Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSQUINTUS

EGE in aetatis flore non tam morbo quam moeroris vi extincto motibusque superiorum temporum inopinato eventu spotis verius quam compositis tanta prudentioribus imminere videbatur tempestas quantam vix ulla proximorum saeculorum memoria aut ex maioribus audierant aut ipsa meminisset. Neque rex domi suprema ordinaverat, et puellam octavo ante eius mortem die natam haeredem reliquerat. Et nobilitatis duces in quibus aliquid auctoritatis fuerat vel suo fato functi erant, vel apud hostem exules aut captivi retinebantur. Nec fuissent, si domi vel odio privata vel ob dissensionem de religione vivo rege metu compressam et mox animis metu solutis ereupturam inter se discordes quicquam erant pro sanis acturi. Accedebat ad haec bellum externum adversus regem potentissimum, qui quomodo esset usurus victoria, multi pro sua cuiusque spe aut metu varie disserebant. Qui secundus erat haeres, ut nec ad privatam vitam degendam virtutibus multum vulgo praestabat, ita neque consilio ad regnum gerendum neque fortitudine erat insignis. Cardinalis in publicis malis locum crescendi sibi esse ratus, ut et ordine et Gallicae factioni se ostentaret, facinus et audax et impudens est aggressus. Conducto enim Henrico Balfurio sacrificulo mercenario falsum testamentum regi subiecit, in quo ipse se, tribus assessoribus e potentissimis procerum adiectis, in summo magistratu collocabat. Spem ei id consilium successurum faciebat comitis Araniae minime turbidum et a periculis ad quietem pronum ingenium et generis propinquitas. Erat enim ex amita cardinalis natus, et ipse unus ex possessoribus velut in partem dominationis assumptus. Occasio item supremae potestatis invadendae et celeritatis egere visa est, ut captivorum et exulum ex Anglia reditum praeveniret ne quid in approbatione sui honoris eis integrum relinqueret, quorum et potentiam et gratiam formidabat, et mentem a se alienam ob diversum pietatis cultum non dubitabat.
2. Ea causa fuit ei ut statim post regis interitum edictum de quatuor gubernatoribus eligendis promulgaret. Adiecit etiam factioni suae quosdam procerum donis et pollicitationibus illectos, ac maxime reginam adversis partibus non satis aequam. Hamiltonius autem adversae factionis princeps, homo minime ambitiosus, quietem oblatam videbatur amplexurus si per per propinquos licuisset, qui suae magis magis libidini studebant quam de eius honore erant solliciti. Hii die noctuque iuvenis animum spe implebant et hortabantur ne fortunam ultro se offerentem e manibus labi sineret, omniaque commisceri malebant quam in vitae certa et privata conditione conquiescere. Praeterea multos eis conciliabat amicos cardinalis odium indignitasque sub sacrificuli imperio servitutis. Suberat et spes incerta quidem illa, sed tamen ad hominum studia excitanda non inefficax, quod cum Hamiltonius secundus esset haeres, multi secum reputabant, puella paucorum dierum, quae sola eum anteiret, quod ante nubilem aetatem vel casibus fortuitis esset obiecta vel tutorum fraude periculis obnoxia. His in longum fundamenta potentiae struentibus consultissimum est visum qui ex praesente rerum statu se offerabat, fructum non negligere et futurum Hamiltoniorum incrementum spe amplecti; quae si fefelisset, non difficilem apud novam principem gratiam hominum in regni initio colligentem, et si quid secus evenisset, veniam.
3. Dum in Scotia his rerum est status, Anglus interea in laetitiam ob victoriam insperatam effusus principes captivorum Londinum accersit. Biduo in arce conclusi die sacro Thomae apostolo, qui est Decenbris vicesimus, per urbem qua longissima est ac velut ad publicum spectaculum per ora vulga traducti, cum tandem ad aulam regiam pervenissent ibi a cancellario Anglo graviter increpiti tanquam foederis violatores, ac verbis amplissimis bonitate et clementia regis laudata, qui multum de suo adversus eos iure remisisset, per familias laxiore custodia distribuuntur. Erant autem ei ex ordine supremo septem, praeterea honesto loco nati viginti quatuor. Verum ante triduum renunciato regem Scotorum, unica filia haere superstite, decessisse. Hic occasio peropportuna Anglo visa est per concordiam Scotos Anglis coniungendi, eorum regina filo suo desponsa. Itaque revocatis in aulam cativis, et per homines idoneos eorum animis praetentatis blandius est appellatos operamque suam pollicitos quatenus aut sine publico detrimento aut privata infamia possent, Cal. Ian. ineunte anno millesimo quingentesimo quadragesimo tertio Scotiam versus dimisit. Cum ad Novum Castrum venissent ac Thomae Hauarto duci Norfolciae obsides dedissent, caetera liberi ad suos redierunt. Redierant una cum eis Duglassii fratres post decimum quintum exilii annum patriae restituti.
4. Omnes autem cum partis maioris gratulatione recaepti fuerant. Cardinalis, qui hanc tempestatem in se intentam videbat, non dubius quin et captivos et exules in comitiis adversarios esse habiturus, curarat ut ante adventum eorum ipse prorex eligeretur. Verum is honor haud diuturunus ei fuit. Nam paucis post diebus, fraude eius in falso testamento regi subiiciendo deprehensa, honore deiectus et Iacobus Hamiltonius Araniae comes prorex dictus, aliis quod regni proximus esset haeres iam tum gratiam occupantibus, aliis cardinalis crudelitatem in quaestionibus de religione tanto ante prospicientibus. Et timorem auxerunt codicilii post regis interitum reperti e quibus supra trecentorum e prima nobilitate nomina continebantur. Et inter hos in primis qui prorex postea factus est in crimen vocabatur. Eius igitur electio, quia multorum pericula sublevatura videbatur et superbiam sacerdotum compressura, maiori parti hominum admodum grata fuit. Ipse quoque libellos qui controversias de religione continebat libenter lectitabat, et vitae superioris quies procul ab aulica ambitione remota spem animi modesti et temperantis multis faciebat, magistratu nondum torporem et socordiam ingenii detegente. In conventu qui mense Martio habitus est affuit Radolfus Sadlerius eques ab Anglo legatus, qui nuptias et pacem publicam procuraret et alios promissi admoneret, alios (ut fama circumferebat) pecunia tentaret. Huic paci cum regina cardinalisque cum tota sacerdotum factione non solum repugnaret, sed obturbando et alios interpellando nihil decerni pateretur, communi prope omnium consensu cardinalis in cubiculum suorsum seclusus est dum sententiae perrogantur. Eo semoto, de matrimonio reginae deque aliis conditionibus facile consensum. Obsides etiam haec firma fore Anglo promissi, cardinalis, deprecante regina vidua, liberiore custodia apud Setonum habitus: eo pecunia persuaso brevi post est dimissus.
5. Cum iam post gravissimam imminentis belli formidinem pax cum summo utriusque regni emolumento confecta in perpetuum videretur, qui iam aliquot annos a negotiando cohibiti erant mercatores certatim in mare provolant, quam possunt pro temopre plurimas preciosissimis mercibus naves onerantes. Edimburgum duodecim, caeterae illius orae urbes (quae pars est Scotiae opulentissima) pro viribus quaeque ornant. Haec classis fiducia pacis Angliae litus propius quam alioqui necesse erat legans, cessante vento, alibi stabat ad anchoram, aliae tutos portus erant ingressae, oportunae Anglis ad omnem iniuriam, si quis belli motus oboriretur. Eodem fere tempore redierant e Gallia Ioannes Hamiltonius abbas Pasletensis et David Panitarius. Hi multorum annorum abiecta persona ad veros mores reversi, et velut in schola non pietatis sed nequitiae se exercuissent, aulae omnium flagitiosorum antesignani erant. Cardinalis insperata libertate potitus, homo superbo ingenio natus et, repulsa accepta ac fraude detecta, ignominia etiam accensus, omnes circumspicit turbandae concordiae rationes. Primum, re communicata cum regina vidua, communiter ambo indignabantur. Duglassianos ob multa magna beneficia, certissimos Angli clientes statim ab exilio in consilia de summa rerum accitos, et receptae religionis mutationem omnes pariter formidabant, quae secum Gallici foederis solutionem allatura videretur. Ibi de reginae consensu cardinalis, coacto sacerdotum conventu et magna ab eis extorta pecunia, quae imminentem universae Papanae ecclesiae ruinam averterent, primum parte eius compluribus adversae factionis hominibus claris repraesentata et, adiectis multis magnisque pollicitationibus, persuadet ne obsides promissos Anglo traderent, et qui nuper e captivitate redierant, ab eis pariter impetrat ut liberos et propinquos nuper hosti datos posteriores legibus et salute publica habeant, et religione pristina, cuius incolumitas in hoc uno momento verteretur, neu se in perpetuam servitutem ultro praecipitent.
6. Praeterea curat per sacerdotes ut regis Angliae legatus superbe contemneretur, per operas vero et scurras contumeliosis verbis comites eius acciperentur, eorumque dicta et facta in peiorem partem raperentur. Verum legatus obstinato adversus omnium contumelias animo, ne quam ipse dissidii occasionem dedisse videretur, statuit diem tradendis obsidibus dictum opperiri. Is cum venisset, proregem adiit deque probris non tam sibi quam regi suo illatis iurisque gentium contemptu graviter questus petit ab eo ut iuxta foedus non ita pridem factum obsides tradat amicitiamque nuper initam sanctam et inviolatam ex utriusque gentis commodo servandum curet. Ille de contumeliis legato factis se excusat ac nolle factum dicere, brevique quaestione habita operam daturum ut eorum petulantiae poena sit erga gentem Anglorum sui studii et voluntatis testimonium. Quod ad obsides attinet, “ego (inquit) nec a volentibus impetrare nec invitos cogere possum. Id genus enim est imperium quod gero ut non minus iuris accipiam quam dem. Itaque tanta seditione quantam ipse vides a cardinali excitata omnes meae rationes conturbatae sunt ut vi publici furoris abreptus nihil de me certi confirmare possum.” Iam, negatis novis obsidibus, incidit et altera non minor consultatio de nobilibus ante paucos menses bello captis, qui obsides dederant ac sancte promiserant se, pace quam Anglus petebat conditionibus minime iniquis non confecta, redituros. Hos enim facto cardinalis reliquusque sacerdotum ordo partim rationibus et exemplis contendebat rem, propinquos, libros, et si qua alia hominibus debeant esse iucunda patriae charitati posthabenda. Partim minas a Gallicis auxiliis et coniurationem totius Europae in maiorum ritibus et ceremoniis propugnandis, crimenque proditae patriae et veterum familiarum imminentis interitus intentabant, orabantque ne tam periculoso tempore patriam desererent, qua salva liberos et propinquos alios sperare possent, perdita spes reliqui temporis una periret. Multa quoque de inexpiabili harum gentium odio, deque regis in cuius potestatem venturi erant crudelitate vera falsis mixta commemorabantur. Iactabatur etiam decretum concilii Constantiensis, quod pacta, contracta, promissa, iurata haereticis irrita esse iubet.
7. Cum maior pars eorum quos ea res attingebat facile qualemcunque suae culpae excusationem acciperent, inventus est unus Gilbertus Kennedus Cassilissae comes qui nec pecunia abduci nec minis depelli de constantia fidei servandae posset. Is, cum binos fratres obsides in Anglia haberet, palam professus est se in custodiam rediturum, neque ullo metu obiecto commissurum ut suam duorum fratrum sanguine vitam redimeret, recta Londinum multis reclamantibus est profectus. Rex et et iuvenis constantiam laudavit, et ut locum virtuti apud se omnes scirent, muneribus donatum una cum fratribus domum remisit. Sed nec placatior erat erga Kennedum Henrici animus quam erga caeteros Scotos ira implacabilis. Itaque navibus Scotorum, quarum (uti diximus) satis magnus numerus in portubus et stationibus Anglorum stabant, retentis, statim bellum indixit. Nec obscure non modo foederum sed etiam iuris gentium violatoribus minabatur, cum in tam praecipiti statu regnum Scotorum staret, tantem abest ut vel cognationis memoria vel communis patriae charitas vel salutis publicae respectus animos permoveret ut multo acrius seditionis faces accenderentur. Factio enim cardinalis et reginae viduae, quae omnia trahebat ad Gallos, missis ad eos legatis ostendebant nisi quid in eorum subsidiis opus esset, nunc in ipso articulo rem esse ut Scoti et Angli in unam ditionem coirent. Id quam ex usu terrae Galliae foret aliquot saeculorum experientia esse compertum. Illud autem in primis a Gallis petebant ut Matthaeus Stuartus Leviniae comes domum ad suos remitteretur, ut qui non solum Hamiltoniae familiae esset aemulus sed etiam, patre ad Lumnuchum ab eis caeso, capitalis inimicus. Huic iuveni praeter in ipso iuventae flore formam egregiam et corporis dignitatem conciliabat omnium animos patris hominis maxime popularis memoria, et solitudo, et pericula familiae clarissimae iam ad paucos redactae. Multae domi clientelae.. Magnae familiae propinquitatibus coniunctae. Ad id proximi regis iudicium, qui si absque mascula stirpe liberum decederet hunc sibi haeredem et successorem destinabat, eamque voluntatem, si diutius vixisset, conventus publici (penes quem est omnium rerum summa potestas) decreto confirmaturus credebatur.
8. Neque deerant adulatores qui animum generosum quidem et magnarum rerum expectatione iam erectum sed adversus fraudes incautum ad spes ampliores excitarent. Praeter enim summum in annos prope viginti proximos imperium , et in veteres inimicos dominationem, etiam reginae viduae nuptias spondebant, et si quid humanitus interea puellae penes quam tum regium nomen erat accideret, eum haud dubie regem futurum, nec regem modo sed et Iacobi Hamiltonii proxime defuncti legitimum haeredem, quando prorex nothus esset ac non modo regni sed ne suae quidem familiae haereditatem iure posset sperare. Accedebant Francisci regis Francorum adhortationes, et spes ostentata, et auxilia in tempore promissa. His rebus cum simplex et credulus iuvenis animus facile impelleretur, profectionem in Scotiam adornat. Horum tum nihil cum Hamiltonius ignoraret, ut ipse suae parti vires adiiceret de consilio quibus maxime fidebat amicorum statuit reginam, quae adhuc in matris potestate erat, et Limnucho tollere. Ea enim ad se traducta, non modo regii nominis umbram, quae plurimum apud multitudinem valet, se penes fore, sed puellae collocandae atque etiam regni quo vellet transferendi se arbitrum futurum. Id si consecutus fuerit, tum Anglum pollicitationibus duci vel, si necesse sit, partibus adiungi posse. Hoc consilium cum summopere placuisset, ut in civilibus dissensionibus, exploratoribus omnia utrinque observantibus, nihil occulti esse potest, ad cardinalem statim est delatum. Is, coactis quos sibi e nobilitate pecunia conciliaverat, Limnuchum venit ac magno cum civium damno dies aliquot reginae praesidio fuit. Interea Levinius e Gallia appulit et, amice prorege salutato, dissimulatis utrinque odiis, Limnuchum contendit. Ibi convento cardinale domum suam profectus in concilio amicorum longo sermone explicavit a quibus accersitus, cuius iussu, qua spe fretus, quibus conditionibus venisset. Nec summum magistratum modo, sed nuptias reginae viduae ab ipsa factionisque principibus ablatas. Ab rege Gallorum ad haec perficiunda foenorem opesque et, sicubi opus esset, auxilia sperare iussum.
9. Cunctis assentientibus atque adhortantibus ne fortunae sese offerenti deesset plus minus quatuor millibus hominum comitatus ad reginam venit. Hamiltonius, qui, delectu habito congregatisque Edimburgum amicis, ad reginam perrumpere decreverat, iam se viribus inferiorem cernens ex amicorum consilio et suo ingenio ad concordiam propensior de pacis conditionibus tractare coepit. Missis ab utroque summae prudentiae viris ad Listonem, vicum medio fere inter Edimburgum et Lumnuchm spatio, in has conditiones conventum est ut regina Sterlinum traduceretur. Educationi eius qui praeessent quatuor primi ordinis proceres eligerentur qui neutri se factioni implicuissent. Nominati Gulielmus Gramus, Ioannes Areskinus, Ioannes Lindesius et Gulielmus Leuistonius, viri clari et illustrium famliarum principes. Hi ex communi partium decreto regina accepta viam quae Sterlinum fert ingressi sunt, stante sub armis cum suis Levinio donec extra periculum a factione adversa esset perventum. Nec multo post, peractis consuetis ceremoniis acceptisque imperii insignibus ad duodecimum Cal. Sept., Sterlini regnum iniit. Prorex autem cum nec favore vulgi ob inconstantiam a se alienati, nec viribus se parem adversae factioni videret, et ipse per occulta colloquia tractare coepit, et cardinalis, qui per matrem proregi genere propinquus erat, eum terrore iniecto potius ad se traducere quam vi armorum opprimere volebat. Igitur cum eum, parte procerum largitionibus ante detracta, domi infirmiorem et Anglis viliorem reddidisset, et ad consentiendum iniquo foederi coegisset, per familiares, apud quos pecunia quam honesti studium erat potentior, Sterlinum perduxit, atque ut infamia flagitii minueretur, ad vulgus non propalam sed in aede Franciscanorum, praesente; regina vidua et aulicorum primoribus, sententiam suam de religionis capitibus controversis prorex mutavit, ac metu litis de fortunis omnibus intentae se ita cardinali reddidit obsequentem ut de imperio solam auctoritatis umbram retineret.
10. Hoc modo cardinalis, quod supposito falso testamento petierat, proregis ignavia et propinquorum eius invidia est consecutus, ut omnibus regni commodis frueretur et invidia careret. Id unum ad stabiliendam potentiam restare videbatur, ut Levinium molestum consiliorum suorum interturbatorem abigeret. Tandem cum cardinale regina vidua hunc ordinem rei gerendae constituit, ut interim dum responsum a rege Gallorum expectatur, ipsa iuvenis animum suspensum spe nuptiarum iniecta teneat. Scripserant autem de Levnio ad Gallum honorifice, neque enim negare poterant eius maxime secundum Deum opera se in libertatem vindicatos. Nunc regis liberalitate et subsidio rebus in Socia tranquillis, eum orant ut suum beneficium tueatur ac pacem a se praestitam revocato Levinio confirmet. Neque enim aliter res diu fore pacatas sine factionis alterius pernicie. Haec occulte adversus Levinium tentabantur. Ipse interim variis ducebatur artibus ab regina vidua et cardinale, aula in luxum et lasciviam soluta ludis et conviviis indulgebat. Dies equestrium certaminum simulacris, nox personatis saltationibus strepebat. In haec cum Levinius et natura proclivis et aulae Gallicae consuetudine exercitatus esset, accessit aemulus Iacobus Hepburnus comes Bothueliae, qui animum quamvis languentem exstimularet. Is enim ab Iacobo Quinto relegatus ac statim eo mortuo domum reversus, eisdem artibus reginae viduae nuptias ambiebat, et eminebant in untroque natura et fortunae dotes magis similes quam aequales. Itaque cum Bothuelius caetera pene par, in omni autem certamine et armorum ludicra meditatione esset inferior, aula relicta domum concessit. Laevinius, aemulo remoto, cum certera facilia et prona existimaret, ac promissa reginae ac cardinalis representari vehementius postularet, intellexit demum se fraude circumventum ludibrio haberi, inimicum Hamiltonium per eos ad opes, auctoritatem et in omniam vitam et fortunas potestatem promoveri, iuvenis malarum artium insolens et qui aliorum ingenia de so aestimaret, ita ira exarsit ut nec verborum acerbitate abstineret, ac sancte iuraret se inopiam, exilium, mortem, denique potius quidvis perpessurum quam ut tantam contumeliam inultam relinqueret.
11. Itaque cum totus in vindictae cogitatione, sed consilii adhuc dubius, Britannodunum se removisset, ibi ad eum deferuntur triginta scutatorum millia a rege Gallorum (nondumenim certo compererat quo in statum Scotorum res esset) missa, ut hac pecunia vires factionis augeret. Ea res aegrum animum aliqua ex parte erexit quod a rege Gallo se nondum desertum crederet. Cum autem in pecunia distribuenda iuberetur uti reginae viduae et cardinalis consilio partim ipse suis amicis divisit, partim ad reginam misit. Cardinalis, qui totam eam praedam spe devoraverat et hoc lucro se fraudarum et ignominia affectum graviter ferens, proregi auctor fuit ut, exercitu statim comparato, Glascuam proficisceretur, non dubius et Levinium et pecuniam ibi pariter opprimi posse. Eorum consilio ad Levinium perlato, ille ex amicis et clientibus brevi supra decem millia hominum coegit. Hanc autem ut multitudinem facilius conficeret multum iuvit procerum quorundam indignatio, qui ab initio et religionis studio et cardinalis odio proregem ad summum honorem evexerant, ac tum prorem benevolentiam in odium commutaverant quod ille, amicis optime meritis non modo inconsultis sed, quod in ipso erat proditis, hosti immanissimo se et illos in servitutem dedisset. Itaque hic animorum habitus novam et vix credibilem rerum Scoticarum fecit mutationem, ut prope integris partium viribus duces modo alii accederent, Hamiltono cum propinquis ad cardinalem et reginam viduam adiunctis, eius autem prioribus amicis se Levinio aggregantibus. Cum eis ergo copiis repente coactis Levinius Letham venit, misitque Edimburgum ad cardinalem qui denunciarent nihil opus esse ut se Glascuam oppugnatum venirent. Se enim primo quoque die sui copiam in campis qui Letham Edimburgumque interiacerent facturum.
12. Cardinalis, qui, prorege in suas partes tratacto, adversae factionis opes et animos fractos rebatur, neque quenquam fore sperebat qui secum acie congredi auderet, cum se praeter opinionem viribus inferiorem cernet, conflictum quidem verbo non recusabat, sed rem de die in diem variis morae causis interpositis differebat, gnarus interum Levinium non posse diu voluntariorum exercitum sine stipendiis aut commeatu in longum tempus proviso continere, assidue precibus et pollicitationibus eorum quos idoneos putabat animos tentabat, si quos ad se traducere posset. Levinius cum hostem docere bellum videret nec ulla ratione praelio rem commissurum seque ad obsidionem omnibus rebus necessariis imparatum, praeterea colloquiis nocturnis quosdam suorum cum hoste iam transegisse ut se ex iis angustiis quamprimum explicaret, amicis qui iam sibi occulte prospexerant urgentibus, pacisci cum prorege fuit coactus. Itaque Edimburgum ad eum profectus est atque aliquot dies ibi tanquam odiorum veterum obliiti una transegerunt. Tandem uti Limnuchum est ventum, hic Levinus per amicos admonitus sibi parari insidias Glascuam de nocte clam se contulit, arceque episcopali commeatibus et praesidio quantum satis videbatur cumminita, Britannodunum concessit. Illic magis dilucide cognoscit Duglassios cum Hamiltoniis convenisse. Et quia ex pristinis simultatibus suspitiones inter factiones adhuc reliquae erant, Georgium Duglassium et Alexandrum Cuningamium, alterum pro patre, alterum pro fratre obsides datos. Id quidem quanquam in speciem et firmioris concordiae simulationem factum fuisset, promissumque foret eos intra paucos dies liberatum iri, tamen usque ad Anglici exercitus adventum detenti fuerunt, Hamiltoniis nunquam securis donec, proceribus in quibus aliquid animi aut virium esset sublatis, eorum supplicii terrore caeteros a tumultuando compescenter.
13. Praeter haec circa idem tempus fit certior Levinius Franciscum regem inimicorum calumniis esse alienatum. Interea Glascuam venerunt Archibaldus Duglassius Angusiae comes et Robertus Maxuallius clarissimae familiae princeps ad controversias (si fieri posset) inter proregem et Levinium sedandas. Sed qui proregi erant a consiliis persuaserunt ut ipsi pacis interpretes retinerentur. Itaque per posticum aedium, ne quis tumultus in oppido fieret, educti in custodiam ad arcem Hamiltonium mittuntur. Hoc statu rerum in Scotia, nec Anglis, quam Scotorum praestantissimis proregi infensioribus, Henrico regi visa est occasio non modo foederis sed iuris gentium violati poenas expetendi. Ac prius quam vi et armis quicquam attentaret, literas minarum et iustae querelae plenas ad Edimburgenses misit iure increpans quod amicitiam suam, qua facile carere non possent, obtlatam adeo arroganter reiecissent, nec reiecissent modo sed beneficiis provocati belli semina spargerent et ipsum invitum ad arma cogerent. His literis cum nihil profecissent, magnas navales copias quas tum in armis habebat in Morinos primo quoque tempore traiecturas in Scotiam vela facere iussit, ac Edimburgum et Letham, quae oppida praecipue legato eius insultaverant, et regiones circum circa omnibus belli malis affligere. Naves eo delatae paulo supra Letham meditum decem millia quarto die Maii exposuerunt ac, nullo repugnante (cives enim negotiandi causa plaerique omnes aberent), oppido potiuntur. Prorex et cardinalis, qui tum Edimburgi erant, cum ab omnibus rebus imparati omnia circumspicerent, tantus eo repente terror invasit ut quatuor illos viros genere et factis nobilissimos (quorum ante meminimus) captivos e custodiis eduxerint, nullo certe incolumitatis publicae respectu, sed simul veriti ne propinqui et clientes eorum aut militiam recusarent aut se cum hoste coniungerent, simul ut populi multis de causis a se alienati benevolentiam redimerent.
14. Ipsi autem et civium et hostium pari odio se committere non ausi Limnuchum perfugerunt. Angli Lethae triduum morati dum impetimenta machinasque exponunt, sese ad congrediendum parant. Aliarum autem rerum cura expediti Edimburgum ducunt et, urbe spoliata ac deinde incensa, ad vicinas circa regiones depopulandas dispersi multos pagos arcesque nonnullas et villas hominum nobilium ferro flamaque evastarunt. Edimburgo dein Letham reversi ac secundam tempestatem nacti, ignibus in aedificia immisis, naves solverunt. Per id tempus Levinius certior est factus calumniis inimicorum regem Franciscum esse penitus alienatum. Frequentibus enim literis et nunciis adversa factio Gallo persuaserat unum esse Levinium qui ob veteres cum paternis hostibus inimicitias publicam Scotorum concordiam remoraretur: eum esse caput factionis proregi adversantis at Anglicis amicae, et qui privatis magis indulgeret odiis quam causae communi faveret. Eum si rex in Galliam revocaret, inter caeteros facile pacem coituram. Haec cum Levinius de se ab inimicis ad regem delata ex amicis rescisset, scripsit et ipse ad eundem quo in statu rem Scoticam comperisset, quanto suo et amicorum labore utranque reginam vindicasset in libertatem, easque rerum potentes fecissit fracta partium adversarum potentia, atque e turbulentissima tempestate rem in summam tranquillitatem restituisset. Nec sibi quicquam fore gratius quam in Galliam, in qua prope diutius quam in Scotia vixisset, redire, hominumque charissimorum suavissima consuetudine frui. Verum se non sua sponte sed regis missu in patriam reversum, nec quicquam ibi gessisse cuius aut ipsum aut regem poenitere debat. Quod se favore pristino non destituatur, se brevi facturum ut non modo spem de se conceptam aequet, sed etiam superet; sin in medio rerum cursu nunc revocatur, non solum res praclare inchoatas se relicturum imperfectas, sed amicos, propinquos, et clientes, quos ad causam publicam suscipiendam impulerit et sumptu et laboris pene afflixerit, in servitutem et cruciat
um crudeli et impio tyranno traditurum; qui, quantum in se erat reginam et regnum hostibus venum dederit, pacta et promissa cum hominibus nihilo sanctius observet quam pietatis adversus Deum cultum, quem intra paucos annos iam tertium mutavit. Nec id in eo mirandum, qui promissa et iurata non fidei firmandae vincula, sed perfidiae occultanta latibula existimaret. Illud autem se magnopere optare, ut regia maiestas et qui a consiliis sunt cogitent utri potius fides in re tanta sit habenda, eine, cuius omnes maiores se, suam vitam, opes, honores ad eius amplitudinis emolumenta contulerint, et multi beneficiis non tam laborum praemiis quam bene promeritorum testimoniis aucti, cumulati, et honorati fuerunt, quam homini ad omnem levissimi rumoris auram inimicos amicosque mutanti et a solius fortunae arbitrio pendenti.
15. Haec quanquam plurimi vera non ignorarent, tamen Gallus a Gusianis, reginae viduae patre et patruo, omnibus in rebus eius opes et auctoritatem augentibus obsessus adversus Levinii deprecationem aures eius animumque ita offirmaret ut Ioannem Cambellum hominem et spectatae fidei ab eo missum nec audire nec omnino in suum conspectum venire pateretur, ac prope in custodia habuerit, observarique iusserit ne consilia quae in aula Gallica agitabantur ad suos perscriberet. Nec defuerunt tamen qui omnia efferrent. Haec cum ad Levinium perlata fuissent, pudor simul et ira in diversas cogitationes aegrum animum rapiebant. Pudebat irrito incoepto discedere. Multo etiam magis quod amicis et propinquis, quorum omnes fortunas in discrimen secum traxerat, nisi sola morte satisfacere se posse non arbitraretur. Caeteris irascebatur, ac in primis reginae viduae et cardinali, quorum perfidioso ludibrio in has anguastias erat coniectus. Sed maxime omnium de rege Galliarum querebatur, qui in arenam deductum in ipso rerum secundarum cursu destituit et se inimicis coniunxit. Cum hac inopia consilii fluctuaret, ad eum affertur omnes citra Grampium montem habitantes qui arma ferre possent edicto iussos ad certum diem Sterlinum adesse ac, decem dierum commeatu parato, quo prorex duceret sequi. Nec minus impigre rumorem res consecuta est. Prorex enim, exercitu ad diem dictum confecto, Glascuam ducit. Ibi cum arcem decem dies obsessam aeneis tormentis converberasset, frustra tamen, induciis in unum diem factis et custodibus per colloquia tentatis, incolumitate praesidiariis promissa, arx dedita est. In omnes tamen praeter unum et alienum est saevitum. Levinius interea desertus a Gallo omnisque alterius auxilii spe praecisa per amicos Angli erga se animum explorat. In Angla omnibus ex sententia succedentibus cum eo proficisci statuisset, cuperetque Hamiltonios ante suum discessum insigni aliqua clade afficere, ea de re consilio cum Gulielmo Glencarniae comite habito, dies dicitur, qo die Glascuam cum amicis et clientibus conveniret, atque inde in regionem Glottianam, quam soli Hamiltonii tenebant, impetum facerent.
16. Re ad proregem delata, optimum visum est Glascuam occupare et locum conveniendi hostibus praeripere. Sed iam cum magna suorum parte Cuningamius in oppidum receptus Levinii adventum expectabat. Verum, audito Hamiltoniorum accessu et consilio, in campum propinquum progressus pro copia praesente aciem instruxit, ac circiter octingentis, partim e suis partim oppidanis civibus in causam pronis, comitatus maiore animo quam viribus manum acriter cum hoste conseruit, primamque eorum aciem, captis tormentis aeneis quae secum advexerant, in secundam impegit. Ibi cum circa proregem pugnaretur resque esset in magno discrimine, subito Robertus Bodius, vir clarus ac strenuus, ex itinere cum parva equitum manu in confertissimam pugnam invectus maiorem quidem quam pro multitudine tumultum et trepidationem fecit. Utraque enim acies magna subsidia Hamiloniis venisse credebat. Is error fortunam pugnae statim commutavit dum alteri suas, alteri hostium copias auctas existimant. Occisi ex utraque acie circiter trecenti. Maior pars Cunigamiorum fuit, et in iis duo comitis filii viri fortissimi. Nec incruenta fuit Halmiltoniis victoria. Nam et apud eos aliquot viri insignes desiderati sunt. In Glascuenses gravissime clades incubuit. Hostes enim non contenti civium caesorum sanguine et superstitum miseriis et supellectilis direptione, et valvas ostiorum et fenestrarum, clastraque ferreas abstulerunt, neque ullum genus calamitiatis omiserunt nisi quod tectis spoliando laceris et deformatis ignem non subiecerunt. Huius pugnae fortuna magnam animorum commutationem fecit, adeo ut amici et propinqui Levinii iterum rem aleeae certaminis committere recusarent, non tam quod hostium opes acutas et suas imminutas viderent, nec quod amissis viris fortissimis e locis longinquis copias novas non tam celeriter cogere possent, quam quod Hamiltonium, sub cuius imperium se mox venturos prospiciebant, gravius nimia pertinacia offendere et novam saeviendi causam praebere nollent.
17. Levinius e Gallis et maiore Scotorum parte destitutus arci Britannoduno custodem Georgium Gerlinum dedit. Ipse cum paucis in Angliam navagavit, frustra consulentibus amicorum praecipuis ut in arce inexpugnabili aliqo mensibus se contineret ac novam rerum, quam brevi futuram non dubitabant, mutationem opperiretur. Ille certus propositi quod intenderat in Anglam profectus a rege fuit susceptus honorifice, qui praeter aliam munificentiam Margaritam Duglassiam ei dedit uxorem. Ea erat Iacobo Scotorum regis proximi soror ex comite Angusii et Henrici regis Anglorum sorore nata, puella in aetatis flore summa forma et elegantia praedita. Interea Scoticam factionem, quae discessu Levinii sine duce relicta erat et obstinate recusabat ne in Hamiltonii (cuius levitatem ante cognoverat et saevitiam timebat) potestatem veniret, regina vidua in suam fidem recepit, metuens videlicet ne quid ex rebus adhuc turbidis ferox per desperationem moliretur. Hamiltonii tam potentis inimici discessu laeti, nondum autem poena satiati nimium intemperanter rebus secundis usi sunt. Ipsum enim et amicos in proximo conventu Lumnuchi damnarunt et bonis in fiscum redactis exilio vertere solum coegerunt. Ex eorum multa se suasque a fisco redimentium magna conflata fuit pecunia, sed non sine maxima invidia et omnium bonorum offensione gravissima. Inter has seditiones domesticas Angli Scotiam ingressi Iedburgum, Kelsonem, et regiones circumiectas ferro flammque vastantes late solitudines fecerunt. Inde ad Coldingamiam progressi templum templique turrim pro tempore operibus munierunt ac praesidio ibi relicto discesserunt. Praesidarii partim praedae aviditate, partim ne commeatum obsessuris hostibus suppeditaret ager vicinus effusas populationes fecerunt.
18. Qui rei Scoticae praeerant, regina vidua, cardinalis, et prorex, advocato consilio edixerunt ut nobiles et e reliqua multitudine prudentiores armati adessent quo prorex duceret sequuturi, secumque octo dierum commeatum afferrent. Brevi supra octo millia convenere, et asperrima hieme cum turrim aedis sacrae machinis verberassent, totum diem noctemque illam cum maxima hominum et equorum fatigatione in armis steterunt. Postridie prorex sive suam in labore militari ferendo molliciem accusans sive vero hostilem incursionem formidans (erat enim de adventu Anglorum e Beruico urbe propinqua certior factus), caeteris proceribus ignaris ac paucis suorum comitantibus, quantum equi contendere cursu poterant Dumbarum se recepit. Qui cuius fugae turpitudinem excusare conabantur aiebant eum timuisse ne a suo exercitu propter odia ex multis offensionibus collecta Anglis proderetur. Eius discessus magnam in exercitum fecit perturbationem, eoque etiam graviorem quod quanto causa fugae erat obscurior, eo maiores timendi causas multi in animo sibi proponebant. Itaque pluribus in ea sententia obstinatis ut qua cuicque proximum erat, machinis relictis, domum prorumperent, aliis, qui magis providi et formidolosi videri vellent, consulentibus ut eas, ne usui esse possent hostibus, pulvere gravius oneratas dirumperent, Archibaldus Angusiae comes unus obstitit ne turpi fugae turpissimum adiicerent flagitium. Et cum nec auctoritate nec precibus quenquam retinere posset, clara voce ut a multis audiretur inquit, “Quod ad me attinent, quamlibet mortem honestam malo quam vitam tali admisso dedecore quamvis opulentam et securam. Vos, amici et commilitiones, videretis quid vobis faciendum statuatis. Ego aut has machinas reducam aut vivus ipse domum non redibo, idemque viae et gloriae mihi terminus erit.” Haec locutus paucis admodum quibus decus vita carius erat commovit, caeteri ob probrosam proregis fugam animum despondentes vagi solutis ordinibus qua cuique visum est abierunt. Duglassius praemissa tormenta cum suis instructo agmine est secutus et, equitibus hostium, quos tumultus excivit, a tergo frustra instantibus, Dumbarum reduxit.
19. Haec expeditio temere suscepta et turpiter obita multorum apud Scotos animos fregit et Anglos in arrogantiam intolerabilem extulit, Scotici proregis ignaviam ad suam laudem trahentes. Igitur Radolfus Iverius et Brienus Latonius Angli equites splendidi nemine obvio Marciam, Teviotiam, et Lauderiam percursantes prope omnes earum regionum incolas aut se dedere coegerant aut, si quis pertinacius restiterat, in agris vastatis solitudines ei reddebant. Eoque inoffensus prosperarum rerum cursus insolentiae Anglos pervexerat ut finem victoriae suae aestuarium Forthae statuerent. Atque hanc spem secum ferentes Londinum profecti ab Henrico ob opram fortiter et fideliter navatam praemium postularant. Ea de re cum in consilio ageretur Thomas Hauartus Norfolciae dux, qui multas expeditiones fecerat adversus Scotos magnisque damnis eos affecerat, cum ex rebus tum in Scotia turbulentis intelligeret non fuisse difficile regiones nullis praesidiis firmatas praedando percurrere, vulgusque, cui nullum esset aliud praesentis mali perfugium, ad sacramentum cogere, idemque non ignoraret Scotorum et in suis tuendis constantiam et in amissis repetendis pertinaciam, regi auctor fuisse dicitur ut agrum bello captum eis operae precium statueret, et ad eum tuendum donec Anglorum assuesceret imperio modicas copias daret. Id donum cum libenter acciperent et rex non aegre tribueret, vanae iactationis aeque vana compensatione donati laeti ad limitem rediere. Addita praeter limitum accolas, qui sine stipendiis militare solent, tria mercenariorum millia. Cum reditus eorum vehementer proximorum animos perturbaret, ut qui nulla a prorege spem haberent auxilii, quippe qui sacrificulorum et potissimum cardinalis uteretur consilio, Archibaldus Angusiae comes et publico dedecore et privatis etiam damnis (habebat enim multas et fructuosas in Marcia et Teviotia possessiones) graviter commotus et periculi magnitudinem proregi luculenter exposuit et ut obviam iret est hortatus. Ibi cum prorex suam deploraret solitudinem et se a nobilitate derelictum quereretur, Duglassius ostendit id ipsius culpa fieri, non nobilium, qui et fortunas omnes et vitam ad publicam salutem tuendam conferrent, quorum consiio contempto ad sacrificulorum nutum circumageretur, qui foris imbelles, domi seditiosi, omniumque periculorum expertes alieni laboris fructu ad suas voluptates abuterentur;
20. “Ex hoc fonte inter te et proceres facta est suspitio, quae (quod neutri alteris fidatis) rebus gerendis maxime est impedimento. Quod si consilia de rebus magnis cum illis communicare in animum inducas, qui in illis exequendis vitam non recusent impendere, non despero nihilo mihus illustres res posse geri quam a maioribus nostris temporibus aut aeque aut non multo minus turbulentis gestae sunt. Sin per desidiam singula hostem carpere sinamus, aut nos brevi ad deditionem coget aut in exilium eiiciet, quorum utrum sit miserius aut flagitiosius vix dici potest. Quod autem ad nos attinet, scio me ab inimicis proditionibus, te vero timiditatis insimulari. Quod si tibi, quod effugere non poteris, quamprimum faciendum videtur, utrunque crimen non verbis expolita oratio, sed campus et acies redarguet.” Cum prorex se in illius et caeterorum potestate futurum ostenderet, consilio super expeditione sucipienda habito, edictum in omnes regiones propinquas est missum quo imperabatur nobilitati ut quanta cum celeritate possent ad proregem ubicunque esset venirent. Ipsi postridie cum praesentibus copiis (erant autem non plures trecentis equitibus) Angliam versus iter intenderunt. Aggregantibus se ad eos non adeo multis Lothianis ac Marcianis, cum Mulrossiam ad Tuedam devenissent ibique suos expectare decrevissent, Angli, qui Iedburgum iam pervenissent, certiores facti per exploratores de hostium paucitate ad quinque fere millia hominum Iedburgo educunt, et recta Mulrossiam iter intendunt, nihil dubitantes quin eos et paucos et de via fessos una cum prorege oppressuri necopinatos essent. At Scoti per suos exploratores de Anglorum adventu edocti se in proximos colles subduxerunt, speculaturi e tuto quid consilii hostes capterent. Angli spe sua deiecti in oppido et coenobio monachorum non adeo multo ante spoliatis vagi, et et si quid praedae invenirent intente, ad ortum usque diei substiterunt. Prima luce cum Iedburgum reverterentur et Scoti receptis prope trecentis e Fifana iuventute, ducente Normano Leslio comitis Rothusiae filio (quo Scoticae iuventutis in omni virtutum genere tum facile princeps erat), alacriores facti lentiore gradu ad colles qui supra Ancramum vicum surgunt se recipiebant.
21. Ibi ad eos paucis admodum comitatus Valterus Scotus (cuius ante non semel meminimus), homo manu et consilio promptus, venit. Is, excusata temporis angustia, suos mox affuturos affirmans Scotis auctor fuit ut in collem proximum amandarent equos et omnium aequato periculo in pedes descenderent, atque in loco humiliore hostem expectarent. Nec enim dubitabat quin ministri cum equis in editiorem locum subeuntes fugae speciem Anglis darent, et ad gradum intendendum eos incitarent. Igitur ne nocte imminente sine praelio Scoti evaderent, ac rurus cum magno labore vestigandi forent, Angli triplice acie instructa ad eos pergunt. Uno (ut sperabant) levi praelio bellum patrare cupientes, et quo propior spes erat quamvis nocturno diurnoque itinere sub gravibus armis continuato, alius alium vehementius hortatur ut gradum addant et brevi labore longam quietem, rem item et gloriam redimant. Ita cum quantum adhortatio adderet animorum, tantum viae labor adimeret virium, prima eorum acies in Scotos ad praelium instructos velut in insidias praecipitavit. Numero tamen confisi arma expediunt ac fortiter praelium ineunt. Sed duae res provisae prudenter Scotis auxilio fuerunt. Nam et sol in occasum praeceps rectis radiis in hostium oculos incurrebat, et ventus satis violens fumum sulfurei pulveris ita in posteriores acies reiecit ut omnem oculis prospectum adimeret et odore tetro de via adhunc anhelos graviter afficeret. Prima Anglorum acies in secundam, et secunda in tertiam, et sua perturbatione impedita et Scotorum impetu impulsa, confusis ordinibus retro impacta ita omnia fugae et terroris implevit ut nec nec signa nec ducem quisquam nosceret, et dum suae quisque privatim saluti prospicit, nemo dedecoris et periculi publici reminisceretur. Cum Scoti conferti sequerentur, non iam inde pugna sed caedes fuit. Sub noctem Scotia ad signa revocati cum inirent caesorum numerum, e suis duos modo desiderabant, ex Anglis praeter duces circiter ducentos milites compererunt interemptos, et in iis plaerosque nobilitate insignes. Capti fuere fere mille, ex quibus genere clari octoginta. Haec victoria quanto magis praeter omnium opinionem accidit tanto laetior fuit, cuius quidem fructus ad proregem, gloria fere tota ad Duglassios redundavit.
22. Circa haec tempora fraude, ut creditur, Georgii Gordoni comitis Huntilaei certamen commissum est in quo tota fere Fraseriorum familia est extincta. Erat inter eos et Reginaldinos vetus odium saepe multis utrisque partis cladibus nobilitatum <acceptis>. Et Huntilaeus occulta indignatione aestuabat quod inter vicinas gentes soli ab eius clientela abhorrebant. Nam cum vicini insulani adversus comitem Argatheliae quicquid virium poterant cogerent, nemo fero in illo terrarum tractu fuit qui non in alterius castris futurus esset. Sed, re sine certamine composita, inter redeundum cum diverso itinere ab eo separati reverterentur, Reginaldi admoniti cunctis popularibus collectis atrocissimo praelio eos adoriuntur. Fraserii pauciores a pluribus victi atque ad unum caesi. Ita gens numerosissima et saepe de re Scotica bene merita tota interierat nisi divino (ut credi par est) consilio ex familiae principibus octoginta domi reliquissent gravias uxores, quae suo quaeque tempore mares pepererant singulos, qui omnes incolumes ad virilem pervenerunt aetatem. Eisdem prope diebus fit certior Anglus suum exercitum in Scotia fusum et fugatum esse, et legatus a prorege in Galliam est missus qui victoriam nunciaret et auxilium adversus postulata et minas regis Anglorum postularet, ac Levinium calumniaretur eiusque discessum a Secotia infamaret. De auxilio vix impetratum, quod pro certo compertum esset Anglum magnis cum copiis in Galliam traiecturum. Dati tamen quingenti equites et peditum tria millia, non tam ut Scotos ab incursionibus Anglorum protegerent quam ut eos distinerent ne totis viribus in Galliam irruerent. Anglus ea aestate non existimabat necesse copias maiores ad limitem Scotorum mittere, quod sufficere putabat arcium praesidia ad excursiones hostium inhibendas. Nam ex turbido rerum apud Scotos statu intellexerat iustum exerictum anno ad expugnanda loca munita cogi non posse.
23. A legato Scotorum in Gallia levia nec digna responso crimina in Levinium absentem iactabantur quod pecuniam ad se missam suppressisset, quod ob eius cum cardinale dissensiones prodita fuisset causa publica. Discessus autem eius in Angliam quam invidiosissime exagitabatur. Rex Gallus, qui recenti ex rumoribus fictis invidia ita exarserat ut nullam adversus calumnias purgationem admitteret, quique Levinii fratrem satellitum suorum praefectum in custodiam inauditum incluserat, paulatim illucente veritate, ut excusatior esset culpa, temeritati velandae colorem quaesivit ac in crimina Levinio obiecta inquiri iussit. Id negotium Iacobo Mongomerio Lorgiano auxiliorum Gallicorum praefecto, viro quidem impigro et probro sed Levinii accerrimo inimico, datur, procurantibus maxime Gusianis quod sororis suae causam separare a perfidia cardinalis non possent. Mongomerius cum Gallicis quas diximus auxiliis appulit in Scotiam ad v Non. Iul. 1545, ac literis et voluntate regis Galliae in consilio expositis effecit ut indiceretur exercitus potentioribus modo et qui sumptus belli ferre possnet, ad brevem diem convenire iussis. Ad eum diem Hadinam convenerunt ad quindecim millia Scotorum atque ad limitem profecti e regione Vercae arcis Anglicae castra posuerunt. Inde alternis fere diebus Angliam ub signis ingressi magnas praedas abigebant et hostibus frustra conatibus agros a populationibus tueri, Scoti, levibus aliquot praeliis satis prospero successu factis, ad sex circiter millia in omnem partem flamma ferroque vastarunt. Cum his incursionibus decem ferme dies consumpsissent nec ulterius in hosticum penetrarent quam ut nocte se recipere in castra possent, interea Mongomerius et Georgius Humius sedulo sed frustra cum prorege egerunt ut castra trans Tuedam amnem transferrentur, ut e propinquo agros liberius incursarent terroremque spargerent latius. Sed repugnantibus prorege et qui in consilia erant, quod omni oppugnandarum arcium apparatu destituerentur, soluto exercitu domum est reditum. Caeteri quo cuique est vusum commodissimum in hiberna concesserunt, Mongomerius Sterlinum in aulam.
24. Is, cognitis inimicorum adversus Levinium calumniis, etsi ei erat infensissimus, tamen cardinalem gravissimis verbis arguit quod nulla iniuria insigni ab inimico affectus hominem nobilem et innoxium falsa invidia gravasset, atque coegerit invitum hosti se coniungere. His fere diebus ad omnes regnorum limites incursiones utrinque vario eventu factae. Robertus Maxuallius Roberti fillius singulari virtute iuvenis ab Anglis fuit captus. Nihil praeterea memoria dignum gestum. Proximae hiemis initio Mongomerius in Galliam est reversus. Cardinalis Hamiltonium proregem specie sanandarum partium quae seditionibus erant convulsae per proximas regiones circumduxit. Primum Perthum est ventum. Ibi quatuor hominibus, quod carnem die vetito comedissent, supplicio affectis. Mulier cum parturiret, quod virginem Mariam in auxilium opesque eius imporare noluisset, una cum partu extincta est. Ad rei universae cogitationem nimium intendunt. Taodunum inde profecti ipsi se praedicabant ad poenas de novi testamenti lectoribus ire sumendas. Nam illa tempestate id inter gravissima crimina numerabatur, tantaque erat coercitas ut sacerdotum plaerique novitatis nomine offensi contenderent eum librum nuper a Martino Luthero fuisse scriptum ac vetus testamentum reposcerent. Ibi cum Paricius Graius clarae familiae in illis regionibus princeps adventare bene comitatus diceretur, unaque comes Rothusius, tumultu sedato per amicos prorex utrunque postridie adesse iussit. Sed cardinalis parum tutum ratus duos homines nobiles et factiosos et bene comitatos in oppidum recipere, unum instauratae religioni addictissimum egit cum prorege ut Perthum rediret. Proceres mane cum ad iter parati essent, accepto proregem Perthum tendere, sum consecuti cum in conspectu essent, datum cardinalis timori ut prorex eos iuberet urbem seorsum ingredi. Postridie ambo in custodiam dati. Sed, Rothusio statim dimisso, Graius, quem vehementius oderant et timebant, serius liberatur.
25. Antequam illinc discederetur, visum est cardinali ut potentiam Ruveni praefecti urbani imminueret. Prorex praeturam ei ablatam dat Kinsanio comarcho vicino et Graii propinquo. Erat Ruvenus cardinali inimicus, religioni instauratae favabat. Graius nec prorsus alienus a religionis causa, nec amico in cardinalem animo. Hoc pacto se velut in arenam protrahi posset, non dubitabatur quin ob familiarum claritatem multi ex propinquis regionibus ad utrosque se essent adiuncturi, e quibus quantum caderet, tantum hostium sibi detractum cardinalis existimaret. Igitur praetura Perthi, quae multos iam annos velut haereditaria in familia Ruvena haeserat, in Kinsanium translata cum multa civium indignationem, qui veterem suffragiorum in comitiis libertate sibi sublatam moleste ferebant. Missus novus praetor qui cives nisi sponte parerent vi subigeretur. Urbis oppugnatione bifariam divisa, Graius, qui totum rei pondus in se susceperat, a ponte Tai oppugnationem aggreditur, altera manus machinis per adversum flumen admotis latus apertum erat invasura. Sed quia maris aestus eorum consiliis non respondebat, in tempore non affuerunt. Graius per pontem aggressus (quem Ruvenus recepto in aedes proximas praesidio incustoditum videri voluit), cum neminem ex adverso armatum conspicaretur, solutus omni metu interius in oppidum penetrabit, cum a Ruveno ex aedibus proximis repente prorumpente invaditur ita acriter ut fugam cum suis omnibus circumspectaret. Sed turba confusa in angusto sese impediebat et fugam primorum ultimi introrumpere conantes morabuntur. In hac confusa multitudine periere conculcati complures. Sexaginta ferro cecidere. Cardinalis etsi penes Ruvenum esse victoriam invitus audivit, tamen caedem adversariorum ab eo factam non moleste tulit. Quos enim amicos sibi fore desperabat, eorum vires mutuis cladibus in lucro sibi deputabat.
26. Cardinals peragrata quoad tum satis putabat, Angusia proregem post hibernum solstitium ad Fanum Andreae duxit ut animum eius, si fieri posset, sibi arctius devinciret. Quanquam enim filium eius comitem Araniae obsidem haberet, tamen quoties de Scoticae nobilitatis ferocia et factionis adversae viribus, et proregis constantia cogitabat, verebatur ne pari ac ad se venerat levitate ab adversariis persuasus ad eos deficeret. Ibi igitur ocium cum paucis nactus viginti Saturnaliorum diebus per ludum et lasciviam transactis, multa in praesentia largitus, multa posterius pollicitus, multa item de statu regni cum eo loquutus paulo animi securior Edimburgum est profectus. Erat interim ibi conventus ecclesiastici ordinis ad Id. Ian. In eo coetum cum iactata plurima fuissent de veteri ecclesiae libertate retinenda, de manifestis quibusdam sacerdotum flagitiis expurgandis, nec ullus inveniretur exitus, tandem delatum est ad eos Georgium Sophocardium concionatorem euangelii longe populo acceptissimumad septem ab urbe milla passuum apud hominem nobilem Ioannem Cocburnum diversari. Ad eum statim equites missi qui hominem sceleratum deposcerent. Sed cum Cocburnus alia atque alia causaretur ac moras innecteret, si eum occulte posset dimittere circumspiciens, cardinalis per suos id fieri admonitus intempesta nocte cum prorege illuc delatus omnes aditus obsedit, nec tamen aut blanditiis aut pollicitationibus aut minis quicquam efficere potuit donec comes Bothuelliae e propinqua villa sua evocatus eo venit. Is cum omnium Lothianorum facile potentissimus esset, tantem impetravit ut Georgius ipsi dederetur, interposita fide se ab omni damno et iniuria eum defensurum. Sacerdotes hanc velut opimam praedam nacti Edumburgo eum ad Fanum Adreae transferunt. Ibi post alterum fere mensem coacta frequenti omnis generis sacerdotum multitudine, quae de doctrina eius decerneret et magis ut speciem iudicum praeberent quam quod dubium esset quid decreturi forent, de consensu omnium cardinalis (quoniam ipse per leges pontificias de capite cuiusquam nec exercere quaestionem nec statuere posset) petit a prorege per literas ut designet rei capitalis iudicem qui in reum animadvertere iuberet, qui iam a conventu sacerdotum haeresios damnatus esset. In ea re nulla videbatur mora per proregem futura, ac ne fuisset quidem nisi propinquus eius David Hamiltionius Praestonianus multis verbis eum admonendo, rogando, deterrendo, ac interim prope obiurgando continuisset.
27. In hanc fere sententiam locutum ferunt. Se vehementer mirari quo consilio prorex adversus Dei servos, quibus nullum crimen obiiciatur praeter euanagelii Iesu Christi praedicationem, tantam licentiam permitteret et hominibus flagitiorum turpitudine et morum immanitate plusquam ferina prope in cruciatum dederet innoxios, quorum vitae integritatem inimici fateatur inviti, doctrinam non ignorare, ut cui ipse non ita pridem vehementer fuisset deditus, cuius commendatione in hunc supremum gradum pervenerit; quam se amplexum sit testatus publice edictis; quam tuendam palam suceperit; ad quam legendam, cognoscendam, vitaque et moribus exprimendam singulos et universos sit hortatus. “Cogita igitur (inquit) qui sermones, quae cogitationes hominum de te sunt futurae. Cogita beneficia in te collata divinitus. Sublatum e medio regem, hominem acrem et tibi infensum, cum istud idem inter insisteret quo tu nunc vestigia sequeris. Qui suis consiliis illud praecipitarunt, nunc te in exitium rapere conantur. Te ab initio impugnarunt omni mole suae potentiae, nunc pravis consiliis te in fraudem illiciunt. Revoca in mentem victoriam tibi de civibus sine caede et sanguine, de hostibus longe maioribus copiis fretis cum ingenti tua gloria, maxima illorum ignominia concessam. Reminiscere quorum in gratiam Deum deferas, et amicos oppugnes. Expergiscere aliquando, et tenebras tibi a nefariis hominibus circumfusas discute. Propone tibi ante oculos Saulem illum Israelitici generis regem ex infimo loco in supremum translatum. Quanta illum indulgentia legi suae obedientem Deus est prosecutus! Quantis miseriis eundum praecepta sua negligentem involverit! Confer tuarum rerum ad huc usque diem successum cum rebus illius prosperis. Ac, nisi consilium mutaveris, nihilo feliciorem, imo deteriorem exitum expecta. Quid enim ille designavit quale tu nunc facis? Idque in gratiam hominum scelestissimorum, qui neque flagitia tua tegere possunt, ec dissimulare saltem conantur.”
28. Haec admonitione hominis amici prorex motus rescripsit ad cardinalem ne id iudicium praecipitaret, sed rem totam servaret integram usque in suum adventum. Neque enim se consensurum in illis hominis pernicium antequam de causa diligentius cognoscatur. Quod si cardinalis secus faxit, in caput eius poena vertat. Se vero immunem caedis et sanguinis fore hisce literis attestari. Cardinalis hoc responso praeter opinionem ictus cum non dubitaret interposita mora reum vulgo gratiosum ereptum iri, nec rem disceptationi committi vellet, partim quod nullam in aequitate spem poneret, partim quod de sententiis iam ante conciliorum auctoritate praedamnatis iterum iudicium fieri nolebat. Itaque prope furenter iratus in concilio ante suscepto perseveravit, ac respondit se non ad proregem ideo scripsisse quod ab eius auctoritate ulla in re penderet, sed quod ad speciem consensus publici eius nomen ad condemnationem ascribi vellet. Igitur, Georgeo e carcere producto, Ioannes Vimramus vir doctus qui ex animo sincerae religionis causae sed occulte faveret, e superiore loco concionem habere iussus, e Matthaei capite decimotertio declavmit bonum semen esse verbum Dei, malum vero hareses. Haeresim enim esse opinionem falsam et cum sacra scriptura plane pugnantem, et quae cum pertinacia defenderetur. Eam vero et gigni et ali ignorantia pastorum ecclesiae, qui spirituali gladio, id est verbo Dei, nec haereticos convincere, nec errantes reducere in viam norunt. Deinde explicato episcopi ex epistola ad Timotheum officio, unam esse haeresim deprehendendi rationem ostendit, si ad verbum Dei velut ad lapidum Lydium conferatur. Tandem cum perorasset, etsi quae dicebantur contra sacerdotes facerent, quod non ad refellendas haereses convenisset sed ad eos plectendos, qui licentiae et arrogantiae eorum obviam irent, tamen velut omnia succederent eis ad votum, ut consuetam iudicandi sibi formam observarent, ad suggestum in templo extructum Georgium pertrahunt. Alterum ex adverso suggestum conscendit Ioannes Lauderus Romanensis sacrificulus. Caeteri velut ad iudicandum circumsistunt, sed nulla iudicii aut liberae discepationis ibi forma fuit. Accusator enim cum multis abominandis conviciis odiosissima quaeque quae vulgo adversus purioris doctrinae magistros confingi solent cum summa verborum acerbitate detonabat. Atque ita tum actis aliquot horis Georgius in arcem reductus in praefecti cubiculo pernoctavit, magna parte temporis in orando consumpta.
29. Postidie mane episcopi duos Franciscanos ad eum miserunt qui ei denunciarent morendum quamprimum esse, ac rogarent num ipsis de more peccata confiteri vellet. Ille nihil sibi rei cum fratribus esse respondit, nec cum eis libenter collocuturum. Verum si in anumum inducerent ut hoc genere sibi gratificari, se cupere sermonem conferre cum homine illo docto qui pridie concionatus fuerat. Is cum episcoporum permissu in arcem venisset, cum Georgio satis diu Viniramus collocutus tamdem, sedato fletu a quo se cohibere non potuerat, placide rogat eum num vellet coenae sacramentum accipere. “Et perlibenter (nquit) si ex Christi instituto sub utraque specie, nempe panis et vini, exhibeatur.” Viniramus ad episcopos reversus cum retulisset eum sancte affirmare se immunem a sceleribus quorum arguebatur, nec id eo pertinere ut mortem instantem deprecaretur, sed ut suam innocentiam Deo satis notam, hominibus etiam testatam relinqueret. Ad ea cardinalis ira inflammatus, “Et te (inquit) qui sis iampridem non ignoramus.” Item rogatus num sacri corporis et sanguinis communionem ei permitteret, cum aliis episcopis paulum collocutus ex eorim sententia respondit non videri aequum ut pertinax haereticus ullis ecclesiae beneficiis frueretur. His renunciatis, cum familiares praefecti arcis et ministri hora circiter nona ad ientaculum convenisset, rogatus ab eis Georgius num et ipse una vellet sumere cibum. Repondit et perlibenter, ac multo etiam libentius quam a me est factum superioribus diebus, quod nunc demum intelligam viros vos esse bonos et in eodem Christi corpore mecum esse sociatos, quodque hunc mihi in terris novissimum convictum esse sciam. Te autem (inquit praefecto) hortor per Dei nomen perque eum amorem quo afficeris erga dominum et servatorem nostrum Iesum Christum, ut huic mensae paulum assideas, audientiamque facias donec ego brevi adhortatone vos compellem ac super pane, quem ut fratres in Christo sumus esuri, orem. Ac deinde vobis valedicam.”
30. Interea mensa, ut mos, lineo operta, impositoque pane, Georgius disserere breviter ac dilucide coepit de Christi coena tormentisque et morte circiter horae dimidium loqui. Hortatus est autem praecipue ut, abiecta ira, invidia, ac malitia, in animos imprimerent mutuum amorem ac perfecta fierent membra Christi, qui assidue pro nobis interpellat patrem ut nostrum sacrificium apud eum proficiat in vitam aeternam. Haec locutus cum Deo gratias egisset panem fregit ac singulis particulam eius porrexit, et vinum pariter ubi ipse gustasset omnesque precatus est ut memoriam mortis Christi nunc postremum in hoc sacramento secum usurparent. Sibi autem amariorem potionem temperari ob nullam aliam causam nisi euangelii praedicationem. Post haec, gratiarum actione peracta, se in cubiculum suum recepit ac orationi finem reddit. Nec multo post duo e carnificum numero ad eum a cardinali missi, quorum alter tunica e linteo panno nigra eum induit, alter multos pulveris sulfurei sacculos ad omnes corporis partes adnexuit, atque hoc ornatu amictum in cubiculum exterius praefecti eductum ibi commorari iubent. Intere eodem pene momento in area ante arcem suggestum ligneum erigitur, pyra extruitur. Ex adverso fenestra et propugnacula arcis tapetibus, stragulis sericis, et pulvinis ornabantur, unde cardinalis cum suo grege laetum spectaculum e tormentis hominis innoxii caperet et velut tam praeclari facinoris auctores gratiam populi captarent. Magna praeterea frequentia armatorum adversus vim externam, aut verius ad ostentantioem potentiae, adhibita. Machinae aeneae per totam arcem locis idoneis dispositae. Inter haec tubis clangentibus Georgius productus suggestum conscendit et ad palum funibus alligatur, ac vix impetrata pro ecclesia orandi venia, carnifices ignem subiecerunt, qui pulverem undique alligatum confestim in flammam ac fumum solvit. Praefectus arcis, qui tam prope astabat, ut flammae afflatu ambureretur, breviter eum est hortatus ut bono animo esset ac delictorum veniam a Deo peteret. Cui ille, “Haec quidem flamma corpori (inquit) attulit molestiam, animum vero non fregit. At qui nos ex editiore loco tam superbe despicit intra paucos dies non minus ignominiose iacebit quam nunc arroganter cubat.” Haec locuto funis circa fauces arctius astrictus vocem inclusit. Post aliquot horas corpore in cineres ignis violentia soluto, episcopi adhuc ira odioque furentes gravissimis poenis propositis vetuerunt ne quis pro defuncto oraret.
31. Ex eo cardinalis a suo gregi magnus haberi ac divinis in coelum laudibus feri ut qui, torpentibus caeteris, unus auctoritate proregis contempta tantum facinus perfecisset, qui, populari superbia compressa, totius ordinis ecclesiastici patrocinium tam fortiter susceperit ac feliciter gesserit. Tales profecto suae dignitatis vindices superioribus annis ecclesia si habuisset, ipsa nunc aliorum imperiis non esset obnoxia, sed suae maiestatis vi ac pondere caetera sub se omnia contineret. Haec sacerdotum supra modum luxuriantia victoria non promiscuum modo vulgus sed plaerique genere et opibus illustres magis irritati quam fracti rem eo sua segnitie redisse indignabantur ut praeceps aliquid cum periculo esset audendem, aut omnia cum ignominia foret patiendum. Iam etiam plures et apertius, erumpentibus vi doloris querelis, de cardinale coire et ad libertatem recuperandam aut vitam proiiciendam hortari. Quam enim spem dignitatis reliquam fore sub arrogantissimo sacrificulo, eodemque tyranno saevissimo, qui bello adversus Deum hominesque suscepto non inimicis modi, id est qui aut rem haberent aut pietatem colerent, sed quicunque esset leviter offensus, eum velut pecus ex hara suae libidini mactaret? Qui publice bellum et civile alat, privatim meretricum amores nuptiis copuliet, nuptias legitimas pro arbitrio dirimat, domi cum scortis volutetur, foris in caede innoxiorum et sanguine debaccharetur? Cardinalis autem etsi suis opibus non diffideret, tamen non ignoraret qui habitus esset animorum qui de se sermones vulgo spargaretur, sibi cogitandum existimavit de potentia novis incrementis augenda. In Angusiam igitur profectus filiam natu maximam filio comitis Crafordiae despondit, nuptiasque magno apparatu et prope regia magnificentia fecit. Inter haec cum per exploratres certior fieret Anglum ad infestanda Scotiae litora magnos apparatus navales cogere, ac potissimum Fifensibus minari, ipse ad Fanum Andreae reversus nobilitati, ac potissimum eis qui maritimos agros tenerent, diem ad conveniendum statuit ut in commune consulerent quod huic malo remedium est obiiciendum. Quoque <ut> id facilius prospiceret, decreverat una cum agrorum dominis totum litus, hoc est pene Fifam universam, circumire et loca pro cuiusque commoditate communire aut praesidiis obtinere.
32. Inter alios iuvenes nobiles venit ad cardinalem Normanus Leslius comitis Rothusiae filius, cuius antea a nobis mentio non semel facta est. Is cum saepe ante cardinali fortem et fidelem navasset operam, incidit inter eos contentio de re privata quae ad tempus animos nonnihil alienavit. Sed ea lite magnis pollicitationibus inductus Normanus cesserat. Verum cum post aliquot menses ad repetenda promissa redisset, e sermone in altercationem ac deinde neutri satis decora inciderunt convitia, discesseruntque utrinque animis infensissimis, cardinalis non quam volebat reverentur tractatus indignabundus, et alter velut fraude circumventus minabundus et in vindictam pronus ad suos rediit et intolerandam cardinalis superbiam eis exposuit. Facile omnes in caedem eius coniurarunt. Eo quo res minus foret suspecta, Normanus cum quinque tantum comitibus Fanum Andreae ingressus in consuetum diversorum se recepit, ut ea paucitate caedis dissimularetur. Erant in oppido praeterea decem ex coniurationis consciis, quo alii alio in loco rei aggrediendae signum expectabant. Cum hac manu tantum facinus obire est ausus, in oppido pleno propinquorum et clientium cardinalis. Erant tam, ut in illis regionibus vere praecipiti dies longissimi, nempe circiter Mai. Non. Et Cardinalis arcem suam in usum belli communiebat tanta festinatione ut prope diei noctem in opere continuaret. Igitur cum diluculo ad operas intromittendas aperiretur porta, Normanus e suis in domuncula propinqua duos praemissos in insidiis collocarat ut, ianitore ab eis comprehenso, portae compotes signum quod convenerat caeteris darent. Hoc pacto sine tumultu omnes ingressi quatuor e suis miserunt qui cardinalis ostium observarent, ne quis ad eum nuncius perferri posset. Alii circa aliorum cubicula missi qui hominum et locorum noticia freti ministros nominatim excirent. Eos cum semisomnes sigillatim evocassent, mortem praesentem si quisquam mutiret comminari. Extra arcem inviolatos sine tumultu eduxerunt. Ita, caeteris eiectis, cum soli arce potirentur, qui obsidebant cardinalis ostium tum demum pulsant. Rogati quinam essent, cum sua nomina edidissent intromissi (promissa, ut quidam sunt auctores, incolumitate) multis eum vulneribus conficiunt.
33. Interea rumor de arce capta per totam urbem spargitur. Cardinalis amici somno et crapula languidi sese lente moliuntur e electis, et tumultuose ad arma vocantes ad arcem accurrunt cum magnis minis et verborum contumeliis. Scalas poscunt et alia quae erant ad oppugnationem necessaria comportant. Qui ex arce haec spectabant, ut repentinum illum animorum impetum paululum retunderent et ad respectum sui furentes revocarent, conclamant frustra eos tumultuari et mortuo seram opem ferre, et cum dicto cadaver exanimatum oculis omnibus exponunt in illo ipso loco unde ipse non multo ante Georgii Sophocardii supplicium tam laetus spectaverat. Nec subibat modo animos rerum humanarum inconstantia et inexpectatus eventus, sed multis occurrebat Georgii illa de illius morte praedictio, multaque alia quae sanctissimus vir ille non sine divino (ut credibile est) spiritus afflatu ventura praemonuerat, ut brevi secutus exitus comprobvit. Cardinalis amici et propinqui ad hoc insperatum spectaculum attoniti celeriter sunt dilapsi. Re per omnes regi partes divlgata, diversus animorum pro cuiusque erga eum amore vel odio fuit motus, aliis pulcherrimum, aliis nefarium facinus existimantibus. Multi enim ob diversum religionis cultum vitae suae ab eo metuentes, non pauci ob arrogantiam intolerabilem offensi non solum factum probarunt sed et gratulatum ad libertatis publicae auctores venerunt. Quidam etiam vitam fortunasque cum illis coniunxerunt. Aula vehementer perculsa et velut consilii sui parte orbata, de sententia eorum qui aderant caedis auctoribus denuciant ut intra sextum diem adsint et vadibus datis caveant se intra diem qui eis nominaretur ad causam dicendam in ius venturos. Illi cum arcem munitam tenerent et in ea supellectilem pecuniamque cardinalis et proregis filium primogenitum obsidem (ut ante narravimus) cardinali datum, nec pollicitationibus hostium, quorum saepe ante levitatem et perfidiam perspexerant, fidem haberent, nullas conditiones aut mentionem pacis admittebant. Ita eis aqua et igni interdictum est.
34. Hoc pacto res partim minis et inanibus alterius partibus promissis, partim alterius diffidentia a mense Maio ad Non. usque Nov. est extracta. Tum vero prorex et reginae viduae importunis flagitationibus et sacerdotum maledictis et convitiis impulsus arma sumpsit et, arce totis tribus mensibus circumsessa machinisque pulsata, quarto demum mense praecipite iam hieme re infecta copias dimisit et ad conventum ante indictum in mensem Februarii Edimburgum venit. Qui arcem tenebant interea metu ab hoste liberi non solum frequentes loca excurrendo vicina populationibus assiduis et ferro flammaque vastabant, sed tanquam armis parta licentia in stupria et adulteria aliaque hominum ocio abundantium vitia profusios et aequum sua libidine metiebatur. Nec Ioanne Knoxio, qui tum ad eos advenerat, crebro admonente, Deum non irrideri, sed graves mox poenas per eos a quibus minime sibi timebant se suae legis profanatoribus expetiturum, a flagitiis tamen contineri non poterant. Praeter hoc domesticum et in ipsis visceribus grassans malum, accessit et bellum externum. Angli enim collectis copiis Soluaeum transgressi longe lateque sui terrorem fuderant, nec praedis et incendiis contenti arces quasdam munitas vi caeperant et praesidiis occuparant. Nec in reliquis limitibus res quietae erant. Robertus Maxuallius, in quem maxima belli tempestas incubuerat, Edimburgum ad auxilium rebus pene perditis poscendum venerat. Iam enim in agris solitudines vastas esse, praesidia ab inimicis teneri, cultores agrorum sedibus patriis eiectos, omniumque rerum inopia confectos amicorum misericordia vivere, quod fidem erga regem mutare nollent haec pati. Quod nisi eorum egestati prospiciatur, brevi futurum ut et ipsi suis miseriis coacti et vicini similium metu in fidem Anglorum se dedant. Ei, ut sua recuperaret, auxilia promissa.
35. Prorex cum exercitum eo duceret, ad Megatam amnem castra posuit. Ibi, amicis et propinquis cardinalis a prorege importune petentibus ut Georgium Leslium Normani patrem, ui ibi aderat, in ius vocaret, neu hominem potentem sed fidei dubiae aut verius aperte hostem ut belli socium duceret. Comes, etsi et tempus et locus contra suaderent, tamen nullam se iudicio moram facturum ostendit. Igitur iudicum nominibus de more (quem alibi retulimus) lectis, ac nemine ab adversariis nominatorum reiecto, sententiis omnibus est absolutus. Inde ad Langopum arcem progressi, expulsis illinc Anglis, cum alia praesidia aggredi vellent, nuncio repentino sunt revocati. Allatum enim erat Gallicam classem non procul ab Ebbae promontorio visam, in qua essent una et viginti triremes. Prorex, id quod res erat, suspicatus ad arcem Andreanam (uti convenerat) expugnandam eas advenire, laetus domum properat. Ibi cum Leonte Strozio Gallicarum triremium praefecto collocutus coniunctis copiis arcem obsidione cingunt tanta celeritate ut multi ex praesidiariis excluderentur, et plaerique qui extra eam coniurationem erant negotii causa arcem ingressi includerentur. Mox, sublatis machinis aeneis in turres duorum templorum quae in proximo utrinque stabant, totam arcis aream adeo propugnatoribus infestam reddiderunt ut nemo sine manifesto vitae periculo extra aedes apparere auderet. Nec multo post, quod inter duas turres muri erat (cum substructiones posteriores cum prioribus non satis coagmentatae essent) admotus maioribus machinis cum magno fragore corruit. Iam vero qui antea munitionibus confisi se ad omnia discrimina subeunda promptos ostenderant trepidare coeperunt, et, convocato de summa rerum consilio, proregis crudelitatem (quae in animis imbecillioribus acrius exardescere solet) in propinqi morte ulciscenda metuentes, Leonti Strozio incolumitatem modo pacti se dederunt. Ille, suis ad arcem spoliandam immissis, in qua praeter omnis generis commeatus vim maximam et cardinalis pecuniam et supellectilem, etiam praesidiariorum omnes facultates et multorum praeterea civium, ut in locum tutissimum opes erant congestae, una cum proregis filio, qui obses a patre cardinali datus, eoque caeso in arce deprehensus fuerat. Arx de consilii sententia diruta. Leon post paucos dies cum deditus in altum vela dedit.
36. Haec in mensem Augustum anni 1547 inciderunt. Eodem fere tempore allatum est Anglos magnas copias terra marique parare ut in Scotiam irrumpant et pacti foederis fidem repetant, quod foedus circitur quatuor annos antea factum fuerat cum prorege de regina Scotiae Angli filio collocanda. Repentinus hic rumor animum proregis alioqui imbecillum vehementer perculit, ut qui nec tum auxilia haberet externa nec domesticis copiis admodum confideret. Nam et Papanorum factio eius levitate offendebatur et Levinii exulis amici crudeliter ab eo et avare habiti odiorum semina adhuc retinebant. Tamen Edimburgum ad edictum frequentes convenerunt. Inde profecti ad Escae fluminis (quod per Lothianam fluit) ostium adventum Anglorum praestolantur. Intea Scoti equites adventantem hostem omni ex parte adequitantes et convitiis eos ad certamen lacessunt et iter infestum reddunt. Imperator autem Anglus, qui Scotos in tumultuario genere pugnae sciret suos longe praecellere, vetuit ne quisquam ex agmine adverso in eos excurreret. Tandem importunis Graii equitum praefecti precibus oratus promisit ut paratae quam plures equitum graviter armatorum et cataphractorum turmae in paratos ex inopinato se effunderent, qua repentina procella Scoti, qui desierant hostem timere, cum solutis ordinibus fugerent, eorum aut caesi aut capti sunt circiter octingenti. Ex Anglis etiam dum avidius fugientibus instant capti fuerunt complures, et in iis nobiles aliquot turmarum ductores. ex eo die Scotorum nihil memoria dignum gessit.
37. Anglorum castra ad Praestonum vicum erant, paulo plus mille passus distantia. Inde e superiore loco Scotorum copias contemplati cum opinione maiorem multitudinem viderent convenisse, interim dum de summa rerum consultant, literas ad Scotos mittunt ut si quid aequi impetrare possent, bellum conditionibus potius quam armis finirent. Earum literarum haec summa erat. Se magnopere Scotos orare, primum, ut meminerint utranque aciem Christianorum esse hominum, quibus (nisi suae professionis prorsus obliviscantur) nihil pace et tranquillitate debeat esse optatius, nihil armis et vi iniusta detestabilius. Deinde belli praesentis causam non ab avaritia, odio, et invidia natam esse, sed e perpetuae pacis studio, quae nulla ratione firmius quam matrimonio coire posset, eoque publico procerum omnium consensu promisso publicoque foedere palam approbato, eisque conditionibus quae Scotis quam Anglis essent aequiores, ut quae non servitutem, sed in vitae societatem omniumque fortunarum communionem eos vocent. Tanto autem utiliores eas nuptias fore Scotis quam Anglis quanto infirmioribus a potentiore et emolumentorum spes et iniuriarum metus esset maior. Illud autem imprimis in rationibus ponendis in hoc genere spectandum, quod reginam viro collocare Scotos esset necesse, quod necessitatis vis esset inevitabiis, et moderatio difficiis. Viri eligendi potestate publica eligant quem potius assumant quam regem vicinum in eadem insula natum, genere propinquum, in eisdem legibus institutum, moribus et lingua educatum, nec opibus tantum sed omnibus fere externarum rerum vel ornamentis vel emolumntis superiorem, et adhaec qui perpetuam secum concordiam et veterum odiorum oblivionem afferret. Quod si peregrinum aliquem lingua, moribus, et institutis dissentientem accersant ad regnum capendum, secum ut cogitarent quantis illud consilium malis implicatum esset, et quot secum afferret incommoda. Id ipsos aliarum nationum exemplo posse animis prospicere, idque satius esse quam experiundo discere. Quod autem ad se attinet, si Scotorum animos a concordia non alienos intelligant, aliquid de iure summo remissuros contentosque fore ut puella regia in potestate suorum educaretur usque ad aetatem nubilem donec ipsa de consilio procerum sibi maritum eligere posset, ad id usque tempus ut utrinque a vi et armis abstineretur. Ne interea regina in peregrinum solum transvehatur, neve cum Gallo aut alio quoquam extero de matimonio pactio fiat. Id si Scoti sancte promittant, se sine mora pacato agmine discessuros, et si quid damni Scotiam ingressi dederint, id se bonorum virorum arbitrio compensaturos.
38. Has literas ad se allatas prorex cum Ioanne fratre Fani Andreae archiepiscopo, quem in locum et auctoritatem cardinalis assumserat, paucis aliis ostenderat. Illi in spem victoriae erecti auctores fuerunt ut supprimerentur. Verebantur enim ne si palam factae essent, aequitate conditionum intellecta, multi ad pacatiora consilia inclinarent. Ipsi autem per totum exercitum rumorem spargendum curant Anglos eo consilio venisse ut, ablata per vim regina, regnum vi et armis in suam ditionem redigerent. Prorex autem, homo natura socors, quatuor nihilo seipso in re militari consultiores allegerat, ad quorum nutum omnia circumagerentur. Hi erant tres eius propinqui, Ioannes frater Fani Andreae archiepiscoopus, abbas Fermelinoduni, Georgius Durius, et Archibaldus Betonius. Quartus erat Hugo Riggius causidicus, corporis mole et stolidis viribus magis quam militarium rerum cognitione insignis. Hi proregem sua sponte inconstantem, sed ad omnem rumoris auram consilia mutantem, ita vana spe victoriae implerunt ut aliorum admonitionibus clausas aures haberet. Interea cum per Scotorum exercitum proregis amici fictum a se rumorem disseminandum curassent, statim magno cum tumultu ad arma discursum est. Primam aciem Archibaldus Duglassius Angusiae, postremam Georgius Gordonius Huntiliaeae comites ducere iussi. Dena utrinque virorum fortium millia data. Prorex in media prope parem numerum habebat. De fuga Anglorum rumor subito exortus, nec omno vanus erat. Nam cum deficerentur commeatu, nec e longinquo frumentari nec rapere ex agris in tanta paucitate auderent, unam salutis edpediendae rationem credebant si, parte impedimentorum relicta, ipsi longis itineribus retro contenderunt. Verum tot armatorum millibus ad praelium instructis, cum nec in planum descendere auderent nec obeundo fallere possent, in loco superiore adventum hostium praestolantur. Ex adverso prorex impatiens morae cum per unum e suis Duglassium admonuisset ut aciem promoveret, ille, ut qui ob inopiam commeatuum sciret Anglos non posse diutius in eo loco considere ac expectabat ut agmen abeuntium invaderet, lente progrediebantur donec per alterum a prorege nuncium iubere addere gradum, tum demum flumen transivit, media atque ultima acie satis longo intervallo sequentibus.
39. Angli, qui de discessu cogitabant, cum Duglassium ad se venientem magno gradu prospicerent, Graium equitum praefectum cum toto equitatu obviam miserunt qui agmen hostium moraretur dum pedites collem propinquum occuparent, aut, si daretur occasio, Scotorum ordines turbaret. Nam maior pars eorum cum Gallico armatu essent, Scotos impetum suum sustinere non posse existimabant. Verum Scotorum phalanx densis ordinibus constipata ac longarum hastarum vallo praetento venientes exceperunt. Ibi cum primi Anglorum se hastis induissent, proximi velut in insidias illati retro in aciem suorum se receperunt ac pro certo affirmarunt Scotorum ordine nihil magis perrumpi posse quam si in murum saxeum incurrerent. Cum iam, peditatu relicto, equites Angli fugam meditarentur, partim mutua adhortatione, partim a ducibus retenti et aequiore loco confisi ordines restituunt. Scotos a progrediendo in adversum colllem retinuit illud maxime, quod Iamboam Hispanum cum cohortibus sclopetariorum equitum gentilium velut in latus incursorum per obliquum clivum descendere viderent. Itaque ne phalangem per subita belli dividere cogerentur, neve a lateribus circumvenirentur, a recto collis ascensu pedetentim deflexerunt. Media acies cum loco relicto primos fugere crederent, ipsa solutis ordinibus fugae se dedit. Id Angli e superiore loco conspicati misso equitatum multos fugientium obtrivere. Toto hoc itinere ab Esca ad castra Anglorum classis Anglica in obliquum Scotorum latus iaculata magno damno eos affecit. Cum viae omnes armis constratae esset, ob caedes passim factas quosdam in reditu amnis absumpsit. In sacerdotes et monachos (nam et qui per aetatem et vires arma ferre poterant in castra venerant) Angli gravissime saevierunt.
40. Nec pauci erant qui illius diei calamitatem illis imputarent qui arroganter pacem honestam reiecissent, et in victoria, si eis obtigissent in suos magis quam Angli saevituri sperabantur. Ceciderunt ex Anglis equitibus in primo congressu supra ducentos, e Scotis vero tota fere illustrorum familiarum iuventus cum amicis et clientibus, qui sine flagitio se suos non posse deserere existimabant. In fuga multa capti. Scoti prisci in unum globum congregati integris ordinibus incolumes domum redierunt. Per loca enim impedita et equiti incommoda primum sunt progressi, nec, si quando in plana descendere cogebantur, equitibus Anglis, qui sparsi fugientes premerant, eos ausis aggredi. Hoc praelium inter pauca Scotis calamitosum facta est decimo die mensis Septembris anno 1547. Angli, parta victoria, eaque laetiore quod praeter spem acciderat, quinque millia cum omnibus copiis progressi ibi circiter octo dies substiterunt et quotidie excurrendo ad sex ferme millia regionem circumiectam ferro flammaque vastarunt. Neque rem ulla memoria dignam praeterea attentarunt nisi quod in aestuario Forthae desertas insulas Ketham et Aemonem munierunt, in aestuario Tai Brochteam arcem caeperunt, et inter redeundum terrestri itinere Fascastellum et Humum arces iniecto terrore ad deditionem compulerunt, praesidiaque alterum ad Lauderam, alterumque in ruinis Rosburgi excitarunt.
41. Repentinus eorum discessus Scotorum animos nonnihil recreavit, et facultatem coeundi ut de summa rerum consulerent dedit. Igitur ad reginas, quae tum Sterlini erant cum parte procerum, statim post praelium prorex cum reliqua parte accessit. Prorex quidem et frater moesti et deiecti, ut quorum culpa eo clamitatis deventum esset. Regina autem vidua multa signa luctus et vultu et oratione prae se ferebat. Sed qui sensus eius introrsus speculabantur, eis non aegre ferre videbatur Hamiltoniorum arrogantiam repressam. Eum autem affectum, qui in dolore publico superante laetitia eminebat, quibus regum vitia nominibus honestis occultare mos est, ad animi magnitudinem referebant. Praeterea regina vidua iam inde a morte cardinalis in omnes occasiones fuerat intenta ut proregem loco deiiceret et summam rerum in se transferret potestatem, nec unquam id effectum iri sperabat illis in summo culmine collocatis et loca munita tenentibus. In omni fere sermone aucto in maius ex Anglis metu domesticarum copiarum infirmitatem ostendebat et pericula proponebat quae civilibus dissensionibus impendebant, suumque consiluum cum iis quos Hamiltoniis minus aequos esse sciebat communicabat. Proceribus de universa re Scotica consultantibus, decretum fit ut regina Britannodunum seponeretur dum in conventu procerum de toto regni statu ageretur. Datus est custos ex reginae viduae haud dubie factione Ioannes Areskinus. Additur ei Gulielmus Levistonius Hamiltoniorum fautor. Missi in Galliam legati qui a rege Francorum Henrico auxilia ex foedere peterent adversus hostem communem, spes etiam facta reginam in Galliam venturam ac Delfino nupturam. Sed Galli domesticis curis intenti dum lentius quam periculum instans postulabat auxilia comparant, Angli ab utroque limite interim Scotiam ingressi.
42. Levinius comes velut accitus ab amicis ad solstitium hibernum Drumfrisium venit. Socer enim eus Angusius et vetus amicus Glancarnius duo millia equitum ac vicinarum gentium peditum auxilia ei promiserant, si relictis Anglis ad se veniret. Verum cum ad locum et diem ventum est, vix trecenti conventerant, hique ex iis fere qui latrocinio victitabant. Haec atque alia huius generis suspitionum plena, ac maxime varium ingenium Ioannis Maxuallii, qui iam obsides Anglis dederat, Levinio fidem faciebant se dolo peti. Igitur, ut pari arte luderet hostes, retento apud se Glencarnio, item Ioanne Maxuallio aliisque Scotorum primoribus, qui de ipsius ad suos transitione tractabant, de media nocte sexcentos equites partim Anglos partim e Scotis deditis Drumlanricum versus pergere iussit. Hi cum ad locum destinatum venissent, vere quingenti emissi qui quam tumultuosissime ferro et igne grassarentur ut arcis dominum Iacobum Duglassium in insidias elicerent. Ille id ipsum agi ratus cum suis lucem expectavit. Deinde insidiarum metu liberatus in praedatores effusius invectus, amnem Nithum transgressus ipse cum suis a tergo urgens abeuntibus inhaesit. Illi spatium et locum se colligendi adepti retro in eum verso impetu feruntur, et in angustiis vadi trepidatione inecta turbant turbatisque instantes paucos occidunt, multos viros praestantes capiunt. Hac levi expeditione tantus maiorem Gallovidiae partem terror invasit ut certatim se Anglis dederent, partim Levinio gratificari studentes, partim ne a vicinis relicti ad omnem iniuriam paterent metuentes. Prorex Scotorum veritus ne, si ipse tanto circumstrepente undique tumultu nihil moliretur, animos suorum labefactatos penitus deiiceret, Brochteam arcem obsedit ac post tertium fere mensem, nulla memorabili re gesta, suos abduxit, relicto cum centum equitibus Iacobo Haliburtono iuvene impigro, qui vicina loca infesta redderet et commeatus terrestres in Brochteam et praesidium, quod in colle vicino Angli communierant, inferre prohiberent.
43. Haec fere sub finem illius anni gesta. Proximi anni, qui fuit 1548, initio Angli Hadinam oppidum ad Tinam amnem in Lothiana communierunt et villarum incendiis et direptionibus agrum totius ferme Scotiae fertilissimum vastarunt, aliudque praesidium ad Lauderam urgebant. Et Levinius sub finem Februarii limite occidentali transmisso insidias sibi a parte deditorum paratas aegre evasit, et Carleolum reversus de aliquot obsidibus, ac maxime Ioannis Maxuallii, quem praecipuum defectionis auctorum rebatur, ex literis regis Anglorum poenas sumpsit. Inter haec Henricus Gallus, qui patri Francisco successerat, miserat ad mare copiae quae in Scotiam traiiciendae erant, ad sex fere millia hominum. In iis erant tria Germanorum peditum millia duce Ringravio, duo fere Gallorum millia, ac circiter mille diversi generis equites. Omnes iussi parere Dessio Gallo, qui iam aliquot annos copias in Gallia non sine laude duxerat. Hi Lethae expositi ac iussi Edimburgi commorari dum se a nausea et iactatione marina reficerent. Prorex et quod secum habebat copiarum Hadinam profecti, omni aditu obsesso, urbem clauserunt, edictoque in omnes partes misso, paucis diebus ad octo millia Scotorum convenere. Ibi nobilitate omni congregata, renovata est illa consultatio de regina in Galliam transportanda et Delfino despondenda. Convocatur consilium in coenobium monachurum quod extra Hadinam est, hoc est in ipsa castra.
44. Erant in eo conventu diversi animorum motus. Alii enim disputabant bellum ab Anglis perpetuum et a Francis servitutem ex hac reginae ablegatione imminere. Erant qui ob religionis consensum et praesentium temporum conditionem Anglorum oblatam amicitiam censerent amplectandum, praesertum cum pacem decennalem offerrent, nec ullo vinculo et pactis gravioribus Scotos illigarent. Tutum enim id foedus esse ut, vel rege Anglrum vel regina Scotrum ante decennium e vita decedente, omnia utrinque sint integra. Ut nullus autem fortuitus eventus intercurrat, tamen regno malis praesentibus quibus fractis viribus prope succumbat liberato, posse iunventute, quam proxima clades pene totam absumpserat, longa pace aucta, sopitis intestinis dissensionibus, maturius quam inter cornua tubasque de summa rerum agi, qua in consultatione saepe mora fuit salutaris, et praecipitem festinationem celeris est secuta poenitentia. Gallicae causae favebant primum omnes Papiani, deinde Gallicis beneficiis praeoccupati aut in magnam spem emolumentorum erecti. In hoc genere fuit et prorex. Ei promissi erant reditus annui duodecim millium librarum Francicarum et praefectura centum equitum cataphractorum. Ita in eorum sententiam frequenter itum est qui reginam in Galliam amittendam censebant. Igitur classis quae ad eam devehendam venerat, et interim Lethae stabat, simulato discessu totam Scotiam circumvecta Buttanodunum appulit, regina, quae quamplures menses eius adventum expectaverat, comitantibus Iacobo fratre, Ioanne Areskino, et Gulielmo Levistonio conscendit, ac multum tempestatibus adversis iacta tandem in Britanniam pensinsulam Gallicam fuit exposita, atque inde ad aulam modicis itineribus perducta.
45. In Scotia cum bellum ad Hadinam substitisset, vulgus Scotorum diversis in locis rei gerendae occasionibus non defuit. Nam cum ex Humo et Fascastello arcibus hostes excurrentes magnis incommodis vicinas regiones afficerent, tandem Scoti observato negligentius in Humo vigilias obiri, nocte per rupem, ubi sciebant fiducia loci minimam diligentiam adhiberi, in summum penetrarunt ac, caesis custodibus, arcem in suam potestatem redegerunt. Nec ita multo post cum praefectus Fascastelli imperasset vicinis agricolis ut magnam commeatuum vim ad certum diem adveherent, hanc vicina iuventus occasionem nacta frequens ad diem dictum affuit, ac, deposita e iumentis onera cum in humeros extulissent, per pontem qui duas rupes committit recepti, repente quod ferebat deiecto, custodum qui aderant signo dato conficiunt. Ac prius quam reliqui Angli convenire possent, armis et locis opportunioribus occupatis suisque per patentem portam acceptis, arce sunt potiti. Nec maritimus interea Anglorum exercitus quievit. Tota enim terrestris belli mole Hadinam versa proximas regiones praesidio nudatas rati hostium duces in Fifanum agrum descendere decreverunt. Igitur cum aliqua oppida maritima habitatoribus frequentia praetervecti ad Fanum Miniani vicum satis frequentem appulerunt, ut inde terrestri itinere ad immunita quidem, sed maiora et in quibus diripiendis maius operaeprecium esset, pergerent. Iacobus Stuartus reginae fratro accepto tumultu ipse cum plebe Fani Adreae et paucis qui domi relicti erant civibus eo accurrit, aggregantibus se ad famam passim vicinis. Angli iam in terram egressi circiter ad mille et ducenti ad pugnam insructi stabant, ac metu machinarum quas e navibus exposuerant agrestium turbam facile dissipabant. Iacobus autem, terrore fugientium paulo compresso, tanto impetu in hostem irruit ut, quamvis turbam temere collectam magna ex parte secum haberet, statim hostem funderet aut fugaret, atque inde ad mare magna cum caede compelleret. Multi in fuga trucidati. Non pauci dum ad naves properant aquis absumpti. Navicula cum vectoribus dum tumultuosius ad suos festinat depressa est. Ferunt eo die caesos circiter sexcentos, centum captos.
46. Illinc classis ad Merniam regionem minus frequentem est devecta eo consilio ut montem Rosarum oppidum non procul a Deae fluminis ostio situm opprimerent. Exscensionem noctu facere statuunt, quam opperientes donec lucis aliquid supererat, ad anchoras extra terrae conspectum steterunt. Cum per tenebras paulatim ad litus allaberentur, ipsi sua imperitia rationem occulti consilii accensis in omnibus naviculis lucernis hosti prodiderunt. Ioannes Areskinus Dunius oppidi praefectus, omnibus absque strepitu arma parare commonitis, tripiciter suos divisit. Alios retro aggerem terrenum in litore ad excensiones impediendas extructum collocavit. Ipse iaculatores aliosque leviter armatos in hostem duxit. Tertiam manu ministrorum et vulgi promiscui adiunctis paucis hominibus militaribus qui turbam regerent retro collem propinquum expectare iussit. His ita comparatis, ipse cum iaculatoribus in hostes descendentes invectus acie certamen conseruit, ac tumultuario genere pugnae eos usque ad aggeres pertraxit. Ibi coniunctus cum statione suorum acie instructa omnes una in hostem immisit. Nec illi cessissent nisi e colle propinquo acies alia sub signis se ostendissent. Tum demum ad mare et naves adeo trepide acti sunt ut e circiter octingentis qui excederant vix tertia pars incolumis evaserit. Interea ad Hadinam acriter excursionibus pugnabatur, nec sine utriusque partis damno. Plures tamen ab Anglis cadebant. Itaque cum multarum rerum aut iam esset aut mox instaret poeniuria, atque auxilium quod parabatur serius venturum crederetur quam vires obsessorum affectae ferre possent, Beruico interea duo equites illustres Robertus Bovius et Thomas Palmerius eo mille pedites et trecentos equites quanta possent celeritate ducere iussi sunt. Hi omnes insidiis excepti pene ad unum interierunt. Cum Angli statim alia subsidia mittere conarentur, eorum consilio intellecto, Galli ad angustias viarum qua venturi erant se obiecerant. Verum, Dessio per exploratorem hostium quem caeperat deluso (quippe asseverabat Anglos adhuc procul abesse et alia via instituisse ad suos penetrare), relectis quas obsidebat faucibus, alio se avertit. Et Angli interea qua pertenderant, nemine obvio, penetraverunt. Trecentos adducebant recentes milites. Attulerunt et globos ferreos missiles et sulfuerei pulveris nonnihil, commeatum item eius generis cuius apud obsessos summam esse poenuriam sciebant.
47. Dum haec ad Hadinam varia fortuna geruntur neque quicquam ad summam belli proficitur, certus afferetur rumor iustum in Anglia conscribi exercitum ad obsidionem solvendam. Dessius copiis adventantibus cum se imparem sciret, castra paulo longius ab oppido removit et machinas aeneas praeter sex minusculas ex eo genere quae campestres vocantur Edimburgum remisit. Tandem Angli exercitus adventus obsidionem solvit, quod in unius aleam certaminis rem Scoticam duces committendam non censebant. Scoti qui cui proximum erat domus redierunt. Galli, etsi Anglis vehementer prementibus, sine noxa se receperunt. In reditu Edimburgi praefectum prohibentem cum omnibus copiis oppidum ingredi (quod sciret eos a praedandi licentia non posse contineri) una cum filio et civibus aliquot qui se ad eos aggregabant Galli milites interemerunt. Dessius interea, ne seditio glisceret, simul ex rebus bene succedentibus ratus hostem negligentiorem factum statuit tentare num ex inopinato Hadinam intercipere posset. Ea tota fere nocta profectus prima luce vigilibus occisis ad muros venit ac, munimento quod ante portam erat oppresso caesisque excubitoribus, alii portam affringere conantur. Horrea Anglorum proxima invadunt. Ibi molientium portas fragor et Gallorum alacritas victoriam ingeminantium vix tandem sopitis Anglis somnum excussit. In hac maxima omnium trepidatione miles quidam machinae aeneae maximae quae in portam forte adversa stabat ignem subiecit, ut in praesenti malo etiam anceps remedium tentaret. Globus perfracta porta per densos Gallorum ordines transvolans tantam stragem dedit ut inter vociferationem militum victoriam gratulantium et fractarum valvarum fragorem clamor dissonus ad extremos perveniret. Illi trepidationis causam ignorantes in fugam conversi reliquos secum traxerunt.
48. Inde Galli cum damno repulsi in Teviotiam, quam Angli maximis afficiebant calamitatibus ducti. Ibi, praesidente Dessio, Iedburgo hostes repressi. Multae incursiones in agrum Anglrum non sine re et laude factae. Tandem, omnis agris vastatis, omnium rerum inopia ad labores quotidianos adiuncta est minore vulgi commiseratione ob Edimburgensem seditionem, quam velut ad tyrannidem conatum accipiebant. Nec ab eo die quicquam a Gallis memoria dignum est patratum. Rex Galliarum et proregis et reginae viduae literis certior factus Dessium levibus expeditionibus et ferme inutilibus magnos sumptus facere, gravioremque cum amicis quam inimicis esse, ac praecipue post Edimburgi factam seditionem adeo Franci militis auctam insolentiam ut res non procul abesset a pernice ex intestinis discordiis. eo revocato, auxiliis Paulum Termium virum militarem et summa prudentia praeditum Gallus cum supplemento misit in Scotiam. Is dum advenit, Dessius cum ad suam existimationem facere arbitraretur, Ketham insulam ante paucos dies captam et muniri coeptam recuperare classe Lethae coacta cum lecta manu Scotorum et Francorum conscendit, regina vidua spectante et nunc singulos nunc universos adhortante, at litore potitus Anglos in altissimum insulae angulum compulsos, caesis fere omnibus eorum ducibus, ad deditionem, nec tamen sine sanguine, coegit. Hoc postremo in Britannia opere fortiter patrato, exercitum Termio tradidit. Is eductas ex hibernis copias in regiones ad septentriones spectantes duci iusset. Eos ipse Dessio dimisso statim secutus est ac, exercitu ad Brochteam arcem admoto, brevi eam ac mox castellum propinquum de Anglis caepit, utrinque fere omni praesidio deleto.
49. Cum in Lothianam redisset ac totis viribus in id incumberet ne commeatus Hadinam subveherentur, ac pene ex improviso magnus Anglorum et Germanorum exercitus ei se ad praelium paratum ostendisset, suos instructos magno gradu retroduxit donec ad loca tutiora perveniret. Interea Scotorum equies, qui ab omni parte hostium agmini insultabat, conspicatus Germanorum impedimenta incustodita, eo momento temporis dirupuit. Commeatus interim nullo impediente Hadinam illati. Inter haec ad Coldingamiam Iulianus Romerus cum Hispanorum cohorte incautis, ut in rebus tranquillis, oppressus ipse capitu, pene tota cohors est deleta. Termius, domum reversis Anglorum copiis, ad Hadinam oppugnandam redire decreverat. Tenebant oppidum viri aces, sed, regionibus circa vastatis, cum difficilis et periculosa esset commeatuum e longinquo subvectio parumque et raro, nec unquam sine damno, apportaretur, ipsique praeterea Angli gravissima seditione domi laborarent, et foris Gallico bello premerentur, praesidium Hadinense omni spe auxilii destitutum ad Cal. Oct. 1549, oppido incenso, in Angliam discessit. Praesidium quoque ad Lauderam iam in eo erat ut omnium rerum necessariarum copia circumventum dederetur, cum subito allatum est de pace inter Anglos et Francos inita, quae ad Cal. Apr. anno 1550 fit in Scotia promulgata, ac proximo mense Maio Galli milites sunt classe domum revecti.
50. Ea pax circiter triennium, quod ad externum hostem attinet, duravit. sed gravissimo bello nihilo mihus fuit et molesta et perniciosa. Nam qui praeerant rei summae prorex et frater eius Fani Andreae archiepiscopus, uterque summa crudelitate et avaritia <erat>. Archiepiscopus etiam in omnem libidinem solutus, quasi iure permissa in omnes omnium rerum licentia, suis cupiditatibus obsequebatur. Primum velut futurae tyrannidis fuit praesagium multa caedes Gulielmi Crechtonii hominis primarii. Is in ipsis proregibus aedibus ac tantum non in ipsius conspectu a Roberto Semplio fuit caesus. Paenae tamen exceptus fuit caedis auctor, exorante concubina archiepiscopi, qui Semplii erat filia. Archiepiscopus, qui rege vivo inter eos quibus plurimum fidebat sincerioris religionis studium prae se ferebat, et eo defuncto in omnia vitia praeceps ierat, e multis concubinis hanc Sempliam nec forma decoram, nec fama alioqui integram, nec alia re quam procacitate insignem a marito propinquo suo et gentili abductam prope in uxoris iustae loco habebat. Proxime secuta est mors Ioannis Malvillii nobilis Fifani, qui proximo regi inter familiarissimos habebatur. Eius deprehensae fuerunt literae ad Anglum quendam cui amicum captivum commendabat. In eis etsi nulla suspitio criminis inerat, tamen ad supplicum auctor earum raptus capite luit. Poenam foediorem fecit patrimonium eius Davidi filiorum proregis minimo datum. Horum quidem facinorum damna ad paucos, invidia ad multos, exemplum prope ad ad omnes pertinebat. Ob hanc imperitiam regni gerendi totiusque vitae segnitiem, cum animos etiam vulgi prorex offendisset, tum ob alia indies fiebat vilior, praecipue post sublatum Georgium Sophocardium, maxima parte hominum secutas calamitates in religionem vertente, sed iis maxime qui non modo puritatem doctrine et vitae totius moderationem in Georgio suspiciebant, sed qui multis et eius veracissimis praedictionibus persuasi vim futuri perspciendi divinitus ei inditam credebant.
51. Vilescente ob haec interim proregis auctoritate, mox et secutum malum multo latius fusum, quod omnium querelas, nec eas quidem obscuras, expressit. Conventibus enim iuridicis per universum regnum indictis, verbo quidem ut latrocinia comprimerentur, verum res ipsa ostendit nihil aiud quam publicam direptionem sub honestis nominibus quaeri. Ab universis enim extorquebatur pecunia, et a bonis viris et latronibus aequalis multa exigebatur, et utrique non pro magnitudine scelerum sed opum plectebantur. Nec a sincerae religionis cultoribus abstinebat crudelitatem et avaritiam, etsi ipse aliquando eam sectam professus fuisset, nec tum haberent cardinalem sub cuius nominis praetentu sua vitia tegerent. Nec proregis nomine pecunia turpius quaerebatur quam flagitiosius libidine fratris profundebantur.

Perge ad Librum XVI