Tessera glauca - nota auctoris. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

LIBER DECIMUS

1. CI REX

OBERTO Secundo successit Ioannes filius natu maximus Id. Aug. anno salutis humanae 1390. Hic cum ad eum usque diem Ioannes vocatus fuisset de ordinum sententia mutato nomine Robertus est appellatus. Idne factum sit propter duorum regum, alterius Franci, alterius Angli, quibus id nomen fuerat calamitatem an ob duorum Robertorum qui nuper in Scotia regnum tenuerant in pace et bello virtutem et felicitatem, quando ea de re nihil certi traditur, ego quoque pro incerto relinquo. Igitur Robertus Tertius cum vitiis magis careret quam virtutibus esset illustris, penes eum regium nomen, penes Robertum eius fratrem rerum gubernaculum permansit. Initio regni foris quies fuit induciis triennalibus cum Anglo factis, ac paulo post in quatuor annos praeterea prorogatis. Domi motus principium factum a Duncano seu Dunacho Stuarto. Is ex fratre regis Alexandro Buchaniae comite natus, patre feroci ferocior filius, aut mortuo ratus locum rapinis aliisque iniuriis fore, manu valida praedonum cinctus in Angusiam escendit et velut ex hostico praedas agere coepit. Huic Valterus Ogilvius cum Valtero Lichtonio fratre dum obsistere conantur, cum sexaginta suorum caesi fuerunt. Hoc successu latrones elati cum longe vehementius plebem affligerent, audito adventu comitis Crafordiae, quem rex ad comprimendam eorum insolentiam miserat, expeditiores fuga celeri in latebras suas se receperunt. E tardioribus multi caesi, multi comprehensi et ad supplicium ducti. Verum hominum inquietorum nequitia quo minus in plana et regiones campestres erumperent cohibita, domi inter ipsos vehementius exarsit. Duae autem potissimum familiae insignes inimicitias insigni crudelitate exercebant. Hi, cum neque iure de controversiis disceptare, nec amicorum arbitrio eas committere vellent, missi a rege ad eos pacandos duo comites Thomas Dumbarius Moraviae et Iacobus Lindesius patre defuncto Crafordiae, cum animadvertissent gentem ferocem neque voluptatis modo sed etiam mortis contemptricem non posse domari, sive magna bonorum viroum ex adverso caede, rem astu tractare instituunt. Igitur seorsum principes eorum allocuti ante oculos ponunt quantum universis periculum ex mutua inter ipsos caede impenderet, nec si altera familia alteram penitus extinxerit id sine gravissimo vincentium damno posse evenire; nec si potest, ibi certaminum finem fore, quippe cum victor multis congressibus debilitato bellandum adversus regem foret, qui quam infestus esset utrisque vel ex eo intelligi posse, quod ad utrosque adhuc incolumes delendos ipsi cum copiis missi sint. Verum se salutis quam sanguinis eorum cupidiores si audire vellent, rationem inituros ut nec inhoneste, nec inulti, nec invito rege pacificari possent. Id cum audire cuperent, conditio propinitur ut ex utrisqe triceni ensibus modo armati coram rege decertent. Victis impunitatem praeteritorum fore, victoribus decus, auctoritam, regis et iam et procerum gratiam.
2. Cum ea conditio satis utrisque placuisset, dies certamini dictus est, quo die cum principes familiarum cum suis in aulam convenissent, campi ad septentrionale urbis Perthi latus pars fossis praealtis a reliquo seclusa eis ad congressum assignatur, structis circa spectaculis. Cum multitudo ingens hominum ibi consedisset, mora pugnae paululum facta est, quod ex alteri tricenis unus metu latuisset, nec pauciores adversus plures decertare vellent, nec repereretur qui in absentis locum succederet, nec ex adversa factione quisquam eximi se numero pugnatorum pateretur, ne velut a propinquis contemptus ac reiectus videretur. Tandum sellularius opifex prodiit ac se in absentis locum successuum est professus, si aurei scutati Gallici dimidium repraesentaretur sibi victori, ac in posterum donec viveret de victu caveretur. Ita rursus aequato numero certamen initur, ac tanta corporum animorumque contentione pugnatur quantum efficere poterat odium vetus novis detrimentis inflammatum in hominum ferocissimorum posita. Nec minor spectantes horror quam pugnantes furor tenebat, deformes corporum laniatus, detruncatos artus, et hominis effigie rabiem ferarum detestantes. Illud autem in primis ab omnibus est animadversum, quod nemo se omnium fortius gereret quam suppositius ille et mercencarius bellator cuius opera maxim victoriam partam existimant. Superfuerunt enim certamini ex ea cui se ille addixerat parte praeter ipsum decem, sed omnes magis vulneribus graviter saucii. Ex altera factione restabat unus qui cum corpos adhuc ferro haberet intactum iniquamque certaminis fortunam sibi videret obiectam, in Taum flumen propinquum se coniecit, ac adversariis quo minus eum sequerentur ob vulnera tardatis in adversam ripam evasit. Hoc ratione ferocissimo quoque caeso, multitudo sine ducibus relicta, in multos post id annos a tumultuando repressa ad agriculturam rediit. Haec pugna incidit in annum salutis 1396.
3. Biennio fere post in conventu ordinum Perthi rex Davidem filium octodecim annos natum Rothesiae, Robertum fratrem Taichiae ac Fifiae iamdudum comitem Albiniae duces vocat. Hic vani honoris titulus tum primum inter Scotos magno ambitionis, nullo virtutis incremento est celebratus, nec cuiquam postea feliciter cessit. Comitem etiam Duglassiae rex voluit eodem titulo afficere, sed ille, ut erat severus, constanter speciem supervacui honoris recusavit, set si quis hoc ei nomen ominaretur gravissime increpabat. Sunt qui gubernatoris tultulum a patre datum Roberto regis fratri hoc anno a rege confirmatum, et Lindesiorum familiam titulo comitum Crafodie auctam tradant. sed nec illud constat inter eos Thomasne an David vocaretur qui primus ex ea gente comes fuit appellatus. Proximo anno Richardus Secundus Anglorum rex coactus se re regno abdicare. In eius locum suffectus est Henricus Quartus. Initio regni eius nondum finitis induciis nova belli semina cum Scotis iacta sunt Georgius Dumbarius Marciae comes Elizabetham filiam Davidi filio regis desponderat, ac bonam dotis partem iam dependerat. Arcibaldus Duglassiae comes, aegre ferens hominem potentem et aemulum sibi praelatam, causatus ordinum consensum (quod in nullis ante regum nuptiis quisquam factum meminerat) neglectum, filiam suam Mariam cum ampliore dote obtulit, perque fratrem regis Robertum, qui tum omnia poterat, effecit ut a rege acciperetur conditio et nuptiae ex ordinum decreto confierent. Hac iniuria, simul et ignominia ictus Georgius graviter cum rege expostulat , et cum facta infecta fieri nequeant, saltem dotem filiae repetit. Ea tam iusta postulatione repulsa, cum nihil aequi se impetraturum cerneret, praeoccupatis cunctorum ab aemulo animis et auribus, ab aula non solum iratus sed etiam minabundus discessit, et arce Dumbari sororis filio Roberto Metellano tradita in Angliam abiit.
4. Robertus arcem foeciali a regi misso statim tradidit. In eam Duglassius cum praesidio recaeptus Georgium domum reversum exclusit. Ille recepta uxore, liberis, et amicorum intimis in Angliam rediit. Ibi cum homo domi potens et foris etiam clarius et iniuriae impatiens cum Percio Duglassii nominis hoste infenstissimo consilia contulisset, fretus amore erga se finimitorum Scotorum, e quibus plurimi aut clientes, aut propinqui, aut alioqui beneficiis ei devincti erant, totam Marciam excursionibus ac praedis e Duglassiorum praediis agendis brevi infestam reddidit. Scotus primum Georgium hostem publicum omnibus bonis eius fisco adiuncatis denunciat. Deinde foecialem ad Anglum mittit qui transfugam ex foedere reposceret et de violatis induciis conquereretur. Ad ea postulata impudenter ab Anglo responsum est se fidem publica Georgio dedisse, nec regium promissum violari debet, tanquam sanctius esset observandrum quod privatim transfugae esset cautum quam quod publice per legatos et foeciales esset confirmatum. Induciarum enim quae cum Richardo factae fuerunt nondum exierat dies. Interea Henricus Percius iunior, quem Plexippum diximus cognominatum, et Georgius Dumbarius non cessabat excursionibus vicinos Scotorum agros vexare. Id cum aliquoties ab eis impune factum fuisset, e successu crevit audacia, ac duobus millibus hominum coactis Lothianam ingressi circa Hadinam late populati Halim arcem frustra oppugnarunt. Cum ad Lintonum (is vicus est ad Tinam Lothianae amnem situs) consedissent, subito adventu Duglassii perturbati, relicta non modo praeda sed impedimentis quoque, se in fugam coniecerunt adeo trepide ut nusquam consisterent donec Beruicum esset perventum.
5. Haec circa initium Februarii anno 1400 gesta sunt, quo anno reverso domum foeciali bellum Anglis est indictum et Archibaldus Duglassius cognomento Austerus, vir nulli maiorum in quovis genere laudis inferior, morbo decessit, alienissimo patriae tempore tot nuper imperatoribus diversis casibus amissis. Successit ei eodem nomine filius. Ad Id. Aug. Anglus contractis maximis copiis Scotiam est ingressus. Cum Hadinam venisset triduum ibi moratus Letham dxut. Ibi quoque cum totidem dies fuisset arcem Edimburgi obsedit. Adversus hunc gubernator magnum exercitum ita lente ducebat ut facile appareret eum non moleste laturum si arx ab Anglo, et cum arce David regis filius caperetur. Iam enim non obscure prava eius ambitio se prodebat. Fratre enim velut imbelle contempto, liberis eius quo regnum ad se traduceret quibus poterat modis perniciem moliebatur, eorumque calamitates pro lucro sibi deputabat. At Anglus contra velut terrorem belli ostentando pacem quaereret, inimicitias clementer exercebat. Leviter enim oppugnatione arcis tentata obsidionem solvit, ac sine magna, qua transibat, noxa domum rediit, magnam clementiae et moderati animi laudem et veniens et abiens adeptus. Nam et deditos humaniter habuit et a locis sacris vim omnem abstinuit. Erga plaerosque etiam ob hospitii paterni memoriam munificentia usus, quae res ut illi benevolentiam, ita gubernatori odium conflavit, quod neque bellum, ut adversus inimicum acriter gereret, nec regem tam facilem et beneficum sibi amicum facere studeret.
6. Post Henrici reditum in Angliam Georgius Dumbarius magis frequentibus quam magnis incursionibus fines Scotorum infestabat. Ad eum reprimendum, quoniam assidua magis quam numerosa manu erat opus, Duglassius divisis in mediocres manus regionatim copiis suos singulis duces, qui per vices vel hostium incursiones prohiberent vel ipsi eos infestarent, dedit. Prima sors Thomae Haliburtonis Dirlitonii fuit, qui satis uberem ex hoste praedam ex agris Bamburgo proximis retulit. Non fuit idem successus Patricio Hepburno, qui maiore manu latius discurrerat. Nam cum numero suorum fretus incautius cum praeda rediret ab Anglis oppressus periit, et cum eo flos Lothianae iuventutis. Arcibaldus Duglassius ut suorum cladem ulcisceretur consentiente gubernatore supra decem hominum millia coegit. Cum eo clarissimi procerum una profecti, et in iis Mordacus gubernatoris filius. Cum Northumbriam usque ad Novum Castrum ad Tinam transcurrissent, et ferro ac igne late stragem dedissent, congressi cum Henrico Percio minore et Georgio Dumbario magno praelio vincuntur. Complures homines nobiles caesi. Captus Duglassius oculorum altero omisso, Mordacus Fifae, Thomas Moraviae, Georgiae Angusiae comites, aliique permulti genere et opibus clari. Nec a multis retro annis alia pugna aeque vires Scotorum attrivit. Pugnatum est ad Homeldonum Northumbriae vicum anno 1401 ad Non. Mai. Percius hac victoria tam insigni potitus statuit imperio Anglorum subiicere quicquid terrarum inter Northumbriam et Fortham est interiectum. Nec in eo magnum sibi laborem proponebat quod omnem earum regionum nobilitatem aut in praelio interemerat aut captivam detineret. Igitur a Coclao arce Teviotiae exorsus cum praefecto arcis pactus est nisi intra quinquagesimum diem Scoti obsidionem solverent ipse arcem dederet. His conditionibus ad regem, deinde gubernatorem, relatis, non defuerunt qui dedendam Anglis arcem censerent. Tanti enim eam non esse ut vires regni postremo praelio tam attenuatae in discrimen iterum coniicerentur. Hanc animorum deiectionem non tam ab hoste metus quam imminentis regno gubernatoris perfidia attulerat. Ille contra, ut omnem a se amoliretur suspitionem, verbis magnifice et confidenter disserebat hanc imbecillitatis et timoris publici confessionem plus quam adversum praelium audaciam hostium aucturum. Quod si quispiam existimet unius arcis concessione contentos fore Anglos, eum vehementer falli. Velut enim ignis levi aspersione aquae magis accenditur, ita cupiditas prima quaeque tradendo non restinguitur sed inflammatur, et quicquid concesseris initio, ad ulterius penetrandum fit gradus. “Quod si universi ad arcem liberandum recusetis progredi, ego vel solus proficiscar, neque vivus et videns tantum nomini Scotico dedecus inuri sinam.” Haec locuto gubernatore caeteri vel restincta vel dissimulta suspitione se conclamarunt secuturos. Verum fortuna id periculum discussit, Percio ad bellum civile revocato atque arce sine vi liberata.
7. Haec dum foris cum hoste geruntur, nihilo felicius res domi est administrata. Nam brevi post mortem Arcibaldi Duglassi anno superiore prope continuatis funeribus decesserunt Annabella regina et Valterus Tralius Fani Andreae archiepiscopus, omnium prope animis magnam rerum mutationem praesagientibus. Nam ut per Duglassium rei militaris splendor, per Tralium ecclesiastica auctoritas et veteris disciplinae qualiscunque imago stetit, ita ab regina incolumi aulae dignitas est sustentata, quod ex eius morte et rebus quae eam sunt secutae palam est intellectum. Regis enim filius David adolescens erat natura ferocior et ingenio ad libidinem proclivi. Ea vitia cum augeret indulgentia patris, in quo non satis erat auctoritatis ad reverentiam sui retinendam, tamen et admonitionibus eorum qui infirmitati aetatis regendae erant appositi, et multo magis materna diligentia et consilio impetus eius retundebantur, ea vero defuncta libido fraenis libera ad veros mores rediit ac, metu et pudore seposito, alienas uxores et honesto loco natas virgines quibus flagitium persuadere non poterat per vim rapiebat ad stuprum. Si quis eius inhibere libidinem vellet, male multatus discedebat. De hac eius impotentia cum multae querelae ad patrem fuissent delatae, is ad fratrem suum gubernatorem scripsit ut adolescentem apud se retineret donec defervescente lascivia ad meliorem frugem rediret. Gubernator, quam iam diu expetebat occasionem stirpis fraternae delendae nactus, Davidem obvium sibi ad tria ferme milliaria a Fano Andreae secum ad arcem Andreanam, quam archiepiscopo nuper mortuo per speciem custodiae tenebat, ducit. Inde paulo post in arcem suam Falcolandiam traducit, ibi moriturum fame in arctum carcerem inclusit. Sed quem patrui crudelitas ad mortem in primis miserabilem destinaret, ei duarum muliercularum misericordia vitam in paucos dies prorogavit: altera quidem virgo erat, cuius pater et arci et custodiae praeerat. Ei panem avenaceum ita tenuiter (ut in Scotia vulgo fieri solet) extentum ut complicari posset sub lineo velo quod capiti adversus solem negligenter iniiciebat, quoties adeundi hortos carceri propinqos erat copia per tenuem rimulam verius quam fenestram immittebat. Altera nutrix rustica lac e mammillis expressum per canalem in os eius immulgebat. Hoc miserabili victu, quo magis famem accenderet quam levaret, cum aliquot dies vitam simul et poenam ei produxisset, custodibus diligentius observantibus deprehensae ad supplicium protrahuntur, patre perfidiam filiae vehementer execrante dum erga infidum gubernatorem suam fidem ostentare conatur. Adolescens omni humano destitutus auxilio, postquam victus inopia etiam sua membra lacessaret, non simplice morte defungitur. Mors eius diu patrem latuit, nemine tam tristem nuncium rei, quam cuncti sciebant, ad eum perferre auso.
8. Sed ut ad res Anglicas quatenus nostris immixtae sunt revertamur, cum Percius magna coniuratione nobilitatis facta bellum adversus regem suum meditaretur, cum Duglassio (quem in praelio Homeldonensi captum adhuc secum habebat) paciscitur, si operam suam adversus regem aeque fortiter et fideliter sibi impendat, ac adversum se foret usus, eum se liberum domum dimissurum. Duglassius, qui nullam operae navandae adversus Anglum conditionem esset recusaturus, libenter promisit, et paucis ex clientibus et amicis convocatis ad futuram se dimicationem parat, nec segnius in praelio se gessit quam Percio promiserat. Nam contempta multitudine in unum regem animum oculosque intentos tenebat, et cum plures paludamento regio essent amicti (sive ut hostes eius capiti imminentes deciperentur, sive ut omnibus in locis milites praesentem suae virtutis et ignaviae eum se testem habere crederent), Duglassius in unum eorum armis conspicuum totis viribus invectus eum ex equo deiicit. Qui cum a circum astantibus exemptus fuisset periculo, iterum Duglassius alterum ac deinde tertium (ut praeter nostros etiam affirmat Eduardus Hallus Anglus) armorum splendore et paludamento deceptus deiecit, neque tam suo periculo commutus quam unde tot reges venissent miratus. Tandum post cruentissimum conflictum versa fortuna ac victore rege Duglassius multis vulneribus saucius inter captivos recognitus, multus in eius exitium imminentibus a rege est servatus, non solum fide eius erga amicum laudata, sed fortitudine muneribus honestata, ac vulneribus curatis cum aliquot menses apud Anglum fuisset magna pecunia persoluta vix tandem dimissus.
9. Interea de Davide Scoti primogenito scelere patrui occiso rumor ad miserum parentem permanat, auctorque occultis rumoribus (nam palam nemo audebat hominem tam potentem accusare) designabatur. Rex fratre ad se accito graviter cum eo expostulat. Ille de morte adolescentis iam ante paratam fabulam exorsus crimen in alios transfert, se suosque quando et ubi rex velit ad causam dicendam affuturos promittit. E caedis autem patratoribus quosdam se penes in vinculis esse. Reliquos diligenter perquisiturum. Quaestione constituta ipse sceleris auctor cogit concilium, accusatores instruit, et rege praesente tanquam noxius accusatus pro noxio dimittitur. Rex vindictam coelitus et gravissimas diras eis eorumque posteris imprecatus, qui tam nefarium facinus patraverant, curis infirmitateque corporis aeger in Botam unde venerat est reversus, aucta suspitione de parricidio a fratre commisso. Sed potentior erat quam ut ab eo poena exigi possit. Ille vero ut rem strenue dissimularet suppostitios sceleris auctores e carcere producit et facinorosos quidem illos, sed cuius insimulabantur criminis expertes, gravi supplicio afficit. Rex interea de Iacobo minore filio solicitus, quem apud Valterum Vardilaum Fani Andreae archiepiscopum, hominem probum et sibi fidum, deposuerat custodiendum cum amicis consultat. Illi nusquam eum in Scotia tutum fore rati auctores fuerunt ut ad Carolum Sextum Galliarum regem, veterem socium et Scotici nominis unice amicum, eum transmittat. Nusquam nec tutius nec honestius eum educari posse. Haerebat enim in animis recens exemplum Davidis Brussii, qui dubiis domi tempestatibus aliquot annos ibi honorifice transegerat. Igitur parata nave ad Bassam scopulum versus, quam insulam adhibito rectore Henrico Sinclaro comite Orcadum conssendit, ac dum litus legit ad Flamburgum promontorium sive tempestatis vi coactus sivi ut e nausea marina se paululum recrearet descendit, ab Anglisque retentus et a rege consulto quid eo fieri velit in aulam accersitus. Ibi nec ius induciarum, quae paulo ante in octo anno fuerant factae, nec literae patris supplices ei profuerunt quo minus iure captivum decerneretur. Pater enim discedenti literas ad Anglum (si forte illic appulisset) dederat, in quibus multa de sua, multa de communi hominum fortuna erant lamentabiliter scripta.
10. Verum apud regem, etsi inconstantiae rerum humanarum non expertem, tamen plus valuerent veteres gentis offensae quam vel aetatis innoxiae respectus vel miseri patris lachrimae vel regii nominis dignitas vel induciarum fides. Nam cum Anglus ad concilium retulisset quomodo Scoti regis filio in ditionem suam appulso uteretur, quibus aequitatis erat studium et diuturni belli taedium ad mitiorem sententiam inclinabant, ac censebant regii generis adolescente crudelitatem suorum fugiente et supplice hospitaliter et amice esse utendum, et gentem ferocem tot saeculis bello indomitam beneficiis conciliandam. Hanc victoriam firmam et solidam deberi existimari, in qua non per iniuriam libertas admitur, sed animus amicitiae vinculo insolubili coniungitur. Alii contra disserebant iure captum videri, vel quod e primoribus gentis auxilia in motu Perciano contra regem in acie stetissent, vel quod pater eius Percium seniorem perduellionis in Anglia damnatum apud se haberet et exilium eius suis opibus sustentaret. Haec sententia, ut plaerunque deteriora solent, in concilio vicit, quamquam qui aderant non ignorarent qui in praelio adversus Anglum dimicassent non publice a rege missos sed Duglassii privata gratia, cum et ipse tum in Percii potestate esset, adductos, ac meminisse possent quid ante paucos annos Henricus ipse Scotis Georgium Dumbarium reposcentibus respondisset. In hanc sententiam itum est ut fere in aulis principum emolumenti falsa species honestis consiliis praeponderat. In captum tamen a rege Anglo hoc unum liberaliter et regie est consultum, quod literis et honesta disciplina eum instituendum curavit. Calamitate filii ad patrem coenantem perlata tanta doloris vi fuit oppressus ut pene inter manus astantium expirarit. Delatus in cubiculum ab eo tempore cibo abstinuit, ac tertio post die inedia et moerore extinctus est Rotesaiae, quod oppidum in Bota insula est, anno ab inito regno sextodecimo, Cal. Apr. anno Christi 1406. Sepultus Pasileti. Fuit Robertus et proceritate et totius corporis forma et compositione nulli fere suorum aequalium secundus. Summa vitae innocentia, et in quo nullam hominis privati virtutem desiderares, ut vere de illo dici posset meliorem virum quam regem eum fuisse.
11. Rege mortuo regni administratio Roberto eius fratri per omnes ordines confirmata est, qui ut cupiditate imperandi coecus pessimis rationibus eo properabat, ita si unum illud demas, multa in eo tanto magistratu digna inerant. Nam et bello fortis et consilio prudens erat, et aequitate summa lites diudicabat, et liberalitate proceres conciliabat, nec tributis plebem exhauriebat. Eodem anno Percius senior iterum in regem suum coniuravit, ut fratris et duorum filiorum caesorum ultionem ab eo expeteret. Sed detecta coniuratione et plurimis consciorum captis et supplicio affectis, in Soctiam sibi metuens fugit, ut inde in Flandriam et Franciam navigaret, et auxilia ad bellum renovandum conquireret. Interea Angli filius Henricus magnas in Scotorum agros excursiones terra marique fecit. Is cum praeda ingenti parta domum rediisset, arx Iedburgi, quam hostes a praelio Dunelmensi ad eum diem tenuerant, per plebem Teviotiae capta et spoliata, ac deinde per gubernatorem solo aequata est, et Georgius Marciae comes cum ab Anglis, quorum in gratiam multa damna suis dederat, neque ad sua recuperanda auxilium, neque vitae honeste degendae subsidium impetraret, per amicos placato gubernatore domum rediit, parte tamen patrimonii, nempe arce ad Mabanum lacum et Annandia, multatus, quae Duglassio nomine damni dati atributae sunt; ac veteribus offensis utrinque remissis in summa cum vicinis concordia ac fide erga regem reliquam aetatem transegit. Proximo anno Percius frustra pervagatus Franciam ac Flandriam in Scotiam ad comitem Marcianum veterem amicum est reversus, et ab eo humanissime habitus et pro copiis cultus. Ibi cum de reditu in patriam per occultos nuncios frequenter ageret, ad quendam vetustum amicum et, ut putabat, fidum Rodolfum Rokesbium scripsit sibi e Scotis atque Anglis non defore copias, quibus fretus patrimoniam se recuperaturum non desperebat, si opera ipsius adiuvaretur. Erat autem tum Rodolfus in agro Eboracensi vicecomes, ut vocant, hoc est conventibus iuridicis agendis praefectus. Is cum falsa spe auxilii Percium illuc attraxisset, coniuratione regi indicata miserum amicum in insidias illexit caputque occisi Loondinum ad regem misit. Erat autem eodem tempore in Scotia quidam Anglus qui se Richardum Secundum diceret, sed falso, ut reor. Nam cum senior Percius saepe ac vehementer colloquium eius expeteret, nunquam tamen inducere in animum cuiusquam oratione poterat ut cum eo sermonem conferret, credo metuens ne impostura deprehenderetur ab homine qui optime suum regem noverat. Is tamen tanquam regii sanguinis unus aliquot annos cultus, et quo securius ageret ab omni regni cupiditate se alienissimum simulans tandem mortuus in aede fratrum Dominicanorum Sterlini fuit sepultus, ascripto titulo regis Angliae.
12. Nec multo post Fascastellum arx Marciae longe munitissima (uti nomen indicat) de Anglis captum per Patricium Dumbarium Georgii filium. Captus quoque Thomas Huldenus arcis praefectus, qui Lothianae loca propinqua latrociniis assidue infestabat. Et in Teviotia quoque a Gulielmo Duglassio et Galvino Dumbario minore comitis Marciani filio pons Rosburgi fractus, oppidum incensum fuit. Arcem non sunt agressi, quod ab omnibus rebus ad oppugnationem necessariis imparati venerant. Altero vero post anno, qui fuit a Christo 1411, Donaldus Insulanus Aebudarum dominus cum Rossiam iuris calumnia per gubernatorem sibi ablatam velut proximus haeres (uti erat) repeteret ac nihil aequi impetraret, collectis insulanorum decem millibus in continentem descendit ac Rossiam facile occupavit, cunctis libenter ad iusti domini imperium redeuntibus. Sed ea Rossianorum parendi facilitas animum praedae avidum ad maiora audenda impulit. In Moraviam transgressus eam praesidio destitutam statim in suam potestatem redegit. Deinde Bogiam praedabundus transivit et iam Abredoniae imminebat. Adversus hunc subitum et inexpectatum hostem gubernator copias parabat, sed cum magnitudo et propinquitas periculi auxilia longinqua expectare non sineret, Alexander Marriae comes ex Alexandro gubernatoris fratre genitus cum tota ferme nobilitate trans Taum ad Harlaum vicum ei se obiecit. Fit praelium inter pauca cruentum et memorabile, nobilium hominum virtute de omnibus fortunis deque gloria adversus immanem feritatem decertante. Nox eos diremit magis pugnando lassos quam in alteram partem re inclinata, adeoque incertus fuit eius pugnae exitus ut utrique cum recensuissent quos viros amisissent sese pro victis gesserint. Hoc enim praelio tot homines genere factisque clari desiderati sunt quot vix ullus adversus exteros conflictus per multos annos absumpsisse memoratur. Itaque vicus ante obscurus ex eo ad posteritatem nobilitatus est. Hoc quoque anno publicae scholae ad Fanum Andreae aperiri coeperunt, magis hominum doctorum consensu ad professionem literarum se offerentium quam ullo publico aut privato accedente auxilio.
13. Proximis decem annis nihil fere memoria dignum inter Scotos et Anglos est gestum, sive induciae in causa fuerint, quod tamen a nemine proditum invenio, sive Henrico Quarto ad 12 Cal. Apr. mortuo et filio Henrico Quinto statim substituto, per omnem reliquam vitam in res Gallicas intento, Angli ab iniuria Scotis inferenda abstinuerint, sive gubernator Scotorum mihil movere sit ausus metu ne rex Angliae verum Scotici regni haeredem remitteret, cui non dubitabat ex commiseratione fortunae gratiam apud suos non defuturam. Igitur si quae fuerunt ea tempestate excursiones factae, latrocinio quam bello propiores erant. Nam et Pennerum in Anglia per Arcibadum Duglassium et Drumfrisium in Scotia per Anglos est crematum, et permutatio captivorum est facta, reddito Scotis Mordaco gubernatoris filio, qui ad Hamildonum captus fuerat, et Anglis Perco, qi ab avo victis patribus ex Anglia adductus in Scotiam apud gubernatorem relictus fuerant, ac tum a novo rege maiorum dignitate restitutus. Is quanquam iure belli captivus non esset, tamen iniusta detentio Iacobi filii regis Scotorum fecit ne Angli de iniuria queri possent. Ipse certe Percius adeo non est offensus, ut dum vixit Scotorum erga se humanitatem sit omni officiorum genere testatus. Eodem quoque anno legatio venit a concilio Constantiensi, cuius princeps erat abbas Pontiniaci, altera a Petro Luna, qui paparum semel arreptum pertinaciter retinebat. Is per Henricum Hardinum Anglum Franciscanum in suam sententiam traxerat gubernatorem, sed frustra, cum universus sacardotum ordo contra niteretur. Qui Constaniensi concilio assensi, electioni Martini Quinto subscripserunt.
14. Interea rex Francorum cum ex morbo parum sui compos esset ac per monachos curam eius professos id malum auctum fuisset, Gallia in duas factiones abiit. Alterius princeps erat dux Burgundiae, qui caeso regis fratre ipsum in partes Anglorum trahebat, alterius caput erat regis filius, qui a patre deliro exhaeredatus per ludibrium ab inimicis rex Buturigum appellabatur, quod Avarici Biturigum se continebat. Is a maiore parte suorum et omnibus externis amicis destitutus anno 1419 comitem Vindocinensem legatum ad Scotos misit qui ex foedere auxilium peteret. Ei in conventu ordinum septem virorum milla decreta, neque tum iuventute per longam ab Anglis pacem multiplicata difficile fuit eam voluntariorum manum conficere. Omnibus copiis praefectus est Ioannes Buchaniae comes gubernatoris filius. Eum multi genere clari sunt secuti, sed longe supra caeteros eminebat Arcibaldus Victoniae comes, Arcibaldi secundi Duglassiorum comitis filius. Hi cum in Galliam venissent a delfino (quo nomine reges Gallorum filios primogenitos appellant) in agrum Turonensem missi regionem omnium rerum copia in primis abundantem et hosti vicinam. Angli enim frater dux Clarentiae, qui in Gallia tum pro rege erat, Andegavensium, qui in regis Gallorum fide permaneserant, agros populabatur ac ad Baugium vicum venturus credebatur. Haec biduum ante Pascha gerebantur. Igitur Scoti vel ducem rati (ut moris erat) illis paucis diebus ab omni violentia belli cessaturum et ceremoniis tantum ecclesiasticis vacaturum, vel (ut alii tradunt) induciis octo dierum factis negligentius agebant. Id sive Clarentius per Andream Fregosum Italum an per Scotos pabulatores ab equitibus suis interceptos rescierit, occasione rei (uti putabat) bene gerendae laetus a prandio statim surgens equitibus modo arma capere iussis, recta ad hostem ducit. Ipse praeter arma reliquumque ornatum insignis diademate aureo multis gemmis distincto. Proximi hostibus pauci Galli in vico cui Baugius Minor est nomen eius adventum repentino territi in turrim templi vicini fugerunt. Hi dum oppugnantur, clamore ad reliquum exercitum perlato, subito ad arma cum trepidatione magna discurritur. Comes Buchaniae dum caeteri se expediunt triginta sagittarios misit ad pontem, per quem unum torrens propinquus transiri poterat, occupandum. ibi conserta pugna Hugo Kennedus e templo propinquo ubi diversabatur cum centum comitibus accurrit suis, ut in rem tam subita semiermibus.
15. Hi cum sagittis eos transitu arcerent, Clarentius cum suorum primis ex equo descendens pedestrem pugnam ciet ac, valida impressione facta, Scotos partim inermes, partim leviter armatos e ponte reiicit ac iter suis aperit. Interea dum Clarentius equum conscendit ac reliqui pontem augustum rari transeunt, comes Buchaniae cum ducentis equitibus adest et statim, ut inter cupidos periculum sui facere, pugnatur acerrime paribus animis atque odiis. Nam et Scoti gaudebant locum se nactos ubi primum specimen suae virtutis ostendere possent et Gallorum convicia refutare, qui eos ut vini et cibi avidiores traducebant, quo probro Galli Britannos, Hispani Gallos, Afri Hispanos incessere solent. Et Angli indignabantur se non solum domi sed trans mare ab hoste implacabili peti. Neque quisquam acrius quam Clarentius ipse pugnabat. In eum insignem armis Ioannes Suintonius invectus lancea in facie graviter eum vulneravit, et Buchaniae comes clava percussum de equo deiecit. Eo prostrato passim Angli fugere et caedi coepere usque ad noctem. Pugnatum pridie Paschatis, diebus (ut in regione frigida) paulo post aequinoctium vernum brevioribus. Cecidere in eo conflictu ex Anglis circiter bis mille, inter quos viri insignes viginti sex. Capti complures homines domi clari ac maxime propinqui ducis. E Scotis et Gallis pauci, fere omnes ignobiles. Haec quam modo posui vulgarior est de morte Clarentii fama. Verum liber Pluscartensis interemptum tradit ab Alexandro Macalselano equite Leviniano, qui diadema cuius memini ei detractum Ioanni Stuarto Dernilaeo mille angelatis vendidit, quod ille rursus Roberto Hustonio, cui quinque millia angelatorum debebat pignori opposuit. Et hanc tum vulgariorem fuisse famam inquit. Cum huius victoriae laus praecipua etiam invidis non repugnantibus penes Scotos esset, Carolus delfinus comitem Buchaniae magistrum equitum seu stabuli comitem creat, qui summus post regem Gallis est magistratus. Caeteri duces pro cuiusque loco et virtute ornati.
16. Haec dum anno millesimo quadringentesimo vigesimo in Gallia geruntur, Robertus gubernator Scotiae eodem anno moritur ad tertium Non. Sept., decimo quinto post Roberti Tertii regis mortem anno. Sufficitur in locum eius Mordacus filius ingenio segnis ac non modo ad rem publicam sed ne ad domesticam quidem regendam satis idoneus. Itaque sive socordia seu nimia erga suos indulgentia, liberos (tres autem habebat filios) ita corrupit ut et se et illos brevi post in maximam calamitatem ac demum exitium praecipitaverit. Haec domesticarum rerum mutatio revocavit e Gallia Buchaniae Victoniaeque comites et complures eorum propinquos, sed brevi compositis domi rebus, revocante delfino comes Buchaniae et socer eius Archibaldus cum Iacobo filio et magna iuventutis nobilissimae manu in Galliam navigant, relicto altero filio Victoniae comite, qui gravi morbo implicitus sequi non potuit. Hi cum expositis ad Rupellam militum quinque millibus Pictavium ad delfinum advenissent cum maxima gratulatione accepti, ac Duglassius dux Turonensis appellatus. Henricus Anglus audita Clarentii morte Ioannem alterum fratrem Bedfordiae ducem in eius locum substituit, eumque ipse mox venturus in Galliam praemisit cum quatuor equitum, decem peditum millibus. Mox ipse secutus Iacobum Scotorum regem secum in expeditionem duxit, ut per eum Scotos in Gallia militantes vel sibi conciliaret vel a Gallo ut suspectos averteret. Sed neutrum ei ex sententia successit, ac ne illud quidem tenuit ut rogatu sui regis domum redirent ac se belli spectatores praeberent. Nam cum praesidia quae a Scotis tenebantur adissent, ferme ab omnibus unum responsum retulit, se, qui in aliena potestate esset, eum pro rege non agnoscere. Hac eorum constantia Henricus offensus cum vi Meldensium oppidum caepisset viginti Scotos ibi repertos laquo strangulandos dedit, causatus quod adversus regem suum militarent. Mox ipse et Carolus Sextus Gallorum rex prope continuatis funeribus decesserunt. Biennium fere post Anglis ad Vernolium victoribus caesi fuerunt e primoribus comites Buchaniae et Duglassae, hic dux Turonensis, ille magister equitum Gallorum. Item Iacobus Duglassii filius, Alexander Lindesius, Robertus Stuartus, Thomas Suintonius, ac e vulgo militum supra duo millia. Post hanc fere triennio altera clades insignis Scotorum auxilia graviter afflixit cum commeatum Aureliam portantes Anglos in itinere aggressi in Belfia infeliciter pugnarunt. Qua in pugna caesi sunt e Scotis viri clari Gulielmus Stuartus cum fratre ac Duglassiae gentis duo equites insignes, quorum posteri alterius in Nithia Drumlanricum, alterius in Fifa arcem lacus Levinii opulentosque circa agros adhuc tenent.
17. Haec fere a Scotis in Gallia paucis annis gesta leviter percurrimus, ut externa et quorum fusior explicatio ex annalibus Gallorum peti potest. Quae, etsi ab historia Scotorum non sunt aliena penitus, tamen ad ea non divertissem nisi quorundam scriptorum Anglicorum obtrectatio eo me coegisset. Maledicendi enimi studio vellicare conantur quae gesta fuisse negare non audeant, quae si etiam historia taceret, tamen et regum munificentia et civitatum decreta et honorifica Aureliae et Turonis monumenta satis ea praedicarent. Quid ergo hic vitio vertunt? Scotos eiunt pauperiores esse quam ut tantas copias in externo solo alere possent. Paupertatem si vitiam putant, agri est, non gentis, vitium. Nec ego id pro convicio accaepissem nisi scripta eorum conviciandi animo dictum fuisse ostenderent. Quibus hoc tantum respondebo, pauperes istos et (ut isti volunt) omnium rerum inopes Scotos de opulentis Anglis multas et praeclaras retulisse victorias. Id si mihi non credunt, historiis a se scriptis credant, quibus si ipsi fidem detrahant, ne postulent ut nos eas pro veris accipiamus. Sed ad res Scotorum redeamus. Suffecto, uti diximus, in locum patris Mordaco, soluta domi disciplina, cum liberi eius (erant autem Valterus, Alexander et Iacobus) inferiores contemnerent ac proinde multis iniuriis opprimerent, adolescentiamque eisdem, quibus ipse dediti erant flagitiis contaminarent, nec pater eorum comprimeret licentiam, tandem ad ipsum pravae institutionis poena proserpit. Habebat senex in delitiis avem ex eo genere aquilarum quod vulgus falcones appellat. Eam cum a patre saepenumero Valterus petiisset nec assequi tamen posset, e senis manu abreptam obtorto collo extinxit. Cui pater, “Quoniam tu (inquit) animo tuo imperare non potes ut mihi pareas, ego alium accersam qui obtemperare ambo cogemur.”
18. Atque ex eo ad Iacobum patruelem restuendum omnem animi cogitationem convertit, Caleno Cambello viro claro atque inter Argathelios primario, et quem Valterus antea contumeliis affecerat, id consilium et probante et iuvante. Convocatis igitur omnium ordinum selectis Perthum, cum de revocando rege consulti essent, vel favore erga legitimum regnum vel praesentium rerum taedio cuncti libenter decrevere legationem ad eum repetendum. Missi e primoribus legati, proniores quam speraverant Anglos invenere. Dux enim Glocestriae, qui tum rege puero rem Anglicam administrabat, advocato consilio facile persuasit ut Iacobus regis Scotorum filius suis petentibus domum remitteretur, quando nec ea esset apud suos auctoritate ut vel auxilia Scotoroum e Gallia revocaret vel aliquam regni partem ad Anglorum amicitiam attraheret. Alia igitur ratione fructum ex eo capiendum esse ut non modo firmus amicus sed etiam perpetuo in Anglorum potestate esset. Nam Ioannem comitis Somerseti filiam omnium aequalium longe formosissimam (quam iam tum ille vehementer deperibat) si uxorem acciperet, per eam foedus Gallicum facile labefactari posse sibi persuadebat, et ipsum liberatum vel eo beneficio conciliatum iri vel dum propinquorum adversum se iniurias ulcisceretur patriam gravi et intestino bello illigaturum. Hac ratione futurum ut vel amico parato firmiores, vel inimicis inter se dissidentibus expeditiores ad externa bella Angli fierent. Haec quidem minime stulte excogitata videbatur, nisi animi pusilli angustia ipsi suum beneficium corrupuisset. Nam cum ob eum redimendum maiorem pecuniae summam poposcissent quam Scoti, ut tum res erant, vel promittere auderent vel solvere possent, ab eis inita ratio est ut pro dimidio dos uxoris retineretur, pro altero filii nobiliorum obsides darentur. Iacobus igitur ita liberatus domum rediit decimo octavo quam captus fuit anno, a Christi adventu 1423. Cum ad regem suum visendum maximus concursus omnium ordinum factus fuisset, gratulationes universorum excaepere statim querelae eorum qui post regis proximi mortem partim negligentia, partim culpa gubernatorum omni genere iniuriarum se affectos vociferebantur. Valterus Mordaci filius, Milcolumbus Flaminius et Thomas Bodius gravissime accusabantur. Hi, ut vulgus in praesentia placaretur, alii in alias custodias inclusi usque ad conventum proximum, qui in sextum Cal. Iun. erat indictus. Sed Flaminius et Bodius damnis aut persolutis aut compensatis et multa pecunia multae nomine in fiscum collata dimissi.

19. CII REX

Rex interea ad undecimum Cal. Mai. una cum regina coronatus. Ipse in sede regia a Mordaco patruele (quod id ius comitum Fifanorum esset) collocatus. Proximis diebus multae leges in publicum utiles latae, sed potissimum ad latrocinia compescenda, quae superiorum aliquot annorum licentia tantum increverant ut contemptis legibus et magistratibus ius in armis esset. Agitatum deinde de pensione Anglo ob redimendum regem solvenda, ut aliqua ratio iniretur. Nam cum patrimonium publicum tot bellis et bella secutis seditionibus domesticis a gubernatoribus partim condonatum esset scelerum administris, partim de regno bene meritis, interim accaepta pecunia pignori oppositum, rex cum de suo solvere non posset, civium imploravit auxilium. Proceres qui liberos dederant obsides facile perfecerunt ut decretum fieret, verum in pecunia praestanda non eadem facilitate obtemperatum. Nam cum aestimatione rerum mobilium cuiuscunque generis facta, vicesima imperaretur in magna pecuniae penuria, rerumque aliarum summa summa copia, ac proinde vilitate hominibus tributorum insolentibus et exemplum in posterum magis quam praesens detrimentum metuentibus res visa est intolerabilis. Nec potentiores calumnia in vulgus caruere, velut inclinato ab ipsis in pauperiores onere. Maxime autem plebem gravabat brevis solutioni dies statutus. Nam intra decimum quintum diem dependere tributum iubebantur, et si quis non solvisset, pecus eius ad dominum fundi vel iuridicum cuiusque conventus praefectum trahebatur. Nec aeris alieni aut census, quem pro pensione quisque domino fundi solvebat, exceptio quicquam ad imminuendum tributum valebat. Nec minimum malum in acerbitate coactorum erat qui non solum plebem vexabant sed aut falsis rationibus aut nomine impensarum magnam eius pecuniae quae in publicum usum colligebatur partem avertebant. Eo etiam gravius erat praesens tributum quod laxiore imperio sub gubernatoribus habiti erant, qui omnibus in rebus animum populi sibi conciliare studebant ne iusti regis desiderio aliquando caperentur. Ob eamque causam cum conventus tributum Roberto regis patruo exigere permisissent, ille, ut benevolentiam popularem colligeret, quo minus decerneretur obstitit seque affirmavit potius de suo eam pecuniam soluturum quam ut quisquam eo nomine graveretur. Rex autem primam pensionem eamque maligne contributam cum exegisset, idque cum pessima plebis gratia praeter belli laborem querentis haec nova onera sibi imposita, reliquam exactionem remisit.
20. Capti in hoc conventu et in custodias divisi Mordacus dux Albiniae, filii eius Valterus, et Alexander et socer Donachus comes Leviniae, et Robertus Gramus, is qui post aliquot annos regem trucidavit, item viginitiquatuor primae nobilitatis viri. Sed reliqui non adeo diu post dimissi, Mordaco cum filiis et socero retentis. Eodem quoque die eius quo captus fuerat Mordacus, rex eius arces in suam potestatem redigendas curavit, in Fifa Falcolandiam, in Taichia Dunum. Ex hac uxor eius educta ad Tentallonem Lothianae arcem missa. Iacobus filiorum minimus, audita clade familiae, collecta manu Britannodunum oppidum cremavit et Ioannem Stuartum Rufum regis patruum et cum eo triginta duos trucidavit. Ipse in Hiberniam profugit ibique paulo post decessit. Ibidem quoque mortuus est qui cum eo fugerat Finelaus Lismorensis episcopus, vir ordinis Dominicani qui Iacobo erat auctor omnium consiliorum. Fugerat etiam in Hiberniam Valteri uxor cum duobus filiis Andrea, Alexandro, et Arcturo notho, qui Iacobo Tertio rege domum reversi magnis honoribus sunt perfuncti. Eodem anno, convocatis Sterlinum proceribus, producti e custodiis ad causam dicendam Mordacus cum duobus filiis et socero. Iudicium patro more constitutum. Mos autem hic est. Eligitur qui praesit vir singulari prudentia et auctoritate. Ei dantur minimum duodecim assessores qui crimina obiecta audiant et iurati de reo pronuncient. Hi fere eiusdem cum reo sunt ordinis, aut proximi quoad fieri potest. Reo iudicum reiectio datur, ubi iustus numerus, id est duodenarius, est confectus, aut ut fit plurimum, eo maior, expensis criminibus quod plures iudicarint ei sententiae statur. Hoc more tum selectis iudicibus, quorum non est operae precium nomina referre (erant certe omnes homines clari et cum reis plaerique propinqua cognatione iuncti) rei sunt perduellionis damnati. Eo ipso die duo iuvenes, postride pater eorum et avus maternus capitali supplicio affecte in colle qui assurgit contra arcem Sterlini. Fama quidem constans est, etsi a nemine scriptum reperiam, regem ad isabellam patruelis uxorem misisse patris, matri et filiorum capita tentandi gratia an mulier ferox ex doloris impatientia (ut fit plaerunque) animi secreta revelaret. Illam vero, etsi inopinato aspectu turbaretur, nihil tamen immoderatius locutam: tantum respondisse siquidem vera fuerint obiecta crimina, regem recte et iure fecisse.
21. Finito conventu missi a rege Ioannes Mongomerius et Umfridus Cunigamius ad oppugnandam arcem quae in Marini insula in lacu Lominio nomine Iacobi Stuarti profugi tenebantur, eam ad deditionem compulerunt. Nec adeo multo post Ioannes Stuartus Dernelius (qui caeteris fere Scotorum ducibus in Gallia variis casibus absumptis equitum inter eos praefectus erat) una cum archiepiscopo Remensi in Scotiam venit ad vetustum cum Gallis foedus renovandum ac matrimonium contrahendum inter Ludovicum Caroli Septimi filium et Margaritam Iacobi filiam, utrosque adhuc impuberes. Quibus rebus perfectis anno proximo, qui fuit millesimus quadringentisimus vigesimus sextus, pacta omni Scotia intra montem Grampium, rex aminum adiecit ad ulteriora perdomanda. Ac primum omnium Ennernessae arcem opportuno loco in ultimis Moraviae finibus sitam refici iubet. Eo cum biennio post venisset ad ius dicendum latrociniaque comprimenda, omnium familiarum principes ad se accersivit, praesertim eos qui cum magnis catervis soliti erant e locis vicinis praedas agere, pacatis tributa imperare, ac vulgus ad victum ociosis suppeditandum cogere. Horum alii mille, alii duo millia, nonulli etiam plures latrones sibi dicto audientes abebant, ac bonos periculi metu tenebant obnoxios, malos (quobus apud eos perfugium certum erat) ad scelera patranda reddebant audaciores. Horum cum rex alios minis, alios blanditiis illexisset, circiter quadraginta ex eorum ducibus in custodias inclusit, quorum causa cognita, duo maxime facinorosi Alexander Macrorius, Ioannes Macarturius laqeuo strangulati. Iacobus Cambellus ob caedem Ioannis Insulani viri clari inter suos capite luit; reliqui per custodias divisi, ali posterius supplicio affecti, alii liberi domos dimissi. Ita principibus factionum vel caesis vel carceribus coercitis, plebem ducibus orbatam nihil ausuram ratus benigne et clementer admonuit caeteros ut aequitatem colerent neque certiorem spem salutis ulla in re quam in vitae innocentia collocarent. Id si facere in animum inducerent, apud se honorem et praemia semper eis parata fore; sin minus, ex aliorum exitu exempla sument et quid ipsis foret expectandum discerent.
22. Caeteris rebus ita compositis, adhuc habebat apud se Alexandrum Insulanum, unum post regem longe potentissimum. Imperabant enim omnibus Aebudis ac Rossiae praeter fertilissima regione per matrem, Valderi Leslii Rossensis nuper comitis filiam, auctus erat. Is cum multa flagotiose, multa crudeliter perpetrasset, atque in maximo versaretur, tamen per amicos regem exorabilem est expertus. Benigne igitur appellatus et praeteritorum gratia facta et in posterum spe ampla proposita, si legibus et humanitati assuesceret, domum remittitur. Ille vero tantum abfuit ut ob veniam ac deinde libertatem a rege accaeptam gratiam habuerit ut maximam sibi factam iniuriam existimaverit quod in custodia dies aliquot fuerit habitus. Igitur ubi primum ad suos rediit, collecta manu hominum rapto vivere assuetorum, Ennernessam ingressus agmine pacato hospitaliterque accaeptus oppidum in praedam suis permisit. Deinde expilatis aedibus ignem iniecit. Arcem frustra obsessam cum in se rescisset parari, expeditionem relinquens in Abriam propere discessit. Ibi cum eo quem habebat exercitu (habebat autem ad decem millia virorum in armas induratorum) opportunitate locorum fretus fortunam praelii experiri decreverat. Verum audito apparatu regio ex iis quo alacriter ad praedandum secuti fuerant, duae tribus eum deseruerunt, Catanei nempe et Cameronii, quos illi suo more Clanchatan et Clanchameron vocant. Hac parte virium destitutus, nec de caeterorum erga se animo certus iterum circumspicere latebras coepit, ac dimisso exercitu cum paucis in Aebudas profugit, atque ibi cum suis de fuga in Hiberniam consultat. Sed cum nec illic a regis ira se fore tutum speraret, ultimum perfugium experiundum esse ratus ad regis ante perspectam clementiam. In eo quoque consilio cum inter spem metumque dubius reputaret quod scelerum prima defectione patrasset, quam liberalem et indulgentem regis animum expertus esset, quanta perfidia et crudelitate iterum grassatus spem secundae veniae sibi praecidisset, regis erga se irae tam iustae fortunas omnes et salutem committere formidabat. Medium igitur inter fugam et deditionem consilium exequi decrevit, ac deprecatores in aulam misit per quos animum regis ad lenitatem inflecteret. Ad id munus quanquam delegerat homines quietos et a contagione sui sceleris alienos, ideoque principi non ingratos, tamen illi responsum aliud exprimere non potuerunt quam regem eum non alioqui auditurum nisi fidei suae commissum, cum absente nihil transacturum. Alexander, omnibus periculis circumspectis, cum nihil adversus iram regis tutum sibi prospiceret, tempore et loci ad id electo se ei permittere statuit: ita enim supplicem violandi verecundiam se ei iniecturum. Itaque occultus Edimburgum, ubi tum rex agebat, venit, ac lineo tantum amiculo tectus magis quam vestitus eo die quo memoria resurrectionis dominicae magna ceremonia celebratur ad genua regis supplicem se deiecit, ac oratione ad misericordiam composita se salutemque suam ei credidit. Movit circumstantes habitus locusque et tempus, ac tanta et tam subita fortunae mutatio. Regina proceresque qui aderant pro eo regem deprecati hactenus moverunt ut iuberentur sacrorum finem expectare. Interea rex omnia secum perpendens, cum nec tutum existimaret hominem potentem, factiosum et perfidum impune dimittere incolumem aliquidque tribuere reginae precibus vellet, optimum factu ratus ut vivum in custodia firma retineret. Ita fore ut et sibi opinionem clementiae pararet et illi potestem novi sceleris patrandi auferrit, et plebis prospiceret securitate, et exemplo licentiam aliorum reprimeret. Illum in Tentallonem mittit, matrem, mulierem ferocem, in Aemonam insulam relegat, ut quae filium subinde ad nova scelera impulisse credebatur.
23. Ita inhibita Alexandri licentia, nondum tamen in regionibus ad septentriones porrectis res omnino tranquillae fuerunt. Nam et Catanei et Cameronii, qui superioribus annis Alexandrum desuerant, orto inter ipsos dissidio, tanta contentione animorum et virum pugnarunt ut, multis Cataneorum trucidatis, Cameronii pene omnes extincti fuerint. In Aebudis quoque, quae relegatione Alexandri quieturae videbantur, novum excitavit motum Donaldus Balochus Alexandri frater patruelis, velut iniuriam propinquo illatam ulturus. Ad hunc tumultum comprimendum Alexander et Alanus Stuarti, hic Cathanesiae, ille Marriae comes, coacta popularium manu obviam Donaldo in Abriam (ubi exscensurum fama est) profecto adventum eius praestolabantur. Ille cum eos incompositos, sine castris, sine excubiis agere comperisset, de quarta vigilia suis sine tumultu expositis necopinantes et semisomnes aggressus magnam stragem edidit. Periit ibi Alanus cum suis fere omnibus. Alexander trepida fuga cum paucis evaist. Hoc successu Donaldus ferocior totam Abriam, nullo reisistere auso, ferro flammaque late pervastavit. Sed audito regem maiore in se apparatu venire, praeda amplissima in naves congesta, in Aebudas rediit. Rex ad Stephanodunum progressus populationis foedissima vestigia conspicatus ingentum irarum molem in animo versans, cum iam traiecturus in insulas foret, familiarum principes ad eum supplices venerunt negantes quicquam consilio publico actum, culpam in Alexandrum hominesque egentes et facinorosos conferebant. Rex ita demum se hanc purgationem admissurum respondit si sceleratos comprehensos sibi ad supplicium traderent. Ad id cum suam operam pollicerentur, partem eorum ad latrones conquirendos dimisit, reliquos obsidum loco apud se retinuit. Qui remissi domos erant multos e latronibus occiderunt, trecentos ad regem vinctos adduxerunt, nam Donaldus ipse metu poenae profugerat. Omnibus laqueo gula fracta.
24. Hoc latronum supplicium etsi in Aebudis proximisque regionibus omnia paulo fecit pacatiora ad tempus, tamen inquieta sceleratorum ingenia non sunt passa eam tranquillitatem esse diuturnam. Emiserat rex e custodiis nobilium precibus exoratus duos Angusios Dufum et Moravium latronum duces. Hi furore in se verso, pari fere numero congressi (alebat enim e plebis rapinis latrones quosque ad mille ducentos) adeo pertinaciter conflixereunt ut vix ex utrisque superessent cladis nuncii. Alii enim duodecim, alii novem ei praelio superstites fuisse prodiderunt. Regi certe utrisque pariter infenso vix reliquerunt unde poenas expeteret. Nec tamen horum calamitas Macdonaldum retardavit a solita immanitate. Erat is insignis latro in Rossia natus, qui impunitate superiorum temporum pravum ingenium incitante diu in vicinos grassatus fuerat. Unum praeter alia insigniter crudele facinus eius narratur. Cum vidua mulier ab eo spoliata vehementer quiritaretur atque identidem clamaret se ad regem querimoniam delaturum, “Et tu (inquit) quo minore molestia illuc pervenias, ego quoque te iuvabo,” advocatoque fabro soleas equinas plantis eius clavis ferreis affigi curat. Nec hac iniuria contentus etiam verborum contumelias adiecit, eam adversus asperitates viarum sic munitiorem fore, ac per ludibrium praetereuntibus ita confixam ostentabat. Mulier ferox contumeliis magis accensa quam deterrita ubi primum iter tolerare poterat ad regem profecta rem ordine denarrat. Rex, qui et ex aliis idem audierat et auctorem facinoris in vinculis habebat, mulierem consolatus brevi eius sceleris poenam in inventorem redundaturam promiisit, prolatoque e carcere Macdonaldo cum duodecim sociis clavis ferreis confixos triduo pr urbem circumduci iubet, novi supplicii causa per praeconem populo indicata. Deinde ducis corpus capite truncum duodecimque socios laqueo strangulatos in cruces propter vias attolli iussit. Haec nova eorum scelera, quos impetrata semel venia non represserat, regem acriorem in Donaldo Insulano perquirendo fecit. Igitur eum cum rescisset apud regulum quendam in Hibernia latere, per legatos ad supplicium reposcit. Regulus veritus ne si tanto terrae marisque spatio vivum transmitteret elaberetur, idque malevoli sua fraude factum calumniarentur, occisi caput legato deferendum dedit.
25. Latrociniis apertis hac diligentia cohibitis, Rex occultiora crimina et pravas consuetudines tollere aggressus viros claros, prudentia et sanctitate commendatos ad id munus eligit, eisque potestatem dedit ut lustrato regno querimonias omnium audirent eet crimina, si qua ad eos deferrentur, de quibus ordinarii iudices vel per metum non auderent, vel per odium favoremve non deberent aut nollent de iis ipsi cognoscerent. Addidit et ponderum et mensuram correctorem, rem maxime necessariam cum non solum in singulis urbibus sed etiam prope domibus diversae mensurae essent, et in conventu leges ea de re saluberrimas fecit et mensuras ferreas certis in locis custodiri iussit, et qui ad eam publicam formam caeteras conformaret per omnia fora et conciliabula misit, gravi poena indicta si quis alia mensura quam publice signata uteretur. Haec dum molitur ad usum publicum anno millesimo quadringentesimo tricesimo, quartodecimo die Octobris nati sunt ei gemini. Ob id cum publicum gaudium celebraretur, rex quoque ,ut aliquid et ipse ad popularem laeticiam adiiceret, nobilibus viris nonnullas offensas condonavit, quorum principes erant Arcibaldus Duglassius et Ioannes Kennedius, qui, quod de statu publico et regni administratione temere ac liberius quam oportebat locuti fuissent, Duglassius in arcem lacus Levini, Kennedus Sterlinum relegati fuerant. Addidit etiam animi reconciliati erga Duglassium signa, quod ipsum liberis baptizandis testem adhibuit, quae res inter significationes et honoris et necessitudinum causas haberi solet. Filium quoque eius inter equites qui ad publicae laeticiae testificationem creati sunt esse voluit.
26. Caeteris regni partibus purgatis, ad ecclesiasticum ordinem instaurandum se retulit. At sacerdotes per magistratum corrigi non poterant. Iam enim diu per totam Europam regibus bello impeditis paulatim sacrificulorum ordo iurisdictioni eorum se subtraxerant, unique pontifici Romano parebant. Is autem vitiis eorum indulgebat, quod rem quaestui sibi videret esse, et licentiam fovebat ut per ordinis eius potentiam reges sibi magis obnoxios haberet. Igitur rex, qua una ratione poterat, obviam ire eorum tyrannidi statuit. Nam cum praeterita emendare et homines honoribus indignos ex eo quem semel occupaverant loco exturbare perspiciebat in sua potestate non esse, in futurum sibi providendum ratus ad scholas literarum ordinandas animum intendit, easque liberalitate et favore prosequendas, quod hoc omnium ordinum esset seminarium et inde quicquid ulla in reipublicae parte magnum et excellens foret, velut e fonte promanaret. Neque solum doctores literatos praemiis illexit, sed ipse plaerunque disputationibus eorum aderat, et quandocunque ocium ei a rebus civilibus erat, literatos sermones libenter audiebat, falsamque opinionem ex animis hominum nobilium vehementer contebant eximere, quod literae a rebus generendis homines ad ocium et ignaviam traducant, animosque militares molliant et omnes generosos eorum impetus aut debilitent, literarumque studia ad monachos homines alioqui inutiles velut in ergastulum relegabant. Verum illi, ut a maiorum simplicitate et parsimonia degeneraverant, ita ab animi cultu ad corporis curam se totus contulerant, nec in reliquos sacerdotibus minor erat eruditionis contemptus ex ea maxime causa, quod sacerdotia vel ignavissimis nobilium familiarum hominibus, et ad alias vitae partes prorsus ineptis mandabantur, vel fraude Romanensium intercipiebantur. Eratque omnino sacerdotium nihil alud quam operae, nec semper in rebus honestis navatae, precium.
27. Accesserat et aliud malum ad corrumpendam disciplinam ecclesiae vel maximam, ordines fratrum mendicantium. Hi cum initio simulatione vitae severioris facile populo imposuissent ut eos libentius quam suos curiones et animis et corporibus iuxta crassos audirent, et curiones ut quisque ditior erat, ita suum munus maxime fastidiret cum fratribus (ita illis vocare se placuit) transigebant ut pensione annua eos conducerent ad paucas conciones ad plebem singulis annis habendas. Ipsi in urbes ad ociosas cantiunculas velut magico ritu ignari quid dicerent se congregarunt, neque curiam quisque suam nisi cum decimae colligendae erant unquam respiciebant, paulatimque etiam sese a psallendi certis horis in templis levi quidem illo sed quotidiano tamen labore exemerunt, conductis pauperibus sacrificulis qui vicem ipsorum fungerentur in canendo et missificando, certoque psalmorum penso, quod in singulos dies imperabatur, emurmurando colluderent, et nunc alternis versibus contendentes, nunc choros inter actus adhibentes tragoediae speciem exhibebant quae Christi morte imaginaria claudebatur. Fratres quoque eorum mercenarii nec audebant conductores suos offendere, a quibus omnino pendebant, nec insolentiam cum avaritia coniunctam ferre poterant. Itaque, velut media quadam via inita, ut facilius ad persolvendam pensionem eos cogerent in luxum et libidinem eorum populo secundo saepe acerbe declamabant, et cum ad illos metu continendos et vulgus conciliandum satis debacchati essent, sibi quoque cum in gente sacerdotum essent, in tempore prospiciebant, docendo utcunque alia essent, ordinem tamen sacrosanctum esse, nec profano magistratui ullam in eos esse animadversione. Deo soli et pontifici Romano (qui par quodam modo cum Deo esset potestas) eos permittendos. Et quia, simul cum luxu crescente avaratia, non satis magnum ab illis quaestum sperare poterant, novam sibi fratres tyrannidem pepererunt concione conversa ad operum merita. Inde natum Purgatorium et animarum, quas ibi visum erat pontifici detinere lustrationes per missae sacrificium, per aquae benedictae aspersiones, per eleemosynas, stipes oblatas, indulgentias, peregrinationes, reliquiarum venerationes. Hae nundinationes cum per fratres exercerentur brevi sibi imperium in vivos et mortuos vendicarunt.
28. Hoc in statu Iacobus primus cum in Scotia rem ecclesiasticam reperisset, hanc disciplinae veteris instaurandae compendiariam viam existimavit, si viri boni et docti sacerdotiis honorarentur. Ut autem aemultationem literas discentium accenderet, praefectos gymnasiorum admonit ut, quoniam ipse curis publicis impeditus singulos cognoscere non posset, iuvenes virtute et eruditione praestantes sibi commendarent quos ad honores ecclesiasticos promoveret, quo non solum doctrina et exemplo plebi utiles esse possent, sed tenuiores etiam suis opibus iuvare et paupertatem eorum hactenus sublevare pssent, ne bona ingenia per inopiam cogerentur literis relictis ad sordidas artes se conferre. Ut autem boni alacrius animum ad bonas artes intenderent et ignavi unam ad honores viam per virtutum esse intelligerent, studiorum gradus distinxit ut sciretur qui quibus sacerdotiis potirentur. Quam rationem si qui secuti sunt reges tenuissent, certe ad haec tempora perventum non fuisset, quibus nec populus sacerdotum vitia, nec sacerdotes vitiorum remedia pati possent. Nec rex ignorabat ecclesiam in gravissima quibus tum laborabat vitia ob immodicam opulentiam fuisse prolapsam, nec profusionem pecuniae in monasteriis ditandis et aerario exhauriendo in superioribus regibus probavit; Davidemque alioqui regem optimum saepe illa sua pietate multum a multis laudata regno damnosum fuisse praedicabat. Ipse tamen velut aestu quodam consuetudinis abreptus non se potuit abstinere quo minus ordini Carthusiano coenobium prope Perthum aedificaret et magnis proventibus locupletaret. Illud in eo nescio an maxime fit admirandum, quod inter rerum maximarum curas, ne infima quidem sua diligentia minora putaret e quibus aliqua in publicum redundaret utilitas. Nam cum per assidua bella quae post Alexandrii Tertii mortem prope centum quinquaginta annos Scotiam exercuerunt, toties spoliatis atque incensis urbibus, iuventute ad studia armorum conversa, caeterae artes negligerentur, opifices omnis generis e Flandria praemiis et immunitatibus propositis excivit, urbesque prope vacuas (quod nobilitas veteri instituto in agris se contineret) hoc genere hominum replevit, neque speciem tantum et frequentiam antiquam oppidis ita restituit, sed magnam ociosorum turbam ab inertia ad laborem traduxit, effecitque ne quod parvo sumptu domi confici posset magno precios foris pararetur.
29. Cum omnes regni partes labefactatas ita commodis remediis confirmaret, incurrit tamen in gravem suorum indignationem ob duas maxime causas. Altera quidem in speciem erat levior, sed unde omnibus fere populus omnium fere calamitatum oritur initium. Nam pace undique parta ocium, luxus et libido primum se, deinde caetera perdendi est consecuta. Hinc sumptuosa convivia et nocturnae diurnaeque compotationes et personatae saltationes et perergrinarum vestium delitiae et laxitas aedium non ad usum necessarium sed ad oculorum voluptatem comparata, et corruptelae morum elegantiae nomine commendatae, et in omnibus rebus ritus patrii contemptus. Nec quicquam satis honestum et decorum nisi novum et insolutum. Harum omnium rerum culpam in Anglos, qui regem secuti in aula versabantur, vulgus libenter a se transferebat, neque tamen verbis flagitia vehementius damnabat quam voluptates studiose amplectebatur. Sed huic pesti rex quantum poterat et legibus latis et exemplo domestico resistebat. Ipse enim non modo cultu corporis et frugalitate inter privati copiosioris modum se continebat, sed si quid immoderatum ulla in vitae parte apud quenquam conspicabatur, vultu et plaerunque verbis id sibi ingratum esse ostendebat. Ita cohibitus est late grassantis luxuriae cursus magis quam nova intemperantia extincta et vetus parsimonia reducta.
30. Alterum crimen primum inimicorum sermonibus est celebratum, deinde in perniciem publicam erupit. Regis patruus Robertus et patruelis Mordacus, penes quos regimen civium multos annos fuerat, cum ipsi regnum appeterent nec Iacobum e medio tollere possent, quod proximum erat, hominum animos ita sibi conciliare studebant ut regis desiderium non adeo magnum potentioribus relinquerent, tantaque moderatione fere omnibus in rebus usi erant ut eorum imperium admodum tolerabile multis ac prope optandum videretur, si Valterus Mordaci filius populariter et moderate se gessisset. Potentiores enim ita munificentiae specie amplectebantur ut agros regios ab aliis occupari permiserint, aliis ipsi donaverint, et in gratiam quorundam res iudicatas resciderint, et exules restituerint, inter eos autem unum insignem et praepotentem Georgium Dumbarium Marcianum regulum, qui exul patriae damna plurima et gravissima intulerat. Quibus rationibus conciliatos proceres sperabant nunquam de rege accersendo acturos. Iacobo autem sine liberis defuncto regnum ad se sine aemulo perventurum, aut si forte ille ab exilio redisset, suam factionemtum potentem fore ut a vi, etiam sub principe parum aequo, securi essent. Verum rege reverso et vetere patrui grati novis Valteri iniuriis et flagitiis prope restincta, satis apparuit nihil esse popularius iusticia. Igitur populo non modo patiente sed etiam favente Mordaco patre cum duobus filiis extinctis, tertio exulante non eorum modo bonis rex auctus sed Ioannis comitis Buchaniae, qui sine liberis in Gallia decessit, et Alexandri comitis Marriae, qui et orbus et nothus domi mortem obiit, de quo pauca obiter dicenda videntur.
31. Alexander igitur ex Alexandro Roberti regis filio natus in adolescentia malis perditorum hominum consiliis usus ductorem se latronibus praebuerat, verum cum ad virilem pervenisset aetatem mores adeo mutaverat ut alius plane videretur. Igitur, vitiis paulatim decrescentibus et accedene consilio, ita se domi forisque gesserat ut praeclaram sui memoriam ad posteros transmiserit. Nam et domi ad Harlaum insulanorum impetum magna cum caede repressit et bellum periculosissimum in ipso ortu extinxit, et cum multis opibus bene partis praediisque fructuosis coemptis vicinos antiere, non tamen ocio et voluptati se dedit sed in Flandriam cum firma popularium cohorte profectus Carolum Burgundum adversus Leodienses secutus ex eo bello rem et laudem retulit. Opulentis enim nuptiis in Hollandia Batavorum insula auctus est. Sed cum peregrini hominis imperium Batavi non ferrent, inde reversus classem comparavit ingenti quidem sumptu, nec magno tamen emolumento, ut adversus homines terresribus et navalibus copiis instructissimos. Tandem numerosam eorum classem Dantisco redeuntum adortus, ea capta et spoliata, nautis caesi ac navibus succensis, damnum accaeptum hosti multiplex reddidit atque ita ferociam eorum fregit ut centum annorum inducias postularint et accaeperint. Idem quoque gregem nobilium equarum e Pannonia usque adducendum in Scotiam curavit, cuius soboles in multos post annos duravit.
32. His igitur comitibus longe ditissimis sine prole defunctis Buchania et Marria eorum patrimonia ad regem iure pervenerunt. Ita trium qui Roberto Secun regi ex uxore postiore nati erant fratrum solus ipse bonis potitus est, sed non sine hominum nobilium largitionibus assuetorum indignatione quod rex e tam opulenta praeda nihil ipsis decideret. Accessit ad hanc et altera causa recentior, quod quasdam a Roberto et Mordaco postremis gubernatoribus largitiones factas tanqam iniustas revocaverat. In his duae erant insignes, Georgius Dumbarius hostis publicus denunciatus, deinde parte bonorum restituta revocatus a Roberto fuerat. Ei successerat filius Georgius, multis gaudentibus antiquam et nobilem et saepe de patria bene meritam familiam in pristinam dignitatem rediisse. Sed regi, dum in ius fisci diligentius, ne dicam acerbius inquirit, visum est potestatem ignominiae demendae, exules revocandi et bona ob crimen perduellionis in fiscum illata restituendi maiorem esse quam ut eam alieni vicarius imperii et qui tutoris loco eligatur usurpare debeat: quando etiam largitiones in regum aetate immatura factae possint ex veteri Scotorum instituto revocari, nisi a regibus aetate maturis confirmentur. Igitur Iacobus, ut Marcianos homines bellicos, Angliae vicinos in suam potestatem sine tumultu revocaret, Georgium apud se retinet. Literas ad arcis Dumbari praefectum scribit, imperat ut eis perlectis arcem Gulielmo Duglassio Angusiae regulo et Adamo Hepburno Halensi, ad eam recipindam missis, statim traderet. Georgius, cum quereretur se nullo iure patrimonio spoliari ob crimen alienum, cuius etiam eo qui summae rerum praeerat, venia fuisset impetrata. Rex ut eius animum placaret et clementiam apud vulgus ostentaret eum Buchania donavit.
33. Hoc regis factum cum pro cuiusque ingenio et studio varie celebraretur, incidit alterum quoque quod vehementer mortem ei acceleravit, altius mihi ab initio repetendum. Dictum est a nobis Roberto Secundo regi tres ex concubina filios natos, quos ille quanquam ex Eufemia uxore Valterum et Davidem, alterum Atholiae, alterum Ierniae comitem haberet, tamen eorum matre mortua concubinam uxorem duxit ut eius filos per matrimonium illud legitimos factos regni haeredes relinqueret, ac moriens etiam penes natu maximum regnum reliquit, penes secundum praeter opes maximas etiam regni procuratio fuit, tertium aliquot regionum constituit regulum. In hac parte, etsi alteris uxoris liberi se affectos iniuria putabant, tamen quia et aetate et opibus erant inferiores, iram in praesentia tacitam continebant. Eorum quoque potentiam imminuit comitis Ierniae mors, qui unica relicta filia decesserat. Ea Patricio Gramo adolescenti nobili e familia illa aetete potentissima uxor data Melissum Gramum ex ea genuit. Nec parentes diu superstites fuere, et puer paucis post annis adhuc adolescens in Angliam erat missus obses dum pecunia regi redimendo promissa solveretur. Atholius autem, etsi rebus omnibus adversae factioni inferior, nunquam tamen studium tollendi propinquos omisit nec spem recuperandi regni abiecit, et quia ad vim apertam erat impar, callide discordias eorum fovebat et periculis insidiabatur donec eius maximo consilio amplissima familia ad paucos fuit redacta. Multi enim crediderunt eo auctore Davidem Roberti regis filium fuisse sublatum. Nec Iacobus eius insidias fugisset nisi procul domo in Anglia bonam vitae partem transegisset. Aucto enim erat Fifae comiti ut fratre ignavo e medio sublato regnum occuparet. Cum rex liberorum orbus et fraternae libidini obnoxius ex moerore subido discessit, unus erat regni gubernator cum liberis qui spem eius impediret, quippe homo impiger, divitiis, potentia, auctoritate, in vulgus etiam gratia et liberis florens. Ea res cum eius consilium nonnihil remoraretur, Roberto quidem morte naturali ac Ioanne filio eius in praelio ad Vernolium sublato, ad pristinas cogitationes animum multo acrius intendit atque omnes ingenii nervos in id unum contulit ut Iacobum liberaret et eum cum Mordaco liberisque eius committeret. Hic cum pariter incolumes stare non possent, utercunque cecidisset, se uno gradu propius admotum ad spem regni prospiciebat. Iacobo demum reverso in patriam, ipse omnes machinas admovebat ut Mordaco exitium maturaret: per homines idoneos crimina adversus eum subministrabat, ipse iudex in eum filiosque eius sederat. Iis quoque extinctis supererat unus Iacobus cum unico filiolo puero nondum sextum annum ingresso. Eo quoque conspiratione procerum interempto, non dubitabat quin ipse, qui solus e stirpe regia reliquus erat, ad rerum gubernacula admoveretur. Atholius igitur dies noctesque his cogitationibus sollicitus tamen suas cupiditates occultas continebat, ac per simulationem favoris erga regem in propinquis tollendis operam ostentabat, idque unum agebat maxime ut alieno scelere suas opes augeret, adversariorum imminueret.
34. Interea Mellius Gramus (quem diximus obsidem Anglis datum) a rege, dum in publicum patrimonium diligentius inquirit, Iernia est spoliatus, quod eam comperisset avo eius materno ea lege datam ut deficiente stirpe mascula ad regem rediret feudumque esse masculinum, ut interpretes iuris nunc loquuntur. Ea adolescentis innoxii et absentis et obsidis calamitas multos ad commiserationem, Robertum vero eius tutorem pene ad insaniam redegit. Is enim caeteris impatientius propinqui sui casum ferens regem non cessabat palam iniusticiae accusare. Cum autem in ius ad causam dicendam vocatus non affuisset, ei aqua et igni interdictum est. Ob haec ferociore animo, velut nova in iuria lacessito, ad vindictam pronus cum eis consilia secreta coquebat, qui vel multati bonis fuerant vel amicorum supplicia quantumvis iusta tamen iniquo animo ferebant, vel regem avaritiae insimulabant quod ad rem attentior ipsos parum pro expectatione fuerat remuneratus. Ad haec non solum ad interitum redactas nobiles familias deplorabant, sed et tutelas adolescentium nobilium, quae praemia virorum fortium solebant esse, penes regem esse. Ad unum omnes regni opes congeri, caeteros sub ingrato laborum aestimore in miseriis et inopia contabescere. Hoc autem quod de tutelis exprobrarat huiusmodi est. In Scotia et Anglia et nonnullis Galliae regionibus mos est ut mortuis parentibus pueri nobles ad vicesimum primum usque annum in eorum tutela maneat quorum sunt beneficiarii, fructusque omnes agrorum (praeter sumptus ad pupillum alendum necessarios) et praeterea dotes ab uxoribus pupillis datae ad huiusmodi tutores redeant. Hae autem tutelae vel (ut vulgo appellantur) custodiae cum aut modica pecunia propinquis vendi aut bene merits plaerunque donari solerent, qui inde ex emptione lucrum vel ex donatione praemium sperabant angebantur eas ad regem unum pervenit, neque tacitum suum dolorem ferebant. Huius generis querelae cum ad regem perlatae essent, id factum velut necessarium excusavit. Patrimonium enim publicum ita per superiores reges et gubernatores extenuatum ut nec familia principe digna nc comitatus honestus haberi, nec magnificentia erga legatos exteros exerceri possit, nec hanc diligentiam regis in pecunia honestis rationibus paranda esse inutilem nobilitati, cui nihil magis adversum fit quam inopia publica dum reges quo carere non possunt id per vim a ditioribus extorquere conantur aut plebem coguntur exigendis tributis vexare, multoque minus in publicum obesse regum parsimoniam, quae modum donationibus immodicis imponit quam profusionem quae suis consumptis sine modo in aliorum bona debacchatur. Hoc responsu rex aequioribus satisfecit, iniquiores vero, qui magis conquerendi causam quam criminum iustam expugationem quaerebant, vehementius ad maledicendum excitavit.
35. Hoc statu rerum in Scotia legatio e Gallia advenit quae petebatut Margarita Iacobi filia Ludovico Caroli Septimi filio iamdudum desponsa ad sponsum mitteretur. Ea aliam Anglorum legationem excivit. Angli enim, abalienato ab eorum amicitia Burgundo et defectionem moliente, Lutecia caeterisque provinciis transmarinis tumultuantibus, ne cunctis regni viribus in bellum Francicum inclinatis Scoti ab adversa parte eos adorirentur, et foederis cum Gallis renovationem et nuptias impedire nitebantur, atque ad foedus perpetuum cum ipsis qui in eadem insula nati eiudem linguae participes essent feriendum adhortarentur. Id si facerent seseque iurarent eosdem quos Angli amicos inimicosque habituros, pollicebantur suum regem Beruico, Rosburgo, caeterisque omnibus locis et agris qui iuris controversi habebantur, cessurum. Scots eam petitionem cum ad omnes omnium ordinum qui Perthi erant congregati tetulisset, post longam ea de re disceptationem, ordine ecclesistico in duas factiones diviso, succlamatum est a nobilitate se foedum Anglorum agnoscere, qui novo isto foedere veterem cum Gallis amicitiam solvere conentur ut Scotos antiquis amicis spoliatos ibi facilius obnoxios redderent, dum aliis curis liberi in id bellum totis viribus incumbere possent, eo spectare tam benignam Anglorum pollicitationem. Se vero antiquo foederi staturos, nec a fide semel promissa discessurus. Hac parte repulsi Angli a precibus ad minas transeunt et amicitiam renuentibus bellum denunciant, filliam si rex inimico Anglorum desponsam in Galliam transmitteret, se iter quoad possent impedituros, illamque et comites eius in suam potestatem redacturos, classem enim iam se ad id paratam habere. Haec legatorum comminatio adeo regem non deterruit ut, ornata classe magnoque comitatu nobilium virorum ac foeminarum imposito, celerius quam constituerat filiam solvere cogeret ut Angli consilia praeveniret.
36. Verum quo minus in manum hostium devenirent, magis numine propitio quam humana providenta factum videri potest. Nam cum non longe ab eo loco abessent ubi in insidiis collocati Angli Scotorum adventum prestolabantur, ecce repente classs Belgica apparuit quae vinum e Rupella in Flandriam portabat. In eam (quod Burgundus non adeo pridem Gallio reconciliatus hostes eius totis viribus oppugnabat) magno impetu Angli ferunter ac brevi naves expeditae onerarias assequuntur, et prope nullo negotio armati inermes capiunt. Verum antequam in portum captas pertraherent, Hispani incompositos adorti praedam auferunt et incolumes Flandros dimittunt. In hac tam varia trium nationum fortuna Scoti hoste non conspecto Rupellam applicant. Eo missis obviam multis ex aula Gallica viris clari Turonas deducuntur. Ibi magno cum gaudio et utriusque gentis mutua gratulatione nuptiae sunt celebratae. Hoc loco scriptores Angli, et in primis Eduardus Hallus et eius suppilator Graftonus in Iacobum plenis velis invehuntur tanquam ingratum et perfidum, citoque beneficiorum acceptorum immemorem quod tam humaniter tot annos ab Anglis habitus, quod regiis nuptiis honoratus, quod ampla dote auctus, quod e diutuna servitute in libertatem restitutus, tot tantaque beneficia oblitus Gallicam amicitiam Anglicae praetulerit. Sed eorum maledicentiam res ipsa facile refellit. Nam quod in suum litus propulsum praeter foedera, praeter ius gentium detinuerunt, primum iniuria est, non benficium. Quod non occiderunt ac pecuniam potius accipiere quam invidioso non hostis sed hospitis sanguine se polluere voluerint, non eorum amori erga se et misericordiae, sed magis avaritiae vitam debet, et si quod in eo beneficium est quod aliud id existimari potest quam latronum, qui vitam quibus non eripuerunt dedisse volunt? Et quid ob id Anglis debebat quod suo lucro consuluerunt, certe privatim non publice id debebat. Quod autem adolescentem aetate innoxium, fortuna supplicem, nascendi conditione regem, per summum nefas retentum honeste instituendum curarunt, habet res humanitatis quandam speciem, quam si neglixissent extra reprehensionem non erant futuri, et quae beneficii nomine commendari poterat, nisi gratia eius antecedente iniuria et avaritia consecuta fuisset corrupta, nisi forte si quem ultro vulneres, a curato gratiam existimes, aut quia tui partem aliquam feceri officii, solidum collati in alterum beneficii expetas praemium, et quod tibi praestitisti, alteri expensum ferri velis. Nam qui servum hominem curat erudiendum vel suae oblectionis causa vel ut pluris eum revendat, etsi ad eum qui eruditur aliqua redit utiltas, tamen dominus non servi sed suum emolumentum in erudiendo spectat.
37. At uxorem ei coniunxerunt sui regis propinquam et iuvenem regium regiis nuptiis honorarunt. Quid se ea affinitas non minus honorifica fuit socero quam genero? Quam enim privato alicui collocaturus erat, reginam fecit, et in eam familiam nuptum dedit in quam regum Anglorum clarissimi saepe ante suos liberos collocaverant, et unde tot superiores reges oriundi fuerant. At dotem adieceunt peramplam. Cui vero dos ista data est? Nempe ipsis Anglis, qui eam antequam numeraretur eripuerunt, et marito tantum verbis ostentatam in suum usum retinuerunt. Itaque dicta non data dos est, et ita dicta ut a iuvene plurimis et maximis alioqui iniuriis affecto multum sibi deberi velint, quod indotatam uxorem domum duxerit. At liberum eum domum remiserunt. Certe, ut qui a piratis liberantur precio persoluto. Sed quo pacto liberum? Si ipsorum scriptoribus credamus, iurare coactum ut Anglo tanquam domino semper obtemperaret et regnum, cuius nondum compos erat, in servitutem perpetuam addiceret, et quod etiam si haberet alienare non posset, antequam accciperet alteri manciparet. Non igitur eum liberum sed laxiore in speciem cathena vinctum remiserunt, non quidem regem sed alieni regni procuratorem aut potius vicarium. Omitto dicere quod hominem captivum et adhuc alieni iuris cogunt promittere, ed id quidem promittere quod praestare non poterat, nec ad praestandum eos quorum id potestate id erat cogere. Heac est illa praeclara liberalitas cuius eum immemorem arguunt Verum ut permittamus hominibus imperitis et omnis in scribendo modi et modestiae oblitis ut aemolumenta accaepta in beneficiis datis annumerent, quantam illam existimabimus vel mentiendi licentiam vel maledicendi libidinem quam in eiusdem regis filiam utuntur, quam ob oris graveolentiam (nihil enim in mores homines alioqui tam impudentes audebant configere) marito scribunt fuisse ingratam? At Monstreletus illorum temporum scriptor aequalis et probam fuisse et formosam memoriae prodidit, et qui librum Pluscartensem scripsit, eique reginae et naviganti et morienti fuit comes, scriptum reliquit eam dum vixit egregie caram socio, socrui et marito fuisse, epitaphiumque carmen omni laude plenum Gallicis versibus Cataluani ad Matronam (quo in oppido decessit) fuisse publicatum, quod in Scoticum sermonum versum plaerique nostrorum adhuc habent.
38. Sed omissis hominibus alienae famae calumniatoribus, et suae tam negligentibus ut nihil pensi habeant quid vel ipsi de aliis dicant vel alii de ipsis sentiant, ad rem veniamus. Cum rex ob sumptum in classe ornanda factum tributuma populo exigere tentasset maiorque pars aperte recusasset quicquam pendere, pauci et parum et maligne dedissent, rex coactores iussit a reliquo exigendo desistere et quod exactum erat restituere. Nec tamen ita populari sermones effugit, malevolis et ob incommoda privata iratis novarum rerum cupidos adversus eum assidue incitantibus. Eodem tempore Angli terra marique e Scotia praedas agere coeperunt duce Percio Northumbriae regulo. Adversus eos missus Gulielmus Duglassius Angusiae comes cum pari fere numero: erant enim circiter quaterna utrinque millia. Cecidit a Scotis Alexander Ionstonus Lothianus, vir nobilis et spectatae virtutus. Ex utraque acie alii ducentos, alii quadraginta tamen caesos affirmant. Ex Anglis capti ad mille quingentos. Rex iam bis ab Anglo provocatus, primum insidiis ad filiam intercipiendam collocatis, deinde recentibus agrorum populationibus, aperto bello eum aggredi statuit. Confecto igitur quam maximo potuit exercitu Rosburgum acriter adoritur. Cumque brevi deditionem expectaret, regina quantis potuit itineribus ad eum vecta trepidum in castra nuncium affert saevissimam in caput eius coniurationem parari, ac nisi diligenter prospiciat, maturam exitium imminere. Rex tam inexpectato malo ictus dismisso exercitu domum revertitur, pessimo in vulgus rumore. In ipso enim articulo rei perficiundae ad nutum foeminae maximis sumptis et vexatione totius regni nihil aliud quam dedecus quaesitum videri. Reversus rex in coenobium Dominicanorum, quod iuxta moenia Perthi erat, divertit ut ibi quam maxime posset occulte de coniuratione quaereret. Sed res non latuit homines in omnem patrandi sceleris occasionem intentos. Unus enim e domesticis ministris qui in coniuratis erat (Ioannem scriptores appellant, cognomen non edunt) perlato ad socios quod in regia agi senserat, fecit ut res maturaretur prius quam occulta consilia proferrentur ac remedia adhiberi possent.
39. Valterus quidem Atholius regis patruus, etsi princeps auctor facinoris obeundi erat, tamen quanti fieri poterat suspitiones omns a se segregabat. Is propinquum suum Robert Gramum (cuius ante meminimus), hominum manu promptum, consilio praeceptem, et regi antea infensum cum ob incarceratonem et exilium ante indictum, tum ob fratris filium, cui ipse tutor erat, Iernia spoliatum, eum Atholius ad se vocat. Ei adiungit suum ex filio nepotum Robertum iuvenum impigrum. Docet quid fieri velit: facinore peracto, se in summa potestate futurum, ibi saluti quoque illorum prospecturum. Illi operam libenter promittunt ac facinus aggredi festinant antequam tota coniurationis ratio patefacta regi esset. Igitur, manu occulte collecta ut regem, quem cum paucis in coenobio Dominicanorum divertere sciebant, incautum minimo cum tumultu opprimerent, Ioannem ministrum regium iam ante ab eis in partes tractum adhortantur ut promissam operam praestet. Is coniuratos in regiam introductos nocte concubia prope regium cubiculum occultos collocat. Ostendit ostium pessulo abs se ablato facile confringi posse. Aliii a Roberti comitis Atholii nepote putant in regiam accaeptos. Interim dum intenti illic expectant quod in mora futurum videbatur, nempe ut cubiculi fores perfringerent, absque eorum opera fortuna expedivit. Valterus enim Stratonius, qui vinum paulo ante intulerat, egrediens cum cerneret armatos intro se proripere conatus quanta potuit contentione vocis proditores adesse clamat. Hunc dum sicarii conficiunt, adolescentula nobilis e gente Duglassia, ut plures tradunt (alii Lovelliam edunt) cum obiecta valva pessulum fraude ministri ablatum non inveniret, brachium in foramen loco pessuli inseruit, sed eo celeriter confracto intromissi sicarii in regem irruunt. Eum regina suo corpore obiecto cum protegere conaretur, ac prostrato se superfudisset, duobus vulneribus accaeptis vix abstrahi potuit. Tum ipsum ab omnibus relictum viginti octo plagis confossum, aliquot recta in cor directis, trudidant.
40. Hunc finem habuit rex longe optimus a sceleratissimis latronibus morte crudelissima, et omnibus bonis maxime luctuosa affectus. Divulgato ex comploratione et tumultu eius interitu, magnus undique in regiam fit concursus, reliquum noctis (quoniam parricidae per tenebras evaserant) queremoniis et lamentationibus est transactum. Ibi varie pro cuiusque ingenio vel acerbe ad parricidarum invidiam vel miserabiliter ad amicorum dolorem augendum quaecunque ei vel secunda vel adversa evenerant commemorabantur. Pueritia patrui insidiis exposita, quas dum vitat ipse in hostium potestatem praecipitatis. Patris deinde mors consecuta, et reliqua adolescentia in exilio inter hostes acta. Deinde vertente fortuna reditus insperatus, et post reditum paucis annis res turbulentissimae in summam tranquillitatem commutatae. Ac rursus subita rerum commutatione, cui hostes foris pepercerant, propinquorum fraude circumventus in aetatis vigore et regni legibus et moribus constituendi medio cursu. Corporis praeterea et animi virtutes, extincta erga mortuum invidia, veris laudibus ornabantur. Nam licet statura fuerit infra iustam, corpore tamen erat adeo robusto et firmo ut aequales omnes in omni genere exercitationis ubi vires et agilitas spectari solet facile superaret. Tanta ingenii celeritas et vigor in eo fuisse dicitur ut nullam homine ingenuo dignam artem ignoraverit. Carmina Latina, ut illud erat saeculum, rudia ex tempore fundebant. Anglico quidem sermone poemata ab eo conscripta nonnulla adhuc extant, in quibus ingenii praestantia elucet, expolitior doctrina fortasse requiratur. In musicis curiosius erat instructus quam regem vel deceat vel expediat. Nullum enim organum erat ad psallendi usum comparatum quid non ille tam scite modulabatur ut cum summis illius aetatis magistris contenderet. Sed haec fortasse studiorum flores verius quam fructus quispiam existimabit, quaequae vitam magis ornent quam instruant et ad res gerendas confirment. Philosophiae cum alias partes, tum eam quae de moribus et republica regenda est diligenter didicerat. Virtutes certe civiles quantae et quam in eo maturae fuerint testatur ordo rerum ab eo gestarum et leges latae, quibus non suo tantum saeculo sed posteritati etiam vehementer profuit.
41. Mors vero eius declaravit nihil iusticia est popularius. Nam qui vivo detrectare soliti erant mortuum flagrantissimo desiderio sunt prosecuti. Proceres enim nuncio caedis accaepto ex omnibus regionibus sponte convenerunt ac nondum quaestione decreta in omnes partes ultro emiserunt qui percussores comprehenderent et in ius ducerent. Principes in facinore consciscendo numerabantur Valterus Atholiae comes et nepos ex filio Robertus et eorum propinquus Robertus Gramus. Valteri supplcium (quia totius facinoris perpetrandi auctor erat) in triduum divisum fuit. Primo die vehiculo, in quo ciconia erecta erat, impositus funibus per trochleas transmissis in altum attollebatur ac subito ipsis funibus remissis demittebatur donec pene terram attingeret cum gravissimo per omnes corporis compages dolore. Deinde in columellam elato ut omnibus esset conspicuus ferrea corona candens imposita est cum de hoc elogio ut proditorum omnium rex appellaretur. Huius supplici causam fuisse ferunt quod Valterus aliquando ex maleficis mulieribus (quo genere semper Atholia erat infamis) accaeperat, se in maxima celebritate regem coronatum iri, idque vaticinium ita vel impletum vel elusum est, ac certe tales praedictiones frequenter huiusmodi sortiuntur eventus. Postridie super cratem alligatus et ad caudam equi per vicum maximum Edimburgi tractus est. Terto die super tabulam extento in loco conspicuo viventi intestina detracta et in ignem iniecto ipso spectante cremata sunt. Demum cor evulsum in eosdem ignes iniicitur. Caput praesectum in spectatissimo urbis loco conto confixum ad spectaculum proponitur. Corpus in quatuor partes divisum ad urbes regni nobilissimas in locos celebrioribus suspendendum mittitur. Secundum eum nepos luit, sed ut leviore poena defungeretur valuit in eo respectus aetatis, et quod non auctor sed alieni sceleri comes avo paruerat. Igitur in cruce suffocatus et membratim dissectus fuit. Robertus vero Gramus, qui manu facinus peregerat, in curru per urbem traductus dextera ad patibulum in ipso curru erectum affixa, adhibiti carnifices qui candentibus stimulis ferreis foemera humerosque et corporis partes quae longius a vitalibus absunt assidue confoderent, eodem deinde quo priores modo dissectus est. Hoc maxime pacto mors Iacobi crudelis quidem illa sed certe ultra humanitatis modum crudeliter vindicata est. Huius enim generis supplicia vulgi animos non tam a saevitia metu avocant quam ad quodvis agendum et patiendum efferant, nec acerbitate tam pravos deterrent quam assuetudine spectandi terrorem poenarum imminuunt, praesertim si facinorosorum animi adversus vim doloris induruerint. Apud vulgus enim imperitum confidentia pertinax constantis fiduciae plaerunque laudem accipit.
42. Obiit Iacobus initio anni millesimi quadringentisimi trigesimi septimi, ad vicesimum diem Februarii, cum regnasset annos tredecim, vixit annos quadraginta quatuor. In eius morte ulciscenda tanta adhibita est diligentia ut omnes coniurati intra quadragesimum diem paenas luerint. Reliquit filium unum posteriorum e gemini, cui faciei dimidium velut sanguine suffusum rubebat.

Perge ad Librum XI