Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSSEPTIMUS

AUCIS post mortem regentis diebus, induciis in breve tempus factis ad audiendos legatos qui ut de concordia agerent e Gallia et Anglia dvenerant, ex utraque gente primores congressi sunt. Hi quo minus quicquam conficere potuerint obstitit maxime concordiae quod Galli, qui superiore hieme magna e locis vicinis praedam comportaverant, discedere nisi salvis impedimentis recusarunt. Id cum obtineri non posset, eruptiones rursus multo quam antea ferocius factae sunt, sed Francis minus secundae. Tandem cum omnes belli taederet nec amplius pacis cupiditas dissimulari posset, iterum ad colloquia legati utrinque convenerunt. Quae animos maxime ad studium pacis inflecterent hac erant. Galli, omni spe auxilii praecisa, commeatibus indies arctioribus ac non diu suffecturis, prope in extremam desperationem erant coniecti, et Angli diuturna obsidione fessi nihilominus quam Galli inopes omnium rerum finem belli cupiebant. Scotia etiam, ut qui sine stipendiis militabant ideoque difficilius in castris contineri poterant, libenter concordiae mentionem audiebant. Ita maximo tandem omnium consensu octavo die Iulii anno ab humani generis redemptione 1560 pax est promulgata his fere legibus, ut Galli intra vicesimum diem salvis impedimentis enavigarent, et cum in praesentia navium illis copia ad tantam multitudinem transportandam non suppeteret, ut naves ab Angla mutuo acciperent, relictis interim obsidibus usque ad classis reditum. Ut, Letha Scotis reddita, eius muri diruerentur. Ut munitiones nuper a Gallis ad Dumbarum aedificatae complanarentur. Ut, his (uti conventum erat) peractis, Angli statim copias reducerent. Ut Maria Scotorum regina, consentiente Francisco marito, lege lata sancieret oblivionem omnium quae per Scotorum proceres gesta aut attentata fuerant a decimo die Martii 1559 usque ad Cal. Aug. 1560, eaque sanctio in proximo publico Scotorum conventu (qui in mensem Augustum dilatus erat) approbaretur, eique conventui habendo Francisci et Mariae regum consenus accederet. <Ut> Ketham ins ulam et Dumbarum arcem sexaginta Galli custodirent ne regina totius regni possessione deiecta videretur.
2. Post hunc externi militis discessum usque ad reginae reditum summa fuit ab armis tranquillitas. Conventus ordinum Edumburgi coepit haberi, in quo de religione sincera promovenda potissimum est actum. Ea decreta in Galliam sunt missa ut regina eius subscriberet, magis ut eius animum nudarent quam quod quicquam impetrare sperarent. Missi in Angliam legati qui ob auxilium tempore tam necessario latum gratis agerent. Nec multo post in aulam Gallicam venit Iacobus Sandelandius Rhodiensis collegii eques et a factionum discordiis adhuc liber, qui antea acta purgando motus animorum ex bello residuos leniret et omnes stabiliendae concordiae rationes tentaret, sed in tempora longe turbulentissima eius adventus incidit. Nam Gusianorum in manu tum res Gallica erat, qui postquam se animadverterunt blandiciis et minis parum proficere, vi et armis adversam factionem opprimere conabantur, et in quos sectae diversae crimen competere non poterat, eos proditi regni fecerunt. reos. Iam rex Navarrae perpetuae custodiae erat damnatus, et frater eius princeps Condaeus morti addictus. Annas Momorantius duoque sororis eius filii Gaspar et Franciscus Collinii et propinquus eorum Carnutum vicedominus caedi destinabantur. Praeter eos supra decem millia reorum in tabulas erant relata. Ad haec omne terroris genus oculis et animis offundebatur. Urbs Aurelia plena peditum. In agris equitum praesidia passim collocata. Omnes viae publicae stationibus eorum insessae. Iudicia exercebantur per paucos in aula de hominum honestissimorum vita, fortunis, et fama. Omnes sacrarum aedium, omnes per murorum ambitum turres occlusis luminibus ostiisque adverus vim firmatis in usum carcerum erant praeparatae.
3. Inter haec Sandelandius in aulam venit, non tam praeteritorum veniam precabundus humiliter quam ad cives suos tumultuum causis in Gallos reiectis purgandos. Gusiani in eum asperrime cohorti increpabant quod homo sacrae militiae addictus mandata rebellium pro haeresi illa execrabili, quam tum maximus omnium gentium consensus in concilio Tridentino damnaret, perferenda suscepisset. Plaerique etiam non iam stultitiam sed insaniam Scotorum mirari, qui pauci et inter se discordes, atque bellico apparatu sed maxime pecunia destituti, regem tam potentem et ab hoste externo quietum ultro lacesserent. Inter hos indignantium fremitus et minas rex in morbum repente incidit. Legatus sine responso dimissus est. Nuncius autem eum de morte regis Luteciae ad Non. Dec. deprehendit. Inde meliore in reliquum spe domum properat. Fama de morte regis divulgata tam Scotorum animos periculorum imminentium cura suspensos erexit quam universam Galliam factionibus et seditionum domesticarum veneno implevit. Iacobus reginae frater, Scotia iam per mortem Fancisci omnino a Gallorum dominatu libera, quanta potuit celeritate ad reginam contendit, quae marito vidua in Lotharingiam cum avunculis concesserat, sive secretum suo dolori quaerans sive muliebri aemulatione, ut a socru procul abesset, quae socordia Antonii Borbonii regis Navarrae freta totam regni administrationem paultam in se derivabat. Ita Iacobus eius frater, rebus in Scotia pro tempore pacatis, eam convenit ac multis sermonibus ultro citroque habitis regina ostendit sibi in animo esse in Scotiam proficisci, diemque praefinivit ad quem se expectari vellet, avunculis etiam in eam partem pronioribus.
4. Magna enim ante Iacobi adventum ea de re deliberatio fuerat, plaerisque causantibus itineris difficultatem, praesertim regina Anglorum non satis aequa. Deinde ad homines barbaros et natura seditiosos eam proficisci, qui nec virorum imperiis satis obedienter pareant. Exempla ante oculos eam habere recentia patris matrisque, quos cum palam opprimere vel non auderent vel non possent, variis artibus ad desperationem adegerint, apud quos assidue vel de honore vel de vita periculum esset subeundum. Contra disserebatur a peritis rerum Scoticarum saepius regum quam civium culpa seditiones illic ortas, dum regnum quod ab extremis usque temporibus semper fuerat legitimum ad infinitam et liberam legum potestatem reducere conarentur, eamque quam gens bellicosa magis quam opulenta tolerare non posset. Reges autem omnes qui ius populi imminuere non tentassent, non solum ab inimicis et populi tumultibus fuisse tutos, sed in summa civium charitate ab hostibus fuisse invictos et apud exteros illustres regnasse. Potentissimam ac fere solam in praesentia pacandarum rerum esse rationem ne quid in statu religionis receptae mutaretur. Haec palam utrinque iactabantur sed apud propinquos aliae potentiores erant causae. Avunculi, qui, rebus in Gallis turbatis, magis magnas quam honestas spes alebant, reginam absentem arbitrabantur magis in sua potestate futuram quam si in Gallia maneret, eiusque matrimonii spe vicinis regibus ostentata se multorum amicitias complexuros et opera usuros. Interea e suae factionis hominibus aliquem rebus administrandis in Scotia praefuturum. Accedebat ad haec reginae voluntas, cui omnino decretum erat redire ad suos. Marito enim rebus humanis defuncto, socru (quae res moderabatur) alienore viliorem se videbat in regia futuram. Et quanquam non adeo diu regno assueverat, moleste ferebat mulier adolescens aetate florens et animo elato se in ordinem redigi. Quamlibet enim in imperio malebat fortunam quam alioqui opulentissimam. Nec certe admodum honorificam spectare poterat, Gusianorum potentia ab adversis partibus primo labefactata. Nec minimum ad haec momentum addiderunt Iacobi fratris adhortationes et pollicitationes omnia eam domi pacata repeturam, praesertum cum is esset cuius fidei se maxime tuto posset committere, natura frater et qui ab adolescentia magnis rebus summa fortitudine et felicitate gestis apud omnes gloriam et auctoritatem comparasset.
5. Regina his rebus intenta Noalius senatur Burdegalensis, qui e Gallia missus paulo post finem publici conventus in Scotiam venerat, reiectus est in proximum consilium, quod de publico statu ordinando ad 12 Cal. Iun. indictum fuerat. Sed cum ne tum quidem proceres (qui ad diem frequentes convenerant) sederent, quod adhuc de reginae voluntate erant incerti, interim Iacobus Stuartus a Gallia reverus a regina diploma attulit, quo conventus habendi et statuendi de rebus in publicum utilibus ius eis faciebat. Tum demum legatus Gallus est auditus. Legationis capita haec erant, ut vetus cum Gallis foedus renovaretur, novum cum Anglis solveretur. Sacerdotes unde erant deiecti ut bonis redditis restituerentur. Ad haec responsum, quod ad foedus Gallicum attinet, se nulla in re eius violati sibi conscios ese, contra multipliciter a Gallis fuisse neglectum, maxime vero nuper in oppugnanda publica libertate, cum populum antea amicum, nullius sceleris compertum in miserrimam servitutem redigere attentarent. Foedus vero cum Anglos solvere se non posse nisi omnium ingratissimi velint haberi, et beneficium maximum gravissimo maleficio compensare, et adversis liberatorum suorum salutem coniurare. Demum quod sacerdotum restitutionem petat, quos ille sacerdotes appellat, eorum se neque munus ullum nec usum in ecclesia agnoscere. In eodem illo concilio factum est decretum de omnibus monachorum coenobiis demoliendis, ac statim in omnes partes sunt dimissi qui imperata perficerent.
6. Rebus (uti dictum est) in Gallia ad profectionem comparatis, reginae amicis intimis, penes quos summa conciliorum erat, visum est ut de religione in praesentia res in totum dissimularetur, quanquam non deerant qui impotentibus conciliis ad caedem eam armarent, in primis Durius abbas Fermilinoduni et Ioannes Sinclarus nuper Brechinensis designatus episcopus. Ad ea autem consilia ipsa et natura et propinquorum impulsu adeo erat prona ut ab invita aliquando erumperent minae quae exceptae in aula ad populum perferebantur. Palam etiam inter familiares iactitabat se propinquae suae Mariae reginae Anglorum exemplum imitaturam. Igitur summa consiliorum eo tendebat ut suae factionis homines in praesentia spe aleret, adversarum partium sectatores paulatim deprimeret, deinde, confirmatis iam viribus, in tempore animum expromeret. Id autem non adeo difficile videbatur concilio Tridentino non ita pridem inchoato, specie quidem ad restituendos collapsos ecclesiae mores, revera ad euangelii professores eliminandos, quod postea ex concilii secretioris decreto est declaratum. Ad haec avunculi reginam vehementer animabant vires Papanae factionis demonstrando, cui dux ex concilii decreto futurus esset Franciscus fratrum Gusianorum natu maximus. Interea Carolus cardinalis inter tot publicas curas sui non oblitus consulebat reginae ut supellectilem mundumque muliebrem magni precii regina velut in alium orbem transitura apud se deponeret donec de sui itineris eventu certus cognosceret. Illa, facile intellecta fraude, ut quae hominis ingenium probe nosset, respondit cum se periculo committeret, non videre cur mundo magis quam sibi caveret.
7. His ita decretis, mittitur in Angliam ad reginae voluntam explorandam Osellius. Is honorifice ab Angla receptus ac statim in Galliam remissus refert reginae Scotorum, si per Angliam transire vellet, nullum eam officium quod vel a propinquis vel ab amicis expectari deberet desideraturam, seque maximi beneficii loco id habituram; sin declinaret suum congressum, contumeliae loco accepturam. Praeterea classem satis amplam ornaverat Angla specie piratas persequendi. Id alii interpretabantur factum ad reginam Scotorum excipiendam si se invita transire conaretur. Unam autem illi navem in qua navigabat comes Eglentonii Londinum pertraxerunt ac brevi liberam dimiserunt. Sed qualecunque fuerit in classe paranda consilium, fortuna, si quid intentabatur periculi, discussit. Nam triremibus Gallicis in altum evectis caligo per aliquot dies est secuta donec in Scotiam ad duodecimum Cal. Sept. applicuerunt. Fama de reginae adventu passim divulgata, quicquid erat nobilitatis ex omnibus regni partibus passim accurit, partim velut ad spectaculum publicum, partim ut reditum gratularentur. convenerant et nonnulli ut officia sua erga absentem commemorarent, gratiamque eius statim occuparunt, aut inimicorum calumnias praevenirent. Non pauci, ut ex initio novi regni auspicium de rebus futuris captarunt. In his tam vanis animorum motibus omnes ex aequo suam reginam videre cupiebant post tam varios fortunae utriusque eventus, velut ex insperato sibi oblatam, ut quae inter saevissimas bellorum tempestates patre intra sextum quam nata erat diem orba, matris quidem lectissima foeminae summa diligentia educata, sed inter domesticas seditiones et externa bella eorum qui plus possent praedae relicta, et antequam sensum habere malorum posset, ominibus fortunae saevientis exposita periculis, et, patria relicta, velut in exilium relegata, inter hostium arma et fluctuum violentiam aegre servata. Ibi quidem, fortuna paulum blandiente, matrimonio quidem illustri aucta, sed veluti ostentato magis quam exhibito gaudio, extinctis matre viroque, in luctum et orbitatem reiecta, novo quod acceperat regno amisso, vetere prope incerto. Commendabatur etiam praeter discriminum varietatem excellentis formae bonitate et maturescentis aevi vigore et ingenii elegantia, quam vel auxerat vel certe falsis virtutum coloribus gratiorem fecerat aulica educatio, minime quidem illa sincera sed ad honesti quandam similitudinem adumbrata, et quae naturae bonitatem studio et placendi cura deteriorem faceret, et virtutum semina delinimentis volupatum retunderet quominus ad maturos fructus pervenirent. Haec ut in vulgus grata erant, ita perspicatiores minime fallebant. Sed mollis adhuc et flexibilis aetas rerum usu putabatur facile corrigi posse.
8. Incidit inter has gratulationes levis quidem offensio, sed quae altius in utriusque factionis animos penetravit. Nam cum reginae ita cum nobilitate convenisset ut in statu receptae religionis nihil immutaretur, ipsi tantum suaeque familiae una permitteretur missa, eaque privata. Ad eam adornandam dum apparatus per aulam in sacellum ferretur, quidam e turba cereos arreptos confregit, ac nisi interventu modestiorum conatus ille fuit discussus, reliquis omnes apparatus fuisset disiectus. Ea res varie in vulgus accepta, quibusdam id facinus ut nimis audax culpantibus, aliis patientiam hominum tentari quid ferre posset interpretantibus, quibusdam censentibus atque etiam clamantibus ut poena quae in sacris literis adversus idolatras est sancita sacerdos plecteretur. Sed hic statim in ipso ortu motus per Iacobum reginae fratrem est compositus, Georgio Gordonio vehementer sed clam indignante. Is enim in omnes urandarum rerum occasiones intentus hoc locum gratiae patere arbitratus reginae avunculis (qui aderant) conventis pollicitus est quicquid ultra Caledonios est regionum ad veteres ceremonias reducturum. Id illi cum suspectum haberent ut qui de hominis ingenio multa aliunde audissent, veriti ne sine ullo effectu tempestatem novam excitarent, ad Iacobum reginae fratrem rem detulerunt. Quod reliquum fuit eius anni, dimissis honorifice Gallis qui reginam officii gratia comitati fuerant, ludis et conviviis transactum. Unus ex avunculis Elbevii marchio est retentus. Inter haec Gulielmus Maetellanus iunior legatus in Angliam missus reginam eius gentis (uti mos est) officiose salutavit suaeque animum erga eam, studiumque pacis et concordiae servandae demonstravit. Tum literas procerum Scotorum ei porrexit. In iis inerat superiorum officiorum benigna commemoratio, benevolentiaeque plena. Ab Angla autem magnopere petebant ut erga suam reginam amice et humaniter et publice et privatim se gereret, ut officiis provocata non modo in amicitia inita libenter perseveraret, sed arctioribus, si fieri posset, vinculis eam indies connecteret. Se pro sua voluntate et studio inter vicina regna perpetuandae concordiae nullam occasionem praetermissurus. Unam et certissimam esse rationem quae omnium dissidiorum veterum oblivionem afferret et fontem discordiarum in posterum exhauriret, si regina Anglorum decreto publico universi populi statueret, ac ipsa sua auctoritate confirmaret, secundum se suosque (si quos gigneret) liberos haeredem Anglici regni iure esse reginam Scotorum.
9. Id decretum cur aequum esset et ex usu universae Britanniae cum legatus pluribus argumentis disseruisseet, adiecit neminem in eo perficiendo diligentiam et studio ipsam, ut quae genere maxime esset propinqua, praecedere debere, eamque benevolentiae et officii declarationem ab ea Scotam sperare. Ad haec Angla “Aliam expectabam (inquit) a regina vestra legationem. Miror enim ei e memoria excidisse quid ante suum e Francia discessum post longam flagitationem tandem promiserit, ut videlicet foedus Lethae transactum ratum haberet et confirmaret. Qua de re certum mihi responsum erat pollicita ubi primum ad suos rediisset. Iam satis mihi verba dari sum passa. Iam certe tempestivum erat (siquidem suae dignitatis rationem habuisset) ut orationi tam benevolae facta responderent.” Ad haec ille se a regina paucissimus post adventum diebus in hanc legationem missum, antequam ullam adhuc publicorum negotiorum partem attigisset. In eo tantum fuisse occupatam ut proceres plaerosque omnes de facie adhuc ignotos ac tum primum salutatum advenientes reciperet, maxime autem omnium ut ad aliquam certam formam statum religionis reduceret, qua in re quantum esset difficultatis et molestiae ipsa non ignoraret. “Ex his facile tua maiestas potest intelligere potuisse nullum ante meum discessum reginae Scotorum tempus vacuum fuisse. Nec homines affuisse idoneos quos in consilium de rebus tam arduis advocaret, praesertim cum qui extremas regni oras in septentriones obversas habitent nondum ante meum ab aula discessum affuissent, praeter quorum sententiam res tanti in publicum momenti confici nec debeant nec possint.”
10. Tum illa commotior, “Et quid (inquit) reginae hic erat opus consultatione, id ut effectum redderet ad quod efficiendum et chirographo et siglo se astrinxerat?” “Ego (inquit ille) quid respondeam ad haec in praesentia non habeo, ut de quibus nec mandata ulla acceperim, nec regina nostra expectabat ut a me nunc ratio posceretur. Illud autem ipsa facile apud te potes expendere quam iustas ipsa nunc morae causas habeat.” Post nonnihil verborum his rebus ultro citroque iactatum, regina ad gravissimum totius negotii caput reversa, “Haec (inquit) in primis notavi, quod in oratione nomine reginae vestrae declarasti, et in mandaatis procerum explicandis posuisti. Commemorasti enim ex Anglorum regum sanguine ea oriundam, meque naturali illo vinculo ut proximam genere ad eam diligendam constringi, quam rem inficiari nec volo nec possum. Orbi etiam universo perspcue ostendi me in omnibus meis actionibus adversus eius salutem aut regni tranquillitatem nihil attentasse, et qui intimos meos sensus et cogitationes norunt, multi sunt conscoi me ne tum quidem cum iustissimas offensionum causas illa mihi praebuisset, meis insignibus usurpandis, titulumque regni mei vendicando, nunquam tamen in animum inducere potuisse quin haec odiorum semina ab aliis potius quam ab ea exorta crederem. Utcunque tamen haec habent, meum opinor mihi viventi sceptrum non eripiet, neque liberis (si qui ex me nascentur) erit impedimento quo minus in meum locum succedent. Si quid autem interea humanitus acciderit, nunquam tamen illud comoeriet quicquam a me factum fuisse quod ius quod illa sibi in regnum Angliae esse asseveret aliqua ex parte laedat et imminuat. Illud autem ius quale esset, nunquam diligentius mihi expetendum existimavi. Nec ea de re unquam disquirere altius est animus, eamque quorum interest quaestionem iudiciis disceptandam relinquo. Vestrae eutem reginae causa siquidem iusta est, illud a me pro certo expectare potest me nulla in re ei nocituram. Ac Deum praesentem nostri sermonis arbitrum testor me neminem secundum meipsam nosse quem illi praeferam, aut si res in controversiam veniat, eam possit excludere. Tu qui comperant nosti (inquit). Quibus tandem opibus aut qua virium fiducia misellae illae tantam rem attentabunt?” Deinde non longo sermone de illis interiecto, tandem is fuit ut rem gravem et magni ponderis esse diceret, ac nunc primum serium de ea sermonem se habuisse. Itaque longiore ad eam expediendam spatio esse opus.
11. Post paucos deinde dies, accersito rursus legato, se mirari vehementer ait quid procerum in ipso statim reginae adventu sibi velit postulatio, praesertim cum scirent superioris offensae causas nondum esse sublatas. “Quid autem postulant? Ut ego videlicet tam gravi affecta iniuria absque ulla satisfactione ei in re tanta grratificer? Haec autem oratio quantulum a minis abest? Istac si pergant, illud velim cogitent, nec mihi domi vires nec foris amicos defuturos magis quam illis qui meum ius tueantur.” Ad haec ille respondit se ab initio dilucide ostendisse proceres ut hunc ad concordiam publicam aditum patefacerent, partim inductos officio quod reginae suae et securitati tuendae et dignitati amplificandae prospicere debeant, partim studio pacis publicae firmandae et conciliandae amicitiae. “Tecum autem ut haec apertius quam ut ullo alio principe agerent effecit non solum egregia tua ergo illos voluntas experiundo perspecta, sed etiam ipsorum incolumitatis ratio, quippe qui sibi vitae et fortunarum omnium discrimen subeundem intelligant si quis reginae ius oppugnet aut si quis motus armorum inter haec regna ea de causa oriatur. Quamobrem non iniusto studio sibi teneri videntur qui cupiunt ut, sublatis discordiarum seminibus, solida et certa cum pace dissidia componantur.” “Si quidem (inquit illa) ego quicquam attentassem quod reginae ius imminueret, tum demum iusta fuisset postulandi causa ut secus facta corrigerentur. Haec autem postulatio ut viva mihi linteum sepulchrale ante oculos proponam exemplo caret, neque simile quicquam ab ullo principum unquam est petitum. Animum tamen nobilitatis vestrae in petendo boni consulo, eoque magis quod hinc intelligam reginae suae colendae eiusque dignitatem promovendi illis esse studium. Nec minus prudentiam amplector quod et suae securitati prospiciunt et a fundendo Christiano sanguine abhorrent, cui (ut fateor) parci non posset si qua factio se obiiceret quae regnum sibi vendicaret.
12. “Sed quae tandem illa erit? Aut quibus viribus freta? Sed, his omissis, finge me ultro in eam partem propendere ut isti postulationi assentiar. Existimasne me procerum voluntati potius quam ipsi reginae id gratificaturam? Verum et alia sunt plurima quae me ab hac transactione avocant. Primum quod non ignorem quam sit periculosum hanc movere Camarinam, ac iure mihi semper abstinuisse videor ne ius regni in disceptationem vocarem. Toties enim iam sermonibus multorum iactata est controversia de matrimonio iusto deque nothis et legitimis liberis, dum pro ingenio quisque aut huic aut illi parti student, ut et ego ipsa ob has disputationes hactenus ad nubendum fuerim cunctantior. Semel cum publice coronam accepi matrimonium cum hoc regno inii, cuius pignus hunc annulum perpetuo fero. Utcunque autem haec se habent, quoad vixero regina Anglorum ero. Ego ubi defuncta fuero in meum locum qui iure potior erit succedito. Ea si regina vestra est, nulla interim in re ei obero; sin alteri ius est potius, iniquum erit postulare ut a me aperte afficiatur iniuria. Si qua lex vestrae reginae obest, mihi quidem ignota est quod non libenter hac de re exactius disquiro. Sed si qua est, ego cum regnum inivi civibus meis iuravi me leges eorum non mutaturam. Quod autem secundo loco sumebas, ex hac successionis declaratione arctius inter nos amicitiam coituram, vereor ne hinc sit potius odiorum seminarium. Credisne tu me libenter funeris mei apparatum semper ante oculos habituram? Regibus hoc fere peculiare est, ut erga liberos nascendi iure sibi successuros alieno sint animo. Carolus Septimus Galliarum rex qualis erga Ludovicum Undecimum fuit? Aut is rursus erga Carolum Octavum. Aut Franciscus nuper adversus Henricum. Quo igitur animo me verisimile est fore adversus propinquam meam semel haeredem iudicatam? Eo ipso videliceet quo Carolus Septum fuit erga Ludocivum Undecimum.
13. “Accedit illud in quo ego longe gravissimum pondus inesse statuo. Novi ego populi huius inconstantiam. Novi quam praesentem rerum statum fastidant. Novi quam intentos habeant oculos in proxime successuros. Scio natura comparatum esse ut plures (quod dicitur) solem orientem quam occidentem adorent. Id autem, ut aliorum exempla omittam, ex meis ipsius temporibus didici. Cum soror mea Maria regnum teneret, quibus votis plaerique petebant ut eius in solio me collocatam viderent? Quo studio in me provehenda ferebantur? Nec ignoro quibus periculis subeundis homines eventum consiliorum suorum attentassent, si mea volunts ad eorum cupiditatem adiuncta fuisset. Nunc autem idem illi fortasse non sunt eodem erga me animo: non secus ac pueri qui inter quiescendum poma sibi per somnum oblata exultant, mox mane experrecti ac sua spe decepti gaudium in lachrymas commutant, ita qui me cum Elisabeth modo vocarer summa benevolentia complectebantur. et si quos forte alacriore vultu ram intuita secum cogitabant statim atque ego regnum adepta essem se pro suae cupiditatis potius quam officii mihi praestiti modo remuneratum iri. Nunc vereo cum eventus expectationi non respondeat, quidam eorum non gravate novum rerum mutationem in spem fortunae melioris ferrent. Nullae enim princopum facultates quantumvis magnae insatiabiles hominum cupiditates explere potuerunt. Quod si animi civium nostrorum erga nos languescant aut voluntates immutentur, ob temperamentum nimiis largitionibus adhibitum aut aliam leviculam causam, quid suspicabimur futurum si certum regni successorem malevoli cives haberent, ad quem animi sui aegritudines deferrent aut se ipsi irati conferrent? Quanto me iudicas in periculo versaturam tam potente et propinqua principe successura, qui quantum ego virium in successione confirmanda adiicerem, tantum meae securitati detraherem? Hoc periculum nec ullis cautionibus aut aliis legum vinculis averti potest. Nec facile principes, quibus regni spes oblata est, sese intra iuris et aequi terminos continebunt. Ego vero, si de meo successore orbi constaret, nunquam res meas in tuto collocatos existimarem.”
14. Haec in summa in illo congressu acta sunt. Nec adeo multis post diebus legatus reginam rogavit ecquid literis procerum Scotorum responderet. “Ego (inquit) in praesentia non habeo quod respondeam nisi eorum benevolentiam et sedulitatem erga reginam suam me probare. Verum cum vestra regina ad quod se astrinxit in foedere confirmado praestiterit officium, tum erit tempstivum ut meum erga se studium experiatur. Interea sine meae dignitatis imminutione nihil ei gratificari me posse arbitror.” Hac de re cum se illi quicquam mandatum habere negaret, nec unquam cum sua regina in hoc genus sermonum incidisse, neque se tum reginae sed suum de iure successionis iudicium et ad id confirmandum rationes affere, comprobationem autem foederis per maritum a regina Scotorum absque eorum consensu quorum id ratum aut irritum fieri interesset expressam non tanti esse ut ipsam omnesque posteros a regni haereditate excluderet. “Nec inquiro nunc (inqit) per quos, quando, quomodo, qua auctoritate, qua de causa foedus illud factum fuerit, quando nihil horum in praesentia attingere sim iussus. Illud autem audeo affirmare, etiamsi ab ea mariti voluntatem secuta confirmatum esset, cum tamen ex eo tanta emulumenta penderet, reginam nostram in tempore omnes rationes conquisituram cur solvi et posset et deberet. Nec ego tamen hoc reginae nomine loquor, sed eo tantum mea spectat oratio ut ostendam proceres nostros non sine causa laborare ut, omnibus controversiis radicitus ablatis, stabile foedus et perpetuum inter nos coeat.” Tandem, multis ultror citroque verbis de foedere habitis, regina eo perducta est ut legati utrinque congrederentur qui foedus retractarent. Atque ad hanc prope formam corrigerent ut regina Scotorum abstineret regiis Anglorum insignibus, abstinere item titulis regnorum Angliae et Hibernae, regina Anglorum aut liberis ex ea superstitibus. Contra vero ut Angla caveret neque se neque posteros ex se genitos quicquam acturos quod ius successionis Scotae laederet aut imminueret.
15. Haec fere sunt quae in ea legatione sunt agitata. Quae dum foris de pace stabilienda tractantur, domi res ad seditionem paulatim spectare coepit. Nam, ut antea dixi, permissa erat reginae eiusque familiae unica missa. Qua de re cum edictum publicaretur, qui contradiceret e tota nobilitate unus est inventus comes Araniae, multum licet dissimulanter indignante regina. Proxima fuit offensio adversus Edimburgenses. Hi fere ad 3 Cal. Oct. suos magistratus eligere solebant. Tum Archibaldus Duglassius praefectus de more edixit ne quis adulter, fornicator, ebriosus, missarius, aut obstinatus Papanus post proximas Calendas in oppido deprehenderetur, gravibus legum poenis in contumaces denunciatis. Id ubi ad reginam delatum est, statim incognita causa magistratus in arcem custodiendos misit, civibusque imperavit ut novos magistratus eligerent, atque edixit ut urbs omnibus fidelibus civibus pateret, non sine risu et indignatione quod homines flagitiosissimi pro fidissimis ministris agnoscerentur. Cum regina maorem quam expectaverat civium suorum patientiam hic comperisset, paulatim ulteriora tentare coepit. Cal. Nov. ad missam adhuc tenuem et quotidiano cultu contentam omnem Papanae pompae fastum adiecit. Id cum euangelii ministri tulissent aegerrime et in publicis coetibus magnis querimoniis rem prosecuti fuisset ac nobilitatem sui officii commonuissent, controversia in domo privata inter paucos est agitata possente idololatriam iamiam in omnium perniciem grassaturam compescere et summum magistratum, quando ipse nullum sibi modum statuat, inter legum praescripta per vim reducere. Ecclesiae ministri in sententia superioribus temporibus approbata constanter permanserunt, posse videlicet magistratum sub leges vi cogi. Proceres vel gratia vel spe honorum et pecuniae minus firmi fuerunt, et tamen secundum eos et numero et splendore superiores iudicatum et.
16. Aulam inter haec indormientem suis vitiis et in omnem luxu solutam vix excitarunt latrones limitum Anglicorum accolae qui vicinas regiones velut permissa populatione libere diripiebant ac caede interim et sanguine omnia foedabant. Ad hos reprimendos cum vicaria potestate missus est Iacobus reginae frater, non tam, ut multi existimabant, ut augeretur honore, quam ut obiiceretur periculis. Gravis enim erat eius potentia reginae, gravior etiam innocentia quae ei sua vitia exprobrabat et impetum et tyrannidem retardabat. Sed Deus ultra spem hominum eius iustos conatus promovit. Viginti octo enim e ferocissimis latronum laqueo sustulit, alios acceptis obsidibus, alios solo terrore nominis compressit. Regina ex eius absentia nonnihil licentiae nacta videbatur. Nam praesentem rerum statum non satis aequo animo ferebat, cum ob religionis controversias, tum quod res admininistrabatur maiore cum severitate quam adolescens mulier educata in aula omnium corruptissima tolerare posset (ut quae legitimi regni moderationem regibus indecoram et aliorum servitutem suam libertatem interpretaretur), adeo ut frequenter impotentis animi voces exciperentur, et paulatim tyrannidis fundamenta iaci viderentur. Nam cum superiores reges omnes fidei nobilitatis suam salutem credidissent, illa quidem custodiam satellitum adhibere decreverat, sed rei exitum non inveniebant. Neque enim ulla cupiditati causam praetendere poterat praeter inanem aulicae magnificentiae speciem et exterorum regum consuetudinem. Fratris vero mores quanto sanctiores erant, tanto maiorem ei curam afferebant quod neque suspicionibus aut criminibus fingendis locum dabant, neque vivendi licentiam laturi viderentur. Populum praeterea ita animatum videbat ut custodiam corporis pro tyrannidis non obscuro indicio accepturus esset.
17. Igitur inquies animus quod semel designaverat cum quovis efficere statuisset, tale commentum excogitat. Erat reginae frater Ioannes nomine, cupidus potentiae sed ingenio minus quam Iacobus severo, et qui facile induceret in animum omnia reginae obsequi, ideoque eo carior et cupienti omnia miscere magis idoneus. Cum hoc, absente Iacobo, consilium de stipatoribus assumendis communicat. Eius haec fuit ratio. Nocte tumultum annunciandum curant ac si Iacobus Hamiltonius Araniae comes reginam per comitum infrequentiam clam aggredi atque in suam arcem, quae ad quatuordecim millia passum aberat, asportare conaretur. Haec videbatur fabula illis verisimilis futura vel ob reginae animum ab eo alienorem vel eius immodicum erga eam amorem, quorum neuter vulgo erat obscurus. Hoc uti compositum erat, tumultu nunciato, cum bonam noctis partem per agros propinquos equites discurrissent, postridie custodes ad fores regias appositi apparent, aliis indignantibus, aliis ridentibus. Huius commenti auctores etsi ipsi scirent vulgo fidem sibi non haberi, tamen ipse secum gestiebant securi de opinione hominum, cum neminem eorum qui aderant sibi palam repugnaturum certi essent. Ab hoc initio aula in luxum et lasciviam praecipite, ius tamen adhuc aequalibier dicebatur et scelera plectebantur. Summa enim rerum penes Iacobum reginae fratrem erat, qui ob fortitudien et aequitatem cunctis erat charus. Consilio imprimus utebatur Gulielmi Maetellani adolescentis summo ingenio, quique magna iam dederat praeclarae indolis experimenta, magnamque in posterum expectationem concitarat. Horum virtute et consilio factum est ut domi et foris esset summa tranqillitas et is rerum status quem boni cuperent, factiosi magis indignari quam queri poterant.
18. Inter haec in regia orta est consultatio quae totos tres menses universam aulam exercuit. Qui proxime superioribus annis aut reges fuerant aut locum regum tenuerant, publicum patrimonium (quod unquam in Scotia fuit amplum) prope ad nihilum redegerant, et immoderatae reginae luxui nihil erat satis. Procerum ac plebis facultates proximorum temporum tumultibus vehementer erant attenuatae. Nihl restabat unde in aulicorum sumptuum subisidiis aliquid deradi poterat praeter sacerdotia. Accersit in aulam sacerdotum principes, adiuncti e primoribus nobilitatis qui vel ingenio persuadere vel auctoritate cogere possent. Tandem post longam disceptationem cum sacerdotibus magis infirmitatis conscientia non recusantibus quam rationum vi permotis transactum est, et e fructibus ecclesiasticis tertia pars decisa est, unde regina ministros orthodoxos aleret, residuum in suos usus reservaret. Ea transactio nemini omnium fuit grata. Sacerdotes opulentiores indignabantur quicquam ex veteri fortuna sibi detrahi. Ministri euangelii nihil aequi a regina expectabant. Ad ipsam autem ex illa ostentata spe non adeo multum rei pernveniebat. Multis enim ex veteribus possessionibus suorum fructuum pars tertia condonabatur. Multis etiam non viris modo sed etiam foeminis domestici ministerii merces et operae permultos annos impensae hinc praemia et senectutis viaticum assignabatur. Ea hieme regina Iacobum fratrem magno cum bonorum omnium assensu Marriae comitem creavit. Nam quod virtuti honos esset habitus, omnes laudabant; quod propinquitati aliquid esset concessum, non improbant, et utilitati publicae consultum non pauci existimabant, quod vir genere illustris, meritis erga patriam illustrissimus hoc honore auctus maiore cum auctoritate in publicis functionibus procurandis versari posset. Nec deerant qui reginae beneficentiam eo spectare crederent ut animum Iacobi, quem iis rebus quae per absentiam eius in aula gerebantur, offensum non dubitabant, eam reconciliare voluisse arbItrarentur. Tum quoque uxor ei data est Agnes Ketha comitis Martialis filia, quibus in nuptiis epularum magnificentia aut verius immoderata luxuria omnium amicorum animos graviter offendit, et invidis maledicendi materiam suppeditavit, eoque vehementius quo ille in omni superiore vita se temperantius gesserat.
19. Non adeo multo post ei pro Marria (quae veteri iure Ioannis Areskini fuisse deprehensa est) Moravia donata est. Gordonius, ablata primum sibi Marria deinde Moravia, cui regioni diu praefuisset, se velut patrimonio spoliatum arbitratus omnia sua consilia eo conferre coepit ut aemulum everteret. Multa eum praeterea ad id facinus incitabant. Nam cum esset ob multa maiorum in reges merita omnium Scotorum longe opulentissimus, et maiorum ipse potentiam malis artibus quotidie auguret, primum Ioannem Forbosium (uti ante dictum est) falsis testibus circumvenerat. Deinde, Iacobi Stuarto Iacobi Quinti fratre sine liberis defuncto, procurationem Moraviae ab eis qui in summo magistratu erant adeptus se quasi haeredem gerebat, quibus opibus eo magnitudinis crevit ut aemultatione deposita omnes qui propinquas ei regiones incolebant in eius auctoritate conquescerent et prope in ditionem concederent. Inter hunc aliorum vel metum periculi vel servitutis patientiam unius hominis libertas et, ut ipse videri volebat, superbia eum pessime habebat. Is erat Macaintotius magnae inter priscos Scotos familiae princeps, natus quidem et educatus inter homines feros et praedae assuetos, tamen sive arcano naturae impulsu sive rectis monitoribus usus comitate et modestia omnique homanitatis genere cum iis certabat qui magna parentum et magistrorum cura ad virtutem capiendam erudiuntur. Huius adolescentis cum Gordonius potentiam suspectam haberet, nec ingenio recto ad scelerum ministeria abuti posse videretur, manum ei necopinati iniecit atque in custodia detinuit. Sed cum nullum in eo capitale crimen inveniret, submissis amicis (uti dictum) ei persuasit ut se suamque causam ipsi permitteret. Eam unam esse rationem et e custodia cum bona gratia abeundi et amicitiae cum longe potentiore ineundae. Homine simplice et minime malo ad suum exitium hac fraude impulso, tamen adhuc mortis eius invidiam Gordonius vitans cum sua egit uxore ut ea se culpae supponeret, nec virilis animi mulier rem cunctanter suscepit, ac miserum et innoxium et supplicem et deditum absente marito securi percussit. Hoc supplicio vicinis vel metu stupentibus vel largitione conciliatis, quicquid terrarum ultra Caledonios est uni parebat.
20. Itaque homo et gloriae et potentiae avidissimus molestissime ferebat Iacobum Moraviae comitem sibi aemulum appositum, statusque praesenti impatiens in omnes rerum turbandarum occasiones erat intentus, actaque eius omnia assidue et palam calumniabatur, librum sua manu scriptum reginae porrexit in quo eum gravissime sed levissimis argumentis affectatae tyrannidis accusabat. In diversa regione eodem tempore Iacobum Heburnum Bothueliae comitem aeris alieni magnitudo et indomitae libidines ad insidias eidem Moravio instruendas impellebant. Is enim, luxuriosa adolescentia inter scorta et popinas acta, eo redactus erat ut aut civile bellum ei foret excitandum aut audaci aliquo facinore extremae inopiae metus propellendus. Omnia circumspicienti maxime; commodum ei videbatur perturbandi status publici initium si Moravium cum Hamiltoniis committeret, certa, ut videbatur, spes in urtiusque partis exitium incertum. Primum Moravium adit. Ei persuadere conatur ut Hamiltoniorum familiam reginae, regno, aque ipsi privatim imminentem e medio tollat. In id suam operam pollicetur. Nec id facinus ingratum reginae fore contendebat, quae, praeter commune omnium regum odium quo sanguine proximos velut in exitium suum intentos prosequuntur, etiam peculiares offensionum causas, nec eas iniustas, habere videbatur, vel ob euangelicae doctrinae studium cuius Aranius unicus erat assertor, ob quam etiam cum Gusio in Gallia contraxerat inimicitiam, vel ob contentionem verborum nuper in Scotia cum altero reginae avunculo Elbevii marchone habitam. Sed cum Moravius, homo probus et innocens, abhorreret a foeditate tam scelerati facinoris, Heburnus ad Hamiltonius se contulit et ministrum ad caedem Moravii, cuius poentiam moleste ferebant, se offert: illum esse unum qui spes eorum remoretur et commoditatibus obstet. eo sublato reginam velit nolit in ipsorum potestate futuram.
21. Ratio autem expedita et facilis videbatur. Regina tum in Falcolandia erat. Ea arx est cum eius nominis pago. Modica in propinquo silva est, in quam platycerotes cervini generis (quos vulgo damas falso appellant) aluntur. Regina cum aut eo iret aut in loca vicina prope quotidie cum familiari comitatu perfacile videbatur Moravium inermem et incautum tollere et ipsam in suam potestatem redigere. Caeteris non aegre persuasum ac tempus facinori perptrando constitutum. Unus Araniae comes scelus est execratus, clamque literis ad Moravium missis omnem rei ordinem exposit. Moravius per eundem nuncium rescribit, sed, Aranio forte absente, literae patri eius redditae fuerunt. Ibi, consilio inito, Aranius a patre in arctam custodiam est inclusus, e qua noctu elapsus ad Faloclandiam contendit. Ut eius fuga palam est facta, equites in omnes partes dimissi qui comprehensum retraherent, quos in silvam ingressus ea nocte frustratus est. Mane ad Faloclandiam deductus omnem insidiarum ordinem aperit. Nec multo post Bothuelius et Galvinus Hamiltonius, qui manu facinoris patrandi partes susceperant, consecuti in arce Falcolandiae iussu reginae custodibus appositis retinentur. Cum facinus totum ante oculos esset, et ad locum tempusque ab Arandio dictum duces convenisset exploratoresque retulissent equites multis locis apparuisse, Aranius rei ordinem interrogatus paulum animo turbatus est. Nam cum reginam deperiret Moravioque articissima iunctus esset amicitia, et illis gratificari cupiebat et patrem, hominem minime malum sed ad res difficiles suscipiendas nimis facilem, e coniuratione eximere volebat, pietate et amore animum in diversa ea nocte per solitudinem rapientibus, ita mente est emotus ut non obscure ex vultu et sermone animi perturbatio appareret. Praecesserant et aliae quae iuvenis animum commoverent causae. Nam cum ad eum diem liberaliter et pro amplitudine familiae fuisset educatus, pater, homo ad rem attentior, consiliarios nactus qui id vitium alerent filium magno comitatui assuetum ad unum ministrum redegit.
22. Qui facinus patrandum susceperant diversi in custodias missi, Bothuelius in arcem Edimburgensem, Galvinus in Sterlinensem, donec de causa cognosceretur. Aranius ad Fanum Andreae, quo regina erat profectura missus atque in arce archiepiscopi asservari iussus. Ibi quotidies ad se redibat ad reginam de se deque aliis tam prudenter et accurate scribebat ut in suspicionem incideret simulatae insaniae, quo patrem e coniuratione caedis eximeret. Caeteros ita constanter et acriter accusabat ut aliquoties ad consilium productus se, quando facinus tam occulutum aliis testibus coarguere non posset, armis cum Bothuelio dimicaturum promitteret. Circa ea tempora Iacobus Hamiltonius Aranii pater primum ad reginam scripsit, deinde ipse ad Fanum Andreae venit ac multis precibus ab ea postulavit ut filium suum, Bothuelium et Galvinum Hamiltonium acceptis vadibus sibi dimitteret, nec impetrare quicquam potuit. Eisdem etiam deibus regina Britannodunum arcem longe omnium quae sunt in Scotia munitissimam, sed quam Hamiltonius tenuerat ab eo tempore quo prorex fuerat, repetitam accepit. Georgius Gordonius (ut ante diximus) Moravio inimicus, Hamiltonio filii sui socero in manifesto scelere implicito ac prope perculso, longe infestior factus occasionem adesse ratus cum impune inimicum e medio tollere posset, duabus familiis illustribus ad causam adiunctis primum per suos tumultum in oppido tum adomodum infrequenti curat excitandum, sperans Moravium ad rem auctoritate sua sedandam ex aula egressurum. Ibi facile hominem inermem et incautum in turba opprimi posse. Id ubi parum ex sententia processit, e suis aliquot armatos ad perpetrandum facinus in regiam venire sub vesperam iubet, qui Moravium in suum hospitium redeuntem a regina, quae ad multam noctem eum detinere solita erat, obtruncarent. Id enim tempus maxime videbatur idoneum et rei patrandae et patrata evadendi. Eius rei cum ad Moravium permanasset indicium, nec is nisi oculis foret subiecta crediturus eset, paucis ex amicorum fidissimis (ne quid suspicatus fuisse videretur) comitatus unum et alterum et Gordonianis manu in exitu atrii pertentans armatos deprehendit. Re ad reginam delata, Gordonius accitus suorum aliquot commentus domum discessuros arma induisse, deinde nescio qua de causa retentos. Ita tum, ea excusatione magis accepta quam probata, disceditur.
23. Ea aestate legatis utrinque missis agebatur ut reginae Scotorum et Anglorum Eboraci congredirentur, ibique de multis controversiis transigerent. Sed cum prope ad iter se compararent, res in aliud tempus reiecta est. Causa differendi colloquii vulgo ferebatur quod Aumalius e Gusianis fratribus unus literas legati Anglici qui in aula Gallici tum agebat resignasset, qiodque illius opera maxime navis Anglica, quae alterum vehebat legatum, fuisset direpta. Itaque, rebus, uti credibile erat, ob has et alias iniurias ad bellum Gallicum inclinatis, regina e Fano Andreae Edimburgum profecta Aranium eode misit et in arcem ibi condidit. Interea Iacobus eius frater Havicum ad frequentem in illis locis mercatum profectus quinquaginta e latronum qui illuc convenerant primariis inopinato adventu oppressit, caeteris circa provinciis metum ingentem incussit, et totum illum tractum ad tempus quietiorem reddidit. Verum id factum ut amorem et reverentiam bonorum ei conciliabat, ita invidorum animos magis ac magis in eius exitium indies inflammabat. Nam ad tres familias potentissimam in eius perniciem pronas accessit Gusianorum conspirato. Hi enim cum veteres ecclesiae Romane ritus restitui vellent, nec id vivo Moravio perfici posse arbitrarentur, ad eum quovis modo tollendum omnem ingenii vim intenderunt. Spem perpetrandi sceleris multa eis faciebant. In primis autem quod Galli qui reginam deduxerant domum reversi quantae essent Gordonii opes, quam inquietus animus, quam item operam in missa asserenda pollicitus esset, omnia paulum supra verum augentes exposuissent, re in aula Gallica multum inter Papanos agitata, haec eius perficiundae ratio tandem est inita. Scribunt ad reginam ut Gordonii vecordiam promissis alat. Ioanni eius filio spem suarum nuptiarum magis ostentet quam promittat, ut hac spe occoecatus quo vellent impelleretur. Simul nomina eorum edunt quos una interimi vellent.
24. Ad haec literae pontificis Romani et cardinalis eodem incitabant. Nam cum ad immodicum cui regina assuerat luxum opes publicae non sufficerent, a pontifice Romano pecuniam tanquam ad bellum adversus eos qui ab ecclesia Romana defecerant poposcit. Is rescripsit obscurius, sed cardinalis aperte pecuniam ad id bellum non defuturam, sed iis demum interfectis quorum nomina essent edita. Has regina Moravio caeterisque ad caedem destinatis literas ostendit, sive quod indicium ad eos aluiunde permanasse crederet sive ut animi sinceri et occulta consilia ab iis non separantis faceret fidem. Igitur, caeteris ad facinus exequendum comparatis, regina magno desiderio teneri simulat eam Scotiae partem quae ad septentriones vergit invisendi. Et hanc eius cupiditatem Gordonius liberaliter invitando alebat. Tandem cum Abredoniam ad Id. Aug. ventum esset, Gordonii uxor, virilis animi et consilii mulier, omnibus modis reginae animum versabat, nunc ut secretas cogitationes penitus haberet exploratas, nunc ut in partem quam volebat eam inflecteret. Gnara enim erat quam levi momento sint mobilia regum consilia, nec ignorabat quo animo regina non multo ante in utrunque, Moravium nempe et Gordonium, fuisset affecta. Nam cum utrinque odisset, secum interdum agitare solebat utrum priorem sublatum vellet. Moravii innocentiam licentiae suae adversam graviter ferebat, et Gordonii perfidiam primum erga patrum, deinde matrem multis experimentis perspectam oderat et potentiam metuebat. Sed avunculorum et pontificis Rpmani literae ad Moraevii caedem urgebant. Hanc eius cunctationem (cuius non ignarus erat Gordonius) cum eximere vellet, rursus per uxorem promissa de instaurandis ritibus Romanis repetit. Ea cum libenter regina acciperet, unum tamen nec id adeo magnum erat impedimentum quo minus ei assentiretur, quod non putaret (uti affirmabat) e dignitate sua Ioanni filio eius (qui ante paucos dies ob tumultum Edimburgi excitatum in custodiam traditus effugerat) reconciliari, nisi ad custodiam liberam saltem ad paucos dies Sterlinum rediret.
25. Id regina non tam ob eam quae simulabatur causam volebat, quam ut omnia integra extincto Moravio haberet, neu ad nuptias absente sponso cogi posset. Gordonius quidem satisfacere reginae cupiebat, sed filium velut obsidem in manum hominis maxime suis conatibus adversi (is erat Ioannes Marriae comes, Moravii avunculus, qui arci Sterlinensi praeerat) dare cunctabatur, praesertim incertus quem in partem regina caedem patratam acceptura foret. Cum inter ingenia se invicem fraude captantia ita mutuis suspitionibus laboraretur, ac se regina in mora esse negaret quo minus ex sententia res conficeretur, neque quicquam expediret tamen, Ioannes Gordonius et ipse suam operam ostentans et omnes eventus intentus circiter mille e propinquis et clientibus suis homines ad quodvis facinus paratos armaverat, atque in propinqua oppido loca adduxerat. Moravius vero etsi non optime comitatus esset, et haec omnia (uti per amicos ex aula Gallica et Anglica erat praemonitus) in suum exitium videret parari, nec interim reginae admodum confideret, de die solita obibat in aula munia, nocte intra cubiculum unum et alterum suorum vigilare iubebat, ac saepe de inimicorum insidiis certior factus, amicorum praesidio fretus, omnes eorum conatus absque tumultu elusit. Eisdem forte diebus Bothuelius per funem e fenestra demissus ex arce Edimburgensi evasit. Rebus Abredonii mutua simulatione adhuc suspensis, cum regina progredi statuisset, a Ioanne Leslio homine nobili Gordonii cliente invitata domum eius ad deodecim ferme millia passuum ab oppido distantem divertet. Is locus, ut infrequens Gordonianis ad caedem commodus est visus, Leslius vero, qui secretorum consiliorum non erat ignarus, deprecatur ne hanc sibi ac suae familiae inurant infamiam ut ipse potissimum reginae fratrem, hominem alioqui non malum nec sibi inimicum, ad caedem prodidisse videatur.
26. Proxima nox ad Rothimaium Abernethiorum villam satis tranquille transacta est, quod postridie in Strabogio Gordoniorum arce diversari statuissent. In id tempus consilium caedis est dilatum, quo in loco omnia in ipsorum potestate erant futura. Itaque inter eundem cum Gordonious longum cum regina sermonem instituisset, ac tandem veo ventum est ut ille accuratius Ioanni filio veniam erroris peteret, quod videlicet homo adulescens legum ignarus fugisset e custodia,in quam nullum ob scelus, sed ob tumultum, nec illius tamen culpa excitatus datus esset. Regina contra contendebat suam imminutam visum iri auctoritatem nisi filius eius in aliam custodiam quamlibet laxam ad aliquot dies redieret, ut, velut expiata priore culpa, dimitti honestius posset. Gordonius, qui destinati facinoris occasionem praetermitti nollet, etsi levia imprabantur tamen obstinate tenuebat, vel quod si regina caedam factam non probasset, culpam eius in filium conferri volebat, vel quod si absente filio ac regina res confici posset, tamen adolescentem obsidem videbat futurum. Ea Gordonii pervicacia regina adeo fit offensa ut cum iam prope in aedium eius conspectu esset alio diverteret, ita tot facinoris sapientissime, ut ipsis videbatur, contituta ratio tum quidem dilata est donec Ennernessum ventum esset. Nam praeterquam quod iuri dicundo ibi ipse Gordonius praefectus est, quod arcem regiam (quae in colle edito imminet oppido) teneret, tota circa regio clientelis eius plena erat. Regina cum in arce diversari statuisset et a custodibus esset exclusa, tum demum timere coepit, ut quae in oppido immunito pernoctatura esset, cum interea Huntilaei filius plus mille selectis equitibus praeter propinquae regionis promiscuam multitudinem in armis haberet. Regina, consilio pro re praesenti capto, aditus omnes oppidi vigiliis obsidet. Naves quae commeatum advexerant in statione fluminis paratas esse iubet, ut si maior vis ingrueret id perfugium haberet.
27. Nocte intempesta exploratores ab Huntileo missi, qui primi vigiles de industria eorum adventum dissimulassent progressi in angustias ac undique circumventi capiuntur, et e montanis Cattana tribus cum primum se adversus reginam duci intellexit, Huntilaeum deseruit et postridie ad eam in oppidum venit. Audito principis periculo, magna priscorum Scotorum multitudo partim excita, partim sua sponte affuit, in primis Fraserii et Monroi hominum fortissimorum in illis gentibus familiae. Cum iam satis a vi tuta videretur, arcem regina oppugnare coepit. Ea cum nec propugnatoribus neque caeteris rebus ad oppugnationem sustinendam satis esset munita, deditur. Propugnatorum praecipui supplicio affecti, caeteri incolumes dimissi. Tum, concurrente undique nobilitate, allorum adventu ulterioribus domum redire permissis, cum satis firmo praesidio quarto die Abredoniam rediit. Ibi demum metu liberata vehementer in Gordonii odium inflammatur, et in vindictam prona fratrem rursus omni favoris ostentatione amplexa est, simulando se totam ex eo pendere ac suam salutem in eius incolumitate positam cunctis persuadere nititur. His Gordonius totam scenae aulicae faciem cun videret inversam, Moraviae comitem nuper morti destinatum in summa gratia esse, sese e summa spe honoris et dignitatis in flagrantissimum odium incidisse. Cum ulterius iam se progressum existimaret quam ut receptus ullus ad veniam restaret, ad praecipitia se consilia convertit, nec ullum aliud periculis instantibus remedium ratus quam ut reginam quovis modo in suam redigeret potestatem, eam etsi in praesentia se graviter offensurum videbat, tamen officiis, blandiciis, et filii nuptiis, quarum etiam avunculi credebantur auctores, muliebrem animum cum tempore flecti posse non desperebat. Itaque, communicato cum amicis consilio, Moravium quovis modo posset tollere decrevit. Eo enim sublato, neminem esse cui vel regina imperium mandaret, ut qui susceptum sustinere posset. Rei perpetrandae spem afferebant speculatores, ac praeter alios Georgius Gordonius Sutherlandiae comes, qui assuduus in aula simulatione erga reginam benecolentiae omnia eius consilia rimabatur ac per idoneos homines indicabat, nec modo temporum et locorum opportunitates observat, sed operam suam in re perficiunda offerebat.
28. Accedebat ad haec oppidum undique apertum et insidiantibus commodum, cives vel beneficiis conciliati, vel necessitudine iuncti, vel metu nihil ausuri, auxilia montanorum dimissa domum. Cum comite Moraviae paucis esse et e longinquis regionibus adductos, quorum offensa ei non esset magnopere pertimiscenda. Et cum per vicinas regiones omnes in ipsius essent potestate, rem sine sanguine perfici posse: uno homine extincto et regina in potestatem ipsorum redacta, caetera vulnera perfacile posse sanari. HIs cogitationibus ad rem aggrediendam impulsus, cum iam ratio perpetrandi facinoris constituta esset, ex literis comitis Sutherlandiae et Ioannis Leslii deprehensis omnia eorum consilia cunt patefacta. Sutherlandius, cognito indicio, discessit. Leslius, agnita culpa, veniam impetravit, ac deinceps quoad vixit fortem et fidelem operam reginae deinde regi praestitit. Huntilaeus, qui exitum suorum consiliorum in loco ab circumiectas paludes prope inacesso cum magna suorum manu expectabat, intellecto quid in aula gereretur, ex consilio amicorum statuit in montes secedere. Sed cum ex vicina nobilite quae ad regina convenerat multos haberet sui studiosos, eorum promissis satis confisus iterum mutato consilio statuit eventum pugnae in loco natura munito expectare. Moravius cum suorum quibus confideret vix centum equites haberet, sequentibus qui aderant proceribus, in primis Iacobo Duglasio Mortonii comite et Patricio Lindesio, ad hostem ducere coepit. Caeteri ex vicinis agris collecti circiter octingenti magna ex parte ab Huntilaeo praecorrupti magis Moravii cohortem ad exitium tracturi quam in periculis opem laturi magna cum verborum iactatione una progrediebantur. Pollicebantur enim sese hostem sine aliorum ope debellaturos: adessent modo ac spectatores sese praeberent. Praemissi equites qui circa paludem aditus omnes servarunt ne Huntilaeus evaderet, caeteri lentiore gradu adventabant, et quanquam superiore nocte e Gordonianis non pauci diffugissent, restabant adhuc supra trecentos suis se locis tenentes.
29. Eo cum ventum esset, Moravius in clivio propinquo unde prospectus in paludes erat cum suis simplice ordine acie instructa stetit. reliqui statim inter ducendum adversus hostem aperte proditionis signum dederunt, quod ramos ericae (cuius magna in illis locis copia erat) ut ab hostibus agnoscerentur tegumentis capitum affixerunt. Ubi propius ventum est, Huntilaeani securi de exitu gradu ad eos accelerant et cum adversam aciem a proditoribus turbatam viderent, et iam in fugam conversam, ut expeditius sequerentur sarissas abiiciunt et strictis ensibus ad terrorem integrorum proditionem ingeminantes in hostem magno gradu feruntur. Proditores eodem illo impetu etiam stantem una se rati in fugam aversuros ad eam accelerabant. Sed Moravius, qui nullam in fuga spem videret, neque quicquam prater honestae mortis decus restare crederet, exclamavit ut sarissas sui prae se tenderent nec in aciem suam fugientes reciperent. Illi praeter opinionem exclusi cornua utrinque confusis ordinibus praeteriunt. Huntilaeani vero, qui iam profligatam rem putarant, cum aciem quidem parvam sed praetentis hastilibus horrentem cernerent, se, ut qui sparsi ac sine ordine sese inferabnt, nec propter hastarum longitudinem ex adverso ad manus venire poterant, repentino terrore perculsi non paulo celerius fugiunt quam antea sequebantur. Eam fortunae mutationem proditores conspicati iam fugientibus instant, ac ut se a priore culpa purgarent qiucquid fuit caedis eo die ipsi ediderunt. Caesi ex Huntilaeanis circiter 120, capti 100. Ex altera acie nemo. Inter captivos fuit ipse Huntilaeus ac duo filii Ioannes et Adamus pater aetate ingravescente et, ut homine corpulento et angusto spirituum meatu, inter capientium manus est exanimatus. Caeteri multa iam nocte Abredoniam ducti. Moravius, ministro ecclesiae suum adventum expectare iusso, primum omnium gratias Deo immortali egit quod e tanto ac tam praesenti periculo nullis suis viribus et consilio, sed eius unius benignitate praeter omnium expectationem cum suis emersisset. Deinde ad reginam illinc profectus est. Ibi inter mutuas multorum gratulationes regina nec vultum hilariorem nec vocem laetitiae indicem edidit. Proximis diebus Ioannes Gordonius supplicio est affectus, non sine vario motu animorum: erat enim adolescens viriliter elegante forma, in ipso florentis aetatis aditu, regalibus nuptiis non tam destinatus quam earum simulatione deceptus, et, quod non minorem indignationem quam misericordiam movebat, ab imperito carnifice laceratus. Regina mortem eius cum multis lachrymis spectavit. Verum, ut erat ad coelandos animi sensus composita, ita tum eius moesticiam varie interpretabantur, eoque magis quo non minore odio ei fratrem quam Huntilaeum esse plaeerique intelligebant. Adami ignovit adolescentiae. Georgius natu maximus desperatis domi rebus ad socerum Iacobum Hamiltonium se recepit, ut vel apud eum fugae latibulum vel eius precibus veniam culpae impetraret. Multi e Gordoniorum clientibus, prout quisque deliquisse visus est, alii pecunia, alii exilio multati, nonnulli in longinquas regni partes ne res domi turbarent relegati, quibus potentiores contigerant deprecatores scelere soluti ac in pristinum gratiae locum restituti.
30. Ita vel compositis vel sopitis ad septentriones rebus, reliqua hiems per quietem transacta est. Ad 5 Cal. Dec. Bothuelius per foecialem in custodiam unde erat elapsus redire iussus cum non paruisset, hostis publicus est denunciatus. Ad reginam Abredonia Perthum reveram venit Iacobus Hamiltonius pro Georgio Gordonio genero deprecatum, ac, satis clementi resonso accepto, tamen generum tradere est coactus. Is ad Dumbarum in custodiam est remissus, ac deinde anno proximo, qui fuit 1563, ad 7 Cal. Feb. inde accersitus Edimburgum perduellionis damnatur ac Dumbarum remittitur. Hoc maxime tempore edicto multa pecuniaria irrogata fuit, si quis quadragesimalis ieiunii tempore carnibus vesceretur, in quo edicendo non relgionis sed publicae utilitas causa valuit. Archiepiscopus Fani Andreae, quod post edictum in adventu reginae factum nec missis audiendis nec dicendis abstinuisset, in arcem inclusus fuit Edimburgi. Caeteri eiusdem criminis rei leviter multati, graviore poena denunciata si postea eius culpae affines deprehenderentur. Iam comitiorum quae in 20 mensis Maii indicta erant dies advenerat. Regina coronata atque amplissima veste amicta cum ingenti pompa in senatum venit, Novum prorsus spectaculum, nisi sub eius matre et avia oculi hominum ad tolerandum imperium muliebre fuissent assuefacti. In eo conventu quaedam decreta fuerunt in eorum favorem qui puriorem euangelicae legis doctrinam profitebantur, ac in monetarios paucos animadversum. Reliquum aestatis regina venationi in Atholia indulsit. Sub finem autumni permittente regina rediit in Scotiam Matthaeus Stuartus Leviniae comes 22 anno quam turpiter a rege Gallorum destitutus abierat, uti ante a nobis est scriptum. Ac proximo anno, qui fuit 1564, mense Ianuario in conventu publico ad id prope unum indicto, remisso exilio et bonis receptis restitutus, eamque restitutionem regina prosequuta est multa verborum honorificentia, commemoratis in se comitis multis magnisque officiis in prima sua adhuc infantia, quippe cuius ope fuerit e manibus inimicorum liberata et regni insignibus decorata.
31. Ex Anglia deinde, commeatu in tres menses impetrato, ad Id. Feb. venit in Scotiam Henricus eius filius. Hunc adolescentem genere et forma praestantem amitae suae filium regina Scotorum comiter accepit, cumque quotidiana consuetudine illecta amare coepisset, frequens sermo de eo in virum adsciscendo vulgo ferebatur, nec invita quidem nobilitate quod permagnae commoditates ex iis nuptiis in totam Britanniam redundaturae viderentur si volente regina Anglorum fieri possent. Illa, ut quae utrisque eodem gradu consanguinitatis erat proxima, non tam repugnabat quam se auctorem credi volebat, suamque in conficiendo aliquam esse gratiam, simulque ex usu so putabat propinquae suae potentiam hac mediocritate conditionis coerceri ne supra quam vicinis esset tutum augesceret. Sed, quae res omnia iam transacta paulum retardarit cunctaque tandem divina et humana miscuerit, paulo altius initio repetito quo magis omnia in aperta sint explicabo.
32. Erat inter aulica ministeria David quidam Rizius Augustae Taurinorum natus e pate homine quidem probo sed pauperculo, ut qui elementa musices docendo aegre se et familiam sustentabat. His cum nullum quod suis patrimonium relinqueret haberet, libros utriusque sexus psallere docuit. Ex iis cum David in adolescentiae vigore constitutus et non inamoena voce praeditus et a patre in musicis institutus esset, in spem fortunae liberalioris erectus Nicaeam in aulam ducis Sabaudiae nuper in suam ditionem restituti profectus est. Sed ibi non pro spe acceptus cum omnium rerum egenus omnia circumspiceret, tandem in Morettium incidit iam tum ducis missu iter in Scotiam adornantem. Hunc cum secutus eo venisset, nec Morettius homo non modum copiosus operam eius aut necessariam aut utilem sibi existimaret, ibi substistere paulum et fortunam denuo experiri decrevit, eo maxime adductus quod regina diceretur cantionibus valde oblectari, nec ipsa musices omnino imperita esset. Igitur ut primum sibi aditum patefaceret egit cum cantoribus, quorum plaerique Galli erant, ut inter eos appareret, semel atque interum auditus placuit, statimque in eorum collegium ascriptus est. Ibi brevi cum reginae sensum ac mores intellexisset, partim adulando, partim alios ministros calumniando perfecit ut non minore esset apud reginam gratia quam apud caeteros odio. Neque tamen hoc fortunae blandientis favore contentus, cum aequales omnes partim viliores fecissit, partim variis criminationibus expulisset, paulatim assurgere et maiora negotia tractare coepit donec ab epistolis assumptus esset, et praetextu secretius et seorsum a vulgo agere cum regina posset. Iam sermonibus materiam dabat repentinus hominis tandum non mendici ad opes non mediocres progressus, et supra virtutem fortuna, supra fortunam arrogantia et aequalium contemptus et cum superioribus aemulatio. Alebat hanc vanissimi hominis insaniam magnae partis nobiliorum adulatio, qui amicitiam eius captabant salutando, orationi eius subserviendo, foribus obambulando, exitus reditusque observando.
33. Unus autem Moravius, in cuius animo nihil simulatum inerat, non modo non assentabatur sed vultu plaerunque eum aspernabatur, quae res non minus reginam quam Davidem ipsum offendebat. Ille contra, ut subsidium sibi adversus odia procerum compararet adolescentem regiis nuptiis destinatum omni assentationis genere ambiebat, in eumque familiaritatis gradum pervenerat ut lectum, cubiculum, secretosque sermones communicaret, persuaderetque adolescenti incauto et in id quod cupiebat proclivi credulitate sua maxime opera fieri ut regina oculos in illum coniiceret. Semina etiam discordiarum inter eum et Moravium assidue serebat. Eo enim pulso, reliquum vitae cursum sibi inoffensum fore promittebat. Cum iam non obscuri rumore vulgarentur non solum de nuptiis Henrici sed etiam de secretis eius cum regina congressibus, nec belli sermones de Davidis cum ea familiaritate spargerentur, Moravius, qui bene monendo nihil aliud quam sororis odium assequebatur, statuit ab aula secedere ne rerum quae gerebantur auctor crederetur. Nec regina moleste ferebat tam severum arbitrum abesse, eo maxime tempore quo factionem ei adversam confirmabat. Exules enim Bothuelium e Gallis, Georgium Gordonium Sutherlandiae comitem e Flandria revocavit, et alterum Georgium Gordonium Huntilaei comitis filium e custodia eductum priori dignitati et loco restituit. Bothuelium e Gallis reversum Moravius de recentibus contra se insidiis accusat. Detulerunt nomen iuvenes honesto loco nati qui in Gallia ex intimis eius familiaribus erant. Res aperta, atrox, invidiosa. Cum dies causae dicendae appropinquaret, primum regina cum fratre diligenter egit ut ab accusando desisteret. Cum ille exorari non posset, quod multum ad famam sua interesse putaret quam in partem eventus acciperetur, regina, quod proximum erat, multos procerum per literas deterruit ne diem iudicii obirent. Alexandrum Glencarniae comitem Moravio amicissum, cum non longe a Sterlino iter ei esset, de via ad se accersivit. Tantus tamen omnium bonorum erat consensus ut Bothuelius non modo sua conscientia praedamnatus sed publica sui sceleris detestatione permotus diem causae dicendae obire non sit ausus.
34. Hoc vulgi studium adeo reginae animum adversus fratrem accendit ut iampridem ei destinatum exitium maturaret, cuius ita ratio composita erat. Moravio Perthum evocato, ubi regina cum paucis erat, ibi Darlaeus cum eo sermonem conferre debebat. Cum nemo dubitaret Moravium libere et simpliciter locuturum, re in altercationem educta David Risius primus eum feriret, caeteri mox vulneribus conficerent. Hac de coniuratione Moravius per amicos qui in aula erant edoctus, tamen certus eundi pergebat. Tandem per Patricium Ruvenium iterum admonitus ex itinere ad matrem in propinquas eius ad lacum Levinum aedes divertit, ac, alvo forte soluta, ea morbi excusatione usus ibi substitit. Interea cum amicorum quidam eum inviserent, rumor statim diffusus est ibi eum haesisse ut reginam et Darlaeum redeuntes Edimburgum interciperet. Equites passim dimissi cum neminem armatum conspexissent, tamen regina tanta celeritate ac tam trepide iter allud confecit, velut certo imminente periculo. Nuptiis iam instantibus, ut aliqua consensus publici species ad reginae voluntatem accederet, convocatur Sterlinum magna pars procerum, sed hi praecipue quos aut libenter consensuros aut repugnare non ausuros credebant. Ex iis in consilium adhibitis multi assenserunt modo ne quid in religionis doctrina publice recepta innovaretur; plurimi citra ullam exceptionem quod reginae gratum fore existimabant ad id sententias accomodabant. Unus Andreas Stuartus Ochiltrius palam professus est se nunquam assensurum ut papanae factionis rex assumeretur. Moravius quidem alienus a nuptiis non erat (ut qui in primis auctor erat iuvenis ex Anglia evocandi), sed videbat quantis motibus ea res initium datura esset si non assentiente Angla confierent. Pollicebatur etiam se curaturum ut volente atque auctore Angla omnia transigerentur, si modo religioni caveretur. Sed cum videret in illo conventu nullum libere censendi locum futurum, maluit abesse quam sententiam dicere sibi fortasse exitiabilem et in publicum inutilem. Iactabatur etiam vulgo illa quaestio, possetne regina, defuncto marito, quem vellet alium ex animi sententia virum sumere, aliis censentibus reginae ex morte viri eam libertatem non negandum quae plebaeis quoque conceditur, aliis contra affirmantibus in regnorum haeredibus diverum ius esse, ut quae una opera et virum sibi sumeret et populo regem daret, multo aequius esse ut populus uni puellae maritum quam puella regem universis eligeret.
35. Mense Iulio venit ex Anglia legatus qui ostenderet reginam Angliae, quae in eodem consanguinitatis gradu utrunque contingeret, mirari quod rem tantam praecipitarent neque secum communicarent, quique magnopere peteret ut interposita mora diligentius rem expenderet, fortasse non sine utriusque regni emolumento. Hac legatione cum nihil actum esset, statim secuta est alia. Nicolaus Throgmortonus eques nomine reginae Anglorum Levinianum et filium eius monuit in certam diem commeatum habere, eumque diem iam praeterisse. Domum itaque illos redire iubet nisi se multari exilio bonaque in fiscum redigi mallent. Illi nihil ea comminatione retardati in sententia persisterunt. Interea regina cum connubium illud nimium dispar videretur, si nuper maximi regis uxor, ipsa regni illustris haeres adolescenti privato, nullis insignioribus honorum titulis claro, nuberet, edictum publico praeconio promulgavit in quo Darlaeus dux Rothesaius ac Rossiae comes appellatur. Praeterea ad rem accelerandam urgebant maleficarum ex utroque regno praedictiones, quae si nuptiae citra finem Iulii mensis conficerentur multa regibus commoda in posterum promitterent; re secus gesta, damna et ignominiam comminarentur. Accedebant rumores passim de morte reginae Anglorum dilvulgati, diesque praescriptus intra quem moreretur, quae praedictio non tam divinationem quam civium coniurationem denunciare videbatur. Erat et illa festinandi reginae causa non levissima, quod suos avunculos a nuptiis aliis aversos non dubitabat. Igitur, si mora longior interponeretur, metuebat ne quod ab illis quod rem prope confectam turbaret impedimentum obiiceretur. Nam cum secretum illud decretum de bello sacro per totam Christianorum ditionem suscitanto et pura Christi doctrina penitus extirpanda est factum, eique dux Gusius imperator destinatus spes improbas et immodicas aleret, is statuit per sororis filiam domesticis tumultibus perturbare Britanniam, ut nullo auxilio transmarinos amicos iuvare possent. Sed Davide, qui tum apud reginam plurimum poterat, contendente ex usu rei Christianae nuptias eas futuras, quod Henricus Darlaeus et pater eius sectae Papanae acerrimi essent assertores, et in utroque regno gratiosi, clarisque familiis innexi, multisque clientelis subnixi, res diu agitata tandem impulsa est. Is cum si nuptiae coierent consentientibus reginae Anglae et nobilitate Scotca, duo suis rationibus adversa videbat. Primum in eis conficiendis nullam suam fore gratiam, deinde religionis incolumitati cautum iri. Sin vero regina se ad consilium Tridentinum adiungeret, ipse sibi honores, sacerdotia, sine modo pecuniam, sine aemulo potentiam promittebat. Igitur omnia moliendo tandem perfecit ut nuptiae praeciptarentur, Scotis non satis aequis, Anglis vehementer infensis.

36. CVII. REX

Quarto Cal. Aug. Henricus Stuartus Mariam Stuartum uxorem duxit, factoque silentio acclamatum est precante multitudine ut prospere omnia succederent Henrico et Mariae Scotorum regibus, ac postridie Edimburgi iidem reges praeconio pronunciantur. Id factum non modo nobilitatem sed vulgus quoque gravissime offenderat, nec deerant qui indignarentur rem pessimi exempli factam. Quid enim attineret concilium de rege creando cogere, cuius nunquam sententiam roges? Nulla in re auctoritate utaris? In senatus loco praeconem supponi, qui pro senatus consulto praeconium recitet? Enimvero non consultationem iam esse sed quomodo Scoti tyrannidem ferre possent tentationem. Eam suspicionem auxit procerum absentium desiderium. Aberant enim nobilitatis fere principes Iacobus dux Castellerotii, Gilespicus Argatheliae, Iacobus Moraviae, Alexander Glencarniae, Andreas Rothusiae comes, compluresque alii splendore generis et opibus clari. Ad eos foeciales missi: cum non paruissent, exilio multati, in Argatheliam maior pars secessere. Inimici eorum in aulam revocati. Ita, rebus omnibus quantum satis videbatur adversus rebelles comparatis, reges quatuor millibus comitati Glascuam venerunt. Rebelles Pasleti se continebant. Ibi pro partium ingeniis variae consultationes fuerunt. Reges misso foeciali arcem Hamiltoniam dedi petunt, ac re infecta reversi ad praelium se expediunt. Altera factio secum ipsa discors variis sententiis distrahebatur. Hamiltonii, qui in illis locis summas habebant opes, nullam pacis firmam conditionem esse asserebant nisi regibus sublatis. Illis enim incolumibus, nihil aliud sperandum quam nova bella, novas insidias et pacem simulatam aperto bello magis periculosam. Privatorum iniurias saepe laborum taedio deponi, saepe magnis emolumentis compensari; regum inimicitias sola morte extingui. Moravius et Glencarnius, qui intelligebant eos non publicum emolumentum sed privatas opes spectare (ut qui, regina extincta, proxime haeredes essent), et a caede et ab Hamiltonii imperio (quod crudele et avarum non ita pridem senserant) iuxta abhorrebant, mitiora consilia probabant. Dissensionem enim esse civilem et adhuc incruentam, in qua hactenus non armis sed sententiis esset certatum: eam, si fieri potest, honestis conditionibus esse finiendam.
37. Ad haec consilia non defuturos in regiis castris, qui et pacem cupientes libenter audirent et incolumitatem tueri armis necessariis conantibus non essent defuturi. Reges autem per adolescentiam fortasse minus prospicere, nondum autem ea pecasse quae ad labefactionem status publici pertinerent. Si qua vitia adsint quae ad privati dedecoris labem faciant, ea non morte aboleri, sed levioribus remediis curari oportere. Se enim meminisse observatum et posteris ad imitationem relictum ut in vita moribusque principum, secreta vitia coelanda, dubia in meliorem partem sumenda, at manifesta eatenus ferrent modo ne perniciem publicam secum traherent. Hec sententia cum pluribus placuisset, caeteri Hamiltonii praeter Iacobum gentis principem sibi quiescendum statuerunt. Ille enim sedecim equitibus comitatus cum proceribus remansit. Hi cum ita extentuatis viribus infirmiores essent quam ut vel congredi possent vel ad suas quisque vires penetrare, temporibus obsecuti ea nocte Hamiltonium venere. Postridie Edimburgum profecti ut ibi belli gerendi consilium inirent, cum et arx urbi imminens assidue in eos iacularetur, nec amici e regionibus longinquis tam celereiter quam res poscebat convenire possent, et reges prope vestigiis eorum inhaerentes adventare dicerentur, multum rogante ac pollicente Ioanne Maxuallio Haeresiano Dumfrisium versus iter ingrediuntur. Reges retro Glascuam reversi Leviniae comitem vicarium in regionibus ad occidentem hibernum spectantibus constituunt. Ipsi Sterlinum ac inde in mediam Fifam progressi nobiliorum maiorem partem iurare cogunt, si quis ab Anglia motus armorum ingrueret, fidelem operam se navaturos. Reliqua pecunia aut relegatione multant. Bona rebellium qui in Angliam finitimam secesserant sicubi compararent diripiunt. Conventus iuridicos indictivos per omnes regiones denunciant ad anquirendum de reliquiis coniurationis.
38. Ad 9 Octobris exercitus Edimburgo eductus Dumfrisium versus iter capessit. Maxuallius, qui ad eum diem studium factionis regibus adversantis prae se tulerat, tempus ad suas res agendas adesse ratus, velut supplex pro partibus obviam est progressus. Cum eis de parte patrimonii soceri sui, quam vehementer cupiebat, loquitur. Ea homo impiger et consilio manuque promptus facile impetrata, ad rebelles redit. Ostendit nihil in se opis esse, proin sibi consulant. Angliam esse propinquam: se eo secedeant, se rebus compositis mox secuturum, suasque omnes fortunas cum eis coniuncturum. A Moravio interim mille libras expensae in stipendiam militum nomine extorsit. Hanc pecuniam in equites expensam ferebat. Iussus enim paucas equitum turmas conducere, suos ministros domesticos pro mercentariis ostentabat. Reges adventu suo et accessione Heresiani ad suas partes, territis inimicis ac omnibus circum circa pro arbitruo constitutis, ducibusque partim expulsis, et caeteris in eorum periculi eventum intentis circa finem Octobris Edimburgum rediere. In Scotia usque ad initium veris res tranquillae fuere.. Conventus ordinum totius rehni promulgatus erat in mensem Martium, ut bona exulum publicarentur et nomina ex albo nobilium eraderentur ac insignia lacerentur, quorum nihil absque conventus publici decreto regibus licet. Interea David aulam principibus procerum vacuam nactus, quo suam immoderatam potentiae spem confirmaret reginam impotentibus consiliis armabat assidue hortando ut factionum principes ferro coerceret: paucis e medio sublatis, caeteros nihil ausuros. Sed stipatores reginae, quod Scoti genere essent, in caedem nobilitatis nefariam non facile consensuros putabat. Eis igitur loco deiectis, eo totius viribus incubuit ut exteri (quod fere omnis tyrannidis esse solet initium) ad custodiam eligerentur. Primum iniecta mentio de Germanis arcessendis, quod ea natio summa fide erga dominos fuerit. Verum David, re secum diligentius expensa, commodius suis rationibus est ratus ut Itali ad id munus adhiberentur, primum quod homines eiusdem gentis magis in sua potestate futuros crederet, deinde quod nulla religione imbuti ad res turbandas aptiores viderentur, ut quos citra omne discrimen aequi atque iniqui ad quodvis facinus facile impelli arbitrarentur. Praeterea homines egeni et facinorosi sub tyrannis nati et educati, bellis nefariis assueti, et qui procul domo in Britannia nihil carum haberent, ad res novas magis videbantur idonei. Igitur paulatim e Flandria aliisque continentis regionibus milites vagi accersiri coepti, sed prope singuli et per intervalla ne ea res agi videretur. Horum aliquem offendere quam reginam ipsam erat periculosius.
39. Caeterum ut apud reginam crescebat indies Davidis auctoritas et potentia, ita rex quotidie apud eam vilior fiebat. Nam ut in faciundis nuptiis reginae praeceps fuerat temeritas, ita repente secuta est poenitentia et mutatae voluntatis non obscura indicia. Cum enim a nuptiis statim sine publico consensu publice praeconis voce regem pronunciasset, et postea in diplomatis observatum ad id tempus fuisset ut regis et reginae nomen exprimeretur, non multo post utroque nomine servato mutatus tantum ordo est ut reginae nomen prius, regis posterius scriberetur. Tandem regina, ut omni gratificandi potestate spoliaret maritum, causata est per eius absentiam dum venationibus et aucupiis esset occupatis multa ut non suo tempore fieri aut omnino praetermitti. Commodius fore ut ipsa pro ambobus subscriberet: hac ratione prospici posse ut et ille suis voluptatibus frueretur et publicas necessitates eius absentia non moraretur. Id cum ille, ut qui nulla in re eam offendere volebat, in bonam partem accepisset, primum levibus de causis ablegatur ut procul a consilio et negotiorum publicorum conscientia abesset et omnium beneficiorum gratia ad sola reginam redunderat. Ita enim secum rationem inibat, regem, cuius nec amicitia cuiquam esse fructuosa nec ita formidabilis, paulatim in contemptum omnium venturum. David eia, quo res indignior esset, ei substituitur qui ferreo typo diplomata quaedam pro rege signaret. Ille hac fraude omni cura publica exutus, etiam ne molestus rerum secretarum arbiter esset, hieme asperrima Peblium detrusus est, exiguo admodum atque intra privatorum complurium dignitatem comitatu in praedam verius quam aucupium. Eisdem diebus tanta vis nivis e coelo decidit ut in locis non admodum copiosis et praeterea latrocinio infestis homo semper in aula educatus et victuo liberaliori assuetus ob rerum necessarium poenuriam periculum adisset nisi casus eo Orcadensem detulisst episcopum. Is locrum gnarus vini nonnihil atque aliorum comeatuum in usum attulerat.
40. Nec hac ratione tantum regina Davidem e suae obscuritatis latebris producere et ostentare populo contenta aliam viam eum ornandi honore domestico est commenta. Cum iam antea regina per aliquot menses solito plures ad mensam suam adhiberet, ut in multitudine saltem locus Davidi minus invidiosus esset, hac popularitatis specie rata est fore ut insolentia spectaculi convictorum multitudine et quotidiana consuetudine paululum levaretur et stomachi hominum sensim assuescerent ut quidvis pati possent. Tandem eo perventum est ut ille cum uno atque altero quotidianus convictor esset. Ut autem loci angustia facti quadam ex parte minueret invidiam, nonnunquam in cellula exigua, interdum apud ipsum Davidem epulae apparabantur. Sed haec invidiae minuendae remedia infamiam augebant, suspiciones alebant, et sinistris sermonibus materiam suppeditabat. Accessit ad hominum iam in peius proclives cogitationes inflammandas quod supellectili, cultu corporis, equorum et genere et numero longe regem superabat. Quae res eo videbatur indignior quod non faciem honestabat sed facies cultum destruebat. Igitur regina cum naturae vitia non posset emendare, divitiis et honoribus cumulandis in supremum ordinem eum nititur protrahere, ut nascendi humilitatem et corporis vitia fortuitae claritatis obtentu tegat, cum ob alia, tum maxime ut ius suffragii in conventu publico nactus id consilium ad reginae nutum circumagere posset. Sed cum per gradus esset promovendus, ne inops et mercenrius senator videretur, primus in agrum Edimburgo vicinum impetus est factus. Malvillium Scoti vocant. Dominus agri et domini socer aliique qui plurimum apud eum poterant amici convocantur. Cum domino agri agit regina ut praedio cederet, cum socero et amicis ut id domino persuaderent. Sed cum parum ex sententia res procederet, regina eam repulsam in suam contumeliam interpretabatur, et quod magis erat exitiale, David id moleste tulit. Vulgus (neque enim obscure haec agitabantur) praesentia deplorare, peiora indies ominari, si ad egeni nebulonis libidinem homines antiqua nobilitate et fama illustres maiorum sedibus extruderentur. Multi etiam e senioribus memoria repetebant et sermonibus celebrabant id tempus cum Cocheranus, regis fratre per summum scelus occisio, e latomo comes Marriae factus belli civilis ea excitavit incendia quae morte regis et pene regni interitu sunt restincta.
41. Haec cum palam fierent, multoque plura clandestinus rumor (ut in rebus minus honestis fieri solet) mussaret, rex tamen certus nisi re explorata neminei credere, accepto Davidem cubiculum reginae ingressum, ipse ad ostiolum cuius clavem se penes semper habebat accessit, ac praeter morem interius oppessulatum invenit. Cum pulsanti nemo responderet, ingentem irarum molem animo coquens noctem eam prope insomnem egit. Ex illo paucis e domesticis adhibitis (paucis enim fidebat, ut qui caeteros a regina corruptos et factorum omnium dictorumque exploratores sibi appositos sciret) de Davide tollendo consulta. Illi consilium quidem probabant, sed rei gerendae rationem non satis expediebant. Ea consultatio aliquot dies tenuit. Alii ministri extra id consilium erant, id quod erat suspictati multis prodeuntibus indiciis factum ad reginam deferunt, atque eam in rem praesentem se pollicentur ducturos. Nec in eo fefellerunt. Observato enim tempore, cum exclusis alii rex solos quibus fidebat ministros secum haberet, regina velut per cubiculum eius ad suum transitura regem cum consciis arcanorum oppressit. Et in eum acerbe invecta domesticis eius graviter interminata frustra eos consultare, se omnes machinationes eorum scire, et remedium in tempore adhibituram. Cum in eo statu res esset, rex dolorem suum cum patre communicat. Malorum praesentum unus eis videteur exitus si ea pars nobilitatis quae aderat reconciliari, et quae aberat revocare posset. Sed ad id festinatione opus erat, quod iam dies esset propinquus quo die regina proceres absentes damnare decreverat. Ea enim de causa conventum illum indixerat, Francorum et Anglorum legatis multum deprecantibus, ut qui scirent nihil tam severa animadversione dignum a reis commissum, animisque etiam secuturum praeceperant periculum.
42. Eisdem diebus literae longissimae ab Angliae regina venerant, in quibus multa benevole et prudenter de praesenti rerum in Scotia statu disserebat, leviterque atque etiam amanter propinquae animum ab ira ad moderationem revocabat. Eas quia proceres venisse sciebant, neque dubitabat quisquam qua de re erant scriptae, civilioris animi affectum regina erga eos simulans compluribus adhibitis legere coeperat. Cum in medio cursu David eam palam admonuit satis lectum esse atque subsistere iussit, id eius factum magis superbum quam novum omnibus est visum, quippe qui non ignorarent quam imperiose plaerunque erga eam sese gereret, atque interdum acrius reprehenderet quam maritus auderet. Per eos dies in conventu publico de causa exulum acriter disputabatur: aliis ut reginae gratificarentur poenam perduellionis decernentibus, aliis contendentibus nihil adhuc fuisse perpetratum quod tam severe plecteretur. David interea singulos circumibat animosque pertentabat quid de absentibus decreturus quisque esset si a reliquo convento [proboulos] legeretur, nec dubitat ostendere aperte reginam velle eos condemnari; qui secus fecerit, frustra niti superque malam gratiam apud principem initurum. Haec agebat partim ut infirmiores spe et metu turbaret, partim ut firmiores e numero iudicum selectorum excluderentur, saltem ut maior pars ex eo numero esset qui omni reginae assentarentur. Hanc in summa improbitate hominis obscuri potentiam cum plaerique timerent, omnes odissent, rex ex patris sententia Iacobum Duglassium et Patricium Lindesium, alterum patris, alterum matris propinquum accersit. Hi rem conferunt cum Patricio Ruveno viro et manu et consilio prompto, sed qui diuturno morbo ita debilitatus fuerat ut per aliquot menses de lecto non consurgeret. Ei inter paucos de re tanta fides habita fuit, cum ob summam prudentia, tum quod liberi eius essent regis consobrini. Ab his rex admonitus quantum temporibus proximis errasset, qui propinquorum et amicorum praecipuos in gratiam nequissimi nebulonis non modo passus esset expelli, sed ipse propemodum sua manu extruserit, illumque terrae filium ita extulisset ut ipse iam ab eo contemneretur. Multa praeterea cum ei de statu publico collocuti effecerunt ut facile culpam agnosceret et se affirmaret in posterum nihil nisi de nobilitatis consensu gesturum.
43. Ac homines multo rerum usu eruditi non satis tutum rati adolescentis uxorii aetati credere, ne quando blandiciis illectus cum certa pernicie ipsorum pacta inficiaretur, capita in quae consensum erat scripta ei exhibuerunt, quibus libenter atque etiam cupide omnibus subscripsit. Ea autem erant de religione stabilienda, uti cautum erat in reginae reditu in Scotiam; de reducendibus civibus nuper pulsis, quibus patria non facile carere posset; de caede Davidis, quo salvo neque rex dignitatem neque nobilitas incolumitatem tueri posset. His omnium chirographo confirmatis, regeque caedis auctorem se profitente, tum ut condemnationem procerum absentium praevenirent, tum ne mora consilium palam fieret, statim facinus aggredi visum est. Igitur cum regina in cellula angusta coenaret, adhibitis de more ad mensem Davide et comitis Argatheliae uxore, paucique astarent ministri (locus enim non multos capiebat) Iacobus Duglassius Mortonii comes cum magno familiarium numero in extimo cubiculo ambulabat. In area subdiali e clientibus et amicorum fidissimis observare iussi erant, et tumultus, si quis orirentur, compescere. Rex e suo cubiculo, quod infra reginam erant, per scalas angustas quae ei soli patebant ascendit. Sequebatur Patricius Ruvenus armatus cum quatuor aut quinque ad summum comitibus. Iis in cellam ubi coenabatur ingressis cum insolens rerum facies reginam nonnihil commovisset, Ruvenum squalidum et e diuturno morbo macilentum et tamen armatum aspiciens ecquid rei novae esset percunctatur. Nam qui aderant e febre delirare aut sui parum compotem ese credebant. Ille Davidem surgere et prodire iubet, eum enim in quo sedebat locum ei non esse decorum. Regina statim assurgit et corporis obiectu adversus venientes eum protegit. Rex eam complexus bono animo esse iubet. Nihil enim esse quod ipsa timeret, caedem unius nebulonis decretam esse. David primum in proximum, deinde in extimum cubiculum pertractus. Ibi ab iis qui cum Duglassio praestolabantur multis vulneribus confoditur, idque praeter omnium qui in caedem conspiraverant voluntatem, qui eum publice strangulandum populoque, cui gratissimum fore sciebant, id spectaculum praebere destinabant..
44. Constans fama est eum a Ioanne Damioeta Gallo sacrificulo, qui magicae artis non imperitus vulgo habebatur, non semel admonitum ut re confecta se alio transferret et potentiorum odio, qui par non esset, se subtraheret. Respondit Scotos magis minaces quam pugnaces esse. Iterum itidem paucis ante caedem diebus admonitus ut a notho caveret, nothum illum se vivo in Scotia eam potentiam non habiturum ut sibi timendus esset respondit. A Moravio enim periculum sibi denunciari putabat. Verum dictione illa sive expleta sive elusa, primum ei vulnus a Georgio Duglassio comitis Angusiae notho fuit illatum, post id, ut quisque proxime stetarat, princeps feriebat vel dolori suo indulgens vel in publicae vindictae societatem ascribi cupiens. Ad haec tumultu in totis aedibus orto comites Huntilaeae, Atholiae et Bothuelii, qui in diversa palatii parte coenabant, cum prorumpere vellent, ab iis qui in area adservabant intra caenacula sua sine noxa sunt cohibiti. Ruvenus e cella egressus in cubiculum reginae cum viribus ad standum non sufficientibus resedisset ac bibere petiisset, regina verbis quae recens dolor et ira amat in eum ut perfidum et proditorem invecta, inter alia exprobavit quod se stantem sedens alloqueretur. Ille excusat nulla superbia sed virium infirmitate factum. Ipsam vero hortatur ut in regno gerendo nobilitatem, cuius interesset omnia salva esse, consulat potius quam nebulones vagos qui nullum suae fidei pignus dare possent, quippe qui nec in re nec in fama quicquam haberent quod proderent. Neque quod in praesentia perpetratum est rem esse novi exempli, regum Scotorum legitimum esse imperium, nec unquam ad unius libidinem sed ad legum praescriptum et nobilitatis consensum regi solitum. Si qui regum contra attentasset, graves suae temeritatis poenas luisse. Neve nunc ita Scotos a maiorum suorum institutis degenerasse ut exteri hominis, quem vix honeste servum essent habituri, non modo imperium sed servitutem aequo animo perferrent. Hoc sermone cum regina magis inflammaretur, illi descedunt ne maior aliquis tumultus oriretur, locis idoneis custodibus dispositis.
45. Interea rumor tota urbe manat. Alius alibi pro ficto aut vero pro cuiusque ingenio creditus. Ad arma concurritur, ac recta omnes ad regiam pergunt. Ibi rex per fenestram multitudinem alloctus se ac reginam incolumes esse affirmat; nullam tumultuandi causam esse; quicquid actum est, suo iussu actum; id quale sit, suo tempore scituros; in praesentia domum suam quisque abeat. Illi iussi discedunt praeter paucos qui ad vigilias agendas retenti fuerant. Postridie mane proceres ab Anglia reversi. Primum omnium in praetorio urbis iudicio se sistunt ad dicendam causam parati. Nam is dies ad id praestitutus erat. Ubi nemo ex adverso apparuit, publice testati quod non per ipsos stetisset quo minus legitimo iudicio se committerent, in hospitia quosque sua discesserunt. Regina, fratre accersito et cum eo satis diu collocuta, spem fecit se post id in procerum poteste futuram, ac laxiore custodia habita, multis malo publico illam clementiam cessuram ominantibus, veteres satellites recollegit et noctu per posticum egressa cum Georgio Setonio, qui ducentos adduxerat equites, primum in eius arcem, inde Dumbarum profecta est. Regemque metu mortis iniecto ni obsequeretur secum duxit. Ibi collectis viribus cum reversis nuper ab exilio se conciliatam simulans impetum in Davidis percussores convertit.
46. Illis vero tempori cedentibus, velut rebus iam pacatis ad pristinum ingenium rediit. Primum omnium cadaver Davidis, quod ante fores templi propinqui sepultum erat, curavit de nocte transferendum ac in sepulchro proxime regis et liberorum eius collocandum. Et hoc factum ut inter pauca improbum sinistris sermonibus locum praebuit. Quam enim ulteriorem adulterii confessionem expectarent quam ut illum terrae filium nullis honestis studiis, nulla in publicum opera impensa, insignem patri ac fratribus quoad potuit honore supremo aequaret, et, quod pene invidiosius erat, hominem spurcum prope in Magdalenae Valesiae paulo ante reginae amplexus daret? Marito iter haec comminari, obliquis dictis alludere, operamque dare ut omnem ei auctoritatem apud omnes detraheret et quam poterat contemptissimum redderet? His fere diebus quaestio de caede Davidis acerbissime exercita fuit. Multi ex iis qui conscii dicebantur alii alio relegati. Plures pecunia multati. Nonnulli, sed fere insontes atque adeo securi, supplicio affecti. Nam principes factionis alii in Anglia, alii in montantis Scotorum regionibus delituerunt. Magistratus et munerum publicorum procurationes omnibus quos vel attigerat suspitio adempti et eorum inimicis traditi. Per praeconem edictum (nec in tanta moesticia publica sine risu) ne quis dicere regem aut participem aut conscium Davidicae caedis fuisse. Hac rerum perturbatione post Id. Apr. paulum sedata, comites Argatheliae ac Moraviae in gratiam recepti. Ipsa non multo post, appropinquante puerperii tempore, in arcem Edimburgensem secessit, atque decimonono die Iunii paulo post horam nonam aequinoctialem filium perperit, qui postea Iacobo Sexto nomen fuit.

Perge ad Librum XVIII