Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUSTERTIUS

ACOBO Tertio ad <undecimam diem> Iunii prope Sterlinum caeso, qui sectam adversam sequebantur de exitu regis adhuc incerti retro Limnuchum castra moverunt. Ibi ad eos delatum scaphas a classe ad terram commeare ac saucios in naves comportare. Inde suspitio est orta regem e classe receptum fuisse. Itaque motis Letham castris missi a principe (ita enim Scoti filium regis natu maximum appellant) praefectum classis evocant. Is erat Andreas Vodius, sive quis malit iterpretari silvius, eques et beneficiorum sui regis memor et summa erga defunctum benevolentiae constantia. Qui cum negaret se in terram egressum nisi acceptis obsidibus, dati e supremo ordine Setonius et Flaminius. Rogatus a consilio regio ecquid sciret ubi rex esset, et quinam essent qui post praelium scaphis ad naves vecti fuissent, de rege se quicquam scire negavit; scaphis autem se cum fratribus decendisse ut una cum aliis bonis civibus salutem sui regis tuerentur. Sed cum frustra vitae eius opitulari essent conati, in classem rediisse, eique si viveret uni se parituros; sin extinctus esset, ad mortis ultionem paratos. Cum multa praeterea adversus rebelles iaceret convicia, metu tamen ne obsides violarentur incolumis ad naves est remissus. Receptis obsidibus cives Lethenses ad concilium vocati, ac magnis pollicitationibus sollicitati ut conscensis navibus Andream Silvium oppugnarent. Responsum est ab universis uno consensu eum duas habere naves ita omnibus rebus ad bellum idoneis ornatas, sociisque navalibus ita instructas, eamque in ipso praefecto rei navalis esse scientiam, ut ne decem quidem naves in Scotia essent quae cum duabus illis auderent congredi. Ea igitur consultatione dilata, Edimburgum eunt. Ibi certiores de morte regis facti funus ei amplissimum faciendum curant ad Cammiskenethum coenobium Sterlino vicinum ad vicesimum quintum diem mensis Iunii.

2. CV REX

Interea comitia novo regi creando in certum diem indicunt. Pauci ad id munus et fere coniurationis adversus superiorem regem populares convenere. Regno suscepto, statim novus rex ad praefectum arcis Edimbugensis foecialem misit qui ad deditionem eium sollicitaret. Ea recepta Sterlinum est profectus, arceque a praesidio dedita est potitus. Rumore in Angliam de rebus in Scotia turbatis perlato, quinque naves Anglicae e classe regia delectae Forthae aestuarium ingressae passim praedando mercatoribus iter clauserunt et multis exscensionibus in utrunque litus factis loca maritima vehementer infestabant. Maior enim rerum motus a terrestribus civium copiis expectabatur. Nam cum inimicorum vires magis dissipatae quam fractae superiore praelio fuissent, quippe quae nec universae affuerant nec ex iis quae aderant adeo multi cecidissent, ab animis adhuc odio et invidia inflammatis et fuducia sui elatis, maior tempestas imminere videbatur. Augebat indignationem quod non regiam sed paucorum potestem tot viri genere et opibus clari tam facile recidissent. Titulum enim et nomen regium penes adolescentem quindecim annorum, qui non regeret sed a patris interfectoribus regeretur. Vim autem imperii penes Duglassium, Heburnum, et Humium esse, quibus fiduciam augebant quod omnia litora duabus classibus Anglica et Scotica essent infesta. His difficultatibus ut mederetur, novus rex primum omnium statuit copias maritimas reconciliare, ne aut illae aliquid turbarent, ipso in longinquas regni oras ad statum earum regionum ordinandum profecto, aut in interiora regni aditum darent Anglis ad mediterranea loca expilanda. Igitur Andream Silvium, regis morte iam passim divulgata, minus in causa fore obstinatum ratus, eum fide publica in litus evocat, et, periculo publico et infamia gentis universae quam paucae naves Anglicae ita superbe contemnerent ante oculos exposita, non solum in suas partes Andream traducit sed etiam adversus Anglos armat. Multis suadentibus ut in plures et maiores saltem aequum numerum navium duceret, se suis duabus contentum respondens, cum primum tempestas commoda incidit recta adversos Anglos, qui ante Dumbarum oppidum stabant, vela fecit, et asperrimo praelio conserto Laetham omnes captas perduxit, ac praefectos earum regi obtulit. Andreas a rege munifice donatus, eiusque in re militari peritia et militum virtus singulari laude honorata. Nec deerant ex eo genere hominum qui regum qualescunque res gestas admirantur, ac magnas etiam in maiusextollant. qui eam victoriam longe maioris mox secuturae manifestum esse omen praesagirent.
3. Interea procerum pars adversa legationibus in omnes regni partes missis mutuo se corhortantur ne praesentem rerum statum ferant neu tot viri fortes patricidos pubicos, qui alterum regem occidissent, alterum in servitute tenerent, sibi tam superbe paterentur illudere, ac regiae salutis defensores perduellionis arcessere, ipsos omnis divini et humani iuris violatores pro vindicibus decoris publici se venditare, ac liberatorum patriae nomen usupare, apud quos ne rex quidem ipse liber esset, quippe qui coactus sit in patrem eundemque regem arma sumere, et eo nefarie caeso paternos amicos et capitis defensores impio bello persequi. Multa huius generis cum vulgo iactarentur, ad maiorem odii flammam excitandam Alexander Forbosius clarissimae familiae princeps regiam interulam sanguine foedatam et vulnerum vestigiis laceram ex hastili longo pendentem per Abredoniam et illustriora vicinarum gentium oppida circumtulit, et velut edicto publico per praeconem omnes ad foedissimi facinoris ultionem conciebat. Nec minus impigre in regionibus cisforthanas Matthaeus Stuartus Leviniae comes, homo genere et opibus clarus, et popularitate quadam honesta summis infimisque iuxta carus, vicinos sibi regulos accendebat. Ac iam, satis valida manu comparata, cum per pontem Sterlini, regiis oppidum tenentibus, penetrare non posset, per vadum non procul a fluminis ortu ad Grampii montis radices contendit ut sociis se coniungeret. Id consilium cum Ioani Dromundo per Alexandrum Macalpinum ipsius cliientem, qui hostibus se coniunxerat, esset indicatum ac palam factum in castris rebellium omnia adeo secura ac neglecta esse ut quo quisque loco esset sparsi tenderent, nec vigiles suis locis dispositos habernt, nec ullum rei miliiari munus usurparent. Dromundus cum aulicis ac paucis voluntariis qui operae navandae studio se ad eos aggregarant sopitos invadit. Multi cum somno mors fuit continuata. Caeteri inermes retro unde venerant praecipiti fuga ruunt. Pluri capti, sed a notis amicis pars dimissa. In eos tantum saevitium qui contumeliosius scripserant aut locuti fuerant.
4. Auxit huius victoriae laeticiam nuncius allatus eisdem diebus de prospera pugna navali Andreae Silvii adversus Stephanum Bullum. Anglus enim audito quinque suorum naves a duabus Scoici longe etiam minoribus superatas et captas fuisse, cum et ignominiam deletam cuperet nec iustam belli causam obtendere posse videretur, convocatis ducibus rei maritimae peritis oblatisque navibus selectis et navali apparatu quantum vellent, hortatus est ut hanc nominis Anglici maculam tollerent, magnis ostentati praemiis si ipsum Silvium aut vivuum aut mortuum ad se adducerent. Sed caeteris qui virtutem hostis cum felicitate coniunctam noverant cunctantibus, Stephanus Bullus ques notae fortitudinis expeditionem suscepit, et rei bene gerendae occasio videbatur oblata quod Silviumm e Flandria propediem reversurum sciebat, eumque in reditu incautum non magno negotio posse opprimi sperabat. Igitur tribus e regia classe navibus electis ac brevi instructis litus Angliae legens ad Maium insulam in aestuario Forthae desertam constitit, loci maxime naturam secutus quod ab omni parte insula stationes habeat tutas adversus omnes ventorum procellas, et mare ibi se in angustum cogat ut nulla navicula praeteriens latere posset. Interim e scaphis piscatoriis qui rei maritimae peritiores haberentur retentis eorum aliquot continenter in speculis habet ut naves hostium agnitas sibi commonstrent. Cum ibi non multos dies ad anchoras restitissent, Silvii naves plenis velis advenienttes simul visae et agnitae sunt, et Bullus sublatis anchoris praecepta iam animo victoria ad pugnam se comparat. Silvius tantum moratus dum sui arma expediunt suas naves in hostes concitat. Congrediuntur duo fortissimi duces magnorum exercituum animos gerentes, ac tam obstinati pugnarunt ut incerta victoria nox praelium dirimeret. Postridie mane refectis viribus duces exhortati utrinque suos certamen renovant, ac manibus ferreis (harpagonas vocant) in hostium naves iniectis velut pedestri ac stabili acie comminus decertarunt tanta pertinacia ut aestum relabentem neutri sentirent donec ad cumulos arenae in ostio Tai amnis delati essent. Ibi minus alto mari naves Anglorum, cum ob magnitudinem regi minus facile possent, se dedere fuerunt coactae. Inde adverso Tao Taodunum tractae ibi manserunt donec sepultis mortuis vulnerati medicis ad curandum distribuerentur.
5. Hoc praelium incidit in decimum diem mensis Augusti anno redempti generis humani millesimo quadringentimo nonagesimo. Paucis post diebus Silvius ad regem profectus Stephanum Bullum naviumque praefectos, et e caeteris honoratissimum quemque regi obtulit, ac invicem ab eo laudatus et muneribus est donatus. Rex captivos cum suis navibus una regi Anglo collaudata militum fortitudine munifice reddidit, ut qui non de praeda sed de gloria certamen inissent virtutemque etiam in hoste apud se honoratam esse ostendit. Henricus etsi suorum infelicem pugnam agre ferret, tamen regi Scotorum gratias egit et munificentiam eius et animi magnitudinem se libenter amplecti est professus. Circa haec tempora monstrum novi generis in Scotia natum est, inferiore quidem corporis parte specie maris, nec quiquam a communi hominum forma discrepans. Umbicilum vero supra trunco corporis ac reliquis omnibus membris geminis et ad usum et speciem discretis. Id rex diligenter et educandum et erudiendum curavit, ac maxime in musicis, qua in re mirabiliter profecit. Quin et varias linguas edidicit et variis voluntatibus duo corpora secum discordia discutiebant ac interim litigabant, cum aliud alii placeret. Interim velut in commune consultabant. Illud etiam in eo memorabile fit quod cum inferne crura lumbive offenderentur utrunque corpus communiter dolorem sentiret; cum vero superne pungeretur aut alioqui laederetur ad alterum corpus tantum doloris sensus perveniret. Quod discrimen etiam in morte fuit magis perspicuum. Nam cum laterum corpus complures ante alterum dies extinctum fuisset, quod superstes fuit dimidio sui computrescente paulatim contabuit. Vixit id monstrum annos vignti octo, ac decessit administrante rem Scoticam Ioanne prorege. Hac de re scribimus eo confidentius quod adhuc supersunt homines honesti complures qui haec viderunt.
6. Victoriae navalis fama ad septentrionales perlata et ipsi omissis belli consiliis domos suas abierunt. Hoc tumultu ita levi momento compresso rex ad seditiones non modo in praesentia sedandas sed in posterum omnino tollendas animum adiecit. Primum conventum, qui inductus erat in sextum Novembris diem, Edimburgi habuit. In eo multa salubriter ad concordiam publicam stabiliendam sunt decreta. In primis, ut animi facilius ad pacem coalescerent, culpa in paucos collata, poenae magna ex parte levatae aut omnino remissae. Cum de iure belli disceptaretur, Ioannes Leon regulus Glammus capita quaedam a proceribus ad regem de pacificando missa protulit, quibus Iacobus Tertius saepe assenserat ac subscripserat etiam, ac plane legibus illis concordiam cum proceribus confirmasset nisi a pravis consultoribus animus eius fuisset alienatus atque eo perductus ut hostem veterem adversus cives suos pugnaturum in regnum introducere persuasus esset. Hanc ob consiliorum inconstantiam comites Huntliaeus, Arellus, et Maritalis cum ipso Glammio et plaerisque aliis viris noblibus eum tum desuereunt atque eius filium Iacobum Quartum ob animum euis publicae utilitatis et tranquillitatis amantem sunt secuti. Post satis longam disceptationem tandem ab universis est decretum qui in praelio Sterlinensi cecidissent eos sua culpa caesos videri, iureque eam caedam fuisse factam. Eos vero qui adversus publicae salutis hostes fraudi occultae honesta nomina praetexentes arma caeperunt nec culpae nec crimini esse obnoxios. Huic decreto, quibus in conventu publico sententiae dictio est, subscripserunt ut exterarum nationum legatis, quos adventare rumor erat, sui facti rationem redderent. Multa alia ibi decreta sunt facta, quae et pauperioribus ablata redderent et potentiores leviter multarent, et utrique parti caverent ne arma tum sumpta ipsis posterisve eorum fraudi essent.
7. Hanc in adolescente quindecim annorum et victore et in summa potestate collocato moderationem adornabat magnopere benignitas et promissorum fides et (quod in primis vulgus admiratur) corporis dignitas et vividum et alacre ingenium. Itaque cum nec avare nec crudeliter victoria exerceretur, et delicta bona fide condonarentur, brevi summa concordia inter factiones et aequale partis utriusque studium et amor erga regem coaluit, Pauci qui pertinaciores fuerant modica pecunia aut exigua parte agrorum multati, nemo fortunis omnibus exutus. Et multae non in fiscum, sed in precium operae navate cedebant. Huic regiae clementiae gratiam adiiciebatquod homines adhuc recenti memoria tenebant quam levibus de causis sub rege superiore viri clarissimi omnibus bonis excidissent quamque dispares in eorum successissent locum. Principes quoque factionis adversae quo fidelioribus eis uteretur affinitate sibi coniunxit. Duas enim amitae ex diversis maritis filias Graecinam Bodiam Alexandro Forbosio, Margaritam Hamiltoniam Matthaeo Stuarto dedit uxores. Ita brevi conciliatis omnium animis tam iucunda pax, tanta tranquillitas, et velut ancillante fortuna regis virtutibus tantus omnium frugum et fructuum proventus est secutus ut e saeculo plusquam ferreo ver aureum renatum fuisse videretur. Rex autem latrocinia armis, caetera vitia iudiciorum saeveritate cum compressisset, ne in alios acer vindex, in seipsum indulgentior crederetur, ut omnibus palam esset, patrem se invito fuisse interempturum, cathena ferrea quoad vixit se cingebat, cui singulis annis annulum unum adiiciebat. Id quanquam caedis auctoribus formidolosum esse posset, tamen vel miti regis ingenio vel factionis opibus confisi omni motu publico abstinuerunt.
8. In hac communi universorum ac privata singularum laeticia, septimo fere ab inito regno anno, Petrus Varbecus in Scotiam appulit. Sed ante quam causam eius adventus explicem, pauca mihi supra sunt repetenda. Margarita Henrici Quarti regis Anglorum soror cum Carolo Burgundo nupsisset, et a Henricum Septimum factionis adversae ducem quibuscunque posset rationibus si evertere, saltem exercere statuit. Id autem ut facilius efficeret Petrum quendam Varbecum regni aemulum ei excitavit. Erat is autem adolescens Tornaci (quod est Nerviorum oppidum) humili loco natus, sed ea forma, ingenio, statura corporis atque oris dignitate ut facile regii generis fidem faceret. Verum cum ita diu propter inopiam peregre vixisset ut vix a suorum paucis agnosci posset, multarum nationum linguas addidicerat atque ad summam impudentiam et os et animum offirmarverat. Hunc Margarita (quae ad omnes occasiones turbandi rem Anglicam intenta advigilabat) cum esset nacta, aliquandiu apud se occulte habuit donec eum edoceret quibus factionibus Anglia laboraret, quos amicis inimicosque illic haberet, perficeretque ut omnem regii generis seriem, quae item singulis prospera vel adversa evenissent, teneret. His ita comparatis, cum iam maturum videretur fortunam experiri, hominem occulte curat cum honesto comitatu primum in Lusitaniam, deinde in H
iberniam mittendum. Ibi magno concursu et vulgi applausu velut Edwardi regis filius receptus, sive suopte ingenio ad simulandum composito atque arte etiam adiuto, sive barbarorum hominum credulitate fretus magnum brevi motum excitaturus videbatur. Cum, bello repente inter Gallos et Anglos exorto, a Carolo Octavo magnis policitationibus ex HIbernia vocatus Luteciam venit, illic honorifice ac regio cultu, adiectis etiam satellitibus, habitus, et ab Anglis exulibus qui tum ibi frequentes agitabant in spem certam regni adductus est. Sed eo tumulto conditionibus sopito clam ex aula Gallica metu ne dederetur in Flandriam se contulit, atque a Margarita ceu tum primum ab eo visus magno studio cultus et aulicis ostentatus, et saepe multis praesentibus omnem fortunae suae fabulae iterare iussus. Margarita velut eam tum primum audisset ad singulos tum prosperos tum adversos eventus ita simulatis affectibus orationi eius subserviebat ut omnibus faceret fidem se pro veris quae audisset accipiere.
9. Post unum et alterum diem Petrus regio cultu procedere iussus adhibitis triginta stipatoribus ac nomine albae rosae (quod insigne factionis Eboracensis apud Anglos est) commendatus verus et indubitatus Anglici regni haeres praedicatur. Haec ubi fuerunt primum per Flandriam, deinde per Angliam divulgata, ita populi animos erexerant ut magna ad eium concurreret frequentia, non eorum modo qui legum formidine in asylis aliisque locis latitabat, sed hominum etiam nobilium, quibus aut suae res non satis placebant aut novarum rerum erat cupiditas. Sed cum longior mora quam Petrus vires novas adiecturam sperebat, praesentes emergente in lucem mendacio paulatim imminueret, statuit belli fortunae rem committere. Itaque, comparata modica manu, paucis suorum in litus expositis, Cantianorum erga se voluntatem frustra tentavit. Omnibus qui in terram descenderant circumventis in Hiberniam cursum flexit. Nec ibi quoque pro spe acceptus in Scotiam navigat, gnarus rarum neque unquam fere diuturnam inter Scotos Anglosque esse concordiam. Hic cum ad regem admissus Eboracensis familiae ruinam suasque calamitates quam maxime potuit miserabiliter deplorasset eumque vehementer obtestatus esst ut regium sanguinem ab hac contumelia vindicaret, rex eum bene sperare iubet polliceturque se effecturum ne frustra eius auxilium rebus suis afflictis postulasse existimetur. Paucis post diebus convocato concilio Petrus introductus lamentabiliter de sua fortuna disseruit: se cum e rege florentissimo suae aetatis ad summam spem natus esset, praematura morte patris destitutum in Ricardi patrui tyrannidem pene prius incidisse quam calamitatis eius sensus ad se pervenire posset. Fratre maiore crudeliter extincto, se a paternis amicis subtractum in eo regno, cuius haeres iure esset, ne in summa quidem inopia precariam vitam ducere ausum. Apud exteras gentes ita vixisse ut fratris extincti, qui ex illis miseriis fuisset ereptus, repentina morte conditionem, prae iis quae ipse ferret felicem duceret. Se enim ad fortunae ludibrium servatum nec hoc quidem reliquum habuisse ut calamitatem suam apud exteros, quo eos ad misericordiam adduceret, deplorare auderet. Postquam autem quis esset profiteri coepisset, omnibus adversae fortunae telis petitum esse. Ad priores enim miserias quotidianum insidiarum accessisse periculum, callidissimo inimico nunc vitam suam ab hospitibus mercante, nunc cives clanculum sollicitantum, qui simulata amicitia secreta rimarentur, veros amicos corrumperent, latentes detegerent, et falsos criminibus genus infamarent apud vulgus, Margaritam amitam nobilesque Anglos, qui ipsum agnoscerent, conviciis proscinderent. Eam tamen conscientia sua adversus maledicentiam inimicorum fretam et misericordia erga suum sanguinem permotam eius inopiam suis fortunis sustentasse. Tandem cum in muliere et vidua id aetatis non satis praesidii videret, se vicinos reges et nationes circumisse rogantem ut communes casus respicerent, neu regium sanguinem violentia tyrannidis oppressum in luctu, miseriis, et formidine sinerent contabescere. Se vero, etsi in gravissimis malis versetur, non ita animo esse deiectum ut non speret aliquando fore ut amicorum (quos plurimos adhuc habeat in Anglia et Hibernia) auxilio restitutus pro merito cuique gratiam referre posset, praesertim adiunctis ad suam sectam Scotorum viribus, per quos si in regnum redeat brevi futurum ut intelligant firmissimum amicum sibi paratum, et eo tempore paratum quo veri amici conciliari soleant. Tanti autem beneficii se suosque posteros ita perpetuo memores fore ut omnem melioris fortunae accessionem debere se eis libenter faterentur. Addidit praeterea multa de regis laudibus partim vera, partim qualia praesens fortuna exprimebat.
10. Post haec dicta cum Petrus reticuisset, rex eum sevocatum bono animo esse iussit: se de postulatis eius ad concilium relaturum. Eorum sententiam, etsi sibi sit necesse in rebus gravioribus sequi, tamen utcunque illi decernerent se effecturum spondet ne eum aliquando ad se confugisse poeniteat. Petro egresso cum sententiae rogarentur, prudentiores et quibus maior erat rerum usus rem integram reiiciendam censebant, sive quod vana quae praetenderentur existimarent, sive quod plus e bello prospicerent periculi quam e victoria etiam, si certa esset, emolumenti expectarent. At maior pars, vel ob imperitiam rerum et animorum inconstantiam, vel ut regi gratificarentur, nunc de causa Petri disserenda, ut quae esset iustissima, fortunam hominis commiserabantur. Nunc rebus in Anglia turbatis, animisque ex civili discordia fluctuantibus, occasionem arripiendam, et quod Angli seper facere consueverunt, id se aliquando experiri debere, ut inimicorum adversa tempora ad suum usum traherent. Victoriam iam sibi ante classicum augurabantur, praesertim adiunctis magnis Anglorum copiis: quae si spe hominum infrequentiores convenirent, tamen e duobus alterum sponte secuturum, ut vel victores tanto beneficio regem sibi obnoxium in regiam sedem collocararent, ab eoque quae vellent omnia impetrarent, vel si absque certamine rem transigere possent, Henricum. sedatis motibus domesticis nondum regno confirmato, in quas vellent conditiones pertracturos. Quod si facere cunctatur, bello semel nato permulta quae nunc laterent sponte se oblatura. Haec cum maior pars censuisset, rex novarum rerum cupidus in eam sententiam inclinavit ac caeteros secum traxit. Nec post id cessavit Petrum honorificentius tractando ducemque Eboracensem appellando populo ostentare. Nec hac beneficia contentus Catharinam Gordoniam, comitis Huntliaeae filiam ac praeter splendorem generis forma commendatam, ei uxorum dedit, hac affinitate in spem fortunae melioris eum confirmaturus.
11. Interea ex consilii decreto rex comparato exercitu in Angliam ducit, primum circumspecte et agmine ad praelium, si qua repentina vis ingrueret, parato. Deinde, ut per equites missos explocatum cognovit nullum exercitum, nullam hostium manum usque coiisse, dimissis ad praedandum cohortibus brevi pene totam Northumbriam late in omnes partes fusa populatione vastavit. Haec per aliquot dies dum geruntur neque Anglorum quisquam ad Petrum deficeret, et nunciatum regi esset per vicinas regiones exercitum conscribi, periculosum ratus suos praeda graves expeditis et recentibus Anglorum copiis obiici, statuit in Scotiam redire ac, deposita praeda, cum primum per anni tempus liceret novam expeditionem parare. Neque metuebat ne Angli abeuntum sequerentur, ut qui non ignoraret neque subitarium militum diu in castris posse contineri, neque per inopem et nuper vastatam regionem posse, nullis ante preparatis commeatibus, sequi. Et Petrus, contra quam speraverat nullis Anglorum auxiliis ad se coeuntibus, veritus ne si diutius in hostico morarentur commenta sua palam fierent, velut et ipse sententiam regis probaret eum adit, et composito vultu et oratione ad misericordiae habitum rogat suppliciter ne in regnum sibi debitum et civium suorum cruorem tam hostiiter saeviretur. Tanti sibi nullum esse dominatum ut suum sanguinem ita profundi et solum patrium ferro flammaque si sic miserabliter vastari cerneret. Et rex, prope iam intellecto quo intemestiva hominis illa clementia spectaret, respondit se vereri ne regnum illud in quo nemo eum non modo regem sed nec civem agnosceret non sibi sed hosti suo capitali servet. Ita de communi sententia domum reditur et exercitus dimittitur. Rex Anglus de motu et reditum Scotorum certior factus, expeditione adversus eos in proximum annum decreta, validum exercitum conscribi iubet. Ipse interea, ne hiems iners esset, ordinum conventum habet. Ibi concilio eius de bello Scotico comprobato in subsidium leve tributum populo indicitur, sed quod gravius domi bellum excitavit quam cui restinguendo foris erat destinatum. Querebatur enim vulgus tot bellis intra paucos annos gestis iuventutum delectibus esse absumptam, rem familiarem valde attenuatam, proceres et consultores regios, non modo iis calamitatibus non commoveri sed in pace nova bella quaerere. Nova rerum omnium egentibus tributa imponere, ut quos ferrum non absumpserit, hi inopia et miseriis conficiantur.
12. Hae queremoniae cum publicae fere essent, Cornavii longe prae caeteris indignabantur, quippe cum agrum magna ex parte sterilem colerent, bellum eis magis quaestuosum quam sumptuosum esse consueverat. Igitur homines bellicosi, qui rem familiarem magis peculio castrensi augere quam tributis imminuere solebant, primum coactores et ministros regios occidunt. deinde tam audacis facinoris, unde receptus ad misericordiam non erat, sibi conscii, multitudine ad arma indies affluentius properante, Londinum versus iter capessunt. Sed de his motibus, quos longius prosequi animus non est, satis ad meium institutum arbitror dicere quod totum eum annum Cornavii regem Anglum ita exercuerint ut arma copiasque ad bellum Scoticum paratas in rebelles vertere sit coactus. Interea Scotus, qui animo praeceperat hostem superiora damna non passurum inulta, et per exploratores cognoverat ingentes in se copias parari, et ipse ex adverso cogit exercitum eo consilio ut si Angli priores eum invaderent ipsa sua tueretur; sin minus, expeditione in hosticum facta vicina suis finibus loca ita devastaretut non modo militem sed ne ad cultores agrorum alendos solum alioqui tenue necessaria suppeditaret. Verum, nuncio de Cornaviorum tumultu allato, statim Angliam cum magnis copiis ingressus bifariam suos divisit. Partim ad Dunelmenses agros populandos missis, cum reliquis ipse Noramam arcem validam ad Tuedam in colle praealto sitam oppugnare aggreditur. Sed nec hac nec illac magnum operae precium factum. Nam Ricardus Foxius Dunelmensis episcopus, vir summa prudentia, a statu rei Angliae turbato suspicatus Scotum tantam rei bene gerendae occasionem non omissurum, arces aliquot validis praesidiis communivit. Pecora quaque alia ferri agivi poterant in loca aut natura tuta aut amnibus et paludibus impedita transferenda curavit. Comitemque Surrium, qui magnas in agro Eboracensi copias habebat, accersit. Igitur incendiis in agros modo saevitum esset at Norama valide a praesidio est defensa. Ita nulla re memorabili gesta Scoti domum redierunt. Angli eos brevi secuti Atonam arcem modicam prope in ipso limite sitam everterunt. Deinde et ipsi quoque nullo operae precio facto ex hostico excesserunt.
13. Inter hos motus externos et civiles venit in Angliam Petrus Hialas, vir prudentiae singularis, et ut illa ferebant tempora non inductus, a Ferdinando et Isabella regibus Hispaniarum missus. Eius legationis summa erat ut Catharina eorum filia Arcturo Henrici filio collocata nova affinitas, et ex ea necessitudo, contraheretur. Eum de affinitate Anglus libenter audisset, cuperetque etiam eo interprete cum Scoto (a quo ipse parum e dignitate sua putabat ut pacem peteret) bellum finire. Petrus libens negotium suscepit, ac profectus in Scotiam, cum varie versando Iacobi animum tandem ad quietiora consilia eum flexisset scripsit ad Anglum se sperare pacem non difficulter coire posse, si ipse aliquem e suis hominem prudentem ad statuendum de conditionibus mitteret. Anglus, ut homo fortunae inconstantiam saepe expertus, suorum animis e demestico tumulto adhuc ferocibus, nec tam clade fractisquam irritatis, iubet Ricardum Foxium, qui in arce sua Norama se continebat, consilia cum Hiala communicare. Hic cum Iedburgi cum Scotorum legatis per aliquot dies disceptassent, multis ultro citroque iactitis conditionibus, nihil certi statuere potuerunt. Pax quo minux coiret maxime impediebat Henrici postulatio, qui aequum censebat Petrum Varbecum, hominem fraudulentum et multarum turbarum auctorem, sibi dedi. Id cum Iacobus obstinate negaret, neque enim honestum sibi esse hominem regii generis primum supplicem, mox affinem, violata fide hostium ludibrio tradere, infecta re e colloquio discessum est. Spe tamen non penitus abiecta, induciae in aliquot menses factae dum Iacobus Varbecum salve fide ab se dimitteret. Cum iam ex colloquio cum Anglis mangisque aliis indiciis falsa illa de genere et fortuna Petri fabula dilucere coepisset, rex eo ad se vocato beneficia in ipsum collata singularemque suam benevolentiam, cuius ipse optimus esset testis, commemoravit. In primus quod eius causa bellum cum opulentissimo rege suscepisset, ac iam alterum annum gessisset magno cum hostium incommodo et civium vexatione. Se pacem honorificamultro si eum dederet, oblatam recusasse. Ea in re cum civium et hostium animos iuxta offenderet, se nec velle nec posse consensui eorum ampius resistere. Petit ab eo ut circumspiciat utrum bellum sum pax placeat commodiorem exilio locum: sibi decretum pacem cum Anglo facere, factamque sancte colere, et quicquid eam perturbare posset a se procul segregare. Nec Petrum queri posse se prius a Scotis quam ab Anglis, quorum fiducia bellum Scoti moverunt, destitutum. Utcunque autem haec se haberent, se eum viatico rebusque ad navigandum necessariis prosecuturum.
14. Varbecus, etsi praeter spem decessu angebatur, nihil tamen remittens de simulata animi magnitudine paucis spost diebus cum uxore et familia in Hiberniam navigavit, atque inde brevi in Angliam et cum reliquiis Cornavianae coniurationis sese coniunxit. Ibi cum multa attentasset neque quicquam succederet, tandum captus et vitae superioribus ludibria fassus laqueo vitam finivit. Seminario belli inter Scotos et Anglos prope extincto, rebusque ad pacem spectantibus, e levi occasione subito animis irritatis saevissimum bellum prope exarsit. Iuvenes aliquot Scoti cum (ut in pace fieri solet) in oppidum Noramam arci propinquum saepiuscule convenissent, ac per ludum et lascivam tam familiariter cum vicinis ac fluvio tantum, nec eo quidem lato, diremptis commessarentur quam si domi fuissent, custodes arcis ex residuo superioris belli odio animis infensis, et per iurgia irritatis, cum velut speculatores Scotos arguerunt, a rixa ad manus ventum est. Multis vulneribus utrinque acceptis, Scoti numero inferiores aliquot suorum amissis domum redeunt. Re saepius in conventibus inter limitum praefectos agitata, Iacobus vehementer iratus foecialem ad Henricum mittit questum de violatis induciis et Anglorum inconstantia in pactis servandis, ac, nisi satisfiat ex legibus quae ex utriusque populi consensu de rebus repetundis sanctae essent, bellum denunciare iussit. Anglus, fortunae violentia a primis usque incunabulis exercitus et ad pacem pronior, respondit quidquid huius patratum esset se quidem invito atque etiam ignaro factum. Si quid temeritate praesidiarii militis secus commissum esset, se salvis foederibus curaturum ut ea de re quaestio habeatur ac de noxiis poena expetatur. Verum cum ea res lentius ageretur, id responsum eo visum est tendere ut dilata poena spatio temporis invidia evanesceret, ideoque animum Iacobi magis accendit quam leniit. Ricardus Foxius Dunelmi episcopus, qui arcis erat dominus, cum ferret moleste causam solvendi foederis a suis ortam, id ne fieret, literis officii et humanitatis plenis subinde missis, homo summa prudentia et dicendi peritia Iacobi animum ita flexit ut rescriberet libenter se cum eo collocuturum non modo de recenti iniuria sed de aliis negotiis quae ex usu gentis utriusque forent.
15. Is consulto ac assentiente primum suo rege ad Milrossium, ubi tum Iacobus erat, venit. Ibi post vehementem querelam de iniuria ad Noramam accepta prudente et gravi Foxii oratione delenitus offensam quidem concordiae causa, cuius se cupidissimum esse ostendebat, remisit. Caetera sine arbitris acta, quorum haec, ut postea cognitum est, summa fuit: se semper non modo pacem, sed quo arctius ea coalesceret, etiam affinitatem cum Henrico cupiisse ac nunc etiam cupere. Quod si Henricus induceret in anumum Margaritam filiam despondere, sese sperare eam rem in utriusque regni emolumentum cessuram. Foxius vero, cuius authoritatem iure maximam esse domi sciret, si ad eam affinitatem conciliandam suum studium adiungere vellet, se non dubitare facile omnia conventura. Illa suam operam libenter est pollicitus, atque in aulam Anglicam profectus re cum rege communicata spem Scotorum legatis fecit concordiam reges inter facile coituram. Ita demum tertio post anno, qui fuit milesimus quingentesimus, iisdem fere diebus Margarita Henrici natu maior filia Iacobo Quarto, et Catharina Ferdinandi Hispani filia Arcturo Henrici primogenito desponsa fuit. Nuptae altero post anno magno apparatu celebratae fuerunt. Secundum nuptias rebus tranquillis, aulaque a studio armorum ad lusus et lascivam conversa, nihil aliud quam spectacula, pompae, et convivia et saltationes conspiciebantur, ac veluti perpetui quidam ludi et ludorum causa dies feriati agitabantur. Edebantur et certamina equestria frequenter, maxime ad morem Gallicum. Intercurrebant etiam velut tragici actus provocationes hominum latrocinio vivere assuetorum. Rege ad ea spectacula se facilem praebente, ut qui caedem eorum in lucro ponendam existimaret. Horum ludorum fama cum ad exteras gentes permanasset, multi peregrini, ac potissimum e Gallia virtutis ostentandae cupidi quotidie adventabant, et a rege benevole et liberaliter excipiebantur et dimittebantur.
16. Nec in has modo ludicras exercitationes, sed etiam aedificationes Sterlini, Falcolandiae, aliisque diversis in locis, atque in monasteriorum substructiones magnos sumptus fecit. Ad navium autem fabricationes longe maximos. Tres enim eximia magnitudine naves aedificavit, multasque mediocres. Sed ominium admirationem et sumptus et apparatus una longe superavit, qua nullam hominum memoria in oceano maiorem viderat. Cuius ut praeteream descriptiones a nostris hominibus proditas et mensuram aliquot locis servatam, ilud satis perspicue magnitudinem eius indicat, quod Franciscus rex Gallorum et Henricus Octavus rex Anglorum aemulatione stimulati, cum uterque paulo capaciorem navem extruere conati essent, et iam utraque perfecta et omnibus rebus ad navigationem ornata ac in mare deducta, magnitudine sua immobiles et ad omnem usum incommodae essent. In haec igitur opera, quae diximus, cum magnos sumptus fecisset, et exhausto iam aerario, novas conficiendae pecuniae rationes comminisci fuisset coactus, inter alias auctore, ut creditur, Gulielmo Elfinstonio episcopo Abredoniensi, rem est agressus universae nobilitati valde molestam. Inter agrorum apud Scotos iura unum genus quo dominus vel empta vel donata praedia ea lege obtinet ut, si possessor moriens pupillum relinquat haeredem, tutela eius ad regem vel alium quemqcunque dominum superiorem pertineat, omnisque fructus usque ad aetatis annum vicesimum primum expletum. Est et alia servitus huic generi agororum adiuncta, ut si possessor sine assensu superioris domini supra dimidium agri venat, totus ager ad supremum dominum redeat. Haec lex ut parum aequa et ab adulatoribus aulicis qui fisci commoda promovere contendunt introducta cum diu iacuisset, rex admonitus aliquid pecuniae ab eius violatoribus corradi posse, legem exercere iussit.
17. Eam quaestionem recognitionem vocarunt. Haec pecuniae conficiendae ratio, quanquam nemo bonis omnibus everteretur, prope vulgo molestior erat quam patris avaritia. Iniuria enim ad plurimos atque honestissimum quenque pertinebat, quod sub duobus proximis regibus per bella non solum externa sed etiam civilia memoria eius legis prope erat abolita, adeoque cogebantur suos agros a procuratioribus fisci redimere aut eorum parte aliqua cedere. Tantus tamen amor civium ad quos id pertinebat incommodum ob alias virtutes, tantaque erga principem reverentia erat ut ea hominum indignatio citra motum constiterit. Sed cum nec rex modum faceret sumptibus, nec deesset perpetuum aulae malum, adulatores, qui id vitium sub honestis nominibus splendoris et magnificentiae alerent, in animum induxit in Syriam proficisci ut immanem illum luxum, quae nec sustinere sine pernice nec omittere posse salvo pudore videbatur, per absentiam imminuere assuesceret. Praetendebatur profectioni honestum velum, ut expiaret illam culpam quod adversus patrem suum in acie stetisset armatus. Huius autem sive verae sive ostentatae poenitentiae, quam in omni sermone praeferebat, dederat, ut ante commemoravi, ab initio statim regni significationem. In hanc profectionem classem iam ornaverat et comitum principes descriperat, ac reges vicinos per legationes fecerat certiores. Multi quoque velut eodem voto se obstrinxissent barbam et capillos promittebant, brevique soluturus credebatur nisi in id maxime intento obiecta fuissent impedimenta. Iam enim futuri belli suspitio inter Gallum et Anglum gliscebat. Nam et Anglus non satis aeqo animo successus Gallorum in Italia ferebat, et a Iulio Secundo pontifice et Ferdinadno Hispano socero in societatem solicitabatur, et Venetis et Helvetiis ad hos adiunctis, et Maximiliano (etsi plaerunque sua consilia ex rerum eventu moderatur) accessuro coniuratio tot gentium tam firma cunctis apparebat ut Gallia, tot copiis udique erumpentibus, opprimi posse videretur. Rex Angliae et aetate et regni florentis opibus tumidus et rerum gerendarum cupidus coniungere se eis avebat, sed honestam quam bello praetexeret causam quaerebat. Cum autem uterque alterius consilia per exploratores cognosceret, neque Franco persuaderi posset ne adversus pontificem Romanum Henrici amicum arma ferret, tandem foecialis in Galliam missus qui Normaniam, Aquitaniam, Andegavos veterem Anglorum in Gallia ditionem reposceret.
18. Sed cum nec his minis bellum in Italia intermitteretur, Anglus bello Gallis indicto exercitum in Cantabros, ut se Ferdinando socero coniungeret, mittit, et ipse expeditionem in Gallum adornat. Iacobus autem Scotus quanquam neutri adesse decrevisset, tamen in Gallum pronior, classem cuius antea meminimus mittere statuit, dono Annae reginae Francorum, ut magis amicitiae pignus quam ad rem gerendam subsidium videri posset. Ecclesiasticus quoque ordo largitionibus Gallicis assuetus suum studium Ludovico volebat ostentare. Sed cum id aperte non auderent, ab Anglo sui regis alienandi causas circumspiciebant. Missus est ex eorum factione qui Gallo studebat in Angliam Andreas Formanus tum episcopus Moraviensus, ut ab Henrico peteret magnum pondus auri argentique facti, cuius maior pars in mundo muliebri erat. Haec pecunia legata dicebatur ab Arcturo mariore Henrici fratre Margaritae sorori, quam Scoto nupsisse ante ostendimus. Henricus autem (ut credibile est) causam belli quaeri ratus, benigne respondit non modo si quid deberetur, sed si quo alio Iacobus egeret, nulla in rei se ei defuturum. Hoc responso accepto Ioacobus constituerat Gallum, si qua in re alioqui posset, iuvare, sed prorsus ab Anglia invadenda abstinere, eundemque Formanum in Galliam misit qui haec Ludovico annunciaret. Interea, quoniam audierat magnos belli maritimi apparatus utrinque fieri, classem de qua diximus statim ad Annam mittere decrevit, ut ante belli initium, si fieri posset illuc appelleret. Ei praefecit Iacobum Hamiltonium Araniae comitem, et cum primum commodum fuit vela facere coegit. Sed Hamiltonius, vir minime malus verum pacis quam belli artibus instructior, sive periculi metu sive naturali inertia omisso in Galliam itinere ad rupem Fergusii, oppidum Hiberniae adversus Gallovidiam situm, appulit. Urbem spoliatam incendit aque inde tanquam re bene gesta in Scotiam ad Aeram portum Coilae vela fecit. Rex de eius reditu certior factus ac supra quam dici posset iratus, nec minis nec convitiis adversus eum sibi temperare potuit: iram etiam eius incendebant a Gallia literae Annae reginae blanditiis ad bellum Anglicum illicientes et alterae Andreae Formani promissionem de classe mittenda, velut vanam omnium sermonibus exprobari significantes.
19. Rex ut huic malo mederetur quoad posset, ex consilii sententia Hamiltonium, qui cursu quem tenere iussus erat omisso urbam nunquam Scotis inimicam, et tum regum foedere coniunctam, crudeliter vastasset, bellumque non indictum amicis intulisset, abrogata classis praefectura ad se venire iussit, successoremque ei destinaverat Arcibaldum Duglassium Angusiae comitem, misso cum eo Andrea Silvio rui classem reciperet. Sed Hamiltonius ante adventum eorum per amicos de regis erga se voluntate certior factis statim vela in altum fecit ac fortunae incertae potius quam irato regi se committere elegit. Dum autem Galliam petit, diu adversis venis ac foedis tempestatibus iactatus, dissipata ac multum vexata classe sero ac maritimarum rerum cura apud Gallos deposita. in Britanniam minorem appulit. Ibi navis illa tanto sumptu ac labore aedificata sublatis armamentis in portu Bristonico computrivit Interea domi aliae discordiarum causae subora sunt, quae Scotum ab Anglo penitus alienarunt, regnante adhuc Henrico Septimo, Robertus Carus eques nobilis ob egregias virtutes Iacobo ita acceptus erat ut eundem et pincernam sibi principem et machinarum bellicarum et medii limitis praefectum crearet. Is cum acer latrociniorum vindex esset, non maiorem regis gratiam quam limitaneorum odium sibi conciliavit. Igitur cum et Angli et Scoti, quorum licentiam iudiciorum severitate comprimebat, si qua daretur occasio, iuxta eius exitio imminerent, tandem in conventu solenni qui inter Anglos et Scotos rerum repetundarum causa solet agitari, orta altercatione, tres Angli homines audacissimi Ioannes Heron, Lilburnus et Starhedus aggressi, unus lancea aversum transfixit, reliqui iam saucium confecerunt. Cum res ad bellum spectare videretur, Henricus rex, vir alioqui iustus, nec minus facinori turpissimo quam Iacobus infensus perfecit ut Ioannes Heron Ioannis frater Furdi comarchus et Angli limitis praefectus cum Lilburno (nam duo reliqui fuga vitae consuluerunt) Scotis dederentur. Quibus acceptis et in Falcastellum arcem inclusis, Lilburnus ibi decessit. Illud quoque in manifesti criminis expiationem statum est ut in conventibus Angli priores fidem publicam solum Scoticum ingressi peterent, ibique conventus haberent, et legati Anglorum multa verborum et decretorum honorficentia crimen a conscientia publica removerent.
20. Duo reliqui percussores in Anglia interiore latuerunt usque ad Henrici Octavi regnum, nec tamen poenas effugerunt. Nam cum regem adolescentem opibus ferocem suasque vires ostentandi cupidum cernerent, a latibulis prodierunt et Heron quidem propinquorum potentia fretus palam domi versabatur et occulte latrones in Scotiam submittebat ad pacem turbandam, bello semel moto veterum iniuriarum oblivionem et novarum impunitatem sperans. Starhedus vero prope nonaginta millia passum a limite domicilio constituto se lonqinquitate tutum putabat. Andreas autem Carus Roberti filius, qui odiorum semina mox in bellum eruptura iam tum iaci videbat, veritus ne armis semel publice susceptis vindicta caedis paternae sibi periret, duobus suis clientibus e familia Tatiorum persuadet ut dissimulato habitu Starhedo perniciem moliantur. Illi facinore suscepto domum eius, quod tam procul a limite habitaret, securi noctu ingressi dominum trucidant et caput abscissum ad Andream apportant. Ille in vindictae expetitae testimonium Edimburgum id mittit, et in loco maxime celebri affigendum curat. De Herone suo loco dicemus. Excepit hanc veterem iniuriam novum facinus, quod sopitam Scoti regis iram verius quam extinctam resuscitavit. Erat ea tempestate mercator Scotus Andreas cognomento Britannus. Eius pater cum spoliata nave caesus crudeliter a Lusitanis fuisset, causa ab Andrea filio in Flandria (quod caedes ibi facta fuisset) acta, damnati Lusitani cum iudicatum non solverent nec rex eorum per foecialem a rege Scotorum admonitus cives suos cogeret de caede et latrocinio satisfacere, Andreas a rege so ad omnes principes et civitates oceanum accolentes diploma impetravit, ne si Lusitanos iuris publici violatores vi et aperto bello persequeretur, pro pirata aut latrone haberetur. Intra paucos menses magnis eos damnis affecit. Eorum autem legati iam bello Gallico adversus Iulium Secundum flagrante, et cum Anglis in Iulii partes ascitis mox futuro Henricum adeunt. Adnream hominem impigrum et audacem, et a quo ipsi Anglorum veteres amici maximo damno essent affecti certum ei adversus Gallos rem gerenti hostem futurum: nunc facile securum opprimi posse, ac facti, si qua esset invidia, nominis piratici obtentu posse tegi. Id si faciat, et suorum civium commodis prospecturum et regi affini et amico gratificaturum.
21. Hac oratione Lusitanus Anglo facile persuadet ut Andreae insidias collocari iubeat. Missus ad id a rege Thomas Hauartus maritimarum rerum praefectus, duas e classe regia naves firmissimas ornat, et ad Dunos (ita cumulos arenarum recedente aestu eminentes vocant) eum e Flandria domum redeuntem expectant. Ac mox in nave modica, minore etiam comitatum, cernunt et invadunt. Andream Hauartus ipse aggreditur et acri pugna conserta, licet rebus omnibus esset superior, vix andem domino cum suorum plurimis interempto navem capit. In ipso certe Andrea tantum animi in rebus deploratis superfuit ut aliqot plagis saucus, crure etiam altero globo ferro confracto, arripiens tympanum, donec spiritus cum vita eum defecissit, bellicum sonuerit et suos ad fortiter dimicandum sit hortatus. Minor navis, quae se imparem hosti cernens in fugam dederat, minore cum certamine dedita. Qui ex utraque caede superfuerunt in carcerem Londini conditi. Inde ad regem producti cum, ut edocti ab Anglis fuerant, suppliciter vitam precarentur, ille superba misericordiae ostentatione inopes et innoxios incolumes dimisit. Missis in Angliam e Scoto legatis qui de navibus in pace captis et vectoribus caesis conquererentur, responsum foedera piratarum caede non violari, nec eam satis honestam belli causam fore. Hoc responsum contemptum purgantis manifestae caedis crimen, cum velut belli quaerentis esse videretur, Angli, qui limites accolunt ex rebus quae gerebatur animum sui regis interpretati, homines saepe in pace maxime tranquilla belli semina spargere soliti, et ipsi rebus novis intenti, praedas e proximis Scotorum agris agebant. Erat ea tempestate Alexander Humius omnibus Scotiae limitibus, qui in tres provincias dividi solebant, unus praefectus, Iacobo qidem regi vehementer carus, sed ferociore quam publicae utilitati tum expediebat ingenio. Is regi ad belli curas converso et de accepta per incursiones ignominia delenda solicito pollicetur se cum propinquis et clientibus brevi effecturum ut Angli, si quod ex re bene gesta gaudium accepissent, magno damno et dedecore id luant.
22. Haec ut praestaret tribus fere millibus equitum collectis Angliam ingressus septem proximos pagos antequam succurri posset spoliavit. Sed dum revertitur cum ingenti omnis generis praeda, homines latrociniis assueti morae impatientes in hostico eam dividunt, et qua cuique proximum erat domos contendunt. Alexander cum paucis agmen cogebat ac prospiciebat ne qua in abeuntes incursio fieret. Sed cum neminem sequi videret, dum incautius agit incidit in trecentos Anglos in insidiis collocatos, qui captato tempore eum adorti, iniecta ingenti trepidatione in quos inciderint, eos fundunt fugantque. In eo tumultu e Scotis complures occisi, ducenti capti.
In iis Georgius Humius Alexandri frater, quem Angli accepto comarcho Herone Furdio qui ob caedem Roberti Cari complures annos in Scotia retentus fuerat dimiserunt. Praeda omnis, quia qui eam egebant iter praeceperant, in Scotiam incolumis venit. Haec animo regis ob ea quae retulimus aegro obiecta offensio cum eum quo cupiditas agebat praecipitem impelleret, conventum ordinum ad consulendum de bello habuit. Ibi, multis prudentiorum contra nitentibus, legato vero Gallo Lamota precibus promissisque instante, et literis crebris Andreae Formani eodem urgentibus rege quoque non dissimulante quid vellet, multisque ei gratificari studentibus, caeteris, qui pauciores erant, ne frustra pugnando principis indignationem in se accenderent, assentientibus bellum terra marique adversus incertum peiore consilio an eventu decernitur. Dies exercitui ad conveniendum indictus. Foecialis in Galliam ad Henricum tum obsidentem Tornacum est missus qui bellum ei denunciaret. Causae armorum capiendorum recensebantur: res repetitae et non redditae, Roberti Cari interemptorem Ioannem Heronem palam se ostentare, Andreas Britannus praeter foederis leges spoliatus et interemptus regis ipsius iussu. Has etiam iniurias ut dissimularet, se non posse aequo animo ferre Ludovici regis Francorum veteris amici et Caroli Geldriae ducis propinqui sui ditionem hostiliter omnibus belli calamitatibus evastari, quibus rebus nisi desistatur se bellum ei denunciare.
23. Henrico et aetatis vigor et florentissimi regni opes et prope totius Europae consentiens adversus unum Gallum conspiratio in animo gloriae militaris avido belli cupiditatem accendebat. Igitur etiam quam pro aetate ferocius foeciali respondit se nihil ex eo aliud audire quam quod iam dudum a rege divini et humani iuris violatore expectabat. Proinde ageret uti sibi videtur, se bellum tam prospere coeptum ob eius minas non omissurum, nec se morari eius amicitiam, cuius iam sit expertus levitatem. Hac belli dununciatione in Scotiam perlata dum ad exercitum proficiscens rex Limnuchi vespertinas in aede sacra cantiones (ut tum moris erat) audit, senex quidam ingressus capillo in rufo flavescente ac in humeros promisso, fronte in calviciem glabro, capite nudo, veste longiuscula cyanei coloris amictus ac linteo cinctus, caetero aspectu venerabilis. Is regem quaerens per turbam obstantium penetrat. Ubi ad eum accessit, rustica quadam simplicitate super solum in quo rex sedebant innixus, “rex (inquit), ego ad te sum missus ut te admoneam ne quo instituisti progrediaris. Quam admonitionem si neglexeris, non erit e re tua nec eorum qui te comitabuntur. Praeterea praemonere sum iussus ne mulierum familiaritate, consuetudine, aut consilio utaris. Secus vero si facies, et damno et ignominiae tibi res erit.” Haec locutus turbae sese immiscuit, nec cum precibus finitis rex eum requireret usquam comparuit, quod eo magis mirum est visum quod eorum qui propius astiterant atque eum observabant avidi multa ex eo sciscitandi nemo eius discessum senserat. In iis fuit David Lindesius Montanus homo spectatae fidei et probitatis, nec a literarum studiis alienus, et cuius totus vitae tenor longissime a mentiendo aberat, a quo nisi ego haec uti tradidi pro certis accaepissem, ut vulgatam vanis rumoribus fabulam omissurus eram.
24. Rex quo intenderat profectus prope Edimburgum recensuit exercitum. Inde paucis post diebus Angliam ingressus Noramam, Vercam, Etellam, Furdumque et alias quasdam limiti Scotorum propinquas arces vi caepit ac duruit, et finitimam Northumbriam late populatus est. Interea regem amore nobilis captivae (ea erat Heronis Furdii uxor) irretitum cum rem militarem negligeret, et ocioso exercitui in agro non valde copioso commeatus deficeret, nec e longinquo facilis esset comportatio, maior exercitus pars dilapsa signa infrequentia reliquit. Proceres soli cum propinquis et clientum paucis, iisque etiam subiratis in castris erant. Maior enim pars suadebat ne in regione bello vastata et alioqui inopi se suosque diutius conficeret. Sed Beruicum a tergo relictum aggrederentur, in quo uno maius esset operae precium quam in omnibus circum circa pagis et arcibus. Nec eius expugnationem difficilem fore, quod certum esset et urbem et arcem omnibus ad resistendum rebus imparatam esse. Rex suis armis nihil arduum ratus, praesertim occupatis bello Gallico Anglis, aulicis adulationibus eius vanitatem foventibus in reditu se ea potiturum facile arbitrabatur. Dum ad Furdum ita desidetur, foeciales Anglorum eum adierunt petentes ut diem locum constitueret ubi praelio decerneretur. Consilio super ea re coacto, maior pars in ea fuit sententia ut domum rediret neu cum tam paucis universi regni statum in discrimen committeret, praesertim cum et famae et gloriae et amicitiae abunde sit satisfactum. Nec ullam videri iustam causam cur suos tam paucos et tot arces oppugnantes fatigatos tantae Anglorum multitudini recenti et novis subsidiis auctae obiiceret (nam illis ipsis diebus dicebantur Thomas Hauartus in castra venisse cum sex millibus fortissimorum militum e Gallia remissis). Accedere praeterea ut si discedat ipse, necesse sit Anglorum exercitum solutum iri, nec iterum eo anno, quod militem e longuinquo collectum habeat, cogi posse. Quod si maxime acie decernere velit, in solo patrio dimicanti et loca et tempora et commeatum magis in sua potestate fore. Sed cum orator Gallus et quidam Gallicis donis culti contra tenderent, facile regi pugnandi avido fuit persuasum ut ibi hostem opperiretur. Interea cum Angli ad diem foeciali dictum non adfuissent, Scotorum proceres eam occasionem arripientes iterum regem adeunt. Ostendunt fraude hostium fieri ut de die in diem res protraheretur dum ipsorum vires crescant, Scotorum imminuantur. Itaque pari arte adversus eos utendum. Nam cum illi tempus a se designatum non obeant, nulla verecundia obstrictos eis esse Scotos quominus discedere domum sine praelio aut suis depugnare possint.
25. Horum prius consilium multis de causis tutius esse; id si minus placeat, alterius capiendi summam occasionem dari. Nam cum Tillus amnis ripis praealtis ac nusquam fere vadosus nullam intra aliquot millia passum nisi per per unum pontem exercitui transitum daturus esset, paucos ibi tantae multitudine posse obsistere. Posse etiam parte Anglorum tranmissa machinis commode locatis pontem interscindi primosque transgressos deleri antequam ab adversa subveniri posset. Rex neutro consilio probato respondet etiam si centum essent Anglorum millia ex adverso, se cum eis dimicaturum. Universa nobilitas cum responso tam temerario offenderetur, Arcibaldus Duglassius Angusiae comes, qui caeteros aetete et auctoritate longe antiebat, leni oratione regis animum inflectere conatus utriusque consilii superioris rationem explicare aggreditur. Ostendit enim regem satisfecisse Gallorum amicitiae, qui maiorem hostilis exercitus partem a Gallis in se avertisset, atque effecisset ne magnae illae copiae aut Galliam (quod sperarant) obtererent aut Scotis damno esse possent, ut quae non diu contineri castris valeant in locis praefrigidis et solo cunctis belli calamitatibus vexato, nec alioqui frugum fertili. Hiemem etiam imminere, quae in regionibus illis ad septentriones porrectis praematura esse soleat. “Quod autem regis Gallorum legatus tantopere ad dimicandum nos impellant, neque novum neque mirum reor videri opportet, si homo peregrinus, qui non communem factionis sed privatam suae nationis utilitatem respiciat, tam sit alieni sanguinis prodigus. Est praeterea postlatio eius admodum impudens. A Scotis enim petit quod ne pro suo quidem regno et dignitate rex Gallorum, homo summa prudentia praeditus, sibi faciendum iudicat. Hec huius exercitus amissio levius eo damnum videri debeat quod pauci numero sumus. Quicquid enim aut virtute, aut auctoritate, aut consilio in regno Scotiae excellit hic est. His amissis, reliquum vulgus praeda victoris erit. Quid? Quod bellum dicere et in praesentia tutius est et ad totius periculi summam utilius? Nam si Lodovicus existimat Anglos aut sumptibus exhauriendos aut mora fatigandos esse, Quod accommodatius ad praesentem rerum statum fieri potest quam ut hostem copias dividere cogamus, ut alteram sui exercitus partem adversus nos velut semper incursuros intentam et solicitam teneamus, et metu huic iniecto belli molem Gallis labore nostro levemus. Gloriae etiam et splendori (quae homines vereor ne magis verbis quam factis feroces suae temeritati praetendunt) satis factum arbitror. Quid enim regi splendidius accidere potest quam tot arcibus deiectis, agris ferro flammaque vastatis, ex tam effusa populatione tantu m praedae abactum ut ne multorum quidem annorum pace regio tot cladibus deformata in pristinam faciem redire queat? Quod autem e bello maius expectaremus emolumentum quam ut in tanto armorum tumultu cum summa constra laude et decore, hostium ignominia et dedecore nostro militi reficiendo quietum cum re et gloria coniunctam habeamus? Id autem genus victoriae quod magis consilio quam armis paratur maxime hominis, maxime etiam ducis est proprium, ut cuius nullam omnino partem sibi miles vendicare possit.”
26. His quanquam omnes qui aderant vultu assentirentur, tamen rex, qui se cum Anglis dimicaturum sancte iuraverant, totam orationem adversis auribus accepit et domum, siquidem formidine caperetur, Duglassium abire iussit. Ille, qui rebus praecipitantibus regiae temeritatis exitum iam animo prospiciebat, statim in lachrimas prorupit. Ut primum autem loqui potuit, pauca est locutus. “Si mea (inquit) vita superior non me vendicat a timiditatis opinione, nescio quibus aliis rationibus me purgem. Certe dum corpus hoc sufficiebat laboris ferendis, nunquam ei in salute patriae et regum gloria tuenda peperci. Nunc vero cum meis consiliis, quibus unus utilis esse possum, aures occlusas video, duos filios, qui mihi secundum patriam sunt carissimi, caeterosque propinquos et amicos hic relinquo, ceretissimum erga te salutemque communem pignus mei animi. Deum autem precor ut hunc meum timorem falsum esse velit, atque potius ego falsus dicar vates quam quae timeo et videre videor eveniat.” Haec locutus accepto commeatu discessit. Reliqui proceres, quoniam regem in suam sententiam traducere non poterant, quod proximum erat tenuerunt, ut quando numero erant inferiores (nam in exercitu Anglorum viginti sex millia arma ferentium per exploratores esse compertum erat), locorum opportunitate se communirent castrisque collem propinquum occuparent. Erat is locus ubi Zeviota mons sensim in planiciem se demittit, modicus quidem et aditu angusto leviter declivis. Eum aeneis machinis velut praevallant. A terto erant montes, a quorum radice oriens continens palus sinistrum latus claudebat, ad dexterum fluebat Tillus amnis ripis praealtis, aditum per pontem non procul a castris praebens. Angli cum per exploratores didicissent castra Scotorum sine certa pernicie adiri non posse, a fluvio iter averterunt, ac speciem dederunt tanquam hoste amisso Beruicum atque inde recta in proximam Scotiae regionem longe fertilissimam tenderent, maiorem quam acceperant cladem relaturi. Auxit eam suspitionem rumor, superioribus diebus sive temere sparsus sive de industria ab Anglis confictus, ut hostes e locis superioribus in planum protraherent. Id vero Scotus non ferendum ratus, et ipse incendio in stramenta casulasque coniecto castra movet, quae res fumo late fluvium operiente prospectum eis Anglorum admit.
27. Ita Scotis per aperta loca proxime fluvium, Anglis per asperiora longiuscule ab eo ducentibus ad Fluidonem collem praealtum, alteri prope de alteris incerti pervenerunt. Ibi cum solo aequiore iam se in planiciem explicante fluvius per pontem ad Tuisilum et vadum ad Milfordiam transmeabilis esset, Angli primum agmen iubent machinas aeneas per pontem traducere, caeteros vado transmittere, ut acie instructa pro loci commoditate velut reditum hostibus praeclusuri se obiiciunt, ac superante multitudine velut duos exercitus inter se discretos ita struxerunt ut utravis pars prope Scotorum universas copias aequarent. In primo exercitu mediam aciem ducebat Thomas Hauartus rei maritimae praefectus, qui paucis ante diebus cum classiariis ad patrem advenerat. dexterum cornu Edmundus Hauartus, sinistrum Marmaducus constabilius agebat. Caeteri post eos velut in subsidiis locati, et ipsi tripartito instructi steterunt. Dextro cornui Dacrius, sinistro Eduardus Stanlaeus, mediae aciei Surriae comes omnium copiarum dux praeerat. Scoti cum in totidem partes suos dividere ob militum paucitate non possent nisi frontem extenuarent, quatuor acies adversas modico intervallo distantes struxerunt, e quibus tres cum Anglis ex adverso stantibus concurrerent, quarta in subsidiis esset. Mediam aciem rex ducebat. In dextero cornu imperabat Alexander Gordonius, cui Alexander Humius et Martiani sunt attributi. In tertia praeerant Matthaeus Stuartus Leviniae comes et Gilespieus Cambellus Argatheliae. Adamus Heburnus cum propinquis et caetera Lothiana nobilitate in subsidiis erat. Gordonii acies acri pugna inita brevi profligabat sinistrum Anglorum cornu. Sed a persequndis fugientibus reversa reliquas suorum acies pene profligatas reperit. Nam alterum cornu in quo Levinius et Argathelius erant, suorum successu alacriores facti solutis ordinibus temere in hostem ferebantur, signis a tergo relictis, multum Lamota legato Gallo reclamante ac praecipites in suam perniciem remorari conato. Hi non modo ab ex adverso structis excepti, sed ab alia quoque Anglorum manu a tergo circumventi, pene omnes occidione occisi fuere. Acies regia atque Heburnus cum Lothianis pertinacissime pugnaverunt. Utrinque caedes ingens edita, donec fessis utrisque certamen in noctem protractum est. Cecidere ex acie regia viri illustres complures. Qui numerum caesorum nominibus singulorum per dioeceses excepti inierunt, tradunt in ea pugna Scotorum supra quinque millia cecidisse, sed fere nobilissimum quenque ac manu promptissimum qui maluerunt in vestigio mori quam suorum caedi superesse. Ex Anglis non minorem numerum desideratum ferunt, sed eum gregariorum fuisse.
28. Haec est illa nobilis ad Fluidonum pugna, inter paucas Scotorum clades memorabilis non tam caesorum numero (nam pluribus aliis praeliis duplo plures perierunt) quam rege et procerum principibus amissis, et paucis superstitibus qui multitudinem natura ferocem et spe impunitatis infraenem regere possent. Duo genera hominum accessionem e caeterorum calamitate senserunt. Nam et sacerdotum opulentiorum eo crevit insolentia ut, non contenti sua functione, omnia regni munia ad se trahere niterentur. et fratres mendicantes (id monachorum tum genus erat maxime superstitiosum) cum depositam eorum qui in bello ceciderant pecuniam sine testibus ad custodiendum acceptam retinuisset, ex ea praeda opulentiores facti veteris dsicplinae severitatem solverunt. Nec deerant inter eos qui id genus questus, velut sanctam quandam ac piam fraudem proberent, nec eam pecuniam melius collocari posse contenderent quam cum sanctis hominibus data sit qui suis precibus animas defunctorum suppliciis horrendis liberarent. Cum tanta fuisset in pugna animorum obstinatio ut sub noctem utraque pars fessa ac prope suae conditionis incerta secessisset, Alexandri Humii milites, qui integri remanserant, magnam spoliorum partem per ocium legerunt. Postridie mane Dacrius cum equitatu speculatum missus, cum ad locum pugnae venisset et aenea Scotorum tormenta incustodita reperisset, maioremque mortuorum partem inspoliatam, tum demum Hauartum accersivit et spoliis per ocium lectis magna laeticia victoriam celebrant. De rege Scotorum duplex fama est. Angli in pugna caesum contendunt. Scoti contra affirmant complures eo de paludamento caeteroque habitu regio usos partim ne hostes unum aliquem sibi praecipuum hostem destinarent, a cuius morte victoria ac summa belli penderent, partim ne caeso rege cives animum desponderent nec eum amissum crederent quamdiu aliquem regio armatu et caetero apparatu in acie versari conspicerent, eumque etiam semper presentem bene ac secus factorum testem conspicerent. Ex his unum fuisse Alexandrum Elfinstonium, qui et vultu et statura regi persimilis esset. Cum eo induto paludamento regio florem nobilitatis regem sequi se ratos, ideoque mori obstinatos cecidisse. Ipsum verum regem Tuedam fluvium transisset et prope Calsonem oppidum a clientibus Humii interfectum, incertum an eo iubente an caedis ministris cupiditati patroni sui servientibus, quod homines novarum rerum cupidi eo sublato rerum omnium impunitatem sperabant. Vivo autem cessationis in pugna poenas metuebant.
29. Addunt et alias coniecturas. Eodem nocte quae pugnam illam infelicem secuta est coenobium Calsonem a […] Caro Humii familiari fuisse coenobiarcha eiecto occupatum, quod verisimile non erat eum ausurum nisi regem occisum scisset. David quoque Galbrethus, et ipse ex Humii familia, aliquot post annos cum Ioannes prorex Humiis esset molestus dicitur ignaviam aequalium graviter incusasse, qui peregrinum illum sine modo furentem perferrent, cum ipse sextus e privatis regis insolentiam apud Calsonem compescuisset. Sed haec ita inceerta sunt habita ut a notho regis Iacobo Moraviae comite in iudicio capitis Humio obiecta non multum nocuerint. Verum utcunque res habet, reticendum non existimavi quod ipse e Laurentio Taliferreo viro probo et docto non semel audivi. Is enim sese (nam unus tum e pueris regiis pugnae spectator erat) aiebat re inclinata regem in equum impositum vidisse Tuedam transeuntem. Idem complures cum confirmassent, fama multos annos tenuit regem vivere atque in tempore affuturum, persoluto scilicet voto quo se obstrinxerat Hyerosolima religionis ergo se petiturum. Sed is rumor aeque vanus est deprehensus atque ille qui olim sparsus erat a Brittonibus de Arcturo, et ante paucos annos a Burgundionibus de Carolo. Illud constat Anglos, sive regis Iacobi sive Alexandri Elfinstonii corpus requisitum et in magna cadaverum strage repertum in Angliam interiorem comportasse, et inexpiabili odio adversus mortuum adhuc manente in capsa plumbea incertum barbara magis an stulta credulitate insepultum servasse, quod scilicet arma sacrilega adversus Iulum Secundum, cui tum se Angli venditabant, tulisset, aut, ut alii affirmant, quod homo periurus contra foederis leges bellum Henrico Octavo intulsset. Quorum neutrum ei exprobrari debuerat, nec ab hoc rege, qui dum vixit nullam unquam stabilem e doctrina Christiana persuasionem habuisset, nec ab hoc populo, qui toties adversus episcopos Romanoos bella gesserant. Omitto interim tot reges Anglorum periuros testibus eorum scriptoribus:

Gulielmum Rufum

teste Polydoro et Graftono

Henricum 1

Thoma Volsingamio, Hypodigmate Normaniae

Stephanum

Neobrigi, Graftono, Poldoro

Henricum 2

Neobrigi, Graftono, Polydoro

Richardum 1

Hypodigmate Normaniae

Henricum 3

Hypodigmate Normaniae, Graftoni, Thoma Volsingamio

Eduardum 1

Thoma Volsingamio

30. Hos paucos exempli gratia selegimus, non e primis illis Saxonici generis regibus, quorum magna suppeditabat copia, sed e Normanorum familia et quorum posteri adhuc regnum tenent, et quorum dominatus in ea incidit tempora quibus Anglia longe fuit florentissima, ut eos admoneam qui tanta indulgentia suorum periuria patiuntur, nec in exteros ita sint acerbi, praesertim cum criminis quod obiicitur penes ipsos culpa fuerit qui priores violarunt inducias. Sed ut ad rem redeam, magnam ex illa pugna contra Scotos Thomas Hauartus Surriae comes gloriam reportaverat, si moderate suam fortunam tulisset. Sed homo secundarum rerum successu quasi ebrius et instabilitatis humanae parum memor, suis domesticis ministris (ut mos est Anglis) notam qua agnoscerentur in sinistris brachiis ferendam dedit leonem album (quo ipse insigni utebatur) qui rubrum superincumbens unguibus discerperet. Hanc eius insolentem insultationem, velut numine plectente, nemo fere posterorum eius alterutruis sexus sine insigni ignominia vel clade decessit. Rex autem Iacobus, ut vivus omnibus fuit carissimus, ita eius amissi tantum remansit apud superstites desiderium, tam iucunda in omnium animis haesit recordatio, quantum nullius fuissse regis aut meminimus aut legimus. Quod evenisse credible est simul comparatio malorum quae eius regnum praecesserunt vel statim secutura videbantur, simul virtutum expressarum ac vitiorum etiam popularium, quae virtutum affinitate quadam vulgi animos facile decipiunt. Erat enim corpore firmo, statura iusta, oris dignitate summa, ingenio quidem acri sed vitio temporis ab literis inculto. Unum e vetusta gentis consuetudine habuit avide, ut vulnera scientissime tractaret. Cuius rei peritia toti Scotorum nobilitati, ut hominibus in armis assidue viventibus, fuerat priscis temporibus communis. Erat ei in adeundo facilitas, in responsis lenitas, in iure dicundo aequitas, in suppliciis expetendis moderatio, ut ad ea invitum cogi omnes facile animadverterent.. Adversus malevolorum sermones et amicorum admonitiones tanta animi altitudo ex optimae conscientiae tranquillitate et suae innocentiae fiducia enata ut non tantum non excandesceret, sed nec asperiore verbo unquam uteretur. Inter has virtutes quaedam obrepserunt nimio popularitas studio vitia. Nam dum famam avaritiae paternae conaretur effugere et vulgi gratiam substructionibus sumptuosis, conviviorum et spectaculorum apparatu, et immodicis donationibus captare conatur, in eam incidit inopiam quae, si diutius vixisset, videbatur superiorum temporum gratiam odio novorum tributorum extinctura, ut mors ei magis commode quam immature accidisse possit exitimari.

CVI. REX

31. Extincto Iacobo Quarto Margarita uxor cum duobus filiis relicta est, quorum maior biennium non expleverat. Eum conventus procerum Sterlini habitus sexto Cal. Mart. more patro regem declarat. Deinde ad statum publicum ordinandum conversi, tum demum intelligere coeperunt suae calamitatis magitudinem. Caesis enim primoribus in quibus aliquod auctoritatis et consilii interat, qui supererant, pars maior per aetatem et animi infirmitatem ad res magnas tempore tam turbulento tractandas parum erant idonei. Qui autem e potentioribus restabant in quid aliquid esset ingenii ob ambitionem et avaritiam a quietis abhorrebant consiliis. Alexaner Humius omnium limitum praefectus magnum nomen magnasque opes rege vivo et in regionibus ad Angliam pertinentibus eo mortuo pen regiam obtinebat auctoritatem. Is prava ambitione cum latrocinia non inhiberet, ut homines audaces et facinorosos magis haberet obnoxios, viam ad maiores opes pernicio consilio et infelici exitu muniebat. Ei imperium datum in regiones citra Fortham, ulteriora Alexandro Gordono commissa, ut nationes illis seditiosas in officio contineret. Nomen summi imperii penes reginam erat. Nam ex testamento regis, quod profecturus ad bellum fecerat, decretum erat ut ea quamdiu coelebs maneret summae rerum praeesset. Id etsi praeter morem patrium et primum imperii muliebris exemplum apud Scotos fuit, tamen inopia virorum fecit ut tolerabile plaerisque ac maxime pacis cupidis videretur. Is magistratus ei diuturnus non fuit (nam ante veri exitum Arcibaldo Duglassio comiti Angusiae adolescenti genere, forma, omnibus denique bonis artibus Scoticae iuventutis primario nupsit).
32. Discodiarum enim semina ante finem illius anni sunt iacta. Earum initium ab ordine ecclesiastico est ortum. Extinctis enim proceribus, cum in omnibus publicis conventibus maior pars ex eo genere homminum esset, in calamitatibus publicis multi suum agentes negotium tantas opes compararunt ut nulla res eos magis praecipitaverit quam intoleranda, quae postea arroganter et immodice sunt usi, potentia. Caeso ad Fluidonem Alexandro Stuarto Fani Andreae archiepiscopo, tres ad id saceredotium diversis artibus contendebant. Galvinus Duglassius, familiae splendor et sua virtute et doctrina fretus, a regina etiam nominatus, arcem Andreanam occupat. Ioannes Hepburnus coenobiarcha Andreanus, archiepiscopo nondum suffecto velut sequester proventus colligebat, homoque potens, factiosus, et callidus a suis monachis (penes quod ius eligendi antiquo more esse contendebat) in locum demortui suffectus, Galvini ministris pulsis, arcem valido praesidio communiit. Andreas Formanus cum Romae et in aula Gallica e superiorum temporum officiis magnam gratiam collegisset, praeter Moraviensem, quem in Scotia iam ab initio tenuerat episcopatum, ab Ludovico Duodecimo Gallorum rege accaeperat archiepiscopatum Bituricensem. Iulius vero pontifex Romanus etiam honoribus et sacerdotiis cumulatum a se dimisit, nam et archiespiscopau Fani Andreae, Fermelindono et Aberbrothia coenobiis longe opulentissimis eum donavit, et preterea legationem (ut vocant) a latere adiecit. Sed tantae tum Hepburni opes erant, Humiis adhuc cum ea familia concordibus, ut nemo prorsus inveniretur qui diploma pontificis Romani de Formani electione promulgare auderet, donec Alexander Humius magnis pollicitationibus et, praeter alia munera, coenobio Coldingamiae Davidi minimo eius fratri donato, ad causam in speciem honestam adductus (quod Formanorum familia in clientela Humiorum eset, resque non iniqua peti videretur) diploma Edimburgi curaret promulgandum. Ea res magnorum, quae postea acciderunt, malorum fuit initium. Hepburnus enim elati animi vir ab eo tempore dies noctes exitium Humiis semper est machinatus.
33. Regina in summo magistratu id unum memoria dignum gessit, quod ad fratrem scripsit ut sui et liberorum suorum aetatis memor bello abstineret, neu propinqui sui regnum in tot factiones sponte divisum externis praeterea armis innfestaret, sed potius aetatis et cognationis memor adversus aliorum iniurias tueretur. Henricus animo magno et vere regio respondit sibi cum Scotis pacatis pacem, cum bellantibus bellum fore. Cum regina per nuptias a magistratu excidisset, nobilitas aperte in duas factiones secessit. Duglassiana penes reginam summam potestatem esse cupiebat, atque ita demum pacem cum Anglis (quae non utilis modo sed etiam ncessaria erat) fore spondebat. Altera pars, cuius princeps fuit Humius, publicae utilitatis quandam umbram et veterem regni in proregibus eligendis consuetudinem praetendebat. Quod ad reginam attinet, se eius honori, quantum per leges et publicum commodum possent, favere. Eius rei argumenum esse quod contra maiorum consuetudinem eius imperium non legibus coacti, sed benevolenti adducti hactenus tulerint, ac nunc quidem, si quid aequi et honesti praetexeretur, laturos. Verum cum ipsa nubendo se sua sponte exuerit imperio, nihil esse quod indignetur si alius in locum ab ea desertum substituatur, quem veteres ei leges etiam adimebat, quae ne rebus quidem tranquillis foeminis permittant imperium, nedum his temporibus tam inquietis ut aegre viri maxime prudentis consilio et auctoritate, tot undique malis ingruentibus, obsisti posset. Dum de prorege legendo magna utriusque factionis pertinacia certatum, ac vel prava ambitione vel occulta invidia praeteritis, qui aderant in Ioannem ducem Albinum tum in Gallia fama secunda degentem suffragia multorum inclinarnent, dicitur Gulielmus Elfinstonius Abredonensis episcopus publicam fortunam multis cum lachrymis deplorasse, ac maxime animos commovisse cum recenseret qui viri proximo praelio erepti fuissent; quam dispares illis relicti forent, quorum nemo dignus esset ut ad rerum gubernacula posset admoveri; quam tenue publicum patrimonium; quam a proximo rege imminutum; quanta eius portio reginae esset decidenda; quantum in educationem regis necesse esset impendere; quam exigua pars restaret ad auctoritatem publicam sustinendam. Et quanquam nemo esset in praesentia qui commodius eum locum sustinere posset quam regina, se, quando aliter concordia sisti nequeat, in eorum sententiam concedere qui Ioannem ducem Albinum e Galliis evocandum censerent, etsi damna publica hoc remedio magis differri quam sanari existimaret.
34. In hanc partem Alexander Humius adeo propensus erat ut in conventu sit ausus profiteri, etiamsi reliqui omnes recusarent, se privatim Ioannem ad imperium accipiendum in Scotiam adducturum. Id autum fecisse creditur nullo neque patriae neque privati alicuius commmodi aliove respectu quam quod homo ambitiosus cum opibus magis quam caritate se apud cives posse cognosceret, eum ipse honorem desperebat, metuebatque n si penes reginam vis imperii esset Duglassiorum opes vicinae nimium invalescerent ac suae minuerentur, iam Lidalianis et Annandianis se subtrahentibus et ad veterem Duglassiorum clientelam se paulatimm recipientibus. Accedebat eo quod regina per Anglorum auxilia omnes eius conatus posset reprimere. Cum in Ioannem plurima suffragia convenirent, decernuntur legati (cuius legationis princeps fuit ea aetate clarus eques Andreas Silvius Largous), qui eum ad rerum Scoticarum regimen accerserent, non solum ob virtutem, sed propinquam cum rege sanguinis coniunctionem. Genitus enim erat ex Alexandro Iacobi Tertii fratre. Hunc a Scotis evocatum ad statum publicum exornandum rex Gallorum Franciscus eius honorem commodum suis rationibus ratus proficiscentem pecunia et comitibus ornavit. Ante eius adventum, cum nemo unus auctoritate praecipua polleret, passim caedes et rapinae fiebat, et dum potentiores privatas opes et factiones contrahunt, vulgus inopem desertum omni genere miseriarum affligebatur. Inter praedones illius temporis fuit Macrobertus Struanus, qui per Atholiam et vicina loca octingentis plaerunque latronibus, ac interim pluribus comitatus omnia pro arbitrio populabatur. Tandem cum esset apud avunculum Ioannem Crichtonium, per insidias captus interiit. Maior vero moles imminere videbatur ex Andreae Formani et Ioannis Hepburni discordiis. Verum utriusque natura et mores magis quam animi discordes quod imminere videbatur malum in tempus distulit. Erat enim in Ioanne profunda non minus avaritia quam in Andrea pecuniae contemptus et profusa largitio. Alterius aperta et omnibus exposita erant consilia, neque erat quod ea magnopere coelaret, ut cuius vulgo vitia pro virtutibus haberentur et naturae simplicitas, non minus favoris assequebatur quam Hepburni occulta calliditas et malitiosa dissimulatio, atque offensarum implacabilis memoria et ulciscendi cupiditas. Igitur Formanus, cum nihil certi adhuc de adventu ducis Albini haberet nec per Humium posset in possessionem mitti cum Hepburnus in regione longinqua et procul ab eis locis in quibus Humiorum potentia posset esse formidolosa, arcem et coenobium firmis praesidiis insedisset, statuit per amicos experiri quomodo avaritiam hominis, si non pecunia explere, saltem frangere aliqua ex parte valeret. Tandem his legibus convenit ut Formanus Hepburno proximorum annorum proventus, quos ille tanquam sequester collegerat, condonaret. Episcopatum Moraviensi ei cederet, tria millia scutatorum Francorum annua ex proventibus ecclesiasticis in amicos dividenda praeberet. Ita paululum represso implacabilis hominis odio res in ea parte compositae.

Perge ad Librum XIV