Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSQUARTUS

IC erat in Scotia rerum status cum Ioannes dux Albinus decimo tertio Cal. Iun. anno millesimo quingentesimo decimoquinto Brittanodunum appulit, summa cum omnium bonorum gratulatione, quippe qui in eius magistratu res tranquilliores et iuris aequibilitatem sperabant. Ac frequenti nobilitate de eius imperio latum ex ordinum decreto patrimonium ei redditum, dux Albinus et Marciae comes delcaratur usque ad maturam regis aetatem creatur. Iacobus item proximi regis nothus Moraviae comes vocatur, iuvenis qui summam de spem conceptam sua virtute longe superavit. Spem de prorege praeceptam vehementer confirmavit in ipsis prope comitiis Petri Maufacti supplicium. Erat is latro insignis, quo post multa crudeliter et nefarie perpetrata per licentiam superioris bienni eo provectus erat audaciae ut in aula quoque regia palam versaretur. Eius poena inexpectata adeo rerum statum subito mutavit ut facinorosi fugam et latebras spectarent, boni autem animos erigerent, ac repente refum facies velut e turbida tempestate coepit in summam tranquillitatem converti. Ioannes Hepburnus interea in aures atque animum proregis per amicos eius quos muneribus occulte coluerat obrepsit, et delationibus et simulatione quadam intelligentiae moris patrii apud hominem rerum Scoticarum ignarum ita se insinuavit ut prope soli de rebus maioribus haberetur fides.
2. Is autem a prorege per Scotiam universam, ut de delictis eorum qui vulgus oppressum prope servorum tenebant loco inquireret hac sibi maxime ratione paravit fidem. Primum quae essent in singulis regionibus aut novae discordiae aut veteres inimicitiae ostendebat. Quae factiones item, et qui principes eorum essent, et haec quidem satis vere (ut quae omnibus nota forent) narrabantur. In Humium vero prout occasio se dabat qui de eius impotentia quererentur excitabit, et partim veris, partim confictis criminibus aures adversus omnem purgationem occludebat. Caeterum, toto fere regno perlustrato, cum explicasset diserte singularem inter se familiarum cognationes, affinitates, et foedera, persuasissetque neminem honestiore loco natum quantumvis sceleratum sine multorum offensione posse opprimi, neque id tam ob inimicitias et propinquorum conspirationes, quam quod delictorum poena ad paucos, exemplum ad innumeros pertineret, quos ex inimicis culpae similitudo et par metus poenae plaerunque redderet amicos. In tantas autem et tam late sparsas factiones viribus domesticis non posse animadverti. Rogandum esse regem Gallorum ut maiores copias ad hanc frangendam contumaciam mitteret. Eam quoque rem non magis ex usu terrae Scoticae quam rei Gallicae esse. Interim vero factionum capita aut deprimenda aut (si fieri posset) esse tollenda, idque ea prudentia ne plures sese peti opinentur.
3. Capita vero in praesentia tria praecipua esse. Eorum Arcibaldum Duglassium in flagrantissima apud vulgus gratia esse. Ob multa enim maiorum merita erga rem Scoticam nomen eius gentis maxime esse populare. Praeterea et iuventae flore et Anglica affinitate subnixum maiores privato spirtu gerere. Humium vero sua potentia gravem ac longinquitate temporis confirmatum magis esse formidabilem. Ibi non contentus quae adversus proregis partem et patruum facta ab Humiis essent invidiose commemorare, quorum omnum cum Heburni essent participes, tamen invidiam in solos Humios conferebat, et cessatio in praelio proximo adversus Anglos, et rumores invidiosi de morte regis magna cum asseveratione, et Noramae instauratio eo dissimulante saepe repetuntur.
4. Formanus neque propinquis aut generis claritate erat per se metuendus, in quacunque tamen partem se inclinasset magnam accessionem facturus videbatur, cunctis regni opibus in unam domum congestis. Eum enim posse vel praesentem partium inopiam pecunia sublevare vel pollicitatione (quia omnia in eius potestate tum essent) multos ad consiliorum communionem allicere. De Formano leviorem Heburni auctoritatem reddebant nobiles inter eos inimicitiae, nec eius opes invidiosae erant, quas magis gaudebat largiendo profundere quam apud se servare. Nec genus ullum hominum aeque muneribus colebat ac proregis comites Gallos, nec tam ulli se factioni adiungure studebat quam universos benevolentia complecti.
5. Caeterum altius in animum proregis penetravit de praefecto limitum suspitio, quam eius ab Humio adversa voluntas, et in congressibus vultus minus quam antea familiaris quodam modo prodebat. Itaque post paucos menses Alexander Humius non pro sua spe a prorege acceptus coepit cum regina eiusque marito secretas coitiones facere, in quibus Humius fortunam publicam graviter deplorabat, quod rex in ea aetate quae sua mala intelligere non poterat incidisset in manus hominis exulis in exilio nati et educati, cuius pater prava ambitione regnum fratri maiori praeripere tentasset. Hic cum proximus haeres regni sit, quis non videat id tandum eum spectare ut, ordinatis pro arbitrio rebus aliis, puerum innoxium e medio tollat ac regnum in se transferat, et quod pater eius impie meditatus fuerat ipse per summum scelus perficiat. Unam esse periculi vitandi rationem, si regina cum filio in Angliam discedat, sese suaque omnia fratris fidei committat. Haec ad proregem delata cum facile credita essent, homo natura acerrimus et qui in rebus conficiendis celeritate summa uteretur, praesentibus tantum copiis fretus eorum conatus praevenit. Arcem Sterlini et cum ea reginam in potestatem suam redegit. Regi sacramentum palam dixit. Submota regina et Duglassiis ex procerum decreto praeter Ioannem Areskinum arcis praefectum, tres supremi ordinis viros summa fide et integritate qui regis educatione praeessent adhibuit, ut sibi per vices succederent, addita etiam adversus vim et fraudes custodia. Sub haec Humiuscum fratre Gulielmo in Angliam secessit. Duglassius cum uxore tantum morati dum Henrici voluntatem scirent eos consequuntur atque apud Harbotillam in Northumbria subsistere iubentur donec prolixius eis de sua voluntate significaret.
6. Ioannes interea graviter de eorum discessu commotus statim legatos in Angliam misit qui se Henrico purgarent: nihil commissum cur aut regina sibi ab eo metueret aut alienore erga eum esset animo; neque caeteris eius fugae comitibus quicquam a se factum quo minus et patria libertate suisque bonis frui possent. Haec publice ad regem. Nec interea Humiis et Duglassio per ipsorum amicos reditum suadere, fidem interponere, omnia liberalissime polliceri desiit donec eos in suam sententiam pertraxisset. Caeteris igitur domum revocatis, regina tum maxime gravida et instante partu ibi necessario relicta filiam Margaritam peperit, de qua suo loco nobis erit dicendum. Cum autem ltineris laborem pati possa visa est, subellectile regia et comitatu ab aula ad eam misso Londinum est profecta, ibique ab Henrico frate et Maria sorore (quae defuncto marito Ludovico Franco non ita pridem ad suos redierat) honorifice at amanter est recepta. Nec suspitiones tamen in Scotia iamdudum ortae, aut reginae discessu aut comitum eius reditu magnopere fuerunt levatae. Nam Galvinus Duglassius comitis Angusiae patruus, et Patricius Panitarius, qui superiori regi fuerat ab epistolis, et Ioannes Drumondus sive Drumenius, suae familiae princeps, alius alio fuerunt relegati. Alexander autem Humius in ius ad conventum publicum duodecimo die mensis Iulii anni 1516 vocatus cum non patruisset, damnatus, bonaque eius fisco adiudicata. Ille ea (ut rebatur) contumelia ferocior factus, ut metu metum discuteret, vel immissis latronibus vel excurrere permissis vicinos magnis calamitatibus affecit. Adversus hos conatus decem equitum peditumque millia proregi decreta ut eum aut caperet aut regno pelleret. Sed antequam ad manus veniretur, Humius amicorum suasu in proregis fidem se dedit, ac Edimburgum ductus comiti Araniae Iacobo Hamiltonio, suae sororis marito, datus est custodiendus, poena perduellionis denunciata si eum dimitteret.
7. Sed ea res praeter omnium expectationem cessit. Nam Humius Hamiltonio persuasit ut secum una discederet, et facta coniuratione rerum administrationem ipse susciperet, ut qui proximus post superioris regis liberos esset haeres, nempe e Iacobi Tertii sorore genitus, aequiusque esse ut ille proximum a rege locum teneret quam Ioannes, e fratre quidem, sed exule natus et caetera plane peregrinus, cum quo ne linguae quidem commercium esset. Haec prorex cum rescisset, ad Hamiltonum arcem diruendam profectus admotis machinis inter biduum eam deditione recepit. Humius interea factis e Marcia excursionibus vicinisque regionibus spoliatis, Dumbari oppidi magnam partem ferro flammaque vastavit. Haec fere eo anno gesta sunt. Veris initio accessit ad factionem rebellantium Ioannes Stuartus Leviniae comes ex Hamiltonii sorore genitus ingensque manus amicorum et clientium eius. Hic capta arce Glascuensi una cum Hamiltonio proregis adventum ibi praestolantur. Prorex, consilio procerum suarum partium Edimburgo habito, subitarium confecit exercitum ac hostibus non expectare ausis Glascuam ingreditur arcemque ingreditur. In unum bombardarium Gallum tanquam desertorem est animadversum. Caeteris, deprecante Formano tum pacis interprete, venia est data. Comes Leviniae post paucos dies in gratiam est receptus, ac ex eo die summa fide et observantia semper erga proregem est usus. Non adeo diu post, primum Hamiltonius, ac non multo posterius Humius in aulam redierunt. Eis quoque praeteritorum gratia facta, sed Humio, quae saepius rebellaverat, aegrius venia impetrata: lege etiam adiecta, si quid post id tempus offenderet, veterum quoque facinorum memoriam renovatam iri.
8. Itaque, pace undique stabilita, prorex ad Falcolandiam secessit. Illic cum se menses aliquot continuisset, magnis suspitionibus adversus Humium coortis, inde Edimburgum rediit. Conventu procerum ad octavum Cal. Oct. habito Humium magnis pollicitationibus in aulam protrahere per amicos est conatus. Verum dissuadentibus pluribus, aut si ipsi decretum esset eo proficisci, et Gulielmum fratrem (cui ob fortitudinem et munificientiam prope maior quam ipsi erat auctoritas) domi relinqueret consulentibus. Proregem enim fratre incolumi nihil durius in ipsum consulturum. Ille tamen velut fatali necessitate praeceps raptus, spretis amicorum admonitionibus, cum fratre Guliaelmo et Andrea Caro Farnihestio in aulam venit, ac statim diversi in custodias dati ex consilii sententia paucus post dies ad causam patrio more dicendam producti. Nec ullum tamen novum facinus obiectum. Accusavit princeps Iacobus Moraviae comes de caede patris, quem compertum erat multorum testimoniis praelio vivum excessisse. Sed cum hoc crimen acriter obiectum parum perspicuis argumentis confirmaretur, tandem ad privata facinora recursum, et removata superiorum motuum civilium memoria, quorum omnium aut auctor aut particeps Alexander fuisset. Opera etiam ad Fluidonum parum fideliter navata crimini datur. De iudicum sententia Humii damnati, Alexandro quinto Id. Oct., frater postridie capite luerunt. Duorum fratrum capita publice in loco maxime conspicuo ad terrorem fixa, bona publicata. Huc finis fuit Alexandrii Humii, omnium sui temporis Scotorum potentissimi, qui quanquam in vita multorum odia et aemulationem adversum se inflammaverat, tamen eius mors, invidia senescente, multorum sermonibus varie celebrata fit, eoque potissimum quod nullo crimine sed Ioannis Heburni coenobiarchae calumniis concidisse credebatur. Homo enim factiosus et vindictae avidus implacabili odio adversus Humium arserat quod eius unius opera Archepiscopatu fani Andreae exclusus fuisset. Ideoque odium vetus in tempus recondens proregi iamdudum ob suspitiones Humiis infenso durioris consilii auctor fuisse existimatus, ostenso quantum regi et universae rei Scoticae periculum immineret si discedens ipse in Galliam tam acrem inimicum incolumem relinqueret. Quid enim eo absente ausurus non esset qui praesentis auctoritatem toties contempsisset? Eius hominis contumaciam, quae nec praemiis, nec honoribus, nec venia toties oblata leniri posset, ferro frangendam, si rem Scotical salvam esset velit.
9. Haec atque huiuscemodi cum per speciem consulendi saluti communi in animum sua sponte aegrum paulatim irreperent, plus putant ad mortem Humiorum quam crimina valuisse. Extinctis fratribus Humiis Andreas Carus, impetrata unius noctis mora ut de animae cogitaret, per amicos ac maxime per Gallum, apud quem asservabatur, non sine pecuniae repraesentatae suspitione supplicium effugit. Alexandro tres fratres erant susperstites, qui omnes varis casibus per ea tempora conflictati fuerunt. Georgius ob caedem exul in Anglia apud hospites latebat. Iannes Iedburgi abbas ultra Taum relegatus erat. David natu minimus, qui erat Coldingamiae prior, bienno fere post caedem fratrum ab Iacobo Heburno soris marito per speciem colloquii evocatus et in paratas insidias praecipitatus interiit, magna hominum commiseratione quod adolescens innoxius ac summa indole tam turpiter, a quo minime debuit, proditus esset. Cum hoc pacto poena totam Humii domum pervagata fuisset, vertit invidia in eorum inimicos, ac potissimum in Ioannem Heburnum tam acerbum ultionis iniustae exactorem. Ex unius autem familiae tam potentis calamitate caeteris metus iniectus res ad tempus tranquilliores fecit. Decembri proximo prorex regem Sterlino Edimburgum traduxit et a proceribus Scotis veniam redeundi in Galliam petiit. Eius postulationi prope cunctis refragantibus, aliquot menses remansit, ac praecipiti iam vere sese, si maior aliquis motus qui praesentiam ipsius reposceret orietur, rediturum pollicitus naves conscendit, relictis qui summae rei praeessent Angusae, Araniae, Argatheliae, Huntliae comitibus, archiepiscopis Fani Andreae et Glascuae, quibus adiunctus est Antonius Darsius Gallus qui Dumbaro praeerat; cui mandaverat etiam ut de rebus omnibus certiorem se faceret. Ne qua vero ex ambitione discordia inter homines claros in pari potestae constitutos oriretur, suas singulis regiones attribuit. Gallo, caeteris non gravate concedentibus, princeps inter eos locus est datus, ac Marcia et Lothiana cui praeesset. Caeterae pro cuiusque commoditate provinciae distributae.
10. Interea regina post annum fere quam in Angliam venerat extremo mense Maio in Scotiam rediit ac Beruico per maritimum est deducta. Verum nequaquam pari atque antea concordia vixerunt. Prorex quanquam discedens, ne motuum semina se absente suppullularent, nobilissimarum familiarum aut principes ipsos aut eorum filios propinqosque per speciem honoris obsides secum duxisset, multosque in diversa loca relegatos in libera custodia reliquisset, arcibus Dumbaro, Britannoduno et Garviae custodes Gallos imposuisset, tamen e re parva et unde minime metus erat tumultus origo suborta est. Antonius Darsius in suo magistratum magnum aequitatis eet prudentiae specimen, ac maxime in compescendis latrociniis exhibuerat. Primum in eius provincia motum fecit qui ad bellum spectaret Gulielmus Cocburnus comarchi Lanctonii patruus, qui, curatoribus pupilli exclusis, arcem Lanctoniam tenebat, fretus maxime potentia Davidis Humii Vederburnii, cuius sororem Cocburnus in matrimonio habebat. Eo cum Gallus satis firmo comitatu venisset arcemque qui intus erant dedere recusarent, cum raris equitibus expeditis adeqitans David Humius Alexandri sui propinqui caedem nefariam exprobrarat. Gallus partim suis diffisus, partim equo pernicissimo cui insidebat confisus, se Dumbarum versus in fuga coniectit. Ibi lapsu equi impeditum inimici assecuti eum trucidarunt, caputque abscissum supra Humium arcem loco conspicuo affixerunt. Incidit ea caedes in 12 Cal. Oct. anni 1517. Caeteri gubernatores congressi, cum ex hoc initio maiorem motum formidarent, comitem Araniae principem rectorem delegerunt. Geogium Duglassium Angusiani comitis fratrem caedis nuper factae suspectum in Garviam custodiendum dederunt, atque in Galliam ad proregem miserunt qui eum in Scotiam quam primum revocarent.
11. Sub idem fere tempus semina discordiarum iacta sunt inter comitem Angusiae et Andream Carum Farnihestium ob iurisdictionem agri quidem comitis, sed in quo ius conventuum habendorum Andreas sibi esse affirmaret. Reliqua Carorum familia comiti, Andreae vero Hamiltonii favebant, magis ob Duglasii odium quam quod certum ius esse Caro arbitrarentur. Igitur cum sub diem conventus in maioris quam pro re de qua contendebatur aleam certaminis sese utrique pararent, Ioannes Somervallius Duglassianae factionis iuvenis nobilis et magni animi, Iacobum Araniae comitis filium nothum in itinere aggressus quinque comitum eius occidit, reliquos fugavit, supra triginta equos caepit. Cum Edimburgum conventus esset indictus in tertium Cal. Mai. anni millesimi quingentesimi vigesimi, Hamiltoniique dicerent se Archibaldo Duglassio praefecto non satis in ea urbe futuros, ille ne in mora publicis negotiis esst sub finem mensis Martii se magistratu sponte abdicavit. Suffectus ei indidem civis Robertus Loganus, Scotorum occidentalium proceres qui conventes convenerat in aedes Iacobi Beoni cancellarii convocati consilium inieunt de comite Angusae comprehendendo. Eius enim opes nimias et publice formidolosas causabantur, neque illo libero quicquam libere decerni posse. Occasio quoque videbatur eorum cupiditati subservire quod, propinquis non dum coactis, ipse cum paucis clientium facile posset opprimi antequam amicorum auxilia coierent. Id ille cum agitari sensisset, patruum suum Galvinum Caledoniorum episcopum ad eos misit qui animos eorum nulla provocatos iniuria leniret, peteretque ut sine armis et vi disceptaretur. Si quid de se queri iure vellent, se paratum ex aequo et bono satisfacere.
12. Sed oratio habebatur apud homines numero feroces, et viribus fretus, et ultionis cupidos. Itaque Galvinus, cum nihil aequi impetraret, declarata Angusio inimicorum superbia familiam suam comitem sequi iussit. Ipse, ut sacerdos et invalidus aetate, in hospitium secessit. Alii id ab eo factum interpretabantur ut cancellario intempestivam ostentationem exprobraret, qui cum maxime pacis auctor esse debuisset, velut seditionis fax volitaret armatus. Duglassius, spe concordiae abscissa, suos adhortatus ut cum laude potius morirentur quam per ignaviam se abderent in hospitia unde paulo post ad supplicium protraherentur. Nam inimicorum opera iam portas omnesque aditus praeclusos. Omnibus qui aderant assentientibus, armatus cum suis latissimum oppidi vicum occupat. Erant autem ei comites circiter octoginta, sed omnes viri fortes et virtutis expertae. Hi pro loci ratione divisi hostes per angiportuum angustias pluribus simul locis prodeuntes exceperunt et, primis interemptis, reliquis ruinae modo per prona retro compulerunt. Comes Araniae dux multitudinis cum Iacobo filio vadum nactus per lacum septentrionalem evasit. Reliqui fere per diversam urbis partem ad Dominicanos profugerunt. Haec dum ingenti cum tumultu per totam urbem geruntur, Gulielmus Angusii frater cum magna clientium manu ingreditur. Ea multitudine Duglassius fretus, licet multiplex hostium numerus in urbe esset, per tubicinem tamen edicit ne quis in publico praeter suos amicos et clientes armatus appararet. Caetereis petentibus ut sine iniuria discedere liceret facile permissum. Abierunt autem uno agmine praeter eos qui fugam praeceperant equites non minus octingenti maiore cum ignominia quam damno. Ceciderant enim non amplius septuagienta duobus, sed in his viri illustres comitis Araniae frater et Eglentonii filius. Haec gesta fuerunt pridie Cal. Mai. anno millesimo quingentesimo vicesimo. Hanc contumeliam ut ulciscerentur, Hamiltonii Cellam Marnoci (ea Cunigamiae arx est) obsederunt. Eam tenebat Robertus Bodius Duglassianorum cliens. Sed illinc brevi re infecta recessum. Proximo anno Duglassius ad 13 Cal. Aug. assumptis Humiis exulibus venit Edimburgum atque Alexandri et Gulielmi Humiorum capita e publico, ubi affixa erant, detraxit.
13. Hoc totum fere quinquennium a proregis discessu usque ad eius reditum tumultuose actum, nec caedibus et rapinis usquam temperatum. Rediit autem ad tertiam Cal. Nov. anni millesimi quingentesimi vicesimiprimi. Ut motus per absentiam suam coortos facilius sedaret, statuit Duglassiorum imminuere potentiam. Angusiae comitem familiae clarissimae principem in Galliam relegavit. Eius patruum episcopum Caledoniorum Romam per pontificem evocandum ad causam dicendam curavit. Is proximo anno dum Romam proficiscitur Londini peste correptus obiit, magno sua virtutis apud bonos desiderio relicto. Praeter enim natalium splendorem et corporis dignitatem, erant in eo multae, ut illis temporibus, literae, summa temperantia, et singularis animi moderatio, atque in rebus turbulentis inter adversas factiones perpetua fides et auctoritas. Reliquit et ingenii et doctrinae non vulgaria monumenta sermone patrio conscripta. Proximo post reditum proregis anno, conventu ordinum habito, exercitus ad Edimburgum stato die adesse eius satis frequens convenit, qui cum in campis Roselino proximis castra posuisset, omnibus incertis quo ducerentur, per praecones denunciatum est ut Annandiam versus pergerent, gravi poena in abnuentes proposita. Ad Soluaeum Scotiae limitem satis quidem obedienter a caeteris est ventum. Unus Alexander Gordonus et qui eum sequebantur ad tria ferme millia longius ab Anglia substiterunt. Id cum proregi esset nunciatum, postridie retro ad eum venit et ad sua castra perduxit. Ibi convocatis proceribus cum plurimis et gravissimis rationibus ostendisset cur eam potissimum partem Angliae aggredi statuisset, magna pars nobilitatis, maxime auctore Gordonio, qui caeteros opibus et aetate antiebat, ingredi omnino Angliam renuerunt, sivi prava erga progrem invidia sive (quod maxime prae se ferebant) quia tum rei Scoticae id expedire putabant.
14. Causae iactabantur in speciem, vulgo non ingratae. Nam si ea opera Gallis navaretur, ne Anglus in eos totis viribus incumberet, satis ad id videri bellum ostentare. Sin rerum domesticarum ratio habeatur, statu publico domi turbato ac rege adhuc puero suas existimare partes fines veteres tueri et regnum incolume servare. Sin porro ne pergerent, fortuitarum etiam offensionum ipsis culpam esse subeundam, ac rei male gestae rationem intra paucos annos esse reddendam. Postremo si maxime vellent et commune periculum adversus hostem negligere et suarum domi rationem oblivisci, se tamen vereri ne in hostico Scoti imperio satis audientes forent, ac maximopere cavendum ne vel aemulatione, vel invidia, vel recentibus adhuc odiis ignominia accipatur. Prorex, qui adversando se nihil acturum videbat, consensit. Ne tamen nihil tanto conatu ducto ad Soluaeum exercitu actum videretur, per hominem idoneum, qui in Anglia negotiari consueverat, Dacrium Anglici limitis praefectum admonendum curat posse aliquid transigi si ad colloquium veniretur. Ille, ut cui omnia imparata erant (neque enim Scotos aut omnino aut saltem per eum limitem irrupturos expectaverat) libenter id audivit, et misso caduceatore obtinuit ut fide publica venire in castra posset. Postridie viginti equitibus, in quibus maxime insignes Thomas Dacrius et Thomas Musgravus erant, comitatus ad tentorium ducis venit, ac caeteris submotis soli cum singulis interpretibus sunt congressi. Igitur cum et Dacrius rebus imparatis deprehensus a quietis consiliis non abhorrere, et prorex invito exercitu rem gerere non posset, pactis induciis et spe pacis iniecta, discessum Scotorum, qui rebus gerendis maxime fuerant impedimento, ut culpam a se averterent sparserunt rumores ob pacem obtinendam prorege ab Dacrio precuniam partim repraesentatam, partim promissam ac nunquam solutam. Atque in vulgus his prosesminatis rumoribus colloquium infamare sunt conati.
15. Prorex cum octavo Cal. Nov. discederet in Galliam, pollicitus est se ante Cal. Aug. rediturum. Eum diem cum obire non posset, quod magnam Anglorum classem ad se excipiendum ornatam sciret, proximo mense Iunio quingentos pedites Gallos praemisit qui spe reditus propinqui interea Scotos confirmarent. Hi nusquam tuto itinere hoste viso prope Maiam insulam in aestuario Forthae sitam in Anglica naves freti angustias obsidentes inciderunt. Ac magno edito praelio Galli in hostium naves ingressi suum quidem nauarchum amiserunt. Eo caeso cum neque socii navales peditum ducibus parerent, nec milites, quippe rei nauticae ignari, nautis imperare scirent, ingenti Anglorum caeda fact vix in suas naves cogi potuerunt. Per Scoti proregis absentiam Thomas Hauartus Surriae comes ab Anglo immissus, ac Scotos inter se discordes <carentesque> sive summo magistratu sive certo imperio nactus cum decem millibus mercenariorum ac amplis auxiliis Marciam et Teviotiam pervagatus utriusque provinciae arces cum maximo potentiorum, nec leviore plebis (quae adversus subitas incursiones haec habebant propugnacula, in quibus se suaque servari soliti erant) damno. Et Scotia tum ita intestinis laborabat seditionibus ut vicinorum calamitates nemo ad se pertinere existimarent. Angli per aliquot menses qua libuit sine praelio grassati cum solvissent exercitum, Scoti finitimi, ut aliqua ex parte accepta damna ulciscerentur, cum assiduis incursionibus e Northumbria praedas agerent, missus iterum adversus eos Hauartus Iedburgum oppidum etsi (ut mos fert Scotorum ) immunitum magno cum labore, nec sine suorum vulneribus, caepit.
16. Dum haec in Teviota geruntur, tantus, incertum qua de causa, equos Anglorum terror de nocte invasit ut prope quingenti abruptis vinculis in castra illati obvios deiecerunt, quosdam obtriverint, ac inde velut furentes egressi et per agros dispersi passim praedae Scotis fuerint. Trepidatio ingens in castris, atque ad arma clamatum, neque ante lucem potuit tumultus sedari. Eo quod consecutum est triduo nulla re praeterea gesta, Anglorum exercitus est dimissus. Dux Albinus cum omnes portus Gallici litoris obsessos ab Anglis qui reditum eius in Scotiam observare iussi erant sciret, quibus impar viribus erat arte statuit eludere. Classem suam nullum in unum locum contraxit, sed per varios portus ita sparsam tenebat ut nullam bellici apparatus speciem praeferret, milites in locis mediterraneis ita collocarat ut nihil minus quam de navigando cogitare videretur. Anglicae classis praefectus, qui ad eum excipiendum usque ad Id. Aug. frustra toto mari volitaverat, per exploratores certior factus neque classem neque exercitum toto litore Gallico parari, ratus eum nihil ante ver proximum moturum naves subduxit. Dux Albinus, hostium discessu cognito, repente quinquaginta navium classe contracta ac tribus millibus peditum centumque cataphractis impositis post aequinoctium autumni e Gallia solvit, et octavo Cal. Oct. Araniam insulam tenuit, eodem forte die quo Iedburgum ab Anglis est crematum.
17. Ostendimus quam miserabilis aestate superiore fuerit rerum Scoticarum status, proceribus inter se dissidentibus, Anglo proxima sibi omni belli clade devastante, ac mari obsesso, spe omni externi auxilii sublata. Hostis autem consilium eo spectabat ut feroces Scotorum animos malis fractos ad paciscendum secum cogeret. Nec segnius etiam Scoti factionis Gallis adversae laborabant ut perpetuum cum Anglo foedus iniretur, regina principe. Nam cum Humius morte sublatus, Duglassius relegatus esset, caeterique magis idonei comites quam ad res suscipiendas duces haberentur, quicunque alieno adversus Gallos erant animo se ad reginam applicarant. Illa pariter ut fratri gratificaretur et imperii vim ad se traheret, dissimulata cupiditate privata, hortabatur ut filium iam prope puberem e peregrinorum manibus et se ab externo iugo liberarent. Prospiciebat etiam regina adversus maritum, quem iamdudum coeperat odisse, praesidia. Anglus etiam frequentibus ad proceres Scotorum literis et pollicitationibus consilium sororis promovebat. Per se enim non stetisse quo minus aeterna inter vicina regna esset amicitia. Idque se cum alias, tum nunc maxime cupere nullo rerum suarum respectu, sed ut omnes intelligerent se sororis filium amplecti, tueri, et quibus posset commodis amplificare velle. Quod si Scoti in animum inducerent, soluto cum Gallis foedere, sese Anglis coniungere, brevi cognituros quam nec ambitioni nec potentiae, sed uni concordiae studeret, Maria filia unica Iacobo collocata. Quo matrimonio non Scoti Anglorum, sed Angli Scotorum imperio accederent. Odia non minora inter alias gentes intercessisse, quae et affinitatibus et rerum necessariarum commerciis et mutuis beneficiis extincta et prorsus abolita fuerint. Commemorantur ab aliis commoda et incommoda quae ex utraque amicitia redundare possent. Alteram esse gentem in eandem terra natam, sub eodem coeli tractu educatam, lingua, moribus, legibus, institutis, vultu, colore, lineamentis corporis adeo similem ut magis una quam diversae nationes videantur. Alteram non magis coelo et solo quam omni vitae cultu differentem. Praeterea quae nec magnum, si hostis esset detrimentum, Scotis posset afferre, nec si esset amica emolumentum. Anglum in propinquo, Gallica auxilia longinqua esse. Iter unum per mare, quod et ab hostibus occludi et tempestatibus impediri posset. Considerarent itaque quam ad momentum rerum gerendarum esset incommodum, et ad salutem tuendam intutum, spem omnem salutis a vento suspensam habere, et in elementi inconstantissimi arbitrio sui status incolumitatem collocare. Quantum auxilii in amicis absentibus adversus praesentia pericula esset, si unquam alias, certe in hac ipsa aestate non modo intelligi, sed oculis spectari potuissent, cum Anglus hinc nos ab amicis desertos ferret, ageret, totisque viribus in perniciem nostram incumberet, illinc auxilia saepe promissa ac diu sperata teneret classis suis obsessa.
18. Haec cum pro foedere Anglico disputarentur ac non pauci in eam sententiam ituri essent, multi contra disserebant. Erant enim in eo conventu plarique Gallicis largitionibus praeoccupati, nunnulli etiam qui, quod e publicis detrimentis sua comparabant emolumenta, omnino a pace abhorrebant. Nec deerant quibus Angli in pollicendo facilitas esset suspecta, praesertim cum res Anglica tum potissimum penderet ex arbitiro Thomae Volsaei cardinalis, viri pravi et ambitiosi, et qui consilia omnia ad suam privatam auctoritatem et dignitatem amplificandam referret, ideoque ea ad omnem fortunae flatum accommodaret. Hi tum omnes diversis rationibus adducti, sed pari studio tamen Gallicum foedus tuebantur, negabantque repentinam illam hostis liberalitatem esse gratuitam. Nec nunc primum Anglos illis artibus ad incautos homines decipiendos uti. Eduardum Primum iuratum et omnibus legum vinctulis constrictum ad litem dirimendam arbitrum electum sese per summam iniuriam regem Scotorum creasse. Nuper etiam Eduardum Quartum Caeciliam filiam Iacobi Tertii filio despondisse. Cum autem puella nubendo maturuisset, nuptias prope paratas occasione belli ex nostris domesticis dissidiis arrepta dissoluisse. Neque nunc aliud Anglum quaerere quam ut, iniecta spe vana dominatus, nos in veram servitutem rapiat ac destitutos externis auxiliis toto virium suarum molimine incautos opprimat. Nec illud quidem in quo exultat eorum oratio verum tutiorem esse propinquam quam longinquam amiticiam: dissentionum enim causas inter vicinos nunquam defuturas. Quas saepenumero casus gignat et potentiores non raro levi occasione oblata serant. Concordiae leges, qui superior in armorum erit ceertamine, pro suo arbitrio praescribet. Neque unquam inter finitima regna tam sanctum fuisse amicitiae vinculum quod non vel oblatis occasionibus vel quaesitis causis saepissime violaretur. Neque sperandum Anglos nunc magis a nobis violandis temperaturos quam a tot sui sanguinis regibus abstinuerint. Foederum enim sanctitas et iurisurandi religio et pactorum et conventorum fides inter bonos firmissima sunt vincula, inter malos oblata commoditate ad fallendum retia. Haec autem commoditas in finium propinqitate, et linguae commercio, et vitae cultu non dissimli vel maxime sita est. Qoid si haec omnia longe secus haberent, duo tamen nobis providenda sunt, alterum ne veteres amicos saepe de nobis bene meritos inauditos reiiciamus, alterum ne frustra altercando tempus hic teramus, ea praesertim de re de qua nihil nisi in omnium ordinum conventu constitui potest.
19. Hoc maxime pacto Gallicae factionis homines tenuerunt ne quicquam ante certos de Gallorum auxiliis nuncios decerneretur. Adventus proregis divulgatus amicos magna laeticia affecit, dubiosque confirmavit, et multos ad foedus Anglicum proclives retinuit. Ille, apparatu belli adverso flumine Glotta Glascuam misso, recensit ibi exercitum, ac, praemisso edicto ut nobiitas Edimburgi praesto esset, luculentam orationem apud eos habita laudat eorum constantiam in antiquo foedere conservando et adversus Anglorum perfidiosas pollicitationes providentiam. Multa magnifice commemorat de Francisci regis erga Scotorum gentem animo, studio, et liberalitate. Hortatur ut, simultatibus depositis, dum externa adsunt auxilia accepta ulciscantur iniurias et insigni damno insolentiam hostis reprimant. Per hos dies, refecto milite et Scotorum copiis adiunctis, ad limitem pervenit ad undecimum Cal. Nov. Sed cum iam Angliam ingressurus ponte ligneo, qui est ad Mulrossiam, copiarum partem maiorem traduxisset, Scotis eadem causantibus quae superiore expeditione ad Soluaeum praetenderant ac Angliam ingredi renuentibus, transgressos amnem eadem via reduxit atque paulo infra ad sinistram Tuedae ripam positis castris Vercam arcem ad dextram ex adverso sitam oppugnare est aggressus. Equites interea trans amnem missi aditus omnes obsidebant ne qua inclusis auxilia intromitterentur, vicinum agrum ferro flammaque vatabant. Arcis haec forma est. Turris munitissima in intima area in magnam assurgit alitutudinem. Eam duplex murus ambit. Exterior latum amplexus spatium, in quod belli tempore rustici solebant confugere, ac pecora fructusque agrorum conferre. Interior multo angustior sed fossis circumductis et turribus excitatis munitior. Exteriorem ambitum cum Galli caepissent per vim, Angli, immiso in horrea atque stramenta quae in eis erant igne, flamma fumoque eos exegerunt. Biduo deinde proximo interiore muro tormentis converberato, postquam satis facilis aditus patefactus videbatur, iterum Galli rem aggressi per ruinas quidem strenue transcenderunt, sed cum ex arce intima adhuc integra omni genere telorum ipsi ad omnes ictus expositi peterentur, paucis suorum amissis, eiecti ad exercitum trans flumen redierunt.
20. Prorex cum et Scotorum animos a rebus gerendis videret aversos, et pro certo comperisset copias Anglorum numerosissimas, nempe in quibus ipsi scribant quadraginta millia armatorum fuisse, ac praeterea millia sex ad Beruici oppidi propinqui custodiam relicta, tertio Id. Nov. castra movit ad coenobium monacharum (Ecclesiam vocant) ad sex ab eio ubi consederat loco passuum milia. Inde de tertia vigilia Lauderam profectus itinere nocturno propter subitum nivis casum hominibus et iumentis vehementer afflictis. Eadem vis tempestatis effecit ut Angli, nulla re gesta, soluto exercitu, domos discederent. Hiemis reliquum prope quietum fuit. Adulto iam vere, prorex in conventu nobilitatis causas explicavit cur sibi in Galliam redeundum esset. verum ante Cal. Sept. se rediturum pollicebatur. Ab eis vicissim petiit ut interea rex se Sterlini contineret, nec pacem aut inducias ante suum reditum cum Anglis faceret, neque quicquam in administratione regni innovaret. Id cum sancte ei promissum fuisset, ad 12 Cal. Iun. cum suis e Scotia solvit. Absente prorege cum omnes omnia non modo impune dicerent sed facerent, agerent, ferrent, raperent, rex adhuc impubes matre, comitibus Araniae, Leviniae, Crafordiae, compluribusque aliis supremi ordinis nobilibus auctoribus Sterlino Edimburgum venit ad quartum Cal. Aug. Primoribus in regiam ad Sanctae Crucis coactis, de consilio eorum regni administrationem rex suscaepit, ac postridie onnes novo sacramento in suum nomen adegit. Qui publicam functionem aut procurationem habebant universos usurpandi causa exauctoravit, ac paucis post diebus omnes in pristinum unde deiecti erant locum restituit. Magno procerum numero ad vicesimum Augusti diem convocato ut imperium quod ipse iam usurpaverat proregi abrogaret, cum splendida (ut moris est) pompa in publicum urbis praetorium processit. Fani Andreae et Abredoniae episcopi, qui soli dissentiebant et Cal. Sept. expectandas censebant, in custodiam dati. Illi, ut suis se armis ulciscerentur, omnibus per suas iurisdicitones sacrorum usu interdicunt. Verum post alterum fere mensem, rege placato, in pristinum gratiae locum restitui fuerunt.
21. Circa idem fere tempus Arcibaldus Duglassius (quem in Galliam relegatum diximus), praemisso Simone Pennango, homini acri, et cui plurimum fidebat, egit cum rege Anglorum ut per eius ditionem tuto redire domum liceret. Anglus, qui ducis Albini hominis impigri auctoritatem imminui non moleste ferebat, ac rerum Scoticarum mutationem libens audiebat, comitem advenientem benevole accepit et liberaliter dimisit. Eius autem reditus Scotorum animos varie affecit. Nam cum ad reginae et comitis Araniae arbitrium negotia publica gererentur, magna nobilium pars, cuius principes erant Ioannes Stuartus Leviniae et Calenus Cambellus Argatheliae comites, se ad nullam curae publicae partem recipi iniquo animo ferentes cum ingenti gratulatione Duglassium recaeperunt, ut cuius auxilio vel potentiam factionis adversae ad se traducerent, vel crete fastum reprimerent. Contra reginae, quae (uti dictum est) animum a marito averterat, eius adventu commota omnibus machinis eum oppugnare instituit. Hamiltonius quoque ex residuo odio ei non modo offensus sed etiam metuens, ne a Duglassio, quem secundo loco non fore contentum sciebat, in ordinem redigeretur, adversus eum velut pro dominatione retinenda totis viribus contendebat. Hi cum in arce Edimburgensi se continerent, nec ignorarent multos procerum rerum novarum esse cupidos, tamen et loco munitissimo et regis quamlibet inermi auctoritate confisi, a vi sibi tuti videbantur. Pars adverso, coacto maiore nobilitatis numero, tres e suis eligunt regis et regni custodes, Arcibaldum Duglassium Angusiae, Ioannem Stuartum Leviniae, et Calenum Cambellum Argatheliae comites. Hi celeritate summa usi primum transmisso Fortha Iacobum Bretonem summa prudentia virum perspectis factionis opibus recusare non ausum sibi adiungunt. Inde Sterlinum profecti, ministeriis et procurationibus publicis ad suae factionis homines translatis, Edimburgum nullis praesidiis munitum sine vi ingrediuntur. Arcem levi aggere circumiecto obsident. Qui intus erant, nulla re ad obsidionem tolerandam satis provisa, et illam et sese dedunt.
Ceteris praeter regem dimissis, omne curae publicae pondus in tres quos diximus comites transferunt ea lege ut singuli per ordinem quaternos menses apud regem essent.
22. Sed ea societas nec fida nec diuturna fuit. Duglassius primis mensibus ad aulam regendam adhibitus regem in aedes archiepiscopi Fani Andreae induxit, et supellectili eius et re familiari pro sua (nam ab eis iam defecerat) usus est. Et quo magis animum regis sibi devinciret, omnibus voluptatum illecebris eum imbui permisit, nec tamen propositum tenuit, ministris domesticis regis ab adversa factione, cuius principes erant regina et Hamiltonius, corruptis. Prima animorum in aula alienatio fuit ob sacerdotiorum divisionem Duglassiis omnia ad se trahentibus. Georgio Chrichtonio ad Episcopatum Caledoniae translato, coenobium Sanctae Crucis suburbanum ab eo relictum Duglassius Gulielmo fratri donavit, qui Coldingamiam ad sex a Beruico milla passum iam quintum annum a caede Roberti Blacateri postremi abbatis per vim tenuerat. Nam a pontifice Romano ad coenobium consentiente Ioanne prorege accaeperat Patricius Blacaterus Roberti frater patruelis. Is etiam litem intenderat ioanni Humio familiari comitis Angusiae et sororis filiae marito de veteri Blacaterorum patrimonio universo. Igitur Patricius, opibus Duglassianorum impar, sua adversariis praedae patiebatur. Sese vero procul ab regionibus eorum factioni obnoxiis apud materni generis propinquos melioribus temporibus reservabat. Duglassiani etsi Patricium facile contemnebat, tamen cum rerum gubernaculum tenerent, ut maculam illam aliena violenter obtinendi eluerent eum per amicos aliqua ratione placare contendunt. Cum ille non alienum a concordia se ostenderet, ac multum de suo iure paratus est remittere, accepta fide publica per diploma missum a Duglassio cum Edimburgum cum paucis et inermibus veniret, non procul ab urbis porta a Ioanne Humio ex insidiis erumpente est interemptus. Eius facinoris fama cum urbem pervasisset, multi conscensis equis ut percussores comprehenderent aliquot millia passum secuti, animadverso Georgium Duglassium comitis fratrem in suo coetu esse ac multos praeterea Duglassianos et Humii propinquos, incerti quo animo illi exissent, utrum ut caperent an ut tuerentur, caedis auctores sequi ulterius desierunt.
23. Adversi passim de Duglassio rumores serebantur. Iam Calenus Cambellus se ab illo velut triumviratu subtraxerat, et Levinianus etsi regem sequebantur, Duglassiis tamen munera publica et emolumenta ad se trahentibus, animi ab eis alienati multa indicia dabat. Verum illi opibus suis freti rumores et indignationes aliorum parvi faciebant. Rex inter haec etsi indulgentius quam decebat haberetur, ut ea licentia infirmus adhuc teneretur, tamen paulatim et eorum imperii pertaesus et ministris domesticis partim vere, partim falso Duglassiorum acta vellicantibus et dubia in peius interpretantibus, alienatus inter familiares quibus audebat consilia secretiora credere de se vendicando in libertatem occulte disserebat. Unus e proceribus Ioannes leviniae comes erat, cui aperire intimas cogitationes non timeret: erat enim praeter alias animi et corporis virtutes ore probo et naturali quadam suavitate morum ad homines conciliandos egregie compositus. Eo igitur in conscientiam assumpto, dum de tempore, loco, et ratione rei perficiendae consulatur, Duglassiis multis expeditionibus ad latrocinia coercenda sed non magno successu factis, tandem circa finem Iulii regem in Teviotiam ducere statuit, eius praesentiam ad terrorem iniiciendum aliquod profuturam ratus, Iedburgi conventu habito principes familiarum ex omni circa regiones ad se vocatos rex iubet suae quenque gentis facinorosos, quorum nomina eis edidit, exhibere, quibus gnaviter parentibus, multi latronum duces supplicio, multis in spem vitae in melius mutandae venia data. Ibi, in laeticiam solutis omnibus animis, qui regem Duglassiis eripere conabantur eis opportunum visum est ut conatu perficerent, quod Valterus Scotus, qui non longe a Iedburga habitabat, magnas in regionibus propinquis clientelas habebat. Rei gerendae ratio sic inita erat ut Valterus regem domum suam invitaret ibique non invitum detineret dum maiores ad rei famam copiae convenirent. Id consilium sive forte fortuna sive alicunde emanante indicio discussum videbatur, rege retro ad Mulrossiam ducto. Verum Valterus nihil ea re segnior recta ad regem ire pergit. Cum iam non longe abesset, trepidus ad Duglassos nuncius affertur Valterum cum ingenti armatorum manu ipsum armatum advenire. Nec dubium esse quin homo factiosus ac manu promptus aliquid mali machinaretur. Ibi statim magno cum tumultu ad arma concursum.
24. Duglassius, etsi numero esset inferior, tamen cum e suis delectos circa se haberet, reliquos vero ex Humiorum et Carorum familia cum principibus suis Georgio Humio et Andrea Caro, viros fortes, pugnae fortunam experiri statuit. In ipso temporis articulo pene in mora fuit Georgius Humius, qui, Duglassio iubente ut ex equo descenderet et partem pugnae capesceret, se si rex iuberet descensurum respondit. Concursum est magnis utrinque animis, ut quibus rex praemium certaminis spectator esset. Ioannes Stuartus prope regem ociosus pugnae arbiter stetit. Post acrem conflictum, vulnerato Valtero, eius clientes loco cesserunt. Quo minus ex ea victoria solida laetitia Duglassiani fruerentur fecit mors Andreae Cari, propter virtutes utrique partium vehementer desiderati. Ex eius caede diuturnum odium inter Carorum et Scotorum familias est ortum, nec sine sanguine restinctum. Ex eo Ioannes Stuartus, qui se in conflictu ambiguum gesserat, Duglassiis ante suspectus, iam vero manifestus hostis habitus ex aula discessit. Haec gesta sunt ad octavum Cal. Aug. anno milesimo quingentesimo vicesimosexto. Duglassiani multorum se obnoxios invidiae cernentes, ut factionem suam nova virium accessione confirmarenet Hamiltoniorum gentem, et opibus et mltitudine gentum longe florentissimam, sed ab aula iam diu remotam, compositis ex vetere odio dissidiis, in partem curae publicae asciscunt. Ex adverso Ioannes Stuartus multorum impenso erga se favore fretus ac regis etiam literis occulte impetratis ad principes nobilitatis, quos rem silentio tecturos sperabat, suas partes magnis accessionibus auget. Igitur cum Sterlini suae factionis hominum conventum haberet, praesente Iacobo Betonio cum nonnullis episcopis ac multis nobiliorum familiarum principibus, iam palam ad consilium refert de rege in libertatem vindicando. Id cum magno consensu decretum esset, quamquam dies a Levinio dictus ad conveniendum nondum advenerat, tamen quia Limnuchi Hamiltonios ad iter impediendum congregatos auderat, consultissimum visum est eos qntequam Duglassiis iungerentur aggredi cum ea quam habebat manu, recta illuc iter intendit. Caeterum Hamiltonii cum rescissent Ioannem summo mane eo die Sterlino moturum Duglassios Edimburgo evocaverant. Illos vero praeter alia impedimenta rex etiam nonnihl retinebat, qui simulata valetudine adversa et tardius lexo surrexerat et lentius progrediebatur, et viam velut alvo soluta ut ad necessaria naturae diverteret, quascunque poterat moras nectebat.
25. Georgius Duglassius, cum blandiendo ad iter accelerandum nihil proficeret, “potius (inquit) quam te hostes nobis eripient, altera discerpti corporis pars penes non manebit.” Id verbum altius quam pro aetate in regis animum discendit. Itaque Duglassiis exulibus post multos annos, cum erga caeteros non admodum esset iniquus, de reconciliatione cum Georgio neminem unquam audire voluit. Hamiltonii inter metum hostium imminentium et spem adventatis auxilii ad Avenni fluminis pontem (qui circa mille passuus ab Limnuch abest) sese instruxerant, et pontem quidem levi praesidio obtinebant. Levinius, praecluso per pontem transitu, paulo supra eum ad monacharum familiam (Manuelem vocant) modicis aquis fluentem amnem suos transire iubet et Hamiltonios e collibus deiicere priusquam Duglassii advenirent. Leviani cum per aequa et iniqua ad hostem contendissent ac, lapidibus e superiore loco deiectis, male accaepti, iam ad manus venissent, clamor exortus est de Duglassiorum adventu, atque una ipsi de itinere in aciem accurrentes praelii fortunam non dubiam fecerunt. Leviani cum multis vulneribus in fugam compulsi. Hamiltonii ac praeter caeteros Iacobus nothus crudeliter victoriam exercuerunt. Gulielmus Cunigamius comitis Glencarniae filius multis plagis saucius a Duglassiis propinquis suis est servatus. Ioannem Stuartum occisum comes Araniae eius avunculus multis lachrimis, et Duglassius luctu et moestitia, sed longe supra alios rex est prosecuturus, qui, conflictu ex clamore et tumultu cognito, praemiserat Andream Silvium Largoum familiarem suum, sed serum re peracta auxilium, ut vitae Levinii comitis, si qua ratione posset, prospiceret. Post hanc victoriam factio Duglassianorum, ut metu inecto aemulos perpetuo sibi obnoxios haberet, quaestionem decrevit in quos qui adversus regem arma sumpsissent. Eius quaestionis metu alii pecunia cum eis deciderunt, nonnulli in clientelam partim Duglassiorum, partim Hamiltoniorum se tradiderunt. Pertinaciores in ius vocabantur. Ex eo numero Gilbertus Carsilissae comes, cum ab Iacobo Hamiltonio notho premeretur ut se in clentelam Hamiltoniorum dederet, vir magni animi respondit vetus amicitiae foedus ab utriusque avis factum, quo in foedere suus avus velut honoratior, semper prior nominatur. Neque se nunc adeo decoris familiae oblitum aut a maioribus degenerem videri velle ut in eorum clientelam, hoc est, proximum servituti gradum, sponte concedat, quorum princeps in aequo societatis foedere faciendo secundo fuerit loco contentus.
26. Igitur cum die dicta Gibertus ad causam dicendam adesse iuberetur, Hugo Kennedus eius propinquus repondit eum non contra regem, sed a rege missum, eo in praelio affuisse, ac, multum frementibus adversus eius audaciam Hamiltoniis, regias, si sit opus, se literas prolaturum affirmavit. Rex enim cum ad alios complures tum ad Gilbertum domum abeuntum scripserat ut Ioanni Stuarto se coniungeret. Ille cum iam certamen videret instare, nec spacium sibi relinqui ad amicos et clientes convocandos, ex itinere cum familia quae tum aderat Sterlinum divertit. Igitur impotentia Hamiltoniorum in eo iudico paulum repressa, Iacobus nothus gravissimo in Kennedum odio incitatus eum intra paucos dies per Hugo Cambellum Aerensis diocoesis praefectum in reditu tollendum curavit. Hugo, ut sceleris quod clientibus commiserat conscientiam dissimularet, quo dies caedes facta fuerat apud Ioannem Areskinum, cuius uxor soror erat uxoris Gilberti Kennedi, fuit. Ea statim facinore audito, multis verbis acerbe ei scelus exprobavit. Ita nobilissima Kennedorum familia prope ad interitum redacta est. Comitis occisi filius adhuc impubes ad propinquum suum Arcibaldum Duglassium, tum quaestorem regium, confugit, suamque et familiae salutem ei commendavit. Benigneque ab eo receptus ob altam indolem genere est destinatus. Hugo Cabellus in ius vocatus cum sceleris manifesti teneretur solum vertit. Nec minus acriter Duglassi suam in Iacobum Betonum exercuerunt iram. Copiis enim ad Fanum Andreae ductis arcem episcopi, quem omnium consiliorum auctorem comiti Levinio fuisse arguebant, expugnarunt ac diripuerunt. Ipse quoniam nemo palam eum tueri audebat, mutando saepe latebras periculum effugit. Pari quoque dissimulatione regina, ne in mariti, quem oderat, manum veniret solitudine se tegebat. Proximo vere ineunte, Duglassius expeditionem in Lindaliam fecit, multos latrones in casulis inopinantes oppressit, et antequam se colligere possent occidit. Captorum duodecim suspendio peremit, totidem obsidum loco retinuit, in quos paucis post mensibus cum eorum propinqui latrociniis non abstinerent animadvertit.
27. Accidit in eius expeditionis initio res in primis memorabilis, quam ob facinoris novitatem non censui praetereundam. Fuerat in stabulo Ioannis Stuarti, homo humili loco natus ac ministerio perinde humili ad curandos equos adhibitus. Is cum occiso ab Hamiltoniis patrono aliquandiu vagus et incertus consilii oberrasset, tandem animo confirmato maius quam pro fortuna et loco unde erat facinus patrare decrevit. Nam Edimburgum ad destinatam patroni mortui ultionem profectus forte occurrit eiusdem fortunae et familiae homini. Rogat vidissetne Iacobum Hamiltonium nothum in urbe. Cum ille fassus esset, “vidisti (inquit), hominum ingratissime, et non peremisti sceleratum illum, qui optimum nostrum patronum trucidavit? Abi quo dignus e in maximam malam crucem.” Ac tantum locutus se quo iter intenderat proripiens recta in aulam perrexit. Erant ibi in area ampla quae ante palatium suburbanum est ad duo millia hominum armata ex Duglassiorum et Hamiltoniorum clientibus ad eam de qua diximus expeditionem parata. Hic ille patroni vindex, caeteris neglectis, in unum Hamiltonium oculis animoque intentis, tum sine armis penulatum ex area egredientem conspicatus in fornice oblongo et paulo obscuriore qui portae est impositus in eum involat ac sex vulnera (quorum quaedam prope ad vitalia penetrabant, alia Iacobus flexu corporis et obiecta penula pene effugerat) infligit, statimque sese in turbam retro coniicit. Repente orto tumultu cum Hamiltoniorum quidam suspicarentur a Duglassianis veteris odii nondum oblitis tam atrox facinus patratum, nihil propius factum est quam ut hae factiones inter se confligerent. Tandem, compressa paulum trepidatione, iussi omnes qui aderant ad parietes arcae cirumiectos ordine simplice secedere percussor ibi cruentum ferrum adhuc tenens est deprehensus. Interrogatus unde esset et cur illuc venisset, cum non satis constanter responderet, ad carcerem tractus, repraesentatis tormentis, statim fassus est in ultionem caedis patroni facinus a se susceptum. Hoc autem unum se dolere, quod frustra tam praeclarus conatus cecidisset. Diu tormentis excarnifactus nullum conscium edidit. Tandem damnatus ac per urbem circumductus, cum nudi corporis totius singulae partes ferro ignito tentarentur, nullum nec sermone nec oris habitu doloris indicium dedit. Dextera manus cum detruncaretur, levius quam pro merito eam plecti dixit, quae animo tam forti non fuisset obsecuta.
28. Eo quoque anno Patricius Hamiltonius e Ioannis duce Albini sorore et fratre comitis Araniae natus, iuvenis ingenio summo et eruditione singulari, coniuratione sacerdotum oppressus ad Fanum Andreae vivus est crematus. Non adeo diu post eius supplicium animos hominum conterruit Alexandri Cambelli mors. Is erat e sodalitio Dominicanorum, et ipse magno ingenio iuvenis et eorum qui Thomae Aquinitatis sectam imitantur inter eruditiores habitus. Cum eo Patricius de scripturae sacrae interpretatione sermones saepe contulerat, ac disserendo eo perduxit ut omnia prope capita quae tum habebantur paradoxa fateretur. Nihilominus Alexander vitae quam veri cupidior a suis persuasus eum publice accusavit. Patricius, ut erat natura vehementior, hanc hominis ambitiosi pravam gloriae captationem ferre non potuit, sed palam exclamavit, “Ego te, hominum nequissime, qui quae nunc damnas ea bera esse scis, et paucis ante diebus apud me es confessus. Ad tribunal Dei vivi in ius voco.” Qua voce Alexander perturbatus nunquam ex eo die compos mentis fuit. At non multo post insania conflictatus mortem obiit. Hoc toto spatio ac magnam anni proximi partem Duglassiorum aliis in aliam partem intentis de regis ab se secessione securi erant. Quod et blandimentis et immodica licentia satis conciliatum eius animum crederent, nec si secus erga eos animaus esset ulla erat factio adversus ipsorum opes satis firma, nec locus ullus munitus quo se reciperet praeter unam Sterlini arce, quae sedes reginae ad habitandum attributa fuerat. Sed tum a reginae ministris, cum ipsa se metu Duglassiorum occultaret, ad tempus deserta ac, tumultum paulatim residente, in speciem magis quam adversus vim instructa. Rex, quantulocunque laxamento accepto, quod id unum sibi perfugium relictum cerneret, cum matre clam transegit arcemque et circumiectos agros cum aliis praediis non minus illi commodis commutavit. Deinde, rebus aliis quatenus occulte poterat comparatis, et, Duglassiis in custodiendo minus intentis, noctu cum paucis e Falcolandia Sterlinum se contulit ac brevi, multis procerum ad se accersitis, aliis ad rei famam sponte accurrentibus, iam satis adversus vim tutus erat.
29. Ex horum sententia rex edixit ut Duglasii ab omni administratione publica abstineret. Item ne quis propinquorum affinium aut clientium eorum propius duodecim millia passuum ad aulam accederet: si quis secus fecisset, ei capitale fore. Id edictum cum Duglassiis Sterlinum venientibus oblatum fuisset, multis censentibus progrediendum, comes cum fratre Georgio auctores fuerunt edicto parendi. Ita retro Limnuchum concesserunt, ibi mansuri dum certior nuncius ab aula afferretur. Interea rex summa dligentia, missis etiam ad longinquas regni partes viatoribus, proceres quibus in comitiis publicis sententiae est ius imperat ut Edimburgi terto Nonas Septembris adsint. Ipse Sterlini, Duglassii Edimburgi copias contrahunt, uterque magis sui tuendi causa quam ut alterum invaderet. Tandem postridie Cal. Sept. Duglassii urbe discesserunt ac rex sub signis ingressus est. Ibi, amicis apud regem deprecantibus, conditiones Duglassiis oblatae ut Angusiae comes trans Spaeam relegaretur, Georgius eius frater et Arcibaldus patruus in arce Edimburgensi custodirentur. Huic decreto si parerent, regia clementiae spes facta. Hac conditione reiecta, per foecialem iussi ad comitia Edimburgi tertio Non. Sept. adesse. Interea, publicis functionis eis adeptis, pro comite cancellarius est factus Galvinus Dumbarus nuper regis praeceptor, vir bonus et doctus, sed in quo nonnulli civilem prudentiam desiderabant. Pro Arcibaldo quaestor Robertus Carnicrucius, a pecunia quam virtute notior. Duglassii prope ad ultimam spem redacti Edimburgum discessu regis vacuum missis cum Arcigaldo illuc aliquot equitum turmis occupare conantur eo consiio ut excluso illinc rege conventum solverent. Verum septimo Cal. Sept. Robertus Macsuallius cum clientibus et amicis magnoque promiscuo vulgi numero iussu regis praevenientes eos excluserunt ac, stationibus et excubiis diligenter dispositis, ad comitorum usque tempus summam ibi tranquillitatem servarunt. Duglassius hac spe deiectus ad Tentallonem arcem suam ad 14 millia passum ab urbe secessit. Rex quodie Sterlino movit. Tanta vis imbrium de coelo deiecta est ut, torrentibus auctis, comites eius in multas partes distracti ac diu vexati multa nocte Edimburgum sint ingressi, ita vehementer violentia tempestatis afflicti ut a paucis equitibus maximo damno facile affici possent.
30. In comitiis aqua et igni interdictum fuit comiti Angusiano, Georgio fratri, Arcibaldo patruo, praeterea Alexandro Drumanio Carnocenssi eorum intimo amico, bona eorum fisco adiudicata. lAdiectum eorum condemnationi edictum, quo qui eos tecto recepisset, aqua, igni aliave ope iuvisset, eidem poenae obnoxii iudicantur. Maxime ad eos damnandos homines commoti putantur quod rex iureiurando affirmavit se, quandiu apud Duglassios fuit, semper vitae suae timuisse, eumque timor post Georgii minas vehementius auctum asseveravit. Unus in hoc consilio Ioannes Bannatinus est inventus dDglassiorum cliens qui publice protestari auderet nihil eorum quae cum agerentur comiti fraude esse debere, cum iusti ei metus causa esset cur ad dictum diem non advenirent. Paucis post diebus alter comitis frater Gulielmus abbas coenobii Sanctae Crucis morbo simul, et animi anxietate, et rerum praesentium taedio est extinctus. Sacerdotium eius Robertus Carnicrucius, homo humili loco natus sed pecuniosus, a rege tum a pecuniis inopi redemit, novo genere fraudis elusa lege ambitus, quae sacerdotia venire vetat, sponsione scilicet victus qua magna pecunia deposita contenderat regem non eum proximo sacerdotio donaturum. Duglassii tum demum, omni veniae impetrandae spe abiecta, ad vim apertam et vindictae solatium ex inimicorum calamitate conversi, praedia eorum omni genere molestiae vexabant. Coslandium et Cranstonum vicos cremarunt, et quotidie portis Edimbugi ita obequitabant ut urbs prope obsessa videretur, atque delicta potentiorum vulgus innoxium lueret. lnter haec ad undecimum Cal. Dec. Martina navigium ea aetate nobile preciosis mercibus onusta ad Enneruicum vi tempestatis in litus impegit. Mercium pars a Duglassianis equitibus in ea regione vagis est direpta. Reliquum etsi rustici sustulissent tanta ignoratione precii ut cinamomum tanquam vilis cortex ad ignis usum distractum esset. Tota tamen invidia in Duglassianos versa est. Hac rerum commutatione facta, latrones qui iam diu metu a maleficiis continebantur latebris suis prodeuntes omnes regiones vicinas incursionibus infestas habebant, et quamvis a multis varia facinora passim ederentur, omnia omnium furta et caedes ab aulicis qui se regi hac re gratificatrus existimabant in Duglassios referebantur, ut nomen alioqui populare ad vulgus invidiosum esset.
31. Ineunte iam hieme rex ne quis esset exulibus receptus ad Tentallonem arcem Duglassiorum maritimam obsidendam proficiscitur. Id quo minore labore et impendio faceret machinas aenas et pulverem e Dumbaro accepit. Ea arx a Dumbaro sex millia passuum distans adhuc praesidio Ioannis nuper proregis, quod ipsius patrimonii pars esset, tenebatur. Ibi per aliquot dies obsidione frustra tentata, cum ex obsessis nemo, ex obsidentibus aliquot caesi, vulnerati, ac ignito pulvere afflati essent, re infecta discessum est. Inter redeundum David Falconarius, qui cum pedite mercenario ad machinas reportandas erat relictus, ab equitibus Duglassianis ad carpendum extremum agmen et moratores excipiendos missis interficitur. Quae res adolescentem regem ultro infensum adeo commovit ut per iram sancte iuraret se vivo nullum Duglassiis postliminium fore. Ac statim ut Edimburgum venit, ut eos arctius premeret statuit de consilii sententia ad Coldingamiam manum assiduam magis quam magnam continere quae agricolas a populationibus tueretur. Id munus Bothuelius, auctoritate et opibus Lothianae facile princeps, ad se ab rege delatum recusavit, sive Duglassianorum potentiam, cui tota reliqua Scotia nuper videbatur impar, metuens, sive clarissimae familiae interitu adolescentem acrem et suopte ingenio paulo violentiorem imbui ad crudelitatem nollet. Cum rex Hamiltoniis ut hostium amicis non satis fidere, et ob caedem Ioannis Stuarti Levniani eis infensus esset, nec in alio quoquam nobilitatis vicinae satis auctoritatis aut virium esset, tandem eo decursum est ut Calenum Cambellum, in ultimis quidem regni habitantem sed prudentia clarum, et perspectae in bello virtutis, et ob iustitiam vulgo carum, rex cum summo imperio adverus rebelles mitteret. Duglasii, Hamiltoniis et caeteris deficientibus, ad summas angustias redacti a Caleno et Georgio gentis Humiae principe coguntur in Angiam exulatum abire.
32. Missi mense Octobre ab Anglo duo equites clari qui, quanquam utroque rege pacem vehementer cupiente, vix eius ineundae rationem comminisci potuerunt. Henricus enim cum adversus Carolum Caesarum bellum pararet omnia a tergo pacata relinquere volebat, atque eadem opera Duglassiis reditum ad suos parare. Iacobus Tentallonem arcem maximopere cupiebat recipere, sed a Duglassiis restituendis abhorrebat animus. Igitur cum ob hanc causam dies aliquot esse disceptatum neque pax tamen coiret, tandem eo deventum est ut induciae in quinquennium fierent. Ab Duglassiis Tentallone arce tradita, rex suo syngrapho seorsum de caeteris eorum postulatis caveret. Arce dedita, caetera tamen non sincere servata sunt nisi quod Alexandro Drumanio Roberti Britanni gratia redeundi data est venia. Nam superioribus mensibus cum Iacobus Colvillius et Robertus Carnicrucius favoris erga Duglassios suspecti ab aula fuissent remoti, eorum munia ad Robertum Britannum, aulica gratia tum florentem aliisque multis ministeriis praefectum, fuerant delata. Post haec, rebus non plane foris pacatis (nam Angli, nondum reversis domum legatis, Arnen Teviotiae vicum cremarant), ab armis reliquus annus fuit quietior. Sed latronum audacia nondum plane erat compressa. Itaque rex, ut metum caeteris iniiceret, Gulielmum Cocburnum Henderlandium et Adamum Scotum latrones insignes Edimburgi deprehensos capitali supplicio affecit. Proximo anno mense Martio rex Iacobum Moraviae comitem vicarium regni fecit, et ad limitem misit ut comitem Northumbriae conveniret et cum eo de pace et rebus repetendis reddandisque ageret. Sed id colloquium orta inter eos contentio diremit, alterio nitente ut in Scotia iuxta leges de expianda caede Roberti factas, altero ut in Anglia conveniendi locus esset. Interea missi qui untrunque regem ea de re consulerent. Ad 17 Cal. Mai., habito procerum conventu, post longam disceptationem ad vesperum usque productam rex comitem Bothueliae, Robertum Maxuallium, Valterum Scotum, et Marcum Carum in arcem Edimburgensem custodiendos dedit. Marciae et Teviotae fere principes alium alio relegavit, ratus eos belli semina clam adversus Anglos spargere. Ipse mense Iulio, circiter octo millibus hominum coactis, expeditionem ad reprimenda latrocinia suscepit et magna celeritate eo profectus castra ad Euum flumen posuit.
33. Non procul inde habitabat Ioannes Armistrangius, princeps unius factionis latronum. Is tantum sui metum vicinis incusserat ut etiam Angli ad multa passuum millia penderent ei vectigal, ac Maxuallius etiam eius potentiam reformidaret, omnibusque rationibus ei exitium intentaret. Ioannes a regiis ministris illectus, neglecto fidei pubicae diplomate, cum circa quinquaginta equitibus comitatus inermis ad regem venirent, incidit in exploratores qui eum velut a se captum ad eum perduxerunt. Ibi cum maiore comitum parte fracta gula periit. Qui caedis auctores fuerant vulgo ferebant se pollicitum fuisse facturum ut agri Scotici propinqui aliquod milla passum Anglis paterent si ea ea res sibi honori emolumentoque foret, cum Angli contra fuerint eius morte vehementer laetati ut qui gravi hosti liberati essent. Sex qui superfuerunt comitum eius obsidum loco retentis, cum nihil apud eos rex hoc metu proficeret post paucos menses poenas luerenut. Ab eis qui domi superfuerant novos obsides exegit. Lidaliani relictis domibus in Angliam populariter commigrarunt, et prope quotidianis incursionibus vicinas regiones infestabant. Paucis post diebus rex proceres relegatos libertati restituit, acceptis ab eis obsidibus. Ex his Valterus Scotus, Roberto Ionstono notae crudelitatis latrone ut regi gratificaretur interfecto, capitales cum ea familia suscepit inimicitas, ac magnis utriusque gentis damnis exercuit.
34. Proximo anno, qui fuit 1531, res accidit novitate quidem admirabilis, et cuius admirationi nihl aut auctoris obscuritas aut temporis omnia diligenter explorantis curiositas detraxit. Ioannes Scotus, homo nec literis expolitus, nec usu magno rerum peritus, nec ingenii subtilitate ad fraudem appositus, cum in lite quadam succubuisset nec iudicatum solveret, in asylo coenobii Sanctae Crucis multos dies sine cibo et potu se continuit. Res divulgata et ad regem tandem perlata est. Eius iussu, veste mutata et diligenter excussa, in arcem Edimburgensem seorsum ab omnium commercio sepositus, pane et aqua quotidie appositis, triginta duos dies omni cibo humano sponte abstinuit. Inde, tanquam re satis explorata, eductus nudus in publicum prodiit, et ad plebis concurrsum frequentem satis diu ineptissima oratione habita, nihil in ea memoria dignum est locutus nisi quod se dixit Mariae virginis auxilio fretum perferre quandium luberet ieiunium. Haec cum stultiam magis quam fraudem praeferrent, dimissus, Romam profectus, et a pontifice Clemente in custodiam datus donec ieiunando miraculi fidem fecisset. Illinc veste qua induti sacrificuli missantur donatus, testimonioque confirmato sigillo plumbeo (quod apud Romanenses maximam fidem habet), Venetias venit, ac ieiunandi fide apud eos confirmata, cum se votireum diceret, ad viaticum iteneris Hierosolymitani quinquaginta nummos aureos (quos ducatos vocant) accepit. Inde reversus folia aliquot palmarum ac sacculum lapidibus plenum attulit, quos videri volebat e lapidibus columnae cui Christus alligatus vapulavit. Cum domum reverteretur, Londino transiens catherdam quae est in coemitero ad divi Pauli ascendit, ac magna populi frequentia de divortio regis Angli cum regina, de defectione a secta Romani pontificis concionatus verbis quidem asperrimis et per iugulum rediturus, si paulum prudentiae in eo repertum fuisset. Conditus ibi in carcerem cum prope quinquaginta dies continuos victu abstinuisset, inde incolumis fuit dimissus. In Scotiam reversus cum Thoma Duchtio se coniungere voluit, qui circa ea tempora ex Italia advenerat, aedemque Mariae virgini e stipe vulgo collata aedificarat magnumque e fictis miraculis quaestum faciebat. Sed Thomae prope omnibus vita flagitiosissima erat nota, et falsitas miraculorum deprehensa. Nemo tamen palam redarguere ob metum episcoporum audebat, qui hoc novo Atlante suum iam caducum purgatorium fulcire conabantur, et ille, ut vicissim gratiam eis referret, quoties ex opulentioribus sacrificis eo quispiam missatum veniebat, mendicum aliquem debilitate mentis aut corporis simulata in proptu habebat qui illo missante sanaretur. Ab hoc Thoma, qui in societatem lucri neminem admittebat, Ioannes Scotus reiectus coenaculum subobscurum in suburbio Edimburgensi conduxit et, altari pro opibus erecto et ornato, filiam impuberem sed singulari oris elegantia cereis circa accensis in eo pro virgine Maria adorandam statuit. Sed cum is quaestus opinioni non responderet ad pristinam vitae rationem est reversus posquem in simulatione sanctitatis praeposterae hoc tantum profecerat ut omnes intelligerent non voluntatem ei sed ingenium ad impietatem comminiscentam defuisse.
35. Initio sequentis anni, qui fuit 1532, Bothueliae comes, quod clam in Angliam profectus sermones occultos cum Northumbriae comite habuisse diceretur, in arce Edimburgensi ad 16 Cal. Feb. custodiri iussus est. Iacobus Sandelandius eques ob summam prudentiam et fidem, et maiorem quam pro ordine et loco apud omnes bonos auctoritatem missus est ad Heremitagium (ea arx est Lidaliae) ad latronum incursiones inhibendas. Cum ab antiquissimis usque temporibus nulli essent in Scotia stati dies aut certus locus ad iudicandum de pecunariis inter cives litibus, Ioannes dux Albinus a pontifice Romano impetravit ut summa pecuniae annua quanta satis esset ad paucorum iudicum salarium solvendum imperaretur ecclesiastico ordini universo, a singulisque pro modo census exigeretur. Galvinus Dumbarius Abredonensis episcopus suo et aliorum sacerdotum nomine pontificem appellavit. Ea controversia tenuit a quinti Id. Mart. usque ad octavum Cal. Mai., quo die collegium iudicum Edimburgi constitutum est. Ab iis cum ab initio multa ultiliter essent excogita ut ius aequabile diceretur, tamen qui sperebatur eventus non est consecutus. Nam cum in Scotia nullae pene sint leges praeter conventuum decreta, eaque plaeraque non in perpetuum sed in tempus facta, iudices quod in se est lationem legum impediant, omnium civium bona quindecim hominum arbitrio sunt commisa, quibus et perpetua est potestas et imperium plane tyrannicum, quippe quorum arbitria sola sunt pro legibus. In gratiam Romani pontificis quaestio saevere in Lutheranos exercita. Pontifex contra, ut regi tam bene de se merito gratificaretur, sacerdotiorum decimas ei in proximum triennium dedit.
36. Hoc anno cum Angli statum rei Scotiicae tranquilliorem indies fieri cernerent, sed externis auxiliis existimarent nudatos quod ipsi se cum Gallo adversus Carolum imperatorem conunxissent, undique causas belli quaerebant. Mense enim Aprile e Beruico expeditione facta Coldingamiam et Dunglassum multosque pagos vicinos abacta praeda ferro flammaque foedarunt, nullis apparentibus causis irritati, nec inimicitia denunciata. Quam enim cupide id bellum susceperit Anglus ipsius edictum non multo post vulgatum demonstrat. Ait enim praesidiarios Beruici licentia verborum apud Scotos iactorum irritatos fuisse. Verum ipsa verba in edicto inserta nullam contumeliam habent. Haec causa cum ne ipsis quidem satis iusta videretur, Canaben, viculum ignobilem cum paupere coenobio ad limite situm, de quo nulla unquam controversia fuerit, tanquam sui iuris repetunt et Duglassios exules restitui petunt. Anglus enim cum suam tum operam Gallo adeo necessariam videret ut ea nullo pacto carere posset, eumque foedere in quo Scotis non caveretur obstrictum haberet, non existimabat fore difficile ad quaslibet conditiones eos protrahere. Accedebat quod, alienato per pacem Gallicam et divortium cum amita sua Caesare ac Romano pontifice bellum apud omnes reges Christianos ciente, magnam domi rebus novandis relinqueret occasionem, et Scotus, ne adversus hostis minas esset imperatus, fratrem suum Moraviae comitem edicto pr universum misso vicarium suum prununciat, et quia limitum accolae per se Anglis magno mercenariorum praesidio fretis pares non esse poterant, regno in quatuor partes diviso, singulas per vices iussit potentiores cum suis familiis mittere et quadragenos illic dies morari. His copiis sibi in orbem succedentibus, magna strages villarum et arcium, agro late pervastato, facta est. Anglus sua expectatione frustratus cum praeter opinionem bellum duci videret et alia sibi praevertenda existimaret, pacem libenter cupiebat, sed eam a se peti volebat, cum e dignitate sua non crederet illam ut offerre aut petere. Commodissimum visum est ut per Gallum communem amicum res conficeretur. Is Stephanum Aqueum legatum in Scotiam misit qui dispiceret utrius culpa bellum id inter vicinos reges ortum esset.
37. Rex de belli causa diligenter se purgat. Conqueritur de suis legatis diu sine responso in Gallia retentis. Legato discedenti dat literas quibus petit a Gallo ut maneat in foedere antiquo et a Ioanne prorege Rothomago renovato. Simul in Galliam Davidem Betonum mittit qui Anglorum calumniis responderet, item qui de foedere antiquo servando et nova affinitate iungenda ageret. Dat eidem literas ad senatum Pariensium acerbas et querelarum plenas de iis quae Rothomagi pacta et transacta erant inter Franciscum regem Gallorum et Ioannem Scotorum proregem. Vetera officia, conventa, pacta, foedera negligi in gratiam hostium quondam communium. Has literas iussus erat legatus, si quae ei mandata erant in Gallia minus succederent, concilio iudicum dare ac se statim in Flandriam proripere eo (ut verisimile est) animo ut et amicitiam et foedus et affinitatem instrueret cum Caesare. In Britannia interea et bellum gerebatur et ad Novum Castrum de iure belli certabatur. Cum inter utriusque gentis ad pacificandum missos legatos non conveniret, missus est a Gallo Vido Floreus ad res componendas. Ei Scotus respondit se quacunque posset in re Gallo gratificaturum, simul de re coniugali (de qua qui transigerent legatos in Gallia habebat) quod visum est pro tempore cum eo egit. Floreo pacis interprete, praesidiis a limite untrinque deductis, induciae factae, quas mox consecuta pax est. Pace parta, rex quanquam proximis aliqot annus cum Gallo et Carolo Caesare per legatos egisset, nunc tamen, ocio ab aliis curis impetrato, de eo vehementius quam alias cogitandum sibi existimavit. Ac praeter communes causas affinitate potente se muniendi et familiae, quae ab uno pendebat per sobolem firmandae, etiam de proximorum haeredum improba spe curae animum eius alioqui suspicacen anxium habebat. Multa enim eorum animos ad regni expectationem erigebant. Opes domesticae, solutudo regis, et incauta aetas, animusque periculorum contemptor, quae non modo fortiter adibat sed etiam sedulo provocabat, ut qui saepe cum paucis adversus ferocissimos latrones proficiscentes, frequenter eos numero superiores vel celeritate praeventos capiebat vel regii nominis reverentia attonitos in ditionem accipiebat, diemque et noctem in equo sedens continuabat, victuque temere oblato ac semper parco uteretur.
38. Haec cum Hamiltonios in spem prope certam erigerent longum tamen videbatur fortuitos aut naturae sponte casus imminentes expectare, nisi insidiis mortem ei maturarent. Ei rei dabant occasionem eius nocturnae ad amicas itiones, ad quas plaerunque unum aut alterum comitem assumebat. Sed cum haec omnia praeter eorum expectationem acciderent, statuerunt spem legitimae prolis nuptias, quoad fieri poterat, impediendo tollere. Quanquam Ioannes dux Albinus cum prorex esset huic incommodo satis prospexisse videbatur, qui cum Rothomagi vetus inter Gallos et Scotos foedus renovaret, etiam caverat ut Francia filia natu maxima Scoto locaretur. Sed hoc foedus duo impedimenta obecta prope diremuerunt. Nam Gallus studio maxime et diligentia Angli in liberatatem ex Hispanorum manibus restitutus foedus adeo amplum cum eis fecit ut multum Scotico foederi derogaretur, et filia Francisci natu maxima iamdudum decesserat. Petebat igitur Scotus natu proximam Magdalenam. Cum ad eam deposcendam legatos misisset, pater puellae valetudinem excusabat, eamque adeo infirmam ut nulla non modo spes liberum sed ne diuiturnae quidem vitae esse posset. Sub idem tempus de affinitate cum Carolo Caesare iugenda per legatos agitatum, tandum 23 Aprilis anno millesimo quingentesimo tricesimo quarto Caesar Godscalcum Erycum, quo res esset occultior, Toleto per Hiberniam ad Scotum misit. Is cum exposuisset mandata sibi a Caesare de iniuriis Catharinae amitae filiaeque eius ab Anglo factis. De universali concilio convocando. De haeresi Lutherana expugnanda. De affinitate contrahenda. Ibi Caesar per literas optionem regi dabat de tribus Mariis propinquis suis. Hae autem erant Maria Caroli soror vidua, caeso a Turcis marito Ludovico Ungaro, Maris Lusitana ex Leonora sorore, Maria Angla ex Catharina amita nata. Et quia proniorem in has nuptias Carolus regem fore sciebat, in eam magis partem incumbebat ut Scotum a Gallicae amicitiae respectu abduceret et cum Anglo eadem opera committeret.
39. Rex ad ea respondit matrimonium cum Angla multis quidem modis, si confieri posset, utile fore, verum rem esse spei incertae, maioris periculi et laboris ac diuturnioris morae quam solitudo ipsius qui unicus in sua familia esset ferre posset. Ex omnibus Caesaris propinquis maxime commodum suis rationibus Christierni Danorum regis filiam ex Isabella Caroli sorore genitam. Ad id paulo post cum Carolus Madrico respondisset eam alteri iam promissam, quanquam Caesar conditionibus oblatis magis ducere promissis regem quam quicquam velle transigere videretur, tamen haec actio non fuit omnino deposita. Tranquillis domi rebus, rex Scotiam navibus circumire statuit, et feroces insulanorum spiritus ad imperata facienda cogere. Primum ad Orcadas appulit. Ibi turbas exortas composuit, paucis e nobiitate captis et in custodiam datis. Duas arces, alteram regis, alteram episcopi praesidiis communiit. Deinde caeteras insulas obeundo principes earum ad se accersiit, renuentes vi capit, impositis vectigalibus, acceptisque obsidibus, ac turbandarum rerum auctoribus secum abductis, praesidiis e suo comitatu in arces impositis, alios e ducibus Edimburgum, alios Dumbarum misit. Nam Dumbari arcem circa haec tempora regi Ioannes dux Albinus reddidit, quam ad eum diem praesidio Francorum detinuerat. Proxime mense Augusto acriter in Lutheranos inquisitum. Quidam coacti publice recantare, nonnulli quod citati non adessent exules pronunciati, duo cremati, quorum alter David Strato eius criminis omnino purus erat. Sed cum in decimis publicano solvendis pertinacius ageret, Lutheranismi accusatus poenas commenticii criminis luit. In conventu quod rex ad latrociniis purganda vicina Iedburgi habendum curaverat, Valterus Scotus perduellionis damnatus in arcem Edimburgensem est inclusus, ibique quandiu rex vixit permansit.
40. Eodem Augusto mense cum Gallus excusata (ut dictum est) filiae valetudine Scoto, quanvis aliam regii sanguinis puellam obtulisset, missi in Galliam legati Iacobus Moraviae comes regni vicarius et Gulielmus Stuartus Abredoniae episcopus mari, Ioannes autem Areskinus terra. Quoniam mandata quaedam ad Anglum ferebat, additus eis est quartus Robrtus Reidus, vir bonus ac non vulgari prudentia. Ibi regii sanguinis puella Maria Borbonia Caroli ducis Vindocinensis filia eis oblata est, quae regi collocaretur. Ac caetera quidem facile convenerant, tamen legati, veriti ne ex animo regi hae nuptiae forent, sponsalia eo inconsulto favere non audebant. Interea Anglus, ut rem tantum non transactum turbaret, misit in Scotiam Sancti Davidis sive Menevensem episcopum mense Novembre, qui libellos Angico sermone scriptos religionis Christianae dogmata continentes offerret, regemque rogaret ut eos perlegeret ac diligenter quod in eis scriptum esset expenderet. Is aulicis quibusdam sacerdotum ordini addictissimis eos dedit inspiciendos. At illi vix inspectos haereseos damnarunt et regi sunt gratulati quod oculos in tam pestiferis scriptis intuendis non conscelerasset. Haec legationis causa vulgo est seminata. Sunt qui secretiora mandata fuisse ad regem credant. Deinde idem episcopus cum Gulielmo Hauarto ducis Norfolciae fratre Sterlinum adeo inexpectatus venut ut regem prope ante rumorem sui adventus oppresserit. Petebat Anglus ut diem Scotus diceret, quo die de rebus magnis et magnopere ad utriusque gentis salutem pertinentibus secum volloqueretur: magna spe, si caetera convenissent, fore ut ei filiam collocaret ac totius eum Britanniae regem post se relinqueret. Et quo firmius promissis crederent, eum in praesentia ducem Eboracensem ac regni Anglici vicarium pronunciaret.
41. Cum Iacobus tam magnis promissis libenter fuit assensus ac de die convenisset, duae factiones profectionem regis in Angliam impediendam suscaeperunt. Hamiltonii occulte, quod proximi essent haredes, id laborabant nex rex uxorem duceret liberosque relinqueret qui eos a successione regni excluderet. Sacerdotes ipsi frequentes contendebant. Causae in speciam honestae praetendebatur, primum pericula si in potestatem veteris inimici rex cum paucis sese daret, ubi ei velit nolit alienae voluntati obtemperandum foret. Recitabantur maiorum exempla qui vel credulitate sua vel hostis perfidia in extremam necessitatem deducti ex amicis pollicitationibus damnum et ignominiam domum retulerunt. Iactabatur Iacobi Primi infelix error, qui per inducias in terram (ut rebatur) amicam delatus per annos octodecim captivus detentus, tandem expressis ab eo conditionibus quas nec debuit nec potuit accipere, avare suis est venditus. Proferebatur Milcolumbus primum, deinde frater eius Gulielmus Scotorum reges illecti Londinum per Henricum Secundum atque inde in Galliam protracti ut speciem belli gerendi adversus Gallum vetusto foedere sibi coniunctum praeberent. “At nihil horum Henricus Octavus faciet.” “Primum qui istud sciemus? Deinde cuius imprudentiae est fortunas omnes, vitam decusque, quae in tua manu sunt, alieni potestati permittere?” Demum sacerdotes, qui pro aris ac focis sibi certandum videbant, Iacobum Betonium Fani Andreae archiepiscopum et Georgium Crichtonium Caledoniae episcopum, senes invalidos, ad aulam pertraxerant, fremere religionem hoc congressu prodi, quae tot saeculis a maioribus servata custodes suos servaverit, cuius ruinam mox regni interitus esset secuturus. Iam levissimis de causis deferre, hoc praesertim tempore cum universus orbis pro eius incolumitate vota faciat et arma induat, non dico cum periculo in praesentia et in posterum infamia, sed quanto cum scelere et impietate sit coniunctum. His velut machinis admotis cum regis animum superstitionibus obnoxium labefactassent, tum corruptis qui plurimum poterant aulicis, magnam per eos regi pecuniae vim polliciti, penitus eum a colloquio averterunt.
42. Anglus pro eo ac debuit rem indigne tulit: ita discordiarum semina terum iacta. Interea rex diuturnum coelibitatum agerrime ferens non magis legationibus exteris quam domesticis aulicorum dissentionibus in diversa distrahebatur, omnibum utilitatem publicam praeferentibus, multis tamen e publico negotio privatum emolumentum spectantibus, et quamquam plaerique rebus Caroli florentibus affinitatem cum eo utilem existimarent, rex ipse tamen pronior in Gallicam amicitiam erat. Itaque cum per legatos res non conficeretur, ipse in Galliam navigare statuit et, classe pro temporis brevitate ornata, septimo Cal. Aug. portu Lethae solvit, omnibus quo pergeret ignaris. Nam plurimi rebantur Angliam petere ut avunculum conveniret, poenitentia videlicet ductum quod superiore anno cum eo congressus non esset. Sed cum orta tempestate ventis contrariis iactaretur, sciscitanti navis gubernatori quem cursum teneri vellet, “in quamlibet (inquit) si necesse est terram appellere praeter unam Angliam,” tum demum eius consilium est intellectum. Igitur, quanquam domum revehi posset, maluit tamen Scotiam circumvectus iter per oceanum occidentalem experiri. Ibi quoque vento parum secundo usus, ex consilio paucorum dormiens retro vectus est. Eam rem experrectus adeo aegre tulit ut Iacobum Hamiltonium, iam inde a caeso comite Leviniae invisum, ab eo implacabili prosequeretur odio, neque caeteris eius consilii auctoribus unquam satis aequus fuerit. Neque deerant qui ut irae regiae obsecundarent Hamiltonium simulatione officii, revera ut conatus eius impedieret, fuisse secutum insimularent. Iterum navigationem tentaturus, multis e procerum numero prosequentibus, Cal. Sept. solvit ac decimo post die Diepam Normanniae portum appulit.
43. Inde ut famam sui adventus praeveniret, occultans quis esset ad Vindocinensis oppidum, qui tum <dux> diversabatur, magna celeritate se contulit. Cuius filia cum ei visa non placuisset ad aulam recta contendit. Et cum ad regem Franciscum praeter eius aliorumque expectationem venisset, ab eo amantissime est acceptus, qui suam ei filiam Magdalenam prope invitus sexto Cal. Dec. despondit. Pater enim, uti ante dictum est, qui filiam natu maiorem ob valetudinis infirmitatem ad liberos procreandos inhabilem rebatur, filiam minorem aut aliam quamlibet e nobilitate Gallica uxorem offerebat. Sed Iacobus et Magdalena iam ante per nuncios amore inter se coalito et ex mutuo aspectu, congressu, et colloquio confirmato de sententia deduci non poterant. Nuptiae Cal. Ian. factae, anni millesimiquingentesimi tricesimiseptimo, cum summa omnium laetitia in Scotiam Gallica comitate appulerunt ad quintum Cal. Iun. Nec diu illa superstes fuit febre hectica consumpta. Decessit Nonas Iulii cum ingenti omnium praeterquam sacerdotum moerore, quod ea viva (quam scirent sub amitae reginae Navarrae disciplina educatam) formidabant luxui suo ac libidini modum impositum iri. Caeteris eius mors tantum dolorem attulit ut tum primum (ut opinior) apud Scotos vestis lugubris usus occeperit, quae ne nunc quidem quadragesimo post anno, quanquam mores publici in peius fere proficiunt, admodum est frequens. Legati in Galliam statim David Betonis cardinalis et Robertus Mascuallius missi qui Mariam Gusianam Longovillani ducis viduam accerserent. Nam rex id quod evenit de exitu uxoris veritus in illam oculos coniecerat. Hoc anno Bothuelius, quod in Angliam clam commearet et cum Anglis etiam in Scotia clam consilia conferret secreta, extra Scotiam, Angliam, et Galliam fuit relegatus.
44. Circa idem tempus complures perduellionis fuerant insimulati, Ioannes Forbosius, iuvenis acer et magnae familiae et factionis princeps ab Huntilaeo aemulo creditur oppressus Erat enim quidam Strachanus homo ad quodvis flagitium promptus, multos annos Forbosio valde familiaris et omnium ei nequiter patratorum aut conscius, aut particeps, aut actor. Is parum (ut rebatur) ab eo pro merito cultus ad inimicum eius Huntlaeum se confert et crimen capitale vel ad eum detulit vel (ut plurimi putant) una cum eo confixit, quod Forbosius videlicet ante annos compluros de rege occidendo consilium iniisset. Id crimen quanquam nec satis firmis argumentis nec idoneis testibus fuisset probatum, et studia inimicorum in iudicio neminem laterent, decimo tertio die Iulii a iudicibus magna ex parta ab Huntilaeo conductis damnatus capite luit. Sed eius supplicium vulgo minus triste fuit quod, etsi criminis ob quod poenas dederat, expertem homines crederent, tamen ob superioris vitae facinora morte non indignum existimarent. Strachanus index, quod tantum crimen tam diu coelasset, extra Scotiam relegatus complures annos Luteciae vixit adeo foede et nequiter ut nullum in eo crimen incredibile esset. Rex non adeo multo post velut poenitentia ductus Forbosii alterum fratem in familiam suam recepit, alteri claris nuptiis aucto bona in fiscum redacta restituit. Post paucos die aliud secutum est iudicium et reorum genere, et sceleris novitate, et atrocitate supplicii maxime miserabile. Ioanna Duglassia comitis Angusiae soror Ioannis Leontis reguli Glamisii uxor, item filius eius et posterior maritus Gilespicus Cambellus, Ioannes Leon prioris mariti propinquus senex sacrificulus insimulati quod regem veneno tollere voluisse dicerentur. Hi omnes quanquam ruri assidue procul ab aula vitam agitarent, nec quicquam quod eos laederet a propinquis et ministris foret expressum, tormentis tamen damnati et in arcem Edimburgensem conditi. Duglassia quinto post Forbosii supplicium die igni cremata cum maxima spectantium commiseratione. Movebat enim homines et ipsius et mariti nobilitatis, et in iuventae vigore formae inter paucas egregiae commendatio, et inter ipsum supplicium virilis in foemina animi fortitudo, sed omnium maxime quod fratris exulis odium plus quam crimen suum ei obesse crederetur. Maritus eius cum ex arce Edimburgensi evadere conareter per dimissum funem, sed forte breviorem quam ut radices rupis attingeret, fractis eo casu prope totius corporis ossibus fuit extinctus. Filius adolescens simplicior quam ut suspitio tanti facinoris in eum caderet in arcem inclusus et rege demum mortuo dimissus adepta bona recuperavit. Accusator fuit Gulielmus Leon propinquus. Is postquam familiae nobilissimae interitum e sua calumnia imminere vidit, sera poenitentia ductus suum scelus regi est confessus, nec tamen aut poenam reorum levavit aut efficere potuit quo minus bona fisco addicerentur.
45. Proximo qui hunc secutus est anno, postridie Id. Iun. Maria Gusia ad Balcomium villam Iacobi Lermonthii appulit. Inde terrestri itinere ad Fanum Andreae facta magna frequentia nobilitatis illic collecta regi nupsit. Initio anni proximi, qui fuit 1539, Lutheranismi suspecti complures capti sunt. Sub finem Februarii quinque cremati. Novem recantarunt. Complures exilio damnati. In his fuit Georgius Buchananus, qui sopitis custodibus per cubiculi fenestra evaserat. Hoc anno regina filium peperit ad Fanum Andreae. Item proximo anno alterum ibidem. Hoc anno atque item superiore magis quietae quam compositae res erant. Nec tam seditionum causae quam auctor deerat, multis cupientibus sed nemine auso se tumultus ducem profiteri. Nam rex, provisis iam haeredibus, de sua salute securior nobilitatem velut ignavam et imbellem coepit contemnere, tanquam adversus domum sobole confirmatam nihil ausuros. Ac iam ad substructiones ociosas animum adiecerat. Adhaec pecunia opus habebat rex iuxta egens ac cupiens, unde par formido invasit et nobiles et sacerdotes dum eam quique tempestatem a se in alterum inclinare contendit. Iterim quoties apud familiares de inopia publica querebatur, altera alterius factionis opes ostentabat velut praedam paratam, et ille modo his, modo illis assentiens utrosque inter spem formidinemque suspensos tenebat. Igitur cum ea tempestate legati Anglorum in aulam venissent ab eoque pertiisent ut Eboracum ad avunculum accederet, magnumque si id faceret operae precium pollicerentur, ac prolixe de sui regis amore et benevolentia erga eum sponderent, factio sacerdotibus iniquior toto conatu atque animi viribus eo incubuerunt ut rex tempus locum colloquii petitum obiret. Id cum sacerdotes rescissent, actum de ordine suo rati nisi et congressum regum impedierent et eorum concordiam turbarent, odiorumque seminem regem inter et proceres iacerent. Omnes autem rationes circumspicentibus unum illud tum praesenti malo remedium praesentissum est visum, si animum regis adversus pecuniam infirmum largitionibus immensis aggrederentur, proposita ante oculos periculi magnitudine et fluxa et incerta promissorum hostilium fide, pecuniam domi et maiorem et facile parabilem ostentant. Primum de suo in annos singulos se triginta aureorum milllia contributuros caeterasque omnes fortunas ad incerta discriminum, si res postulet, paratas fore pollicentur.
46. Ex bonis vero eorum qui adversus pontificis Romani auctoritatem regiamque maiestatem rebellarent et novis ac sceleratis terroribus statum ecclesiarum turbarent, pietatem everterent, magistratuum iura tollent, ac tot saeculorum instituta convellerent. Ex horum inquam bonis in fiscum relatis posse supra centum aureorum millia annua confici, si rex tantum (quoniam ipsi de capite civium ius dicere non possent) qualem velint iudicem ferret. Caeterum in quaestione exercenda nullum fore periculum, aut in iudicando moram, cum tot hominum millia nihil dubitent veteris et novi testamenti libros contrectare, de pontificis potestate sermones serere, veteresque ritus ecclesiae contemnendo religiosis hominibus ac Deo sacratis omne obsequium ac reverentiam detrahere. Haec cum illi vehementer urgerent, datus est eis iudex ex animi sententia Iacobus Hamiltonius nothius comitis Araniae frater, multis largitionibus ante eis obnoxius, et quo facinore quantumvis crudeli regis animum iamdudum offensum sibi conciliare cuperet. Venerat in Scotiam circa idem tempus Iacobus Hamiltonus Limnuchi conventurum, iurisdoctorum praefectus idemque superioris Iacobi frater patruelis. Ist post diuturnum exilium, cum adversus Iacobum nothum iudicium esset professus, impetrato in patriam ad tempus reditu, ac intellecto in quanto discrimine ipse una cum caeteris purioris doctrinae studiosis versaret, filium ad regem in Fifam transmissurum misit, qui eum nactus antequam naviculam concenderet, trepido nuncio hominem alioqui natura suspitiosum implevit rem est capitalem et toti regno periculosam nisi rex adversus insidiatorem facinus occuparet. Rex, qui tum in Fifam properabat, iuvenem remisit Edimburgum ad conventum (quem scacarium vocant), ibi convenire iussit Iacobum Lermonthium, Iacobum Kircadium, ac Thomam Areskinum, quorum primus erat familiae praefectus, alter quaestor primarius, neuter a religione puriore alienus; tertius papisticae factioni deditissimus et regi ab epistolis. Eis mandabat ut nuncio aeque certam haberent fidem ac si ipse praesens eadem narraret, ac annulum notum de digito detractum pro tessera ad eos misit. Hi consilio inter se communicato Iacobum iam pransum ac se ad iter expedientem domi suae comprehendunt et in arcem dant custodiendum.
47. Ipsi cum per exploratores comperissent rege exorato dimissum iri, praeter publicum periculum etiam sibi metuentes si homo factiosus et potens, ac tanta ignominia lecessitus incolumis evaderet, non ignari quam acerbe et crudeliter vindictam exerceret, summa celeritate in aulam provecti discriminis praesentiam, ingenium pravum, animum acrem, opesque, omnia quae suspitiosissime possunt in maius augentes regi persuaserunt ne hominem iuxa callidum et audacem, adhaec ignominia irritatem, indicta causa liberaret. Igitur rex Edimburgum ac inde ad Setonium profectus Iacobum ad causam dicendam promi iussit, ac, iudicio more patrio constituo, damnatum capite multavit et, corpore post mortem lacerato, partes eius in publicis urbis locis suspensae. Crimina adversus regem obiecta, quod certo die effracto cubiculo regem trucidare constituisset, quod cum Duglassius hostibus publicis secreta consilia communicasset. Eius mors ob scelerate actam superiorem vitam paucis attulit dolorem praeterquam propinquis et sacerdotum ordini, qui in eius incolumitate omnem prope suarum fortunarum spem collocarant. Ab eo tempore suspictione adversus nobilitatem aucta, curisque subinde animum anxium vellicantibus, insomniis etiam nocturnis mens aegra sollicitabatur, quorum unum insigne circumfertur. Videre visus est Iacobum Hamiltonium ense stricto in se ruentem primum dextrum, deinde sinistrum detruncasse brachium, eumque comminatus fuisset se brevi ut vitam quoque adimeret affuturum, statim disparuisse,. Ille trepide experrectus cum de somnii eventu multa secum volveret paulo post allatum est utrunque filium, alterum ad Fanum Andreae, alterum Sterlini eodem prope temporis momento decedisse. Interea cum Anglo iududum infenso neque certa pax nec bellum erat. Nulla enim armorum denunciatione e vicina Scotia praedae agebantur, nec Angli de rebus repetundis appellati quicquam aequi respondebant. Nemini erat incertum Henricum ob frustrationem ad Eboracum colloquii graviter indignari.
48. Scotus autem etsi pro certo haberet bellum instare censumque habuisset, et fratrem Moraviae comitem universis copiis ducem designasset, et in belli apparatu distineretur, legatum ad hostem misit qui sine vi, si fieri posset, rem componeret, Georgio interim Gordonio cum mediocri manu ut incursionum licentiam inhiberet ad limitem misso. Angli, Gordonianorum paucitate contempta, cum as Iedburgum cremandum properarent, Georgius Humius cum quadringentis equitibus eis se obiecit, praelioque acri conserto, cum Gordoniani procul visi essent, metu iniectu effusa fuga se hostes subduxerunt. Caesi non adeo multi, Plurimi capti. Iacobus Lermonthius, qui ad Novum Castrum de pace agebat, vix tandem responso accaepto, quo belli apparatus occultior foret una cum Anglorum exercitu redire iussus est. Eidem exercitui occurrit Eboraci Ioannes Areskinus est […] legati nuper a Scotia missi. Hi quoque ab Hauarto qui copiis praeerat retenti, nec ante dimissi quam Beruicum est ventum. Scotus ante legatorum reditum certior de adventu Anglorum per exploratores factus ad quatuordecim millia passuum a limite a Falaum Fanum castra posuit, praemisso Georgio Gordonio cum decem millibus qui vagas Anglorum populationes prohiberet. Verum is nihil memoratu dignum gessit, ac ne levia quidem certamina cum hoste conseruit. Rex mirum in modum cupiebat praelio decernere, adversa nobilitate, a quibus id impetrare non poterat. Plenus irarum multa in eos fudit convitia, imbelles et maioribus indignos eos compellans, ac subinde dictitans quando ab eis proditus esset, se cum sua familia quod illi renuissent facturum. Nec placari poterat, quamvis frequentes dicerent satis ei ad gloriam perpetratum quod tantum Anglorum exercitum tanto tempore collectum, ac Scotos ex improviso aggessum, ac magna comminantem, non modo libera populatione prohibuisset sed per octo dies quos in Scotia manserat ita continuisset ut vix unquam ultra mille passus a limite sit ausus discedere. Nam Beruico Anglus egressus adverso flumine Calsonem usque tenuit iter. Ibi certior de Scotici exercitus adventu vado copias Anglus traduxit, adeo pugnae fugientes eventum ut cum temere et sine ordine in fluvium proruerent, uti quisque transierat signis relictis qua proxime possent domum properarent. Nec Gordonius interim, qui haec e propinquo prospicebat, quicquam movebat.
49. Hanc ob causam Rex adversus eum odium implacabile conceperat. Maxuallius, ut regis iram ex parte leniret, promittebat si sibi decem tantum millia permiiterentur se per Soluaeum in Angliam penetraturum ac operae precium facturum, quod adeo praestare poterat nisi rex proceribus infensus Oliverio Sinclaro Rosselini comarchi fratri literas dedisset occultas quas in tempore promeret. In eis scriptum erat ut exercitus universus Olivarium pro duce agnosceret. Id consilium eo spectabat ne si quid felicius gestum foret, rei prosperae gloria penes proceres esset. Cum iam in hosticum esset perventum ac circitur quingenti equites Angli in propinquis collibus cernerentur. Oiverius a sua factione in altum elatus ac duas hastis innixus regias profiteri literas iussit, quarum lectio adeo totum exercitu offendit, et in primis Maxuallium, ut ordinibus solutis omnes confudi ac misceri statim coeperint. Hostes homines militares, sed nequaquam ad tantae rei expectationem coacti, cum eam omnium rerum perturbationem e loco superiore intuerentur, magno (ut eis mos est) cum clamore trepidos inter pugnae et fugae consilium aggressi pedites, equites, et calones confusos in paludes proximas adigunt. Ibi multi ab Anglis, plures a Scotis latronibus capti et Anglis divenditi. Calamitate exercitus ad regem, qui non procul aberat, delata, supra quam credi potest commotus, indignatione, ira, moestitia animum in diversa trehentibus, nunc in vindicatam de suorum (ut ipse dictitabat) perfidia pronus, nunc in novum belli apparatum et rationem rerum gerendarum intentus erat. Id autem inter res prope perditas optimum est visum, ut, induciis cum Anglo factis, Arcibaldum Duglassium Angusiae comitem quibuscunque posset conditionibus revocaret. Interim, vigiliis et inedia vires corporis labefactantibus, animo curis obruto, intra paucos dies moritur, decimotertio die Decembris, relicta filia haerede ante quintum diem nata.
50 Sepultus fuit postridie Id. Ian. in coenobio Sanctae Crucis prope Magdalenam priorem coniugem. Erat ei dum viveret facies et compositio membrorum decora, statura mediocris, supra corporis medium vires; ingenium acre, sed quod vitio temporum parum fuit excultum. Victu utebatur parco, vino parcissime. Laboris, algoris, aestus, inediae patientissimus. Saepe in equo sedens hieme asperrima diem noctemque continuebat ut latrones inopinates domi deprehenderet. Illacque celeritate tantum sui metum incusserat ut velut eo semper praesente a maleficiis se continerent. Tanta moris patrii erat scientia ut de rebus gravibus etiam per iter summa cum aequitate expeditissime responderet. Aditus etiam pauperioribus ad eum erat facillimus. Ingentes autem virtutes vitia prope adaequabant, sed quae temporis magis quam naturae videri poterant. Omnium enim rerum licentia disciplinam publicam solverat, quae nisi magna severitate animadversionis sisti non poterat. Pecuniae autem id fecerat avidiorem quod cum alienae potestatis esset in summa parsimonia educatus fuisset, et cum primum sui iuris est factus in facuas aedes ingresso direpta supellectili omnis ei simul aulae partes denuo erant exornandae. Proprium autem regum patrimonium in eos quos minime voluisset usus curatores eius absumpersant. Ad mulieres autem proniorem eum reddiderant adolescentiae educatores, qui hac ratione diutissime eum sibi obnoxium fore arbitrabantur. Nobilitatis magna pars eius mortem non adeo moleste tulit, ut quorum alios exilio multaverat, multos custodiis coercuerat. Alii metu severitatis eius nunc ad pristinum contemptum, ira recenti adiecta, maluerunt Anglo se hosti dedere quam sui regis irae se committere.

Perge ad Librum XV