Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSSEXTUS

EBUS domi compositis, regina vidua, partim ut filiam, patriam, ac propinquos inviseret, partim ut spem dominandi admotam et sese offerentem amplectaretur, in Galliam proficisci statuit, comitibus adiunctus quos a suis consiliis non putabat fore alienos. Mulier enim ambitiosa nec incallida sperabat proregem suis vitiis pessum euntem facile de gradu depelli ac se in eius locum posse substitui. Itaque cum apud Gallum supra annum commorata rerum Scoticarum ei statum indicasset, benigne audita est, et quae voluit per fratres facile persuasit. Rex Gallus, ut quae cupiebat in Scotia sine motu adipisceretur, Scoticae nobilitatis quae reginam viduam prosecuta fuerat primores pro cuiusque ordine et loco variis honoribus accaepit. Qui proregi aliqua necessitudine erant coniuncti honoribus cumulantur. Filius enim eius Iacobus Scotis omnibus mercede militantibus in Gallia praeficitur, duodecim praeterea francicarum librarum millia annua ei promissa. Huntilaeus (cuius filius ei erat gener) fit comes Moraviae. Filiis Rothusii ex diversis matribus de patrimonio litigantibus natu minimus, qui Hamiltoniis erat affinis, comes vocatur. Gallus a regina vidua admonitus Robertum Carnagium proregis familiarem nuper in Galliam missum ut gratias agat de auxiliis toties adversus Anglos missus, item Davidem Panitarium Scotorum nomine per aliquot annos in Gallia legatum et Galvinum Kilvinini abbatem omnes haud dubie factionis Hamiltoniae ad se vocat. Iis aperit quae cum Gusianis superioribus diebus tractaverit, quorum summa eo fere tendebat ut proregi ostendant eum regi rem facturum gratissimum si brevi tempus quod supererat ei magistratus reginae viduae cederet. Id cum et aequum et bonum et cum legibus esset consentaneum, tum se curaturum ut a rationibus eius non alienum foret, operamque daturum ut cum rege munifico ac amico fideli sibi rem esse sentiat. Ostendere iubet qua beneficientia in eum et amicos in praesentia ultro sit usus, quod in posterum sperare debeat. Ita magificis promissis oneratum Carnagium domum remittit, ac brevi post legatum Scotum Panitarium Rossiensem episcopum sequi iubet. Is, ut maiore erat eloquentia et auctoritate, cum prorege atque eius amicis egit ut summae rei administrationem in reginam viduam transferri sineret, ac vix tandem impetravit. Ipse ob fidem ac industriam in eo negotio transigendo a rege Galliarum coenobio in Pictonibus est donatus. Regina tanquam certa de rerum in Scotia successu, cum satis provisum videretur quo pacto Scoti, amissa vetere libertate, ad servitutem Gallorum adducerentur, accepto legato ad rem gerendam Osellio homine acri, cuius consilio in rebus omnibus uteretur, terrestri per Angliam itinere domum est reversa.
2. Proximo post reditum anno proregem prope per omnes omni regni partes conventus iuridicos agentum secuta nobilitatem paulatim suam faciebat. Hoc toto itinere pauci facinorosorum supplicio affecti, caeteri pecunia luerunt. Haec regina nec probare poterat, nec tamen penitus invita audiebat. Quicquid enim favoris publici proregi decederet, id universum sibi accrescere interpretabatur. Interim igitur, nobilitate in suas partes tracta, cum ipso prorege per amicos egit ut sponte magistratu se abdicaret. Propinqui, circumspectis eius viribus, cum a pecunia et amicis eum inopem cernerent, et quanta ex tutelae rationibus reddendis ei moles incumberet (rex enim Iacobus Quintus magnam vim pecuniae et armorum, magnum navium et equorum machinarumque aenearum numerum, magnam et preciosam suppellectilem decedens reliquerat, quae ille inter suos intra paucos annos profuderat), nec rationes posse diu differri, regina iam prope adulta, videbant. His molestiis, si imperii abdicatione se explicare posset, non magnam in eo iacturam fore cerenbant, et magistratum cum totum Gallis redderet, cuius iam diu vis omnis ab illis penderet, et invidioso proregis titulo, quem diu retinere non poterat, incolumitatem et securitatem suam et suorum redimeret. Haec conditio cum non displiceret, in has fere leges conventum est, ut quaecunque Hamiltonius e proximi regis bonis usurpaverat, ea Gallus ei condonanda caveret ac immunem a rationibus tutelae nomine reddendis eum faceret, accepto tantum iureiurando se quae comparerent redditurum. Nec tamen in eo promissum praestitit. Nam duodecimo post anno, arce Hamiltonia post praelium ad Langosidum capta, multa illinc sunt deprehensa quae periurium eius coarguerent. Data sunt ei ampla munera et titulus ducis Castellerotii (quod est Pictonum oppodum ad Viennam flumen situm) cum annuo duodecim milium francicarum librarum reditu, cuius summae dimidium aliquot annos fuit persolutum. Adiectum ut omnium ordinum sufrragiis, si regina sine liberis decederet, Hamiltonius proximus haeres ei decerneretur.
3. Haec quidem ibi conventa et pacta atque in Gallias missa, ut per reginam ibi et curatores eius confirmarentur. Curatores autem regina de sententia matris creat Henricum Secundum regem Francorum, Franciscum ducem Gusiae, et Carolum cardinalem eius fratrem. Et prorex quidem quanquam ab administratione publica, suadente Panitario, iam decedere erat pollicitus, tamen appropinquante finiendi imperii termino, pro sua solita inconstantia rursus omnia in dubium revocare, et quam gravis e summo magistratu in vitam recidere privatam casus esset cogitare, obnoxium se fore iis quorum multos offenderant, iam palam obniti, excusationibus nectendis tergiversari <coepit>, cum regina nondum duodecimum explesset annum. Adversus haec cum non deesset quod diceretur, tamen regina vidua maluit Sterlinum secedere ac tempus finiendae tutelae expectare legitimum quam de re parva etsi certa rixari. In hoc successu cum nobilitatis pars maxima ad eam ventitaret, fortuna illuc inclinante, nunquam interea cessavit omnibus rationibus aut proceres in suam factionem pertrahere aut tractos confirmare, bonam omnibus spem de se faciendo, et cum rerum administrationi admoveretur (quod brevi omnes futurum intellegabant) multa singulis et universis pollicendo. Tantum illis artibus profecit ut duo solum primi ordiis proregi adessent, reliqui ad reginae partes transirent. Apud eum enim soli remanserunt Ioannes frater eius spurius et Levistonius propinqua cognatione iunctus. Haec solitudo circa proregem et belut publica significatio alienatae voluntatis omnium ordinum, et apud reginam procerum frequentia coegit eum ad conditiones quas poenitentia ductus reciecerat denuo reverti hac lege ut regina vidua eas in proximo conventu per tres ordines et per curatores in Gallia curaret confirmandas.
4. Eodem fere tempore res in Anglia turbatae fuerunt ob regis Eduardi Sexti mortem, adolescentis maximae expectationis propter raram ad omne genus virtutis indolem ac natura inditam et doctrina excultam. Principio veris proximi nobilitas Sterlini coacta est. Ibi frequenti concilio prolata est approbatio eorum quae cum prorege transacta fuerunt, quibus omnibus regina cum curatoribus subscripserant. Haec quoque adiecta est conditio, ut Britannoduni custodia penes proregem esset. Ad ea perficienda conventus est indictus Edimburgum in decimum diem proximi mensis Aprilis. Ibi prolata sunt pacta et conventi, uti dictum est, a curatoribus approbata. Iis lectis prorex assurgens sese palam abdicavit magistratu, atque insignia imperii Osellio tradidit. Is ea reginae absentis nomine recepit atque ex eiusdem mandato reginae viduae tradidit, eaque magno conventu assensu illa suscepit, atque in locum proregis suffecta pompa praeunte per urbem in palatium suburbanum est vecta. Prorex autem, qui magna frequentia procerum stipatus ense, corona, et sceptro praelatis de more ingressus in comitium erat, in ordinem redactus turbae se immiscuit anno 1555. Novum fui id prorsus et ante eum diem inauditum Scotis spectaculum. Primum enim tum de consilii sententia ad regni gubernacula admota est foemina. Hac rerum ad Gallos inclinatione Scoti nunquam adduci potuerunt ut arcem Edimburgensem exteris custodiendam committerent, veriti ne, si regina sine liberis decederet, eam sibi Galli tyrannidis sedem constituerent. Ea igitur tuenda Ioanni Areskino velut sequestro est data, quam nemini nisi ex ordinum decreto redderet.
5. Post haec, statu publico (ut videbatur) composito, regens (ita tum eam vocare placuit) Georgium Gordonium Huntileae comitem ad comprehendendum Ioannem Murdacum Reginaldinae gentis principem, insignem multis ac scelestissimis facinoribus coopertum, misit. Hanc expeditionem parum sincera fide creditur obisse Gordonius. Itaque cum re infecta redisset in custodia usque ad diem causae dicendae retentus est, propinquis interim ad leniendam rei male gestae invidiam culpam in Catanam tribum falsos rumores in vulgus spargendo referentibus. Rem enim ab eis corruptam ementiebantur ob insigne eorum in Gordonium odium. Id autem ex hoc fere initio exarsit. Dum regina adornat navigationem in Galliam, Gordonius apud se in vinculis Gulielmum Catanae familiae principem adolescentem cura Iacobi comitis Moraviae liberaliter educatum in vincula coniecerat, nullius quidem maleficii compertum sed quod se in clientelam eius dedere recusabat. Oberat etiam Moravii, cuius e sorore natus erat, propinquitas. Hunc Gordonius contumelia accensum non satis tutum arbitrabatur post se liberum relinquere, neque dignam causam expetendi supplicii reperiebat. Igitur per amicos homini adolescenti et malarum artium ignaro persuadet ut sibi uni suam causam permitteret. Hac enim una ratione posse alterius famae, alterius incolumitati consuli. Igitur Gordonius vitae necisque inimici dominus factus, odio dissimulato cum uxore agit sua ut se absente de homine innoxio supplicium sumat, ratus facinoris invidiam in eam transferri posset, quod longe contra evenit. Nam cum omnes Gordonii vagrum ingenium agnoscerent et uxorem eius foeminam lectissimam in omni reliqua vita intra matronalis decoris praescriptum se continuisse scirent, omnibus facile persuasum est eum omnium consiliorum uxori auctorem fuisse. Igitur, Gordonio in custodia retento, de poena in consilio regentis sententiis est variatum, aliis in Gallias eum ad aliquot relegantibus, aliis capite multandum censentibus.
6. Utraque sententia est reiecta per principem inimicorum eius Gilbertum comitem Cassilissae. Is enim ex praesenti rerum statu prospiceret non diuturam fore inter Scotos et Gallos concordiam, ne in Galliam relegaretur obstitit. Hominem enim ingenio vafro et obtrectatoribus et aemulis nocendi cupido, bello (quod brevi futurum ob Gallorum insolentiam non dubitabat futurum) velut facem atque ducem hostibus praebendum non esse. Supplicio afficiendum etiam multo minus existimabat: nullum enim malum domesticum tantum esse, aut eius vindictam tanti putandam, ut Gallos procerum Scotoroum sanguini fundendo assuefacerent. Eo tandum decursum est ut pecunia cum eo decideretur ac retineretur donec iure quod in Moraviam sibi vendicabat cederet. Orcadum Hethlandicrum insularum et Marriae vectigalibus, omnique denique patrimonio regio quod in illa plaga situm est, item praefecturis iuridicis aloquot provinciarum unde illi magnae commoditates erant abstineret, omnesque fructus utendos fruendosque publicanis et coactoribus quibus regenti visum esset libere permitteret. His conditionibus dimissus cum regentem aliosque nonnullos qui apud eam plurimum poterant conciliasset, non multo post ad intima consilia fuit adhibitus. Interea aulica omnia officia ex quibus quaestus esset, ut aemuli videri volebant auctore Gordonio, peregrinis dabantur eo consilio ut regentem cum Scotorum proceribus committeret et ex utriusque partis cladibus voluptatem, si non honestam, saltem non iniucundam caperet. Comes autem Cassilissae, qui hanc tempestatem futuram viderat, iam prope vates haberi coeperat.
7. Ex eo res tranquillae fuerunt usque ad mensem Iulium anni 1555. Regens hoc velut ocium a bellis nacta ad publicum regni statum corrigendum animum intendit. Ennernessum profecta publicos conventus in omnibus locis fere in quibus haberi solebant coegit, et cum multa severitate de pluribus quietis publicae perturbatoribus supplicia sumpsit. Ioannem Stuartum Atholiae comitem adversus Ioannem Muderacum misit ut offensam Gordonii in superiore expeditione corrigeret. Ille non solum fortitudine et constantia propriis sibi virtutibus, sed solertia et felicitate summa usus eum cum liberis et omnia familia deditum recepit et ad regentem perduxit. Verum ille sive ocii, cuius erat impatiens, seu scelerum conscientia aegrum animum stimulante, custodiis deceptis elapsus omnia caede et sanguine rursus implevit. Quo tumulto audito, regens citius quam constituerat coacta est ad iudicia exercenda adversus illum atque alios maleficos proficisci, inde reversa in conventu publico quosdam e cardinalis Betonii interfectoribus homines populares a prorege in exilium pulsos restituit. Nec tamen hoc facto plus gratiae collegit quam ex novorum tributorum excogitatione offensionis. Hanc pecuniae conficiendae rationem vulgo creditum est Osellium Rubeumque et pauculos illos Gallos qui circa regentem erat commentos, ut videlicet censu facto tabulae conficerentur in quibus omnium bona perscriberentur ac singuli pro rata quotannis portiunculam ad sumptum belli in thesaurum publicum hunc in usum destinatum reponerent. Ex ea pecunia in hoc peculiari aerario servata mercenarium militem posse conduci qui limitibus esset praesidio, quieta interim domi nobilitate, nisi siquando vis hostium ingrueret quam ut ordinariis praesidiis posset sustineri. Hanc novam pecuniae confectionem cum tenuiores aegerrime ferrent et amarulentis dictis palam prosequerentur a proceribus, maior pars tacite mussabat dum quisque respicit ne qui primus obiam iret regentis cupiditati praecipuam recusationis invidiam in se unum averteret.
8. Proximus ordo primoribus, qui sua taciturnitate libertatem publicam proderent, non minus quam regenti infesus cum circiter trecenti Edimburgi convenissent, e suo corpore suos Iacobum Sandelandium Calderanum et Ioannem Vemium ad regentem miserunt qui in tributo solvendo ignominiam et in censu conficiendo paupertatis publicae et privatae confessionem deprecarentur: maiores enim suos non modo se suaque adversus Anglos longe quam nunc sunt potentiores defendisse, ac saepe etiam in illorum agros incurrisse, neque se nunc degenerasse adeo ut non et rem et vitam, sicubi usus postulet, patriae impendant. Quod ad mercenariorum conductionem pertineat, rem esse periculi plenam, summam rei Scoticae hominibus sine re, sine spe, quodvis ob pecuniam ausuris committere, quorum profundam avaritiam incendat ad nova molienda occasio, et fortuna secum fidem circumagat, et ut caetera recte se habeant, illique pariae charitatis magis quam suae conditionis meminerint, cuiquam ne credibile fore mercenarios fortius pro alienis quam dominos pro se suisque praeliaturos, maioresque stimulos excitaturam in vulgi ignobilis animis exiguam mercedulam mox in pace casuram quam nobilitati fortunas, liberos, coniuges, arasque et focos. “Huc praeterea illud accedit quod haec consultatio ad imperii Scotorum summam spectet, resque multo sit maior quam quae hoc tempore et in hac principis nostrae aetatula sit tractanda, et ut confici absque ullo motu possit, ipsam illam novam belli administrandi rationem inutilem fore maior pars hominum suspicatur et metuit, praesertim cum ex tributo Scotorum hominum non copiosissimorum tantum pecuniae aegre confici possit ut ad tuendum per mercenarium militem limites sufficiat, verendumque ne huius consilii is sit exitus qui limitum nostrum hostibus potius aperiat quam claudat. Nam si Angli ex opulentiore regno opulentius in eum usum aerarium instituant, quid dubitet eos cum suae plebis minore molestia duplo nostris maiores alere posse copias? Et eas, non quae limiti obtendantur, sed in ipsa regni viscera penitus irrumpant.
9. “Reliquam orationis partem nescio an praestet silentio supprimere an in vulgus effere. Audio plaerosque obmurmurantes, hanc peniolam quis colliget? Quantum ex ea erit necesse in quaestorum aut coactorum mercedem decidere? Quis eam spondebit non in luxuriae instrumentum sed in usum publicum conversum iri? Magnam nihil tale futuram spem nobis affert, magnem suppeditat fiduciam principis clarissimae (penes quam nunc summa est potestas) probitas et temperantia. Sed cum aliorum vel externa vel nostra facta recordamur, non possumus nobis imperare ne, quod saepe factum vidimus, aliquando futurum timeamus. Sed, his omissis quae fortasse frustra timemus, ad ea veniamus in quibus maiores nostri in sua libertate munienda adversus arma potentiorum maximum collocarunt praesidium. Roberto eius nominis primo Scotorum regum nemo creditur fuisse prudentior; certe fortiorem nullum fuisse omnes confitentur. Is ut quemadmodum saepe vivus fecerat, etiam vita functus aliquando civibus suis prodesset, moriens hoc consilium dedit ne Scoto non modo pacem perpetuam, sed longiores inducias cum Anglo facerent. Videbat enim homo et natura solertissimus et longo rerum usu in utraque fortuna exercitatus, in ocio et desidia animos delitiis et voluptatum amoenitate frangi, corpora languescere, et extincta disciplina severiore et parsimonia velut in solo inculto luxuriam et avaritiam succrescere, et laborum impatientiam, et occio assuetorum ignaviam et militandi odium, quibus malis corporis et animi vires labefactatae virtuti malorum tolerantia exercitatae facile concedunt et insolitam istam ex ocio brevi voluptatem insigni aliqua calamitate foenerantur.” Haec ubi dicta sunt, regens tumultum si perseveraret verita censum remisit et, errore suo agnito, saepe dictitasse fertur non se sed Scotorum non obscurissimos eius consilii fuisse architectos. His verbis plaerique Huntilaeum designari existimabant, hominem suopte ingenio acrem e custodia nuper emissum, magisque iniuriae (ut videri volebat) in se detinendo quam ostentae in liberando benevolentiae memorem. Igitur cum videret regentem in id unum intentam, ut Scotos tributis assuefaceret, veritus ne nimium aucta eius potentia nobilitatis vires infringeret et auctoritatem imminueret, omniumque rerum arbitrium mulier peregrina ad suos cives revocaret, consilium dedisse creditur non abhorrens ab eius animo et pecuniae confectione, quam illa tum maxime tractabat, sed alioqui plane hostile, gnarus videlicet neque Scotos tributa soluturos, nec in posterum tam facile quam antea fecerant parituros. Sunt qui hanc pecuniae cogendae rationem a Davide Panitario Rossiensi episcopo excogitatam credant. Erat enim is homo sumo ingenio et doctrina praeditus, Hamiltoniorum quidem beneficiis affectus, nec ab eorum genere et consiliis alienus.
10. Proximo anno, qui fuit 1557, dum legati Scotorum de pace Carleoli agunt, Gallus a regente Scotorum per literas petit ut Anglis ex foedere bellum indiceret. Causa praetendebatur quod Angla Philippum Hispanum suum maritum tum acerrime adversus Gallos bellantem auxiliis in Belgium missis iuvabat. Reversus ex Anglia legatis, neque certo bello neque pace confirmata, regens ad Neobotellum coenobium proceribus convocatis cum varias incursiones Anglorum in Scotorum agrum factas, praedas abactas, res repetitas et non redditas recensuisset, postulat a Scotis ut bellum Anglis indicant, et simul hanc genti suae ignominiam demant et regi Gallorum eadem opera opem ferant. Nec proceribus tamen persuadere poterat ut bellum priores inciperent. Igitur alia via rem aggressa est, maxime Osellii (ut creditur) usa consilio. Ad ostium Aii amnis praesidium aedificare iubet adversus Anglorum subitas incursiones, in quo etiam tormenta aenea resque alias ad usum belli necessarias seponere tuto et commode, cum opus esset, expromere posset, ne convehendi e longinquis regni partibus labor multum temporis consumeret et praeter vecturae molestias rebus gerendis esset impedimento. Et hae quidem utilitates omnes aderant, sed alia erat destinati operis causa. Non enim dubitabatur Anglos opus impedituros et omnia conaturus ne molitio tam propinqua Beruico creceret. Hinc semina belli (quod illa cupiebat) iaci, culpamque sumptorum armorum in hostes reiici posse. Nec defuit eventus consilio. Nam Scoti hostium iniuriis lacessiti dum sua defendere coguntur, facile regenti de indicendo bello consentiunt ac, receptis legatis qui ad pacem faciendam fuerant in Angliam missi, proposito edicto ac die ad conveniendum statuto, frequentes Edimburgum coeunt.
11. Cum ad Maxuallii rupem castra essent posita nec de ratione belli gerendi quicquam adhuc in consilio decretum foret, qui regenti gratificari studebant et suam Gallis operam ostentare iam circa Vercam arcem in Anglorum limitibus sitam praedabundi discurrebant, Osellius aliquot Gallorum vexilla illuc adduxerat, et tormentorum quantum ad eius arcis expugnationem satis videbatur. Is, non expectato consilii decreto, ea trans Tuedam amnem miserat. Id factum Scotorum procerum animos supra quam credi potest offendit. Osellius enim eo spectare videbatur ut quicquid in ea expeditione gereretur eius gloriam apud Gallum in se unum transferret, atque paulatim Scotis imperiis ferendis assuetos sibi obnoxios faceret. Scoti vero ab homine privato, eodemque peregrino, si ita contemni ut ne sententiis quidem iuxta maiorum consuetudinem corrogatis circumargerentur, ab eo praesertim qui proceribus inconsulis plus uni sibi arrogaret quam ullus unquam regum attentasset. Re igitur in consilio deliberata, in id omnes consenserunt, se non obiecturos regni vires hostibus ad cuiusvis privati hominis arbitrium, praesertim cum ne regibus unquam legitimis in eo genere parere consuessent nisi rebus antequam geri coepissent in consilio explicatis et multum diuque expensis. Hanc vero imperandi licentiam quid aliud esse nisi tentationem quam patienter tyrannidem ferre possent? Itaque Osellium iubent machinas reducere: ni pareat, poena quae a proditoribus exigi soleret indicta. Haec molestissime tulerunt regens et Osellius, quod altera suam, alter regis cuius erat legatus maiestatem minui existimaret. Sed cum viribus esset impares, pro tempore ferenda erant, neque remedium aliud occurrebat nisi ut regina Scotorum, quae iam nubilis erat, cum primum commode posset Delfino nuberet. Ita enim consilii publici vim, cum in viri manu uxor esset, imminutum iri.
12. Per eam hiemem variae et eventu vario fuerunt excursiones. Una ad Zeviotae montis radices memorabilis, qua inter Norfolciae ducem et Andream Carum acriter et diu ancipite victoria certatum est. Tandem ad Anglos inclinante victoria, Carus captus fuit. Multi utrinque viri fortes vulnerati. Conventus Edimburgum in mensem Decembrem est indictus ad literas regis Francorum audiendas. In iis post satis longam foederum antiquorum commemorationem et mutuum officiorum vicissitudinem, petet a senatu Scotorum, qui ex trium ordinem delectis conficitur, ut, quoniam Delfinus filius suus circa finem Decembris aetatem iuxta leges nuptiis maturam esset ingressurus, legatos homines idoneos cum liberis mandatis mitterent qui nuptia prope inchoatas (quippe hac spe regina Scotorum in Franciam fuerat transmissa) absolvant et gentes haectenus foederatas in unum velut corpus uniant, et veterem utriusque populi benevolentiam hoc insolubili vinculo connectant. Id si faciant, prolixe de se suisque omnia pollicetur, et quicunque benevolentiae fructus ad amicos pervenire possent a se sperare iubet. Haec festinatio Galli cum omnes intelligerent quo pertineret, Scotique cum eo mox de libertate certamen imminere prospicerent, tamen ad conventum indictum obedienter omnes venerunt. Ibi sine tumultu electi octo in Galliam matrimonio conficiendo legati, supremi ordinis tres Gilbertus Kennedus Cassilissae et Georgius Leslius Rothusiae comitis; his addidus est Comerlandiae regulus Iacobus Flaminius familiae suae princeps. Tres itam ordinis ecclesiastici, Iacobus Betonius Glascuensis archiepiscopus, Robertus Reedus Orcadum episcopus, et Iacobus Stuartus coenobii Fani Andreae prior et idem reginae frater. Infimi ordinis duo, Georgius Setonius, quod Edimburgi, et Ioannes Areskinus Dunensis Montis Rosarum praefectus esset, equestri quidem loco sed dignatione primoribus facile par.
13. Eos cum vela fecissent litus Scotiae legentes primum ventus vehementissimus excepit. Deinde longius provectos adeo saeva tempestas afflixit ut duae naves non procul a Bononia Monnorum oppido fluctibus obrutae perierint. Comes Rothusius et Orcadensium episcopus piscatoria navicula in terram delati soli ex vectoribus evasere incolumes. Caetera classis diu fluctibus iacta ad alios litoris Gallici inferiores portus appulit Legati cum rursus in unum locum convenissent, statim in aulam contenderunt. Ibi de nuptiis agi coeptum et, cunctis fere assentientibus, Gusianorum tamen in eis accelerandis insigne studium erat, simul quod ea affinitate multum auctoritatis accessurum ad suam familiam existimabant, simul occasio eorum cupiditate suffragabatur quod qui eas maxime improbaturus videretur Annas Momorancius, omnium tum Gallorum procerum habitus prudentissimus, detineretur ab hoste captivus. Is cum ob multas alias causas, ut plaerisque videbatur, non iniustas rem praecipitari nolebat, tum ne Gusianorum potentia (quae prudentioribus suspecta, omnibus iam intolerabilis esse coeperat) supra quam tutum regibus esset cresceret. E quinque enim fratribus Gusianis qui natu maximus eerat omnibus quae in Gallia merebant copiis praeerat. Proximus in Ligures, ut Carolo Cossaeo succederet. Tertius ad eum qui in Scotia erat exercitum cum imperio et supplemento mittebatur. In quarti potestate triremes ad Massiliam erant. In cardinalis Caroli manu res nummaria tenebatur ita ut nec miles nec nummus in omni ditione regis Gallorum citra eorum voluntatem moveri posset. Hanc regis optimi fortunam quidam commiserati, memoria repetebant illorum temporum conditionem cum per aulae factiones Gallorum reges in monasteria velut mitius quoddam exilium relegabantur.
14. Aula per aliquot dies nuptialibus illis orgiis operata ubi ad se rediit, legatis Scotorum in consilium vocatis, cancellarius Franciae cum eis egit ut coronam caeteraque regni insignia repraesentarent ut reginae maritus de more Scotorum rex crearetur. Ad ea breviter legati nihil sibi de iis rebus mandatum responderunt. Tum rursus cancellarius: “Nihil aliud a vobis in praesentia postulamus quam quod in vestro positum est arbitrio, ut, cum hac de re in conventu Scotorum disceptabitur, honorem quem iuste nunc petimus vestris suffragiis comprobetis, idque vos ita facturos syngrapha confirmetis.” Id postulatum cum impudentiae plenum videretur, paulo constantius atque acrius reiiciendum existimarunt. Itaque responderunt suam legationem intra praescriptas metas coerceri, quas nec possent nec vellent transgredi. Quod si etiam cum liberis mandatis missi essent, tamen amicorum fidelium non esse postulare quod sine certa pernicie et proditionis infamia, etiamsi periculum capitis abesset, concedi nequiret. Se quidem Gallis tot necessitudinibus coniunctis quae ab amicis honeste tribui possent gratificaturos. Orare ut illi in petendo intra eosdem modestiae se fines continerent. Ita, legatis ex aula dimissis, etsi redire ad suos festinabant, tamen antequam conscenderent quatuor e principibus eorum Gilbertus Kennedus, Georgius Leslius, Robertus Reedus et Iacobus Flaminius, omnes summa virtute et charitate in patriam, item complures ex eorum comitibus non sine magna suspitione veneni decesserunt. Creditus est Iacobus reginae frater eadem potione petitus. Nam etsi constitutione corporis firmiore et iuventae robore fretus mortem evaserat, assidua tamen et periculosa ventriculi infirmitate quoad vixit laboravit.
15. Ea aestate fuit is rerum in Britannia status ut magis pax non esse quam bellum esse videretur. Certatum est utrinque praedis abigendis et villarum incendiis. Incursiones interim non incruentae factae. Duo nobiles captivi ab Anglis abducti Gulielmus Kethus comitis Martialis filius et Patricius Graiorum familiae inter Scotos princeps. Caetera bellorum damna per vilia capita sunt evagata. Eodem fere tempore Anglii duce Ioanne Claro equite classem ad infestanda Scotiae litora miserunt. Ea ad Orcades accessit ut, excensione facta, Cracoviacam sedem episcopalem solumque in ea gente oppidum cremarent. Cum suorum non paucos in litus exposuissent, saevissima procella subito exorta naves ab ora maris in altum reiecit. Ibi cum undis et ventis diu conflictatae vela retro in Angliam dederunt. Qui descenderant ab insulanis ad unum sunt occisi. Hoc anno et supriore etiam causa religionis quodam modo iacuisse videbantur, quod morte Georgii Sophocardii nonnihil compressa abunde sibi satisfactum putaret, alteri si in coetibus privatis tranquille Deum colere et de rebus divinis sobrie disputare liceret, alteri caeso cardinali magis duce partium quam vindictae cupiditate se carere ostenderent. Nam qui in locum eius successerat magis pecuniam quam sanguinem adversariorum sitiebat, neque fere saeviebat nisi ut praedandi et voluptatum fruendarum licentiam tueretur. Mense Aprili Valterus Millus sacrificulus, nec admodum literis expolitus, episcopis tamen suspectus quod missare desiisset ad conventum eorum rapitur. Is quanquam et natura et aetate invalidus, et extrema paupertate oppressus, tamen e squalore carceris productus et acerbissimis convitiis petitus adeo non modo constanter sed etiam acute respondit ut tanta animi magnitudo et fiducia in tam tenui corpusculo etiam inimicissimis divini numinis vi nixa videretur. Cives Fani Andreae adeo aegre iniuriam ei factam tulerunt ut nemo inveniretur qui iudex in eum sederet, nec, tabernis omnibus clausis, quocquam quod ad supplicium faceret venale haberetur. Quae res unum vitae diem ei produxit. Postridie tandem repertus et e familiaribus archiepiscopi Alexander Someruallius homo flagitiosus qui iudicis personam in eum diem susciperet. Populus certe eius morte adeo moleste tulit ut ne memoria mortis simul cum vita interiret in eum locum ubi corpus eius crematum fuerat magnum lapidum cumulum congesserit. Quem cum per aliquot dies dissipandum sacerdotes curassent, semper postridie congestus apparebat donec tandem opera Papanorum ad ea quae per oppidum exruebantur aedificia fuit asportatus.
16. Ad 13 Cal. Aug. dies ab episcopis dicta erat Paulo Mefanio nobili tum verbi divini concionatori. Eo die cum frequens advocato procerum advusset ac res ad tumultum spectaret, iudicium in aliud tempus dilatum est, complures sed absentes tantum damnati, qui ne acerbitate poenae terrerentur, iussi ad Cal. Sept. adesse, ac recantantibus errorum venia promissa. Cum in easdem Calendas incideret dies Divo Aegidio festus, quem velut deum tutelarem Edimburgenses venerabantur et magnis ei poculis libabant, ac vicinos ac hospites magno epularum luxu accipere solebant, regens verita ne in tam confusae multitudinis turba tumultus aliquis oriretur, et ipsa esse voluit. Papani eius adventu laeti facile exorant ut in pompa solenni in qua Aegidius per urbem ferri consueverat adesset. Sed Aegidius ex aede sua furto sublatus nusquam comparebat. Verum ne pompa Aegidio aut oppidum pompa tam celebri die careret, substitutus est ei alius Aegidiolus. Hunc rum regens esset comitata per maximam oppidi partem sine ulla suspitione motus, ac se fessam in diversorium contulisset, statim iuventus urbana Aegidiolum e ferentium humeris detractum in coenum provolvit, apparatumque pompae disiecit. Sacrificuli et fratres qua quisque poterat trepida fuga dilapsi speciem tumultus maioris praebuerunt. Verum ubi intellectum est plus in eo motu timoris quam periculi fuisse, remque totam cirta caedem ac sanguinem transactam, rursus e latibulis suis prorepserunt et congregati de summa rerum consultant. Ibi etsi pristinae dignitatis recuperandae spe prope penitus deiecti, tamen si quid fiduciae simulatione rebus deploratis mederi queant, non secus ac si prioris fortunae vires manerent ultro metum hostibus intentant. Conventum Edimburgi ad 6 Idus Novembris incidunt. Eius dies habendi cum venisset sacerdotes in aedem Dominicanorum collecti Paulum Mefaniam, quem iampridem in superiori conventu adesse iusserant, nominatim citant. Ei absenti exilium indicunt cum gravissimae poenae denunciatione si quis eum tecto recipiat aut ulla re ad vitam necessaria iuvet. Ea comminatio minime Taodunaos ab officio deterruit quo minus necessaria suppeditarent et alii ad alios deducerent, et per homines in aula gratiosos agerent cum regente ut exilium ei remitteretur. sed cum sacerdotes non solum reniterentur sed pecuniae vim satis magnam offerrent, nihil confici potuit.
17. Inter haec quidam viri nobiles e Fifa maxime et Angusia ac aliquot oppidorum cives illustriores per omnes Scotiae praefecturas dispersi hortabantur universos <ut> sinceram divinae legis praedicationem amarent, ne se suosque amicos et eorundem sacrorum participes a paucis et infirmis opprimi sinerent. Si iure agere inimici velint, se superiores; sin vi contenderent, non impares fore. Quibus haec placerent tabulas ea de re confectas quibus subscriberent offerunt. Hi primi congregationis nomen assumpserunt, quod postea celebrius qui consecuti sunt fecere. Purioris religionis vindices cum iam proculdubio rem in ultimum discrimen brevi venturam prospicerent, communiter ad reginam postulata quaedam mittere decreverunt, quae nisi obtinerent neque facies ecclesiae ulla futura erat neque multitudo a seditone poterat contineri. Eis ad regentem ferendis hominem aetate venerabilem totoque vitae cursu eleganter actio, Iacobum Sandelandium Calderanum splendidum equitem selegerunt qui, legationis mittendae necessitate multis verbis explicata, nomine omnium qui ecclesiam Christi instauratam cupiebant, in summa haec postulavit ut in precibus publicis, in sacramentorum administratione ministri ecclesiae populari linguae, quae ab omnibus intelligi posset, uterentur; ut ministrorum electio iuxta antiquam ecclesiae consuetudinem penes populum esset; ut qui praeessent electioni in eorum vitam doctrinamque diligenter inquirerent, et si per superiorum temporum negligentiam indocti flagitiosive ad honores obrepsissent, ut eis a ministeriis ecclesiae remotis alii sufficerentur. Sacerdotes ad haec indignabundi fremebant esse quenquam qui palam tam impudentis facinoris auctorem se profiteri auderet. Deinde, paulum sedato motu, respondent se rem procul dubio disputationi commissuros. Quod enim illinc fore periculum ubi ipsi in sua causa futuri essent iudices? Contra contendentibus religionum vindicibus non ex hominum arbitrio sed perspicua scripturae sacrae sententia rem decidi deberi, proposuerunt sacrificuli et alias concordiae conditiones, sed tam ridiculas ut responsione sint indignae, ut videlicet si vindices religionis missam in pristino retinerent honore, si purgatorium post hanc vitam esse faterentur, si et divis supplicandum et pro mortuis orandum esse consentirent, illi nobis vicissim permitterent ut sermone patrio in precibus Deo offerendis, in baptismo et coaena domini uterentur.
18. Instauratores ecclesiae institerunt (uti ante) a regente petere ut in causa tam iusta responso se ab aequitate et ratione non alieno solaretur. Regens quidem sacerdotum causae favebat, eisque clam, ubi primum sedaret occasio, suam operam opemque spondebat. Adversam factionem iubebat patrio sermone orare Deum, sacramenta populo exhibere, caeterosque ritus obire sine tumultu, tantum ne doctores eorum publice Edimburgi et Lethae conciones ad populum haberent. Haec etsi ille sedule praestarent, tamen alienatae ab eis voluntatis multa se prodebant indicia, et Papani Edimburgi ad eadem fere postulata, quae per nobilitatem ad eam sunt delata, pene paribus usi sunt responsis. Hoc etiam amplius ad eam partem quae erat de ministrorum electione in hoc genere quaestionum, aut iuris canonici, aut concilii Tridente decretis standum. Sed nec ipsi de rebus suis quicquam in illo coetu statuerunt nisi quod episcopis mandarunt ut in singulas suae ditionis paroecias occultos delatores mitterent qui legum papisticarum violatores ad ipsos deferrent. Et quanquam iam palam suas minas pro nihilo pendi viderent, tamen et auctoritate publica (quae penes ipsos erat) et Gallorum armis confisi non minus imperiose quam antea infirmioribus insultabant. Ad horum animos aliqua ex parte mitigandos et acerbitatem sententiae adversus euangelii concionatores deprecandum missus est Ioannes Areskinus Dunensis comarchus, homo doctus et perinde pius et humanus. Is pro ea qua cuncti erga Deum pieetate, erga homines charitate affici debemus eos oravit ut saltem non gravarentur tolerare ut, cum populus ad orandum conveniret, Deum patro sermone iuxta leges divinitus iussas coleret. Hanc eius postulationem tantum abest ut comprobarent ut acrioribus et arrogantioribus quam unquam antea verbis incesserent, adiectis etiam solito gravioribus minis et convitiis. Ac, ne nihil in eo conventu actum puteretur, quasdam protritas Papanorum leges typis curant excudendas omniumque templorum valvis affigendas quas, quia quadrante veniebant in publicam, vulgus quadrantariam et interim triobolarem fidem vocabant.
19. Inter haec in conventum ordinum ingressi qui superiori anno legationem in Gallia obierant, facile tenuerant ut acta sua probentur. Introductus deinde Gallorum legatus cum satis longa oratione explicasset regum Gallorum veterem et diuturnam in omne Scotorum nomen benevolentia, ab omnibus et singulis vehementer contendit ut corona, quam ille novo ac monstroso nomine matrimonialem vocabat, maritum suae reginae ornent, quo e nomine nullum emolumentum, nulla potentia praeter nudam vocis illius usurpationem esset accessura. Multae aliae verborum blanditiae quas hic enarrare supervacuum esset a legato adiectae fuerunt, quae, quo in re futili erant accuratiores, tanto ne fraus occulta subesset suspectiores fuerunt. Legatus tamen partim immodicis promissis, partim importunibus precibus, favore etiam quorundam mox futurae adulantium potentiae, tenuit ut corona Delphino decerneretur. Delecti qui eam ferrent Gilespicus Cambellus Argatheliae comes et Iacobus reginae frater. Hi cum in manifestum exitium ablegati viderentur iam, imminente omnium capitibus Gallicae ambitionis procella, lentius profectionem adornare ac rem in diem proferre decreverunt donec omnia circumspiciendo veluti futuri temporis omen captarent, praesertim cum propior et luculentior honoris titulus sese offerret. Mortua enim Maria Anglorum regina, statim Scota se pro haerede gerit ac titulos et insignia regum Anglorum in omni supellectili et instrumento domestico apponendo curat, ut cum Gallia misere per id tempus in Mediolani, Neapolis, et Flandriae dominatu vendicando vexaretur, ad cumulum malorum adiectum est tituli Anglicani ludibrium. Neque prudentiores Gallorum non hoc videbant, sed Gusianorum (qui tum omnia poterant) erroribus etiam assentiendum erat. Illi enim plurimum hoc vanitatis genere splendoris Gallico nomini se adiecisse videri volebant.
20. Regens quoque, accepto decreto de corona matrimonali, novum quodam modo induisse videbatur ingenium. Nam pristinam illam omnibus gratam comitatem in imperiosam paulatim convertebat arrogantiam, et pro levibus responsis quibus utrique factione se excusabat non voluntate sua fieri, sed ratione temporum, quo minus tam prolixe quam cupiebat, nondum accepto illo decreto, promittere auderet, nunc omnium rerum, ut rebatur, compos aliis moribus, alia oratione utebatur. Indictus erat Sterlinum conventus in 6 Idus Maii, cum saepe ex ea audieretur nunc se aliis curis vacuam non passuram maiestatem summi imperii de gradu deiectam, nobili aliquo exemplo eam esse restituendam. His futurae tempestatis indiciis multi admoniti deprecatum veniebant, et in iis, quo dignitate hominum res fieret impetrabilior, publice missi Alexander Cunigamius Glencarniae comes et Hugo Cambellus praefectus iuridicus Aerensis eques illustris . Ibi non se potuit continere quin vocem impietatis testem profunderet. “Inviditis (inquit) vobis vestrisque ministris isti, etsi Paulo sincerius concionabuntur, tamen exulabunt.” Cum illi subiicerenet supplices ut quae saepenumero promisisset in memoriam revocaret, respondit fidem promissorum a principibus exigentam quatenus eam praestare commodum eis videretur. Ad haec illi subiecerunt se ergo omne obsequium et parendi necessitatem ei renunciare atque praemonuerunt quantum incommodorum esset ab hoc fonte emanaturum. Hoc responso praeter opinionem icta se cogitaturam dixit.
21. Hic cum residisse nonnihil impetus irae videretur, nova fax multo acrius eam incendit, audito per thanos euangelium publice receipsse. Illa Patricium Ruvenium oppidi praefectum, qui forte aderat, aggressa, iubet omnes illos novandae religionis motus comprimere. Cum ille in corpora facultatesque eorum se imperium respondisset habere, haec ut in potestate ei sint sedulo curaturum, ius in animos non habere, adeo statim incanduit ut diceret non mirandum fore si brevi eum tam perfractae poeniteret audaciae. Iacobum Haliburtonum Taoduni praefectum iussit Paulum Mefanium comprehesum ad se mittere. Verum is ab eodem praefecto admonitus ut tempori paulum cederet oppido excessit. Ad caeteros quoque vicinos conventus rescripsit ut Romano more Pascha proximum celebrarent, qua in re cum nemo ei paruisset, iam furenter irata omnes ecclesiarum totius regni ministros Sterlinum in ius vocavit ad decimum diem proximi mensis Maii. Ea re divulgata, purioris religionis cultores sese mutuo exhortati ut una cum ministris ad confitendam suam quoque fidem adessent, tanta fuit eo properantium multitudo ut, etsi inermes adventarent, regentem metus incesseret ne consilia sua parum sibi procederent. Igitur Ioannem Areskinum Dunensem, qui forte aderat, ad se accersit. Cum eo agit ut turbam non necessariam domum remitteret, quod ei non difficile, propter auctoritatem quae ei apud suos erat; se interea nihil adversus quenquam illius sectae molituram. Multi de hoc regentis promisso certiores facti, omisso veniendi consilio, domos rediere. Illa nihilo secius cum decreta conventui die adesset, omnibus qui citati ad nomen non respondissent velut contumacibus aqua et igni interdixit. Dunensis quam parum promissis fidendum esset expertus, iam sibi a vi metuens se subtraxerat ac Ierniae, Angusiae, et Merniae proceres, etsi de reginae fide dubios, tamen adhuc collectos reperit. Illi ex eius sermone cum (quod ante suspicabantur) odium reginae inexpiable intelligerent, neque amplius per simiulationem rem transigi posse, adversus apertam vim se parant.
22. In hoc tam lubrico statu Knoxius Perthi multitudinem coactam nactus concionem ad eos luculentam habuit, animosque incensos penitus inflammavit. A concione maior populi pars pransum discessit, in aede pauci et plebaei, sed et hi ira et indignatione aestuantes remanserant. Inter hac sarcrificulus plebaeus animos hominum experiri volens se ad missandum apparat, ingentem tabulam ac verius idolothecam explicat in quo erat historia multorum divorum maximo sumptu exculptorum. Adolescens quidam astans cum adclamasset facinus intolerandum fieri, sacerdos ei colapohum incussit. Ille lapide sublato ut in sacerdotum mitteret, ictu in tabulam delato unam statuam ex ea confregit. Reliqua multitudo furens partim in sacrificulum et tabulam, partim in caeteras aras involant, ac momento temporis omnia profani cultus monumenta comminuunt. Haec ex infimia plebucula operae, prandentibus tum maxime potentioribus, peregerunt. Eodem furoris impetu ad monasteria fratrum diversi discurrunt, reliquo se vulgo contienter ad eos aggregante, et quanquam fratres haberent velut ad hos casus comparata praesidia, nulla tamen vis temerario multitudinis furori potuit obsistere. Primus in idola et sacrorum apparatu factus est impetus, proxime tenuiores ad praedam discurrerunt. Inventa est apud Franciscanos supellex quidem non solum copiosa sed etiam admotum lauta, et quae decuplo tot quot ipsi erant abunde satis fuisset. Dominicis nequaquam eadem erat opulentia, sed certe tanta ut mendicitatis professionem facile falsam redargueret, adeo ut non inscite quidam non fratres mendicantes sed manducantes eos appellaret. Atque haec omnia pauperibus in praedam cesserunt. Nam quibus res erat adeo se continuerunt ab omni avaritiae suspictione ut monachorum nonnullos, ac praecipue fratrum Carthusiensium praefectum, auro atque argento facto discedere onustum permiserunt, nec magis fuit incredibilis militarium hominum a praeda abstinentia quam in demoliendis tot aedificiis celeritas. Carthusiensium enim aedes illae laxisissimae tam properanter non modo dirutae sed etiam exportatae fuerunt, ut intra biduum vix fundamentorum vestigia superessent.
23. Haec ad reginam, ut erant gesta aut paulo etiam atrocius relata, animum eius elatum ita inflammarunt ut sancte iuraverit se civium sanguine et oppidi incendio tam execrandum scelus expiaturam. Cuprenses Fifani, audito rerum Perthi gestarum ordine, et ipsi maximo consensu, simulachris aut confractis aaut eiectis, suam aedem repurgant. Eam rem aedis curio adeo acerbe tulit ut nocte quae insecuta est ipse sibi mortem consciverit. Harum rerum nuncio regens perculsa Hamiltonium, Argatheliae atque Atholiae comites cum propinquis atque clientibus ad se accersivit, et quanquam summa celeritate hostium conatus praevenire cuperet, tamen machinarum aenerum subvectio in causa fuit ut vix demum decimo octavo die Maii ad loca urbi vicina accederent. Ubi de regentis apparatu et copiis ad proceres qui Perthi erant est perlatum, et illi nunciis celeriter in omnes partes dimissis amicos et eorundem sacrorum socios implorant ne in ultima de vita et omnibus fortunis dimicatione se deserant. Accessere e proximis conventibus magno studio et summa celeritate prope omnes populariter. Nonnulli etiam Lothiani properarunt eodem ne communi periculo defuisse viderentur. Sed omnium conatus et festationem vicit Alexander Cunigamius Glencarniae comes. Is audito quo in statu res esset bis mille et quingentos, partim equites partim pedites, collegit, ac diei noctem continuans in itinere, ducto exercitu per loca aspera et inculta, vitatis regentis castris, Perthum pervenit. Erant in exercitu regentis adhuc Iacobus Stuartus proximi regis nothus et Gilspicus Cambellus Argatheliae comes. Hi etsi praecipui auctores instaurandae religionis erant, tamen, quia spes concordiae nondum erat penitus abiecta, manserant apud hostes eo consilio ut, si bonis rationibus pax coire posset, operam amicis praestarent; sin autem animi Papanorum a quiete prorsus abhorrerent, eandem cum cum caeteris qui Perthi erant aleam fortunae subirent.
24. Regens per exploratores certior facta in castris hostium supra septem virorum fortium millia esse, omnesque summa alacritate se ad praelium expedire, quamvis ipsa praeter Gallorum auxilia prope parem Scotorum numerum in armis haberet, tamen in ultimum discrimen rem committere verita per eosdam quos ante nominavimus Iacobum Stuartum et Gilespicum Cambellum ad hostem misit. Ex altera parte Alexander Cunigamus et Ioannes Areskinus Dunensis electi qui cum eis de concordia agerent. Hi quatuor, regina iam placabiliore quod sciret Glencarnium iam copias coniunxissime cum reliqis idololatriae oppugnatoribus, ita convenerunt ut, Scotis militantibus utrinque dimissis, regenti oppidum pateret donec lassitudinem ex itinere contractam paucorum dierum quiete ipsa comitesque levarent. Interea oppidanorum neminem damno aut molestia afficerent. Gallorum ne quis oppidum ingrederetur, neve propius tria mallia passum accederet. Caeterae omnes controversiae in proxima comitia dilatae. Ita, praesenti tumultu composito sine caede et sanguine, religionis vindices, ut qui non inferre arma sed illata propulsare cupiebant, laeti discesserunt Deum laudantes qui belli incruentum exitum hunc dedisset. Comes Argathelius et Iacobus Stuartus ad fanum Andreae, relicta ad Perthum regente, concesserunt ut taedia superioris temporis per ocium discuteret. At illa, solito voluntariorum utrinque exercitu, oppidum cum paucis ingressa honorifice pro civium copiis est recepta. Galii mercenarii cum Patricii Moravii civis honesti aedes praeterirent, sex eorum cum omnes iactus adverus podium ligneum unde familia spectabat direxissent, unus Patricii filius adolescens tredecim annorum fuit peremptus. Regens, corpore ad se allato, cum genus didicisset casum quidem miseratione dignum esse inquit, eoque magis quod in filium ac in non in patrem potius ea calamitas incidisset, se vero fortuita praestare non posse. Ex hac eius oratione cum facile omnes intelligerent fidem conventorum non amplius duraturum quam, donec suae vires regenti placerent, illa orationi facta convenientia adiecit.
25. Nam inter triduum omnia miscere coepit. Civium enim alios spoliavit, alios exilio multavit. Magistratus omnes nulla iuris formula observata commutavit, ac Sterlinum discendens Scotos mercenarios qui praesidio essent in oppido reliquit, quo facto a conventis volebat videri non discedere, quod promisisset urbe libera, neminem Gallum se in ea relicturam. Cum obiiceretur in conventis omnes Gallos censeri qui fidem regi Gallo haberent obligatam, ad illum Papanorum commune recurrit, haeretico non servanda promissa. Quod si aeque honesta facinoris excusatione uti posset, nulla sceleris conscientia se impediri quominus isti hominum generi et bona et vitam adimeret. Promissorum autem fidem a principibus non esse adeo anxie exigendam. Cum haec satis indicarent pacem non diuturnam fore, tum ea quae secuta sunt multo vehementius opinionem de ea sinistram confirmarunt. Iacobum Stuartum et Gilespicum Cambellum minacibus literis et mandatis prosecuta extremas legum poenas eis ni redirent interminata, de adversae factionis exercitu secura, quippe quem e voluntariis et qui sine stipendiis militarent conflatum esse sciebat, nec ubi dimissi essent facile aut cito conventuros existimabat. Missa restituta caeterisque rebus quoad poterat compositis, oppido quo diximus praesidio communito, Sterlinum versus iter ingressa est. Multis enim de causis eum locum a suis teneri volebat. Nam id oppidum prope totius regni in medio situm, et solum muris cinctum, cives habet bellicosos et vicina nobilitas universa a Paêanis aliena erat, ad quos reprimendos hanc arcem obiici volebat. Commoditates habet praeterea multas, et in primis ad terrestrium et maritimarum copiarum subvectiones. Nam per Taum amnem, qui muros alluit, aestus maris infunditur exterarumque nationum commerciis aditum praebet. Idque unum fere est oppidum quod ab ultimis usque regni finibus undique terrestri itinere adiri potest. At caetera enim longis aestuariis a mari immissis, viae multifariam intercisae sunt et per ea itinera lenta, quod nusquam ea fit navicularum copia ut uno commeatu magnam multitudinem transmittere queant. Saepe etiam aut ventis contrariis aut tempestatum violentia dies complures viatores retinentur.
26. Ob has causas Perthum et conventibus habentis et militibus undiquaque contrahendis commodissimum habetur. Verum illa tempestate regens non tantum accepit ex loci commodo situ emolumenti quam ex violata induciarum fide comparavit invidiae. Is enim ultimus ei rerum secundarum et publici contemptus primus dies fuit. Res enim divulgata magnorum ei in omnibus regni partibus motuum causas dedit. Nam comes Argatheliae et Iacobus Stuartus in violandis se auctoribus factis induciis sua fidem laedi credentes, convocata ad Fanum Andreae vicina nobilitate, se ad purioris religionis cultores adiungunt atque ad eius sectae socios scribunt regentem Facolandiae cum Gallicis copiis esse, Cupri et Fani Andreae exitio imminere, cui nisi praesaenti auxilio obviam eatur, omnes ecclesias Fifanas in summo discrimine versari. Ad eos e locis propinquis magna repente accurrit multitudo infensissimis adversus regentem et eius copias animis, quippe cum gente insociabili et fera bellum esse, apud quam aequitas, ius, fas, promissa, fides, et iurisiurandi religio tam levi momento penderent ut ad omnem spei auram et incertissimos blandientis fortunae fluctus dicta indicta, facta infecta essent. Nullas in posterum conditiones concordiae audiendas, nullam pacis nisi altera parte extincta, aut certe peregrinis regno exacti, spem superesse, proinde se ad vincendum vel moriendum compararent. His atque huiusmodi sermonibus ita universorum animi fuerunt incitati ut primum Caraliae (quod oppidum in extremo Fifae angulo situm est) impetu facto aras everterent, simulachra confringerent, et omnem missificandi apparatum disperderent. Quod autem vix credibile est, ira plus apud vulgi animos poterat quam avaritia. Inde ad Fanum Andreae progressi, spoliatis reliquis divorum aedibus, fratrum Francisci et Dominici coenobia solo aequarunt.
27. Haec cum prope in oculis archiepiscopi gererentur, quanquam satis validam equitum manum secum haberet quibus copiis se oppidum posse tueri paulo ante speraverat, tamen cum populi studium ac tantum voluntariorum concursum cerneret, sese cum suis a furore multitudinis subduxit ac Facolandiam ad gentiles et propinquos venit. His auditis, regens adeo exarsit ut sine ulteriore deliberatione denunciaret in proximum diem profectionem ac statim praemitteret qui Cupri hospitia Gallis designarent ac missis in omnes partes edictis imperavit ut omnes qui arma ferre possent se Cuprum sequerentur, praesentesque Gallorum et Hamiltoniorum copias praemonuit ut ad sonum tubae omnes praesto in armis essent. Hoc eorum consilum cum rectae religionis vindices per exploratores rescissent, iis qui aderant familiaribus et amicis repente convocatis ut regentis consilium praevenirent, statim Cuprum contenderunt. Eodem prope momento Taodunani et nobiles e proximis agris ad mille virorum velut eodem signo exciti se cum eis coniungunt. Eam noctem ibi commorati, postridie mane copias ex oppido educunt et in campis proximis in procinctu steterunt Papanorum exercitum expectantes suaque auxilia, quae paulatim adventabant, recolligentes. In castris regentis duo Gallorum millia erant, quibus praeerat Osellius. Mille Scotos ducebat Iacobus Hamiltonius dux Castellerotius, ita tum eum vocabant. Hi omnes, praemissis de vigilia secunda machinis, summo mane inter ingressi eo venerant ut hostium primos conspicerent, et ipsi ab eis conspicerentur. Modicus in medio amnis fluebat. Ad eum idoneis locis machinae erant collocatae, quingenti equites emissi quibus levis praeliis hostium animos pertarent, simul si flumen transire pararent ut impeditos aggrederentur. Horum alacritas Gallis cunctationem afferebat, eam etiam auxit adventus Patricii Lermonthii praefecti urbani Fani Andreae cum quingentis civibus armitis, qui agmine (ut mos itineris habet) in longum exporrecto maioris quam pro numero multitudinis speciem praebebat.
28. Hae res eis erant impedimento ne (quod maxime cupiebant) numerum et ordinem hostium conspicerent, ac duces e propinquo noscerent, ac (ut iussi erant) ad suos referrent. Itaque quidam e Gallis, ut totam hostium aciem saltem e longinquo subiectam oculis haberent, in collem satis editum conscenderunt. Inde cum plures equitum peditumque acies modicis intervallis relictis stare viderent, ac retro illos magnum calonum et equisonum numerum ad vallis cuiusdam labrum velut spectaculum in longum extentum conspicerent, rati universam illam multitudinem ibi in subsidiis collocatam, omnia vero maiora ad suas detulerunt. Duces de consilii sententia ad regentem, quae Falcolandiae substiterat, miserunt qui quo in statu res essent edocerent. Scotos sibi videri multo plures quam sperarent, et ad pugnandum alacriores; contra, qui secum militarent mussare et quosdam aperte indignare se in paucorum peregrinorum gratiam adversus cives, amicos, et propinquos duci. Tandem assentiente regente tres ab Hamiltonio legati ex primoribus mittuntur, atque hi maxime qui in exercitu hostium propinquos aut liberos haberent. Hac legatione pax confieri non potuit quod pietatis vindices toties vanis promissis elusi nullam pactionibus fidem haberent; nec regens tum habebat, aut si habuisset e dignitate sua existimasset, aliud fidei firmamentum dare. Accedebat et illa difficultas ut (quod maxime petebatur) peregrini regno excederent, quod praestare inconsulto rege Galliae non poterat, et morae induciarum interpositae non ad animos ad pacem inflectendos, sed, ut saepe antea experti erant, ad accersenda auxilia externa petebantur. Hoc tanum convenit, ut Galli milites in Lothianam transportarentur, induciaeque in octo dies fierent dum regens pacificatores e suis ad Fanum Andreae mitteret qui pacis aequas leges utrisque ferrent.
29. Sed vindices libertatis cum plane perspicerent regentem, quod conditionibus sibi honestis rem componere non posset, tantum rerum prolationem quaerere dum proximum aestuarium cum suis transmitteret. Comes Argatheliae et Iacobus Stuartus per literas egerunt cum ea ut Perthum deducto praesidio liberum suis legibus relinqueret, uti in oppido recipiendo pacta erat. Huius foederis violati invidiam in se conferri, qui faciendi authores fuerant. Cum nihl a regente responderetur, Perthum versus, unde preces et lamentabiles querelae quotidie afferebantur, signa convertunt. Kinfanius enim vicinus comarchus, quem regens cum discederet oppido praefecit, ut obsequendi studium vexatione civium ostentaret, suo dolori privato indulgebat et veteres inimicitias quas cum plaerisque civium habebat parum civiliter exercebat, aliis domo fugatis, aliis obtentu religionis spoliatis. Nec dissimilem militibus licentiam permittebat. Has iniurias amicis et eorundum sacrorum sociis illatas cum qui Cupri erant intellexissent, iter eo primo mane pronunciatum est. Oppidum obsessum post paucos dies est deditum, ac, pulso Kinfanio, praefectura urbana Patricio Ruvenio praefecto iuridico reddita est. Deinde Sconam vetus et infrequens oppidum, ob unum suorum contra fidem datam occisum incenderunt. Per exploratores est rescitum regentem praesidium Francorum Sterlinum missuram, ut qui ultra Fortham erant a reliquis excluderentur. Id consilium ut praevenirent Gilespicus Cambellus et Iacobus Stuartus iam multa nocte cum summo silentio Pertho moverunt, ac Sterlino potiti monasteria fratrum statim diruerunt. Caetera item circa urbem sacraria ab idolorum cultu nefario emundarunt, ac post tertium diem viam quae Edimburgum fert ingressi Limnuchum in medio itinere situm susperstitioso cultu liberant, et quanquam admodum pauci numero essent, vulgo militum tanquam bello confecto ad domestica negotia dilapso, per tot oppida tamen compresso Papanorum fastu Scotorum et Gallorum cohortes tantus terror invasit ut cum omnibus quae trahere poterant impedimentis Dumbarum perfugerent. Scotorum proceres instaurandae religiones principes complures in re ordinanda dies morati, praeter aedium sacrarum ab omni missificandi apparatu repurgationem verbo Dei sincere enunciando concionatores constituerunt.
30. Interea e Gallia nunciatur Henricum Secundum regem decessisse. Ea res ut Scotis auxit laetitiam, ita minuit industriam, plaerisque tanquam omnibus defuncti essent periculis quo visum est dilabentibus. Regens contra formidans ne ipsa cum Gallis tota Scotia exigeretur, summa cum vigilantia in omnes occasiones erat intenta. Primum exploratores Edimburgum praemisit quo hostium consilia cognoscerent. Per eos admonita vulgus militum dilapsum, paucos restitisse adeo securos ut ullum omnino militiae munus obirent, non cunctandum rata cum eis quas habebat copiis recta Edimburgum ducit. Occurrerunt ei officiose Iacobus Hamiltonius dux ex Iacobus Duglassius Mortonii comes. Hi cum conditionibus frustra rem componere tentasset, illud saltem tenuerunt ne eo die confligeretur. Tandem, conditionibus hinc inde iactatis, 24 die Iulii 1559 induciae factae in decimam usque Ianuarii, quarum summa haec est: ut nemo cogeretur ceremoniis quas nollet uti; ne praesidium militare Edimburgi collocaretur; ne sacerdotibus fieret impedimentum quominus praediorum suorum fructibus, decimis, pensionibus, aliisqve quibuscunque redditibus liberi uti frui possent; ne quis ecclesiae instauratae templa, monasteria, aliave loca in sacerdotum usu fabricata demoliri aut in alios usus transformare tentet; item ut postridie illius die typos excudendae pecuniae ac palatium regium regenti cum omni quam in ea acceperant supellectili redderent. Hac inducias ne per se aut suos violasse videretur, regens eo impensius dabat operam quod in superiorum temporum promissis servandis eius levitas vulgo erat infamis. Verum tamen curabat ut per suae factionis homines Scoti ad iram natura paulo propensiores irritarentur, occasionesque saeviendi in miserum vulgus darent. Cum nullus autem color occurreret qui iuris aliqua specie crudelitatem coelare possit, falsos rumores disseminandos curat religionem rebellioni praetendi, verum sumendorum armorum causam esse ut, stirpe legitima extincta, Iacobus superioris regis nothus regnum in se transferret.
31. His atque aliis huius generis mendaciis cum animos vulgi nonnihil labefactari videret, literas unas atque alteras quas e regibus Gallorum Francisco et Maria videri volebant missas ad eundem Iacobum curat perferendas. Hae partim falsam beneficiorum exprobationem, partim gravissimas minas continebant ne defectionis consilio abiecto ad officium rediret. Ad haec cum Iacobus respondisset nullius dicti ut acti sibi conscium esse adversus vel reges vel leges, quod vero causam eorum qui religionem prolapsam in suum gradum restituere vellent nobilitas susceperit, vel potius ad eam causam se adiunxerit, eorum quae cum illis gesserit invidiam, si qua est, facile sustinere. Nihil enim ibi quaesitum, nihil divinae gloriae illustrationem, cuius consilii poenitere non esse aequum, cuius habeat auctorem, fautorem et propugnatorem Christum, quem nisi sponte abnegare vellet, ab incepto desistere non posse. Extra hanc unam causam et se et reliquos quibus invidiosum rebellionis nomen impingitur, in aliis rebus omnibus fore obsequentissimos. Hoc responsum, ut in Galliam mitteretur regenti datum, contumax ei et superbum esse visum, contra plaerisque non modestum modo set etiam infra modum, praesertim in iactatione beneficiorum quae nulla prorsus acceperat nisi quae cum omnibus peregrinis erant ei communia. Inter haec et mille mercenarii Letham appulerunt et comes Aranius Iacobi Hamiltonii nuper gubernatoris filius ad conventum procerum qui tum Sterlini habebatur venit. Regens Gallorum adventu velut spei suae certa iam palam ad Scotiam domandam animum adiecit.
32. Araniae comitis reditus haec fuit causa. Cum vehementius quam per illa tempora tutum erat instaurantium rem ecclesiasticam causa tueretur, a Gusianis, qui omnia apud Fransciscum minorem poterant ad terrorem inferiorum ordinum morti destinabatur. Nec dubitavit cardinalis Lotharenus cum in senatu Parisiensi vehementius in causam instauratae religionis inveheretur pronunciare eos prope diem supplicium spectaturos hominis qui principum dignationi esset aequalis. Id ille cum rescisset atque in memoriam revocasset se non ita pridem cum duce Gusio liberius verba commutasse, clandestina fuga de consilio amicorum saluti consulit ac derepente praeter omnium expectationem domesticis tumultibus intervenit, ac ipse ad partes vindicum pietatis accessit. Cum patre etiam egit ut se eis adiungeret ac multos e veteribus offensis ei inimicos reconciliavit. Principes factionis qui ibi aderant cum pro certo audissent auxiliares copias partim iam appulisse, partim ut quamprimum mitterentur conscribi, Lethamque summa vi communire ut horreum commeatuum et apparatus bellici esset, ibique Galli in rebus adversis receptum, in secundis portum suscipiendis amicis haberent. Scoti per haec tempora accitis copiis Letham obsidione, sed frustra, claudere tentant. Nam fere quicquid aenearum machinarum erat in Scotia penes regentem erat aut arcis Edimburgensis praefectum, qui nondum cum libertatis publicae vindicibus se coniunxerat, neque penes eorum factionem hae vires erant ut oppidum ab una parte mari cinctum et fluvio divisum claudere iusta obsidione possent.
33. Gallus interea de rerum Scoticarum statu certior factus Labrossium equitem Conchiliati ordinis cum duobus millibus peditum eo misit qui regenti Papanae superstitionis cultum promoventi pro viribus adessent. Missus fit una episcopus Ambianensis tresque doctores Sorbonici qui de conroversiis, si opus esset, disceptarent. Eorum adventus regentis animum deiectum ita erexit ut sancte promitteret se prope diem poenas de divorum et regum hostibus expetituram. E principibus nobilitatis duodecim tum Edimburgi erant collecti, e quibus Laborissius et episcopus, qui se legatos missos dicebant et diem ad explicanda mandata peterent. Responsum est eos non pacem (quod simulabant) quaerere sed bellum minari. Alioqui quid attinebat armatas cohortes ad disceptandum adducere? Se vero non adeo rerum esse ignaros ut in eam disceptationem se commiterent, ubi cogi possent ad conditiones inimicorum arbitrio accipiendas. Quod si pacificatio inter arma placeret, se quoque curaturos ne magis vi compulsi quam rationibus adducti viderentur. Illi autem quod prae se ferunt si vere et ex animo petant, peregrinum militem remittant inermesque (ut saepe alias) conveniant velut ad rem ex aequo componendam, non ferro et viribus decernendum. Haec quidem de legatis. De munitione Lethae in hanc fere sententiam rescripserunt, se vehementer mirari quod regens, nullis provocata iniuriis, tacito a conventis recesserit ac, veteribus Lethae incolis expulsis peregrinorumque colonia ibi collocata, arcem ad interitum legum et libertatis omnium capitibus imponant. Se magnopere orare ut ab hoc tam pernicioso consilio adversus fidem promissorum publicam utilitatem, leges, et libertatem temere suscepto distant, neve eam necessitatem eis imponat ut universi populi fidem implorare cogantur.
34. In eandem fere sententiam post mensem Edimburgi collecti rescripserunt, ac superioribus hanc petitionem adiecerunt, ut, molitionibus novis eversis, peregrinos aliosque mercenarios quoslibet oppido emigrare iubeat, ut liberum ibi omnibus ex aequo esset negociari et mutua exercere commercia. Id si recusaret, se pro certo indicio accepturos eam regnum hoc in servitutem velle redigere, cui malo se quacunque ratione possent remedium quaesituros. Ad haec qui responderet regens triduo proximo misit Robertum Formanium principem foecialem (vulgus regem armorum vocat) cum his mandatis: “Primum omnium ostendes nihil nobis magis praeter opinionem accidere potuisse quam alium esse quempiam qui potestatem hic habeat, quam gener et filia mea, unde omnis nostra pendet auctoritas. Superiora procerum acta et haec praesens postulatio, seu potius imperium, satis declarant eos nullam superiorem agnoscere auctoritatem. Nec eorum petitio, aut potius minae, utcunque verborum coloribus opertae, nobis iam novae videri possunt. Postulabis a duce Castellerotii ut in memoriam revocet quae nobis verbis et regi per literas sit pollicitus, non se modo regi dicto audientem fore, sed facturum ne filius eius Araniae comes patriae tumultibus se omnino implicaret. Item ecquid quae nunc geruntur illis respondeant promissis? Ad literas autem respondebis nos publicae tranquillitatis causa ostendisse facturos ac nunc etiam polliceri quicquid cum pietate in Deum ac observantia erga reges non pugnet, neque de libertatis et legum eversione unquam cogitasse. De regno vero per vim acquirendo multo minus. Cui enim illud quaerere, quod iam filia haereditario iure sine controversia teneat? Quod ad munitionem Lethae attinet, illud rogabis, nosne unquam aliquid in eo genere attentavimus priusquam illi multis conventionibus ac demum coniuratione inter se facta palam ostenderent imperium legitimum se reiicere ac nobis, quae supremi magistratus auctoritatem et locum tenemus, inconsultis statum publicum pro suo arbitrio perturbasset? Suasque partes captis urbibus confirmasset? Et cum veteribus inimicis de foedere sanciendo tractasset, ac nunc maxime complures eorum Anglos domi suae habeant?
35. “Et, ut alia omittam, quae tandem causam proferre poterunt cur illis liceat exercitum tenere Edinburgi ad rerum praesides invadendos, nobis autem non liceat Lethae ad salutis nostrae praesidium aliquid copiarum circa nos habere? Illud nimirum cupiunt, ut quotidiana mutatione locorum furorem eorum (quod ad hunc diem fecimus) vitare conemur. Ecquae in eorum literis de parendo iustis magistratibus est mentio? Ecquam ad concordiam instaurandam viam pandunt? Ecquo iudicio monstrant se hos motus velle sedatos et in pristinum statum omnia velle reducta? Operiant ista quibus velint emolumenti publici coloribus, palam tamen est nulla de re minus eos cogitare. Nam si id unum concordiam moraretur, saepenumero quae duceret eo viam ostendimus. Nec ipsi ignorant Gallos istos mandatu suo regis iamdudum, nisi suis ipsi factis in mora fuissent, extra Scotiam futuros. Itaque, si quas nunc quoque offerant conditiones honestas, quae spem faciant imperii maiestate salva, se obedienter et modeste superioribus parituros, nullam instaurandae conconcordie rationem recusabimus, neque quicquam omittemus quod ad utilitatem publicam spectare poterit, nec nos modo ergo eos hoc animo sumus, sed etiam reges eorum qui Conchiliati ordinis equitem illustrem et ecclesiastici ordinis hominem primarium cum literis et mandatis eodem spectantibus ad eos miserant, quos illi tamen ita contempserunt ut non modo responso, sed ne audientia quidem sint dignati. Quamobrem postulabis et imperabis quoque duci et caeteris proceribus, aliisque cuiuscunque ordinis civibus ut ab eis statim secedant; sin minus, perduellionis eos teneri denunciabis.”
36. Ad haec postridie, qui fuit 23 Octobris, proceres in hanc sententiam responderunt: “Ex literis tuis ac mandatis per foecialem missis facile intelleximus quam perseveranter male animata sis adversus pietatem in Deum et nostrae gentis publicum emolumentum et communiter omnium libertatem. Haec ut perinde ac debemus tueamur, nos regum nostrorum nomine praefecturam aut quoque aliio imperii titulo publicam administrationem sub regibus usurpas, suspendimus ac inhibemus, ut quo pro certo habeamus quae nunc a te geruntur ea cum eorum perpetua voluntate erga publicam huius regni incolumitatem pugnare, et quemadmodum tu nos legitmos huius regi et regum cives pro senatu et consilio publico non habes, neque nos te regentem aut magistratu supremo fungentum agnoscimus, cum praesertim imperium, si quid habes a regibus commissum, gravissimis iustissimisque de causis sit a nobis inhibitum, idque eorum regum nomine quorum nos consultores nati sumus, praesertim in rebus quae ad omnium salutem spectant. Quanquam autem nobis est decretum nullum subterfugere vitae discrimen in eo oppido liberando in quo tu contra nos mercenarios peregrinos collocasti, tamen pro ea quam tibi ut reginae nostrae mari debemus reverentia et opera fideli magnopere ut secedas oramus, dum nos utilitatis publicae ratio cogit oppidum istud nunc armis repetere, quod saepe antea precibus liberare sumus conati. Illos praeterea rogamus ut una tecum educas intra 24 horas, si qui sunt qui aut legatorum ad controversias disceptandas aut ad res gerendas nomen sibi vendicant, quicquid item mercenariorum militum in eodem est oppido, quorum nos sanguine libenter parcimus et incolumitati favemus propter veterem quae tot saeculis inter Scotos et Francos fuit amicitiam, quam ob nostrae reginae cum illorum rege matrimonium potius augeri quam imminui est aequum.”
37. Eodem quoque die idem foecialis retulit pridie illius die procerum aliorumque civium frequentissimo consilio persuasum esse omnia regentis dicta, facta, consiliaque meram spectare tyrannidem. Igitur decretum factum de abrogando ei magistratu, cui universi ut iustissimo subscripserunt, legationemque ei a genero et filia datam inhibuerunt eamque pro imperio quicquam agere vetuerunt usque ad generalem ordinum conventum ab ipsis ubi commodum foret indicentem. 25 autem die proceres foecialem misit Letham qui omnibus Scotis denunciaret ut intra spatium 24 horarum ex oppido discederent, seque ab eversoribus libertatis publicae segregarent. Post has comminationes, excurrentibus utrinque equitibus, bellum, citra tamen magna caedem, commisum est. In hoc rerum gerendarum initio tantus in castra vindicum libertatis repente terror incidit ut in praesentem statum vehementer perturbaret, et spem omnem successus in posterum extingueret. Multos enim regens, qui nomina ecclesiae dederant, partim minis, partim promissis a procerum factione abstraxerat, et castra speculatorum erant plena qui non modo dicta et facta, sed consilia etiam quae maxime occulta et credebant et volebant ad eam deferrent, et, comprehenso Iacobi Balfurii ministro qui literas Letham ferebat, suspicio in multos, timor in omnes se diffuderat. Mercenarii quoque ob non soluta ad diem stipendia tumultuabantur, ac si quis eos a nefario consilio revocare conabatur, graviter ei comminabantur, sed hominibus a pietate et honesto alienis non tam miranda erat seditio quam omnes male habebat ducis Castellerotii imbecillitas et prope diffidentia, quem propinqui terroris ita implerunt ut eius timor multorum animos labefactaret. Qui firmiores erant cum remedia his malis adhiberent, prima de mercenariis placandis consultatio fuit. Cum inter se proceres qui remanserant de pecunia in stipendium conferenda agerent, aliis per avaritiam detrectantibus, aliis inopiam excusantibus, summa confici nn potuit quae mercenariorum furorem mitigaret. Proximum visum est ut vasa singulorem argentea conflarentur. Cumque monetarii operam suam liberaliter promitterent, typi, incertum quorum fraude, sublati fuerunt.
38. Restabat unica spes ab Anglis, sed lenta nimis videbatur. Tandem privatim suorum amirocum fidem experiri decreverunt, atque ad equites duos notae virtutis (qui tum Beruici publicis muniis praefecti erant) Radulphum Sadlerium et Iacobum Croftum mittunt Ioannem Cocburnum Ormistonium, qui vel modicum ad remedium praesentis necessitatis impetrarent pecuniam. Id consilium quanquam maxime occultarent, tamen ad regentem est delatum. Ea comitem Bothuelium reditum eius observare iussit. Is quanquam ante paucos dies sancte iuraverat se causae procerum nulla in re obfuturum spemque fecisset se factioni eorum subscripturum, tamen Ormistonium ex insidiis necopinum aggreditur. Vulneratum capit, pecuniam eripit. Huius facinoris fama Edimburgo Araniae comitem et Iacobum Stuartum cum toto pene equitatu excivit, non tam vindictae cupiditae quam ut Oristonium (si forte viveret) eriperent, aut saltem impedirent quo minus ad regentem transportaretur. Sed Bothuelius per speculatorem praemonitus civibus ac paucis vol.untariis Letham versus progressus suas in colle propinquo machinas collocarunt. Galli, qui per exploratores cognoverant omnem prope hostium equitatum abesse, ad pedites, quorum paucitatem videbant, opprimendos aliquot cohortes eduxerunt. Taodunani aliquandiu spe subsidii resisterunt. Sed cum in primo statim congressu mercenarii (qui pauci eos erant secutu) terga vertissent, ipsi quoque relictis machinis sensim pedem retulerunt donec a tergo clamor ortus est Gallos breviore via praegressos ad portam urbis a tergo tendere ut eos excluderent. Ad hanc vocem tanta omnium rerum perturbatio est orta ut quisque qua proxime poterat in tutum se reciperet, et dum alii aliis obstant infirmiores a valentioribus conculcarentur, ac dum sibi quisque prospicit, nihil in commune consulitur. Papani e latebris prodeuntes palam convitiabantur. Qui antea studium doctrinae purioris prae se ferebant, partim clam se subducere conabantur, partim de tota causa abiicienda consultant.
39. Quinta die Novembris cum nunciatum esset Gallos exisse ut commeatus Edimburgum venientes interciperent, praeterquam quod vindices religionis inter se non satis essent concordes, mercenarii vix ex oppido extrudi poterant. Comes Aranae ac Iacobus Stuartus primi cum familiaribus egressi adversus eos exierunt. Hos multi viri honesti ac strenui comitati sunt, ac in Gallos se acrius quam prudentius intulerant, nec quicquam propius fuit quam ut ab Edimburgo interclusi suae temeritatis poenas dedissent. Nam cum hinc paludes illinc paradisi proximus murus iter et angustum et Gallorum sclopetariis obnoxium eis reliquisset, partim a suis, partim ab equitibus pedites obterebantur. In hac trepidatione certa clades omnibus imminebat nisi duces, aequato cum caeteris periculo, ex equis decendissent, cum illis pudor multos retinuit. In his fuit Alexander Haliburtonus centurio, iuvenis strenuus et in causa religionis instaurandae acer. Is cum gravi vulnere accepto in manus hostium venisset, multis ab eis plagis lethaliter sauciatus brevi post moritur. Post hunc conflictum, in quo circiter 25 perierunt, multis se subtrahentibus, caeteris animum despondentibus, Araniae comes et Iacobus Stuartus suam operam obtulerunt, si vel modica manus una maneret. Cunctis pene recusantibus proxima fuit consultatio de urbe relinquenda ac, uti decretum fuit a proceribus, de secunda vigilia iter ingressi postridie Sterlinum pervenerunt. Ibi ioannes Knoxius luculentam ad eos concionem habuit, ac multorum animos in spem certam brevi ex his malis emergendi erexit. In hoc conventu id modo decretum est ut, quoniam Galli quotidie novis subsidiis augerentur et ipsi etiam externis opibus se confirmarunt, missus est in Angliam Gulielmus Maetellanus iuvenis summo ingenio et eruditione, qui reginam edoceret quantum immineret Angliae periculum si Galli in Scotia operibus et praesidiis loca communirent, ut qui non religionis modo sed legum et libertatis interitum quaererent. Scotis autem vel vel vi vel fraude oppressis, vel iniquo foedere in servitutem redactis, faciliorem eis gradum fieri ad Anglorum vires infringendas.
40. Angli, re diu inter se disceptata, tandem spem auxiliorum fecerunt. Proceres libertatis vindices in duas se partes diviserant. Alteri Glascuae constiterunt ut proximis provinciis praesiderent et socios sacrorum ab iniuria tuerentur. Aleri in Fifam missi. Franci, qui nullam ab hostibus abstinebant iniuriam, de Anglorum auxiliis soliciti ante eorum adventum reliquias adversae factionis delere conantur, ac primum adversus eam partem quae Fifam insederat ducunt. Primum in itinere Limnuchum ac Hamiltoniorum praedia spoliant, inde Sterlinum profecti, atque ibi tantum commorati dum oppidanos diriperent, pontem transeunt et secundum flumen ducto exercitu litus illud vicis et oppidulis frequentibus habitatum legunt, ac toto itinere quae occurebant direptis, tandem Kingornum venunt. Scoti ut eorum cursum remorarentur Desertum oppidulum (id loco nomen est) cum paucis insederunt. Hic per viginti dies, cum quotidie levia praelia consererentur, Galli quam non poterant in dominos iram in parietes effuderunt, villamque Gulielmi Kircadii Grangiam nomine a fundamentis diruerunt. Ille, quo non ignoraret Gallos eo ad rusticos diripiendos frequenter excurrere, paulo ante lucem se in insidiis collocavit ac, animadverso Labrastio Allobroge cum sua centuria egresso, tam diu in insidiis occultus substitit dum supra mille passus a praesidio Galli abessent. Tum demum immisso equite a suis eos exclusit. Illi, quod in tali discrimine unum restare videbatur, in rusticam villam propinquam ingressi se maceria sepibusque tueri conabantur. Scoti ex superiore Gallorum crudelitate irritati, suae salutis immemores et dum hostem lederent (esi nulla praeer lanceas equestres haberent arma) prostratis quaecunque obstant intro irrumpunt, ducem recusantem se dedere et cum eo quinquaginta milites interimunt, caeteros Taodunum mittunt. Qui ad Desertum veluti in statione assidua erant Cuprum convenere. Ex eis et aliis quo Glascuae erant, electi qui ad scribendum foedus cum Anglis Beruicum mitterentur, cuius hae praecipuae leges fuerunt, uti adversus peregrinos, si qui in Britanniam belli faciendi causa descenderent, utrique alteris auxilia mitterent, Scotis in Anglia, Anglis in Scotia militantibus Angla stipendium solveret. Praeda de hoste capta Anglis, oppida et arces statim antiquis dominis redderentur. Scoti obsides darent qui durante matrimonio regis Galli cum regina Scota, atque eo dirempto unum annum in Anglia manerent.
41. Haec Beruici acta 27 die Februarii 1560. Illud Angli magnopere Scotos monuerunt, ne antequam amicorum auxilia venirent praelio cum hoste decernerent ac in summae rei discrimen venirent. Magnopere enim proceres Anglorum metuebant ne Scotorum praefervida ingenia in errorem inemendabilem universam rem praecipitarent. Galli interea Desertum ac Vemium depopulati inter se disceptare coeperunt rectane ad hostem an secundum litus ad Fanum Andreae atque inde Cuprum ducerent. Posterior sententia placuit, quod propter ingentes nives viarum confusis vestigiis equites sine magno incommodo per mediterranea duci non possent.Igitur cum paulum secundum mare essent progressi atque ad promontorium quod Kincragium, hic est rupus caput aut finem, appellant, esset perventum, quidam conscendentes unde in mare longissime prospectus erat renunciarunt cum magna laeticia octo maioris formae naves conspici. In illi Gallici universi pro certo quod iam diu expectaverant habentes auxilia ad se advehi, eas ingenti, ut mos est, sonitu tormentorum aeneorum consalutarunt ac sese mutuo invitantes, aliisque aliis congratulantes, eum diem ibi transigere cum summo gaudio statuunt. Nec ita multo post navicula una et altera ex adverso Lothianae litore appulit. Ab eis (ut qui inter transmittendum cum vectoribus navium externarum collocuti fuissent) rescitum est Anglicam eam classe esse. Praeterea rumoribus ferri copias eorum terrestres non procul a Scotorum finibus abesse. Fit subita animorum mutatio, et immatura laeticia in metum et trepidationem est versa. Statim sublatis signis pars Kingornum, alii Fermelinodunum, plurimus prae festinatione impransis, retro properant. Metuebant enim ne, praesidio quod Lethae reliquerant extincto, ipsi ab hostibus undique circumfusis opprimerentur antequam vires omnes in unum contrahere possent.
42. Hoc toto itinere e Papanis, qui se frequentes eis coniungebant, plures quam ex hostibus exuebant bonis. Nam hostium fere opulentiores fortunarum suarum bonam partem in loca lonquinqua periculo subduxerunt. Si qui vero sua non asportant, praefecti Gallorum non modo praesenti successu elati, sed auxiliis etiam quae de die in diem e Gallia expectabantur, confisi se perpetuos illarum regoinum domines fore, villas opulentiores omni commeatuum genere abundantes in suam peculiarem praedam inspoliatas reservabant. Papani vero aut crebris honoratiorum invitationibus amicitiae specie exhauriebantur, aut clam a milite suppilibantur, aut in reditu, cum magna commeatuum esset poenuria, etiam non sinel udibrio palam spoliabantur, Gallis acerbe exprobantibus eorum in praeliis ignavam operam etin amicoru inopia sublevanda avaritiam, quae res quantum a perfidia abessent ipsos iudicare iubebant. Haec superbia contumeliosa cum rapacitate coniuncta multorum animos a studio Gallicae factiones avertit. Nec multo post Fifani partim hostium metu, partim sociorum iniuriis coacti ecclesiae instuaratae nomina dederunt. Ac demum longinquae regiones ab exteris populariter defecerunt, nec minus acres se ostenderunt in Gallorum tyrannide reprimenda quam reliqui Scoti in sua religione asserenda. Iam ver apperebat, et utraque pars festinabat sua in unum locum auxilia contrahere. Comes Martigius strenuus et nobilis adolescens ad mille pedites et paucos equites duabus navibus e Galla advexit. Ipse cum milite statim descendit. Naves de nocte a Scotis fuerunt captae. Eisdem fere diebus marchio Elbevii regentis frater, qui octo navibus pecuniam et auxilia portabit, partim metu impulsus mari navibus Anglis pleno, partim tempestatis adversae excusatione usus, unde solverat revectus est. Et nova classis Anglica ad priorem est missa, ac toto freto volitantes Ketham insulam obsessam tenebant ac Letham omnibus maritimis commoditatibus prohibebant.
43. Interim libertatis vindicum qui Fifae praesidebant principes Perthum profecti et cum Huntilaeo triduum ibi collocuti facile totam eam Scotiae plagam quae ad septentriones versa est sibi adiunxereunt. Edicta paulo post proposita sunt ut ad finem Martii frequentes adessent. Ad id tempus universi fere ecclesiae instauratae principes Limnuchum convenerunt, inde Hadinam profecti ad Cal. Apr. Anglis occurrerunt. Erant in Anglorum exercitu supra sex peditum, duo equitum millia. Proxima nocte ad Praestonum castra posuerunt. Eodem die regens, iam propius admoto periculo, ut ab incertis belli casibus abesset se cum paucis domesticis in arcem Edimburgensem recepit. Praeerat arci Ioannes Areskinus vir et innocentiae et diligentiae spectatae. Eius autem custodiam ex publici consilii decreto (ut iam antea demonstratum est) acceperat ea lege ut eam nemini nisi eiusdem consilii iussu redderet. Hanc cum Galli suis rationibus opportunam viderunt, multa saepe moliti sunt ut ea dolo potirentur. Ille, etsi nec animum eorum erga se ignoraret arcemque ita communisset ut a vi doloque esset securus ac omnia sedulo caveret, regentem tamen excludere tali tempore nolebat. Id autem in se recipienda diligenter providit ut ipsam et arcem in sua potestate semper haberet, nec proceres qui liberandae patriae erant duces, etsi saepe antea regentis animum adversus causam quam susceperant obstinatum sensissent, tamen praesentem occasionem praetermittendam censuerunt, si forte aut belli propius admoti metus aut ex longinquis auxiliis spes incerta eam ad quietiora consilia inflecterent.
44. Igitur collecti ad Dalkethum factionis principes ita scripserunt. “Saepenumero ante per literas nunciosque a te contendimus ut milites Gallos, qui iam alterum annum infirmam plebiculam intolerabilibus malis premunt ac populum universum in miserrimae servitutis formidinem coniecerunt, tandem aliquando hinc amandares, nosque hoc metu liberares. Verum cum iustis precibus apud te nihil promoveremus, coacti fuimus apud reginam Anglorum et regni finibus maxime propinqum conditionem nostram deplorare et auxilium implorare ad peregrinos servitutum nobis intentantes armis (si aliter nequeamus) expellendos. Illa vero, quanquam nostris calamitatibus permota causam nostram susceperat, tamen ut erga reginae nostrae matrem nostro fungeremur officio, et a Christiano sanguine fundendo, quoad fieri posset, abstineremus et vim armatam tum denique experiremur, cum aliter ius nostrum obtinere nequiremus, adhuc nostrae modestiae esse putavimus te iterum rogare ut Gallicas copias cum praefectis et ducibus quamprimum hinc emigrare iubeas. Id autem ut commodius confici possit, regina Anglorum non modo tutum ut sit iter per suum regnum praestabit, sed et classe sua in Galliam transportandos curabit. Quae conditio si reiiciatur, nos Deum et homines testamur, nulla nostra malitia aut odio ad arma itum, sed invitos et mera necessitate coactos extrema experiri remedia ne statum publicum, nos ipsos, fortunasque nostras, et posteritatem omnem in ultimas calamitates praecipitaremus. Neque tamen, quanquam gravissima patiamur et graviora instent, ullum periculum nos coget ab officio erga reginam nostram discedere aut regi marito eius ulla in re quae non ad vetustae libertatis interitum aut ad nostrum posterorumque nostrorum exitium pertinebit resistere. Te autem, princeps benignissima, iterum atque iterum rogamus ut, expensa nostrae postulationis aequitate et quae ex bello sequi possint malis, et quam huic tuae filiae regno gravissimae affectae necessaria sit quies, iustis precibus te non gravatim accommodes. Id se feceris, et iucundam tuae moderationis memoriam apud omnes nationes relinques, et maximae partis Christianorum consules tranquillitate. Vale, Dalkethi 4. die Aprilis 1560.”
45. Sexto Aprilis die cum Angli secundum mare approprinquarent, Galli circiter mille et trecenti Letha egressi collem ubi planicies desinit modice assurgentem occuparunt, quod ibi Anglos castrametaturos existimarent. De loco aut capiendo aut retinendo supra quinque horas acerrime dimicatum est, non paucis utrinque cadentibus. Tandem, Scotis equitibus magno impetu in densissimam Gallorum aciem irruentibus, trepida fuga in oppidum fuerunt compulsi. Id modo quo minus omnes a suis exclusi perirent obstitisse visum est quod Angli equites paulo tardius quam convenerat erant emissi. Tentata post haec frustra sunt colloqia, Anglis inducias aspernantibus et per excursiones levia nec tamen incruenta certamina miscentibus, quae commemorare non est operae precium. Ad undecimum Cal. Mai. Ioannes Monlucius Valentiae Allobrogum episcopus primum in castra Anglorum, inde in arcem Edimburgensem ad reginem est deductus. Cum ea biduum collocutus rediit ad Scotorum proceres, nec tum ratio concordiae cum eis iniri potuit, quod in Scoti in eo constanter perstarent ut peregrinus miles domum remearet. Post haec Angli cum ob intervallum quod castra dirimebat ab oppido globorum impetus evanesceret, ac ictus prope invalidi conciderent, castra trans Letham fluvium propius oppidum locant, unde certior e propinquo nocendi esset facultas, et cum hoste frequentius comminus congrederentur. Pridie Cal. Mai., circiter duas horas ante solis occasum ignis fortuitus partem oppidi corripuit ac violentam ventorum aditus ad proximam usque lucem in tecta saeviit lateque stragem dedit, ac partem horreorum publicorum amplexus nonnihil commeatus absumpsit. Nec in hoc tumultu Angli sibi defuerunt. Nam et maioribus machinis in eam partem obversis vulgus ab incendio restinguendo prohibebant et fossas ingressi altitudinem murorum aliquot in locis sunt dimensi, et nisi Galli initio tumultus insidias veriti frequentes in muros conscendissent, ac ne quid in tali trepidatione acciperetur cladis providissent, ea dies bello finem allatura videbatur.
46 Ad 4 Non. Mai. Angli in molas aquarias quae iuxta oppidum erant ignem iniecerunt. Alteram ante lucem, postride alteram absumpserunt, incendio frustra Gallis opem ferre conantibus. Non. Mai., cum obsidentes scalis undique admotus aditum tentassent, ob scalarum brevitatem cum multis vulneribus repulsi fuerunt, centum sexaginta suorum amissis. Proximum triduum cum summo labore et periculo Galli muris reficiendis dederunt, Anglis in eos assidua, sicubi frequentes vidissent, iaculantibus. Hoc successu Papani immodice elati iam sibi, discedentibus Anglis et obsidione soluta, finem belli promittebant. Verum Angli et Scoti nihil ob hanc offensionem animo demissiores alteri alteros ad constantiam sunt hortati, et Angli se expectaturos pollicebantur donec ex aula de voluntate suae reginae certiores fierent. Sed interim ducis Norfolciae literae vehementer omnium animos confirmarunt. Scripsit enim ad Graium, qui in castris summum habebat imperium, ac iussit obsidionem continuare: militem autem ei non defuturum quamdiu in sua provincia esset qui arma ferre posset (ea autem latissimis finibus inter Tuedam et Trentam patebat), ac si res posceret se in castra venturum promittebat. Idque ut certius confirmaret suum tentorium eo missum in castris tendi iussit ac intra paucos dies duo millia militum subsidio misit. Atque ita, omni memoria damni accepti ex animis expulsa, cum summa alacritate bellum velut renovatur, et quamquam creberrimus excursionibus confligeretur, nulla fere ex eo tempore Gallis fuit secunda. Interea regina Anglorum Gulielmum Cecilium hominem doctum et prudentem, et cuius consilio tum maxime res Anglica innitebatur, et Nicolaum Vottonum decanum Eboracensem, qui de pacem agerent, in Scotiam misit. Hi iussi cum Randano et Monlucio Gallis de pacis legibus consilia conferre. Reges enim Gallorum non credebant e sua esse dignitate in aequam disceptationem cum civibus suis venire. Huius colloquii fama in causa fuit ut, controversiis veluti iam transactis, conventus in mensem Iulium indiceretur.
47. Regina vidua interea in arce Edimburgensi quarto Idus Iunias decessit morbo simul et maerore confecta. Mors eius varie mentes hominum affecit. Nam apud quosdam eorum quibuscum armis contendit non mediocre sui desiderium reliquit. Erat enim singulari ingenio praedita et animo ad aequitatem admodum propenso, gentesque ferocissimas et extremos insularum cultores virtute et consilio pacaverat. Sunt qui nullum ei futurum cum Scotis bellum crederent, si suo ei ingenio uti licuisset. Ita enim se moribus eorum accommodabat ut omnia sine vi facile confectura videretur. Etsi enim nomen imperii penes eam esset, neque virtutes loco tam sublimi dignae abessent, tamen precario tantum dominari videbatur, ut cui de summis rebus responsa velut oracula erant e Galliis expectanda. Gusiani enim, quorum tum immodica in aula Gallica erat potentia, Scotos peculiare suae familiae regnum destinabat, auctoresque sorori erant ut in causa Papanae religionis asserenda asperior esset quam aut ipsius natura aut illa tempora ferre poterant, quod ipsa frequenter non coelabat. Affirmabat enim si sui arbitrii res esset, non se desperare conditionibus non iniquissimis dissidia componi posse. Erant qui haec eam populariter magis iactare quam ex animi sententia existimarent dicere, neque solum illa eo pertinere crederent ut culpam vel invidiam rerum secus gestarum a se averteret, sed ut praetextu consilii petendi moras inteerponeret dum peregrina accerseret auxilia, et Scotorum impetus vehementes cedendo contunderet, et tractatu temporis eorum iram languescere sineret, simul quod putaret eorum coetus voluntarios semel atque iterum solutos non facile rursus in una castra posse cogi, quippe qui hominum essent sine stipendio, sine certo imperio militantium. Huius autem simulationis in regina certissimum fuisse indicium in promissis inconstantiam, ut quae non ex praescriptis conditionibus induciarum finem expectaret sed qualicunque emolumenti specie oblata bellum ex sua unius libidine resumeret.
48. Nec desunt qui omnium quae avare aut crudeliter facta sunt, quae fraude aut calumnia attenta sunt, culpam in eos referant quorum consilio in rebus gerendis utebatur. Erant enim ab initio cum eum quem tenuerat magistrarum suscaepit Galli consultores adiuncti: regis Gallorum legatus Osselius, homo celeris et vehementis irae, caetera vir bonus et pacis bellique artibus iuxta eruditus, quique ad iuris aequitatem potius quam ad Gusianorum libidinem sua consilia dirigeret. Additus ei fuerat Rubius quidam causidicus Parisiensis ad iuris controversias, sicubi opus esset, disceptandas. Is cum in administratione publica omnia ad mores et leges Gallicas tanquam ea demum recta esset reipublicae regendae ratio, quam poterat proxime conformare vellet, suspitionem rerum novandarum in se transtulit, et communis fortasse cum aliis criminis invidia prope solus flagrabat. Atque hi nihil immedicabile peccabant. Sub finem belli tres distincti suis limitibus duces militarem rem tractabant: e familia Lucemburgica comes Martigius, qui et dux postea Stamparum fuit, et Labrossius equestri loco natus, sed qui magnum in re militari usum habebat. Tertius iis additus erat Ambianensis episcopus aliquot Sorbonicis doctoribus comitatus, quasi verbis non armis de dominatione cernendum esset.
49. Horum trium omnia consilia ad apertam tyrannidem spectabant. Martigius auctor erat ut in omnia loca Lethae vicina ferro et igne saeviretur, ut soli vastitas et rerum necessiarum poenuria Scotos ab obsidione prohiberet. Sed ex eo consilio pacatis hominibus et alioque pauperibus et maiore ex parte Papanis exitium parabatur, et nullum ad obsessos redundabat emolumentum. Commeatus enim aperto mari abunde ex omnibus Angliae Scotiaeque locis maritimis in castra obsidentium subvehi poterant. Clades autem ex vastatione agrorum non minus ad Papanos quam ad religionis verae cultores pertinebat. Labrossius censebat omnem sine discrimine Scotorum nobilitatem esse extinguendam, in eorum autem praediis mille cataphractos equites Gallos collocari posse, reliquam multitudinem servorum loco habendam. Id consilium literis eus ad Gallum interceptis divulgatum mirum quantum Gallorum odium iam aliis de causis natum auxit. Ambianus autem episcopus opus non modo Romanae causae minus aequos sed etiam Gallorum partibus minus quam ipse censebat aequum addictos indicta causa agere, rapere, trucidare iubebat, Gallosque milities graviter increpabat quod sui regis inimicos palam omnium oculis impune se ostentare paterentur. Unum etiam nominatim designabat Gulielmum Maetellanum iuvenem nobilem et eruditum, quem quia Sorbonici rationibus refellere non poterant, ferro episcopus tollere destinabat, eiusque Gallis militibus vitam exprobrabat et mortem commendabat. Id ille cum rescisset, captato tempore se a Gallis subduxit et in Scotorum castra venit.

Perge ad Librum XVII