Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSOCTAVUS

EGINA partu levata, etsi alios omnes satis comiter ut in pulbica gratulatione acciperet, tamen quoties regem visendi causa adesse nunciabatur et ipsa et comites vultum sermonemque ita componebant ut nihil magis timere viderentur quam ne rex non intelligeret se fastidio adventum conspectumque suum omnibus ingratum esse. Contra vero Bothuelius omnia unus poterat, unus negotiis omnibus praeerat, adeoque regina sui erga eum animi propensionem intelligi volebat ut si quid ab ea petendum foret, nemo quicquam nisi per illum impetraret. Ac velut vereretur ne favor is obscurus esset, quodam die cum uno et altero comite summo mane ad portum quem Novum vocant descendit, cuncisque insciis quo properaret naviculam ibi praeparatam conscendit. Ornaverant autem eam Gulielmus et Edmondus Blacateri, Eduardus Robertsonus et Thomas Dicsonus omnes Bothuelli clientes et notae rapacitatis piratae. Hoc igitu r comitatu latronum cum summa omnium bonorum admiratione se mari commisit, nemine ne ex honestioribus ministris assumpto. In Alloa vero comitis Marriae arce, qua navis appulit, per aliquot dies ita se gessit ut non modo regiae maiestatis sed matronalis etiam modestiae oblita videretur. Rex, audito reginae necopinato discessu, terra quantum potuit est consecutus, ea spe et consilio ut una esset et mutua coniugalium officiorum communicatione frueretur. Sed is tanquam molestus voluptatum interpellator, vix paucis horis dum ministri cibo et quiete reficerentur datis, redire unde venerat iubetur. Regina post paucos dies ubi Edimburgum rediit turbam, ut videbatur, vitans non in suum palatium sed in propinquam privati hominis domum in ea vicinia divertit. Illinc in aliam transiit, ubi conventus annus quae Scacarium vocant tum habebatur, non tam (ut creditur) aedium laxitate et hortorum qui iuxta erant amoenitate invitata quam quod in propinquo diversabatur David Camerius Bothuelii cliens, cuius posticum erat hortis reginae vicinum, qua Bothuelius quoties cubitum esset commearet.
2. Interea rex, cum nullum gratiae locum apud uxorem obtineret, iniuriis et iurgiis ablegatur, ac saepius tentato reginae animo cum nulla observantia, nullis officiis assequi posset ut ad pristinam consuetudinem admittereetur, Sterlinum velut in solitudinem secessit. Regina paucos post dies statuit Iedburgum proficisci ad conventus habendos. Circiter initium Octobris Bothuelius expeditionem in Lidaliam adornat. In ea cum neque pro loco quem tenebat, neque familiae suae dignitate, nec hominum expectatione se gereret, a latrunculo ignobili quem captum et nihil metuendum sphaerula plumbea pene confecerat vulneratus in Heremitagium arcem incerta vitae spe delatus est. Id ubi reginae ad Borthuicum est nunciatum, aspera iam tum hieme primum Mulrossam, deinde Iedburgum pervolat. Eo etsi certi de Bothuelii vita rumores perferrentur, impatiens tamen morae animus sibi temperare non potuit quin alieno anni tempore, spretis viarum difficultatibus et latronum insidiis, se in iter coniiceret cum eo comitatu cui nemo paulo honestior vel mediocris conditionis homo suam vitam et fortunas committere auderet. Inde Iedburgum iterum reversa summo studio et diligentia omnia ad Bothuelium eo transferendum comparat. Quo cum venisset, eorum convictus et conduetudo parum ex utriusque dignitate fuit. Ibi, sive ob diurnos nocturnosque labores sive occulta quadam numinis providentia, in morbum adeo saevum et exitiabiliem incidit ut prope nulla spes de vita eius cuiquam superesset. Rex ubi id rescivit maximis itineribus Iedburgum condendit simul ut reginam inviseret et quibus potuit officiis suum animum et studium gratificandi testaretur, simul ut (quod in periculis gravissimis fieri solet) praeteritorum poenitentia mentem subeunte ad sanctioris vitae propositum inflecteret. Illa contra non modo nullum placati animi indicium prae se tulit, sed curavit ne quis venienti assurgeret, salutaret, hospitio ei cederet, vel ad se venientem in unam saltem noctem susciperet.
3. Verum cum ei suspectum esset Moravii ingenium come et humanum, egit cum uxore eius ut propere domum iret morbumque simularet ac statim decumberet, ut saltem hoc praetextu per excusationem adversae valetudinis rex illinc excluderetur. Ac in eo erat ut hospitii poenuria discedere cogeretur, nisi quidam ex Humiorum familia pudore impulsus repentinam discedendi causam finxisset at suum hospitium regi vacuum reliquisset. Postridie mane iussus inde Sterlinum rediit, qui reditus eo visus est omnibus indignior quod eodem prope tempore Bothuelius ex aedibus ubi ante diversabatur per ora vulgi in diversorium reginae delatus est, et cum neuter adhuc satis firmus, illa e morbo, ille e vulnere, foret, primum Cansonem, inde Coldinghamiam, mox ad Cragmillarium (ea arx ad duo millia ab Edimburgo abest) transeunt, rumorum qui toto illo itinere spargebantur securi, cum interea regina in omni sermone palam profiteretur sibi nullam in posterum vitam fore nisi a rege solveretur, ac si alia ratione non posset, se sibi manum illaturam. Inter haec saepe mentionem de divortio iniiciebat, neque difficile affirmabat id futurum, sublato e medio diplomate pontificis Romani quo venia eis matrimonii adversus leges Papanas contracti facta fuerat. Sed cum hanc rem non perinde atque expectaverat processuram videret (multis enim e nobilitate praesentibus haec agebantur), caeteris omissis ad caedem regis animum convertit.
4. Paulo ante brumam, cum legati e Gallia et Anglia advenissent ut in principe baptizando testes adessent, regina non modo pecunia sed opera etiam et industria contendit ut Bothuelius inter cives et hospites singulari cultus magnificentia conspiceretur, cum interea legitimus eius maritus in filii sacro lustrico non modo subsidio ad sumptus necessarios destitueretur, sed in conspectum legatorum prodire vetaretur, ministris qui ad usus quotidianos ei attributi erant detractis, nobilitate autem observare prohibita. Sed nobilitas et hoc et superioribus temporis quanto reginae animum implacabi;iorem erga maritum videbant, tanto magis ad misericordinam flectebantur, cum hominem adolescentem et innoxium tot contumeliis petitum omnia ferre non modo petienter, sed etiam omnia iniustae irae piacula experiri viderent, ut pene servilem in modum humiliter aliquem gratiae locum apud eam teneret. De cultu vero corporis, color impudens et falsus est quaesitus, reiecta in aurifices, phrygiones, caeterosque id genus opificis culpa quam penes ipsam omnes esse sciebant, cum contra Botheulio exornando plaeraque sua manu elaboraret. Legati etiam exteri moniti ne cum eo colloquerentur cum interea maiorem diei partem omnes in eadem arce transigerent. Homo adolescens ita inhumaniter habitus cum se universorum contemptui expositum, aemulum sibi ante oculos adductum ab omnibus coli videret, ad patrem, qui Glascuae erat (ut quidam putant, accersitus) secedere decrevit Discedentem regina solito prosequitur odio. Vasa argentea quibus a nuptiis ad eum diem usus erat universa simul aufert ac stannea supponit, veneno etiam ante discessum dato tanquam scelere magis occulto si absens ab aula moreretur.
5. Sed malum opinione eorum qui dederant fuit praesentius. Nam antequam mille passus a Sterlino abesset adeo vehemens dolor simul omnes corporis partes invasit ut eum facile appareret non casu sed fraude humana morbum advenisse. Ut vero Glascuam venit, manifestius vis mali se prodidit: liventes etiam pustulae tanto cum dolore et totius corporis vexatione eruperunt ut exigua spe vitae spiritum duceret. Iacobus Abrenethius, homo summa fide et industria, et magno usu medendi praeditus, de genere morbi rogatus statim venenum datum ei respondit. Accersitusf ruerat et reginae medicus domesticus, sed cum ipsa ire vetuit, simul verita ne eius opera aegrotus mortem evaderet, simul ne a pluribus veneni indicia deprehenderentur. Ceremoniis baptismi peractis et paulatim turba dilabente, regina solitudinem quaerens cum Bothuelio, prope uno apud Drumenium et Tilibardinum nobilium domos aliquot deis transactis. Circa Ianuarii initium Sterlinum rediit. Et cum quotidie se Glascuam ituram ostenderet ac nuncium de morte regis expectaret, in eius rei incertum eventum filium in sua potestate habere decrevit. Id consilium quominus suspectum haberetur, causari coepit aedes in quibus puer educabatur incommodas, quod in locis humidis et praefrigidis periculum ei a pituita esset. Sed facile apparebat alia de causa alioque animo haec fieri, cum et vitia quae vitabantur mutatione loci longe maiora in illis quo ducebatur aedibus essent, ut in solo humido et palustri sitis, et a sole montis obiectu aversis. Puer igitur vix septum aetatis ingressus mensem asperrima hieme Edimburgum ducitur. Ibi cum rescitum esset regem convalescere ac vim veneni aetatis vigore et corporis firmitate naturali superatam, novum de eo tollendo consilium initur, aliquot etiam e nobilitate in conscientiam sceleris asciti.
6. Cum interea ad reginam delatum esset regem de fuga in Galliam aut Hispaniam cogitare, eaque de re cum Anglis, qui navem in aestuario Glottae stantem habebant collocutum. Alii occasionem commode oblatam censent ut regina eum accerseret, ac si venire abnuat palam ferro trucidaretur. Nec deerant qui operam suam pollicerentur. Alii occulte facinus exequi consulunt. Omnes festinandum antequam plane convalesceret. Regina secura de filio, ut maritum quoque haberet in poteste, quanquam incerto adhuc de genere caedis consilio, ipsa Glascuam proficisci decrevit. Superiorum mensium suspitionibus per frequentes et amicissime scriptas literas (ut ipsa rebatur) satis perpurgatis, sed facta literis fidem detrahebant. Nam eius itineris prope solos comites Hamiltonios aliosque regis paternos inimicos habebat. Quae in rem interea essent Bothuelio curanda Edimburgi committit. Is enim locus et ad patrandum et occultandum scelus maxime visus est idoneus, quippe ubi in magno conventu nobilitatis in alium transferri aut in multos spargi suspicio caedis posset. Cum regina omnia quae odio dissimulando essent tentasset, obiurgationibus, querimoniis, lamentationibus multis utro citro peractis, agere tamen animi placati fidem fecit. Rex nondum e morbo satis validus lectica Edimburgum ad locum per Bothuelium (qui absente regina id munus susceperat) sceleri destinatum deducitur. Erat autem is locus aedes per aliquot annos desertae, murisque urbis coniunctae in vasta solitudine inter duorum templorum ruinas, unde neque clamor aut strepitus exaudiri posset.
7. Eo cum paucis ministris intrusus est. Maior pars quos regina ministros, sed omnium dictorum ac factorum observatores addiderat, discesserant, gnari videlicet periculi imminentis, neque qui remanserant ab hospitii paratoribus claves ostiorum extorquere poterant. Regina autem unum id maxime omnium agebat ut omnes a se suspitiones segregaret, adeoque ea simulatio ei processit ut rex de animo eius erga se iam plane benevolo securus literas ad patrem, qui Glascuae aeger substiterat, bonae spei ac fiduciae plenas scriberet, commemoratis reginae erga se officiis ac simplicis et sinceri amoris indiciis, ac sane asseveranter rerum in melius mutationem sibi spondebat. Haec scribenti derepente regina intervenit ac, literis perlectis, crebro eum amplexa ac deosculata sibi supra modum gratum esse ostendit, quod iam perspicue intelligeret nullam in eius animo nubeculam suspitionis subsedisse. Hic cum omnia tranquilla viderentur, subiit illa altera cura ut totum, si qua posset, crimen in alios derivaretur. Itaque fratrem suum Moravium accersit, qui, accepta nuper venia, ad Fanum Andreae profecturus erat ut uxorem inviseret, quae in summo vitae discrimine versare nunciabatur. Nam et parturiebat et exanthemata (quae vocant) per totum corpus cum vehementi febre ereuperant. Causam fratris retinendi videri volebat ut legatum ducis Sabaudiae, qui ad baptismum principis iusto serius venerat, se honorifice velle dimittere simularet, quam cum parum iusta videretur cum ab officio pio et necessario avocaretur, tamen paruit.
8. Regina interea quotidie regem invisebat. Eum cum Bothuelio, quem extra suspicionem esse volebat, reconciliat, liberaliter in postrum de sua in eum voluntate promittit. Quae officiorum simulatio cum omnibus vehementer esset suspecta, nemo tamen regem de suo periculo admonere audebat, quippe qui omnia quae aliunde accipiebat quo magis in gratiam reginae se insinuaret ei revelare soleret. Unus inventus est Robertus reginae frater qui, sive facinoris atrocitate sive adolescentis misericordia motus, uxoris insidias ad eum deferre est ausus, sed ea lege ut rem apud se tacitam contineret ac suae incolumitati quam posset commodissime consuleret. Id rex cum pro sua consuetudine reginae indicasset, Robertusque advocatus rem constanter negaret, alterque alterum mendacii argueret, et uterque ad arma manum admovisset, regina hoc spectaculo laeta, quod sine suo labore et molestia suorum consiliorum exitum in propinquo videret, alterum fratrem Iacobum advocat velut ad litem dirimendam, re vera ut ipse quoque per occasionem tolli posset. Nemo enim earum rerum aderat arbiter praeter unum Bothuelium, qui inferiorem potius in eo certamine conficeret quam dissentientes distineret, quod adeo verbis testatus est cum diceret nihil esse cur Iacobus tantopere properaret ut homines non ita pugnandi cupidos dirimeret. Hoc motu utrinque sedato, regina et Bothuelius toti in caedis consilium intenti dant operam ut res quam occultissime transigatur.
9. Regina ut mariti amorem et veterum offensionum oblivionem simularet, lectum suum in cubiculum quod infra regem erat e palatio portari iubet. Ibi ipsa aliquot noctes extracto in longum colloquio conquievit. Interea non cessat omnia comminisci ut, facinore peracto, infamia in Iacobum fratrem suum et Mortonii comitem derivaretur. His enim quos ob virtutem et auctoritatem plurimum timebat et oderat de medio sublatis, caetera omia prona fore pollicebatur. Eodem etiam incitabant literae pontificis Romani et Caroli cardinalis Lotharingi. Nam superiore aestate cum a pontifice per avunculum pecuniam petiisset ad statum religionis in Britannia turbandum, et pontifex quidem occultius, cardinalis aperte ad caedem hortabatur eorum per quos maxime stabat ne papismus revocaretur, eosque nominatim edebat, et praecipue quos dixi comites, quibus extinctis magnam pecuniae vim ad bellum geerendum promittebat. Harum rerum rumusculos regina ad proceres permanasse credebat. Itaque ipsa literas eis ostendit ita se apud eos purgatam ob omni alieni animi suspitione rata. Sed haec consilia tam subtiliter, ut videbatur, inita nonnihl perturbabant nuncii frequentes a Moravii uxore eam afferentes abortum fecisse ac in exigua spe vitae animam agere. Haec cum ei die dominico ad sacram concionem eunti nunciata fuisseet, isque ad reginam reversus ab ea veniam abeundi petiisset, illa magnopere contendebat unum certe diem certiorem nuncium expectaret cum neque si properaret eius adventus quicquam profuturus esset; sin remitteret morbus, etiam postridie satis in tempore sit venturus. Ille tamen obstinato animo iter capessit.
10. Regina, quae in eam noctem caedem destinasset, adeo soluto animo videri voluit ut nuptias Sebastiani cuiusdam e cantoribus suis eo die in palatio celebraret, eoque velut per ludum et laeticiam transacto vespere cum satis magno comitatu ad maritum visendum ierit. Ibi cum hilarius solito per aliquot horas collocuta esset, saepe eum deosculata annulum etiam tradidit. Post discessum reginae cum rex inter paucos qui aderant ministros illius diei dicta factaque retractaret, inter alios sermones ad bene sperandum eius animum erigentes paucorum verborum recordatio laeticiam nonnihil turbavit. Sive enim spe admota sceleris perpetrandi impotens animus gaudium continere non potuit, sive vox temere excitit, iniecta est ab ea mentio Davidem Rizium superiore anno circa id ipsum tempus interfectum fuisse. Haec importuna caedis recordatio cum nulli satis placeret, tamen quia multum noctis processerat et proximum mane ludis et laeticiae destinarant, celeriter cubitum concesserunt. Interea in cubiculo inferiore pulvis sulfureus ad evertendas aedas collocatur. Caetera quidem circumspecte et callide provisa videbantur, in re tamen levi non levia vestigia ad scelus deprehendendum relinquebatur. Lecto enim in qui regina noctes aliquot cubitaverat inde ablato, viliorem in eius locum substituerunt, in tanta famae prodigilitate exiguae pecuniae parci. Inter haec Paris Gallus unus e sceleris administris regis ingressus cubiculum ita constitit tacitus ut ipse a regina conspici posset. Id enum signum convenerat omnia iam parata esse.
11. Illa tanquam viso Paride nuptiarum Sebastiani recordatio animum subiiset se negligentiae coarguit quod ea nocte (uti convenerat) persona non saltasset ac nuptam de more in lecto non collocasset. Cum dicto consurgit ac domum abit. Reversa in palatium satis diu cum Borthuelio colloquitur. Is tandem dimissus cum in cubiculum venisset mutavit vestem et militari clamide amictus per custodias paucis comitatus in oppidum rediit. Duae aliae consciorum turmae diversis itineribus cum ad locum destinatum venissent, pauci cubiculum regium, cuius claves penes ipsos erant (ut ante dictum est) ingrediuntur. Ipsum alto somno solutum invadunt ac, faucibus compressis, famulum item unum qui iuxta lectulum accubabat strangulant. Strangulatos per portulam quam in hunc usum in muris urbis aedificaverant efferunt in hortulum propinquum, deinde ignem sulfureum admoventes domum a fundamentis convellunt tanto cum fragore ut aedes aliquot vicinae quaterentur et in longinquioribus urbis partibus qui somno gravissimo erant oppressi velut attoniti expergiscerentur. Quo facinore peracto, Bothuelius alia quam venerat per muri urbis ruinas dimissus in palatium per custodias rediit.
12. Hic per aliquot dies rumor satis constans de caede regis fuit. Regina, quae vigilans ad id noctis eventum rei praestolabatur, convocatis qui ex nobilitate in palatio erant et in iis Bothuelio, ex eorum sententia velut ignara omnium quae acta essent misit qui causam tumultus cognoscerent. Eunt qui facinus inspicerent. Rex linteo tantum indusio amictus superiorem corporis partem, caetera nudus iacebat. Iuxta eum reliqua vestis atque etiam soleae. Ad eum cum vulgi factus esset concursus, aliud alius coniiceret, nemo tamen omnium (quod Bothuelius maxime cupiebat) in animum inducere potuit eum violentia pulveris tecto effracto fuisse eiectum, praesertim cum e toto corpore nihil (quod in tanta ruina erant necesse) fractum, contusum, aut lividum appareret, vestisque iuxta non modo flammis non flata aut pulvere conspersa iacere, ut non vi aut casu illuc allata sed manu composita videretur. Bothuelius domum reversus cum velut admirabundus eum nuncium ad reginam attulisset, ea cubitum concessit atque in multum usque diem altissimo somno in summa securitate conquievit. Rumores interea sparguntur a parricidis regem consilio comitum Moraviae et Mortonii esse interfectum, ac in proxima Angliae ante lucem perferuntur. Tacitis tamen omnium cogitationibus regina facinoris auctor designatur. nec episcopus Fani Andreae a rumoribus fuit intactus. Multae ad eam cogitationem coniecturae impellebant. Nobiles et crudeliter exercitae inimicitiae inter familias. Nec episcopus unquam reginae satis reconciliatus antequam id scelus animo concepisset, et nuper eam Glascuam comitatus omnium ultimorum consiliorum particeps fuerat. Auxit hominum suspicionem quod tum in aedes fratris comitis Aranii divertisset, ei domui propinquas in qua rex occisus erat, cum semper antea in celebri urbis loco habitaret ubi commode et salutationibus celebrari et epulis popularem gratiam colligere posset. Item quod e superioribus urbis locis lumen et pervigiliae in eius aedibus tota nocte conspiciebantur. Ac tum demum ubi ruinae propinquae fragor insonuit. lumina sunt extincta et clientes qui frequentes armati vigilaverant vetiti egredi.
13. Vera autem rei gestae historia, quae post complures menses erupit, effecit ut horum plaeraque quae tum pluribus suspitiosa videbantur postea, re patefacta, pro certissimis haberentur indiciis. Scelere perpetrato, nuncii statim in Angliam dimissi qui divulgarent regem Scotorum a suis crudeliter fuisse trucidatum opera maxime et consilio comitum Moraviae et Mortonii. Is rumor statim in aulam delatus adeo animos omnium in odium totius gentis inflammavit ut per aliquot dies nemo Scotici generis sine summo vitae periculo in publicum prodire auderet, et vix multorum literis ultro citroque missis demum mitigari potuerit, clandestinis consiliis iam in lucem prodeuntibus. Regis cadaver cum diu spectaculo fuisset continuusque vulgi concursus eo fieret, regina curat ut super scamnum inversum extentum per baiulos in palatium deferretur. Ibi et ipsa corpus omnium illius aetatis formosissimum avide spectavit, nullo in alterutram partem indicio animi secreta prodente. Proceres quidem qui aderant funus ei amplum et honorificum decernunt. Sed illa per baiulos de nocte sine ullo funeris honore sepeliendum curat et (quod indignitatem vehementius auxit) prope Davidis Rizii sepulchrum, ac si hominis foedissimi manibus mariti morte parentaret.
14. Duo quae tum acciderunt ostenta operae pretium duxi hic exponere, quorum alterum caedem paulo antecessit. Iacobus Londinus homo Fifanus honesto loco natus cum febri diu laborasset, pridie quam rex occideretur circa meridiem in lecto se paulum erexit ac velut attonitus magna voce obtestatus est praesentes ut regi opem ferrent. Iam enim parricidas eum invadere. Deinde paulo post cum flebili questu exclamavit “frustra opem feretis, iam trucidatus est,” nec ipse diu post eam vocem supervixit. Alterum cum caede ipsa coniunctum fuit. Tres e familiaribus comitis Atholiae regis propinqui homines et virtute et genere minime obscuri non procul a regis hospitio divertebant. Iis circiter mediam noctem dormientibus, ad Dugallum Stuartum, qui proxime parietem accubabat, quidam visus est accedere ac, manu leviter per barbam malamque ducta, eum excitare, dicens “surgite, vim vobis afferunt.” Is experrectus repente cum visum secum resolveret, alius confestim ex alio lecto exclamat “quis me calcat?” Et cum Dugallus respondisset felem esse fortasse qui (ut fit) noctu oberraret, tum tertius, qui nondum experrectus fuerat, statim e lecto coniecit in pedes rogitans quis colaphum sibi incussisset, ut cum dicto per ostium visus est quispiam egredi nec sine strepitu. Interea dum illi visa et audita inter se conferunt, domus regiae cadentis fragor auditus omnes consternavit.
15. Facinore perpetrato, varie prout quisque regem oderat aut amabat afficiebantur. Omnes boni uno consensu scelus nefarium abominabantur. Verum longe molestissme rem ferebat cum ob alia, tum quia princeps nuptiarum conciliator fuerat Ioannes Stuartus Atholiae comes. Proxima quae caedem secuta est nocte armati, ut in re trepida, cum circa palatium excubias agerent, ad exteriorem parietem cubiculi in quo Atholius agebat sonitus veluti leviter fundamenta demolientium est auditus. Excitata strepitu familia eam noctem insomnem egit. Postridie comes in oppidum emigravit, ac paulo post vitae metuens domum discessit. Comes Moraviae cum e Fano Andreae in aulam redisset, nec ipse extra periculum fuit. Nam et armati noctu circa aedes eius obversabantur, sed cum ob adversam eius valetudinem totas noctes domestici eius vigilarent, sicarii nihil attentare clam poterant nec palam audebant. Tandem Bothuelius (qui illa se molestia liberatum vellet) ipse sua manu facinus foedum peragere decrevit. Igitur nocte concubia suos de valetudine Moravii interrogat. Cum responsum esset eum vehementer articulari dolori cruciari, “quid si eum invisamus?” inquit. Et cum dicto surgens ad eius aedes properabat. Inter eundem admonitus est a suis eum ad Robertum fratrem ut extra strepitum palatii et liberius et commodius ageret migrasse. Stetit paulum tacitus ac dolens tantam occasionem amissam domum rediit. Regina inter haec domi vultum componebat et simulatione luctus populum sibi placatiorem reddere meditabatur. Sed ea res ei aeque ac reliqua conspiratio improspere cessit. Nam cum in more esset a priscis usque temporibus ut reginae post maritorum obitum complures dies non modo coetum hominum sed lucis etiam abstinerent aspectu, simulatum quidem luctum aggressa est, sed, animi superante laetitia, foribus occlusis fenestras aperit et, abiecta lugubri veste, intra quatriduum coelum solemque aspicere sustinuit, et ante diem duodecimum, confirmato adversus vulgi rumores animo, in agrum Setonium ad septem ab oppido millia passum excurrit, cum interim Bothuelius a latere eius nusquam discederet. Ibique ita egit ut paululum in corporis vestitu, nihil in animi habitu mutasse videretur.
16. Celebrabatur autem locus magna nobilitatis frequentia, et ipsa quotidie in campum propinquum ad lusus consuetos, nec eos plane muliebres, prodibat. Sed Croci Galli (qui saepe antea legationem in Scotia obierat) adventus rationes eorum nonnihil turbavit. Is cum ostendisset in quanta res esset apud exteros infamia, Edimburgum est reditum. Sed Setonium tot habebat commoditates ut cum famae dispendio eo revertendum esset, ibi consultationis omnis summa fuit quo pacto Bothuelius regiae caedis absolveretur. Tentata quidem erat antea et accusatio et purgatio. Nam statim a caede regis Bothuelius cum aliquot consciis ad Argatheliae comitem, quod is rerum capitalium perpetuus esset quaestor, convenerunt. Primum tanquam omnium quae gesta essent ignari, rem novam, inauditam, incredibilem mirantur, deinde quaestioni paulum vacant, pauperculas aliquot e vicinia mulierculas citant. Illae inter spem metumque haerent, loquine an tacere magis expediat incertae. Verum etsi sermonem temperarent, tamen cum plus effutivissent quam expectabatur tanquam temere locutae dimittuntur. Sed earum testimonia facile erat contemnere. Accersuntur domestici regis ministri quos calamitas nondum absumperat. Interrogati de sicariorum ingressu negant claves in sua potestate fuisse. “Quis igitur eas habebat?” Aiunt reginam. Differtur in speciem quaestio, re vera supprimitur. Metuebant enim ne si longius progrederentur aulae secreta in vulgus exirent. Ne tamen res penitus abiecta videretur, proponitur edictum. Pecunia indicibus decernitur. Sed quis auderet Bothuelium attingere, cum idem reus, iudex, quaesitor, poenae exactor esset futurus? Hic tamen metus qui singulorum ora comprimebat, multitudinem continere non potuit. Nam et libellis propositis et pictura et nocturnis per tenebras clamoribus effectum est ut parricidae facile intelligerent arcana sua nocturna in vulgus prodiisse, ut iam nemo dubitaret qui scelus designasset, qui operas contulisset.
17. Quantoque magis supprimebatur, tanto magis vulgi dolor inhibitus erumpebat. Haec etsi sceleris conscii videri volebant contemnere, tamen interim ad unum eos stimulabat ut suum dissimulare nequirent dolorem. Ita, omissa de regis morte quaestione, subit altera multo acrior adversus libellorum auctores, et (ut ipsi loquebantur) Bothuelii calumniatores. Adeo severe exercebatur ut neque sumptui neque labori ulli parceretur. Pictores omnes et qui scripturam factitabant convocantur, si forte ex picturis et libellis auctores indicare possent. Additur quaestioni conveniens edictum quo non proponere modo sed propositum legisse capitale erat. Sed qui capitalis poenae comminatione populi sermones compescere studebant, nondum morte satiati odium adhuc erga mortuum regem retinebant. Bona defuncti, arma, equos, vestem, reliquamque supellectilem, ac si fuisset redacta in fiscum, regina aut interfectoribus aut paternis inimicis divisit. Haec ut palam gerebantur, ita multorum dictis palam incessebantur, adeo ut quidam opificum qui vestem regiam Bothuelio ad corporis modum adaptabat ausus sit dicere hic se ius et morem patrium libenter agnoscere, cum spolia defuncti cedant carnifici. Inter haec subit altera cura, quomodo arcem Edimburgensem regina in suam potestatem redigeret. Eam tenebat Ioannes Marriae comes ea lege ut nemini nisi conventu publico reposcenti redderet. Etsi proximo mense id consilium erat futurum, tamen reginae cupiditati omnis mora longa videbatur futura. Igitur cum amicis comitis (nam ipse gravi morbo tum implicitus Sterlini decumbebat) et propinquis agit ut arcem sibi redderent, causata maxime vulgus Edimburgense (quod tum tumultuabatur) in officio contineri non posse nisi ipsa in sua potestate arcem haberet. Se autem maximum sui in Ioannem amoris pignus filium unicum regni haeredem ei servandum et alandum daturam, quo officio in multis aliis principibus ac recenti memoria in matre sua ac avo maiores eius usi cum summa laude fuissent.
18. Ille etsi satis intelligeret quo illa promissa et blanditiae tenderent, tamen non aegre consensit. Regina, cum eum faciliorem quam speraverat invenisset, tentat efficere ut, retento apud se filio, arcem cum primum esset opportunum reciperet. Id cum obtinere non posset, alia fraude eum aggreditur. Agit cum eo ut puerum Limnuchi (quo medium est inter Edimburgum et Sterlinum) certo die reciperet et arcem traderet. Sed cum hic suspicio fraudis gravissima subesset, tandem conventum est ut puer Areskino Sterlini traderetur, ipse interim e propinquis et amicis principes obsides daret de arce reddenda. Et haec quidem tum parricidas habebant sollicitos. Sed multo magis eos urebant comitis Leviniani assuduae querimonia. Is cum propter Bothuelii potentiam cum summa licentia coniunctam in aulam venire non auderet, per literas reginam continenter compellabat. Ab ea enim petebat ut Bothuelium procul dubio caedis auctorem tantisper in custodia teneret dum causae dicendae dies adesset. Illa etsi multa comminiscendo postulationem eluderet, tamen cum rei tam atrocis quaestio evitari non posset, hanc eius habendae rationem inivit. Instabat conventus ordinum ad Id. Apr. Ante eum diem iudicium peragi regina volebat, ut reus iudicum sententiis absolutus etiam totius conventus suffragiis purgatus discederet. Ea festinatio in causa fuit ut nihil ordine, nihil more maiorum in eo iudicio fieret. Accusatores de more citari debebant proximi uxor, pater, mater, filius, ut vel adessent vel procuratores mitterent qui intra quadragesimum diem (nam hoc tempus legitimum erat) se sisterent. Pater adesse iussus ad Id. Apr., idque sine amicorum advocatione cum sua tantum familia, quae in summa eius inopia ad paucos erat redacta. Cum interea Bothuelius cum magnis agminibus tota urbe volitaret, comes Levinius in urbe hostium plena, cum sine amicorum clientium praesidio neque se tutum fore neque si vitae periculum nullum esset quicquam libere se agere posse videret, abesse satius duxit.
19. Ad diem dictum Bothuelius idem reus et accusator in praetorium ascendit. Citantur e nobilitate iudices, magna pars ipsius amici, nemine ex adverso qui quenquam reiiceret. Parvam iudicio moram fecit Robertus Cuningamius unus e Levinii familia. Is, venia dicendi petita, palam testificatus est neque more neque legibus id iudicium exerceri ubi reus potentior eset quam ut poenas legibus dare posset. Accusator mortis metu abesset. Ita quicquid ibi statueretur, cum nihil iure, nihil ordine gereretur, pro non iudicato fore. Illi nihilo minus in incaepto persistunt. Gilbertus quoque Casilissae comes magis usurpandi iuris causa quam quod quicquam se profecturum speraret cum iudex legeretur se excusavit, multamque etiam quae a recusantibus exigi solet obtulit. Statim nuncius a regina annulum ferens eum iudicare iubet: ni pareat, custodiam minatur. Cum ne custodiae quidem metu absterritus esset, rursus a regina nuncius perduellionis poenam recusanti intentat. Hoc metu sedere coacti pronunciant se non videre cur Bothuelium condemnet. Si quis tamen iure et ordine postea accuset, cavent ne hoc iudicium ipsis fraudi sit. Nec immerito ita pronunciasse quibusdam sunt visi, quod quaestio eis verbis decreta erat ut ne a severissimis quidem iudicibus Bothuelius condemnare posset. Iubebantur enim quaerere de caede quae facta fuerat nono Februarii cum rex decimo die fuerit occisus.
20. Ita Bothuelius absolutus quidem se non infamia liberatus est. Suspicione enim aucta, poena tantum dilata videbatur. At reginae ad nuptias properanti quivis color, quamvis impudens, satis erat. Ad cumulum uius absolutionis propositus est libellus celeberrimo fori loco. Bothuelius etsi legitimo iudicio a caedis reatu liberatus esset, tamen quo sua innocentia cunctis foret perspectior, se ferro paratum decernere si quis integra fama et honesto loco natus eum regiae caedis insimularet. Nec defuit qui postridie aeque ferociter per libellum publice propositum conditionem acciperent, modo locus certaminis designetur in quo citra periculum nomen suum profiteri possit. His utcunque succedentibus, tamen regina in conventu visa est ferocior, et quae antea civilis animi speciam protulerat, palam tyrannidis cupiditatem ibi renudavit. Nam quod Sterlini in causa religionis promiserat palam ibi promissum negavit. Id autem erat ut primo quoque conventu quae per tyrannidem pontificis Romani latae erant leges abrogarentur, novisque legibus ecclesiae instauratae auctoritas stabliretur. Praeter audem id promissum, cum bina edicta chirographo eius signata profererentur, hic deprehensa elusit. Iussit enim qui ab ecclesia missi erant alio die redire. Neque post id tempus unquam sui conveniendi copiam fecit. Actaque conventus quae ante suum in Scotiam reditum, consentiente Francisco marito, edita erant, sub amnistiae legem cadere pronunciavit. Ea vox omnibus manifesta tyrannidis professio videri. Itaque cum Scoti nullas habeant leges praeter conventuum decreta, subibat illa tacita cogitatio quae vita futura foret sub principe cuius arbitrium pro legibus habendum esset, promissis vero fides abesset.
21. Haec sub finem conventus acta. Eodem tempore reginae ad nuptias festinanti libido incessit consensus publici quavis arte exprimendi, ut nihil nisi procerum voluntate gessisse videretur. Bothuelius igitur, ut publicae auctoritatis specie nuptias honestaret, hanc rationem commentus est. Nobiles omnes suprimi ordinis qui aderant (aderant autem permulti) ac coenam invitat. Ibi, solutis ad hilaritatem animis omnium, rogavit ut studium suum quod superioribus temporibus declarassent in rosterum quoque praestarent. In praesentia autem petebat ut cum reginae ambiret nuptias, libello quem ea de re confecerat illi subscriberent. Id sibi et ad principis voluntatem conciliandam utile et apud caeteros homines honorificum futurum. Re tam subita et inopinata omnes attoniti, cum neque moestitiam dissimulare possent, nec abnuere quod petitum esset auderent, paucis, qui reginae animum exploratum habebant, praeeuntibus, reliqui ignari quantus assentatorum foret numerus, alii aliis suspecti omnes subscribunt. Postridie cum inter se quid egissent retractarent, quidam ingenue professi sunt nisi reginae existimassent rem gratam fore se nunquam assensuros. Nam praeterquam quod res parum honesta et publice damnosa esset, periculum quoque fore ut si (quod in superiore marito meminerant) orta discordia Bothuelius reiiceretur, ne ipsis aliquando daretur crimini quod reginam prodidissent atque ad nuptias parum honorificas ipsam compulissent. Igitur dum res integra esset, eius voluntatem explorandam scriptumque manu ipsius signatum impetrandum, quo scripto sibi quod de nuptiis actum ab illis esset gratum esse ostenderet. Id facile impetratum, comiti Argatheliae custodiendum consensu omnium traditur. Postridie quod in urbe fuit episcoporum convocatur in aulam ut ipsi quidem subscriberent.
22. Hac expeditis cura incessit alia ut filium regina in sua potestate haberet. Nam neque Bothuelius tutum sibi existimabat alere puerum paternae aliquando caedis ultorem futurum, neque alium esse volebat qui suos in regno gerendo liberos praecideret. Igitur regina, ut quae nihil ei denegare sustineret, ipsa partes in se suscepit pueri Edimburgum deportandi. Suberat et alia Sterlinum petendi causa, de qua posterius dicam. Cum eo ventum est, Marriae comes quid ageretur suspicatus puerum quidem reginae ostendit, sed ita ut omnia in sua potestate haberet, et regina, fraude detecta, cum ad vim par non esset, dissimulato cur venisset ad iter se accinxit. Quo in itinere sive ob continuos labores sive ob indignationem quod consilia, ut auctoribus videbantur, callida parum prospere succederent, repentino dolore cruciata in dumunculam pauperculam concessit ad quatuor ferme millia passuum a Sterlino. Remittente se deinde dolore ad iter revera Limnuchum ea nocte venit. Inde ad Bothuelium scripsit per Paridem quid de raptu fieri vellet. Nam antequam Edimburgo discessisset cum eo transegerat ut ipse revertentem ad Almonis pontem eam raperet ac secum quo vellet velut per vim abduceret. Id ita vulgus interpretabatur, quod cum consuetudinem cum Bothuelio nec omnino coelare, nec carere, nec sine famae dispendio tam palam quam volebat frui poterat. Et longum erat divortium cum uxore priore expectare, et honesto cuius adhuc curam simulabat, et libidini, cuius erat impatiens, pariter consuli volebat. Itaque belle ratio videbatur excogitata ut Bothuelius gravissimo quidem suo crimine, sed cuius poenam non metuebat, reginae redimeret infamiam.
23. Sed altius (ut est intellecum postea) suberat huic commento consilium. Nam cum populus regiae caedis auctores frequens nominaret et execraretur, illi, ut suae securitati prospicerent, suadente (ut creditur) Ioanne Leslio Rossiensi episcopo, reginae raptum excogitarunt. Nam cum in Scotia mos esset ut diplomata quibus scelerum gratia fit, qui veniam petit gravissimum facinus nominatim exprimat ac caetera generalibus verbis adiiciat, decreverunt parricidii publici conscii nominatim de manus iniectione in principem veniam petere, deinde velut in cumulum subiicere caeteris nefariis factis. Qua clausula caedem regiam posse contineri subi persuarent, quam nec tutum videbatur in diplomate auctoribus nominare aut condonanti honestum. Nec leviori crimini instar appendicis adiici poterat. Aliud crimen minus invidiosum sed pari poena plectendum erat excogitandum sub cuius umbra caedes regia et tegeretur et condonaretur. Nihl autem occurrebat nisi simulatus ille raptus quo et reginae voluptati et Bothuelii securitati prospici posset. Igitur ille sexcentis comitatus equitibus ad Almonis (ut convenerat) pontem reginam opperitur, ac eam non invitam secum Dumbarum ducit. Ibi dum libere animo indulgent, divortium priore uxore in ius vocata fit, idque duplici in foro, nempe apud iudices publice constitutios qui de hoc genere quaestionum cognoscerent, et apud officiales, quos vocant, iudices episcopales, etsi decreto publico vetitos quicquam pro magistratu agere aut ullam negotii publici partem attingere. Gordonia Bothuelii uxor cogitur in duplici foro litem de divortio intendere. Apud iudices regos accusat uxor maritum adulterii, quae una iusta apud eos erat divortii causa; apud iudices Papanos lege vetitos, tamen ab archiepiscopo Fani Andreae ad hanc litem cognoscendam datos, accusatur idem ante matrimonium cum propinqua uxoris stupri consuetudinem habuisse. Nulla in divortio faciendo nec in testibus nec in iudicibus fit mora. Intra enim deicum diem lis suscepta, disceptata, et diiudicata est.
24. Interea Sterlini collecta sincerior pars nobilitatis ad reginam mittunt qui rogarent spontene an invita teneretur. Nam si invita illic esst, se coacto exercitu iam liberaturos. Illa, nuncio non sine risu accepto, respondit se invitam eo adductam, sed ita humaniter tractari ut de priore iniuria non habeat quod multum queratur. Ita, irriso nuncio, properantibus raptus iniuriam per legitimas nuptias levare duo adhuc restare videbatur impedimenta. Alterum si captiva nuberet pro vitiosis haberi possint nuptiae, atque ideo facile solvi; alterum ut consuetae servarentur ceremoniae, ut videlicet publice in conventum civium tribus diebus dominicis nuptiae futurae inter Iacobum Heburnum et Mariam Stuartum denunciarentur, ut si quis quod vitii aut impedimenti sciret quo minus legitime coierent, rem ad ecclesiam deferrent. Haec ut confierent Borthuelis, convocatis amicis et clientibus, reginam Edimburgum reducere statuit, ut ibi obtentu vano libertatis ipse libere de nuptiis arbitratu suo statueret. Comites eius cum plaerique armati essent, inter reducendum timor animos multorum incessit ne aliquando fraudi sibi foret quod reginam captivam adhuc tenerent. Nam ut caetera absint, hoc unum satis argumento esse quod armati circa eam temporibus et rebus alioqui pacatis conspicerentur. Hoc scrupulo iniecto, abiiciunt omnes hastas et pacatiore saltem in speciem agmime in arcem Edimburgensem, quae tum in potestate Bothuelii erat, eam ducunt. Postridie in urbem atque in consessum iudicum eam comitantur, apud quos et ipsa liberam et sui iuris affirmat.
25. Cum de nuptiis in ecclesia denunciandis ageretur et lector cuius id munus erat constanter recusaret, collecti diaconi et seniores cum reluctari non auderent, iubent ecclesiasten nuptias futuras de more edicere. Et is quidem hactenus paruit ut se vitium quidem scire profiteretur, ac paratum seu reginae seu Bothuelio cum vellent indicare. Is cum in arcem accersitus venisset, regina eum ad Bothuelium remisit. Qui quanquam nec blanditiis nec minis ecclesiasten de proposito duceret, nec rem disceptationi committere auderet, tamen nuptias apparat. Unus Orcadum episcopus est inventus qui gratiam aulicam veritati praeferret, caeteris reclamantibus causasque proferentibus cur legitimae non essent nuptiae cum eo qui duas uxores adhuc vivas haberet, tertiam ipse nuper suum fassus adulterium dimisisset. Ita indignantibus omnibus bonis, vulgo etiam execrante, propinquis per literas improbantibus inchoatas et publicis ceremoniis simulatis etiam factas detestantibus, tamen matrimonium celebratur. Qui aderant e nobilitate (nam omnes fere domos discesserant praeter paucos Bothuelii amicos et propinquos) ad coenam invitati, et una cum iis Crucus Gallus legatus. Is quanquam Gusianae factionis esset et in propinquo diversaretur, constanter tamen venire recusavit, neque enim existimabat e dignitate legationis qua fungebatur esse ut eas praesentia sua nuptias probaret, quas audiebat diris execrationibus vulgo devoveri. Propinqui quoque reginae et inchoatas et factas improbarunt, et reges Gallicarum et Angliae per legatos rei foeditatem aversabantur.
26. Haec etsi molesta erant, vulgi tamen moesticia tacita tanto magis augebat ferox reginae ingenium quanto visa quam audita altius in animo penetrant. Euntes enim per urbem nemo solitis acclamationibus reges prosequebatur. Semel una tantum muliercula cum bene reginae precata esset, altera astans semel atque iterum proclamavit ut a a circumstantibus facile exaudiri possit. “ita cuique sit uti promeretur.” Ea quidem res non leviter iam Edimburgensibus ante infensum eius animum inflammavit. Hunc animorum cum domi forisque videret motum, cum paucis consultabat quomodo quam potentiam stabiliret et in posterum sibi a tumultibus prospiceret. Primum omnium decernitur in Gallias legatio ut animos regum et Gusianorum praecipitatis nuptiis offensos reconciliaret. Legatus delectus Gulielmus episcopus Dumblanensis. Mandata ei data hac fere ad verbum: “Primum nos excusabis regibus avunculisque nostris quod matrimonii nosri peracti rumor prius ad eos permanavit quam per ullos nostros nuncios consilium ea de re nostrum aperuissemus. Haec excusatio velut fundamento innitetur verae expositioni totius vitae, ac praecipue officiorum ducis Orcadum adversum nos ad eum usque diem quo nobis est visum eum coniugem asciscere. Eius autem historiae, uti res habet, explanationem aggredieris, initio sumpto ab ultimis usque spatiis adolescentiae. Cum primum suarum rerum fuit compos, statim a morte patris, hominis inter regni primates primarii, quibus posset officiis se regibus colendis totum dicavit, et erat alioqui familia in primis illustri cum ob veterem nobilitatem tum ob maxime regi munia quae iure haereditario possidebat. Eo autem potissimum tempore matri nostrae, qua tum imperii summam moderabatur, se penitus dedidit, in eaque colenda ita perseveraverit ut quanquam brevi maior pars nobilitatis ac pene universa oppida praetextu religionibus ab ea descivissent, nunquam ille ab eius auctoritate declinavit aut ullis promissis beneficiisve adduci posset, aut minis rerumque domesticarum damno perterreri, ut in ulla erga eam officii parte cessaret, potiusque sit passus domum, quae patrimonii caput erat, cum supellectili preciosa et ampla diripi, bonaque reliqua inimicis praedae esse.
27. “Denique nostro atque adeo civium omnium auxilio destitutus, Anglorum exercitu in ipsa regni viscera ab hostibus domesticis inducto, qui nullum alium in scopum tela sua dirigerent quam ut noster maritus (tum Bothueliae comes) vi coactus, patria patrimonioque relicto, se in Franciam recepit, ibique usque ad meum in Scotiam reditum quibus potuit officiis me colit et observavit. Nec omittendae erunt res ab eo bello gestae adversus Anglos paulo ante meum reditum, ubi talem specimen et militaris fortitudinis et senilis prudentiae dedit ut dignissimus sit existimatus qui admodum iuvenis natu maioribus imperaret et supremus totius patrii exercitus dux nosterque vicarius eligeretur. Quo in magistratu adeo spem hominum non fefellit ut, rebus fortiter gestis, praeclaram suae virtutis memoriam apud cives et hostes reliquerint. Post reditum vero nostrum omne suum studium contulit ad auctoritatis nostrae amplificationem, nec suis unquam pepercit periculis in perdomandis rebellibus qui proxime limites Anglorum accolunt, ac, brevi rebus ibi ad summam tranquillitatem redactis, idem in caeteris regni partibus praestare destinavit. Verum ut invidia semper virtutis est comes, Scoti rerum novarum avidi nonnulli nostra erga eum studium et favorem imminuere cupientes benefacta eius male inerpretando tandem perfecerunt ut eum custodiae committeremus, partim ut quorundam aemulorum placaremus animos qui futurae magnitudinis incrementa ferre non poterant, partim ut iamiam erupturas in regni totius perniciem seditiones compesceremus. E custoda elapsus, ut aemulorum impotentiae cedere in Galliam se recepit, ibique mansit ferme usque ad biennium proximum, quo tempore priorum seditionum omium auctores obliti et nostrae erga se levitatis et sui erga nos officii bello suscepto ad arma adversos nos ierunt. Ibi ille nostro iussu revocatus ac bonis cum pristinis honoribus ei restitutis iterum omnibus copiis legatus est praefectus. Eius autem ductu ita statim nostra refloruit auctoritas ut universi rebelles, subito patria relicta, coacti sint in Angliam se recipere donec pars eorum supplices post humillimas preces fuerunt a nobis in gratiam recepti.
28. “Ob reliquos vero reductos quam perfidiose fuerim tractata per eos quos maioribus quam promerebantur beneficiis affecimus non ignorat noster avunculus, ideoque paucioribus ea attingo. Nec tamen silentio praetereundum est quanta cum solertia e manibus eorum qui me tum captivam detinebant liberarit, quamque celeriter eius singulari providentia et ego e custodia evaserim, et, tota factione coniuratorum dissipata, pristinam auctoritatem recuperaverim. Hic equidem fateri cogor officia eius tum mihi praestita adeo grata fuisse ut nunquam nobis e memoria potuerint excidere. Haec autem cum sint per se maxima, tanta sedulitate et diligentia ea hactenus cumulavit ut nec maiorem observantiam nec fidem in quoquam optari possimus quam in eo deprehenderimus usque ad haec postrema tempora quae regis mariti nostri decessum sunt consecuta. Ab eo tempore, ut cogitationes eius ad sublimiora niti videbantur, ita et actiones insolentiores quodam modo sunt visae. Et quanquam eo res processit ut omnia nobis in meliorem partem sint accipienda, gravissime tamen tum nos offenderant haec, primum arrrogantia, quod nullam referendae gratiae reliquam nobis putaret superesse facultatem nisi meipsam ei velut officiorum praemium traderem, occultae rationes et consilia, ac tandem apertus mei contemptus et vis adhibita in me (ne conatu frustrareur) in suam potestatem redigenda.
29. “Interea tota vitae ratio ei in hac parte instituta exemplo esse posset, quam callide sua consilia tegant qui magnum facinus susceperunt donec voti compotes fiant. Ego enim hanc perpetuam eius observantiam et sedulitatem imperiis meis cum summa celeritate parendi non ex alio fonte manare quam ex vehementi studio declarandae erga me voluntatis existimavi, neque altius ullum aut votum aut consilium illic occultari putabam. Nec unquam fore speravi ut paulo familiarior vultus quo uti solemus erga homines illustres, ut voluntates eorum ad lubentius nobis parendum devinciamus, animum eius erigeret, ut insolentioris benevolentiae spem sibi de nobis promitteret. Ille tamen fortuita etiam in suam rem trahens, consiliaque sua clam me fovens tum quidem solita observantia et pristinum nutriebat favorem, ept prensando nobilitatem novum occulte ambiebat, tantumque assidua diligentia perfecit ut, me rerum illarum inscia, cum ordinum conventus hic esset ab universa nobilitate scriptum impetraverit, omnium chirographis ad fidem faciendam appositis. Quo scripto non modo nuptiis inter me et illum assentiebantur ac bona vitamque in consiliis exequendis se omnibus periculis obiecturos promittebant, seque omnibus qui rem impedire conarentur futuros hostes. Nobilitati autem, ut facilius obtineret suffragia singulorum, persuaserat me non invita haec a se geri. Hoc demum scripto ab illis impetrat, coepit pedetentim accuratissimis precibus nostrum quoque consensum eblandiri. Sed cum responsa nostra eius libidini non consentirent, coepit ante oculos revocare ea fere quae in huiusmodi consilii suscipiendis occurrere consueverunt: exteriora nostrae voluntatis indicia, rationes quibus aut nostri amici aut ipsius inimici eius consilium impedire possent, et, ne qui iam subscripserant animos mutarent, multa item alia quae aut obiecta aut sponte occurrentia eius expectationem frustrari possent.
30. ”Tandem secum statuit fortuanae faventi instare atque in unius momenti aleam rem, vitam, spemque coniicere. Itaque cum apud se decrevisset gnaviter consilii sui eventum tentare, quarta fere post die cum ab invisendo carissimo filio redirem et locum et tempus opportunum in via nactus, valida manu me aggressus cum summa celeritate Dumbarum duxit. Id facinus quam in partem acciperemus, ab eo praesertim a quo ex omnibus nostris civibus tale quicquam minime expectabamus, facile secum quivus existimabit. Ibi ei exprobravi quanto semper eum favore fuerim prosecuta, quanquam ei apud alios fuerit honorifica mea de eius moribus opinio, eiusque contra adversus me ingratitudinem, quaequae alia facere possent ad me ex eius manibus liberandum. Tractatio quidem asperior, sed sermo atque responsa molliora erant. Se enim omni honore et observantia adversum nos usurum, operamque daturum ne ulla in re animum nostrum offenderet. Quod autem me invitam in unam ex arcibus nostris deduxisset, tam audacis facinoris veniam supplex petiit, sed ad quod vi amoris, reverentiae, et obsequii (quod ut civis mihi debebat) oblitus impulsus fuisset. Accessit eodem quod salutis tuendae causa eo cogebatur. Ibi totum vitae cursum mihi recensere coepit, suamque fortunam lamentabatur quod quos nunquam laesisset sibi inimicos gravissimos offenderat, quorum malitia nullas iniuste nocendi occasiones praetermitteret. Quanta regiae caedis invidia eum onerarent, quam impar occultis inimicorum conspirationibus esset, quos nec nosse posset quod omnes vulto et oratione benevolentiam simularent, nec eorum quos non nosset praecavere posset insidias. Tantam autem eorum esse malitiam ut nullo in loco, nullo in tempore securus vitam queat degere nisi de nostro immutabili erga se favore certus. Hanc autem certitudinem una ratione parari posse, si ego in animum inducerem ut meo dignarer eum matrimonio.
31. “Sanctissime autem deierebat se nullam inde praecellentiam aut supremi gradus fastigium spectare, sed illum unum ut mihi perinde atque adhuc fecerat pareret at que inserviret quoad viveret. Ad haec quantam ea causa poscebat venustatem orationis adiiciebat. Verum cum nec precibus nec promissis videret nos inflecti, tandem nobis indicavit quid cum nobilitate universa atque ordinum principibus egerit, quod illi rursus appositis chirographis promiserint. Haec subito ac praeter opinionem obiecta iustam necne stuporis nobis causam dederint, regi, reginae, avunculo, caeterisque amicis iudicandum relinquimus. Itaque cum me perspicerem in aliena potestate positam seorsum ab omnibus quorum uti consilio solebam, imo cum eos viderem in quorum ante fide et prudentia conquiescebam, quorum vires nostram auctoritatem tueri debebant, sine quibus nostrae vires perexiguae ac potius nullae sunt, hos cum viderem ad subserviendum cupiditati eius sese devovisse, meque solam ei in praedam relictam, multa quidem cum animo sola versabam, sed exitum plane nullum reperiebam. Verum ille nobis non admodum longum ad consilium capiendum tempus dabat, sed continenter et importune propositum urgebat. Postremo, cum neque spem evadendi ullam viderem, neque quenquam in toto regno cui nostra libertas curae esset (facile enim perspexeram e chirographis datis et summo illius temporis silentio cunctos in eius partes fuisse tractos), coacta demum fui, ira paululum et indignatione mitigata, animum ad eius petitiones excutiendas referre, atque ante oculos proponere superiorum temporum officia, et spem in eadum eum nostri observantia constanter in posterum perservaturum.
32. “Item quam gravate nostri cives regem peregrinum legibus et institutis eorum inassuetum essent recepturi, quod non diu me coelibem esse paterentur, quod populus natura factiosus in officio contineri non possit nisi auctoritas et fulciatur et exerceatur per virum qui labori ferundo par sit in administranda republica ac rebellantium insolentia coercenda, quarum rerum pondus vires nostrae ab eo tempore quo in Scotiam redivimus debilitatae ac propemodum fractae assiduis tumultibus ac rebellionibus amplius sustinere nequeunt. Item quod ob has seditiones quatuor aut etiam plures legatos in diversis regni partibus creare sumus coactae, quorum pars maior eo colore imperii a nobis permissi freta nostra cives arma sumere adversus nos coegit. Ob has ego causas cum futurum viderem, ut si regii nominis dignitatem salvam vellem animum ad nuptias inflectere cogeret, nec cives nostri regem externum passuri forent, nec inter cives quisquam esset qui vel splendore familiae vel prudentia et fortitudine aliisque corporis et animi virtutis praeferri aut conferri etiam posset cum eo quem nos maritum accepimus, mihimet ipsi imperavi ut universali omnium ordinum consensui de quo ut a me dictum est me adiungerem. Postquam his multisque aliis ratioibus animi mei labefactata est constantia, partim a me vi expressit, partim obtinuit obsequiis ut me nupturam promitterem. Nec tamen adhuc ab eo ut qui semper voluntatis mutationem pertimescebat obinere ullis argumentis potuimus ut matrimonii perficiendi tempus prorogaremus, ut videlicet tantum morae interponeretur donec rem communicaremus cum rege reginaque Galliarum caeterisque nostris amicis.
33. “Verum, ut ab audaci facinore exorsus ad primum suae cupidinis gradum pervenerat, nunquam cessavit ad argumenta preces importunas adiungere donec tandem nec sine vi nos impulit ut operi inchoato finem imponeremus, idque eo tempore et modo quae illi ad id consilium exequendum visa sunt commodissima. Qua in parte dissimulare non possum me ab eo aliter tractatam quam aut voluissem aut promerita fuerim. Magis enim solicitus fit ut satisfaceret illis per quorum consensum initio expressum voti compotem se putat (quanquam et illos et me pariter decepit) quam ut mihi gratificaretur aut expenderent quod me decorum foret, quae in religionis nostrae institutis et ritibus fuerim educata, a qua me nec ille nec quicquam alius vivus vivam abduceret. In hac certe re etsi errorem nostrum agnoscimus, tamen libenter cuperemus ne rex et regina mater eius et noster avunculus aut alius amicorum ea de re expostulet aut eam vitio ei vertat. Nunc enim, rebus ita transactis, ut infectae fieri non possint, in meliorem partem omnia accepibus, et ut est re vera, ita maritus noster est existimandus quem dehinc et amare et colere decrevi. Quicunque autem se profitentur nostros amicos similem erga eum se profiteri necesse est, qui insolubili vinculo nobiscum coniunctus est. Quanquam nonnullis in rebus paulo negligentius ac pene temerarie se gesserit, quod immoderatae erga nos affectioni libenter imputamus, cupimus tamen ut rex, regina, noster avunculus et caeteri amici eum non minore prosequantur benevolentia quam si omnia ad hunc usque diem ex eorum praescripto transacta fuissent, eum contra promittimus in omnibus quae ab eo postulabuntur semper gratificari paratum.”
34. Haec quidem foris adversus famam late fusam quaesita remedia. Adversus domesticos motus provisum ut cum donis in praesentia et in posterum pollicitationibus eos confirmassent qui vel auctores vel conscii regiae caedes erant, coniurationem maioris partis procerum facerent, quibus freti reliquos facile contemnerent, aut, si pertinaciores forent, tollerent. Igitur, convocatis compluribus, scriptum eis proponunt in quo capita inerant foederis in quod iurarent, cuius fere summa erat ut reginam et Bothuelium actaque eorum omnia tuerentur, illique invicem foederatorum saluti et commodis quoad possent faverent et consulerent. Qui praesentes erant magna pars iam antea persuasi subscribunt. Reliqui cum flagitiosum viderent coniurare, periculosum abnuere, et ipse ipsi subscripere. Accersitur Moravius ut eius auctoritas (quae ob virtutem summa erat) accederet. Is in itinere monitus ab amicis ut sibi consuleret neve in Setoni aedibus, in quibus regina et coniuratorum principes erant, pernoctaret, sed ad propinquam alicuius amici villam diverteret. Respondit id in sua potestate non fore. Verum, utcunque res caderet, se nulli unquam flagitio assensurum, caetera Deo permissurum. De foedere rogatus ab aulicis quibus id regina dederat negotium, respondit se nec iuste nec honeste cum regina (cui in rebus omnibus obtemperare debeat) foedus posse facere. Cum Bothuelio se, regina auctore, conciliatum: quicquid tum promisisset ad unguem servaturum. Nec cum eo nec cum alio quoquam foedus aut coniurationem facere se aequum aut ex republica existimare. Cum per aliquot dies regina solito blandius eum alloqueretur ac se polliceretur de omnibus rebus suam sententiam explicaturum, nec pudor tamen eloqui sineret, per familiares animum eius oppugnare tentavit. Hi quoque eius in recto constantiam reveriti quid peterent palam fateri, cum nihl tectius agendo proficerent, tandem Bothuelius eum aggressus vano sermone eo est progressus ut diceret se facinus illud nec sponte nec sibi soli fecisse. Eam vocum cum vultu alter aspernaretur, Bothuelius sermone gravi et interdum convitiis propior omnia versando cum discordiarum causas intersereret, remque ad altercationem protrahere conaretur, ille contra moderate respondendo nullam litis occasionem dare, ac se tectum tenere, nec a proposito tamen discedere.
35. Cum in his angustiis aliquot dies versatus fuisset Moravius, tandem a regina veniam petiit, ut quando sui non magnum videret usum in aula, ad Fanum Andreae vel in Moraviam usque secederet. A suspitione enim motuum quos orituros praevidebat procul abesse cubiebat. Id cum non impetraret, nec in aula sine summo et certo periculo esse posset, tandem liberam legationem expugnavit, sed ea lege ne in Anglia subsisteret sed per Flandriam in Germaniam aut si quo alio vellet ascenderet. Verum cum Flandriam petere nihil aliud esset quam in apertum discrimen se praecipitare, tandem aegre tenuit ut per Angliam in Gallias, deinde illinc quo commodum videretur se conferret. Homine libero et populare liberata regina, caetera tyrannidis impedimenta conatur amoliri. Hi autem erant qui aut non libenter sceleri eius subscripserant aut non facile consiliis eius acquieturi viderentur. In primus autem eos oderat qui cum animum eius nihilo mitiorem erga filium quam fuisset erga viderent, Sterlini coniuraverant in nullum quidem scelus, sed tantum de pueri incolumitate tuenda. Eum enim cupiebat mater in vitrici potestatem tradere. Is autem nemo dubitabat quin puerum primo quoque tempore per occasionem de medio tolleret ne vel caedis regiae ultor superesset vel ne esset qui liberos suos in haereditate regni adeunda praeiret. Principes eius coniurationis hi erant: comites Argathelius, Mortonius, Marrius, Atholius, Glencarnius, item eiusdem ordinis sed proximi gradus Patricius Lindesius et Robert Bodius, item amici et clientes qui se eis adiunxerant. Sed Argathelius eadem qua consenserat levitate consilia caeterorum perendie illius diei reginae prodidit et Bodius magnis pollicitationibus in partes adversas traductus est.
36. Proxime post hos erant suspecti qui ad Angliae limitem habitabant Humiorum, Carorum et Scottorum familiae, quorum potentiam omni ratione imminuendam existimabant. Ad id autem occasio visa est peropportuna. Nam cum Bothuelius expeditionem pararet in Lidaliam ut et ignominiam ibi superiore autumno acceptam aboleret et militiae laude parta invidiam regiae caedis imminueret, omnes familiarum Teviotiae principes iussi a regina sunt in arcem Edimburgensem ingredi, ut ibi ad breve tempus in libera custodia essent, praetextu quidem ne in expeditionem quae eis invitis non videbatur magno cum successu posse confieri ducerentur, remque per invidiam turbarent, et eis absentibus clientes eorum assuscerent alienis imperiis et paulatim patronorum caritatem exuerent. Sed illi altius aliquid sub eo imperio latere rati nocte domos discesserunt praeter Andream Carum, qui parricidii non ignarum vulgo credebatur, et Valterum Carum Sesfordium hominem ob summam vitae integritatem nihil suspicantem. Humius aliquoties a Botheulio vocatus in aulam certus de eius erga se voluntate abnuit venire. Consilium nihilominus de expeditione procedit. Regina ad Borthuicum arcem circa octo ab Edimburgo millia substitit. Interea qui de regis incolumitate tuenda conspiraverant, cum animum Bothuelii erga se non ignorarent, aliquid tentandum rati simul suae securitatis causa, simul ut de auctore caedis regiae expetita poena publicam Scotici nominis apud exteras gentes levarent infamiam. Itaque vulgi favorem suos motus secuturum arbitrati ad duo millia equitum ita occulte contraxerunt ut regina id agitari omnino non senserit donec Humius, parte exercitus Borthuicum admota, eam una cum Bothuelio obsideret.
36. Sed cum reliqua coniuratorum pars ad dictum tempus non convenisset, nec ipse tantam haberet multitudinem ut omnes exitus clauderet, et segnius quam par erat omnia gererentur quod rem a reliquis omissam crederent, primus Bothuelius, deinde regina, veste virili sumpta, evasit ac recta Dumbarum abierunt. Coniurati autem quominus in tempore convenirent per Atholium stetit. Is enim vel susceptae rei magnitudine perculsus vel ingenii cunctatione retentus reliquos Sterlini detinuit donec occasio rei gerendae foret e manibus elapsa. Verum ne nihil tanto conatu patratum videretur, maior pars ad Edimburgum capiendum est missa. Arcem eius oppidi tenebat Iacobus Balfurius a Bothuelio sibi creditam ut qui parricidii particeps et omnium consiliorum vel conscius vel auctor ei fuerat. Sed cum nec operae navatae praemium accepisset et minore quam speraverat gratia se apud tyrannos esse cerneret (quippe qui arcis praefecturam adimere ei tentassent), expulsis diversae factionis hominibus, locum suae potestatis fecit ac tum promiserat publici parricidii vindicibus eam innoxiam fore, tractabatque cum illis de conditionibus eius liberandae. Erant in oppido tum e factione reginae pene principes Ioannes Hamiltonius Fani Andreae archiepiscopus, Georgius Gordonius Huntilaeae comes, et Ioannes Leslius Rossiensis episcopus. Hi cum sensissent hostes suos in urbem acceptos in forum provolantes duces multitudine sese offerunt. Sed cum rari admodum ad eos sese aggregarent, retro cedendo ad arcem usque compulsi fuerunt. Ibi a Balfurio intromissi per adversam partem post paucos dies emissi incolumes. Balfurius enim, re nondum cum alteris transacta, nolebat omnem spem veniae apud alteros sibi praecidere. Oppidum facile coniurationi nobilitatis accessit, utpote paulo ante novis a regina tributis saepe exspoliatum et quod tum in egestate publica nihil moderatum expectabat, offensa velut communi consensu tyrannide, quodque quoties voluntatis declarandae locus dabatur scelus eorum diris execrationibus prosequebantur.
37. Cum hoc pacto segniter ad Borthuicum procerum factio rem gessisset, regina et Bothuelius, qui per neglectas vigilias de nocte evaserant, cum paucis ad Dumbarum profecti se in arcem ibi munitissimam condiderunt, unde tanta rerum commutatio consecuta est ut qui modo in suprema desperatione versabantur, confluentibus undique qui vel eorum sceleri connexi erant vel regii nominis umbram sectabantur, wr satis firmi ad debellandos adversarios sibi videbantur. Contra libertatis vindices in magnis versabantur angustiis. Paucis enim contra quam speraverant ad famam tum praeclari facinoris accurrentibus, vulgi adore, ut fit, cito restincto, et magna parte nobilitatis aut adversa aut in alieni periculi eventum suspensa. Deinde etiamsi multitudine vindices essent superiores, omni tamen oppugnandarum arcium apparatu deficiebantur. Itaque cum consiliorum nullum in praesentia exitum invenirent, ac prope necessitate coacti de reditu re infecta cogitarent. Regina hanc eis dubitationem sustulit. Ea enim cum vires iam animum facerent statuit cum ea multitudine quam secum habebat Letham profisci ut ex propinquo fortunam tentaret, simul ad suum adventum rata maiorem concursum futurum, simul audaciam terrorem hostibus allaturum. Praeteriti enim temporis successus ita animos ei auxerat ut neminem existimaret ne primum quidem suum conspectum toleraturum, et aluerant eius confidentiam adulatores, et in primis Edmondus Haius causidicus. Is affirmabat omnia virtuti eius prona esse, hostesque et rerum et consiliorum inopes ad famam eius adventus abiturus, cum res tamen longe secus haberet, nihilque in rebus praesentibus ei mora fuisset utilius.
38. Nam si illa triduum modo in arce Dumbari se continuisset, vindices iuris publici omni belli apparatu destituti, libertate frustra attenta, domos quisque suas discedere coacti fuissent. Illa nihilominus a Dumbaro incertum peiore consilio an spe vaniore impulsa movet, sed itinere lento dum agricolis e rure vicino collectis arma dividuntur. Tandem ad Setonium vicum sub noctem veniunt, et quia locus tantam multitudinem non capiebat, in propinquos pagos (utrique Praestono nomen est) sparguntur. Trepidus inde nuncius paulo ante mediam noctem venit Edimburgum ac statim, signo dato, conclamatur ad arma. Experrecti e somno tumultuose quam quisque potest festinanter in campos proximos sese eiiciunt, ac ibi circa solis ortum multitudine satis frequenti collecta aciem instruunt. Inde ad Musselburgum profecti ut flumen Escam transirent antequam pons et vada ab hostibus occuparentur. Is vicus duo tantum millia a Praestono abest. Verum cum neminem inde obviam haberent, neque quicquam moveri perspicerent, ibi dispositis vigiliis cibum capiunt. Interea qui missi fuerant ut explorarentur paucos equites conspicati eos intra pagum compulerunt, ipsi metu insidiarum non ausi ultereius progredi nil certi ad suos retulerunt nisi hostes castra movere. Igitur vindices Musselburgo egressi vident hostes in supercilio clivi adversi acie instructa stare ac suis se locis tenere. Cum clivus ita rectus esset ut non sine pernicie ad eos perveniri posset, paulum in dexterum deflectunt simul ut solem haberent a tergo, simul ut molliore clivo ascenderent et locis minus iniquis confligerent. Id eorum consilium reginam primum fefellit, quae eos fugere et ad Dalkethum comitis Mortonii propinquum oppidum eos petere credebat. Persuaserat enimi sibi regi nominis eam fore reverentiam ut nemo ex adverso apparere auderet.
39. Sed ibi facile apparuit auctoritatem ut bonis artibus comparatur ita malis amitti, maiestatemque virtute destitutam levi momento evanescere. In itinere populariter Dalkethenses effusi omne genus commeatus abunde attulerunt, unde refectis viribus ac siti qua maxime laborabant sedata, ubi primum aequum locum occuparunt duas in hostem dirigunt acies. Primae praeerant Mortonius adiuncto Alexandro Humio cum suis clientibus. Secundam ducebant comites Glencarnius, Marrius et Atholius. Ibi cum in procinctu starent venit ad eos Crocus orator Gallus. Is per interpretem praefatus quantum semper commodis et tranquillitati publicae Scotorum studuerit, nunc quoque eodem esse animo, et vehementer cupere ut, si fieri posset, sine vi, sine caede res ex utriusque partis utilitate componatur. Ad id se suam operam offerre. Reginam quoque non abhorrere a pacatis consiliis. Id quo facilius intelligat, eam in praesentia veniam et omnium praeteritorum oblivionem polliceri, ac sancte spondere nemini fraudi fore quod adversus supremum magistratum arma sumpissent. Haec cum interpretes retulisset, Mortonius respondit non se adversus reginam, sed regis interfectorem arma induisse, quem si regina vel ad supplicium traderet vel segregaret a se, tum intellecturam nihil sibi reliquisque civibus fore optatius quam ut in officio erga eam perstarent. Aliter nullam concordiam coire posse. Nec se eo venisse armatos ut veniam ullius admissi peterent adiecit Glencarnus, sed ut potius darent. Hanc eorum constantiam Crocus conspicatus, cum et vera dici et iusta peti intelligeret, accepta abeundi venia, Edumburgum discessit. Interea reginae exercitus veteribus Anglorum castris se continebat. Locus erat et natura caeteris editior et aggere et fossa cinctus. Ibi Bothuelius equo insigni ante aciem provectus per praeconem postulat quo cum ipse singulari certamine decernat. Cum ex acie adversa se obtulisset Iacobus Moravius adolescens nobilis, qui ante per libellum, sed nomine suppresso, se obtulerat, uti dictum est, cum eo Bothuelius congredi recusat causatus hominem nec opibus nec dignitate secum comparandum.
40. Tum ex adverso prodiit Gulielmus Moravuis Iacobi frater natu maximus, qui affirmabat se Bothuelio (si in hoc negotio pecuniae rario subducunda esset) non minus esse locupletem, familiae autem antiquitate et famae integritate superiorem. Hic quoque recusatur, ut qui modo eques ac secundi ordinis esset. Cum multi homines primi ordinis, et in primis Patricius Lindesius se offeret, atque pro omnibus quos in Scotici nominis incolumitate et gloria tuenda sustinuisset laboribus id modo praemium deposcebat ut se permitterent cum Bothuelio decernere. Ibi quoque cum Bothuelius tergiversaretur nec se honeste expedire posset, reginam suam interposuit auctoritatem atque, eo depugnare vetito, contentionem diremit. Deinde aciem equo circumvecta singulorum animos explorabat. Bothuelii propinqui et clientes confligere cupiebant. Caeteri aditi cum dicerent in acie adversa esse homines bellicos et plaerosque longo militiae usu duratos, aleam praelii periculosam esse reginae, se quidem paratos esse depugnare, sed plebis, quorum magnum habebant numero, animos a causa abhorrere. Multo aequius videri ut Bothuelius suam ipse armis causam tueatur quam ut tot homines nobiles. In primis autem reginam ipsam in ultimum discrimen demitterent: sin ita vehementer ad pugnam animata esset, posse rem in proximum diem differri. Dici Hamiltonios cum quingentis equitibus adventare nec procul abesse: iis adiunctis, de summa rerum ex tuto consuli posse. Nam tum maxime comes Huntlaeus et Ioannes Hamiltonius Fani Andreae archiepiscopus propinquos et clientes ad Hamiltonium convocaverant ac postridie ad reginam erant venturi. Ad haec illa fremens ac plena lacrymarum multa in primores iacit convitia et per nuncium ab acie adversa petit ut Gulielmum Kircadium Grangianum ad se mittant. cum eo de se conditionibus colloqui velle.
41. Interea exercitus subsisteret et acies quidem vindicum libertatis substiterunt, sed in loco quidem humiliore ac propiore quam ut maiores machinae eis nocere possent. Dum regina cum Kircadio sermones confert, Bothuelius (quod colloquii simulatione petitum erat) sibi consulere iussus Dumbarum versus ita trepide abiit ut duos qui sequebantur equites redire iusserit, adeo male conscius sibi animus nec amicis quidem satis fidebat. Illa cum eum iam extra periculum esse putaret, pacta cum Kircadio ut reliquus exercitus sine noxa abiret, ad proceres eum eo venit, tunicula tantum vestita eaque vili et detritia ac paulum infra genua demissa, et a prima quidem acie non sine pristinae reverentiae indiciis recepta cum peteret ut se dimitterent, dum Hamiltonios, qui adventare dicebantur, conveniret ac se reversuram promitteret, Mortonium pro se spondere iuberet (sperabat enim se blandis pollicitationibus quae vellet effecturam), ubi non impetravit ad orationis acerbitatem conversa ducibus sua in eos merita exprobravit. Ibi tamen cum silentio est audita. Cum ad secundam aciem pervenisset, concors ab omnibus clamor sublatus et ut meretricem, ut parricidam cremarent. Erat in militari quodam vexillo depictus Henricus rex mortuus et iuxta filius infans vindictam parricidii a Deo exposcens. Id signum duo milites inter duas hastas distentem quoquo se verteret ob oculos ei obiiciebant. Ad hunc conspectum animo linquente aegre ne ex equo caderet sustentata fuit, sed refecta nihil de pristina animi ferocia remisit. Minas, maledicta lacrymas, et caetera quae muliebris amat dolor profundebat.
42. Cum toto itinere quas poterat moras innecteret expectans si quid alicunde auxilii appareret, e turba quidam exclamavit nihil esse quod Hamiltonios expectaret. Neminem enim armatum intra multa miliaria esse. Tandem sub noctem, populo universo ad spectaculum effuso, Edimburgum intrat, facie ita pulvere et lacrymis oppleta ut luto conspersa videretur. Cum summo silentio magnam urbis partem transiit, tam angusta per multitudinem via relicta ut vix singuli progrederentur. Cum in diversorium ascenderat, mulier una e turba ei bene precata est. Illa ad populum conversa subiecit praeter alias minas se urbem incensuaram ac sanguine perfidorum civium incendium restincturam. Cum vero lacrymabunda per fenestram in publicum prospiceret et concursus populi eo fieret, nec deessent qui hanc subitam fortunae mutationem commiserarentur, vexillo quod diximus ob oculos exposito, statim occulsa fenestra se intro proripuit. Ibi cum biduum fuisset, ex procerum decreto in arcem quae est in lacu Levino in custodiam mittitur. Nam Edimburgensem adhuc tenebat Balfurius, qui etsi vindicibus libertatis favebat, tamen de arce tradenda nondum transegerat.
43. Inter haec episcopus Dumblanensis, qui in Galliam legatus ad matrimonium reginae excusandum erat missus, omnium quae post suum e Scotia discessum ibi acta erant ignarus, per eos ipsos dies quibus haec postrema contigerunt, in aulam appulit ac diem ad exponenda mandata impetravit. Eodem forte die mane binae allatae erant ad regem et matrem eius literae, alterae a Croco legato eius Gallo, alterae a Niniano Cocburno Scoto, qui praefectus equitum aliquot annos in Gallia meruerat. Utraque rerum in Scotia nuper gestarum expositionem continebant. Igitur legatus Scotus intromissus ad reges longam et accuratam orationem erat exorsus qua partim reginae factum in contrahendo inconsultis amicis matrimonio excusabat, partim Bothuelium immodicis laudibus supra veri fidem onerabat. Regina Galla vanitate hominis interpellata, cum literas e Scotia allatas protulisset ac ex eis reginam Scotorum captam, Bothuelium fugatum ostendisset, ille inexpectato subito ictus malo conticuit. Qui aderant partim inopinato eventu ringi, partim ridere, nec quisquam omnium ea immerenti accidisse credere. Eisdem forte diebus Bothuelius ex intimis ministris unum in arcem Edimburgensem misit qui arculam argenteam literis undique inscriptem, quae indicarent am aliquando Francisci regis Francorum fuisse, ad se deferret. In ea erant literae reginae ipsius manu pene omnes scriptae, in quibus et caedes regis et caetera fere omnia quae consecuta sunt diliucide continebatur, ac pene in singulis scriptum erat ut lectae statim cremarentur. Verum Bothuelius, qui reginae inconstantiam nosset, ut cuius intra paucos annos plurima viderat exempla, literas conservarat ut si quid dissidii cum ea incidisset illo testimonio uteretur, nec se regiae caedis auctorem sed comitem fuisse ostenderet. Hanc arculam Bothuelii ministro Balfurius ferendam dedit, sed prius principibus adversae partis admonitis quid, per quem, et quo mitteretur.
44. Ea deprehensa, multas magnasque res etsi magnis suspitionibus iactatas tamen nondum satis detectas in lucem protulit, universumque crimen pene oculis subiecit. Bothuelius, rebus ubique male cedentibus, omni auxilio ac spe recuperandi regni destitutus, primum ad Orcadas, dende ad Hethlandicas insulas profugit, ibique rerum omnium inopia circumventus piraticam facere coepit. Regina vero, multis orantibus ut causam suam a Bothuelio separaret (supplicio enim de eo sumpto, fore ut omnium civium summa voluntate ipsa facile restitueretur), mulier ferox et pristinae fortunae spiritus gerens, et malis praesentibus efferata respondit se libentius cum illo in extremis fortunae adversantis angustiis quam sine eo in regiis delitiis vitam acturam. Inter proceres autem varii animorum motus fuerunt. Nam parricidii ultores sperabant ad tam praeclari facinoris rumorem, si non omnium, certe melioris partis assensum secuturum. Longe autem secus evenit. Popularis enim invidia partim spatio temporis erat lenita, partim reputatione inconstantiae rerum humanarum in misericordiam verterant. Neque deerant e nobilitate qui non minus reginae calamitatem tum deplorabant quam superioribus diebus eius crudelitatem execrabantur. Utrunque magnis animi inconstantia quam ullo in alterutram partem affectu, ut satis appareret eos non tranquillitatem publicam sed in rebus perturbatis spem privati emolumenti sequi. Plures ocii cupidi partium vires expendebant et ad potentiorum opes inclinaturi videbantur. Validissima credebatur eorum factio qui vel in caedem consenserant vel re perpetrata in reginae gratiam aliorum sceleri subscripserant.
45. Eorum principes cum ad Hamiltonium convenissent, freti coniurationis opibus neque literas neque nuncios de communi concordiia stabilienda ab adversa factione recipere volebant, nec ullis verborum contumeliis adversus eos abstinebant, eoque erant ferociores quod magna pars procerum quae fortunae momenta magis quam aequitatem causae spectabant ad liberatores se non aggregabant. Quicunque enim se non ad illos adiungebant pro suis ducebant. Arrogantiae etiam illud tribuebant quod parricidii ultores in urbem regni principem priores accesserant, quod se, qui et plures et potentiores erant, illuc accerserent. Id autem diversa factio, quanquam non imperiose iussissent sed dimisse rogassent, tamen ne quid usquam esset quod ullam arrogantiae speciem praeferret impetrant a ministris ecclesiarum ut communiter ad omnes, singuli etiam ad singulos scriberent ne in tempore tam periculoso concordiae communi deessent, et, privatis simultatibus posthabitis, prospicerent quid ad omnium salutem potissimum expediret. Neque hae magis quam procerum antea literae apud adversam factionem profecerunt, omnibus eadem excusantibus ut res ex composito acta inter eos videretur. Variis deinde locis cum reginae factio coisset, neque ullum consiliorum suorum exitum invenirent, alii alio dilabuntur. Inter hec vindices parricidii publici cum regina (quam a caedis auctoribus separare non poterant) agere ut regnum eieraret et vel infirmae valetudinis excusatione vel alio quovis honesto praetextu curam et filii et rerum administrandarum cui vellet ipsa procerum commiteret. Illa gravate tandem rectores puero nominat Iacobum Moraviae comitem, siquidem is domum reversus onus recusaret, Iacobum Castellerotii ducem, Matthaeum Levinae, Gilespicum Argatheliae, Ioannem Atholiae, Iacobum Mortonii, Alexandrum Glencarniae, Ioannem Marriae comites. Missi item procuratores qui curarent ut Sterlini aut alibi siquidem eis commodius videretur rex in sella regia collocatus regnum iniret.
46. Haec ad octavum Cal. Aug. anno a Christo nato 1567 acta. Paulo ante eum diem Iacobus Moraviae comes dum, cognito rerum domesticarum statu, per Galliam revertitur in aula satis liberaliter accipitur, sed ita tamen ut ab Hamiltonio (cuius factionem Galli et firmiorem et sibi coniunctiorem persuaserant) gratia longe vinceretur, idque maxime Gusianorum opera, qui omnibus Moravii conatibus adversabantur. Eo itaque dimisso archiepiscopus Glascuensis, qui legatum se reginae Scotorum vocabat, aulae persuaserat Iacobum etiam absentem tamen adversae factionis esse principem, et superioribus temporibus omnia ex eius sententia fuisse gesta et nunc velut ducem a sociis accersiri. Ad haec persuasis mittuntur qui eum retraherent. Sed ille ab amicis praemonitus solverat antquam Diepam (nam in eo portu erat) regum literae perlatae essent, ac in Anglia per omnium ordinum homines honorifice habitus domum dimittitur. Ibi magno populi, ed maximo vindicum gaudio receptus, omnibus vehementer instantibus ut rege sororis filio adhuc infante rerum gubernacula susciperet: eum enim unum esse que vel ob propinquitatem vel ob multis in periclis virtutam cognitam, vel gratiam multis meritis collecta, regina etiam poscente, minima cum invidia eum honorem gerere posset. Ille, etsi quae dicerentur vera esse intelligeret, paucos tamen ad consultandum dies impetravit. Interea ad alterius factionis principes diligenter scribit, et praecipue ad Argathelium genere propinquum, et quem ob pristinam consuetudinem minime vellet offendere. Ei ostendit quo in loco res esset, quid pupilli factio ab se contendat. Orat per sanguinis communionem, per amicitiam et communis patriae salutem, ut sibi conveniendi eius fiat copia ut ex his angustiis eius ope et ipse et communis patria expediatur. Ad caeteros etiam pro cuiusque loco et necessitudine. Ab omnibus autem communiter petit ut, quoniam rebus ita turbatis ut diu stare sine summo magistratu nequeant, quamprimum in locum qui commodissimus eis videretur convenirent, ac rerum summae ex universorum sententia prospiciant. Tandem cum nec ab una factione colloquium, nec ab altera diuturniorem comitiorum moram impetraret, summa omnium qui aderant voluntate prorex eligitur.

47. CVIII REX

Quarto Cal. Aug. post lucentam concionem habitam a Ioanne Knoxio regnum iniit Iacobus eius nominis sextus. Iurarunt pro eo in leges Iacobus Mortonii comites et Alexander Humius, eam doctrinam et ritus religionis qui tum publice docebantur quoad posset servaturum et contrarios oppugnaturum polliciti. Paucis post dies qui ad Hamiltonium convenerant fremere paucos, nec eos potentissimos sine suo (quod nunquam expectaverant) assensu omnium rerum arbitrium ad se revocare. Cum circuissent nobilitatem reliquam, raros praeter eos qui primi convenerant in suam sententiam pertraxerunt. Plaerique enim spectatores potius quam actores rerum quae gerebantur haberi volebant. Tandem ad regios scribunt Argathelium in colloquium cum comite Moraviae venire paratum. Hae literae quia ad Moravium comitem sine ulla maioris honoris praefatione scriptae erant, de consilii sententia sunt reiectae. Nuncius prope sine responso est dimissus. Verum Argathelius gnarus quid in literis offendisset ac proregis fidei satis confisus eum aliquot suae factionis principes Edimburgum venit. Ac tum satisfactione accepta nullo eorum qui aberant contemptu, sed necessitate ita poscente, festinatum in summo magistratu creando paucos post dies ad publicum ordinum conventum venit.

Perge ad Librum XIX