Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER UNDECIMUS

CIII REX

ECUNDUM parricidarum supplicium Iacobus unicus regis extincti filius vixdum septimum ingressus annum ad sextum Cal. Apr. in coenobio Sanctae Crucis ad Edimburgum regnum iniit. Rege nondum rebus administrandis idoneo, magna certatum est ambitione inter proceres de prorege eligendo. Omnes ea aetate Scotos divitiis et potentia longe anteibat Arcibaldus Duglassiae comes, auctoritate vero et opinione prudentiae multis officiis sub rege superiore collecta praestabant Alexander Levistonius et Gulielmus Crichtonius equestri uterque familia. Ad hos autem magis procerum consensus inclinavit quod Duglassii suspectam haberent etiam regibus gravem potentiam. Igitur Alexander Levistonius rerum administrationi praeficitur, Gulielmus cancellarius est creatus, quem sub rege superiore magistratum gesserat. Ab eo conventu nobilitate vix digressa, factionibus est laboratum. Cum enim cancellarius cum rege in arce Edimburgensi, prorex cum regina se Sterlini contineret, Duglassius praeteritum se proximis comitiis indignatus et incertus utram factionem magis odisset, omnia misceri non moleste ferebat. Itaque eo magis non impediente quam consentiente Annandiani homines latrociniis et furtis assueti palum velut ex hostico agere, rapere, omnes regiones vicinas infestas habere coeperunt. Iis de rebus cum ad eos qui summae rei praeerant querelae fuissent delatae ipsique per literas Duglassium (cuius in potestate erant Annandiani) sui officii admonuissent, deinde acrius cum eo expostulassent, ille tantum abfuit ut praeterita puniret ut impunitate gliscens malum aleret atque ediceret ne quis suorum regiis ministris in ius vocantibus aut quidvis pro magistratu agentibus obtemperaret: se enim id privilegium (ius regale vulgo appellant) a regibus habere superioribus). Id qui imminuere tentasset capite poenas daturum.
2. Hunc rerum statum cum prorex et cancellarius magis deplorare quam mutare possent, ea pestis ad proxima quaeque proserpens quicquid Scotiae intra Fortha est velut tabes brevi pervasit. Reliquae duae factiones etiam inter se discordes per praecones in omnibus oppidis ac prope vicis edicunt, Alexander ne quis cancellario ne quis Alexandro obtemperet. Si quis ad suas calamitates deplorandas ad alterum venisset, a diversae factionibus homibus in reditu male accipiebatur. Interdum villis incendio corruptis omnibus exuebatur fortunis. Ita mutuis cladibus diversarum partium homines odio plusquam hostili sese conficiebant. Viri autem boni qui ad nullam se factionem adiunxerant, rerum suarum incerti, publica salute deplorata moesti atque taciti se domi continebant. Ita interea dum ad se quisque vires contrahit, publica utilitas ab omnibus in medio relicta destituitur. Regina, quae cum prorege se Sterlini continebat, ne nullam suis partibus accessionem facere videretur, viris animi facinus aggreditur. Edimburgum enim velut ad visendum filium profecta in arcem a cancellario recipitur. Ibi benigne habita cum post primos congressus convertisset sermonem ad praesentem regni statum deplorandum, copioseque disseruisset quot et quanta publice mala ex hac discordia velut fonte redundarent, suum semper animum eo spectasse ut dissidiis ex utilitate compositis, si non tranquillum, tamen aliquem regni statum haberent. Nunc quando nc auctoritate neque consilio in publicum prodesset, privatim quoad posset profuturam, omnemque operam in eo collocaturam ut filius in spem regni ita honeste ac pie educaretur ut malis quotidie gliscentibus remedium aliquando posset afferre. Eam curationem sibi a natura datam minime invidiosam cuiquam videri debere. Caeteras administrationis publicae partes usuparent quo tanto se oneri existimarent non impares, sed ita usuparent ut aliquando regi adulto rationem se reddituros cogitent.
3. Ad haec cum ita vultum composuisset ut facile cancellario sinceri animi fidem faceret, neque in comitatu eius quicquam esset unde vis aut fraus timeri deberret, potestatem ei fecit ut filium quoties vellet sine arbitris conveniret et in arce interdum cum eo pernoctaret. Interea mulier callida serendo plarunque sermones de tollenda inter partes discordia, quosdam etiam diversarum partium in colloquium evocando eo familiaritatis hominem illexit ut de rebus prope omnibus concilia cum ea conferret. Cancellario ita delenito, puero facile persuadet ut ex hoc carcere sese libertatis auctorem sequeretur, hominique nefario, qui sceleribus suis regium nomen praetenderet, omniaque regni munia in se unum traheret, et neglecta salute publica rem privatam augeret, se eriperet. Id ut faceret animo tantum non abhorrente a rectis amicorum consiliis ei opus esse, caetera curae ipsius relinqueret. Huius generis orationibus facile mater filium, et callida muler puerum incautum proposita liberius vivendi spe ita in suam traxit sententiam ut in eius potestate rex futurum se diceret. Omnibus igitur ad fugam satis paratis cancellarium adit. Se obligatam voto pro salute filii suscaepto in arce ait pernoctaturam, summo mane ad Album Fanum (id loco nomen est) profecturam. Interea dum rediret filii salutem ei se commendare. Ille nullam subesse verbis fraudem ratus felicem precatus et profectionem et reditum eam dimittit. Igitur (uti ante convenerat) in arcula in qua solita erat mundum muliebrum recondere ex arce per ministros fidos rex postridie exportatus Letham ad mare defertur. Regna cum paucis, quo res minus esset suspecta, subsequitur. Omnibus in paratam ad portum naviculam ingressi secundo aestu Sterlinum petunt. Ac dum regii ministri expectant in multum diem donec rex expergiscatur, antequam fraus detecta esset iam navis extra periculum evaserat ventoque adeo secundo usa est ut sub vesperum Sterlinum appelleret. Ibi reges a prorege omnique promiscua multitudine populariter effusa summo cum gaudio faustisque acclamationibus excipiuntur. Reginae astus omnium sermone celebratur. Cancellarii inveterata prudentiae opinio infimis etiam ludibrio habetur.
4. Haec res biduum (ut solet) vulgi immoderata laeticia iactata est, atque in omnium ore versata. Tertio die qui Alexandri factioni se dediderant plaerique etiam spes novas, nonnulli regii nominis auctoritatem secuti convenere, quibus rei, uti gesta erat, ordine exposito reginae animus in re suscipienda, in gerenda consilium, in eventu felicitas immodicis laudibus in coelum fertur. Cancelarii avaritia et crudelitas in omnes, in reginam et proregem ingratitudo graviter incusatur. Eum omnium discordiarum et proinde omnium quae ex discordia civili oriuntur malorum unum auctorem fuisse; eum vectigalia publica in privatum demum advertisse, privatorum bona quae poterat diripuisse, quae non potuerit deripere corrupisse. Apud unum opes, honores, divitias esse, apud caeteros ignominiam, solitudinem, egestatem. Haec quanquam acerba sint, graviora omnibus expectanda fuisse, nisi divino plane consilio non minus fortiter quam feliciter regem e carcere, caeteros a cancelarii tyrannide regina liberavisset: ab eo qui regem in custodia tenuisset, quid privatis foret timendum nemini esse obscurum. Qae spes reconciliandi adversariis cum eo relicta foret, qui amicos tam perfide circumveniret/ Quod subsidium ab eo tenuioribus esset sperandum, cuius inexplebi avaritiae omnium bona non sufficerent? Itaque cum ope divina primum, deinde reginae solertia ab eius impotentia sint in libertatem vindicati, prospiciendum omni ratione ut haec laeticia eis sit perpetua. Unam ad id viam restare, si ab illa tyrannidis arce hominem extrahant et aut opprimant aut ita exarment ut ne quid ab eo in posterum sit metuendum. Quanquam id ipsum parum tutum esse, imbutam enim caedibus et rapinis belluam nunquam conquieturam dum spiritus et vires ei suppeterent.
5. Haec in concilio cum Alexander magno cum audientium assensu disseruisset, fit decretum ut domum reversi quantum quisque militum possint adducant. Arcem enim Edimburgensem obsidendam, nec ante rem confectam inde discedendum. Id quo facilius fieret regina magnum frumenti numerum a suis horreis quae in Fifa erant eo se advecturam pollicetur. Celeritate opus esse dum consilia adhuc occulta sunt, necdum ab hoste provisa forent quae obsidione tolerandae essent commoda. Nec ab Duglassio interim quicquam timendum, quem in cancellarium odio implacabili esse scirent. Penes se virium et pecuniae satis, penes se regii nominis auctoritatem esse, qua semel hosti adempta nullam spem amplius nisi in ipsorum clementia superesse. Ita conventu soluto, brevi rebus omnibus ad expeditionem comparatis, arx obsidione arctissima clauitur. Interea cancellarius, qui hostium conatus exploratos habebat, summam spem salutis et dignitatis tuendae in eo ponebat, si Duglassium secum coniungeret. Missi igitur qui suppliciter et demisse cum eo agerent cancellariumque in fidem eius traderent, si in praesentia auxilium ferret. Falli enim Duglassium, si cancellario extincto per quem ad ipsius exitium gradum faciant, ibi existimaret libidinem eorum et crudelitatem staturam. Ad ea Duglassius magis libere quam utiliter respondit Alexandrum et Gulielmum pari esse perfidia et avaritia: non de virtute et bono publico, sed e privatis aut commodis aut simultatibus certamen inter eos esse; quo in certamine uter alterum vinceret nihil interesse. Si uterque occidisset, magno id totius regni emolumento futurum. Nec ullum viro bono laetius posse dari spectaculum quam si tale par gladiatorum commissum cerneret. Id responsum cum iam obsessa arce apud utrosque divulgatum esset, effecit ut omnium spe celerius de pace conveniret. Induciis in biduum datis, Alexander et Gulielmus inter se collocuti intellexerunt quanta non solum publica sed privata utriusque pernicie dimicaturi essent si in odio pertinaciter perstarent. Duglassium enim velut in specula intentum in eius certaminis eventum stare ut integer victorem adoriretur et omnes regni vires aut altero sublato aut utroque fracto et debilitato in se unum traheret: nullam alterutri spem salutis nisi in communi concordia fore. Itaque homines alioqui prudentes praesens periculum facile conciliavit. Gulielmus clavibus, uti convenerat, regi oblatis se arcemque in eius potestate esse profitetur, neque alium unquam suum animum fuisse quam ut regiae voluntati obsequeretur, magnoque omnium qui aderant assensu in gratiam receptus est. Rex ea nocte in arce sibi dedita coenavit. Postridie arcis praefectura Gulielmo, regni administratio Alexandro permissa est. Ita post odium exitiabile inter eos in posterum, ut sperebatur, mutui emolumenti spes et ab hoste communi timor arctissimam amicitiam confirmarat.
6. Per hos civiles motus factionum, praeter latrocinia et ignobilium hominum caedes quae passim fiebant impune, residua quaedam inter illustres familias odia recruduerunt. Altero post regis mortem anno, 3 Cal. Oct., Thomas Bodius a Cella Marnoci Alanum Stuartum Dernolium obvium sibi inter Limnuchum et Varium Sacellum per inducias interemit. Proximo post anno ad 7 Id. Iul. Alexander Alani frater multis utrinque casis iusto prope proelio Thomam victum occidit. Opportune in haec tempora incidere visa est mors Arcibaldi Duglassi, cuius vivi potentia omnibus formidolosa fuerat. Decessit febre altero ab Ioacobi primi morte anno. Ei successit Gulielmus fillius sextus in hac familia comes. Quartumdecimum is agebat annum, adolescens maximae quidem spei, si tanta indole digna accessisset educatio. Sed aetatem adhuc teneram praematura libertate insolescentem perpetua magnarum domuum pestos adulatio corrupit: homines enim ocio assueti et quibus opulentiorum stultitia quaestui est, paternam laudando magnificientiam, divitias opesque supra regias eo impulerunt simplex et incautum adversus haec mala ingenium, ut ingentem aleret familiam, magno semper comitatu etiam supra privati sortem prodiret in publicum; veteres clientelas officiis retineret; novas largitionibus ascisceret; equites crearet et senatores; ordinesque distingueret per quos regni publicos conventus imitaretur; nihilque prorsus omitteret quo principis maiestatem aequare posset. Haec cum esset per se invidiosa, illud quoque bonorum indignationem non mediocretier augebat, quod cum plaerunque duobus millibus equitum stiparetur, in iis homines facinorosos, latrociniis infames et plaerosque capitalia ausos in aulam et regis conspectum adduceret, ut non solum potentiam ostentare sed omnibus bonis per haec timorem incutere velle videretur. Haec eius insolentia etiam ex eo acuta est, quod missis in Galliam legatis hominibus claris Milcolumbo Flaminio et Ioanne Laudero, commemoratis in regis Galliarum maiorum meritis, facile obtinuit ut Turonum dux appellaretur, quem honorem avus eius a Carolo Septimo ob res in bello praeclare gestas accaeperat, paterque ad eum diem tenuerat.
7. Hac virium accessione elatus proregem et cancellarium paternos, ut ipse dictitabat, inimicos contemnebat, neque regem magnopere metuebat. Duglassiorum igitur opes cum ob haec iampridem nimiae viderentur, accessit et nova suspitionis causa. In Lorna Gulielmus Stuartus amplum habebat patrimonium. Eius frater Iacobus defuncto rege auctus esset nuptiis reginae ac liberos iam ex ea suscaepisset, indignabatur se ad nullam munerum publicorum partem admitti. Is, quo facilius quod concupierat adipisci et conceptum dolorem ulcisci posset, visus est a Duglasii factione non alienus, nec regina eius consilii ignara credebatur, indignata maxime quod sua merita non perinde ac ipsa sperebat prorex expenderet. Has ob suspitiones regina cum marito et mariti frate ad quartum Non. Aug. anno […] in custodiam sunt traditi. Ipsa quidem in cubiculo alioqui angusto arcte et diligenter asservata, reliqui compedibus vincti in carcerem coniecti, nec prius dimissi quam in conventu procerum pridie Cal. Sept. regina se a novorum consiliorum conscientia purgasset. Iacobus cum fratre praedibus cavissent se neque adversus proregem quicquam attentaturus, neque ullam publici muneris partem eo invito aggressuros.
8. In hac rerum inconstantia Aebudani excensione in continentem facta longe late ferro flammaque vastantes absque sexus et aetatis discrimine nullum crudelitatis aut avaritiae exemplum sibi reliquum fecerunt, neque contenti in maritima grassari in Levinia etiam e Marini insula, quae est in lacu Lominio, Ioannem Colchonium hominem nobilem fida data ad colloquium evocatum interemerunt 23 die Septembris. Huius generis cum foeda passim ederentur facinora partim agrorum incultu, partim coeli intemperie secuta est ingens annonae caritas. Pestilentia etiam laboratum prope per biennium tanta morbi saevitia ut correpti intra unius diei spatium exanimarentur. Causas horum malorum vulgus in Alexandrum proregem conferebat. Is enim, rebus ex sententia procedentibus, cancellario illiusque factionis optimatibus contemptis omnem rerum administrationem in se unum trahebat; eum enim querebantur homines nobilitate insignes et opibus ob levissimas novarum rerum suspitiones vinclis coercere gravissimoque afficere supplicio, reos sua unius sententia impunitate donare, cum Duglassio clam communicare consilia. Haec cancellarius cum neque tacitus ferre neque vi prohibere posset, statuit suppressa ad tempus ira ab aula secedere. Igitur ubi primum visa est occasio, rege ac prorege Sterini relictis, cum ingenti clientium manu Edimburgum venit ibique in arce munitissima in omnia mutandarum rerum momenta intentus consedit. Ea res audita et proregi ob potentiam creavit invidiam et cancellario ex solitudine favorem. Neque huic animorum motui Gulielmus defuit. Audaci enim facinore et adversarii insolentiam compescere et sui contemptum demere decrevit. Igitur cum per exploratores comperisset regem dum quotidie venatum proficiscitur neglentius custodiri, observata Alexandri absentia regionumque commoditate et temporibus, stipatorumque numero satis explorato, locum non longe a Sterlino designavit in quem fidissimi amicorum cum quantis possent copiis convenirent ipsumque praestolarentur.
9. Ipse ante lucem cum equitatu modico in silvis arci propinquis regis adventum opperitur, nec fortuna tam audax incoeptum fefellit. Rex enim summo mane cum exiguo eoque inermi comitatu silvam ingressus in cancellarii turmam incidit armatam. Hi cum de more salutassent regem ac bono animo esse iubentes confirmassent, cancellarius pro tempore eum paucis hortatur ut sibi ac regno suo prospiciat, seseque ex Alexandri carcere eripiat ac regio more in posterum et libere vivat, nec aliorum libidini et avaritiae parere assuescat, sed aliis ipse quae iusta et aequa sunt imperet civesque universos praesentibus malis levet, quae rectorum ambitione et cupiditate adeo invaluerunt ut nullis omnino nisi princeps ipse capessat imperium sisti remediis possint. Id ut citra periculum ac laborem etiam conficiatur se providisse. Magnam enim in propinquo manum esse equitum, qui eum quocunque aut vellet aut opus esset comitarentur. Haec cum vultu rex sive quod ita sentiret sive ut timorem dissimularet approbare videretur, fraeno arrepto cancellarius eum ducere pergit ad suos. Qui cum rege erant et pauci et inermes adversus plures et armatos ad vim impares retro moesti abeunt. Rex quatuor stipatus armatorum millibus ingenti laeticia vulgi Edimburgi excipitur. Prorex haec uti acta erant ubi comparit, animo ira et pudore confuso Sterlinum reversus quod optimum factu sit expendit. Angebat ingentis animi virum se sua negligentia ita pueriliter fuisse delusum: interim suorum fraude factum credere, diu incertuis cui fideret, quem timeret, pudore, suspitione et ira inter se certantibus. Tandem animo paulum sedato cogitare secum occoepit quod praesentibus malis inveniret remedium. Suas enim vires adversus cancellarium, hominem iuxta consilio bonum ac manu strenuum, populi praeterea favore et regia auctoritate subnixum parum firmas existimabat. Reginam in custodia duriter habitam ita offenderat ut eius placandae vix ulla spes, in placata praesidii parum esset. Duglassio virium satis, consilii parum, aetatem teneram, infirmum animum assentationibus etiam corruptum, alieno circumagi arbitrio, et, ut in huiusmodo fortuna esse solet, pessimum quenque plurimum apud eum posse, in ea etiam hominum colluvie non esse suae dignitatis versari. Cancellarium, etsi alieno esset erga se animo, hominem tamen esse prudentem: eius et aetati et ingenio tutius esse credi, neque tantas cum eo causas offensionum esse ut non veteribus officiis superentur. Maximam autem ad reconciliationem habere vim periculorum similitudinem et animorum in publica salute tuenda consensionem. Eius praeterea inimicitiam sibi potissimum esse formidandam a quo, si ad alias factiones se adiungat, ipse in ordinem cogi vel in exilium protrudi posset.
10. Haec per aliquot dies cum intimis amicorum et viris bonis et publicae salutis amantibus cum agitata essent, Alexander de consilio eorum cum familiari comitatu Edumburgum proficiscitur. Forte tum aderant Abredoniae et Moraviae episcopi, homines (ut illa ferebant tempora) doctrina et virtute praediti. Iis interpretibus prorex et cancellarius usi in aedem Egidio sacram cum paucis amicorum convenere. Prior prorex verba facit. “Nihil (inquit) in praesentia necesse arbitror ut aut longiore oratione quae omnibus plus satis nota sunt deplorem aut mala commemorem quae ex intestina discordia, bonave quae ex concordia redundent. Utinam ea potius externis exemplis quam domesticis experimentis nobis cognita essent! Ad ea veniam quae ad salutem omnium civium pertinent, sed nos tamen proxime omnium attingunt. Haec animorum inter nos dissensio quanquam neque ab avaritia nec dominandi libidine sit profecta, sed quod in summa rerum administranda, quas uterque nostrum salvas esse vult, aliter ego atque tu sentiam. Magnopere tamen providendum ne illa nostra discordia publice regno, privatim nobis afferat perniciem. Omnium enim in nos oculi iniecti sunt: scelerati omnium rerum licentiam, ambitiosi honores, opes et crescendi copiam in nostrum duorum interitu sibi proponunt. Invidentium tanta multitudo est quantam homines novos in summo gradu collocatos habere necesse est. Hi omnes ut successibus nostris dolent et res prosperas calumniantur, ita adversas libenter accipiunt et exitium nostrum sperant et optant. Quo magis operaeprecium est ut in nostrae incolumitati, quae cum publica coniuncta est, consulamus, et inimicos cum summa nostra gloria ulciscamur. Una ad id ratio est, si privatis obliviscamur iniurias, omnia nostra consilia et cogitationes conferamus ad publicam utilitatem. Meminerimus regis incolumitatem nostrae fidei commissam, regni salutem ita nobis creditam ut rationibus obnoxii simus. Igitur veluti antea pravo studio certavimus uter nostrum honoribus et auctoritate auctior esset, ita in posterum contendamus uter moderatione et iustitia alterum antecedat. Ita demum efficiemus ut plebs, qae nunc adversa est et nobis calamitates imputat suas, nos amet et revereatur; nobilitas, quae nostris discordiis freta in effraenam prorupit licentiam, ad modestiam revocetur; potentiores, qui dissidentium contemnunt infirmatitem, metu consentientium ad sanitatem revertantur. Quod ad me attinet, regis tenellam aetatem, quam pater vivens tibi regendam tradidit, libenter permitto. Eam enim functionem quoties mecum diligentius expendo, non me honore spoliatum, sed onere levatum existimo. Privatim si quam abs te accaepi iniuriam, eam publicae salutis causa libenter condono; si quam feci, bonorum virorum arbitratu satisfaciam. Neque committam posthac ut mea vel damna vel emolumenta publicam utilitatem remorentur. Idem si tibi videbitur, securius in praesentia uterque agemus et memoriam nostri iucundiorem posteritati reliquemus. Sin alter sentis, omnes homines et praesentes et futuros testes facio per me non stetisse quo minus quibus nunc laboramus mala vel sanentur vel aliqua saltem ex parte leventur.”
11. Ad ea respondit cancellarius, “Ego, ut invitus ad hoc certamen descendi, ita honestae concordiae mentionem non invitus audio. Et quemadmodum arma non nisi iniuria lacessitus indui, ita modestia provocatus non committam ut mea pertinacia commodis publicis obstare videatur. Video enim hac nostra discordia optimum quenque pravorum iniuriis expositum, seditiosorum animos in spem novarum rerum erectos, patriam in medio praedae relictam, regiam dignitatem imminui, salutem prodi, auctoritatem infimo cuique esse ludibrio, neque dum communem prodimus, privatae nostrae res meliore in loco sunt. Interim enim et nos hominibus turbandarum rerum cupidis quaestui sumus et inimicis iucindissimum praebemus spectaculum (utrunque enim oderunt ex aequo), et quantumcunque alterutri decedat, tantam ad suas opes accessionem fieri arbitrantur. Itaque non repetam altius simultatum causas, ne retractando antiqua recrudescant vulnera. Illud breviter profitebor, mea me omnia privata incommoda et iniurias patriae remittere: civium incolumitate nihil unquam aut fuit aut erit mihi antiquius.” Haec qui aderant laudantibus ac de utriusque consensu delectis ad componendas controversias arbitris, magna cum omnium laeticia, veterum discordiarum accisis radicibus et novis amicitiae iactis fundamentis, rursus communi consilio regni procurationem suscipiunt. Secundum hanc concordiam conventus omnium ordinum indictus est Edimburgum. Eo non pauci (ut alias fieri solet) sed totae prope suis sedibus excitae regiones conquestum de iniuriis conflebant. Eius turbae tam miserabilis erat facies ut non sine ingenti motu animorum conspiceretur cum pro se quisque patres liberis, liberi parentibus, viduae maritis, omnes omnibus fortunis a latronibus se spoliatos quererentur. Deinde, ut fit, ex commiseratione invidia adversus latronum duces orta, quorum essent tam nefaria scelera ut tolerari nequirent, tam late fusa factio ut nemo prorsus vitam fortunasque tueri posset qui non eorum factioni se addiceret, tantae opes ut in magistratuum auctoritate parum praesidii infirmioribus adversus vim esset. Prudentioribus cum vi insuperabilem esse eorum potentiam appareret, visum est arte paulatim carpendam.
12. Comitem Duglassiae etsi caput esse mali omnes intelligebant, nominare tamen palam nemo eum audebat. Igitur prorex odio in tempus dissimulato persuadet universo conventui Duglassium eum esse virum quem placare, quam suspitionibus irritari magis e re esset, quippe cui tantae opes essent ut is unus, si in sententia perstaret, decreta ordinum impedire; sin optimatibus se coniungat, malis praesentibus mederi queat. Fit decretum ut communi nomine literae ad eum honorificae mittantur quae admoneant ut, memor loci quem teneret, memor maiorum quorum plurima et maxime illustria in rem Scoticam extarent beneficia, ad conventum publicum, qui commode absque eo amicisque eius haberi non posset, veniret. Si qua de re quere vellet, sese ei quoad liceret satisfacturos; si quid secus ab eo amicisque eius commissum sit, nobilissimae optimeque de patria semper meritae gentis memores, multa temporibus, multa aetati, multa ipsi, summaeque de eo conceptae spei remissuros. Veniret itaque et quam vellet publicae administrationis partem capesseret, remque Scoticam saepe antea a summis periculis Duglassium armis ereptam, nunc intestinis malis laborantem sua praesentia erigeret et conformaret. His cum adolescens et natura et aetate gloriae cupidus commoveretur, accesserunt amicorum adhortationes quos sua quenque spes occaecaverat, ut adversis a memoria periculorum animis de privatis modo utilitatibus cogitarent. Cancellarius ubi eum rescivit adventare, obviam ad multa millia passum ei est profectus, et in arcem suam viae propinquam (Chrichtonium vocant) amice invitat et magnifice excipit. Ibi per biduum comiter habito cum plurima ostendisset amici animi indicia ut adolescentem improvidum facilius circumveniret omnemque alienatae mentis aboleret suspitione, coepit familiariter suadere ut memor dignitatis regiae ac sui pariter officii quem nascendi sors et patriae leges ordinumque consensus ad rerum gubernacula admovissent, eum ipse pro domino haberet et agnosceret. Patrimonium longe amplissimum virtute et sanguine maiorum partum ad posteros ita uti aeccaepit transmistteret, Duglassiaeque gentis nomen non minus fide quam factis illustre non modo a foeda proditionis macula sed ab omni suspitionis nota liberaret, ab iniuriis adversus imbellem plebem se suosque contineret, segregaret a se latrones, in posterum ita iusticiae tuendae se daret ut si quid ante offenderint, non vitio naturae sed improborum consilio tribui posset: in illa etiam aetatis infirmitate poenitentiam pro innocentia posse accipi.
13. His et similibus sermonibus cum benevoli animi fidem fecisset, adolescentem Edimburgum pellexit una cum Davide fratre omnium dictorum factoriumque conscio. Comitibus eius in itinere nonnullam suspitionis fraudem iniecerant crebrae ab Alexandro prorege missitationes et ad singula prope momenta intercursantes nuncii, blandiorque quam pro more et loco quem tenebat cancellarii oratio. Haec cum secreto murmure totum prope agmen streperet, nonnulique comitem liberius admonuissent ut si ipse in proposito perstaret saltem Davidem fratrem remitteret neve totam familiam (quod et pater moriens admonuerat) sub unum fortunae ictum daret. Incauta aetas amicis irata per vocales homines velut praeconio per totum agmen edito clandestinos susurros compescuit, amicisque respondit se satis scire magnarum familiarum communem hanc esse pestem ut semper habeant homines ocii impatientes quibus lucro sint patronorum periculorum et miseriae: eos, quia in pace legum vinculis constringantur, seditionum esse auctores quo turbatis rebus liberius grassantur: se magis fidere cancellarii et proregis spectatae prudentiae quam seditiosorum temeritati et vaecordiae credere. Haec cum dixisset, ut sermonibus huiuscemodi occasionem praecideret properantius quam pro itinere cum fratre et paucis amicorum principibus recta in arcem perget, et velut fato trahente in insidias inimicorum sese praecipitat. In ipso temporis articulo prorex, uti convenerat, affuit ut communi consensu res ageretur, neve in unum tantae moles invidiae incumberet. Duglassius liberaliter et amice accaeptus et mensa regiae adhibitus fuit. Verum procedente convivio armati inermem circumsistunt et taurinum caput (ea illis temporibus tessera caedis erat) ei apponunt. Eo visu turbatus adolescens cum exurgere conaretur, ab armatis comprehensus et in aream arci propinquam eductus graves intemperantis adolescentiae poenas capite luit una cum Davide fratre et Milcolumbo Flaminio, cui maximum secundum fratrem apud eum erat fides. Eorum caedi regem iam adolescentiam ingressum illacrymasse ferunt, cancellario graviter increpante eius intempestivum in morte hostili fletum, quo hoste vivo nulla tranquillitatis publicae spes est.
14. Gulielmo sine liberis defuncto successit in ius comitatus (feudem enim, ut iuris periti loquuntur, masculinum erat) Iacobus Crassus ex re cognominatus. In reliquum patrimonium, quod erat immensum, soror unica Beatrix, forma inter aequales eximia. Fuit hic Iacobus Crassus, et si vir minime malus, nihil minus quam superiores invisus vulgo et regi suspectus, quod homines latrociniis assuetos sub Duglassiae superioribus comitibus etsi non aleret non tamen satis acriter reprimerit, sed mors intra biennium subtraxit eum invidiae. Huic e septem filiis Gulielmus natu maximus successit. Is a vitae potentiae aemulus ut familiam in pristinum restitueret splendorem, patrui filiam multarum regionum haeredem ducere instituit. Id matrimonium plarique ex propinquis partim ut insolitum ac proinde non legitimum, partim ob nimias opes vulgo invidiosum, regibus formidolosum, non comprobabant. Rumor etiam erat, nec is temere sparsus, regem nihil omissurum quod ad rem impediendam faceret. Ea fuit Gulielmo causa maturandi connubii interdicto nuptiis tempore, ut regios videlicet conatus praeveniret. Secuta nimias opes insolentia, insolentiam invidia grassantibus passim latronum gregibus quorum duces a Duglassii consiliis non alieni credebantur. In iis erat Ioannes Gormacus Atholus, quicum omnia latrociniis infesta circa se reddidissent, Gulielmum Ruvenium Perthi vicecomitem, quod latronem Atholium ad supplicium duceret, aggressus prope iusto cum eo praelio conflixit. Tandem Gormaco duce cum triginta sociis caeso reliqui fuga se receperunt in montes. Incidit haec pugna in annum a Christo nato 1442. Non adeo multis post diebus Britannodunum arx viribus inexpugnabilis intra paucos dies bis capta fuit. Praeerat arci inferiori Robertus Semplius, superiori Patricius Galbrethus, ita partiti imperium ut peculiarem quisque aditum in suam partem habentes, nec hi quidem a factionibus liberi. Patricius enim occulte Duglassianis favere credebatur. Hunc Semplius, cum superiorem arcis partem negligentius ab eo custodiri animadvertisset, ex ea expulsum res suas exportare iussit. Postridie Patricius cum quatuor comitibus inermibus ad supellectilem exportandam ingressus prium ianitorem, eum solum nactus, deinde arreptis armis caeteros ex arce superiore deiecit. Mox accitis ex oppido propinquo auxiliis etiam ex inferiore exclusit, totamque arcem in suam potestatem redegit.
15. Plaereque per id tempus ignobilium hominum caedes factae, quae partim a Duglassianis patrabantur, partim ab inimicis ad eos referebantur. Rege igitur iam adulto et rebus gerendis adhibito, Duglassius invidiae nobilitatis et plebis de se querelis impar statuit mutatis moribus populo satisfacere et quibuscunque posset rationibus regem sibi aversum conciliare. Magno itaque comitatu Sterlinum venit. Regem cum per aulicos largiendo sibi venales placatum rescisset, tum demum ipse adiit ac se suasque fortunas ei permisit. Superioris vitae crimina partim purgat, partim (quoniam id placabilius videbatur) ingenue fatetur. Quamcunque posthac habiturus esset fortunam, eam se regis clementiae, non suae innocentiae, debiturum. Quod si rex officiis et obsequio sibi satisfieri patiatur, se curaturum ut fide, observantia et studio erga eum a nemine vincatur. In coercendis et puniendis latronibus, quorum scelera inimici in ipsum conferrent, nullam neque acriorem neque diligentiorem futurum. Se ea familia ortum quae non iniuriis in imbecilliores sed armis protegenda plebe Scotica crevisset. Hac oratione comitis aulicorumque secreta commendatione rex adeo mutatus est ut omnium superioris vitae criminum gratia facta, in familiarum numero eum haberet secretaque cum eo consilia communicaret. Comes autem obsequio regem, liberalitate ministros, comitate et modestia cunctos brevi ita sibi devinxit ut vulgo mansueti animi spem, prudentioribus metum faceret, quo tam repentina morum evaderet mutatio. In primis Alexander Levistonius et Gulielmus Crhichtonius omnia eius consilia in suam spectare pernitiem rati, procuratione publicorum munerum depositi diversi abeunt, Alexander in sua praedia, Gulielmus in arcem Edimburgensem, velut Duglassianae similationis eventum speculaturi. Nec fefellit homines perspicaces praecepta opinio. Nam Duglassius regem et ob aetatis infirmitatem adhuc incautum et seniorum consilio destitutum nactus, tempus adesse ratus ulciscendi mortem patruelium, facile regi persuadet ut Gulielmum Chrichtonium et Alexandrum Levistonium cum duobus eius filiis Alexandro et Iacobo in ius ad se vocet ut rationem suae administrationis redderent. Eo spectabant eius consilia ut si accederant ad aulam, suae factionis opibus eos opprimeret; sin venire abnuerent, hostes publicos declaratos regii nominis auctoritate suis opibus praetenta, eos facile omnibus bonis everteret. Citati per literas responderunt se nihil unquam regis regnique salute habuisse antiquius; magistratus ita gessisse ut nihil optabilius ipsis esse posset quam ut rationes redderent apud aequos iudices. Verum in praesentia cum omnium qui iudicaturi forent animi sint inimicorum gratia et largitionibus praeoccupati, omnes aditus armatis obsepti, veniam sibi dandam non quod iudicium defugerent sed hostium capitalium violentiae se subtraherent ac melioribus temporibus vitam suam reservarent, dum pulsis a latere principis latronum ducibus, quod saepe dubiis temporibus antea fecissent, suam innocentiam regi omnibusque bonis approbarent.
16. Hoc responso accaepto, Duglassius conventu, qui ad Sterlinum in quartum diem Novembris indictus erat habito, curat ut illi hostes publici denuncientur bonaque publicentur. Ioannem Frostarium Cristorfinianum suum clientem ad eorum agros depopulandos bonaque in fiscum redigenda cum copiis mittit. Is arces per deditionem recaeptas partim demolitur, partim novis praesidiis occupat. Populatione late fusa cum nemo resisteret, ingentem praedam aufert. Vix Duglassiani se receparant cum Christonius ex amicis et clientibus omnium spe celerius confecto exercitu Frostarii Duglassianorumque agros percurrit, ad Christorfinum, Strabrocumque et Abercornum Blacnessumque aedificia incendit, frumenta corrupit, et quam maxime potuit omnis generis praedam, in ea nobilium equarum gregem, abegit, ac multo maiore quam accaeperat hosti damna rependit. Duglassius, gnarus Chrichtonium alienis magis quam propriis viribus fretum, in amicos eius iram veritit, a quibus clam (nam palam pauci audebant) missa senserat auxilia. Praecipui erant Iacobus Kennedus Fani Andreae archiepiscopus, Georgius Angusiae comes, et Ioannes Mortonii, uterque Duglassiae gentis, sed alter ex amita regis, eademque Iacobi Kennedi matre natus, alter sororum regis habebat in matrimonio. Hi potiorem charitate familiae salutem publicam et officium semper habuerunt. Sed Kennedus et aetate et ac consilio, ac proinde auctorate caeteros anteibat. In eum potissimum ira est versa. Crafordiae comes et Alexander Ogilvius conflato satis magno exercitu agros eius in Fifa late pupulati, dum praedam magis quam causam sequuntur, omni genere cladis in vicina etiam praedia grassati, nemine congredi auso pleni praedarum in Angusiam revertuntur. Kennedus ad sua arma conversus comitem Crafordiae disceptationem iuris fugientem diris ecclesiasticis est prosecutus, quas cum pro solita contumacia illa sprevisset, iuris divini et humani neglecti brevi poenas dedit.
17. Eodem enim quo haec gesta sunt anno collegium Benedictinorum Aberbrothii (quoniam monachis de vicium causis statuere religio est) iuridicundo praefecerat Alexandrum Lindesium comitis Crafordiae filium natu maximum. Ipsi eum magistratum balivum vocant. Is cum numerosa comitum turba conoebio gravis esset ac pro praefecto iuridico dominum se gereret, a coenobiarchis magistratu eiectus est, surrogato in eius locum Alexandro Ogilvio. Lindesius cum hanc (ut ipse rebatur) iniuriam iniquo ferret animo, uterque velut indicto bello copias undecunque potest cogit. Cum utrinque iam in procinctu starent acies, comes Crafordiae certior factus quanta potuit celeritate advectus equo inter duas acies sola maiestate nominis tutum se arbitratus processit, et dum inhibito filii impetu Ogilvium ad colloquium vocat, a milite quis esset aut quid peteret ignaro hasta in os iniecta moribundus concidit. Hac caede velut classico utraque acies mota est, et post acrem conflictum, multis utrinque vulneribus accaeptis, victoria penes Lindesios fuit. Causam eius hanc maxime fuisse ferunt quod cum uterque rectis hastis speciam silvarum praebentibus starent, quidam exclamasse dicitur, "quid stimulos istos, tanquam adversus boves res esset, affertis? Quin iis abiectis comminus gladiis et vera virtute, ut viros decet, nobiscum contendite." Ad hanc vocem utrinque hastas abiecerunt caeteri, praeter centum Glottianos qui a Duglassio Lindesiis auxio missi erant. Hi cuspides manibus tenentes, hastas a tergo trahabant, quas cum ad manus ventum esset prae se denso vallo praetenderunt et inopinata specie territis, qui ex adverso stabant, aciem hostium perruperunt. Desiderati ex victoribus centum, ex adversa acie supra quingentos, et in his multi viri clari. Alexander Ogilvius ab hostibus captus paucis post diebus vulerum dolore et animi moerore confectus interiit. Gordonius Huntileae comes in equum ab amicis sublatus evasit. Multoque maior caedes fuisset nisi nox fugientes texisset. Concursum est enim ad 9 Cal. Feb. paucis horis ante noctem. Victoriam Lindesiani domibus direptis et eversis, agrisque depopulatis crudeliter exercuerunt. Nec segnius in regione diversa bellum inter factiones gerebatur. Duglassius Gulielmum Chrichtonium in arce Edimburgensi iam aliquot menses clausum tenebat. Ea ut arctius obsideretur conventus qui in Id. Iul. indictus erat ac coeptus haberi Perthi Edimburgum est translatus. Tandem post nonum mensem, obsessis et et obsidentibus pariter fessis, deditio facta est in has conditiones, ut Gulielmus, venia omnium quae in regem commisisse dicebatur acaepta, incolumis cum suis abiret. In omni enim certamine qui potentior est etiam innocentior studet videri. Nec adeo diu post Chrichtonius in gratiam receptus a rege iterum fit cancellarius magno omnium consensu. Verum ille non modo aula sed publicis etiam negotiis quatenus per magistratum licebat abstinuit. Duglassius Chrictonio magis perculso quam everso reliquam iram in Levistonios convertit.
18. Sed antequam ad eam partem veniam, caedes nobilium virorum (nam omnium infinitum esset) per ea tempora attingam. Iacobus Stuartus nobilis eques ab Alexandro Lilio et Roberto Bodio ad Fanum Patricii, quod duo millia a Britannodumo abest, fuit caesus. Nec eorum crudelitas eius morte contenta uxorem eius gravidam ac prope iam parturientem in suam potestatem redigere contendunt. Id ut perficerent sacrificulum ad eam mittunt qui tumultuose nunciaret equites peditesque omnes vias obsidere, nec eam aliter tam praesens periculum evadere posse quam si navicula Britannodunum ad Robertum Bodium devehatur, qui sancte promittebat se eam domum salvam remissurum. Mulier credula et quae ignorabat Robertum in caede perpetranda affuisse, a Cardosia in arcem vecta se fraude inimicorum undique circumvectam cernans, doloris, metus et indignitationis magnitudine victa foetum abortivum edidit, qui una cum ipsa intra paucas horas interiit. Eisdem fere diebus Patricius Hepburnus Halensis regulus Dumbari arcem tenebat, ac Ioannam Iacobi Primi uxorem, quae fugiens tumultus illuc se recaeperat, ibi secum habebat. Arcibaldus Dumbarius hanc irae iustam causam ratus Halim Hepburni arcem noctu agressus, primo impetu praesidio interempto caepit, paucisque post diebus timore perculsus comiti Duglassiae eam restituit, pactus ut incolumis inde cum suis dimmiteretur. Nec diu post Ioanna regina decessit, relictis e posteriore viro liberis Ioanne comite Atholiae, Iacobo Buchaniae, et Andrea posterius Moravensium episcopum. Ea defuncta, Hepburnus arcem Dumbari vacuam regi tradidit, In Angusia Alexander Crafordiae comes Ioannem Leontem ad magnas et honores ac regiam etiam affinitatem e patre suo provectum velut ingratum et beneficiorum immemorem Taoduni in foro capitali supplicio affecit. Annandiani agros propinquos omni calamitatis genere inter has discordias foedabant. Omnium autem causae malorum in comitem Duglassiae referebantur, qui tamen sedulo haec a suae factionis popularibus fieri dissimulabat, etsi palam unum id studebat ut diversarum partium homines affligeret. Eo enim evaserat impotentiae, ut acta eius reprehendere capitale esset. Iacobum Stuartum regis vitricum de regni statu liberius locutum solum vertere coegit, qui a Flandris capta nave non diu supervixit. Iam maturam ratus Levistonius aggredi Edimburgum ad conventum evocandos curat Alexandrum familiae principem eiusque filium Iacobum. Item Robertum regium quaestorem et Davidem. Ex amicis vero Robertum Brussium, Iacobum et Robertum Dundassios.
19. Ex his Alexander et duo Dundassii bonis publicatis in custodiam Brittanodunum sunt relegati, caeteri capitibus luerunt. Quo crimine tam grave meruerint supplicium a scriptoribus illorum temporum non proditur. Nec ego in re tam a memoria nostra remota meas interponam coniecturas, tantum quod fama accaepi referam. Iacobum Levistonium, cum ad locum supplicii venisset, graviter et diserte aiunt de fortunae inconstantia conquestum patrem suum imperio regibus proximo nuper auctum cessisse libenter invidioso proregis titulo; in sua praedia procul ab aula et ab inimicorum oculis abiisse, quorum cum nullis eius miseriis exatiaretur crudelitas, arma, sed coactum salutis tuendae causa, sumpsisse, regisque iussu deposuisse. Ea in re, si qua fuerit culpa, iam pridem veniam impetrasse. Post id tempus etiam ab omni suspitone se vitam egisse. Eius rei satis perspicuum esse argumentum conscientiam nobilitatis, quae tam sollicite supplicia eorum deprecaretur. Plus tamen inimicorum potuisse saevitiam quam superiora officia suae familiae, quam a rege impetratam veniam, quam nobilitatis preces. Itaque se omnes qui adessent rogare ut praeclaros imperii magistratus titulos nihil aliud esse existiment quam saeviturae asperius fortunae blandimenta et funerum decora potius quam vitae praesidia, praesertim cum semper plus possint improbi ad bonorum pernitiem quam consensio bonorum ad salutem tuendam. Haec cum dixisset, cum ingenti omnium moerore cervices carnifici subiecit. Inter hos motus missus est in Galliam Chrichtonius ut praeter antiqui foederis renovationem etiam Iacobo regi peteret regii generis uxorem. Nec Duglassius moleste ferebat absentiam, etsi honorificam hominis iuxta prudentis ac strenui, et ex reliquiiis veterum discordiarum sibi non satis aequi.
20. In tam perturbato regi statu idem qui in caeteros vulgatus erat morbus ecclesicum ordinem suo contagio affecit. Ioannes Cameronus Glascuae episcopus in suae ditionis (quae in primis ampla est) agricolas multa crudelitatis et avaritiae exempla ipse ediderat, multa per quos quorum in manu summa rerum erat prodenda curaverit, ut dominis iniquo iudicio circumventis bona ad eum redirent, omniumque quae populariter fiebant malorum aut auctor aut fautor credebatur. Eius viri dignum vita nefarie acta fuisse tradunt exitium. Pridie natalem Christi cum in villa quadam sua ad septem millia passuum a Glascua distantem quiesceret, vocem ingentem audire visus sed ad tribunal Christi ut causam diceret vocantis. Ex ea repentina perturbatione somno excussus famulos excitat illatoque lumine assidere iubet. Ipse libro in manum sumpto cum legere occoepisset, eadem iterum audita vox omnium animos stupore defixit. Deinde cum longe vehementius atque horribilius insonuisset, episcopus ingenti gemitu edito, lingua exerta, mortuus in lectulo est inventus. Hoc tam perspicuum divinae ultionis exemplum, ut neque temere affirmare nec refellere est animus, ita cum ab aliis sit proditum et constanti rumore pervulgatum, omittere visum non est. Eodem tempore Iacobus Kennedus vita et moribus longe diversis, ut qui omnia sua consilia ad salutem publicam referret, cum neque auctoritate aut consilio novis quotidie malis ingruentibus resistere posset regiasque vires adversus improborum conspirationem videret infirmas, fortunis omnibus in praedam relictis ipse suam salutem tuebatur. Nec in his malis domesticis res foris quietiores erant. Finitis cum Anglo induciis Scoti in Angliam, Angli in Scotiam incursiones fecere, quacunque ibant omnia ferro flammaque vastantes. In Anglia Annevicus ab Iacobo comitis Duglassiae fratre, in Scotia Drumfrisium a comite Sarisburiae, Dumbarum a comite Northumbriae direptum et incensum est. Magnae utrinque praedae hominum atque pecundum abactae sunt. Inter duces contentum ut captivorum fieret permutatio. Erant enim fere numero et genere pares. His incursiones cum agri pene ad solitudinem redigerentur, nihil autem ad summam belli proficeretur, rursus in septem annos pacti sunt inducias.
21. In hoc statu rerum Iacobus Dubarius Moraviae comes moritur. Is cum duas filias reliquisset haeredes, maior natu a patre ante mortem Iacobo Chrichtono collocata fuerat. Minor patre defuncto Arcibaldo comitis Duglassiae fratri nupsit. Is contra leges institutaque maiorum comes Moraviae nuncupatur, tanta tum erat in aula Duglassii potentia. Nec hoc incremento contentus, quo latius familiae nomen propagaretur Georgium fratrem curat Ormundiae comitem creari, Ioannem multis fructuosisque praediis donatum Baluaniae baronem vocat, multis amicorum nimiam iam antea et formidolosam regibus familiae potentiam suspectam habentibus. Immoderata enim haec fortunae incrementa non diuturna fore augurabantur. Inimici vero quam invidiosissime poterant insectabantur illam inexplebilem cupiditatem. Quam enim posthac vitam fore sub hominis impotentis tyrannide, cuius avaritiae nihil esset satis; adversus cuius potentiam nihil esset tutum; qui per fas nefasque procerum invaderet patrimonia, tenuioribus clientibus suis in praedam relinqueret; adversantes libidini per latrones et sicarios aut bonis everteret aut a e vita tolleret; novos homines ad summos honores everehet, quos in veterum familiarum ruinis collocaret? In unam domum omnes opes regni congestas: praeter tot equites et barones quinque opulentissimos unius gentis comites. Regem ipsum iam precario regnare. Sub Duglassiis extrema omnia in misera servitute patienda. Qui vocem libertatis memorem emisisset animam simul emittendam. Haec atque huius generas plaeraque vera, plaeraque ad invidiam creandam supra verum aucta cum passim spargerentur, qui extra factiones erant, omissa publici emolumenti cura, suis negotiis animum intendebant. Prudentiores inimicorum laeti accepiebant hominem tantis optibus ut adversus eas nullae vires satis firmae viderentur sua sponte praecipitem ruere, nec ea divinatio falsos habuit. Animus enim per se insolens tantis successibus eo crevit impotentiae ut amicorum liberis admonitionibus aures haberet clausas. Ac ne silentio quidem dissimulare quae probare non poterant plaerisque satis tutum fuit, adulatoribus omnium non verba modo sed vultus quoque observantibus. Veteres inimici in ius rapiebantur ad eundum adversarium et iudicem, multi bonis, quidam vita spoliati, plures iniquum fugientes iudicium solum vertebant. Duglassiae factionis homines nullo iudiciorum metu (nemo enim iure experiri cum quoquam eorum audebat) in omnem licentiam effusi sacra, profana agere, rapere, obnoxios caedere, neque sceleribus modum facere. Interdum, nullis peccandi suppetentibus causis, gratuita edebant facinora ne per desuetudinem scelerum honestae cogitationes animum subeuntes mollirent ac a feritate illa mansuescerent: quanto quisque contumeliosior in plebem esset, tanto se nobiliorem existimabat.
22. Tot malis in omnes regni partes diffusis, Scotia oneri succubuisset nisi eisdem temporibus non minor civilium tempestatum vis in Angliam incubuisset. Qua tandem aliqua ex parte sopita, indutiarum fide violata, Angli incursionem in Scotorum agrum facere, ac late fusa populatione cum ingenti villarum strage grassati, ut magna pecorum abacta domum rediere. Nec Scotus hanc iniuriam diu tulit inultam. Satis enim ampla manu Angliam ingressus maiorem quam accaeperat hosti cladem reddidit. Ita utrinque animis populatione irritatis, magnae vastitates in utriusque gentis agris factae, sed calamitatis maior pars in Cumbriam, inde initium iniuriae ortum erat, incubuit. Ea enim omni clade belli vexata prope ad solitudinem erat redacta. Haec Londinum perlata fecere ut exercitus longe maximus decerneretur in Scotos, quibus copiis regionem inopem domi intestinis malis laborantem facile in suam potestatem se redacturos arbitrabantur. Igitur delectu militum optimi generis habito, ducem praeficiunt Northumbriae comitem ob regionum noticiam et quod magnum eius erat nomen, magna auctoritas in illis gentibus Ei addunt Magnum quendam, equestri quidem familia, sed qui multos annos in Gallia cum industriae et fortitudines laude meruisset. Is, cum praecipuo adversus Scotos odio flagraret, transegisse cum rege fertur ut quantum agri pulsis aut caesis habitatoribus de Scotis caperet, ipse posterique eius post se tenerent. Contra Scoti audito apparatu hostium et ipsi suas ex adverso copias comparant. Omnibus praeficitur Georgius Ormundiae comes, qui statim in Annandiam, quo venturum hostem intelligebat, ducit. Occupant priores Angli in hosticum ingredi. Superato Soluaeo et Annando amnibus ad Sarcam flumen castra locant, atque in omnes partes dimissis cohortibus longe lateque populantur. Demum adventu Scotorum cognito suos per tubicines revocant onmnesque in unum vires contrahunt. Ubi primum untrinque instructi apparuere, nullam dimicandi moram faciunt. In dextro cornu Anglorum Magnus praeesse iussus. In sinistra Ioannes Ponentonius eques. Ei attributi Valli e vetrum Brittonum stirpe reliquiae. Mediam aciem comes regebat.
23. Georgius Duglassius adversus Magnum Vallam Cragiae comarchum, adversus Ponentonium Maxuellium et Ionstonium cum suis quenque tribulibus locat. Ipse in media acie curat ac suos breviter est hortatus ut bonam de victoria spem haberent, ut qui hostium iniuriis lacessiti arma induissent. Iustiori causae prosperum eventum non defuturum. Hostium superbiam si semel insigni clade retuderint, brevis laboribus diuturnum fructum habituros. Angli, qui saggitariorum numero abundabant, cum Scotus eminus missilibus sauciarent, Valla, qui sinistro cornu praeerat, exclamat ut a suis omnibus audiri posset, quid ita eludentes velitarentur? Se secuti cum hoste manu consererent, ubi vera virtus spectari posset. Id demum virorum certamen esse. Haec locutus totum secum cornu commovit. Ac statim praelongis hastis quas Scoti pediti atqui equiti iuxta habiles ferunt hostem impellunt, impulsum fundunt fugantque. Magnus inclinatam suam aciem cernens vitae superioris honeste actae magis quam periculi memor in Vallam magno impertu fertur ut vel audacia praelium restitueret vel extremum saltem spiritum praeclari facinoris gloria illustraret. Sed dum incautius ruit a suis exclusus cum paucis eum secutis occiditur. Huius caedis fama per untrunque exercitum vulgata, Scotisque ideo se alacrius inferentibus, reliquus Anglorum exercitus non diu stetit. Cum effusa fuga domum properarent, maior abeuntium quam praeliantium caedes facta est. Maxima vero in Soluaei ripa, cum aestus maris tum forte in amnem refusus fugientes retineret. Periere Anglorum in eo praelio circiter tria millia, Scotorum sexcenti. Captivorum magnus fuit numerus, e quibus clarissimi Ioannes Ponentonius et Robertus Harentonius. Comitis Northumbriae filius, cum evadere posset, dum patrem in equum imponit ipse in manus hostium venit. Capta praeda quantam nullo ante praelio meminerant. Angli enim et numero militum et genere, et Scotorum discordia freti adeo securi eo venerant ut non ad bellum sed ad pompam proficisci viderentur, tanta sui fiducia hostisque contemptus inerat. Valla saucius domum lectica delatus post tertium mensem decessit.
24. Ormundiae comes victor captivos recensuit. Primores in arcem ad lacum Mabanum custodiendos dedit. Ipse in aulam profectus effusis omnibus obviam omni genere honoris excipitur. Res belli gestas rex magnis laudibus prosecutus eum una cum fratre monuit ut quemadmodum saepe foris specimen fortitudinis ostendissent remque Scoticam suo labore et virtute periculosis temporibus defendissent, ita domi modestiae assuescerent, ab infirmiorum iniuria ipsi se abstinerent suosque continerent. Potentiam, quam multis maiorum in regem civesque suos meritis collectam haberent, in latronibus coercendis potius quam fovendis ostenderent, id unum eis ad absolutam laudem deesse, quod si pergerent facere, intellecturos nihil se commodis Duglassiae gentis prius habiturum. Ad ea benigne cum respondissent, a rege dimissi laeti domum rediere. Post hoc ad Sarcam praelium, ut limes Scotiae ab exterorum iniuriis fuit pacatior, ita res Londinum nunciata Anglorum animos magis irritavit quam deiecit. Consilio de bello in Scotos habito, novus delectus ad ignominiam delendam decernitur. Omnibus in id unum intentis, civiles repente motus exorti validaque adversus regem plebis conspiratio belli externi consilia discussit. Legati in Scotiam de pacem missi. Quorum adventus eo gratior fuit quod ne ipsis quidem satis certae res domi erant. Cum de pace non convenirent, legati in triennium inducias pacti retro domum redierunt. Haec gesta sunt anno Christi millesimo quadringentisimo quadragesimo octavo.
25. Auxit hanc publicam laeticiam brevi post nuncius e Flandria a cancellario missus, qui ad Carolum Septimum ierat de matrimonia contrahendo. Eius opera desponsa est Iacobo Maria Arnoldi ducis Geldriae filia per matrem Burgundi sororem regium genus contingens. Eo anno proximo magno virorum nobilium comitatu in Scotiam venit ac mense Iulio in Fano Sanctae Crucis ad Edimburgum coronata est. Hanc tam multiplicem laeticiam de victoria, de pace, de nuptiis nonnihil turbavit Richardi Colvillii equitis non obscuri mors , on tam ipsa fortassis immerita quam pessimo in publicum exemplo perpetrata. Richardus enim Ioannem Achleccum Duglassii necessarium, de quo saepe post multas magnasque accaeptas iniurias conquestus erat, cum in iure et aquitate nullum praesidium videret aut speraret, pugna adortus ipsum cum aliquot comitibus interemit. Hanc caedem adeo moleste tulit Duglassius ut gravissimo sacramento se astringeret non prius quieturum quam Colvillii caedem eam expiaret. Nec vanae fuere minae. Expugnata enim Richardi arce ac spoliata, quicunque puberes in ea reperti sunt caesi. Hoc facinus etsi nullo neque iure neque more factum, non deerant tamen qui excursarent et propemodum laudarent tanquam ab ita generoso homine digna profectum et, ut fieri solet rebus in praeceps euntibus, opulentiae perpetua comes assentatio extrema flagitia nominibus honestis induebat. Duglassium elatum fortunae in exitium eius imminentis blandiciis prava coepit ambitio etiam exteris nationibus ostentandae suae potentiae, tanquam nimis angusto unius insulae theatro splendor tantae familiae coarctaretur. Occasio Romam petendi erat ambitio, praetendebatur religio. Veteris Iudaeorum ritus ecclesia Romana sibi asciverat exemplum, ut quemadmodum illi quinquagesimo quoque anno suis civibus debita cuiuscunque generis remittebant, oppignerata gratis reddebant, servos Hebraei generis libertate donabant, ita Romanus pontifices omnium secus factorum condonationem velut Dei in terris vicarius arrogebat, quam aliis temporum minutatim cauponabatur, quinquagesimo quoque anno apertis misericordiae suae horreis nullius mensurae parcitate cohibitam omnibus publice, nec tamen omnino gratis, effundebat.
26. Duglassius igitur magna nobilitatis frequentia partim novitatis avidae, partim spe praemiorum illectae stipatus in Flandriam traiecit. Inde Luteciam terrestri itinere profectus assumpsit fratrem Caledoniae destinatum episcopum, deinde cum liberis comes careret, regis permissu in spem Duglassiae substitutum. In Gallia cum ob foedus publicum cum Scotorum gente, tum ob avitorum in rem Gallicam beneficiorum memoriam liberaliter et amice habitus Romam sui adventus expectatione implevit. Post alterum fere ab eius profectione mensem, qui metu praesentis continebantur inimici et aemuli paulatim emergere coeperunt et de iniuriis pridem illatis queri. Cum faciles ad regem aditus nec difficiles ad audiendas queremonias aures esse fama divulgatum foret, quotidie fortunam lamentantium suam turba crescebat omnesque complebat aditus ad regiam ferentes. Rex, qui neque reiicere miserorum querelas neque comitem absentem indicta causa damnare poterat, medio responso importunos turbae clamores ad tempus sedavit: se enim procuratorem comitis adesse iussurum ut eo praesente de criminibus obiectis cognosceretur. Is cum vocatus non paruisset, missi e ministerio regio qui renuentem vi cogerent. Eo in aulam perducto non defuere qui vociferarentur extemplo spreti imperii poenas ab eo expetendas: nimia patientia regiam auctoritatem vilescere ac infimo cuique ludibrio esse. Specie illa lenitatis improborum audaciam crescere et peccantium impunitate sceleribus novis aditum patefieri. Nihil his commotus rex in sententia perstitit ut magis incommodorum compensatione accusatoribus satisfieri quam animos vindictae avidos sanguine expleri vellet. Itaque procuratiorem comitis custodia eductum in ius venire iubet. Si quid ad obiecta crimina respondere posset, licere prafaetus, ut libere ac citra timorem faceret hortatur. Multa iudicia parum prospere experto cum rex iudicatum modo solvere iussisset, procurator in comitis adventum quem intra paucos menses expectabat se rem integram servaturum respondit, idque fecisse credebatur auctoribus Ormundo et Moravio comitibus fratribus. Re ut erat ad regem delata,mittitur Gulielmus Sinclarus Orcadum comes per id tempus cancellarius, primum in Gallovidiam, deinde in Duglassiam. Is coactores creavit qui reditus praediorum Duglassii colligerent remque iudicatam cum fide exolverent. Sed cum ad negotium conficiendum non satis virium Sinclaro esset, aliis eludentibus, aliis non sine contumelia eum excipientibus, re infecta domum rediit.
27. Rex hoc suae auctoritatis contemptu irritatus iubet universos Duglassiae factionis fautores in ius venire, detrectantes imperium publicos hostes denunciat. Conscripto adversus eos exercitu in Gallovidiam ducit. Primo adventu ducibus in arces compulsis pars exigua regiarum copiarum dum reliquos per aspera loca vitabundos persequitur non sine ignominia retro ad regem venit. Rex indignatus tantum vagos praedones ausos, ut contemptum sui demeret receptacula eorum aggressus Mabanum arcem non magno labore capit. Duglassiam vero magna cum fatigatione militum in potestatem redactam solo aequavit. Agrorum cultores qui se suasque fortunas sibi commiserant suis quaestoribus agrorum fructus pendere iusset donec e Duglassii bonis iudicatum solveretur. His fere gestis exercitum solvit, magnam lenitatis et modestiae famam etiam apud hostes consecutus. Haec uti gesta sunt Romam relata vehementer comitis animum commoverunt. Iamque etiam vilior suis a magna comitum parte desertus cum paucis iter ingreditur. Cum per Angliam in loca Scotiae vicina venisset, Iacobum fratrem praemisit qui regis erga se animum exploraret. Quem ubi placabilem comperit, domum regressus, humaniter receptus tantum admonetur ut latrones segregratos a se compesceret, praesertim Annandianos, qui per eius absentiam multa crudeliter et avare perpetrassent. Id cum iureiurando Duglassius ita futurum recaepisset, non modo in pristinum gratiae locum est restitutus, sed prorex etiam omnibus eius imperio parere iussis per totam Scotiam declaratus. Sed vastus animus sublimia semper et immoderata cupiens hoc honore, qui maximus ei sub rege poterat contingere, non contentus suspitionum novas causas temeritate sua principi subiecti. Clam enim in Angliam profectus eius gentis regem convenit. Ipse res repetitas ac non redditas causam itineris videri vlebat. eo quo levior et minus verisimilis erat, eo acriore sin animo regis iampridem infenso suspitionum aculeos infixit, cumque iram non dissimularet ut qui altius aliquid sub eo colloquio latere interpretaretur, Duglassius iterum supplex ad expertam saepe regis clementiam confugit. Ibi regina multisque primorum deprecantibus cum sancte iurasset se nihil in posterum commissurum quod merito regem offenderet noxa liberatus est, magistratu tantum adempto. Admoti iterum ad rerum gubernaculum Ocradum comes et Gulielmus Crichtonius, qui perpetuo in fide permanserant.
28. Ob hanc tantam (ut ipse videri volebat) contumeliam Duglassius omnibus aulicis erat iratus sed praecipue Gulielmo Crichtonio, cuius potissimum prudentia suos conatus omnes impediri putabat. Hunc igitur si posset insidiis; sin id minus procederet, quovis modo e medio tollere statuit. Id quo minore hominum indignatione faceret subornatur quidam e Duglassii amicis qui diceret se Crichtonium audisse asseverantem nunquam rem Scoticam fore quietam incolumi Duglassiorum familia. In eo regis regnique salutem et ordinum concordiam et pacem publicam esse positam, si homa natura turbulentus, multis validisque propinquitatibus subnixus, quando nullis beneficiis placari, nullis honoribus satiari posset, tolleretur, eiusque morte tranquillitas publica stabiliretur. Haec fabula passim divulgata, et quia verisimilia dicebantur plaerisque credita, magnam Crichtonio conflavit invidiam. Duglassius comperto per exploratores eum Edimburgo discessurum insidias in via de multa nocte quam potest occultissime locat. Ad eas cum ventum esset, qui occulte subsederant magno cum clamore exorti sunt. Qui deprehensi erant improviso primum attonitis malo dexterae mentesque obtorpuerant. Gulielmus, vir magni animi et consilii, ubi se a trepidatione collegit, uno ex iis qui primi se obtulerant caeso, altero vulnerato, per medios hostes cum suo globo vulneribus aliquot accaeptis erupit. In arce Crichtono quo perfugerat cum dies aliquot curandis plagis dedisset, magna clientium et amicorum manu quanto potuit cum silentio collecta Edimburgum proficiscitur, adeoque celeritate famam sui adventus praevenit ut inimicum necopinantem pene oppresserit. Duglassius insperato ereptus periculo incertum ira an pudore magis anxius cum adversae factionis opes non invito populo crescere videret, ut suas etiam ipse partes accessione virium firmaret Crafordiae et Rossiae comites secundum nomen Duglassium maxime tum fama et opibus florentes foedere sibi coniungit, iureiuando inter ipsos dato quod eorum quilibet caeterorum foederatorum clientibus et amicis adversus omnes auxilio foret. Qua conspiratione confisi, non modo diversarum partium vires sed regias etiam prae suis contemnebant.
29. Haec cum per se rex indignanter ferret, accesserunt et recentes irae causae quae imminens exitium Duglassio maturaret. Ioannes Heresius eques nobilis Gallovidianus, quod a Duglassiorum scelereibus abhorreret seque domi fere continerit, immis Annandianis, praedonum iniuriis vexatus, cum apud Duglassium saepe frustra questus fuisset nullumque aliud suppeteret remedium, vim vi ulcisci decrevit. Igitur collecta manu amicorum Annandiam ingressus a latronibus cum suis omnibus captus ad Duglassium deducitur, ac rege multum per literas deprecante, suspendio tanquam extinguitur. Ea res cum atrox, ut erat, omnibus videretur, passim ferebatur sermones Duglassium non obscure pessimis artibus regnum affectare: nihil enim iam aliud superesse quo tam vasta cupidas explere posset quam opinionem intra paucos dies alterum aeque foedum facinus auxit. Erat in Gallovidiae Maclelana familia genere et opibus facile primaria. Eius familiae princeps tutor cum e Duglassianis quendam assiduis iniuriis sibi faciendis molestum occidisset, una cum fratre captus a Duglassio in carcerem erat coniectus. Rex per captivi amicos certior factus ac vehementer rogatus ne hominem nobilem et alioqui virum bonum sineret non ad iudicium sed ad certum exitium ad eundem iudicem et capitalem inimicum in ius trahi, cui non tam praesens crimen foret nociturum quam quod meliorum partium semper fuisset. Illuc igitur rex Patricium Graium Maclelani avunculum equitem nobilem ac Duglassium etiam propinquum mittit qui iuberetut captivo in aulam misso ibi iure cum eo experiretur. Comes Graium humaniter accipit. Captivum cum curasset interea supplicio afficiendum tanquam a facinoris, quod se invito a suis perpetratum erat, consilio alienus Graum rogat ut se regi excuset. Ille vero se aperte ludibrio habitum cernens adeo exarsit ut comiti propinquitatem, amicitiam, et si quo praetera necessitudinis vinculo teneretur ex eo de renunciaret, professusque sit se quibuscunque rebus posset inimicum perpetuo futurum. Nuncio in aulam perlato adeo indignum omnibus facinus est visum ut iam fremerent Duglassium privati modum supergressum, quod diu meditabatur, se palam pro rege gerere. Eo haud dubie pertinere comitum Crafordiae, Rossiae, Moraviae, Ormundiae cum eo conspirationem. Illuc spectare occulta cum Anglo colloquia, caedes bonorum diripiendae plebis permissam ilicentiam. Iam innocentiam pro ignavia contemni, fidem adversus regem pro perfidia puniri. Nimia regis indulgentia publicos hostes insolescere. Enimvero capesseret ipse aliquando imperium ac pro magistrato agat. Ita demum appariturum qui hostes, qui amici essent, ut si id minus aperte propter quorundam potentiam auderet, perfidiam suis opprimeret artibus; sin ne id quidem auderet, quid aliud superesse nisi ut qui ad eum diem in fide perstitissent aliquando sibi consulerent?
30. His sermonibus quanquam et vita Duglassianorum et prona in suspitionem regum credulitas fidem facerent, rex, sive ingenita quadam lenitate sive iam facinore destinato Duglassium ad se accersit. Is tot facinorum subi conscius, memor toties veniam impetratam, etiam non ignarus quam novum cum Crafordio foedus esset invidiosum, etsi in regis clementia magnam spem haberet, tamen proclivior in timorem renuit in aulam venire in qua tot tamque potentes haberet inimicos, quosdam etiam nuper suo capiti insidiatos. Hunc timorem ut discuterent, multi homines nobiles qui cum rege aderant mittunt ad eum diploma omnium chrirographis et sigillis appositis, sacramento interposito polliciti se, etiamsi rex quicquam adversus comitis salutem moliri velit, incolumem tamen emissuros. Duglassius toties expertus regis clementiam, praeter fidam publicam tot nobilium virorum pollicitationibus confirmatus, Sterlinum venit magna cum clientium turba. Liberaliter a rege invitatus in arcem ascendit. Coena hilariter peracta, rex in cubiculum secretius cum paucis eum introducit, ne his quidem adhibitis cum quibus omnia consilia communicare consueverat. Ibi sermonem altius exorsus de maiorum eius fide et fortitudine, suaque in omnem familiam indulgentia, privatim etiam in ipsum. Facinoribus enim ab eo perpertratis vel aetatis infirmitate vel improborum consilio eniam se facile dedisse. Semper sperasse vel sua in eum humanitate et clementia vel aetatis maturitate in melius profectrum. Ac ne nunc quidem aliter sperare, neque quandiu eum ipsie patratorum poeniteret aditum ad humanitatem fore interclusum. "Hoc quidem postremum (inquit) cum Crafordio et Rossensi foedus, neque tibi honestum et mihi ignominiosum, etsi permoleste fero, tamen eius dirimendi tibi adhuc facio potestatem. Id quanquam meo iure possum imperare, tamen suadere malo, ut, quando omnium oculi in te sunt intenti, criminum suspitiones abs te eo diligentius semoveas." Duglassius ad caetera satis remisse respondit. Cum ad foederis mentionem est ventum, paulo perplexius agabat, neque liquide expediebat quid esset acturus: se enim cum sociis collocuturum. Nec satis videre cur in praesentia rex id tantopere urgeat, cum in eo foedere nihil contineatur quod eius animum debeat offendere.
31. Rex sive deliberato iam facinore sive responsi (ut videri volebant aulici) contumacia offensus, “Si tu (inquit) non vis, ego dirimam.” Et cum dicto pugionem ei in pectus defixit. Ad strepitum qui ad ostium stabant ingressi multis eum vulneribus conficiunt. Sunt qui proxime post regem e Patricio Graio, cuius ante meminimus, securi in caput adacta eum exanimatum ferant, deinde reliquos qui aderant ut studium in regem ostenderent suam quenque plagam inflixisse. Haec caedes incidit in mensem Februarium anni 1452 iuxta supputationem Romanam. Erant tum Sterlini quatuor fratres eius, magnusque eos sectantis nobilitatis numerus. Hi re comperta (ut in repentino motu fieri solet) magna cum trepidatione ad arma concurrentes omnia clamoribus miscuerunt. Deinde sedato per primores tumultu, iussi in hospitia se quisque sua recaepere. Postride convocato consilio primum omnium Iacobum fratris defuncto loco comitem appellant. Is in regem aulicorumque perfidiam invectus hortatur ut qui aderant arcem obsidione cingant copiasque undequaque convocent: extrahant ab allis latibulis homines ad solam perfidiam fortes, dum adhuc scelerum conscientia perturbati trepidant. Qui aderant Iacobi pietatem et animi magnitudinem laudare. Verum ab obsidionis consilio abhorrere, ut quiibus nihil ad rem tantam suscipiendam parati essent. Domos interea discedunt, ac re cum praecipuis amicorum communicata ad 6 Cal. Apr. reversi, assula ad caudam equi alligata, diploma regium ac procerum de fida publica ad eum affigunt, ac nulla verborum contumelia adversus regem eiusque consilium abstinentes per vicos trahunt. Ubi in forum ventum est, quingentis simul buccinis personantes regem quique cum eo erant praeconis voce foedifragos periuros, omniumque bonorum hostes denunciant. Oppidum immerenti etiam loco irati diripiunt, eoque egressi per Iacobum Hamiltonium retro missum incedunt. Deinde eodem furore proximis diebus perciti ad agros omnium qui in fide regis permanserant diripiendos discurrunt. Dalkethi arcem obsident, iureiurando se obstringentes nisi ea capta non discessuros. Ioanni enim eius loci domino maxime erant infensi quod ille cum comite Angusiae a reliqua Duglassiorum gente consilia separassent. Tenuit expectatione diutius obsidio, Patricio Cocburno praesidii praefecto ad omnes hostium conatus strenue occurrente. Itaque multis vulneribus accaeptis, labore et vigiliis confecti obsidionem solverunt.
32. Rex interea, collecto exercitu ut suis laborantibus ferret opem, cum se Duglassianorum copiis videret imparem decrevit opperiri Alexandrum Gordonium, qui magnis auxiliis a septentrionibus ultimis usque collectis adventare dicebatur. Verum per Angusiam ducenti comes Crafordiae ad Brechinum cum valida manu se obiecit. Commisso acri praelio, cum regiorum acies media iam loco moveri coepta, vix Angusianorum sustineret impressionem Ioannes Colessius, qui sinistrae praeerat alae, Crafordio, cui erat infensus, deserto mediam aciem nudavit. Quo terrore perculsi qui pene victores erant terga verterunt. Gordonius praeter spem victoriam multo tamen cum suorum sanguine potitus est, duobus fratribus cum magno gentilium et colentium numero caesis. Cecidere ex Angusianis non pauci viri illustres, in iis Ioannes Lindesius comitis frater. Ipse, ira ab hostibus in desertores versa, arces eorum diruit, agros ferro flammaque vastabit. Haec ut liberius faaceret, Gordonii repentino ad suos reditu effectum est, audito Moraviae comite in suos agros Boianos omni crudelitatis genere saevisse. Itaque cum victore exercitu reversus non modo cladem accaeptam hosti reddidit sed eum Moraviae finibus expulit. Haec praecipiti vere acta. Interea rex ex Iacobi Kennedi maxime consilio, conventu Edimburgum indicto, Duglassiae comitem quique eius sectam sequebantur proceres per foecialem adesse iussit. Is tantum abfuit ut paruerit ut proxima nocte libellum templi valvis affigendum curaret se salutem suam nec regi commissurum nec ei omnino in posterum pariturum, qui patrueles suos Edimburgum, fratrem Sterlinum ad se fide publica illectos tam perfide indicta causa trucidarit. Comitis proxime occisi quatuor fratres Iacobus, Arcibaldus, Georgius, et Ioannes, ac Beatrix nuper comitis uxor, item Alexander comes Crafordiae in hoc conventu hostes publici denunciati. Multi etiam in supremum ordinem illecti. Plaerisque ex rebellium bonis praemia decreta. Exercitus ad hostes persequendos contractus. Agri vastati. Pecora abacta. Frumenta in horreis igne corrupta. Hieme deinde, cum sub dio haberi miles non posset, dimissus. Expeditio in ver indicta. Iacobus Duglassius interea, ne familiae opes, quae ex locuplete matrimonio in immensum excreverant, ad alienos transierent, Beatricem antea fratri nuptam uxorem accaepit. Cum pontifice Romano agit ut id matrimonium confirmaret. Id inceptum rege per literas impediente frustra ei fuit.
33. Hoc anno duobusque sequentibus agrorum direptionibus arciumque eversionibus inter factiones certatum est. Nunquam ad summae rei aleam est ventum. Magna eius cladis pars in Annandiam Forestiamque et vicinos Duglassianorum agros incubuit. Vastitatem agrorum fames, famem pestis consecuta est. Interea prudentiores amicorum cum saepenumero cum Duglassio egissent ut se suaque omnia regiae clementiae, quam antea frequenter maiores eius experti fuerant, permitteret, cum praesertim regem haberet natura facilem et per amicos exorabilem, nec sua pertinacia familiam clarissimam extingueret totque virorum illustrum qui sectam eius sequebantur salutem proderet aut eo necessitatis eos adduceret ut calamitatibus fracti sibi consulere cogerentur, facilem ei fore pacificationem rebus florentibus, deserto ab amicis nullam spem veniae superesse. Iuvenis aetate et ingenio ferox respondit nunquam eorum potestatei se permissurum qui nec pudoris nec divini aut humani iuris vinculis ullis continerentur, qui suos patrueles fratremque blande pollicendo ad se adductos tam perfidiose et crudeliter trucidarint, omnia potius extrema passurum quam ut eorum se fidei crederet. Haec pro ingenio quisque probabat aut reprehendebat. Ferociores aut quibus mala publica quaestui erant animi magnitudinem laudare, prudentiores suadere ne ad extremum deserentibus amicis occasionem pacificandi sero quereretur omissam, qui fere exitus stultis consiliis esse solet. At Crafordiae comes longinqui belli pertaesus et causae quam sustinebat iniquitatem communesque rerum commutationes secum reputans, gnarusque veniam praeoccupanti principis gratiam fore facilem, perseveranti in armis difficilem, simul ab amicorum parte desertus, reliquorum fide suspecta, regem per Angusiam iter facientem, habitu maxime ad misericordiam composito, capite pedibusque nudatis supplex adiit, ingenueque temporum superiorum offensas confessus se suaque in fidem regis tradidit, commemorata prius in reges maiorum suorum observantia et officiis: scire sua culpa, se omnia extrema meritum. Quicquid vitae fortunarumque sit in posterum habiturus, id se regiae debiturum clementiae.
34. Haec pluraque huius generis non sine lacrimis locutus commoverat vehementer omnes qui aderant. In primis quosdam e nobilitate Angusiana qui, etsi superioribus temporibus regem secuti fuerant, tamen familiam tam vetustam et claram cupiebant ab interitum vindictam. Functus est ibi Iacobus Kennedus et boni episcopi et civis officio, qui plurimis et gravissimis comitis offensis remissis, salutem eius regi accurate commendavit: id enim quod erat rebatur, regibus viribus tanta accessione auctis hostem in posterum indies debiliorem futurum, multis tam clari hominis exemplum secuturis. Rex etiam eum arbitratus fracta pristina ferocia ex animo praeteritorum poenituisse non difficilem se praebuit, veniaque data et bonis honore pristino restituto monuit ut in officio permaneret. Crafordius quoque lenitate regis et facilitate provocatus omni genere officiorum eum postea demereri studuit et in ultima regni oras proficiscentem cum suis copiis est comitatus, rebusque ibi pro tempore compositis reversum domi suae liberaliter accaepit. Eunti ad reliquias belli civili conficiendas quantas conficere posset copias pollicetur, adeoque omnem vitae rationem commutavitut pristina ferocia deposita mansuete et comiter cum nobilitate vicina vixerit, eoque interitus eius brevi consecutus maiorem regi populoque universo dolorem attulerat. Carpente paulatim rege vires Duglassianorum, reliqua spes erat in Anglo, si quid inde auxilii impetrari posset. Missus Hamiltonius Londinum responsum ab Anglo retulit se nulla alia conditione bellum adversus Scotos suscepturum nisi Duglassius se suaque omnia ei dederet civemque se Anglum profiteretur. Hac spe incisa, cum ab altera parte rex edictis, proscriptionibus, et armis urgeret atque omnibus quae bellum fert malis rebelles vexaret, Hamiltonius comitem hortatur ne regem sinat singula carpendo universa labefactare ac demum evertere: quin potius in aciem prodeat, rem fortunae commitat: aut honeste vincendum aut ibi fortiter cadendum. Id demum nomine Duglassiano dignum, in eoque unicum aerumarum finem esse positum. His vocibus excitatus cum per amicos et clientes quantum potuit exercitum coegisset ad solvendam Abrecorni obsidionem ducit. Rex enim multis arcibus Duglassianorum deiectis Abrecornum, longe munitissimum praesidium medio fere inter Sterlinum et Edimburgum itinere situm, obsessum tenebat.
35. Duglassius cum eo venisset ut et hostes conspicere et ab eis conspici posset amicique hortarentur ut vel egregia victoria perpetuam laudem pararet vel honesta morte se a contumeliis et miseriis vindicaret, caeteris omnibus ad decernendum paratis, sua cunctatione omnium animos fregit. Exercitu enim in castra reducto bellum ducere decrevit. Id eius factum cum homines militares damnassent, Hamiltonius pertaesus eius ignaviam desperatoque partium successu ea nocte ad regem transivit. Rex veniam quidem dedit, sed homini alioqui astuto non satis fidens eum Rosselinum, quae arx comitum Orcadum erat, relegavit ac postea deprecantibus amicis custodia liberatum in amicorum numerum recaepit, incruenta ei potissimum imputata victoria. Caeteri fere Duglassiani exemplum Hamiltonii secuti qua cuique commodum fuit dilapsi. Arx multis vulneribus utrinque accaeptis tandem capitur, caesoque praesidio semidiruta in victoriae monumentum relicta est. Duglassius pene ab omnibus desertus cum paucis familiarium in Angliam profugit. Inde non multo post Annandiam, quae regis praesidiis tenebatur, cum parva manu ingressus praelio commisso inferior fuga cum Ioanne fratre elapsus. Arcibaldus Moraviae comies caesus. Georgius graviter vulneratus in manus hostium venit, curatisque vulneribus ad regem adductus capite luit. Conventu ordinum Edimburgum indicto in Non. Iul. anni millesimi quadringentesimi quinquagesimi quinti, iterum Iacobo, Ioanni et Beatrici Duglassiis aqua et igni interdictum. Beatricem hanc acta publica matrem horum faciunt, quod mihi tamen non verisimile nisi forte per adoptionem facti sint eius filii. Iacobus comes fratribus amissis, ab amicis desertus, Anglis diffidens, ut nihil inexpertum relinqueret Donaldum Aebudarum tyrannum eundemque Rossiae comitem ad Stephanodunum convenit, hominem suopte ingenio, sceleratum facile ad bellum impellit. In proximos regis agros primum saevitur, nullo sexus aetatisque discrimine. Nihil ab iniuria fuit immune quod ferro flammaque violari poterat. Pari crudelitate in Argatheliam et Araniam usus domum praeda onustus rediit. Inde Abria Moraviaque vastatis Ennernessum divertit. Arce capta oppidum direptum incendit. Nec Anglus interea quievit, sed temporibus insidiatus incursiones in Marciam fecit, caesisque hominibus aliquot illustribus quo furorem late grassantem compescere annixi erant, plenus praedarum ut e regione opulenta domum sine damno rediit.
36. Proximo post hunc anno Beatrix superioris comitis Duglassiae uxor et fratri eius Iacobo aliquot annos habita uxoris loco ad regem profugit. Superioris temporis crimina in Iacobum reiicit, se et foeminam et auxilio destitutam ad sceleratas nuptias via coactam ad primam occasionem Iacobo absente ab ea servitute profugisse. Regiae fidei se suaque omnia permittere, quicquid de ipsa eiusque patrimonio statuerit eius decreto libenter parituram. Eam rex in fidam receptam Baluaniaeque agris donatam fratri suo ex eadem matre Atholiae comiti collocavit. Eius exemplum secuta est Donaldi Insulani uxor. Ea erat Iacobi Levistonii filia, ab avo prorege, suadente etiam rege, Donaldo collocata ut ferum hominis barbari molliret ingenium eumque in partibus factionis regiae retineret. Sed tum propinquis suis in pristinum locum gratiae restitutis ac marito ad Duglassianas partes adiuncto, cum vilior et contemptior apud eum quotidie fieret adversus barbaram eius crudelitatem regis opem imporabat. Ei nulla se purgandi aderat necessitas apud regem, qui auctor ipse eius matrimonii fuisset. Igitur liberaliter et humane recaepta praediis amplis donatur quo subsidio reliquum aetatis honorifice degeret. Eodem fere tempore Patricius Thorintonius occulte quidem Duglassianae factionis, sed regiam aulam diu secutus, Ioannem Sandelandium Caldareum adolescentem circiter viginti annorum et Alanum Stuartum, homines nobiles et conspicua in regem fide, ad Britannodunum nactus sibi opportunos occidit. Ipse deinde ab adversa factione brevi post comprehensus poenas luit. Fuit insignis hic annus multorum illustrium virorum morte, sed maxime Gulielmi Crichtonii. Is quanquam equestri loco natus esset, tamen ob summam prudentiam et fortitudinem fidemque singularem erga regem ad ultimum usque vitae diem constanter cultum maximum, bonis omnibus desiderium sui reliquit.
37. Proximo anno Angli superiorum iniuriarum impunitate illecti, ducibus Henrico Perco Northumbriae comite et Iacobo Duglassio exule Marciam late vastarunt. Hanc populationem ut prohiberet Georgius Duglassius Angusiae comes collecta manu popularium in praedatores impetum fecit, ac magno cum tumultu partem eorum in quam delatus erat ad suas stationes compulit. Qua indignitate Angli commoti, caeteris nondum ad signa revocatis, aciem promovent. Nec Scoti moram praelio faciunt. Cum aequo Marte utrinque maioribus animis quam viribus pugnaretur, qui sparsi per argos erant Angli e clamore dissono ac tumultu hostem adesse sentientes, nec praedam quam amplissimam coegerant amitterent recta domum contenderunt. Eorum discessus facliorem, nec tamen incruentam, Scotis victoriam dedit, pare fere numero utrique caeso, multis Anglorum in fuga captis. Huius victoriae nuncius ad regem allatus aegrum inter civium hostiumque arma animum nonnihil erexit. Deinde Donaldum Insulanum ubique partium suarum adversam fortunam cernentem compulit ut de pace oratores mitteret. Hi submissa oratione multa de regis clementia erga Crafordiam caeterosque qui in eadem causa fuissent commemorantes, suam cultam in fatalem temporum rabiem conferentes, multa de Donaldi in posterum observantia polliciti movisse regem visi sunt. Is medio responso nec Donaldo ignovit nec spem veniae praecidit. Multa quidem extare eius maleficia, nullum adhuc dedisse animi mutati indicium. Itaque ut vera credatur quae verbis ostentatur poenitentia et ex animo profecta, reparanda superioris temporis damna quos fortunis evertisset, res eis restituendo: aliquo denique honeste facinore eluendam tot scelerum memoriam. Se quidem scire nullam esse virtutem quae magis clementia regem deceat. Verum providendum ne nimia lenitate soluto imperio mali magis insolescant quam boni ad officium excitentur. Donaldo quidem et reliquis eius consilii sociis se spatium daturum quo mutatae voluntatis indicia edere possent: talem se quenque habiturum qualem res, non verba, ostenderent. Interea securos esse iubet: in cuiusque potestate futurum felicem an miseram posthac aetatem agat.
38. Hac ratione vel compositis vel sopitis intestinis malis, rex omnem curam in Angliam intendit. Dum de bello gerendo totisque violatis induciis habet consilium, superveniunt legati a nobilitate Anglica missi auxilium adversus Henricum regem suum petentes. Henricus enim spreta nobilitate novos homines extulerat, quorum de conilsio uxor eius virilis animi foemina cuncta administrabat. Auxerat etiam regis apud suos contemptum et familiarum eius invidiam res in Aquitania et Normania male gesta. Tot provinciis amissis, antiquis insulae terminis inclusi fremebant, neque regis ignaviam neque reginae superbiam diutius ferendam. Capita coniurationis erant tres, Richardus nempe dux Eboraci et comites Sarisburiae et Varvici. Legat Angli cum de iusta belli causa, coniurationis opibus, et sui regis ignavia multa disseruissent, auxilium adversus communem hostem in bello timidum, in pace sordidum, qui discordias domesticas inter Scotos aluisset, exules eorum iuvisset, auxilium petunt. Victoria parta, arces et agros superioribus bellis captos se reddituros pollicentur. Rex de consilii sententia respondit iam pridem se de statu rerum Anglicarum audisse, neque partis utriusque sibi ignotum, neque nisi ex utrius partis sententia se alieni regni arbitrum futurum. Quod autem ad bellum attinet, sibi iamdiu in animo fuisse temporum superiorum ulcisci iniurias regnique sui loca per occasionem discordiarum intercaepta, quum iure non posset, armis recuperare. Ea si Eboraci dux quique eius sectam sequerentur restituere polliceantur, se adversus Henricum eis auxilio futurum. In haec cum fuisset conventum, legati domum revertuntur. Rex copiis paratis cum in Angliam ingressurus esset, fit ei obviam Anglus impostor ab Henrico missus. Is, ut qui diu Romae fuisset Italorumque mores et sermonem didicisset, cultu omni comitatuque peregrino, literisque pontificis confictis, se facile hominibus minime callidis pro legato Romano probat. Et quo minus suspecta fraus esset, monachus in partem fabulae assumitur, cuius simulata sanctitate fides facilius accederet imposturis. Hi ad regem perducti pontificis Romani nomine vetant ne ulterius progrederetur, diras comminati ne pareret. Pontifex enim quo commodius commune bellum in communem Christianorum hostem geratur per totam Europam compositis disidiis in id unum intendere animum, se quidem praemissos qui haec praemonerent. Ampliorem legationem prope diem venturam, quae discordias Anglorum civiles finiret et Scotis de accaeptis iniuriis satisfieri curaret. Eam se credere legationem in Gallia iam esse. rex ut qui fraudem nullam subesse suspicaretur orationi, quique rebus adhuc domi non omnino tranquillis honestam pacem etiam cuperet, legato paruit atque exercitum dimisit.
39. Vix eo dimisso ab Anglis quibusdam de legati supposititii fraude admonitus iterum copias contrahit. Et quia cum Eboracensi se coniungere non poterat, ut regia vires aliqua ex parte distineret et suas etiam ulcisceretur iniurias Rosburgum recta ducit. Oppidum primo adventu capit ac diruit. Arcem longe munitissimam dum oppugnat, legati ab Eboracensi sociisque veniunt qui regem suum victum bellumque confectum in Anglia nunciant. Gratias agunt Iacobo pro eius benevolentia et studio in ipsorum dignitate et salute tuenda. Eius beneficii se memores in tempore fore promittunt. Verum in praesentia orare ut ab obsidione arcis recedat omnique alio maleficio in Anglos abstineat neu ipsos rerum earum gravet invidia apud populum, qui vix contineri potuit quin confestim exercitum in Scotos decerneret. Ad ea Iacobus victoriam gratulatus rogat legatos ecquid Eboracensis et socii de promissis exolvendis mandassent. Cum nihil sibi mandatum respondissent, "Ego (inquit) prius quam prior ad me legatio venisset arcem istam in agro meo aedificatam evertere decreveram, neque post id tempus ullo sum isti factioni beneficio obstructus cur intermittere rem affectam et pene confectam debeam. De minis istis sive ipsorum sive populi ipsi viderint. Vos nunciate me non verbis sed armis hinc submotum iri." Ita legatis re infecta dimissis dum rex obsessos omnibus quae bellum fert malis urgeret, Donaldus Insulanus cum magna popularium manu in castra venit. Is, ut facinorum superiore vita admissorum faciliorum obtineret veniam regemque sibi penitus placaret, ei est pollicitus si quo progredi vellet quandiu in hostico foret, reliquum exercitum mille passus antecessurum et asperiora quaeque pericula principem excepturum. Iuxta regem tendere iussus, cohortes aliquot ad populandos agros emisit. Eisdem forte diebus Alexander Gordonius Huntileae comes novas copias adduxit. Fecit ea virium accesio ut, quanquam arx strenue defenderetur, rex in oppugnando pernacior esset, et cum antea magis obsidio quam oppugnatio esset, abundante multitudine aliis atque aliis in stationes deinceps succedentibus praesidiari, quorum iam multi ceciderunt, plures vulneribus saucii inutiles, reliqui laboribus assiduis et vigiliis fatigati erant, paulatim ad pericula segnius accurrerent. Quibus ut maior terror admoveretur, pars muri bombardis ferreis, quorum tum magnus et usus et metus erat, quati iussa.
40. Ibi dum rex propius ut arbiter et exactor laboris instat, una e machinis violentia ignis interne furentis excusso cuneo ligno, caeteris illaesis regem in terram deiectum statim exanimat. Ex aulicis qui proxime astiterant, etsi inopinato casu perculsi erant, tamen, ne regis morte palam facta vulgus dilaberetur, corpus velant. Regina, quae eo ipso die in castra venerat, haud quaquam muliebro animo diecta in luctus, proceres convocat. Hortatur ut animo bono sint, neu unius hominis casu tot viri fortes deterriti rem pene ad exitum deductam turpiter deserant. Se in locum defuncti regem alium brevi adducturam. Interea omni apparatu belli hostem urgendum ne morte imperatoris intellecta ferocior efficiatur et in unius hominis morte tot virorum fortium simul virtutem extinctam existimet. Pudebat viros animi magnitudine a foemina superari. Arcem igitur adorti sunt tanta vi oppugnare ut neutra pars regem abesse senserit. Interea regis filius Iacobus septem annorum puer in castra adductus rex salutatur, nec multi intercessere dies cum Angli qui in praesidio erant, laboribus et vigiliis confecti, arcem novo regi dediderunt, pacti ut incolumes sua secum exportarent. Arx ne iterum causa bella foret solo aequatur. Hunc finem vitae habuit Iacobus Secundus anno a Christo nato 1460, non multis ante aequinoctium autumni diebus, aetatis anno 29, postquam regnare coeperat 23. Semper a pueritia bella domestica et externa eum exercuerunt. Ea moderatione animi res adversas et prosperas tulerat; ea fuerit in hostes fortitudine, in deditos clementia, ut maximum sui desiderium apud omnes ordines reliquerit. Eoque est visa mors acerbior quod in iuventae flore tot malis defunctus, cum summa de virtutibus eius esset expectatio, repente decessit. Auxit eius desiderium filii rebus gerendis aetas immatura reputantibus quantum superioribus viginti annis malorum pertulissent, quorum incendiis nondum plane restinctis ex praeteriti temporis recordatione sequentis divinare posse statum sibi videbantur.

Perge ad Librum XII