7Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DUODECIMUS

CIIII REX

ACOBO secundo, uti retulimus, in castris extincto, ne qua de regni iure (ut alias acciderat) oriretur controversia, eius filius Iacobus e geminis minor fratri superstes puer septem annorum in oppido Calsone regnum iniit. Deinde cum proceres de more in verba eius iurassent, octavo ab inito regno die, exercitu relicto, domum rediit, in arce Edimburgensi sub tutela matris futurus, interea, dum conventus ordinum haberi posset, in quo de summa rerum statueretur. Is paulo tardius est indictus, quod, rebus in Anglia turbatis, domi satis quietis, primores nihil bello praevertendum censerunt, ut et veteres ulciscerentur iniurias et hostem semper insidiantem alienis malis damno insigni compescerent. In hostico nullis obviis in agros Anglorum est saevitum. Multae arces, unde hostes repentinas facere excursiones soliti erant deiectae. In his praecipua Verca in ripa Tuedae amnis sota, ob propinquitatem Marcianorum agris maxime infesta. Exercitus quoad per anni tempus licuit hostilem agrum pervagatus praematura hieme domum reducitur.
spacer
2. Hoc anno Henricus Anglus ab Eboracensi regulo captus et Londinum abductus fuit. Ibi formula pacis Henerico nihil abnuere auso scribitur, ut ipse dum viveret nomen regium et insignia teneret, administratio rerum penes Eboracensem esset sub homine protectoris. Henrico mortuo, etiam regium nomen ad Eduardum eiusque posteros transiret. Dum haec Londini geruntur, regina nunciatur adventare cum magnis copiis ut regem e custodia liberaret. Adversus eam Eboracensis cum Henrico rege Richardo Varvicenses relicto, circiter quinque millia secum ducens obviam in agrum usque Eboracensem processit, ne, qui toties in Gallia nunquam se moenibus sed semper adversus magnos exercitus defendisset, certamen adversus mulierem defugere videretur, cum longe maioribus copiis congressus, ipse cum minore filio ac magno procerum numero caesus fuit. Principum capita super portam Eboraci affixa sepectaculo proponuntur. Regina victrix, cum ad regem liberandum iter intenderet, dux Varvici obviam ei progreditur, regem secum ducens, velut eius auspiciis pacta paulo ante de regno inita defensurus. Ad Fanum Albani, quod Verolamium fuisse creditur, hostibus occurrit. Regina iterum victrix, ducibus hostium caesis, marito recuperato recta Londinum tendebat. Verum comperto Pembroci comitem ab ipsa, Eboracensis filium a patre ad auxilia contrahenda missos ex itinere conflixisse, ac Eduardum inimici sui filium victorem, ipsa gnara odii Londinensium erga se Northumbriam versus (quod ea pars Angliae velut seminarium sibi virium esset) contendit. Ibi quoque cruentissima pugna (ut in qua ex utraque parte cecidisse tradantur supra triginta sex millia virorum fortium) superata, cum hostis instans spatium recolligendis viribus nullum daret, cum marito et filio in Scotiam profugit. Victor se regem Angliae Eduardum quartum edit.
spacer 3. Henricus cum opem rebus suis afflictis postularet, Iacobo Kennedo Fani Andreae archiepiscopo, qui tum auctoritate et opinione prudentiae caeteros Scotos anteibat, maxime annitente accaeptus est humanissime, et omni genere officiorum ita cultus ut in spem prioris fortunae recuperandae erigeretur. Quam spem, ut mutuis, quibus poterat, officiis tueretur, Bervicum oppidum (quod ab Eduardi primi usque tempore Angli tenuerant) Scotis restituit. Qui eo munere devincti omnibus rebus Henrici factionem sublevabant, non modo reliquias naufragii eius colligendo, sed auxilium etiam ad caetera in tempore recuperanda pollicendi, et, ut amicitia iam inchoata red firmius coalesceret, duae reginae, utraque genere Gallica, tractare coeperunt de affinitate confirmanda, Iacobi sorore Henrici filio, quem Valliae principem nominabant, desponsa, quamquam neuter eorum adhuc septimum annum explevisset. Has nuptias Philippus Burgundus reginae Scotorum avunculus, sed Anglorum reginae capitalis inimicus, maximopere impedire est contatus, misso Gruthusio homine nobili ad id legato. Ita enim acerbe Philippus cum Renato puelli avo materno exercebat inimicitias ut omnem undecunque occasionem crescendi stirpi eius invideret. Itaque tum in eius gratiam res magis dilata quam omissa est, sed exitum, quem metuebat Burgundus, Henrici fortuna discussit.
spacer 4. Benevolentia enim erga se Scotorum et literis ex Anglia amicorum nonnihil confirmatus uxorem in Gallias ad Renatum patrem misit, ut ab amicis transmarinis quanta posset auxilia accerseret. Illa apud Gallos hactenus profecit ut suae factionis hominibus tutum ibi receptum pararet et adversarios excluderet. Praeterea duo millia militum duce Varenno, ut Monstreletus blue prodidit, ut nostri et Angli, quibus facilius accedo, quingentos duce Petro Briseo (aut Braeceo Brittone, ut aliis placet) itineris comites, verius quam adversus hostem auxilium impetrat. Cum hac manu in Scotiam reversa atque aliquid movendum rata, nihil dubitans ad famam externi militis populares suae factionis conventuros, ad ostium Tinae exscensionem fecit. Sed ea manus exigua ad famam adventantis hostis territa, nulla re memorabili gesta, ad naves rediit. Ibi quoque velut ubique conatibus eorum adversante fortuna, foeda tempestate iactati. Maior pars secuta reginam in Scotiam Bervicum appulit. Pauci in Lindisfarnem blue insulam eiecti et ab hostibus circumventi periere, sed virilis animi mulier nihil hoc infortunio deterrita ad suos, valida Scotorum adiuncta manu, rursus fortunam experiri decrevit. Igitur, filio Bervici relicto, ipsa cum viro Northumbriam ingressa proximos agros ferro flammaque late devastat. Ad hanc famam novi exercitus ex primoribus dux Somerseti et Radolfus Percius, multi praeterea ex Henrici veteribus amicis, qui Eduardo regi metu temporum sese dederant, sed longe plures ex propinquis Angliae regionibus latrocinio semper assueti spe praedae accurrerunt. Ad hunc tumultum sedandum Eduardus magnum belli apparatum terra marique instituit. Montacuti regulum cum bona nobilitatis parte ad hostem ducere iubet. Mox ipse cum reliquio exercitu sequitur. Cum in campis non procul ab Examo utrique castra posuissent, turba, quae praedandi studio convenerat, dilabente, Henricus, quod in rebus desperatis honestissimum videbatur, confligere statuit. Commisso praelio victus, principibus amicorum ab hoste aut captis aut caesis, ipse magnis itineribus Bervicum pervenit. Captivorum alii statim, alii paucis post diebus securi percussi.
spacer 5. Eduardus ita per duces suarum copiarum victoria parta ipse Dunelmum venit et, ut Scotorum incursiones terrore propinqui sua motus compesceret, ac dum ibi cum parte copiarum sedet loca ab inimicis occupata per duces aggreditur. Annevici arcem multo caeteris maiorem et munitiorem quam reliquis aut vi captis aut perconditiones receptis, praesidium Gallorum tenebat, acriter oppugnat. Nec minus fortiter praesidiarii spe auxilii propinqui e Scotia eam tuebantur. Sed cum nuper in Anglia re mala gesta tam brevi quam praesens flagitabat periculum exercitus cogi non posset qui obsidionem solveret, aliis cunctantibus nec suam sententiam explicantibus, Georgius comes Angusiae rem audaciae et pericuili plenam suscepit. Collectis ex amicis et clientibus, ac proximo limite, cuius praefectus erat, circiter decem millibus equitum ad arcem accessit, et Gallis, qui in praesidio erant, in eos impositis, quos sine sessoribus equos adduxerat, incolumes ad unum omnes in Scotiam reduxit. Anglis sive audaciae miraculo stupentibus, sive subsidia Duglassio in propinquo delitescere ratis, sive potius arbitrantibus arcem sine certamine recipere, quam cum paucis illis, attamen delectis rem universam fortunae ancipiti committere. Eduardus, dispositis ad omnia loca opportuna custodibus, ne qua manus rebellium ultrp citroque commearet, velut universo regno pacato Londinum abiit. Henricus interea exul vel spe ab amicis iniecta vel exilii taedio compulsus statuit in Angliam ad suos occultus redire. Sed eadem fortunae ad extremem durante violentia agnitus, captus et Londinum ductus, in arcem conditur. Margarita uxor rebus diffisa praesentibus cum filio et paucis comitibus e Scotia solvens ad Renatum patrem in Galliam navigavit.
spacer 6. Iam (ut ad res Scoticas revertar) conventus, qui fuerat indictus Edimburgum, dies advenerat. Ad eum cum frequentes sese contulissent, multitudo in duas factiones secessit. Pars enim procerum reginam sequebatur, et longe plures Iacobum Kennedum et Georgium Duglassium Angusiae comitem, alterius factionis principes. Regina diversabatur in arce, episcopus et comes in coenobio Sanctae Crucis in suburbio extremo ad orientem verso. Causa dissensionis erat quod regina tutelam regis se penes esse aequum exaestimabat. Contra pars altera ex univerfis ad eum curam elegendum maxime idoneum, alteris maternum nomen et propinquitatem, alteris vetustam lege perpetua consuetudine confirmatam iactantibus. Post tertium conventus diem regina cum suis ex arce descendit, atque a sua factione se tutricem regis et regni procuratricem decerni curat, atque in arcem redit. Id cum rescisset Kennedus, cum sua factione in forum advolat et multitudini, quae frequens accurrerat, declarat longa oratione se suosque nihil aliud quam publicum emolumentum et veterum institutorum observationem spectare. Contra adversarios privatis cuiusque commodis duci. Id se perspicue ostensurum, si quando liber disceptandi locus sibi detur. Haec ubi locutus est, in diversorum cum suis se recipere coepit, ac non longe a foro aberat cum alteram factionem audit armatam descendere. Id vero intolerandum ratus Duglassius, ut minis paucorum fortiores cederent ac fugae esset receptus, vix a Kennedo retineri poterat quin portam urbis proximam invaderet atque inermis cum armatis congrederetur, ac nisi tres episcopi, Glascuenis, Gallovidianus et Dumblanensis, tumultu exciti intervenissent, vix indignatio sisti poterat quin ad manus ventum foret. Episcopis interpretibus res ita tum composita est ut in mensem essent induciae.
spacer 7. Ducibus utcunque sedatis, multitudo tamen nullo imperio cohiberi poterat quominus iram et indignationem verborum asperitate expromeret. Reginae postulationem regno esse turpem, nec ipsi satis decoram. Eone recidisse veterum Scotorum virtutem ut in tot virorum millibus nemo inveniatur dignior quam foemina qui rem Scoticam administraret? Quae ei genti imperet, quae maiorem vitae partem in armis transigat? Quam spem tandem fore qui regibus parum strenuis non usquequaque tractabiles essent, eos foeminae peregrinae obtemperaturos? In huncne finem tot labores exantlatos, tantum sanguinis per tot annos terra marique fusum, ut homines in armis nati et educati se in muliebrem servitutem sponte dedant? Quid futurum si Angli, quod saepe alias fecerunt, ultum accaepta detrimenta cum magnis exercit ibus veniant? Quem signum pugnae propositurum? Quem in aciem ducturum? Quem leges belli pacisque daturum, et accepturum? Haec inter se in omnibus stationibus passim vulgus hominum libere iactabat.
spacer 8. Verum mense exacto paulum pacatioribus animis, cum finitis induciis iterum esset conventum, regina pro sua causa haec fere asserebat. Cura superioris anni administrationem non ipsa vi usurpasset, aut in eum locum repugnante nobilitate irrupisset, sed omnium concordi assensu iure suo fuerit usa, se moleste ferre non praetento crimine de gradu deiici. Caeterum si, quod solet, in tutelis propinquitas spectetur, neminem matre propinquiorem. Si regis incolumitas, neminem fideliorem. E regis enim morte aliis aliam spem esse: nihil ad se praeter luctum et orbitatem redundaturum. Sin utilitatis publicae ratio ducatur, se peregrinam esse, nullis amicitiis inimicitiisve ligatam, quod in iis qui rem publicam capesserent inprimis esset spectandum. Quod non modo procul a vitiis eorum vita debeat esse, sed etiam quam paucissimas earum libidinum causas habere, quae animum in iudicando transversum agere soleant. Aliis parentum, propinquorum, affinium esse opes, quorum praesidio freti vel delicti excusationem vel faciliorem veniam sperare possint. Interdum etiam cogi ut ad eorum libidinem suas actiones accommodarent, sibi vero in sola innocentia spem defensionis fore. Unum enim esse filium quem spectaret, cuius omnia emolumenta cum suis utilitatibus essent coniuncta. Haec nisi respiceret, se privatam cum omnium gratia libentius et felicius etiam victuram quam in corrigendis delictis omnium malorum subituram inimicitias et in bonorum offensiones interdum incursuram. Neque novum videri debere si foemina alieni regni procurationem petat, cum non modo in Britannia sed in maximis etiam et potentissimis continentis regionibus foeminae regnarint, et ita regnarint ut administrationis earum cives non poenituerit.
spacer 9. Haec cum dixisset, multorum secutus est assensus, partim eorum qui futurae gratiae locum apud eam praemuniebant, partim qui alienae invidiae fructum ad se perventurum sperabant. Neque deerat qui prava libidine, si electio ex omnibus fieret, ne velut parum idonei praeterirentur, malebant reginam omnibus quam alios eiusdem secum aut superioris ordinis praeferri. Nobilitatis vero pars incorruptior cum et vultu et verbis orationem reginae aspernarentur, omnem coetum vehementer movit Iacobi Kennedi archiepiscopi Fani Andareae auctoritas et oratio, quem in hunc modum locutum accepimus:
spacer 10. “Maxime vellem, proceres clarissimi, ut qui de omnium salute verba facere instituunt, sine singulorum offensione libere ex animi sententia loqui et posset et vellent. Nunc vero cum, quae ad publicam universorum dicuntur utilitatem, ad privatam rapiantur contumeliam, difficile est ita modum inter diversa studia et pugnantes sententias tenere, ut non in alterius partis offensionem incurras. Quod ad me attinet, ita moderabor orationi meae ut nemo de me queri possit, nisi suum prius flagitium fateatur. Libertate vero a maioribus accepta ita modeste utar ut nec cupide quenquam laedere voluisse, nec per timorem aut ambitionem, quae ad praeasentem faciunt consultationem, praeteriisse videar. Duas omnino sententias esse video quae ad omnium utilitatem pertinet, ex omnibus electionem fieri debere, et quemadmodum omnes ad ferenda suffragia de re quae totius regni salutem complectitur coimus, ita neminem a spe honoris aequum esse excludi, qui virtute et honestis artibus eo contendat. Altera reginae clarissimae principi et lectissimae foeminae iniuriam fieri putat, nisi in fili salute tuenda et regno administrando caeteris omnibus praeferatur. Harum sententiarum cur priorem magis probem, dicam posterius. Aliorum tamen consilium hactenus probo, quod parum e dignate reginae putant ut quisquam alius cum ea in contentionem de honore veniat, ne auctoritas eius, quae ut est, ita omnibus eximia haberi debet, cum inferioribus collata imminui videatur. Quod si de honore unius, de non de omnium salute hic esset disceptatio, ego quoque facile ac lubens ad eorum sententiam accederem. Verum cum de eo statuendum sit hodie quod omnium privatorum vitam et fortunas, quod totius regni incolumitatem complectitur, huic uni cognitationi omnes singulorum rationes concedere oportet. Quare eos etiam atque etiam moneo ut ita reginae studeant dignitati ne legum ne veterum institutorum ne salutis omnium interea oblivicantur. Nam si ostendere poterunt et legibus licere et publice expedire ut regis tutela et rerum administratio penes reginam sit, me quoque suae sententiae astipulatorem habebunt. Sin vero eorum oratio sit publice perniciosa et ad legum omnium interitum et reginae contumeliam spectet, hanc mihi veniam primum a regina, deinde ab omnibus bonis datum iri spero ut salva et sacrosancta (quoad per leges et instituta maiorum licet) reginae auctoritate, non celam quid sentiam, aut potius ut id libere dicam quod sine summo scelere tacere non possum.
spacer 11. “Atque ut a legibus incipiam, lex est a Kennetho rege non minus prudentia et consilio quam belli gloria claro ante quingentos amplius annos lata, et ab omnibus regni ordinibus accepta, et usu tot annorum ad hunc usque diem probata, ut rege pupillo coeant ordines, virumque prudentia et opibus primarum eligant, qui regis tutelam gerat, eoque nondum regni potente res administraret. Haec lex etsi ad Kennethum velut auctorem referatur, mihi tamen non tim primus eam tulisse videtur quam vetustam Scotorum consuetudinem nova sanctione confirmasse. Maiores enim nostri adeo erat a cura publica mulieribus mandanda alieni, ut si omnia rerum vocabula excutias, ne muiliebris quidem imperii nomen apud eos invenias. Quorsum enim ei rei nomen imposuisset, cuius ipsi nullum penitus usum habuissent, nec in posterum ullum fore sperabant? Quas enim reginas alii suo quisque sermone, nos regum uxores appellamus, nec altioris fastigii nomen ullum in eis agnoscimus. Voluerunt enim, opinor, viri prudentes, ut illae, quoties mentionem sui fieri audirent, ex adiuncto viri nomine se viris obnoxias esse meminissent. Itaque ad hunc usque diem nullum muliebre imperium, nulla publica procuratio fuit. In minoribus quoque magistratibus et mandandis et exercendis eundem plane morem constantissime observarunt. Nam multi honores atque in his iurisdictiones propter ingentia erga patriam merita, etsi ad plerasque iure haereditario pervenerint, ac saepe foeminis dotales cesserint, nunquam tamen ad memoriam usque nostram proditum est foeminam aut in publico consilio praesedisset aut ius dixiise, aut eorum quae propria virorum creduntur ullum munus usurpasse. Quod institutum cum maiores nostri nullis obstricti legibus tam constanter observarint, naturae tantum instinctu impulsi, si nos eorum posteri adversus legem omnium suffragiis acceptam et tam longo usu probatam in manifestum periculum statum publicum praecipitemus, quos, non a temeritatis dico sed insaniae, nos infamia vindicabit? Praesertim cum exemplis propinquis admoneamur. Saxones enim ob unius Ethelburgae scelus blue lege caverunt ne ulla deinceps regis uxor regina vocaretur aut in sede honoris in publico regi assideret. Quaeso igitur diligenter expendite quantum ab eorum prudentia degenerent qui adversus legem tam vetustam, tam foeminis utilem quam viris honorificam clavum reipublicae eis committant, quibus maiores nostri nunquam nomen regium indulserunt. Vicini etiam honori illius vocabulum ademerunt. Aliae nationes aliter censuerunt. Quo successu dicam postea, modo prius eis respondeam qui hanc legem non audent publice calumniari, in mulierum autem conventiculis tanquam iniquam arguunt.
spacer 12. “Verum quisquis est qui eam reprehendit, non ille sanctionem aliquam hominum modo suffragiis comprobatam sed naturam ipsam, hoc est legem illam primariam a Deo in animos nostros incisam, velle reprehendere videtur. Naturam inquam, quam noster legislator in hac roganda ducem et consiliorum suorum rectricem habuit. Natura enim ab initio non modo viros a foeminis animi corporisque viribus discrevit, sed sua cuique sexui munia, suas virtutes genere quidem easdem, gradu vere longe diversas attribuit. Nam qui minus indecorum est foeminis ius dicere, electum habere, exercitum ducere, signum pugnae proponere, quam viro lanam, colum, telam, caeteraque muliebris infirmitatis tractare ministeria. Quae in viris liberalitas, fortitudo, severitas, in muliere profusio, vesania, crudelitas habetur, contra quod in foemina elegans, come, venustum, in viris fractum, elumbe, putidum iudicatur. Haec naturae sponte distincta qui permisere et confundere conantur, nonne vobis videntur omnem regni statum legibus et institutis optime formatum non perturbare, sed omnino evertere cum muliebre imperium nobis probare contendunt, cuius ne nomen quidem ullum nostri maiores habebant? Huius enim (ut dixi) legislator non tam in ea condenda novum ius attulisse videtur quam perpetuam maiorum consuetudinem literis ad posteritatis memoriam consignasse, et quod in rege creando natura duce semper fuerat usurpatum, id in regio quoque tutore creando publica auctoritate obervandum consecrasse. Hanc qui labefactare conantur, quid aliud moliuntur quam ut omnes leges, ritus, consuetudines maiorum una lege violanda semel evertant. Neque ego (ne quis id calumnietur) leges omnes, velut in aeternum latas arbitror immutabiles. Alia aliarum est ratio, alia vis, alia conditio. Quae enim ad temporum vicissitudines accommodantur, eae fortunae inconstantiae sunt obnoxiae. Tamdiu durare solent quandiu manet quae eas imposuit necessitas, et quae per vim tyrannorum obtruduntur cum suis auctoribus fere una tolluntur. At naturae vim illam, quae viva quodam modo lex est et a Deo condita in animosque hominum incisa et penitus impressa, nullius multitudinis consensus, nulla hominum decreta abolere possunt. Non enim (ut egregium poetam dixisse ferunt) blue heri aut hodie nata est, sed cum ipsa rerum natura una viget, consenescit, et interit).
spacer 13. “Quo e genere cum haec nostra imprimis lex sit, non oppugnat reginae dignitatem qui cupit, ut ipsa ultro se praescribat metas quas natura statuit, sexus postulat, consuetudo affirmat, et omnium pene gentium consensu latae leges approbant. Sed qui sui eam oblivisci iubent et omnia iuris vincula perrumpere ordinemque rerum a Deo institutum, usu receptum, et in omnibus bene moratis civitatibus probatum perturbare suadent. Eum ordinem quicunque negliget, graves non ominibus sed Deo suarum legum vindici exolvet poenas. Nam si mortem lex divina blue minatur viro muliebrem aut mulieri virilem vestem induenti, quod supplicium satis pro magnitudine sceleris grave eis irrogabitur qui adulatione praepostera totam naturae vim et perpetuam Dei constitutionem evertant? red Vultis intelligere quam isti assentatores non ex animi sententia loquantur? In conventu publico dicere sententiam, iuri dicundo praeesse, leges rogare aut abrogare? Haec singula etsi per se amla sunt, quantula tamen portio sunt administrationis publicae? Cur ergo eorum uxores hic nobiscum non consultant? Iudiciis praesident? Leges suadent aut dissuadent? Cur non domi suae ipsi rem familiarem procurant et uxores in castra mittunt? Quod si, quibus rem familiarem committere vix audent, nedum minimae negotii publici parti pares esse existiment, eas nostris imponere volunt cervicibus, videte quam sibi constent sin ipsi infirmitatis suae sibi conscii idem sentiunt quod loquuntur, sed pudore magis quam iudicio cohibentur, desinant male sperare de aliis qui sua, hoc est virorum, officia implere et volunt et possunt. Sin (quod magis reor) hoc assentationis genere se reginae gratificaturos pueynt, eos admoneo et hortor ut falsam istam de principe summae prudentiae deponant opinionem, nec eam adeo rerum ignaram credant ut quod aliis foeminis esset turpissimum in eo suae dignitatis aut incrementum ullum aut ornamentum inesse arbitratur. Invitus in hanc orationem ingredior.
spacer 14. “Itaque cum princeps illustrissima de universo regno ita sit promerita ut nihil audire debeat quod animum eius aut aures offendere posset, omittam quae in sexus contumeliam ab improbis iactari audio, et virtutum quae reginae sunt propriae potius ursurpabo memoriam. Hae enim cum plurimae sint et inprimis illustres, nulla tamen maiorem ei apud omnes commendationem et laudem conciliavit quam modestia. Ea enim istius sexus ita propria existimatur ut in privata plerunque vita alia aliarum vitia vel omnino texerit vel certe obscurarit. In principe vero nostra, cuius ob fortunae generisque claritatem nullum dictum factumve in obscuro esse potest, ita haec praelucet ut eius commendatione caeterae virtutes gratiores fieri videantur. Cum ea igitur mihi longa oratione non est opus, sed tantum ut admoneam et horter ut quam semel ad decus et gloriam ingressa est viam, eam constanter teneat, ne cuiusquam assentatione ita se praebeat ut sui obliviscatur, malitque certum et multis experimentis probatum iter ad laudem et immortalitatem insistere quam per ancipitia et intuta progrediendo anteactae vitae decus et splendorem in discrimen mittere. Vobiscum mihi omnis disceptatio, qui vel invidia erga meliores, quos ne vobis anteponantur, timetis, vel prava ambitione apud bonam principem futurae gratiae fundamenta iacitis. Dicam igitur, regina clarissima, fretus tua prudentia, quod sentio et libere dicam. Isti non te, sed tuam fortunam alloquuntur, et dum reginam cogitant, eandem quoque foeminam esse oblivisci videntur. Cum foeminam dico (ne quis contumeliose id dictum interpretetur) hominem dico cui natura cum plurima dederit blandimenta et indulgentiae suae munera, nonnulla etiam admiscuit (ut pulcherrimis quoque et preciosissimis rebus solita est) infirmitatis incommoda, ideoque non sui protegendi satis potentem in aliena voluit esse custodia. Adeoque in alios imperium non dedit, ut leges naturam imitatae in perpetua parentum, fratrum, maritorum tutela foeminas esse iusserint. Neque hoc ad earum est excogitatum ignominiam, sed infirmitati inventum remedium. Nam cum eas negotiis, quibus sunt impares, arcet, beneficium est consulentis pudori, non honori detrectantis contumelia. Non commemorabo quam aegre cohibeat eas maritorum diligentia et parenetum auctoritas. Non recensebo quo soluta vinculis quarundam licentia proruperit. Ea tantum dicam, non quae causa praesens offert, sed quae exigit et quae sine fraude publica tacere non possum. Si qua in eo sexu sunt privatim noxia, ea maritis et propinquis curae sint. Quae publice obesse possunt, ea leviter attingam.spacer 
spacer 15. “Nunquam ab hoc sexu animi magnitudo postulata est. Habent certe foeminae suas virtutes. Sed haec, de qua loquor, inter viriles, non muliebres semper connumerata est, deinde quo magis ob naturae imbecillitatem animorum motibus sunt obnoxia, eo quoties legum fraenos licentia perruperit, longius progrediuntur, difficilius revocantur, ad modestiam vix unquam redeunt, quippe morborum et remediorum iuxta impatientes. Quod si quae inter eas fortiores videntur, eo sunt magis periculosae quod vehementiores habeant impetus, et quae taedio sexus foeminam semel exuerunt, etiam ultra curas viriles licentiam extendere volunt. Nam ubi modum finemque a natura positum semel transieris, quicquid ultra est infinitum est, nullo cupiendi aut audendi tibi relicto termino. Ad hanc etiam naturae infirmitatem accedit quod quanto quisque sui minorem habet fiduciam, tanto facilius aliorum dicta et facta ad suam conteumeliam accipit, vehementius irascitur, aegrius pacatur, immoderatius vindictam exercet, et velut contemptum sui ulciscitur. Haec omnia quam sint magistratum gerentibus adversa nemo vestrum, opinor, ignorat. Ista si quis a me confingi putat, apud animum suum reputet quanta cum rerum perturbatione Ioanna Neapolitana blue non ita pridem imperaverit. Revolvite priscorum temporum hjstprias. Non commemorabo Assyriam Semiramidem, non Cappadocem Laodicem, monstra sunt ista , non foeminae. Palmyraena illa Zenobia omnium ore celebrata Parthorum victrix, imperatorum Romanorum propugnatrix, tandem victa, capta, triumphata se regnumque suum ab Odenato marito auctum et illustratum uno momento evertit.
spacer 16. “Sed nec illud quidem praeterire tacitus possum cuius in alienae rei procuratione inmprimis ratio ducenda est, ne videlicet summum imperium ei hominum generi commitamus a quo male obiti negotii ratio exigi non potest. Nihil ego neque reginae ingenio, neque fidei, neque industriae detraho. Sed si quid (quod plaerunque accidere solet) aliena etiam fraude gestum fuerit secus ac publica utilitas aut quem tenebit loci dignitas postulet, quam multam a regis matre exigemus? Aut quam expetemus poenam? Apud quos rerum gestarum ratio reposcetur? Apud muliebre concilium in gynaecaeo de summa rerum consultabitur? Vos ibi decretis aut singuli subscribetis aut universi auctores eritis, at quam vix inermem, legibus et moribus vobis obnoxiam cohibere nunc potestis, auctoritate vestra semel armatam muliebrem impotentiam sustinebitis? Neque hoc eo a me dictum existimate quod quicquam tale a foeminis lectissima et omnium longe modestissima metuam, sed quod nobis quibus omnia adhuc in manu sunt turpe ducam, spem nostrae incolumitatis, quam nobis ipsis debere possumus, in aliena potestate collocare, praesertim cum pro nobis faciant divinae et humanae leges, et non modo maiorum nostrorum consuetudo, sed omnium qui ubique terrarum sunt gentium consensus. Tulerunt quidem in summo honoris gradu nationes quaedam foeminas, non illas quidem iudicio et suffragiis electas, sed sorte nascendi oblatas. Nullus tamen unquam populus cum libera essent suffragia cum virorum qualtulacunque esset copia sibi foeminas praefecit. Quamobrem, viri clarissimi, suadeo vosque vehementer adhortor ut iuxta leges patrias et maiorum instituta unum aut plures etiam, si ita videbitur, ex optimatibus scilicet optimos eligatis qui interim regnum administrant dum rex eo robore sit et animi et corporis ut ipse ad rerum gubernacula admoveri possit. Quod faxitis Deum optimum maximum fortunare et volo et opto.”
spacer17. Haec cum Kennedus cum haud dubia maioris partis assensione dixisset, caeteri ne frustra contra niti viderentur in eorum sententiam concesserunt. Res autem hoc maxime modo est composita ut neutra partium alteri cessisse videretur. Bini e singulis factionibus adhibiti ad regis custodiam, qui publica negotia cum fide tractarent, vectigalia regia colligerent ac dispensarent, familiaeque regiae curam gererent. E factione reginae Gulielmus Gramus et Robertus Bodius tum cancellarius. Alterius factionis Robertus Orcadum comes et Ioannes Kennedus, omnes familiarum suarum principes. Adiuncti his duo episcopi Glascuensis et Caledonius. Reginae permissum, ut educationi regis adesset, modo ne quam partem curae publicae attingeret. Reliquorum vero liberorum (erant autem quaterni, Alexander dux Albinius, Ioannes comes Marriae, ac duae puellae) ipsa educatione praeesset.
spacer 18. Rebus domesticis ita constitutis, legati Anglorum auditi, petendibus induciae in annos quindecim datae. Proximo anno, quiae fuit 1 463, regis mater decessit parum secunda pudicitiae fama. Eodem anno Alexander regis frater, dum ab avo materno e Galliis redit, ab Anglis capitur brevique liberatur, Socitis ni redderetur ob violatas inducias bellum comminantibus Pace foris parta, domi ab intestinis motibus non diu cessatum. Nam controversiae procerum de statu publico ordinando rumoribus in maius auctae, aetasque regis immatura rebus gerendis et superiorum temporum licentiae recens memoria hominibus natura inquietis fraenos facile solvit. Alanus Lornensis homo seditiosus Ioannem fratrem natu maiorem haereditatis eius potiundi cupidus in vinclis captivum tenebat, vivum servaturus quoad, odio nefarii sceleris senescente, rex ex sententia tranisgeret. Id facinus Calenus Cambellus Argatheliae comes cum rescisset magna clientu manu collecta Alanum liberato fratre in carcerem coniecit, hominem alioque multis latrociniis infamem in aulam ad supplicium ducturus. Verum ille, incertum fortuita an voluntaria morte supplicium praevenit.
spacer 19. In diversa regione Donaldus Insulanus, ut auctor potentior, ita res turbare maiore mole est aggressus. Is enim rege mortuo metu solutus in eo turbulento rerum statum locum iniuriae adversus infirmiores et augendae potentiae occasionem sibi datam ratus, Ennernessum cum non adeo magno comitatu venit, et a praefecto arcis, ut qui mihil hostile metueret, comiter invitatus arcem, custodibus expulsis, in suam potestatem redegit, insulanorumque copiis undique coactis se regem insularem pronunciat. Per propinquas regiones edicit ut vectigal uni sibi cives pendant, neque alium regem aut dominum agnoscant, gravi poena, qui secus fecisset, indicta. Ad hanc famam facinorosis ad eum undique coeuntibus, satis magno exercitu confecto Atholiam ingreditur tanta celeritate ut comitem, qui regis erat patruus, cum uxore nihil tale suspicatos ceperit. Is enim ad repentini tumultus rumorem Blaro arci diffisus in vicinam Brigidae aedem se religione loci defensurus secessit. Multi item popularium oppressi subito malo preciosissima quaeque rerum suarum eo congessere. Ea aedes quanquam in illis locis magna ceremonia veneraretur et eum diem inviolata manisisset ob sanctitatis eximiae famam plus tamen valuit apud animum immanem et avarum praeda quam religio. Comite cum uxore magnoque captivorum numero illinc abducto, aedi rebus omnibus spoliatae ignem iniecit. Sacerdotes verbis a sacrilegio deterrere conatos alios interfecit, alios male multatos dimisit. Circumiectis deinde locis ferro et flamma longe lateque vastatis, dum cum ingenti praeda domum redit, suborta repente tempestate, magna parte navium amissa, reliquis graviter afflictis, ipse cum paucis in Ilam insulam eiectus est verius quam expositus. Id vero, qui a tanta calamitate evaserant, rati manifesta numinis iea evenisse nudis pedibus ac lineis modo vestimentis tecti supplices cum muneribus ad Fanum Brigidae, cui ante paucos dies tam contumeliose illuserant, accesserunt. Dux vero Donaldus, sive dolore amissi cum praeda exercitus sivi animum quamlibet immanem subeunte scelerum conscientia et spretae religionis memoria, ex eo die parum compos mentis dicitur. Hic ducis casus propinquos eius movit ut Atholiae comitem cum suis liberos dimitterent ac Brigidam propitiatum cum piaculis amplisque muneribus venirent. Rerum ita gestarum fama in aulam perlata omnem expeditionis adversus insulanos apparatum solvit.
spacer 20. Primis tumultibus ita sedatis, tanta cum aequitate et tranquillitate res Scotorum administratae sunt ut nunquam altiorem securitatem sincerioremque pacem seniores affirmarent se meminisse. Ea erat in Iacobo Kennedo (cuius aula tum maxime nitebatur auctoritate) prudentia et gravitas, ea in reliqua nobilitate qui prudentioribus parere non recusabant modestia. Tantam enim Kennedus existimationem multis erga rem Scoticam meritis, erga superiorem regem officiis collegerat, tantam ob morum elegantiam et propinquam cum regibus cognationem comparaverat in rebus omnibus fidem, ut caeteri pueritiae regiae curatores, qui per ordinem bini in orbem sibi succedebant, eum quoties in aulam excurreret velut diligentiae exactorem et probatorem facile ferrent. Itaque hac eorum concordia in summa tranquillitate ita rex educabatur ut accedente ad rectorum dligentiam optima pueri indole magnam omnium concitarit expectationem. Haec fere ad sextum usque regni annum acta fuere.
spacer 21. Erat tum in aula Robertus Bodius familiae suae princeps, qui praeter magnas opes, familias tum plurimas et clarissimas propinquitatibus et affinitatibus erat complexus. Florebat etiam tum egregia stirpe domus. Habebat enim praeter Thomam et Robertum filios Alexandrum fratrem omnium primarum artium principem, qui reliquis pueritiae regiae rectoribus non invitis, etiam cupiente Ioanne Kennedo propinquo, qui per ingravescentem aetatem adolescentiae labores impar erat, ad regem est admotus ut militarium exercitationum rudimentis eum imbueret, quibus tum inter aequales facile primus habebatur. His opibus freti, nec loco, quanvis honorifico, quem in aula tenebant contenti, nec auctoritate quae erat eis praecipua, omne robur publicum in suam transferre familiam decreverant. Id ut conficerent Alexandro negotium datur, ut regis quoque animum adiungeret. Is regem iam puberem in aetatis flexu nactus, ita comitate et blanditiis animum infirmum cepit ut summa sibi fides omnium rerum esset. In hanc tam familiarem consuetudinem admissus sermones frequenter apud adolescentem ferebat eum iam regni potentem esse: iam tempus adesse ut e senum prope servitio emancipatus aetatem circa se habeat militarem, eaque studia mature capessat, in quibus velit nolit ei agenda sit aetas.
spacer 22. Huius generis orationes ab adolescente rerum imperito et in aetgtis lubrico ad licentiam prono facile accipiebantur, ac paulatim rectoribus contumacior multa ills inconsultis, nonnulla adverstantibus tentare, atque occasionem quaerere ut a seniorum severitate velut e vinculis evaderet. Igiture cum e Limnucho rex, ignorante Kennedo, cuius tum vices erant, in agros venatum prodiret, senex certior factus non procul ab oppido eum assequitur et cum apprehensis habenis remoraretur ac reducere conaretur, quod nec tempus commodum nec idoneum comitatum causaretur, Alexander accurrens seni optime de se merito arcu, quam manu tenebat, vulnus in caput inflixit. Ita abacto Kennedo velut arbitro molesto, quo coeperant ire pergunt. Kennedus saucius in oppidum redit. Nec Robertus in aulam reversus fratris factum improbavit. Inde odiorum semina cum gravissimo regni damno, alterius autem factionis exitio sunt orta. Initium fuit promendae discordae cum Bodii Edimburgum, Kennedi Sterlinum regem inde transferre vellent. Bodii, qui plus in aula tum poterant, sine consensu publico eum Edimburgum ducunt, ut ibi regnum iniret. Comites fuere itineris praeter Bodios Adamus Hepburnus, Ioannes Sommervallius, et Andreas Carus familiarum suarum principes Haec acta sunt circiter decimum Iulii diem anni 1466. Kennedi in ea contentione inferiores diversi domos abeunt, Ioannes in Carictam, Iacobus in Fifam tumentibus ira animis, nec ultioni, sicubi possent, defuturi. Bodii superiores iniuria non contenti ad Ioannem simiam mittunt quicum domi colluderet ac se oblectaret, delirationem seni exprobantes.
spacer 23. Nec multo post Iacobus Kennedus decessit, mature quidem ille, si ratio aetatis habeatur, verum eius mors omnibus bonis audeo fuit luctuosa ut parente publico viderentur orbata. Erant enim in eo viro praeter virtutes ante commemoratas summa domi fugailitas et continentia, foris splendor et magnificentia. Omnes superiores, et qui eum usque ad hunc diem secuti sunt, episcopos liberalitate in publicum superavit, cum interea non magnos ecclesiasticos proventus teneret, neque enim adhuc ad Scotos pervenerat consuetudo sacerdotia sacerdotiis cumulandi et male per avaritiam quaesita peius per luxuriam profundendi. Unum reliquit suae liberalitatis monumentum egregium, scholas publicas ad Fanum Andreae maximis sumptis aedificatas, et magnis proventibus ex ecclesiasticis tamen fructibus locupletatas. In eis sepulchrum sibi magnifice extruendum curavit. Quod tamen ei privatim de pluribus, publice de omnibus optime merito malignitas hominum invidit, quod dicerent nimiae vanitatis esse in re ad nullum usum comparata tantos sumptus facere. Mors virtutes eius fecit illustriores et desiderium auxit. Eo enim velut perpetuo censore morum de medio sublato, disciplina publica paulatim labefactata, deinde penitus corrupta, secum omnia pene in exitium traxit.
spacer 24. Bodii ad domesticae potentiae incrementum et inimicorum vires imminduendas sub legum praetextu animum adiiciunt: e quibus maxime opportunus est visus Patricius Gramus Iacobo Kennedi ex eadem matre frater, Roberti quoque Bodii consobrinus. Is, uti tum mos erat, per canonicos electus episcopus in locum Iacobi fratris nuper defuncti, sed per factionem aulicam impeditus quo minus cum regis bona venia Romam adiret, sine commeatu ad pontificem profectus facile cum eo transegit ut in demortui locum sufficeretur. Nam praeter generis nobilitatem et maximarum virtutum commendationem, erat, ut illis temporibus, liberaliter eruditus. Itque dum Romae adversae factionis opes metuens desidet, vetus controversia de libertate ecclesiae Scotorum agitari coepta est. Nam Eboracensis episcopus ius (quo Scotorum episcopos contendebat sibi subditos) per licentiam bellorum usurpatum etiam in pace retinere studebat. Verum decreto Romae secundum Scotos dato, Gramus non modo Scotiae primas iudicatur, ed etiam a pontifice legatione in triennium, ut sacerdotum prolapsos mores et disciplinam ecclesiasticam praecipitantem in pristinum statum restitueret, est ordinatus. Nec tamen vir tantus, tot animi fortunaeque bonos illustratus, ac summi pontificis tali praerogativa subnixus domum redire ausus est, usque ad inclinatam Bodiorum potentiam.
spacer 25. Bodii, cum non tantus ad eos nobilitatis concursus fieret quantum speraverant, ut inimicorum criminationes amolirentur et securitati suae in posterum prospicerent, conventum publicum indicendum curant in tertiumdecimum mensis Octobris. Ibi coram rege et apolectis Robertus Bodius senior in genua procidens conquestus est suum erga regem obsequium, quod in eo Edimburgum deducendo praestitisset, malignis inimicorum sermonibus traduci et in peiorem partem rapi, ac minari illius consilii auctores poenas aliquando daturos. Quamobrem regem orare ut si quam ab id factum iram aut offensam animo concepisset, id palam declararet et malevolentium calumnias compesceret. Rex ubi paulum cum apolectis collocutus fuisset respondit Robertum non auctorem eius itineris sed comitem fuisse, neque obsequii poena sed potius officii in se collati praemio dignum existimare, idque se, ut invidorum sermonibus obviam eatur, publico conventus decreto declaraturum, atque eodem decreto cauturum ne ea res Bodio comitibusque eius aliquando fraudi esse possit. Hoc decretum cum Bodius petisset in acta conventus redigi, idemque diplomate regio, cui magnum sigillum appenderetur, confirmari. Decretum quidem statim in acta relatum, diploma paulo post, nempe vicesimo quinto eiusdem mensis dei ei traditum. Eodem quoque die adiicitur et aliud diploma ex consilii sententia, quo Bodium proregem creat, suamque salutem, fratres, sorores, arces et oppida, omnemque iurisdictionem in cives ei rex committit donec ipse vicesimum unum annum expleret. Egitque cum procereibus qui tum aderant ut sese sancte promitterent omnium actionum publicarum Bodiis adiutores fore, poenisque, ni id summa ope et fide fecissent, obnoxios futuros. Huic promisso rex ipse quoque subscripsit.
spacer 26. His rationibus rege sibi coniuncto et parte nobilitatis privata foedere connexa, ac totius regni administratione in se traducta, securitati in longum tempus provisum esse existimarent, fundamenta potentiae etiam in posterum iacientes perfecerunt ut regis soror natu maxima Thomae Bodio Roberti filio nuberet. Id matrimonium ut opulentum et velut potentiae stabilimentum videbatur, ita inimicorum odia intendit et vulgo variam sermonum materiam praebuit. Etsi enim hac via omnes aditus ad regem obseptos credebant, solique dictorum et factorum arbitri erant, non tamen aulica gratia magis florebant quam flagrabant odio publico, quod quadriennio prope tectum in exitium totius familiae tandem erupit. Nec adversae factionis prudentissimus quisque tam subitum eorum incrementum invitus audiebat, ut cur arrogantiam (ut fieri solet) comitem sperarent, quae superiores ferre nequeat, aequales contemnat, et inferiores deprimat. Ubi autem privati excessit modum, reges aumulationis intolerantes in sui exitium accendat. Fama vero discordiae inter factiones tam potentes populari quoque licentiae fraena solvit. Nam nationes latrociniis assuetae veterem rapacitatem ex intervallo avidius repetebant et odiorum semina ad tempus suppressa vehementius gliscebant, et seditiosi turbandarum rerum occasiones libenter amplectebantur. Omnes denique omnia spe impunitatis iniecta liberius audebant. Nec deerant occasioni Kennedi, qui partim spargendis rumoribus plebis iram inflammarent et omnium malorum causas in Bodios, ut seditionum auctores, conferrent. Partim etiam (ut nonnulli rebantur) a tumultuosorum hominum consiliis non abhorrebant, et nequitiae faces occulte subdebant. Illud certe ex eorum vultibus elucebat, hunc turbidum rerum statum non admodum eis ingratum esse. Unum restare videbatur ad florentem inimicorum potentiam subvertendam, ut regis animum ad sua consilia traducerent. Satis enim superque sibi virium esse, et vulgus startme novarum rerum studiosum et omnia alia magis quam praesentia semper cupiens facile ad partes accessurum. Itaque per homines callidos, qui studium Bodianarum partium prae se ferrent, regis animum pertentare instituunt.
spacer 27. Interea legati in Daniam decreti ut Margaritam Dani regis filiam Iacobo peterent uxorem, utque prospicerent, quoad fieri posset, ut vetus controversia de Orcadibus et Schetlandicis insulis, magnis utriusque gentibus cladibus exercita, tolleretur. Princeps eius legationis fuit Andreas Stuartus Valteri filius, idemque Scotiae cancellarius. De nuptiis facile cum Dano transactum omni iure quod in omnes circa Scotiam insulas maiores eius sibi arrogarant dotis nomine remisso, tantum ut privatis agrorum possessoribus caveretur ut agros quos ibi haberent uti anti possiderant ita tenerent. Sunt qui pignori oppositos, donec dos solveretur, scribant, sed postea Iacobo nepoti ex filia recens nato Danum omne ius suum in perpetuum cessisse. Cum a cancellario rex certior est factus omnia ex sententia esse confecta, proxima incidit deliberatio de honesto nobilium globo ad novam reginam deducendam mittendo. Ibi fraude inimicorum et armis parum prospicientibus Thomas Bodius Roberti filius Araniae comes, laudata supra modum etiam ab invidis, et minus aequis eius virtute et splendore opibusque ad quanvis magnificentiam suppetentibus, legatus deligitur. Ille domi omnia patre prorege tuta ratus libens profectionem suscepit, ac iam ineunte autumno cum familiarium et amicorum comitatu conscendit naves.
spacer 28. Kennedi interea labefactato regis abimo et vincula, quibus Bodii eius voluntatem se retenturos credebant, nempe voluptates et a curis publicis ocium, trahendo in crimen, eorumque opes, quae iam erant maximae, velut regi formidolosas in maius extollendo ac nomine peculatus praedam ex eorum ruina ostendendo animum infirmum et suspitionibus atque avaritiae opportunum varie versabant. Bodii vero, etsi obsequio et malorum publicorum dissimulatione a molestis cogitationibus regem avertere conarentur, tamen et vulgi queremoniae et aulae solitudo, utraque ab inimicis auctae de industria, tegi non poterant. Nec deerant qui regem solitarium nacti de publicis calamitatibus et eorum remediis liberius admonerent, et rex ipse, velut ad curas viriles assurgens, quae vulgo fierent nunnunquam ingrata sibi esse monstrabat. Nec Bodii, quanquam eum sibi paulatim minus obtemperantem et pariter invidiam popularem increscere sentiebant, quicquam tamen e superiore licentia omittebant, confisi et pristina eius facilitate et venia praeteritorum accepta. Igitur adversa factio, iam rege clam in suas partes abducto et Thoma comite Araniae in Daniam ablegato unde propter oceani septentrionalis saevitiam magna anni parte navigationibus impervii, reditus ante ver adultum non pateret. Senes et aetate et morbis invalidos, et raro propterea in aulam ventitantes, et praesidio multorum amicorum, qui in legationem erant profecti, destitutos maturum aggredi arbitrati, primum conventum publicum iam diu a multis flagitatum in vicesimum secundum diem mensis Novenbris anni millesimi quadringentesimi sexagesimo noni Edimburgum per regem indicendum curant.
spacer 29. Eo Bodiis fratribus adesse iussis, varie res pro cuiusque odio aut favore erga eos est celebrata. Ipsi certe tam inopinato casu perculsi, nullo auxilio adversus imminens malum ante parato, fractis animis non tam factionis adversae potentia quam subita regis alienatione perturbati Robertus omni spe incolumitatis abiecta in Angliam profugit. Alexander, quem advertsa valetudo e fuga cohibuit, in ius venit. Crimini fratribus communiter datum quod in regem iniecta manu privato consilio eum Edumburgum duxissent. Cum Alexander affirmaret eius culpae veniam in conventu publico impetratam, supplexque peteret ut eius veniae ex actis publicis rex exemplum describi pateretur, id ei negatum. Quid adversus id decretum ab accusatoribus obiectum sit, ab illius temporis scriptoribus non proditur. Ego quoque, quanquam coniectura difficilis non sit, malo cogitationibus legentium rem totam relinquere quam incerta pro certo affirmare. In eo iudicio Alexander damnatus capite luit. Robertus paucis post annis Annevici in Anglia exilii taedio ad praegravem aetatem adiuncto decessit. Filius eius absens, inauditus et negotium publicum gerens hostis publicus iudicatus. Omnium bona publicata. Haec quidem ita gesta sunt. Quae autem ex viris bonis et illorum temporum non ignaris accepi non existimavi dissimulanda. Aiunt enim decretum quo Bodii anteactorum venia fuit data, in actis extare in hanc fere sententiam, ut rex omnem offensionem et (ut tum loquebantur) animi rancorem remitteret. Quod quidem qui regi gratificari volebant iuxta remissionis de culpa et poena distinctionem, quae tum inter theologis celebrabatur, interpretarentur: his vidilect verbis intelligi noxam quidem et ex animi nequitia conceptam labem abolere, caeterum legum poenis reos non eximi.
spacer30. Proximo die Danica classis reginam advexit. Thomas Bodius, audita calamitate totius familiae, quanquam non deessent qui in publica omnium laeticia spem veniae ei ostentarent, non est ausus tamen descendere, verum ab uxore, quae ad romorem Danicae classis advolaverat, edoctus nullum reditum ad regis gratiam patere, omni aditu ab inimicis praecluso, statim in Daniam unde venerat revectus est, peragrata Germania in Galliam venit. Ibi multa frustra conatus, ut Ludovico undecimo (qui regnum legitimum Francorum in tyrannidem converterat) deprecatore uteretur, ad Carolum Burgundum profectus fortem et fidelem ei in ballo navavit operam, ac multis ab eo invicem donis et honoribus affectus fuit. Ibi dum privatam sed honorificam vitam ducit, uxor ei Iacobum filium et Graecinam filiam peperit, de quibus suo loco dicemus. Nuptiae Iacobi tertii et Margaritae reginae magno nobiitatis concursu celebratae decimo die mensis Iulii anno 1470. Ex eo matrimonio tertio post anno natus est Iacobus qui patri in regnum successit mense Martio, die sacro divo Patricio.
spacer 31. Rex interea nondum satiatus Bodiorum calamitatibus scribit in Flandriam ac sororem domum revocat. Sed cum ob insignem erga maritum amorem non facile ei de reditu persuaderi posse existimaret, curat ex aliorum literis spem ei iniici, regis ira spatio temporis lenita, non deperandum quin soror apud fratrem plurimum perficere posset ad mariti calamitatem sublevandam. Multum interesse praesensne tuam causam agas an aliis agendam mandes. Illa ea spe illecta cum redisset statem de divortio cum ea rex agit, at affixis libellis publice ac multis adscitis testibus Kilmernoci blue (quod ante res afflictas Bodiorum princeps erat domicilium) iubetur Thomas intra sexegesimum diem adesse, quem sciebant omnes vix fide publica data, reverti ausurum. Cum diem non obisset, priores nuptiae decernuntur illegitimae ac, divortio cum absente et inaudito transacto, Maria regis soror invita Iacobo Hamiltonio, homini prope novo ac multum diginitate et opibus quam prior maritus <erat>, inferiori nubere cogitur. Peperit autem ei Iacobum et Margaritam filiam. Revocati quoque ex altero viro a rege liberi, nec ille diu superstes fuit. Cum Antuerpiae diem obisset, nec propinquum ibi haberet qui haereditatem adiret, Carolus magnificum ei sepulcrum pecunia satis ampla, qua ipse munifice eum donaverat, in aede construendum cum inscriptione honorifica curavit. Ita Bodiorum, quae tum erat in Scotia florentisima, familia intra paucos annos et crevit et corruit, magno posteris documento quam sint lubricae regum adolescentium amicitiae, nec ea modo ruina obstupefecit animos sed inimicos etiam terruit, nullo postea ad eum unde illi deiecti erant gradum contgndere auso, partim dum rerum humanarum casus instabiles expendunt, partim dum regis tam subito in beneficiis poenitentiam, et in odio tantam pertinaciam in mentem revocant. Multum certe eos qui ex ea mutatione status publici in maximam spem erant erecti sua fefellit opinio. Nam rex, qui superioribus annis assueverat ocio domestico ac raro prodibat in publicum, iam novus etiam maritus domesticis voluptatibus magnam temporis partem impertiebatur, atque exclusa nobilitate in paucorum ministroum potestate totus erat. Cum esset enim ingenio acri et praefervido, non facile ferebant sententiam suam a consultoribus reprehendi. Ita cum procerum in censendo refugeret liberatatem, tales circa habebat qui non corrigerent sed approbarent sua decreta et repugnandi offensione vitata obsequendo gratiam pararent.
spacer 32. Inter hos aulae mores ordo ecclesiasticus nihilo sanctius agebat. Quanvis enim luxu et avaritia iam multos annos ecclesiae ministri laborassent, remanserat tamen adhuc species quaedam antiquae gravitatis, quae et stimulos literas discentibus adderet et qui in discendo profecissent spem emolumenti eis iniiceret. Eligebantur enim episcopi e collegiis canonicorum et coenobiarchae a suis sodalibus. Tum autem aulicos qui regis animum et aures obsederant, lucri ostentata magnitudo et eorum quibuscum red certamen esset infirmitas, eo facile perduxit ut regi suaderent ne rem tanti emolumenti penes homines ignavissimos et ad nullam reipublicae partem capessendam idoneos esse sineret, sed potestatem designandi quos vellet ad se revocaret. Inde enim non defuturum unde et contumaces reprimeret et dubios retineret, et bene meritis gratiam referret. Nunc autem penes vulgi faecem honores et opes esse, non minus in publicis necessitatibus parcos quam in domesticis voluptatibus profusos. Unum regem esse oportere, in quem omnium oculi sint intenti, penes quem sit et puniendi et ignoscendi et remunerandi facultas. Cum his et similibus blandimentis regis animum aetate infirmum, nec satis adversus pecuniam firmum, et prava consuetudine labefactatum, et a natura pronum ad licentiam in suam sententiam pertraxissent, continuo nova rerum facies per totum regnum oritur, rebus omnibus tam profanis in aulam velut ad publicam nundinationem propositis.
spacer 33. Patricius autem Gramus, qui praecipitantem ecclesiam unus velut sufflaminabat, cum inimicis omnia domi tenentibus, Romae aliquot annos subsedisset, certior per amicos factus quo in statu res essent, fretus propinquitate regis, e cuius amita magna natus erat, ad suos redire statuit, et ut animos hominum pertentaret diploma de legatione impetrata praemisit et promulgandum curavit, mense Semptembri anni 1472, quae res et magnam ei invidiam statim conflavit. Nam qui redemerant in aula honores ecclesiasticos ne praedam et precium simul amitterent metuebant, et qui spem crescendi ex aulica nundinatione conceparant aditum sibi obstrui dolebant. Nec minus fremebat ea factio quae sacerdotia mercenario questu a rege impetraverent vel impetrata aliis divendebant, ne genus illud lucri e manibus eriperetur. Hi omnes coniuratione facta maledictis Patricium absentem onerant et in regiam collecti queruntur vetusta maiorum iura et recentia regum edicta violari, ac multa universo regno damnosa per Romanenses agitari, quorum libidini nisi mature obviam eatur regem brevi in ordinem redactum iri et penes illos omnium rerum potestatem fore. Id periculum ut praevenirent ex decreto consilii ad Patricium vix navi egressum missi qui vetgrent ne ullam sui muneris partem attingeret donec rex de querimoniis adversus eum ad se delatis cognosceret. Dies dicta, ut Edimburgi adesset ad Calendas Novembrese. Interea cum amici et propinqui confirmarent regem in tam iusta causa non iniquum fore, idque ex rumoribus adversa factio rescisset, regis et aulicorum animos magnae pecuniae promissione ita sibi devinxit ut unquam deinde Patricius aequo iure cum adversariis contendere potuerit. In conventum accitus cum diplomata protulisset e quibus ostenderet se a Romano pontifice archiepiscopum Fani Andreae, primatem Scotiae, et legatum ad ecclesiasticum statum ordinandum in triennum creatum, a minoribus quidem sacerdotibus satis aequo animo est auditus. Gaudebant enim munus tam necessarium viro bono et erudito commissum. Sed hi metu potentiae aliorum quiregem et aulicos conciliaverant, mutire palam non audebant. Adversarii, ut favor populi erga Patricium elanguesceret, mora interposita pontificem Romanum, qui unus in ea causa iudex esse posset, appellant. Ipse ad suam ecclesiam a rege remissus vetitus est, dum lis diiudicaretur, archiepiscopi insignia usurpare, aut quicquam praeter consueta superioribus episcopis munia attentare.
spacer 34. Inter haec exortus est Patricio levi de causa novus inimicus, sed omnium longe acerrimus Gulielmus Sevessius. Is iuvenis acri ingenio cum aliquot annos Lovanii apud Ioannem Sperincum medicum et astrologiae studiis nobilem egisset, reversus ad suos cum caetera ingenii dexteritate, tum scientiae rerum coelestium iactatione brevi in aulicorum gratiam se insinuavit. Ea res magnum ei favorem conciliavit, quod aula omnibus divinandi generibus tum usque ad insaniam dedita erat. Sevessius igitur ingenii acrimonia et aulica gratia florens brevi archidiaconus Fani Andreae designatur. Cum ab episcopo ad id munus non reciperetur, communicato consilio cum Ioanne Locco tum scholarum publicarum rectore et Patricii inimico, machinas omnes ad eum subvertendum admovent. Rector fretus Romani pontificis privilegio quo a iurisdictione Patricii erat exemptus, ei sacris interdicit. Hanc ille hominis ex inferiore ordine comminationem ita contempsit ut, etsi veniens in aulam eisdem diris semel atque iterum esset petitus, nihil tamen de superioris vitae consuetudine remitteret. Tum inimici (ut mos est cum dirae ecclesiasticae contemnuntur) regis auxilium implorant ac Patricium omnibus sacris aedibus excludi procurant, in bona eius procurationem fisci immittunt. Comites gravi indicto iussi discedere. Dati custodes qui observarent ne quicquam quod edicto repugnaret attentaret. Episcopi reliqui, ne erga regem tam benevolum ingrati viderentur, summam pecuniae grandem, quam tenuioribus sacerdotibus gravate extorserant, ad eum attulerunt.
spacer 35. Rex hac praeda potitus velut Patricii misertus coepit cum eo mitius agere, ac missis ad eum abbate Sanctae Crucis et Sevessio, episcopus regi et episcopo Sevessius reconciliatur, sed pecunia ante ab amicis collata et ad regem perlata. Igitur Patricius velut omnibus molestiis liberatus cum ad villam suam Monimalium bluedivertisse compararet, mensarii Romanenses ab inimicis in eum immissi ob nondum solutam pro diplomate pontificio (bullas ipsi vocant) pecunuam ei sacris interdicunt. Erat autem ille ad extremam inopiam iam adductus. Nam et ante et post reditum census eius maiore ex parte a procuratore regio erant in fiscum relati, et quod ab amicis potuit confici regi et aulicis datum. Ministris autem regiis iterum in posssessionem missis, ipse in arce sua adhibitis a rege custodibus ac domesticis ministris ablegatis servari iussus, et iam ad inopiam consilii est redactus. Gulielmus Sevessius capitalis inimicus, velut mentis parum compoti a rege primum adiutor (ut vocant) est datus, deinde a Romano pontifice approbatus. Mox idem Sevessius per factionis adversae potentiam quaestor electus, qui de vita et moribus eius anquireret. Multa ei levia, multa ridicula, quaedam etiam incredibilia obiecta, inter quae quod interim uno die ter missaret, idque ea aetate qua vix reperiebatur episcopus qui ternis mensibus semel id munus obiret. Ibi inimico iudice, conductis testibus episcopatum eierare coactus est. Sevessiuis, qui decretum ad pontificem pertulerat, in eius locum suffectus. Nec inimici hac hominis clade contenti, cum omnes eum contumelias magno animo ferre conspicerent, curarunt ut in coenobium alioquod devium quatuor adhibitis custodibus includeretur. Electa est Aemona scopulus verius quam insula, inde exorto bello metu Anglicae classis post triennium est translatus Fermelinodunum, blue illinc rursus in arcem quae est in lacu Levino, atque ibi tandem aetete et miseriis confectus decessit, vir nullius sceleris compertus, doctrina et virtute nemini sui temporis inferior. Reliqui viri boni calamitate eius deterriti spe abiecta instaurandae ecclesiasticae disciplinae sese ad sua privata quisque negotia contulerunt. In aula sacerdotia aut vendebantur aut adulatoribus et turpium voluptatum administris in praemium cedebant. Hac, ne rerum series saepiujs interrumperetur, quanquam diversis temporibus gesta in unum locum contulimus, ut memorabili exemplo miseriam illius temporis ante oculos exponeremus. Facilis enim hinc coniectura est quibus in malis inferiorum ordinum homines versarentur, cum omni virtutis genere vir clarus et idem regia magnarumque familiarum propinquitate subnixus, a paucis infimae sortis nebulonibus fuerit inimicorum ludibrio et crudelitati expositus. Nunc ad alia quae per ea tempora evenerunt redeamus.
spacer 36. Anno millesimo quadringentismo septuagesimo sexto, cum ex decreto publico adversus Ioannem insularum regulum, qui aliquot iam provincias occupaverat et maritimas continentis regiones latg populabatur, rex ipse terrestri itinere proficisci statuisset, et Crafordiae comitem tum maris praefectum cum classe esset missurus, regulus tantis apparatibus impar, suadente Atholio regis patruo, venit in aulam supplex ac se regi permisit. Ademptae ei quas per vim ceperat provinciae Rossa, Kintera et Cnapdalia. Insularum imperium relictum. Eodem anno controversia cum Anglis iamiam in bellum eruptura finem habuit. Navem Scoticam ab Iacobo Kennedo aedificatam, qua maiorem ad eum diem in oceano visam non meminerant, vis tempestatis in litus Anglicum impegerat. Bona ab Anglis direpta ac saepe frustra repetita. Haec per aliquot annos cum lis animos distinuisset, legatione tandem honorifica in Scotiam missa, cuius principes erant episcopus Dunelmensis et Scrupus homo nobilis. Ab iis, cum Eduardus fortunae inconstantia iactus, pecuniis tam diuturno bello exhaustus, requiem ab armis libenter amplecteretur, facile renovatae sunt induciae eis legibus ut navis direptae et bonorum quae inerant precium per viros bonos aestimaretur ac bona fide redderetur.
spacer 37. Eodem anno legati ad Carolum Burgundum ad sedandas mercatorum querelas missi cum in Flandriam appulissent ibi comiter accepti. Ab eis aliquando forte fortuna inivatus, et una cenarat Andreas quidam medicinae professor, et qui magnam astrologicarum praedictionum habere putabatur peritiam. Is, audita eorum adventus causa, seductos occulte admonuit non esse cur magnopere festinarent. Intra paucos enim dies certum de duce nuncium affuturum. Nec praedictioni defuit eventus. Nam intra triduum est renunciatum ducem exercitu profligato ad Nancaeum Lotharingiae oppidum ab Helvetiis esse interfectum. Ita illi rebus ob quas profecti erant infectis reversi, cum apud regem Andreae de rebus futuris praescentiam mire laudassent, animum eius in eas artes proclivem impulerunt ut magnis pollicitationibus hominem ad se accerseret, ac non ita diu post ea adventientem benevole exciperet, et opulento sacerdotio aliisque muneribus donaret. Ab hoc autem cum rex accepisset (uti fama est) sibi a suis exitium imminere, eaque dictio cum maleficarum mulierum (quibus immodice deditus erat) responsis consentiret, quae praedixerant fore ut leo a catulis suis extingeretur, e principe ab initio indolis optimae et summae spei ac ne tum quidem penitus depravato in immanem tyrannum degeneravit. Suspitionibus enim animo semel occupato sanguine proximos et fere optimum quenque e nobilitrte pro inimico habebat. Proceres autem cum ob hanc ipsam cum hoc malefico genere hominum consuetudinem regi erant infensi, tum longe magis ob aulicos quosdam infimae sortis omines, quibus nobilitate contempta solis consultoribus utebatur. Eorum hi principes erant Thomas Praestonus honesto loco natus, sed qui regi omnibus in rebus obsequi in animum induxerat. Robertus Cocheranus homo magnis corporis viribus ac pari audacia, qui cum e certmine quodam singulari cognitus regi fuisset, statim ex architecto aulicus factus et ad spem vitae liberalioris erectus brevi diligentier obeundis levioribus negotiis et regis moribus obsequendo perfecit, ut ad inima de rebus magnis consilia adhiberetur, ac gener a Praestono eligeretur. Tertius erat Gulielmus Rogerus Anglus cantor, qui cum regis Angli legatis in Scotiam ingressus postquam semel et iterum regi auditus placuit, eab eo retentus, et divitiis auctus brevi in equestrem ordinem est ascriptus. Caeteri e contemptissimo genere hominum vilissimarum artium opifices et sola improbitate et audacia commendati.
spacer 38. De aula ob hoc ominum genere purganda cum nobilitatis convocatio fieret, principibus duobus regiis fratribus, eiusque paulatim prodirent indicia, Ioannes minimus natu fratrum caeteris incautior cum temere de statu regni liberius locutus fuisset, ab aulicis arreptus et in carcerem coniectus a domestico regis concilio condemnatus ac vena rescissa mori est coactus. Causa mortis in vulgus edita est quod cum foeminis venefici clam consilia conferret in regis caput. Id crimen verum, ut videretur, decreta adversus veneficas quaestione ad duodecim earum, quarum vilissima erant capita crematae. Mors Ioannis coniurationem iamiam (ut videbatur) erupturam magis repressit quam discussit.
spacer 39. Alexander ut genere, ita periculo proximus, quamvis omnes a se quoad potuit suspitiones amoveret, tamen per ministros regios qui nunquam eo vivo sibi satis consultum credebant subito in arcem Edimburgensem raptus est. Ibi cum diligenter asservaretur ab eis qui eius potentiam sibi exitiabilem rebantur, nec per necessarios animum regis placare posset, consilium clam, quando aliter non poterat, evadendi cepit conscio cubiculari tantum ministro, quem unum e suis sibi relictum habebat. Per eum naviculam conduxit quam in statione proxima paratam esse iussit. Deinde crebris ex aula nunciis commeantibus qui coram custodibus (nam secreto colloqui non licebat) fingerent regem placabiliorem fieri ac brevi spem libertatis ostentarent. Cum destinatus ad evadendum dies appeteret, vultu quantum in illa fortuna potuit ad hilaritatem composito simulat se plane nunciis credere regum sibi conciliatum esse, nec diu se sperare in ea custodia futurum. Lautam custodibus coenam dedit, eta d multam noctem una cum eis bibit. Illis discedentibus et vino copiosiore in somnum solutis solitudinem nactus, e linteis lectuli sui strangulis funem concinnavit pro altitudine, ut rebatur, muri satis longum. Ac primum, ut periculum faceret, ministrum demisit, e cuius casu breviorem iusto eum esse intellexit. Aucto igitur pro praesaenti copia fune ipse secutus ministrum, qui in descensu crus fregerat, in humeros sublatum circiter mille passus ad mare tulit, ac ventum secundum nactus Dumbarum navigavit, arceque adversus vim satis communita, cum paucis in Franciam abiit. Eo absente Andreas Stuartus cancellarius cum exercitu ad arcem capiendam missus. Eam cum aliquot menses fortiter a praesidio defensam oppugnasset, tandem qui intus erant, omnibus necessitatibus circumventi, naviculas nacti, noctu clam in Angliam discesserunt. Postridie arx vacua recepta est. Caesi ex obsidientibus aliquot equites clari.
spacer 40. Circa haec tempora, regibus Scotorum et Anglorum malis domesticis fatigatis, pacis cupido incessit. Missa ad eam conficiendam legatio ab Anglis benevolenter excipitur, nec de pace modo conventum, sed ad eam confirmandam adiecta affinatis ut Caecilia Eduardi filia Iacobi Scoti filio cum primum nubendo maturuissent noberet. Pars etiam dotis repraesentata ea lege ut si utrisque puberibus nuptiae non sequerentur dos Anglo redderetur. Dati praedes aliquot oppidorum cives. Sed ea pax non diuturna fuit. Nam ex odio vetusto et residua e superioribus bellis ira incursionibus utrinque factis abactisque praedis et villarum incendiis, ita utrinque animi sunt inflammati ut ex mutuis iniuriis res in apertum bellum erumperet. Erant et praeter has suae utrisque causae. Anglum incitabant Duglassius quidem vetus, Alexander autem regis frater novus exul. Nam Alexander in Galliam, uti diximus, profectus uxorem accepit filiam comitis Bononiae maritimae. Sed cuma Ludovico undecimo, qui tum imperitabat, impetrare non posset ad sua recuperanda copias, in Angliam transvectus ibi se sperans aliquid moturum. Iacobum autem Scotorum regem ad bellum incitabat Ludovicus Gallus, Roberto Irlando Scoto doctore Sorbonico cum duobus equitibus Gallis ad id missis.
spacer 41. Igitur violata pace, quanquam res Scotica vastatis aliquot regionibus peiore in loco erat, decreto etiam in Angla magno exercitu, qui ductu Glocestrii Scotiam invaderet, rex tamen et qui circa eum erant inviti exercitum indicunt. Homines enim nuper egeni et qui ex aliorum calamitatibus creverant, regique impotentium consiliorum auctores fuerant, nihil magis metuebant quam nobilitatis infensae frequentem conventum. Cum Lauderam blue ventum esset, oppidum et Marcianis et Tevioticis finibus vicinum, quae regiones aut ab hoste vastatae aut per vim parere coactae fuerant, rex nihil desuperiorum temporum ratione omittebat: nobilitate enim diffisus, omnia per domesticum consilium transigebat. Proceres eam indignitatem non tolerandum diutius rati, in templum oppido de tertia vigilia coierunt. Concilio iam satis frequenti Archibaldus Duglassius Angusiae comes conveniendi causam ita explicuisse dicitur:
spacer 42. “Non arbitror necesse, viri clarissimi, ut statum rerum Scoticarum pluribus declarem. Partim enim ipsi meministis, partim ante oculos videtis. Principes nobilitatis in exilium pulsi aut pati intoleranda aut nefaria facere coguntur. Vos autem, in quibus omne regni est robur sine capite relicti, velut navis sine gubernatore omnibus fortunae procellis et tempestatibus estis obiecti. Ager noster uritur, fortunae diripiuntur, agricolae aut caedibus exhausti aut, quia nullum in tot malis aliud prospiciunt allevamentum, hostibus dediti. Rex vero, si compos esset, homo et animi generosi et rarae prudentiae malis venenis expugnatus, non ad procerum coetum sed ad infimae sortis homines de pace, de bello, de salute publica refert. Illi ariolos consulunt et maleficorum responsa ad animum aegrum et pravis superstitionibus captum adhibent, et de nostrum omnium incolumatate decreta istis auctoribus fiunt qui, quod omnibus iure se invisos intelligunt, omnes oderunt, nec vestram auctoritam imminuere, sed universos omnibus artibus extinguere contendunt. Partim iam vestrum morte, partim exilio sustulerunt, neque, ut homines novi solent, gradatim ad summa nituntur, sed in regio sanguine tyrocinium crudelitatis et avaritiae exercent: alterum e regibus fratribus trudicarunt immanissime, alterum patriae metu mortis abstulerunt et hostibus nostris ducem dederunt. Illis iam e medio sublatis, reliquae nobilitati imminent et suae humilitatis conscii nihil eminens aut excelsum superesse volunt. Quicquinque habent aut divitias ad eorum avaritiam explendam aut potentiam ad audaciae resistendum, hunc pro hoste sibi numerant, et nos interea castra adversus Anglos habemus ut hosti publico resistamus, tanquam ullus sit hostis capitalior eo qyu nec bonis vestris cupitidatem nec sanguine crudelitatem explere potest.
spacer 43. “Ut autem intelligatis quam haec pestis intestina saevior quam illa externa sit, fingite Anglum (quod Deus avertat) victorem veterum offensarum memorem et felicitate praesenti elatum. Quem tamen odiorum suorum finem, aut quod praemium victoriae statuet? Regisne inimici mortem an vestram? Ego certe neutrum existimo. Non enim de vita sed gloria et imperio nobis est certamen, et generosus animus, ut adversus resistentes vehemens est et concitatus, ita precibus, obsequio, ipsa denique instabilitatis humanae recordatione mitigatur et ad lenitatem inflectitur. Sed demus hostem iratum sanguinem regium et caedem quaerere. Uter tamen mitius consulere videtur? Isne qui una cum vita omnium malorum sensum adimereit, an qui, quem secundum Deum amare et observare debent, ad quotidieanam carnificinam reservant? Qui animum veneficiis obsessum in exitium propinquorum armant? Qui regem inimicorum armis prope circumventum velut captivum detinent, neque permittunut ut suorum vultus aliquando aspiciat, benevolentiam intelligat, operam et studium experiatur? Non tam hostes existimandi sunt quo castris ex adverso positis odium suum palam profitentur, quam qui domi ex insidiis vestrae saluti imminent, regem alienatum ab amicis inimicis produnt, vos duce destitutos hostilibus armis obiiciunt; a quibus, si victi mortem effugeritis, tamen in servitutem et ignominiam incidetis. Sin vinceritis, non quietem vobis, opes patriae, regi gloriam comparabitis, sed inimicis vestris grassandi licentiam in praesentia, in futurum securitatem, vobis ipsis pestem ac perniciem, regi arctiorem servitutem conciliabitis. Nec vuncendo mala figuiemus externa, sed domestica augebimus. Mea igitur sententia, ut paucis comorehendam, haec est, ut prius domesticum servitutis iugum exuamus quam cum exteris manum conseramus. Alioqui enim paucorum libidini omnes serviemus, hostium opes augebimus, et publicam salutem prodemus. Vos quiod faxitis Deum velim fortunare.”
spacer44. Secundum Duglassi orationem non iam consultatio erat sed murmur confusum totius fuit concionis arma in hostem publicam poscentium. Ita enim inflammati erant omnium qui affuerant animi ut, ni ducerentur extemplo, erupturi in regiam viderentur. Verum qui aetate, honoribuis, et auctoritate principes erant, sedato tumultu, qod metuebant ne in temerario forte plebis impetu rex violaretur, censent ut primores assumpto quisque familiarum, quantus esset satis, numero, sine maiore motu exercitus in praetorium proficiscerentur. Noxios, penes quos summa rerum erat, comprehenderent, eos in iudicium ad exercitum producerent ac poenas secundum leges expeterent.
spacer 45. Interea dum haec geruntur rumor in aulam promanat proceres ante lucem coactos in templo consultare, incerum qua de re, sed magnam sane videri quae, rege eiusque consiliariis ignorantibus, tales viros coegerit. Rex trepide e somno experrectus et ipse quod optimum factu videatur e suis quaerit. Interim Cocheranum praemittit qui quid agitur observet et omnia certiora referat. Is dum paucis comitatus ad templum proficiscitur occurrit primoribus nobilitatis in aulam venientibus. Ei statum Duglassius manum iniicit ac, torque aureo magni ponderis quod gestabat apprehenso, gula paulum constricta dat custodiendum. Ipse recta ad regis cubliculum pergit. Qui ibi aderant vel repentino eius accessu attoniti vel maiestatem hominis reveriti sese continuerunt. Ibi, caeteris qui regem pravis consiliis corrumpere credebantur arreptis, unum adolescentem se amplexum ut sibi condonarent rex oravit. Is erat Ioannes Ramisaeus honesto loco natus, quem excusatione aetatis facile accepta dimiserunt. Caeteri cum in ius ducerentur, exortus est cum clamore totius exercitus tumultus, omnibus vociferantibus malos male perdendos. Statim igitur ad supplicium rapti vitam suspendio finierunt, idque tanto universorum studio in eorum exitium ut cum funes in re subita deessent singuli lora iumentorum et fraenorum habenas eum in usum offerent, ac vehementer contenderent quis potissimum hoc honore potiretur.
spacer 46. Plurimis adversus privatos iniuriis haec aulica factio premebatur. In publicum his maxime, quod novae monetae aeneae fuissent auctores cudendae, quam invidioso nomine vulgus nigram appellabat. Hinc primum orta erat omnium rerum caritas, deinde etiam fames dum venditores potius frumenta domi corrumpi sinerent quam venditionis praetextu emptoribus condonarent. Sed, ne omnino commercia inter cives cessarent unum contrahentibus inventum est remedium, ut in contractibus addicerent quo genere monetae solutio fieret. Cuderant et id genus numismatis aliquot superiorum regum, sed magis ad usum necessarium pauperiorum quam ad suum quaestum, ac legibus etam caverant ultra quam summam venditores n on cogerentur accipere. Ita rerum tenuium hinc erat emptoribus commoditas, et ne ditioribus permutatio fraudem afferret satis provisum videbatur. Dabatur etiam crimini regis animus a nobitate aversus et ad magicam insaniam conversus atque in propinquorum caedem impulsus. Sed Cocherano maxime invidiosus fuit titulus comitatus Marriae, quam regionem rex, extincto minore fratre, vel ei donaverat vel regendam commiserat. Pravis consultatoribus e medio sublatis, cum nec rex militi nec miles regi confideret, soluto exercitu domum est reditum.
spacer 47. Rex etsi in praesentia iram supprimeret ac multa et praeclara nobilitati polliceretur, nihil aliud tamen in animo quam vindictam, caedem et sanguinem coquebat. Itaque ubi primum sui potens sibi visus est, se in arcem Edimburgensem cum paucis abdidit. Nobilitas in eventum suspensa sua seorsum concilia habebat. Anglus, suadente maxime Alexandro, qui simul ac Scotiam attigisset magna equitum peditumque auxilia conventura, et nobilitatem cum rege discordem suam fore pollicebatu,r fratrum suum Richardum Glocestriae ducem copiis per hiemem coactis praeficit atque in Scotiam ducere iubet. Is, adulta iam aestate, iter ingressus, intellecto quo in statu res Scotorum essent, Bervicum divertit. Admissus statim in urbem, quatuor millibus ad obsidendum arcem relictis, cum caeteris copiis Edimburgum recta ducit, foede vastatis per quae ierat locis. Auducente Alexandro sine maleficio urbem ingressus Iacobum (quoniam alloquendi spes nulla erat) edicto palam in foro proposito admonuit, primum ut quae cum Eduardo pepigisset servaret, deinde ut ante Calendas Septembris proximas de damno dato et iniuriis adversus Anglos perpetratis satisfaceret. Id ni fiat, Richardum Glocestriae ducem eium regnumque eius ferro flammaque persecuturum.
spacer 48. Ad haec Iacobus, cum videret se neque in praesntia quae postularentur posse perficere, neque vires habere quibus hostium vim propelleret, nihil prorsus neque scripto neque per nuncios respondit. Scotorum autem primores a suo rege destituti, ne tamen omnino saluti publicae desset coactis iterum copiis ad Hadinam castra posuerunt, atque ut imminentem calamitatm saltem levarent et victoriae cursum sisteret, legatos ad Glocestrium ducem miserunt, qui peterent ut nuptiae iampridem promissae conficerentur. Ostenderent per Scotos non staturum quominus in quae conventum fuerat optima fide praestarentur. Anglus, qui satis sciebat Scotos aleae pugnae rem non commissuros, cum et pars virium ipsorum cum Alexandro homine vulgo gratioso apud se esset et reliquos factionibus distrahi non ignoraret, respondit non sibi satis compertum esse quid rex Anglus eo de matrimonio decrevisset. Interim pecunuam quae Iacobo dotis nomine erat repraesentata aequum sibi statim reddi censebat. Pacem vero si vellent, promitterent se arcem Bervici reddituros, aut si id minus possent, sancte iurarent se nec obsessis ullam opum nec obsidentibus molestiam allaturos donec aut vi capta aut conditionibus dedita arx foret. Ad ea Scoti per legatos responderunt matrimonium nondum confectum esse nulla sua culpa, sed ob immaturam sponsi sponsaeque aetatem. Pecuniam cuius solvendae dies nondum advenisset nondum deberi. De solvenda, si non satis cautum videretur, amplius cauturos. Bervici arcem in solo Scotico a Scotis aedificatum suae ditionis esse ac per multa saecula fuisse. Eam si aliquando Angli intercaeperint aut per vim tenuerint, nihil ea iniuria ius vetus imminutum fuisse.
spacer 49. Glocestrius, qui superior viribus erat, in sententia perstabat, neque iuris disceptationem ullam audiebat. Eodem die Calenus Cambellus Argatheliae comes et Andreas Stuartus cancellarius, duo item episcopi Fani Andreae et Dumblani, miserunt ad Alexandrum, qui in castris Anglorum ad Lethintonum blue erat suis diploma sigillis et chirographis confirmatum, si regi dicto audiens esset, se curaturos ut in proximo coventu publico, bonis restitutis, omnium anteactorum impunitate donaretur, haec omnia ita futura fide interposita. Alexander, re cum Glocestrio communicata, ab eo benevole dimissus ad suos rediit. Coacto consilio summa imperii ad eum omnium consensu defertur. Statim ad eosdem relatum de obsidione Bervici solvenda. Prudentioribus visum est tam periculoso tempore, cum omnia seditionibus domesticis essent adeo perturbata ut vix quietis hostibus fortunae saevientis impetus sisti posset, pacem quavis conditione faciendam. Videbant enim perspicue, si hostem tam potentem vincerent, se magis eum irraturos quam absterrituros. Sin ipsi vincerentur, incertum esse quemadmodum hostis natura ferox et rebus secundis insolentior factus victoria esset usurus. Haec, etsi nonnullio ferociores quam pro tempore occlamarent,sententia in consilio vicit. Post alias atque alias conditiones frustra iactatas, tandem ad septimum Calendas Septembris - anni millesimi quadringentesimi octuagesimi secundi conventum ut arx Bervici dederetur ac induciae in paucos menses darentur donec de pace per ocium tractari posset. Ita Bervicum vicesimo uno anno postquam ad Scotos redierat redditum fuit Anglis. Glocestrius, re foris bene gesta, cum summa gratulatione ad suos est reversus. Eduardus de consilii sententia censuit quae de nuptiis pactus erat irrita fieri magis e re Anglica esse, quod in tantis intestinis dissidiis metueret ne Iacobi posteritas regno pelleretur atque in Alexandrum, qui si regem fecisset tanto beneficio sibi obnoxium perpetuo in amicitia mansurum sperabat, pronior erat. Foecialis Edimburgum est missus qui affinitatem renunciaret et dotem reposceret. Is ad octavum Calendas Novembris cum sui adventus causam publice declarasset, cives, impetrato ad solutionem die, bona fide pecuniam reddiderunt, datis foeciali, qui Bervicum usque eum prosequerentur.
spacer 50. Alexander, ut si qua essent residua fratris erga se odia ea mitigaret et novo beneficionovam iniret gratiam, eum ex arce deductum in liberam regni possessionem restituit. Sed plus apud animum impotentem valuit veterum offensarum quam recentis beneficii memoria. Accedebant ad priores suspitiones calumniae inimicorum Alexandri, qui nimiam eius popularitatem assidue criminabantur, idque non dubium affectati regni argumentum esse asseverabant. Ille admonitus per amicos consilia adversus suum caput in aula agitare clam in Anglam secessit, arcemque Dumbarum Eduardo tradidit. Alexander absens damnatus est. Crimini ei datum quod in Angliam primum frequentes nuncios misisset. Deinde, non impetrato a rege commeatu, illuc ipse tranisset, cum Anglo adversus patriam regisque caput consilia coisset. Caeteris omnibus earum rerum consciis venia data, et in iis Gulielmo Chrichtonio, quem non modo consiliorum omnium adversus patriam socium, sed etiam auctorem et impulsorem fuisse arguebant. Verum post veniam praeteritorum semel impetratam iterum accusatus quod literis assuidis Alexcndrum iam damnatum confirmaret consilioque intrueret, idque per Thomam Dicsonum sacrificulum, quod arcem Chrichtonium curasset adverus regem muniendam, eamque non dedendi praesidiariis auctor fuisset. In ius adesse iussus ad 16 Calendas Martias blue anni millesimi quadringentesimo octuagesimi quarti. Quo die cum non affuisset ipsi aqua et igni interdictum, bona in fiscum redacta.
spacer 51. Hae quidem in acta publica causae sunt redactae. Verum odium regis ob causam privatam conceptum plus ei nocuisse creditur. Erat Guilielmo uxor e nobili Dumbarorum familia nata atque insigni pulchritudine. Eam cum a rege maritus corruptam comperisset, consilium temerarium quidem, sed ab animo amore aegro et iniuria irritato non alienum suscepit. Minorem enim a regis sororibus et ipsam quoque forma egregia et consuetudine fratres infamem compressit, et ex ea Margaritam Chrichtoniam, quie non adeo pridem decessit, genuit. Interim domi uxor Chrichtonii moritur. Soror vero, quam a rege compressam diximus, adeo impotgenti Gulielmi desiderio flagrabat ut interim velut mente alienata delirare videretur. Rex partim ab amicis Guilielmi exoratus, partim inuriae ei factae memor et cupidus matrimonii praetextu sororis infamiam levare, Guilielmo reditum permisit ea lege ut eam duceret. Gulielmus ab amicis persuasus et melioris consilii inopia coactus, praesertim Richardo Anglo extincto, Ennernessum venit ac regem ibi non adeo diu ante utriusque mortem est allocutus atque in spem reditus erectus. Ibi sepulchrum eius adhuc ostenditur. Haec diversis temporibus gesta, ne cursus historiae nobis esse abrumpendus, in unum locum sunt congesta. Nunc omissa repetamus.
spacer 52. Eduardus Anglus proximo post Dumbarum receptum mense Aprili decessit millesimo quadringentesimo octuagesimo tertio, relicto filiis tutore Richardo fratre. Is primum gubernatoris nomine contentus duos menses Anglis praefuit. Deinde magna nobilitatis ac plebis parte variis artibus conciliata duobus fratris filiis in custodiam coniectis, regina cum totidem filiabus in asylum sanctissimum prope Londinum inclusa, mense Iunio proximo regium nomen et insignia usurpavait. Alexander Albinus et Iacobus Duglassius, cupidi experiri qui esset civium erga se animus comitati quingentis equitibus selectis, ad lacum Mabanum veniunt, quod ibi frequens mercatus die divae Magdalenae sacro fieri soleret. Ibi subito irritatis animis pugna conseritur, vario saepe successu prout auxilia his aut illis e vicinis regionibus sese aggregabant. Pugnatum est incerto eventu fere a meridie usque ad noctem. Tandem victoria cruenta quidem illa multis suorum missis ad Scotos inclinavit. Captus ibi fuit Duglassius et a rege relegatus in coenobium Lindorum. blueAlexander in equum impositus fugit, nec diu post in Anglia mansit. Multae interea incursiones factae, sed maiore Anglorum damno quam Scotorum commodo. Richardus, domi rerum exitu adhuc incerto et metu externo impendente a comite Richemondiae, cui tum apud Gallos exulanti multi Anglorum favebant et ad regnum capessendum vocabant, magna animi solicitudine afficiebatur. Nec minus scelerum suorum velut stimulis vexatus statuit, quoniam seditiones domesticas non adeo citro sedatum iri sperebat, quibuscunque posset conditionibus exteros complecti et eorum auctoritate et opibus se domi tutiorum et inimicis magis formidabilem reddere. Igitur missis in Scotiam legatis, qui vel pacem vel saltem aliquot annorum inducias impetrarent, omnia opinione sua multo faciliora invenit. Iacobus enim, qui ob multa non dissimilia scelera maximo apud suos odio laborabat, legatos libenter audivit. Pace enim cum Anglis facta, sperabat se per ocium civiles inuirias, clauso inimicis perfugio, ulcisci posse.
spacer 53. His maxime de causis missis ad regnorum fines ex intimis utriusque regis familiaribus, post multas et diuturnas de rebus repetundis discepatationes, cum ob repetentium res multitudinem et probationum infirmitatem pax confici non posset, de induciis in triennium convenit, et quia ob difficultates quas dixi et temporis angustiam tum res reddi non poterant, dati utrinque legati qui una cum limitum praefectis id ex aequo et bono curarent. Una conditio in eis induciis perplexe scripta erat, de Dumbaro Scotis restituendo, per quam Anglus eam tenere, Scotus oppugnare posse salvis induciis interpretabatur. Scotus cum post sex menses praescriptos arcem per legatos repeteret, Richardus de sua voluntate per literas satis prolixe pollicebatur, sed alia atque alia causando eam usque ad vitae suae finem (qui brevi secutus est) retinuit. Eo autem a suis interempto et Henrici septimi regno nondum stabilito, Iacobus arcem asperrima hieme obsedit. Qui in praesidio erant nullum ob res domi turbatas auxilium expectantes eam dediderunt.
spacer 54. Hernricus autem multis agitatus procellis, ut externorum bellorum causas praecideret et veterum odiorum incendia restingueret, ad Novum Castum ad Tinam venit. Inde legatos in Scotiam misit qui vel foedus perpetuum vel certe inducias diuturnas facerent. Homo enim singulari prudentia et multas rerum vicissitudines expertus, imprimis ad regnum suum stabliendum utile existimabat cum vicinis omnibus, ac maxime cum Scotis, pacem habere, quod fere haec duo regna semper alterum alterius rebus insidiarentur adversis, et rebelles tum integros fovendo, tum extorres recipiendo spe vel auxilii vel refugii seditiones alerent. Et Iacobus nihil magis cupiebat quam ut metu ab exteris liber de suis pro arbitruo poenas expetere posset. Itaque legatos humaniter acceptos monuit se quidem nihil magis quam pacem cupere. Verum existimare a suis impetrari non posse, ut vel perpetuam pacem vel diuturniores facerent inducias, partim quod id prisca lege vetitum esset, ne metu amoto animi per ocium relanguescerent et nervos industriae remitterent, partim quod ferociam ex longo armorum usu collectam non tam cito possent omnino deponere. Quod si eo adduci posent ut sex aut septem annorum induciis faciendis consentirent, non esse respuendum. Quod autem ad se attinet, dum viveret pacem sibi sanctam et inviolatam cum Henrico fore: curaturum etiam ut induciae antequam dies earum exiret renovarentur. Verum se maximopere rogare legatos ne quicquam eorum quae secreto cum ipsis egisset in vulgus efferrent, ne proceres ad pacificandum tardiores essent si studium eius in eam partem persentiscerent. Haec Anglo relata, cum sciret quam turbido in statu res Scotorum essent quamque regi pacem esse expediret, eum sincere et ex animo loquae ratus induciis in septem annos factis retro Eboracum se recepit.
spacer 55. Interea moritur Scotorum regina, mulier singulari formae gratia et probitati, quaeque viri effroenatos impetus plaerunque moderari credebatur. Moritur item in Gallia Alexander regis frater duobus filiis relictis, Alexandro ex uxore priore comitis Orcadum fiia, et e secunda Ioanne, qui postea prorex in Scotia aliquot annos fuit. Iacobus autem, confirmata foris pace et domi consiliorum suorum duobus molestis interpellatoribus liberatus ad ingenium rediit et, exclusa fere omni nobilitate, homines novos circa se habebat quos et aulicis honoribus et ministeriis praeficiebat, et reiecta in eos cura publica et pecuniae undique conquirendae rationibus, ipse totum se voluptatibus immersit. Princeps aulicae factionis erat Ioannes Ramisaeus qui ad Lauderam servatus a rege supplicium evaserat. Is in tantum elatus est superbiam ut cum domus magister (is honor apud Scotos praeclarus habetur) a rege esset electus, multisque praediis opulentis donatus, non tamen ea fortuna contentus impetravit edictum ne quis praeter se suosque comites in eis locis in quibus rex diversaretur arma ferret, ut scilicet hac ratione se suamque factionem adversus nobilitatem communiret. Quae et frequentes seorsum coitiones faciebat et armorum terrore stipata obambulabat, sed id edictum longe Ramisaeo plus odii quam terroris conciliavit, et iam manifestae servitutis imago omnium oculis obversabatur.
spacer 56. Rex interea nihil aliud moliebatur quam ut animum expleret eorum sanguine qui rebellandi auctores credebantur. Id cum vi aperta obtinere non posset, eos arte capere contendit, cum aliis atque aliis se reconciliatum simulans comiter ac paulo etiam blandius quam principem deceret accipiebat. Alios quorum potentia eminebat praemiis et honoribus prosequebatur. Davidem Lindesium Crafordiae comitem ducis Montis Rosarum appellat, hominem magnis opibus praepotentem sibi adiungere studens. Georgium Angusiae comitem apud se frequentem habebat, et cum eo velut penitus in gratiam recepto secreta consilia communicabat. Nec tamen praemiis nec blanditiis cuiquam sinceri animi fidem faciebat. Nam qui ingenium eius noverant non dubitabant eo spectare illam benevolentiae simulationem vel ut seorsum alios ac deinde alios comprehenderet, vel proceres inter se commiteret, quod utique nobilitatis principes Edimburgi nactus magis perspicuum fecit. Duglassio enim in arcem ad se vocato demonstravit egregiam sibi in praesentia oblatam sumendae ultionis occasionem. Comprehensis enim factionis ducibus ac supplicio affectis caeteros conquieturos. Hanc opportunitatem ulto se offerentem si ommitat, similem postea se nunquam sperare.
spacer 57. Duglassius, qui animum regis nihilo sibi quam reliquis placatiorem sciebat, consilium tam crudele et praeceps callide discussit, ratiocinatus quam turpe et flagitiosum id facinus omnes iudicaturi esesnt si indicta causa tot homines claros, quibus promissa praeteritorum venia conciliatus esset non ita pridem nunc, fide publica accepta, securos repente ad supplicium raperet. Non enim feroces hostium animos interitu paucorum fractum iri, sed violata semel fide spem omnem concordiae sublaturum, desperataque semel venia iram in rabiem versum iri. Inde maiorem obstinationem et regiae auctoritatis et vitae propriae contemptum secuturum. “Mihi vero si credis,“ inquit, “rationem inibo qua, salva regia dignitate, etiam vindictae prspiciatur. Ego enim convocatis et clientibus de die, et palam iniecta manu, quo voles, in ius traham et legum poenas expetam. Id non honestius modo sed et tutius erit quam si clam de nocte velut a latronibus oppressi trucidentur.” Rex comitem ex animo loqui credens (non enim ignorabat quae polliceretur posse praestare), gratiis ei actis, multis promissis oneratum dimittit. Ille, admonitis proceribus ut imminenti periculo se subtraherent, ipse quoque se statim subduxit.
spacer 58. Ab eo die rex post occulta consilia patefacta nemini deinceps fidens cum ad tempus in arce Edimburgensi se continuisset, nave in regiones transforthanas quae adhuic ei parebant vectus firmas copias cconfecit et proceres, qui antea emendatum non extinctum regem volebant, desparata concordia consilia sua omnia in exitium eius conferebant. Illa difficultas eos habebat sollicitos quem sibi ducem nominarent qui, rege in ordinem coacto, vicarius regni esset populo non ingratus et obtrntu nominis illustris factionem minime gravaret invidia, multa circumspcientibus in regis filium est ab omnibus consensum. Is a custodibus suis et aetatis infirmioris rectoribus corruptus hoc maxime metu ne, si ille recusaret, ad Anglos hostes familiae suae perpetuos imperium deferretur.
spacer 59. Iam rex Fortham transierat et ad Blacnessum arcem habebat castra, et filii exercitus dimicationi paratus non longe aberat. Verum interventu comitis Atholiae patrui regis res composita fuit. Ipse Atholius pacis pignus Adamo Hepburno Bothueliae comiti datus apud eum usque ad regis mortem permansit. Verum concordia, ut inter suspectos invicem, non diuturna fuit. Legatis interea commeantibus a nobilitate responsum est, cum rex nihil sincere agat, certum bellum fida pace sibi potius videri: unam spem esse concordiae si rex, filio sibi suffecto, regno se abdicaret, alioqui nihil esse quod colloquiis sese invicem frustrarentur. Hoc responsum rex legatis quos ad Anglos et Francos mittebat ostendit eosque summopere rogavit ut auctoritate aut, si opus esset, auxilio paucorum rebellium furorem infringerent, eosque ad sanitatem reducerent, communemque eam fortunam existimarent, et quae suo contagio facile ad propinquas gentes serprt. Missi etiam ad Eugenium octavum pontificem Romanum qui orarent ut pro sua paterna in Scoticum nomen caritate legatum in Scotiam mitteret qui rebelles pro iure sacrosanctae potestatis cogeret ut armis positis regi suo parerent. Pontifex cum tum maxime haberet in Anglia Adrianum Castellensem, hominem singulari eruditione et prudentia, ad eum scripsit ut rebus Scoticis componendis operam daret.
spacer 60. Sed haec sera fuerunt auxilia. Proceres enim qui haec agi non ignorabant et regem erga se implacabilem sciebant antequam maiores copiae ad eum convenirent decernere armis decreverant, et, quanquam regis filium apud se haberent, simul ad auctoritatem ad vulgus comparandam, simul ut ostenderent se non patriae sed pernicioso regi infensos esse, tamen ne legatorum externorum adventu plebis animi debilitarentur, dies noctesque solliciti erant quomodo rem ultimo discrimini committerent. Obstabat eorum festinationi regis timor, qui, quoniam satis firmas acciverat copias e regni partibus ad septentriones spectantibus, in arce Edimburgensi se continebat dum ea auxilia convenirent. Ab hoc consilio, quid ei visum fuerat tutissimum, fraude aut certe inscitia suorum est deductus. Propter enim frequentia aestuaria, quae moram et periculum conventuris afferre poterant, suaserunt ut Sterlinum peteret, locum unum totius regni commodissimum ad exilia ex omnibus regni partibus excipienda. Ibi quoque non minus tuto quam in arce Edimburgi eum fore posse, cum hostes ab omnibus rebus ad expugnandas arces nec essariis imparati essent, simul classem quam ad omnes casus instruxerat in propinquo stare posse.
spacer 61. Hoc quidem consilium et fidele videbatur et satis erat tum, nisi praefectus arcis Iacobus Siaus ab adversa factione corruptus venientem exclusisset. Itaque cum hostes prope vestigiis eius institissent,neque quo se reciperet haberet, coactus cum eis quas habebat copiis aleam certaminis experiri. Initio cum satis acriter pugnaretur, procerumque prima acies loco cederet, Annandiani et eorum vicini, qui ad occidentalem Scotiae limitem accolunt, acriter gradum promoverunt. Hi cum longioribus uterentur hastis quam qui ex adverso stabant, statim regis mediam aciem fuderunt. Ipse equi casu debilitatus in molas aquarias non longe a loco ubi pugnatum erat se recepit, eo (ut videbatur) consilio ut naves quae non longe aberant conscenderet. Ibi cum paucis deprehensus occiditur. Tres eum fugientem proxime secuti Patricius Graius familiae suae princeps, <Gulielmus> Sterinus Keruis, et sacrificulis cognomento Borthicus, incertum a quo eorum percussus. Eius caedis fama licet incerta per utrunque exercitum divulgata fecit ut victoribus minus acriter instantibus fugientium multo pauciores caederentur. Cum rege enim non cum civibus proceres bellum susceptum videri volebant. Caesus est e regiis Alexander Cuninghamius Glencariniae comes cum paucis clientibus et propinquis, ex utraque parte complures vulnerati.
spacer 62. Hunc finem vitae habuit Iacobus trrtius, vir non tam ingenio pravo natus quam prava consuetudine corruptus. Nam cum initio magnae et praeclarae indolis animique vere regii specimen dedisset, per Bodios primum sed paulatim in licentiam est effusus. Iis e medio sublatis, ab hominibus infimae sortis in omnia simul vitia est praeceps datus. Tempora etiam corrupta et vicinorum regum exempla non parum ad ium evertendum iuverunt. Nam et Eduardus quartus in Anglia, Carolus in Burgundia, Ludovicus undecimus in Gallia, Ioannes secundus in Lusitania tyrannidis fundamenta iecerunt. Richardus tertius in Anglia immanissime eam exercuit. Morti etiam Iacobi illa inusta est ignominia ut in proximo conventu omnium ordinum decreto iure caesus iudicaretur. Cautumque sit diligenter omnibus qui adversus eum arma tulerunt ne ea res ipsis eorumve posteris fraudi esset. Obiit anno a Christo nato millesimo quadringentesimo octuagesimo octavo, regni vicesimo octavo, aetatis tricesimoquinto.

Perge ad Librum XIII