit.
20. Rumores passim spargi curat proregem et comitum eius primos in arcem Londinensem inclusos. Sed id mendacium cum non adeo diuturnam fidem habiturum videretur, fingit proregem ut Scotorum regnum Anglorum ditioni subiiceret arces munitiores et regem ipsum obsidem promisisse. Id proptera fictum ab ea creditur, ut quia per procuratores Anglis eadem promisisset, eaque pollicitatio ut vana ab eis contemneretur, quando nihil earum rerum in sua potestate habebat, vulgi animis mendacio semel occupatis proregi invidiam creari volebat, vel si ignominiam a se avertere non posset, eam saltem cum adversa factione cupiebat communicari. Cum his angustiis prorex undique se videret obsessum, quam primum demum rebus utcunque expeditis redire statuit. Itaque, Anglis saepe ac vehementer flagitantibus ut rerum in Scotia gestarum quibus ignotis ipsi nihil statuere possent causas explicaret, cum et magnopere cuperet reginae Anglorum tum satis facere, quam sine maximo causae quam sustinebat damno non posset offendere, et domum redire ut bellum civile imminens in ortu ipso extingueret, nec alterutrum facere posset nisi ad ad causam adiuncta, aut certe non adversante, regina Anglorum, apud eius consilium protestatus se non sua sponte sed importunitate inimicorum coactum ut suam reginam et eandem sororem apud exteros immanissimi sceleris accusaret. Id autem non eam criminandi libidine, sed sui expurgandi necessitate impulsum ut faceret, invitumque facturum ut ea detgeret quae sempiterna oblivione, si fieri posset, sepulta cuperet. Eius facti si qua esset invidia, merito in eos verti debere per quos non fuerit integrum antiquum obtinere ingenium, ut bonis principibus libenter parere et malis invitus malediceret. Unum orabat, ut qui ipsum in id certamen invitum traxissent adessent, obiecta crimina audierent, et si quid falsi afferretur, coram consilio diluerent. Se etiam in rebus multo gravissimis ipsorum testimoniis usurum.
21. Eam conditionem reginae procuratores, qui parum suae fidebant causae, cum recusarent, ac unum id petere perseverarent ut regina vi et armis expulsa restitueretur, dies praefinitus proregi, quo die causas ostenderet cur caedis regiae ultores (nam ipse tum aberat in Gallia) arma sumpsissent et reginam suam regni administratione deiecissent, ac caetera quae ad id tempus constituta sunt gesserint. Ibi cum et rerum uti gestae fuerant explicatus fuisset ordo et prolata eorum qui sceleris in regem commissi erant conscii testimonia ante mortem expressa, ordinum ita decreta, quibus multi ex proregis accusatoribus subscripserant, arcula demum argentea in medium est allata, quam a Franciscio priore marito acceptam regina Bothuelio dederat. In ea inerant literae reginae manu Gallico sermone conscriptae ad Bothuelium, carmen item Gallicum ab eadem non ineleganter factum, in quibus omnibus amoris eius erga Bothuelium impotentia, consilium, ratio caedis regiae, et post caedem raptus, item cum eodem matrimonii contractus tres. Primus ante parricidium ipsius reginae manu scriptus, quo velut syngrapha sponderet ei ubi primum sui iuris foret se nupturam. Alter ante divortium cum priore uxore Huntlaei manu conscriptus. Tertius sub ipsas nuptias palam factus. Haec omnia oculis exposita et in consilio perlecta totum facinus ita subiecerunt oculis ut nulla dubitatio de auctore amplius esse posset.
22. His indiciis etsi Angla satis credebat, tamen animo adhuc fluctuabat. Erat ab altera parte aemulatio et odium reginarum mutuum. Erat ea criminum magnitudo et probationum perspicuitas ut Scotam nullo dignam auxilio Anglia existimaret. Animum tamen ad aequitatis respectum proniorem labefactabat interdum fortunae prioris non sine commiseratone recordato, et regii nominis amplitudo, et formido ne pellendorum regum exemplum in proxima regna transiret. Instabat etiam metus a Gallia nunquam satis inter eas gentes fida amicitia. Ac tum maxime legatus Gallorum assidue causam exulis reginae agebat. Nam regis Hispaniarum orator, etsi rogatus fuerat ut preces sui regis nomine interponeret, foeditate criminum absterritus omnino se ab ea causa abstinuit. Igitur regina Angla, ut regressum haberet ad poenitentia si res in Gallia secus procederent, nec omnem eis gratificandi materiam sibi ipsa eriperet, medio responso sententiam temperavit, testata se nihl in praesentia videre quo minus omnia quae in Scotia gesta erant recte atque ordine facta viderentur. Atque ita velut dilata pronunciatione in aliud tempus petebat ut, quoniam res domi turbatae proregem vocarent, aliquem e suis relinqueret qui ad crimina, si qua eo absente iacerentur, responderet. Prorex autem, qui videbat ita rem prorogari ut Angla ex sua commoditate et rerum externarum eventu libere pronunciare posset, quo minus causae nondum diiudicatae speciem relinqueret omnia satagebat. Si quid enim inimici adversum ipsum haberent, aequius esse homines et iam diu ad accusandum praemeditatos tum proferre, neque tempus absentem calumniandi captare, cum disceptationem cum praesente
defugissent.
23. Se non ignorare quos rumores inimici non modo vulgo spargendos curarent, sed quid quibusdam e consilio, quid legato Gallo aperte affirmarent. Igitur a consiio vehementer petit ut iubeant eos ista quae clam demurmurent palam edere. Neque se domum rediundi tam cupidum esse ut non cum magno suo privato et publico damno se coram libens purgaret. Tandem accersiti reginae exulis procuratores ac rogati si quid haberent quod adversus proregem aut eius comites cur caedis regiae conscii videri possent tum proferrent. Illi nihil in praesentia se habere respondent, sed tum accusaturos cum e regina sua iuberentur. Ad ea prorex se paratum semper fore rationem rerum a se gestarum reddere, neque ullum aut tempus aut locum defugiturum. Sed interea dum regina ordiretur istam accusatione, se ab accusatoribus suis iam praesentibus petere ut si quis eorum quicquam haberet quod ei obiicere possit, id nunc proferret. Hoc multo aequius esse ac honestius in illustri coetu palam promere quam absentis famam in conciliabulis convellere. Id quoque cum diu recusassent, tandem totius consilii succlamatione ac pene convitiis excepti confessi sunt singuli se nihil privatim scire cur Moravius aut quisquam eius comitum caedis conscius videri posset. Ita post longam inter partes altercationem consilium est dimissum. Neque ex eo ulla de prorege aut eius comitibus accusandis mentio est facta.
24. Inter has ob causam publicam in Anglia moras quaedam a reginae factione domi et foris magno conatu, sed sine ullo effectu sunt tentata. Iacobus Hamiltonius, qui prorex ante aliquot annos fuerat, taedio rerum domesticarum parum ex animo succedentium in Galliam concesserat. Ibi cum paucissimis comitibus ab omni negotiorum publicorum tumultu semotus cum uno et alterum ministro latebat. Sed regina Scotorum e custodia emissa, deinde praelio superata, ac tandem intra paucos dies in Angliam compulsa, Galli, qui Moraviae comitem revocatum a suis ac per Galliam redeuntem in suas partes traducere non poterant, commodissimum suis rationibus iudicarunt, cui ipsi, rebus domi turbatis, nec militem nec pecuniam in Scotiam mittere possent, Hamiltonium ei aemulum excitari ac eo maxime tempore dum prorex cum parte nobilitatis abesset. Ille igitur e suis latebris extractus ac pauculis aliquot scutatis aureis donatus, multisque promissis oneratus, dum per Angliam domum properat ab amicis et propinquis impulsus ut, favente cum sua factione regina Scota, nec Angla aliena, cum ea ageret ut Moravium sua auctoritate induceret ut sibi rei Scoticae gubernaculum cederet, qui locus omnium prope gentium moribus et legibus, ac potissimum instituto patrio, sibi et genere proximo et haeredi debebatur. Neque necesse esse in eo ab ultimis usque temporibus memoriam annalium repetere, cum omnibus adhuc regno immaturis e genere proximis rectores sunt dati. Ita, mortuo Iacobo Tertio, rebus per absentiam Iacobi Primi eius patruus Robertus, et Roberto filius Murdacus successerat. Et recenti memoria Ioannes Albinus dux Iacobi Quinti adolescentiam rexerit, et ipse Hamiltonius Maria, quae nunc est regina, nondum aut regni aut viri potente rei summae ante paucos annos praefuerit. Nunc vero se non legitimis suffragiis, sed a rebellibus per vim ac summum iniuriam exclusum, et (quod indignius est) per legitimi sanguinis contemptum nothum in supremum locum assumptum. Qui honor ut sibi restituatur, brevi omnes motus domesticos conquieturos et reginam sine vi, sine armorum tumultu in pristinam dignationem restitutum iri.
25. Ad ea respondent legati regis Hamiltonium rem non modo legibus et veterum institutis ex adverso pugnantem, sed etiam si omissa legum auctoritate per se spectetur longe iniquissimam postulare. Maiores enim nostri ob consanguineas in regia familia caedes post annos prope mille trecentos comitiorum in rege creando rationem totam immutarunt. Cum enim antea qui e familia Fergusii primi regis non rege defuncto genere proximus, sed regno gerendo maxime idoneus suffragiis rex crearetur, Kennethus vero Tertius, ut regum adversus propinquorum insidias et consanguineorum inter se cruentas aemulationes ex aula tolleret, eum qui nunc est in regno ineundo sanxit ordinem, ut qui genere proximus esset regi demortuo sufficeretur. Sed cum homines usu rerum edocti perspicerent vix fieri posse ut in tanta fortunae inconstantia non aliquando in pueros aut alioqui regno gerendo impares haeredes ius summi magistratus incideret, instituerunt ut rebus interea administrandis eligeretur qui et opibus et consilio caeteros anteiret. Atque hanc ratonem sexcentis prope annis maiores nostri secuti regnum incolume posteris tradiderunt. Sic, Roberto Brussio vita functo, proreges deinde suffragiis electi successerunt Thomas Randolfus Moraviae, Donaldus Marriae comites, Andreas Moravius, Ioannes Randofus, Robertus Stuartus, interim singuli, interdum a conventu publico plures in eum locum sunt assumpti. Sic Iacobo Secundo puero datus est gubernator Alexander Levisontius nulla cum rege propinquiate sanguinis iunctus, ac ne supremi quidem ordinis, sed adhuc eques ac prudentia quam genere illustrior.
26. Nec illa superest excusatio, ut poenuria regiae stirpis hominum id quisquam factum causatur. Erat eo tempore et consilio et vitae integritate florentissimus Ioannes Kennedus familiae suae princeps ex Iacobi Primi sorore nepos. Erant eius patruis Iacobus Kennedus Fani Andreae archiepiscopus totius regni in omni virtutis genere facile primus, eius item frater e regis amita natus Duglassius comes Angusiae. Erat a sanguine regio non alienus Archibaldus Duglassiae comes potentia prope regi par, caeteris omnibus longe superior. Nemo tamen idcirco de comitiorum iniquitate est questus. Nec multo post Iacobo quoque Tertio dati sunt tutores quatuor, et hi quidem omnes non ob cognationem assumpti, sed suffragiis electi. Nuper Ioannes Albinus dux ad rem Scoticam moderandam Iacobo Quinto puero per legatos est e Galla accitus a nobilitate. Ab eadem publico decreto in conventu confirmatus. Neque proximitati generis id tributum. Alexandrum enim fratrem natu maiorem habebat, ut ipso fortasse inferiorem, ita omni virtutis genere Iacobo Hamiltonio, qui eium locum aliquoties affectaverat facile superiorem. At Iacobo Primo absente Robertus euis patruus regno praefuit. “Quo tandem iure? Num ob cognatoinis propinquitatem assumptus?” Minime. “Num a populo electus?” Ne id quidem. “Quomodo ergo creatus?” Cum rex Robertus Tertius nec animo nec corpore ad regi muneris functionem satis esset validus, Robertum fratrem sibi vicarium suffecit ac liberos ei commendavit. Ille Davidem natu maximum inedia sustulit. Iacobi, qui minor erat, exitio imminebat nisi fuga vitam servasset. Is autem in tyrannidis possessionem collocatus fratre moerore extincto sine comitiis et populari assensione ea retinuit, ac per manus Mordacho filio reliquit. Quae autem fuerit Roberti regis proxime defuncta erga fratrem voluntas dubitari non potest. Nam quem velut filorum carnificem decedens diris est prosecutus, nunquam vivus et valens liberorem designasset.
27. Commemorat nobis etiam id tempus quo post Iacob Quinti mortem rebus ipse praefuit, tanquam quicquam legitime sit ab illo toto eo tempore factum. Cum cardinals Betonius magistratum summum per fraudem invadere conaretur, is magis odio bonorum erga Betonium quam studio erga se populi confisus in locum vacuum irrepsit. Cum multa crudelitate et avaritia regnavit. Post annos non adeo multos magistratum vi partum et reginam cuius tutelam gerebat vendidit. Ibi studium populi erga eum apparuit, cum foeminae peregrinae imperium servituti, quae sub eo fuit acerbissima, praetulerit. Vides opinor Hamiltonii petitionem et patribus legibus et maiorum institutis adversam, et ita adversam ut ipse destitutus argumentis solis eam mendaciis confirmaverit. Quod si qua fuisset huius generis consuetudo, neminem reor praeterit quam iniusta foret. Quid enim minus esse iustum poterat quam aetatem innoxiam atque infirmam eius fidei committere, qui pupilli sibi crediti mortem semper aut expectet aut optet? Cuius gens universa diuturnas et atroces inimicitias cum regis qui nunc est familia gerit aut gesserit? Quod erit hic in sanguinis propinquitate praesidium adversus vetus odium, immanem avaritiam, et iam degustatae tyrannidis praecipitem impetum? Laodice Cappadocum regina liberos suos ut quisque ad pubertatem venerat occidisse creditur, et exigua imperii retinendi moram filiorum sanguine redemisse. Cum liberos mater in brevem temporis usuram impenderit, quid ausuros, aut potius quid non ausuros putabimus veteres inimicos, avaritiae facibus ad crudelitatem inflammatos adversus puerum perpetui regni spem remorantem?
28. Hoc exemplum si cui vetus et obscurum videatur aut e longinquo petitum, propriora et eadem illustria subiiciam. Quis enim rerum non adeo pridem gestarum tam ignarus ut nesciat Galeacium Sfortiam iam adultum, iam maritum, iam regis potentissimi generum a Ludovico patruo interemptum? Aut cui calamitates ignotae sunt, quae tam crudele parricidium sunt consecutae? Pulcherrima Italiae regio prope ad vastatem redacta. Sfortiana fortissimorum virorum genetrix familia deleta, barbari in amoenissimos circa Padum agros introducti, quorum nihil avaritiae esset clausum, nihil a crudelitate tutum. Quis in solo Britanno genitus non audiit Richardi Tertii regis Anglorum adversus fratris filios saevitiam? Aut quanto cum sanguine sit parricidium illud expiatum? Haec cum illi in coniunctissimos sola regnandi cupiditate impulsi perpetrare non reformidarent, homines alioqui solertissimi, quid ad ab eo expectabimus cuius animi inconstantiam omnes cives norunt, imperandi imperitiam magnis cladibus experti sumus? Cuius familia huius regis proavi caede non contenti avum maternum quoad vixit insidiis petiit, paternum vero cum occidere non posset, inopem regno extrustit, patrem velut victimam produxerit mactandum, matrem regnumque eius cum ipsi potiri non possent, peregrinis vendiderint? E qua servitute numinis providentia elapsam in has in quibus nunc est angustias coniecerunt. De qua re publicum civium iudicium vel hinc intelligi facile potest, quod homines sibi visi sunt ex ergastulo miserrimae servitutis erepti iucundissimum libertatis lumen intueri, cum ipsi quod tractare non sciebant imperium foeminae peregrinae vendiderint.
29. His auditis, regina per consilium Hamiltonio denunciat eum rem iniustam petere, neque ullum a se sperandum auxilium. Se autem a regis legatis rogatam ne ipsum Hamiltonium, qui nihl aliud quam seditionem meditabatur, prius dimitteret quam illi veniam abeundi accepissent, quod rem aequam postularent promisisse. Itaque se prohibere ne ante id tempus discedere festinaret. Regina quoque exul spe propinqui reditus suorum animos implebat. Deprehensae sunt eius literae, quibus suos hortabatur ut quamplurimas arces et loca munita occuparent et quam latissime bellum spargerent, neque nomen induciarum vereantur. Nam si conditionibus res transigeretur, omnia superiorum temporum delicta sub umbra pacis tectum iri. Sin apertum bellum dissensio erumperet, quanto plura tenerent praesidia, tanto ad hosti nocendum paratiores fore. Cum iam prorex, rebus in Anglia utcunque expeditis, redeundi veniam impetrasset, allatae sunt e Scotia literae reginae exulis nuper interceptae, quibus querebatur apud suos se ab Angla secus atque usque ab initio ipsa expectaverat atque illa promiserat tractatam. Id autem factum quorundam aulicorum opera per quos stetisset quo minus cum exeritu remitteretur uti Anglam sibi pollicitam asseverabat. Se tamen prope diem aliunde rei exitium sperare (nam iam crebris internunciis de matrimono cum Hauarto tractabatur). Itaque ne remitterent animos, sed factionis vires augerent, omnia turbarent ac reditum proregis in Scotiam quibuscumque possent artibus impedirent.
30. Hae literae vulgatae aliter alios afficiebant. Regina Angliae moleste ferebat se violatae fidei argui, induciarum quoque se auctore factarum pacta non servari. Ac irae stimulis incitata a favore pristino erga reginam exulem magis ac magis ad aequitatem inclinabat. Angli qui prorege bene volebant timere ne quid fraudis inimici eius in itinere molirentur. Erant in regionibus per quas iter ei erat aut Papani magna ex parte aut latrones qui utriusque regni fines accolebant et prope omnes in spem novarum rerum excitati, et solicitatos ut proregem interceperent palam erat. Igitur aulici Angli certatim ei suas opes ad itineris praesidium offerebant. Ille suis comitibus contentus circa Id. Ian. se in viam dedit. Regina autem Angliae e sua fide et dignitate existimans ut salvus domum rediret ultro ad praefectos limitum scripserat ut cum ad loca suspecta et latrociniis infesta ventum esset prospicerent ne ex insidiis circumveniretur. Id sedulo ab eis curatum. Magno enim praesidio equitum peditumque circa vias disposito Beruicum venit, et proximi luce, qui postridie erat Cal. Feb., cum magno amicorum gaudio qui frequentes eo convenerant Edimburgum velut celebri pompa deducitur. Eius adventum inimici propter falsos rumores temere sparsos eum Londini in arce detineri primo vix credere. Verum ubi certis auctoribus iam Edimburgi esse est intellectum, qui vias eo absente obsederant ut viatores exciperent, captivis relictis, trepidi dilapsi sunt, ac statim velut e turbulentissima tempestate subita serenitas illuxit.
31. Paucos post dies regiarum partium proceres frequentes Sterlinum conveniunt. Ibi quae cum Anglis acta erant recitata, et ingenti omnium qui aderant assensu comprobata. Eisdem diebus ex Anglia Iacobus Hamiltonius familiae suae princeps advenit, a regina Scotorum nova et ante inaudita arrogatione in patrem est adoptus et regni vicarius factus. Is propositis edictis cum vetuisset ne cives aliis quam ab ipso substitutis parerent, regii certatim, pecunia in equitum stipendia collata, ut se ad ultimum (si opus esset) dimicationem compararent, ad diem dictum Glascuam convenerunt. Sed cum ad Hamiltonium non pro spe populares adesset, ab amicis ultro citroque commeantibus concordiae ratio tentata est. Hamiltonius ea lege Glascuam venire iussus est ut regem pro summo magistro agnosceret. Id si faceret, caetera facile conventura. Sin id renueret, frustra venturum. Ille ex consilio qui aderant amicorum cum a factionis popularibus destitutus esset et exercitus inimici terror in propinquo foret admotus decrevit necessitati succumbere et in praesentia omni polliceri. Dimissis autem a regia factione copiis, se per ocium rebus suis consulturum. Ubi Glascuam ventum est, praedicta dies qua ipsi amicique eorum se regi subditos professi bona et honores pristinos recuperarent, interea ut ipsi in custodia remanerent, aut e propinquis obsides darent. Adscriptum comnditionibus, si qui earundem partium vellent, eisdem legibus reciperentur. Argathelius et Huntlaeus ei foederi ascribi recusarunt, sive Hamiltonio succensentes quod ipsis inconsultis se in hostium potestatem dedisset, sive se metu suae potentiae laxiores leges pacis expressuros rati, sive quo sponte inclinabant animi, eo facilius sunt impulsi crebris ex Anglia literis.
32. Nam dum in haec in Scotia geruntur, ab regina exule literae afferuntur cum magnis pollicitationibus, quibus literis hortabatur suos ne se vano terrore circumagi sinerent. Se prope diem cum magnis copiis affuturam. Et id quidem pronis ad credendum animis eo facilius est acceptum quod regina laxiore quam antea retinebatur custodia, et increbrescebant quotidie rumores de nuptiis Hauarti cum ea. Hamiltonius cum Edimburgum ad diem dictam venisset paulatim promissa varis postulationibus eludebat, et alias atque alias moras nectebat dum reliqua factionis capita advenirent atque uno foedere omnium consensu transigeretur, item dum reginae absentis animum explorarent. Petere ob haec ut res in decimum mensis Maii diem proferretur. Ad hanc manifestam ludificationem reponsum Argathelium et Huntlaeum frustra expectari, quippe qui afirmarant seorsum suis rebus se velle consulere. Quod autem ad reginam attineret, si ipsa quoque transactionibus non approbaret, rogati quid tum acturi essent, Hamiltonius ingenue sed parum utiliter pro tempore respondit se vi ac terrore praesentis exercitus in eas conditiones consensisse, neque si liberum sibi foret quicquam eorum probaturum. Ita, detecta palam ludificatione, prorex Hamiltonium et Maxuallium in arcem Edimburgensem custodiendos dedit. Reliqua erat consultato de Argathelio et Huntlaeo. Nam Argathelius dum prorex in Anglia erat ad consultandum de rebus communibus Glascuam venerat mille circiter et quingentis comitatus. E vicinis quoque regionibus qui eandem sectam sequebantur eodem accesserant. Ibi sententiis variatum, nec ulla alia de re consensum nisi ut pacem turbarent.
33. Ab Argathelio Hamiltonii petebant ut Levinianos sibi vicinos, qui in causa regia erant firmissimi, praedis agendis vexaret et invitos in suas partes traheret, aut certe eo inopiae redigeret ut suae factioni haud multum prodesse possent. Id ille cum ad amicorum consilium retulisset, neminem suae sententiae fautorem invenit. Meminerant enim a multis iam retro annis Levinianos Argathelio fuisse addictissimos et multis necessitudinibus coniunctos. Deinde qui magis Argathelii quam Hamiltonii Levinianis utrisque interiectis esset vicini? Aut cur in ipsum rem invidiae lenam eiicerent? Ipsos iubebant, quorum res maxime ageretur, principes esse. Id si facerent, Argathelium eis non defuturum. Sed ita non defore ut comes, non dux, in praedando esse vellet. Paucos cum dies tenuisset conventus ille, nullo operae precio confecto solutus est. Argathelius qua prixmum erat per Leviniam sine noxa domum est reversus. Ea modestia vulgo et principibus etiam adversae factionis multo eum chariorem et veniam ei impetrabiliorem fecit. At Huntlaeus conatus irrumpendi per Merniam, Angusiam, et Ierniam frustra prorege absente exepertus, cum multa hominum vexatione praedaque omnis generis sibi loca pervagatus, cum vicarios sibi citra Deam Crafordium et Ogilvium constituisset, omniaque regum munia tentasset usurpare, difficiliorem sibi concordiae rationem effecerat. Hi ergo cum seorsum quisque suum negotium ageret, concilium apud Fanum Andreae utrique est datum.
34. Prior Argathelius venit. Cum eo minime difficilis erat ratio. Nam et eo anno, ut superiore, a praedando abstinuerat, et proregi cognatione propinquus et cum eo a primis usque pueritiae spatiis familiari consuetudine et arcta iunctus erat amicita. Ei iusiurandum tantum propositum se in posterum regi absque fraude pariturum. Si fallat, praeter vulgatas legum poenas se non deprecari quominus apud omnes homines ignominiosus et intestabilis habeatur. Ad eandem sacramenti formulam caeteri, etsi longe diversis legibus, in gratiam sunt recepti. At Huntlaei causa ante adventum eius diu in consilio fuit agitata. Cum enim in Anglia nuptiae Hauarti cum regina exule et eorum adventus in Scotiam occulte pararentur, eorum factio in Scotia paulatim sese erigebat et rebelles ad non parendum animabat. Rebus enim perturbatis, faciliorem novo regi aditum ad regnum occupandum sperabant. Igitur cum proregi satis scrirent persuaderi non posse ut regem, cui tutor et avunculus erat, proderet, eius potentiam arte conantur imminuere. Nam praeter eos qui aperte arma adversus regem gesserant, magna pars consiliariorum non clam, ut saepe antea, sed palam Huntlaeo studebat. Ii summa vi contendebant ut ei preteritorum esset impunitas. Id enim et tutius, et ad concordiam pronius, et ad famam honestius esse ut sine vi civilia vulnera sanentur, neque usque ad bonorum direptionem, caedem, et sanguinem saeviatur. Ita enim et domi tranquillitatem et foris laudem parari posse. Sin ad arma spectet res, certamen fore adversus hominem vetere potentia et multis propinquitatibus et clientelis praevalentem, qui etiam si vincatur (quod adhuc incertum est), tamen ad montes et solitudines posse confugere, aut ad reges exteros se conferre ac deinde in tempore ex hac odiorum parva scintilla magnum belli incendium suscitare.
35. Contra disputabatur bellum istud non tam formidabile quam quidam credi volunt fore. Patrem eius inveteratae prudentiae opinione, integris adhuc opibus, minimo conatu fuisse subversum, nedum hic iuvenis auctoritate nondum confirmata et recenti calamitate familiae ambustus adversus regni opes et regii nominis amplitudinem par esse possit, qui si aut praelio victus aut virium infirmitatis concientia sibi metuens ad montana fugiat, posse quos ille nuper conciliavit paribus aut certe maioribus donis adduci ut eum vel occidant vel proregi prodant. Fidem enim mercenariam cum fortuna mutari, florentem sequi, afflictam deserere. Apud exteros vero reges quantas quisque opes habeat, tanti fieri, neque alienam calamitatem sed suum quemque sequi emolumentum. Quod si in regibus ea humanitatis et clementiae vis esset ut sordibus et exulum egestate moverentur, tamen ea nunc esse tempora quae metum ab exteris nobis demant. Angliam enim, quae causae nostri regis non sit inimica, solam in Europa bonis pacis florere. Caetera regna vicina ita domesticis malis distineri ut ad res externas respicere non sit ocium. Quod si etiam ocium abunde suppetat, tamen sperandum esse aequitatem pluris apud eos fore quam erga exules regibus suis rebelles, alienis infidos misericordiam.
36. “Ex impunitate vero non quam illi praedicant clementiae famam, sed socordiae potius secuturam, quod aut timidi iusti certaminis aleam defugerint aut sub umbra pacis bellum imprudenter aluerint. Pacis inquam umbra, quae labefactatos iamdudum animos rebellium recreet et fidelium regis amicorum alacritatem infringat. Quid enim animi utrique parti fore sperabimus? Cum aleri impune sibi licuisse omnia videant, et in posterum licitum iri sperent? Alteri penes perfidos hostes scelerum praemia spectent, sese spoliatos suis bonis, omnibus belli calamitatibus vexari? Et cum praemia suae fidei et constantiae sperassent, amoris erga regem et patriam se luere poenas sentiant? Quis igitur dubitet quin si res ad arma posthac spectet, quod fore necesse est nisi nunc in ortu flamma sopiatur. Quis inquam dubitet quin ea pars firmior si futura, in tanto praesertim malorum proventu cui omnia impune liceant, quam cui omnia per vim et iniuriam sint patienda? Quod si haec incommoda inanem istam clementiae speciem non sequerentur, tamen neque proregem neque regem ipsum posse ullo iure spoliatorum bona latronibus condonare. Id enim si faciant, suam ipsis personam deponendam, latronum esse assumendam. Multo enim crudelius si haec recipiatur conditio, populum a regibus inpunitatis auctoribus quam ab hostium populatoribus spoliari.”
37. Hoc genus multa cum pro utraque parte dicta fuissent, victique fuissent paucis sententiis impunitatis auctores, prorex pronunciavit se concordiae causa damna sibi privatim ac regi illata condonaturum. Rem alienam condonare nec posse nec velle. Quod si Huntlaeus aut eius amici qui sectam eius secuti fuissent transigere cum spoliatis possent, id se lubente facturum curaturumque ut arbitri ex voluntate partium darentur qui damni aestimationem temperarent. In has conditiones concordia, ut videbatur, stabilita secuta est. Alia parva in speciem contentio, sed quae maiore quam prior certamine disceptata sit. Controversia in eo erat omnibusne promiscue qui Huntlaeum secuti erat venia danda essent an seorusum causae meritaque singulorum expenderentur. Alii, quia cum Huntlaeo durius actum videri volebant quod damna laesis solvere cogeretur, hic aliud ei indulgeri aequum censebant, neque omnem apud suos gratiam tolli. Contra disputabatur nihl magis in hoc genere bellorum spectandum quam ut factiones solvantur. Neque alia ratione id facilius obtineri quam si gratiae et poenae iudicium penes unum sit principem. Aequam omnibus statui multam , quorum imparia sint delicta; id quam iniquum sit omnes intelligere. Poenae autem aestimationem Huntlaeo minime omnium debere relinqui, qui (ut credibile est) maximorum delictorum sit laevissimas poenas exacturus, et in minime noxios totum omnus inclinaturus, quippe qui non cuiusque merita sed operam sibi navatam sit in poenis irrogandis expensurus. Ut enim quisque maxime crudeliter et impie fuerit in bello versatus, ita primum gratiae et amicitiae locum obtinebit. Contra levissimi sceleris gravissimam poenam dependent, qui ad flagitia segniores fuerant et suae modestiae et favoris erga regem multam solvent. Hae rationes ita consilium in hanc partem inclinarunt ut decerneretur ut seorsum de singulis iudicaretur. Ne tamen nihil ei datum videretur, concessum ut domesticos iudicio exceptos ipse suo arbitrio multaret. Illud vero quod magnopere laborabat ne prorex cum copiis ad septentrionalem regni plagam proficisceretur obstinate negatum.
38. Cum hoc maxime pacto ad Fanum Andreae cum Huntlaeo transactum esset, cum duabus mercenariorum cohortibus et satis magna amicorum manu prorex primum Abredoniam, deinde Elginam, demum Ennernessum delatus. Accolae ad ea oppida convenire iussi. Omnes paruerunt. A quibusdam pecunia quae multae nomine imperata est repraesentata, et ab aliis praedes dati. Ab Huntlaeo et tribuum et magnarum clientarum principibus obsides abducti. Ita, nationibus quae ad septentriones vergunt pacatis, cum summa bonorum omnium per totum iter gratulatione Perthum est reditum. Eo conventus nobilitatis est indictus ob literas quas Robertus Bodius Elginam ex Anglia ad proregem attulerat. Erant autem literae perlatae alterae privatae, alterae publicae. Privatae quidem ab aulicis quibusdam Anglis de Hauarti coniuratione. Eam tanta potentia subnixam, tanta prudentia dispositam atque instructam ut nullius viribus, nullius ingenio ei resisti posset, ne si reliquae totius Britanniae vires adversus eam coeant. Hortabantur autem amici ne fortunam suam florentem cum rebus aliorum perditis misceret, sibique pariter ac rebus suis adhuc integris consuleret.
39. Status rerum Anglicarum his non paulum divertere cogit, quod eo tempore adeo utriusque regni prospera et adversa coniuncta erant ut altera sine alteris explicari nequirent. Scoti ante aliquot annos Anglorum auxiliis e servitute Gallica liberati religionis cultui et ritibus cum Anglis communibus subscripserunt. Ea subita rerum mutatio spondere videbatur Britanniam universam ab omni domestico tumultu conquieturam. E continenti vero pontifex Romanus, Gallorum et Hispanorum reges bellum minabatur et consilia novarum rerum inter se clam tractabant. Et pontifex quidem hortando et pollicendo strenue faces animis ira tumentibus admovebat, regibus autem inter se non satis domi concordibus ita opes erant exhaustae ut magis cupere quam suscipere bella viderentur. Suberat et illa aemulato quod neuter videretur aequo animo laturus tantum alteri virium accrescere quantum Anglia devicta adiectura videretur. Inter eos interea et suos cives hae contentiones inciderunt quae animos rerum externarum cogitationibus averterent, quanquam et novitas regni quod adolescentes foemina absque viro summae rerum apud Anglos praeesset (quam qui ei iniquiores erant ex illegitimis nuptiis Henrico Octavo genitam asseverabant), et superioribus tam de regno quam de religione dissidiis magis repressis quam extinctis, odiorum tamen scintillae adhuc in animis vivebant quae mox in magnum incendium erupturae crederentur. Multis interim conatibus a Papanis Anglis temere sumptis et cito pactatis, cum semper fere res infeliciter succederet, exteris assidue spem quantumvis variam ostentatibus nec auxilia ulla ferentibus, pervicaciter tamen in consilio suscepto persistebant, magisque dux multitudini quam opes et animi deesse videbantur.
40. Circumspiciebat vulgus ora procerum, nec satis occurrebat quisquam idoneus cuius fidei se suasque omnes fortunas committerent. Turbulentiorum enim arma civilia multos absumpserant, multi in diversam sectam transierant. Nonnullos aut vivendi maturitas gravioribus negotiis obeundis subduxerat aut simul cum corporis viribus fractis ita animos molliverat ut pacem modo non iniquissimam pati possent. Unus eminebat inter caeteros Thomas Hauartus, cui et animus et opes essent ut tantam procellam sustinere posset. Et causae suberant quae animum alioqui quietum ad rerum novandarum spem impellerent. Avus enim eius et proavus rebus praeclare bello et pace gestis tamen inter instabilis aulae procellas ita iactati fuerint ut summam gloriam prope semper summa compensaret ignominia. Pater maiestatis postulatus publice poenam luerat. Duae etiam propinquae eius reginae supplicio fuerant affectae. Ipse in tanta rerum angustia liberaliter educatus familiam ab interitu vindicavit et in ipso iuventae introitu singularis prudentiae spem praebuerat. Paucis autem annis mortibus uxorum et novis matrimoniis ditatus Anglorum longe potentissimus post reges evasit, ac opibus et prudentia reliqua quidem nobilitas ei cedebat. Sed in rei militari nullum adhuc sui specimen dederat. In religionis vero controversiis ita se ambiguum gerebat ut quamvis ex animo Papismo faveret, diversarum tamen partium hominibus interim ita se dabat ut eorum plaerique pro suo eum numerarent.
41. Inter haec regina Scotorum praelio victa in Angliam se contulit et literas de causa sua adventus ad reginam Anglorum dedit. Ab ea iussa est apud Scrupum hominem nobilem et limitis propinqui praefectum interea divertere dum de postulatis eius agi in consilio posset. Porro Scrupi uxor Hauarti erat soror. Per eam primum secreto tractatum est de matrimonio eam cum Hauarto copulando, et velut divinitus oblata ad id occasione, Hauartus, tertia uxore vita functa tum coelebs erat. Ea consilia etsi paucorum conscientiae commissa supprimebantur, crebris tamen vulgi rumusculis paulatim emanabant. Spei enim magnitudo angustis pectorum claustris contineri non poterat, ac immodica laeticia producente statim per ora populi se diffudit. Iamque eo progressa res erat ut omnia belli civiis incendiis mox conflagatura viderentur. Nec deerant qui, expensis patrium viribus, Hauartum quae vellet non magno molimine sine vi confecturum affirmarent. In hoc statu rerum proceres Scotorum frequentes Perthum convenerant ut duarum reginarum postulata audirent. Scripserat enim utraque ad publicum gentis consilium. Reginae Anglorum literae trium conditionum unam proponebant. Prima simplex erat, ut regina Scotiae in pristinum locum et auctoritatem restitueretur. Sin id impetrari non posset, ut çommuniter cum filio regnaret et regii nominis honore in literis et actis publicis frueretur. Inteera summa rerum penes proregem esset donec rex annum decimum septimum expleret. Tertia erat conditio, si neutrum horum posset obtineri, ut (si quidem regina id sibi persuaderi permitteret) privata domi viveret, eis contenta honoribus qui, salva regis auctoritate, ei concedi possent. Huic ultimo capiti facile est assensum, siquidem regina ad eam accipiendam perduceretur, caetera obstinate negata. Melior enim et incorruptior nobilitatis pars in eo perstabat, se nec debere nec posse quicquam statuere quod regis auctoritatem imminuere videretur, praesertim cum legitime rex creatus esset. Priora vero capita non modo honorem et auctoritatem, sed vitam innocenti pupillo auferre,nisi forte matrem in maritum expertae crudelitas, filio inimicam, exilo exasperata nunc existiment mitiorem fore.
42. Deinde recitate sunt literae reginae exulis, quibus petebat ut iudices darentur qui de suis cum Bothuelio nuptiis cognoscerent, ac si compererentur contra leges factae, peterent ut a viri potestate libera decerneretur. Hae literae factionem regis vehementer offendebant, quod et se reginam scribebat et velut subditis imperaret. Nec deerant qui eas quod regem in ordinem cogerent ac penes reginam exulem potestatem statuerent sine responso praetereundas esse decernerent. Ea pars consilii quam ex reginae arbitrio pendere diximus multum se mirari simulabant, cur qui ab ea tantopere superiore anno contendissent ut suam causam a Bothuelio separaret nunc, cum id offerretur ultro, maiore id studio impediunt quam antea postulaverant. Quod si verbum unum et alterum in literis eos offenderet, id vitium facile corrigi posse, nec deerant qui sponderent (sinerent modo interea divortii causam agi) se curaturos ut regina procurationem quibus vellent verbis conceptam mitteret. Contra ab adversa parte contendebatur nullam se derepente ortam videre tantae festinationis causam. Sexaginta dies esse legitimos ad Bothuelium, ut qui extra regnum esset, in ius vocandum. Intra id tempus novam posse mitti procurationem, nec debere id moram longam videri, ei praesertim quae biennio rem tantam silentio transisset ac nunc demum eas mitteret literas quae gratificari in hac causa volentibus impedimento esse possent quo minus obsequerentur. Si vere divortium expeteret, nihil factu facilius.
43. Scriberet ad regem Danorum atque oraret ut in Bothuelium prioris mariti interfectorem iure animadverteret. Eo extincto, invitis omnibus adversariis, quocumque vellet ei potestatem nubendi fore. Id si abnuret, eam non ex animo sed simulate de divortio agere, ut cum proximo etiam viro sui cui nuberet in incerto matrimonio esset. Eius rei vel hinc magnam esse suspitionem, quod de divortio ob eis iudicibus vellet pronunciari qui nullum statuendi ius haberent. Quod enimi proregi ius in exules esse, quibuscum nihl divini aut humani commune haberet? Qui, nisi ex ipsorum voluntate pronunciaretur, staturi iudicato non essent? Aut quomodo qui sui iuris non essent alieno iuri se subiicerent? Atque cum fraus aliqua occulta subesse videatur, non properandum ea de re iudicium. Sed reginam Angliae, quae rem vel promovere vel impedire posset, praemonendam. Missus est in Angliam iuvenis nobilis ex proregis familiaribus qui acta conventus ad reginam perferret. Mirum fortasse cuiquam videri potest quod, rebus maximis minore disceptatione transactis, de divortio tanta contentione sit actum. Eius rei causa haec erat. Hauartus cum regina Scotorum de matrimonio clam per amicos transegerat. Deinde huic coniurationi domi forisque tantae vires accesserant ut vulgi sermonibus libere iactaretur consilia de regibus legitimis trucidandis et duobus regnis occupandis inita esse: loca, tempora, ac totum rei gerendae ordinem ita dispositum ut adversus vim omnia provisa esse viderentur. Id autem coniurationis conscii unum agebant ac vehementer urgebant, quod matrimonio moram allaturum videbatur, quod si obtinuissent, de caeteris ut sponte secuturis erant securi. Contra vero qui a rege stabant unum id studebant maxime, ut moram nuptiis afferrent.
44. Contra vero qui a rege stabant unum id studebant maxime, ut moram nuptiis afferrent. Intrea multa consilia occulta spatio interposito eruptura et coniurationem consensu regum amborum opprimi posse. In hoc rerum statu, decreto consilii Scotici ad Anglam perlato, ea quod nec satis factum sibi eo responso diceret, et qui missus erat non satis idoneum videri cum quo de tantis rebus tam periculoso tempore consilia conferret, amplius de iis rebus edoceri postulat. Itaque, iterum conventu procerum Sterlini habito, responsum de ultimo superiorum petitionum capite posse conditionibus transigi. Secundum vero tale esse ut sine summo scelere de eo consultari nequeat, quippe quod non imminueret modo sed omnino tolleret regis auctoritatem. Nam praeterquam quod omnis regni societas est periculosa, quam tandem aequam imperandi conditionem fore puero vixdum infantiam egresso cum muliere florentis aetatis, natura callida, et varietatem fortunae experta? Quae ubi semel in partem administrationis publicae irrepserit, vel factionis eius viribus quae decreto publico a rerum gubernaculo remotam non precibus sed minis eam studet restituere, vel corruptis regis inimicis, vel peregrino milite quem nunc sedulo accersit, totam imperii vim in se facile trahere possit? Aut quomodo patietur infantem sibi aequari, quae maritum non tulerit? Adhaec si homini alicui potenti (quod nunc maxime tractaretur) nuberet, duplicatis reginae viribus et marito eius (quod necesse foret) in partem imperii accepto, et eo marito qui non libenter pateretur liberos suos a privigno in possessione regni anteiri, quam pueri conditionem fore? Quid si eius amici (ut est nominum inconstantia) praesentem largitionem futurae spei anteferentes ad potentiorem cultum se conferant? Ibi quid puero in secundum, ac mox in tertium locum detruso praeter praecipitium superest?
45. Caetera se tacitis cogitationibus relinquere quam ominari malle, quod mulier irata, viribus imperii freta, impotentibus avunculorum consiliis instructa, crudelitatem in viro experta, et exilio exacerbata in puero omnibus naturae et fortunae praesidiis nudato, et velut ad irae piaculum exposito, foret ausura. Quae vita pueri amicos maneret, a quibus gravissime se laesam existimaret? Quis cum iram superioribus temporibus metu occultam expromeret, religionis status esset futurus? Praesertim eius crudelitatem innatam incitante notae superbiae marito, quam facile vel puero extincto amici, vel puer amicorum interitu ad solitudinem redactus subverti posset? His de causas reginam in partem imperii sine certa regis pernicie assumi non posse. Haec cum ita se habeant, nihil opus esse de primo capite pluribus agi. Haec qui deferret in Angliam est missus Robertus Petcarnius, homo non minoris consilii quam fidei. Is in ipso adeo tempore in aulam advenit, coniuratione de utroque regno caesis regibus occupando palam explorata et divulgata. Eius coniurationis tantae opes erant ut Angla de suo statu sollicita, Hauarto in arcem Londinensem incluso, in reginam exulem non ausa animadvertere deliberaret de ea mari ad proregem Scotiae mittenda. Sed id consilium, tempestate paulum sedata, fuit discussum. Interea prorex, crescentibus supra modum factionis adversae viribus, Gulielmum Maetellanum omnis coniurationis fomitem Pertho Sterlinum accersit. Is multa sibi male conscius, etsi proregis perpetuam erga omnes amicos in gravissimis etiam delictis perspectam haberet lenitatem, cunctabunde tamen venit, ac, prius explorato si quid adversus se novi consilii captum esset, egit cum comite Artholio ut una veniret, ut eo, si quid opus esset, deprecatore uteretur.
46. Sterlini eum in consilio sedentem Thomas Crafordius comitis Leviniae cliens reum caedis regiae postulavit. Is in cubiculo seorsum in arce servari iussus est. Missi qui Iacobum Balfurium absentem comprehenderent, in utrunque legibus animadvertendum censentibus circumspectioribus, ut qui omnium per aliquot annos turbarum auctores fuissent, et velut in proximo rege tollendo sceleris conscii, ita factionis adversus filium eius principes essent. Sed vicit utilitatis publicae rationem proregis lenitas calamitosa patriae, ipsi vero fatalis. Nam Balfurio novae coniurationis nuper initae gratiam per amicos exoratus fecit. Maetellanum Edimburgum ductum in hospitium non procul ab arce dimisit. Adhibiti erant ei custodiendo equites aliquot, praefecto eis Alexandro Humio adolescente impigro et nobili. Sed Gulielmus Kirkadius arcis praefectus circa horam decimam nocturnam literas confictas comitii Moravii chirographum imitantes ad Alexandrum attulit quae Maetellanum Kircadio tradi iuberent. Ille, ut qui non ignoraret quem in amicitia gradum apud Moravium Kircadius obtineret nihil cunctatus literis paruit. Ita Maetellanus ab arcis praefecto, qui occultius ad eum diem cum inimicis publicis senserat, in arcem abducitur multum fremente nobilitate ac prope incerta Kircadione tantum facinus imputarent an proregi tanquam audaciae eius non ignaro. Ac res ad seditionem spectare videbatur, nisi totius vitae eius sanctitas omnem calumniam superaret. Fuerat quidem et Kircadius ad eum usque diem et manu fortis et in amicitia colenda constans habitus, et cum aliis multis proregis beneficiis ornatus, qui tum in arce custodienda omnibus amicis et propinquis praelatus, verum prudentioribus etiam suspectus.
47. Sed ea erat proregis in amicos indulgentia ut quos aliquando amasset in eos in scelere deprehensos durior esse non posset. Kircadius ad proregem accersitus postridie venire renuit, atque alienissimo tempore cum iam Hauartus et regina indies expectarentur animos adversae factionis erexit, pessimis vulgo sparsis rumoribus proregem ab intimis amicorum in rebus dubiis desertum et inimicorum libidini arce alienata relictum, caeteris tam illustre exemplum secuturis. Ac fore brevi ut, praeside sublato, rex innoxius eiusque fautores in omnia quae saevissimis tyrannis luberet supplicia traderentur. Nihil tamen prorex his sermonibus commotus sequenti luce in arcem ascendit. Custodem allocutus velut placatus, vultu nihil immutato, rediit et ad expeditionem quam in latrones susceperat per Marciam profectus ad Alexandrum Humium gentis principem familiariter, ut solebat, divertit. Illic quoque (nam Humius ad rem avidior magnis pollicitationibus in diversam factionem seductus erat) nullum animi amici indicium reperit. Nam ab Humii uxore, foemina arrogante, propemodum convitiis exagitatus in Teviotam abiit. Eo cum venisset cum exiguo et prope quotidiano comitatu latrones in illa amicorum solitudine virtutem et constantiam eius suspicientes, fide publica accepta, adeo frequentes ad eum convenerunt ut plaerunque multitudo eorum eius familiares et comites aequaret, interim autem anteiret. Nec ille tamen quicquam de pristina animi altitudine remisit quo minus eis e dignitate et sua et publica responderet, eosque procul dubio sine vi pacasset nisi e nobilitate vicina quidam in Hauartum proni et iam arma spectantes obstitissent. Amicis ad diem praestitutum confluentibus, in fines latronum duxit, quamquam vicinorum quibusdam obiecta difficultate et periculis eum deterrere conatis. Lidaliam, Euiam, Esciam cum exercitu pervagatus nn modo ab illis sed ab ulterioribus etiam ultro missos obsides accepit. Paucis qui ob maleficiorum magnitudinem veniam desperabant aqua et igni interdixit.
48. Haec eius expeditio non modo gratiam vulgi ob securitatem publice partam confirmavit, sed summam etiam admirationem expressit quod homo ab intimis amicorum desertus in extrema prope omnium rerum penuria paucis diebus perfecisset quod reges potentissimi in pace tranquilla magnis copiis ac longo tempore efficere aegre potuerunt. Inter has res certior factus est coniurationem Anglicam detectam, Hauartum in carcerem, reginam Scotorum in arctiorem custodiam datam. Et Robertus Petcarnius, confectis ex animi sententia rebus, e legatione rediit ostenditque res a prorege gestas reginae Anglorum esse gratissimas, quod limites pacasset, quod unum e coniuratis Northumbriae comitem in Scotiam fugatum comprehendisset et in custodia haberet, quod reliquos velut hostes persequeretur, quod profecto Beruici ultro in omnes casus auxilia obtulisset. Horum officiorum se memorem fore pollicebatur nec eius periculis defuturam. Omnibus regni Anglorum copiis eum pro suis uti posse. Toto huius expeditionis tempore cum assidue perfidos homines de maxima coniuratione domi inita multa ad proregem deferrentur, omniumque pene literis arcis praefectus perstringeretur, prorex, veterum officiorum adhuc recente memoria et consuetudine pristina non penitus ex animo abolita, simpliciter ad eum omnium delationum exemplar misit. Negavit enim quenquam esse qui suam subsubscriptionem ad ullam pactionem quae ad illam coniurationem pertineret ostendere posset.
49. Interea appropinquabat dies rei capitalis Maetellano dictus. Nam ut est in arcem receptus velut periculum audacia discussurus maximopere petiit ut secum iudicio experirentur. Persuasum enim habebat tantas esse coniurationis in Anglia factae et Scotia cuius ipse inter principes erat, vires, ut nihil ordine et iudicio statui posset. Ad iudicia enim rei capitalis magnae advocationes amicorum et clientium convenire solent pro reorum vel factione, vel gratia, vel nobilitate ut tum quoque evenit. Omnia enim in eum diem comparaverant subsidia principes factionis regi adversae, cuius Hamiltonii, Gordonii, et Argatheliae comes capita numerabantur, ea spe ut si armis (quod facilimum erat) iudicium turbaretur, se, qui e numero hominum et loci opportunitate et omni belli apparatu superiores erant, rem uno conflictu finire posse sperarent. Prorex, qui iuris, non virium contentionem expectaverat, ac propterea nihil ex adverso praeparati habebat, simul quod tempore non necessario se supremae fortuane aleae committere nollet, simul ne supremi honoris maiestas in contentionem cum inferioribus dimissa vilesceret, diem diffidit. Ipse postridie ad Cal. Ian., misso in custodiam ad lacum Levinium comite Northumbriae, Sterlinum est profectus. Adversa factio dum denuo praeter spem auctoritatem proregis et potentiam crescere et ad popularem bonorum gratiam Anglorum favorem accedere videret, ad id quod diu contenderant partim aemulatione, partim magnificis reginae Scotorum pollicitationibus quae Gallorum et Hispanorum auxilia iamiam fore per literas affirmabant, incitati ut proregem tollerent, quo vivo nullum suis consiliis exitum reperiebant.
50. Missis per omnes regiones nunciis ad suae factionis principes, foedus in eam rem ineunt. Huic foederi subscripserunt Hamiltonii, qui ipse eorumve liberi in arce Edimburgensi custodiebantur, nec arcis praefectus huius consilii ignarus fuisse creditur. Quam suspitionem quae mox secuta sunt magnopere auxerunt. Operam suam ad id facinus promisit Iacobus Hamiltonius ex archiepiscopi Fani Andreae sorore natus, ac locum tempusque insidiis idoneum aucupabatur. Forte eodem tempore spes facta erat proregi Britannodunum posse per conditiones recipi. Eo cum profectus re infecta rediret, Hamiltonius in omnem occasionem intentus primum Glascuae, deinde Sterlinam cun insidiae parum procederent, Limnuchum statuit locum ad consilium exequendum esse commodissimum, quod oppidum esset in clientela Hamiltoniorum et archiepiscoppus eius avunculus non procul ab ea domo, in qua prorex diversari soleret, aedes haberet. In aedes sceleri destinatas intentius se abdidit. Prorex cum saepe antea, tum eo ipso die ante lucem de insidiis certior factus, cum index ad maiorem fidem adderet percussorem intra tertias aut quartas aedes a diversorio occultare, seque, si pauci comites sibi darentur, eum e suis latebris extracturum ac totum occultae coniurationis consilium et ordinem explicaturum, nihil tamen de priore consilio mutavit nisi quod per eandem qua ingressus erat portam regredi et commutato itinere progredi decreverat.
51. Nec hoc quidem propositum tenuit, sive quod talium periculorum erat contemptor ac suam vitam in manu Dei esse praedicabat, cui resposcenti libens eum redditurus esset, sive quod equitum multitudo eum opperiens viam oppleverat. Cum iam in equum conscendisset et celeriter loca suspecta praetereundo periculum se putaret evitaturum, ei consilo dum turba referta iter morando restitisset, percussor e podio ligneo quod linteis velut in alium usum operuerat ex insidiis globulo plumbeo paulo infra umbicilicum adacto ac prope renes transmisso, equum quoque Georgii Duglassi, qui ultra eum erat, eodem ictu exanimavit. Ipse per posticum horti quod in eum usum diruerat celeri equo quem a Ioanne Hamiltonio abbate Aberbrothii ad salutem peracto scelere tuendam acceperat. Magna suorum gratulatione, qui coepti audacis eventum opperiebantur, ad Hamiltonium deductus est. Ac iam velut regno in suam familiam translato propinqui omni honore verborum prosecuti praemiis cumularunt. Limuchi inter haec caeteris ad sonum repentinum erectis, prorex se percussum affirmans ex equo velut sine sensu vulneris desiliit et pedibus in hospitium rediit. Initio cum qui curandae plagae adhibiti erant signa omnia ad salutem esse dicerent, paulatim, dolore oborto, nihil omnino animo turbatus de morte cogitare coepit. Qui aderant autem cum frequentes dicerent sua eum nimia lenitate sibi exitium peperisse, ut qui tot maleficentissimis hominibus, et in iis percussori suo perduellionis damnato, pepercisset. Ad ea leniter, ut solebat, respondit “nunquam vestra importunitate efficietis ut meae clementiae me poeniteat.”
52. Deinde cum de re familiari statuisset, rege proceribus qui aderant commendato, nullum in quenquam verbum asperius locutus ante mediam noctem decesset ad 10 Cal. Feb. anno salutis partae 1571. Mors eius omnibus bonis sed praecipue plebi fuit luctuosa, quae velut parentem publicum ac vivum amabat et mortum deflebat, quippe quae praeter plurima ab eo praeclare gesta meminerant res ubique turbatas nondum expleto anno ita per omnes regni partes fuisse compositas ut nemo domi suae quam per itinera et diversoria tutior esset. It iam, decedente invidia qui vivo iniquiores erant, mortuum veris laudibus prosequerentur. Admirabantur fortitudinem in bello cum summo studio pacis coniunctam, celeritatem in rebus gerendis, sed semper tam felicem ut divina quaedam providentia in omni negotio affuisse videatur. Tantam lenitatem in suppliciis sumendis, tantum aequitatis in rebus iudicandis studium ut quoties a bello vacaret totum diem iudicum collegio assideret. Ea praesentis verecundia fiebat ut neque tenuiores per calumiam opprimerentur neque in potentiorum gratiam litibus in longum dilatis exhaurirentur. Domus eius velut sanctissimum sacrarium non solum a flagitiis sed verbis etiam petulantioribus pura erat. Legebatur a prandio et coena semper caput aliquod e sacris bibliis. Et quanquam ad eum usum eruditum hominem secum semper habebat, tamen si qui aderant doctrinae nomine illustres (aderant autem fere semper, ac summo in honore apud eum erant), eorum sententias exquirebat. Neque id ambitione vana faciebat, sed studio vitam ad eam normam componendi. Liberalitatis prope nimius erat. Dabat enim et multis et frequenter, et munus etiam in dando animi alacritate commendabat. Et plaerisque ne accipientium verecundiam oneraret ipse clam sua manu donabat. Cum amicis et domesticis simpliciter et aperte vivebat. Si quis autem eorum deliquisset, acrius multo quam externos increpabat. His moribus et vitae innocentia non modo civibus sed exteris etiam nationibus et carus erat et venerabilis, sed praecipue Anglis, quibus in omni fortuna virtutes eius erant magis cognitae.

Perge ad Librum XX