Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

51. BUCH. Vocat quidem regem. Nam domino peculiare est, quoties alloquitur populum, populari uti sermone. Itaque vocabulo utitur cum vulgo communi, sed ne quem ambiguus eius usus deciperet, hic diserte exponit, quis esset eius vocabuli usus apud gentes vicinas.
MAET. Ista ut vera sint, illa tamen Pauli propius nos urgent, qui pro salute principum nos iubet orare, tantum abest ut detrectare imperium, multo minus detrahere de solio, detractosve trucidare permittat. At quos principes commendat ille nostris precibus? Omnium qui unquam fuerunt crudelissimos, Tiberios, Caligulas, Claudios, Nerones. Nam iis fere aequales sunt Pauli epistolae.
BUCH. Quod autoritatis tantum in Paulo esse statuas, ut apud te omnium philosophorum et iureconsultorum scriptis una eius sententia praeponderet, recte mihi facere videris. Sed vide ut satis eius sententias expenderis. Non enim verba solum examinare oportet, sed quibus temporibus, ad quos, et cur scripserit. Primum igitur videamus quid Paulus scripserit. Scribit enim ad Titum cap. 3, Admone principibus et potestatibus subditos dicto obedire, ad omne opus bonum pratos esse. Vides opinor quos hic parendi constituat fines. Idem ad Timotheum cap. 2 scribit ut oremus pro omnibus, etiam pro regibus, et caeteris magistratibus, ut, inquit, tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Vides et hic quem orandi finem statuat: nempe non salutem regem, sed ecclesiae tranquillitatem. Ex quo non erit difficile orationis quoque formam concipere. In epistola autem ad Romanos regem etiam definit, prope ad dialecticam subtilitatem. Esse enim ait ministrum cui gladius a Deo sit traditus, ut malos puniat ac bonos foveat et sublevet. Non enim de tyranno, inquit Chrysostomus, haec a Paulo scribuntur, sed de vero et et legitimo magistratu, qui veri Dei vices in terris gerit, cui qui resistit, certe Dei ordinationi resistit. Sed nec statim si pro malis principibus est orandum, hinc colligere debemus eorum vitiam non esse punienda, non magis certe quam latronum pro quibus etiam orare iubemus, nec si bono principi parendum est, ideo malo non erit resistendum. Quod si etiam causam quae Paulum ad haec scribenda impulerit respicias, vide ne vehementer hoc locus contra te faciat. Scripsit enim haec ut quorundam temeritatem castigaret, qui negabant imperia magisratuum Christianis esse necessaria. Nam cum potestas magistratuum adversus malos sit comparata, ut omnes aequo iure viveremus et exemplum iusticiae divinae inter homines remaneret, nullum eius usum esse contendebant inter homines adeo a vitiorum contagio alienos, ut ipsi sibi lex essent. Non igitur hoc Paulus de iis qui magistratum gerunt agit, sed de ipso magistratu: hoc est de functione et officio eorum qui aliis praesunt, nec de uno aut altero genere magistratus, sed de omni legitimi magistratus forma. Nec ei contentio est, cum eis qui malos magistratus coercendos putant, sed cum hominibus omne magistratus imperium detrectantibus, qui liberatem Christianam absurde interpretantes affirmabant indignum esse, ut qui a Dei filio essent emancipati a Dei spiritu regerentur, sub ullus hominis potestate eset. eorum errorum Paulus ut refelleret, ostendit magistratum rem esse non modo bonam, sed etiam sacram, nempe Dei ordinationem, et ad id institutium, ut hominum caetus et civitates ita continentur ut et Dei beneficia in se agnoscerent, et alii ab aliis iniuriam abstinerent. Qui in honore constituti essent, Deus legum suarum iusset esse custodes. Quod si leges (ut sunt) bonas esse fateamur, et custodes honore dignos, et custodum munus rem bonam et utilem fateri cogemur.
52. At terribilis est magistratus. Quibus tandem? Bonisne an malis? Bonis terrori non est, ut qui ab iniuria eos tueratur, sin malis est terrori, nihil ad te qui spiritu Dei regeris. Quid ergo mihi opus ut magistratui sim subiectus? Inques, si domini sum libertus. Imo ut te domini libertum probes, pare eius legibus. Spiritus enim domini a quo te regi iactas, idem et legum est lator, et magistratuum probator, et parendi magistratibus auctor. Igitur et in hac parte facile inter nos conveniet magistratu in opitimis eium civitatibus opus esse, eumque omni honoris genere prosequendum. Quod si quis contra sentiat, eum insanum, intestabilem, atque omni supplicio dignum existimamus. Repugnat enim aperte Dei voluntati per scripturas nobis relevatae. Quod autem ad Caligulam, Neronem, Domitianum, et reliquos eius generis tyrannos attinet, cur violati iuris divini et homani paenae non debeant exigi? Nihi hic aput Paulum habes, qui de ipsa magistratuum potestate, non de malis male potestatem eam gerentibus disserat. Nec si ad Pauli regulam id genus tyrannorum examines omnino magistratus erunt. Quod si quis contendat malos etiam principes esse a Deo ordinatos, vide ne captiosa sit haec oratio. Deus enim ut malo nodo malum quod aiunt cuneum adhiberet, malum hominem malis puniendis interim praeficit, sed humanae malitiae Deum autorem esse nemo sanus audebit affirmare. Quemadmodum animadvertendi in malos eundem esse auctorem nemo ignorat. Magistratus quoque bonus fere malum hominem eligit, qui sit carnifex in paenis noxiorum repetendis. Hunc quidem carnificem etsi magistratus ad id munus assumit, non protinus ei impunitas omnium scelerum tribuitur, nec superiorem esse vult quam ut legibus interrogari possit. Nam commorabor diutius in hac similitudine, ne adulatores aulici parum honorifice me de magistratu summo loqui clament. Sed, utcunque clamabunt, certe illud negare non possunt carnificis functionem partem esse muneris publici, ac fortasse etiam regii, vel ipsorum regum testinonio, qui quoties aliquis e ministris publicis violatur, se suamque maiestatem atque corpus violari querantur. Poena autem sceleratorum, ut si quid aliud, ad munus regium spectat. Quid praefecti urbium? Quid castrorum? Quod praetores? Quid ipsi consules? Iisne etiam Paulus nos subditos esse iubet? An pro privatis habet? At ab omnibus non modo minoribus magistratibus, sed ab eis etiam qui sunt regibus aequales ratio mali obiti imperii solet exigi. Velim ergo, qui ex Pauli verbis tantam regibus potestatam datam somniant, aut ostendant ex eodem Paulo solos reges potestatis nomine hic accipiendos, ideoque solos legum paenis eximendos, aut si cum potestates dicimus, intelligantur etiam alii magistratus ab eodem actore Deo in eundum usum institui, illud quoque velim ostandant, ubi omnes magistratus legibus soluti et a paenarum metu liberi pronuntientur, aut solis regibus ista immunitas sit concessa, ceateris, qui in potestate constituti sunt negata.
53. MAET. At potestatibus sublimioribus omnes vult esse subditos.
BUCH. Iubet quidem, sed isto nomine potestatis necesse est, ut et caeteros magistratus comprehendat, nisi forte Paulum credamus existimare in civitatibus quae rego careant imperio nullam potestatem, sed plane ἀναρχίαν  esse.
MAET. Istud ego neque credo, nec est verisimile, eoque magis in hac sum sententia, quod omnium hius loci interpretum doctiorum consensus tecum facit, qui istam Pauli disputationem adversus eos institutam putant, qui omnes prorsus leges et magistratus nihl ad se pertinere contendebant.
BUCH. Quid autem illud, quod nuper dixi? Credis ne tyrannos illos omnium saevissimos ad Pauli formulam pertinere?
MAET. Imo quid tu affers, cur id non credam? Praesertim cum Hieremias tam sollicite moneat Iudaeos, idque divinitus ut regi Assyriorum pareant, nec ulla ratione imperium eius reiiciant. Atque inde colligunt pari ratione caeteris quoque tyrannis quantumvis immanibus esse parendum.
BUCH. Ut prius id quod posterius a te positum est respondeam, illud oportet animadvertas. Prophetam non iubere ut omnibus tyrannis pareant Iudaei, sed uni Assyrorum regi. Quod si tu ex quo, quod uni singulariter iussum est, legis formulam colligere velis, primum non ignoras (docuit id te enim dialectica) quam absurde sis facturis. Deinde periculum tibi erit, ne paribus te armis oppugnatores tyrannidis aggrediantur. Nam aut oportet ostentas quid sit in hac re singulare, cur eam omnibus ubique imitanda proponas, aut, si id non potes, confitendum erit ex aliis singularibus Dei mandatis quicquid de uno aliquo sit iussum, id ad omnes ex aequo pertinere. Hoc, si semel (quod tibi necesse erit) admiseris, statim ibi obiicietur Dei quoque iussu Achab occisum, praemium quoque divinitus interfectori et promissum et praestitum. Itaque ubi tu eo refugies, omnibus tyranis ideo parentum, quia Deus per prophetam iusserit populum suum uni tyranno parere, statim tibi occinetur omnes tyrannos etiam a suis occidi debere, quia Achab iussu divino e copiarum suarum sit interfecturus. Igitur te admoneo ut firmius aliquod propugnaculum tyrannis e scriptura pares, aut ea in praesentia relicta ad philosophorum scholam revertaris.
MAET. De isto quidem cogitabo. Sed interim unde sumus digressi eo redeamus. Quod tandem e scripturis profers, cur liceat tyrannos impune occidere?
54. BUCH. Primum id affero, quod cum diserte praeceptum sit, de scelere et sceleratis e medio tollendis sine ulla exceptione gradus aut ordinis, nusquam tamen in sacris literis tyrannis quam privatis magis est cautum. Deindeo quod definitio potestatis a Paulo tradita ad tyrannos nihil omnino pertineat, quippe qui imperii vim accommodent non ad populi utilitatem, sed ad suas libidines explendas. Praeterea animadverterndum diligenter quantum Paulus tribuerit episopis, quorum functionem miris et veris laudibus afficit, ut qui quodam modo regibus compositi ex adverso respondent, quatenus materiae utrique substratae natura patitur. Sunt enim alteri internorum, alteri externorum morborum medici, neque tamen alteros ab alterorum imperio solutos et liberos esse voluit. Sed quemadmodum episcopi in civili communione vitae exercenda sunt regibus subditi, ita et reges episcoporum spiritualibus admonitionibus patere debent. Horum autem episcoporum dico cum tanta sit amplitudo et dignitas eos neque lex ulla divina aut humana scelerum poenis eximit. Et ut caeteros omittamus, Papa ipse, qui quasi episcoporum episcopus habetur, qui ita super regum omnium fastigium assurgit, ut deus quispiam inter homines haberi velit, nec a suis quidem canonistis, genere hominum ei addictissimo, legum paenas eximitur. Nam cum absurdum existimarant deum (non enim dubitant hoc nomine eum appellare) hominum animadversioni esse obnoxium, et iniustum putarent maxima scelera et faedissima flagitia cuiquam impunita fore, rationem excogitarunt qua et scelera plecterentur et Papa tamen sacrosanctus et inviolatus haberetur. Aliud enim Papae, aliud eius hominis qui Papa esset ius eximistimabant, et cum Papam, quem errare posse negant, legum cognitioni eximant, eum tamen hominem, qui est Papa, vitiis et vitiorum poenis obnoxium esse fatentur, neque magis disserendi subtilitate quam animadvertende severitate suam sentiam declararunt. Longum esset explicare qui pontifices sive (ut eorum more loquar) qui homines qui pontificum personam gesserint, non modo vivi magistratum eierare sint coacti, sed mortui etiam sepulchris eruti et in Tiberim proiecti sunt. Sed, ut vetera omittam, Pauli Quarti memoria recens in animis adhuc haeret, in hunc odium publicum sua Roma novi generis decreto nuper testata est. Iram enim cui ille erat ereptus in propinquos, in statuas, in pictas eius imagines exercuit. Nec debet haec interpraetatio subtilior tibi videri, qua potestatem ab eo qui praeest separamus, quam et philosophia agnoscit, et veteres interpretes probant, nec vulgus illud ineruditum et a disputandi subtilitate alienum ignorat. Neque enim opifices sellularii in suae artis probrum factum accipiunt, si quis vel faber vel pistor ob latrocinium poenas luit, sed gaudent potius collegium suum facinorosis hominibus esse purgatum. Quod si quis contra sentiat, verendum reor ne potius hominum poena, quibus conscientia scelerum est coniunctus, quam collegii infamia dolere videatur. Neque reges opinor, si seorsum e facinorosis et adulatoribus consilia caperent, suamque magnitudinem non potius virtutum officiis quam impunitate scelerum metirentur, nec aegre ferrent tyrannorum supplica, aut ex eorum qualicunque interitu maiestatem regiam imminui existimarent. Quin repurgatam potius a turpissimae labe faeditatis eam gauderent, praesertim cum latronibus vehementissime, idque optimo iure, soleant irasci, si qui regium nomen suis maleficiis praetendunt.
55. MAET. Nec iniuria certe. Sed his tam omissis velim ad cetera capita quae ex te proposita sunt pergas.
BUCH. Quae tandem capita dicis?
MAET. Nempe quibus temporibus, et ad quos Paulus ista scripserit. Aveo enim scire quid ista cognitio ad praesens argumentum faciat.
BUCH. Mos his quoque tibi geretur. Ac primum ut de tempore agam, scripsit haec Paulus in ipsa nascentis ecclesiae infantia, quibus temporibus non solum crimine vacare, sed iniustas etiam criminandi causas quaerentibus locum maledicendi neminem dare oportebat. Deinde ad homines scripsit a diversis gentibus, atque adeo e toto Romani imperii corpore in unum coetum collectos. In iis autem pauci erant opibus insignes qui magistratum gererent aut gessissent, prope nemo. Qui inter cives censerentur, non adeo multi, et hi fere inquilini aut etiam magna ex parte libertinae conditionis, caeteri fere opifices et servi. In his non deerant qui libertatem Christianam latius protenderet quam Evangelii simplicitas pateretur. Haec igitur multitudo a promiscua plebis turba, quae magno labore tenuem victum querebat, non tamen solicita esse debebat de reipublicae statu, de imperii maiestate, de regum vita et offficiis, quam de tranquillitate publica et ocio domestico. Neque iure amplius sibi vendicare poterat, quam ut sibi imperii qualiscunque laterent. Ea si quam publicae administrationis partem capessere tentasset, non modo stulta, sed insana prorsus existimari debebat, nedum a latebris suis prodiret, et rerum gubernacula tenentibus negotium facesseret. Compescenda etiam erat luxuries immatura, Christianae libertatis incommoda interpres. Quid igitur Paulus ad eos scribit? Nullum procul dubio novum praeceptum, sed illa tantum vulgata, ut cives magistratibus, servi dominis, viris uxores parerent, neque existimarent iugum domini quamlibet leve, nos officiorum vinculis liberare. Sed animo quam antea intentiore nos esse debere ut per omnes officiorum gradus nihil omitteremus quod ad hominum benevolentiam honestis artibus comparandum facere posset. Ita demum futurum ut nomen Dei propter nos inter gentes bene audiret, et gloria Evangelii latius propagaretur. Ad haec praestanda pace publica erat opus, cuius custodes erant, principes et magistratus, etsi mali.
56. Visne huius rei manifestam ante oculos tibi ponam imaginem? Finge ad Christianos qui sub Turicis vivunt aliquem e nostris doctoribus scribere, ad homines inquam re tenues, animo demissos, et inermes et paucos, et ad omnem omnium iniuriam expositos. Quid rogo aliud consuleret, quam quod Paulus Ecclesiae quae tum Romae erat, quam quod Heremias in Assyria exulantibus consulebat? Illud autem certissimum est argumentum quod Paulus eorum hominum ad quos tum scribebat, non autem universorum civium rationem habebat, quod cum maritorum erga uxores, uxorum erga maritos, parentum in libros, liberorum erga parentes, servorum in dominos, dominorum in servos mutua diligenter persequatur officia, quod sit magistratus officium etsi scribat, non tamen eos nominatim (quemadmodum in superioribus ab eo factum est) compellat. Quam ob causam nulla eum ad reges magistratusque alios dedisse praecepta putabimus, praesertim cum eorum libido multo magis esset legum vinculis constringenda quam privatorum? Quam aliam causa arbitremur, quam quod nulli tum essent in Ecclesia reges et magistratus ad quos scriberet? Finge Paulum his temporibus vivere, quibus non modo populus, sed principes etiam Christianum nomen profitentur. Sit eodem tempore princeps aliquis qui non modo leges humanas, sed etiam divinas suae libidini censeat obnoxias esse debere; qui sua non modo decreta, sed etiam nutus pro legibus haberi velit; qui, ut inquit ille in Evangelio, neque Deum timeat neque revereatur homines; qui Ecclesiarum proventus scurris et balatronibus, ne quid nequius dicam, dividat; qui syncerioris religionis cultores irrideat, et pro stolidis et insanis habeat. Quid de his Paulus ad Ecclesiam scriberet? Si sibi consentire volet, eum se pro magistratu habiturum negabit. Christianis omnibus interdicet, ne convictu, ne colloquio, ne consuetudine eius utantur. Civilium legum paenas civibus relinquet. Nec praeter officium eos facere existimabit, si cum quo lege divina nullam est ipsis commercium, eum ne suum esse regem arbitrentur.
57. At non deerit ex aulica servitute qui, quando perfugium honestum non suppetet, eo impudentiae perveniat ut dicat Deum populis iratum tyrannos immitere, quos velut ad paenas expetendas carnifices constituat. Quod ut verum fatear, tamen illud aeque verum est, Deum plerunque de plebe infima homines tenues et prope ignotos excitare tyrannicae superbiae et impotentiae ultores. Deus enim (uti ante dictum est) malum e medio tolli iubet, neque ordinem aut sexum aut conditionem, ac ne hominem quidem excipit. Neque enim acceptiores illu sunt reges quam mendici. Itaque vere asseverare possumus Deum omnium ex aequo patrem, cuius providentiam nihil latet, potentiae nihil resistit, nullum scelus impune relicturum. Porro existet alius qui poscet e literis sacratioribus exemplum regis a civibus puniti, quod si perferre non possem, non protinus effectum erit ut quod illic factum non legamus, id pro scelesto ac nefario confestim habeatur. Possum apud multas nationes plurimas ac saluberrimas recensere leges, quarum in sacris libris nullum est exemplum. Nam, ut omnium nationum consensus approbavit, ut quae lex iubet iusta, quae vetat iniusta habeantur, ita nulla unquam hominum memoria vetitum est, ut quod legibus non contineretur, id ne omnino fieret. Servitus enim ista nec unquam recepta est, nec rerum natura, tam foecunda novorum exemplorum, eam recipi patietur, ut quicquid lege aliquam iussum non sit, aut illustri exemplo proditum, pro nefario et scelerato sit habendum. Itaque si quis ex me requirat exemplum e sacrorum voluminum libris, ubi malorum regum paena probetur, ego vicissim ab illo petam ubi reprehendatur. Quid si nihil sine exemplo geri placet, quota civilium institorum pars nobis restabit? Quota item legum? Maxima enim earum pars non ex veteri exemplo est desumpta, sed adversus novas et sine exemplo fraudes sancita.
58. Sed iam plura quam necesse erat exemplorum postulatoribus respondimus. Quod is Iudaeorum reges a civibus puniti non sunt, hi non magnopere ad nostrum institutum faciunt. Non enim ab initio a civibus creati, sed a Deo illis dati fuerunt. Itaque optimo iure, qui honoris eis erat auctor, idem et poenarum fuit exactor. Nos autem id contendimus populum, a quo reges nostri habent quicquid iuris sibi vendicant regibus esse potentiorem, iusque idem in eos habere multitudinem quod illi in singulos e multitudine habent. Omnia aliarum gentium quae sub legitimis regibus degunt iura nobiscum faciunt. Omnes nationes quae regibus a se electis parent hoc communiter sentiunt, quicquid iuris alicui populus dederit, idem eum iustis de causis posse reposcere. Hoc civitates omnes semper ius retinuerunt. Itaque Lentulus, quod cum Catilina de evertenda republica coniurasset se praetura coactus est abdicare, et decemviri legum Romanorum conditores, cum in summo magistratu essent, in ordinem sunt redacti, et Venetorum duces aliquot, et Chilpericus rex Francorum depositis imperii insignibus in monasteriis privati consenuerunt. Et non adeo pridem Christiernus Cimbrorum rex post vicesimum fere annum quam exutus est regno in custodia vitam finivit. Sed ne dictatura quidem (quod tyrannidis erat genus) non in populi potestate erat. Semperque id ius observatum est, ut beneficia publica male collocata repeti, et libertas (cui iura maxima favent) libertis ingratis adimi posset. Haec de exteris nationibus hactenus dicta sint, ne soli videamur ius novum adversus nostros reges usurpasse. Quod autem ad nos proprie pertinent, res paucis verbis transigi poterit.
MAET. Quo pacto? Hoc enim libens audire cupio.
59. BUCH. Possem enumerare duodecim aut etiam amplius reges quo ob scelera et flagitia aut in perpetuos carceres sunt damnati, aut exilio vel morte voluntaria iustas scelerum poenas fugerent. Sed ne quis vetera et obsoleta me referre causetur, si Culenos, Evenos et Fercardos commemorem, e patrum nostrorum memoria paucos proferam. Iacobum tertium omnes ordines iure caesum in conventu publico iudicarunt ob summam erga suos crudelitatem et flagitiosam turpitudinem, caveruntque in posterum ne cuiquam eorum qui coierunt consenserunt, pecuniam operamve contulerunt ea res fraudi esset. Quod igitur re gesta recte atque ordine factum iudicarunt, non est dubium quin et exemplum in posterum voluerint, nihilo certe minus quam L. Quintus, qui Servilum Ahalam laudavit pro tribunali quod Sp. Melium tergiversantem et renuentem in ius venire in foro trucidavisset, nec civili sanguine pollutum, sed tyranni caede nobilitarum ille cum existimavit, et universa posterorum series affirmavit. Qui civis affectantis tyrannidem caedem probavit, quid putas eum de tyranno in civium bonis latrocinium, in sanguine carnificam exercente facturum fuisse? Quid nosti homines? Nonne qui facinus perpetratum sunt publico decreto impunitate prosecuti, de eo si quando posterius acciderit legem statuisse tibi videntur? Nihil enim ad summam interest de eo quod factum est iudices, an de futuro statuas. Utroque enim modo de facinoris genere, et auctoris paena vel praemio iudicatur.
MAET. Ista fortasse apud nostros homines valebunt. Foris autem nescio quomodo aliae gentes haec accepturae sint. Illis mihi satisfaciendum vides, non ut in iudicio de crimine, sed in publica luce de fama, nec mea (qui a suspitione procul absum) sed civium meorum. Vereor enim ne decreta, quibus te satis protectum putas, magis culpaturae sint exterae nationes, qua facinus ipsum plenum atrocitatis et invidiae. De exemplis vero quae proposuisti scis, ni fallor, quid pro cuiusque ingenio et iudicio in utranque partem dici soleat. Velim igitur (quoniam caetera non tam ex hominum decretis quam e naturae fontibus mihi visus es expedisse) si quid habes quod pro legis istius aequitate dicas, paucis exponas.
60. BUCH. Etsi hoc inquam videri potest, pro lege a primis usque temporibus regni Scotici tot seculorum usu probata, populo necessaria, regibus nec iniqua, nec parum honesta, nunc demum παρανομίας accusata causam dicere apud exteros, tua tamen causa id experiar. Ac tanquam cum illis ipsis, qui tibi negotium facessere volent agerem, primum illud rogo, quid est quod hic reprehensione dignum arbitramini? Causamne cur quaesita est? An legem ipsam? Quaesita est enim ad coercendum iniustas regum libidines. Hoc qui damnat, eadem opera omnes omnium gentium leges damnet oportet, eandem enim ob causam omnes expetitae sunt. An legem ipsam reprehenditis? Regesque solvi legibus aequum existimatis? Id quoque an expediat videamus. Ac populo quidem ut non expedire probem, non multis opus est verbis. Nam si recte superiore sermone medico regem comparavimus, ut non expedit populo impunitatem quam velit occidendi medico permitti, ita nec publice est utile in omnes promiscuam grassandi licentiam regibus donari. Populo igitur, cuius est in legibus ferundis summa potestas, non est quod succenseamus, si quemadmodum regem bonum sibi, ita regi non optimo legem praeesse velit. Quod si regi haec lex non sit ultilis, videamus an agi cum populo debeat, ut aliquid de suo remittat iure, et de ea abroganda non in trinundinum, sed more nostro in quadragesimum diem indicamus comitia. Interim ut de eadem hic inter nos disseramus, dic mihi, qui insanum vinculis liberat, commodumne insanientis tibi respicere videtur?
MAET. Minime.
BUCH. Quid qui febre laboranti ita ut non multum absit ab insania frigidum assidue petenti det? Eumne bene mereri de aegrotante putas?
MAET. At ego de sanis regibus loquor. Et recte valentibus medicina, et sanis regibus opus esse legibus nego. Tu vero reges omnes malos videri vis, omnibus enim leges imponis.
61. BUCH. Minime quidem omnes, sed nec universum populum existimo malum, et tamen lex universum una voce alloquitur. Eam autem vocem mali formidant, boni ad se nihil attinere putant. Ita nec reges boni quod indignentur huic legi habent, et mali, si saperent, legis latori gratiam haberent qui, quod ipsis inutilie futurum intelligebat, id ne eis liceret statuit. Quod profecto facient, si ad sanitatem aliquidando redibunt, non secus ac morbo levati medicio gratias agunt, quem, quod aegrotantium cupiditatibus non obsequeretur oderant. Sin in sua perserverent reges insania, qui maxime eius obsequitur, is maxime iudicandus est inimicus. In hoc genere sunt adulatores, qui dum eorum vitia blandiendo fovent, morbum augent, ac tandem una fere cum regibus praecipites ruunt.
MAET. Negare certe non possum quin tales principes legum vinculis fuerint et sint constingendi. Nullum enim monstrum est violentius et magis pestiferum homine, ubi (ut in poetarum fabulis est) semel in belluam degeneravit.
BUCH. Hoc tu multo magis dicas, si animadverteris quam multiplex animal sit homo, et quam e variis monstris compositum. Quam rem veteres poetae et acute perviderunt et eleganter expresserunt, cum Promethea tradunt in homine fingendos e singulis animantibus aliquam particulam in eum contulisse. Omnium sigillatim referre naturas infintum esset. Certe duo monstra teterrima in homine perspicue apparent, ira et libido. At leges quid aliud agunt aut expetunt quam ut haec monstra pareant rationi, utque rationi dum non obtemperant, ea suarum iussionem vinculis coerceant? Qui solvit igitur vinculis sive regem seu quemvis alium, non unum illie hominem solvit, sed duo monstra longe crudelissima adversus rationem immitit, et ad legum claustra perfringenda armat, ut recte ac vere mihi dixisse videatur Aristoteles, “qui legi pareat, eum Deo et legi parere; qui regi, homini et belluae.”
MAET. Etsi haec satis concinne dici videantur, dupliciter a nobis erratum arbitror. Primum quod postrema cum prioribus mihi non satis convenire videantur. Deinde quod, ut caetera nobis constent, nihil mihi profectum adhuc videtur ad summam nostrae disputationis. Superius enim consensimus eandem regis et legis vocem esse debere. Hic eum legibus facimus obnoxium. Hoc autem ut concedamus maxime verum esse, quid tandem hac conclusione promovimus? Quis enim tyrannum e rege factum in ius vocabit? Ius enim sine vitibus vereor ut per se satis sit potens ad regem sui muneris oblitum coercendum, aut invitum ad causae dictionem trahendum.
62. BUCH. Vereor ut satis animadverteris quae de regia potestae sunt superius disputata. Nam si animadvertisses, facile intellexisses ista quae modo recitasti non esse inter se pugnantia. Id quo facilius accipias, primum mihi responde, cum magistratus vel scriba praeit verba praeconi, nonne eadem est utriusque vox praeconis dico et scribae?
MAET. Eadem prorsus.
BUCH. Uter tibi maior videtur?
MAET. Qui verba praeit.
BUCH. Quid rex edicti auctor?
MAET. Maior utroque.
BUCH. Ad hanc igitur imaginem componamus regem, lege et populum. Regis et legis eadem est vox. Uter auctoritatem habet ab altero? Rexne a lege, an lex a rege?
MAET. Rex a lege.
BUCH. Unde id colligis?
MAET. Quia non rex legi, sed lex regi coercendo quaesita est. Et a lege id ipsum habet quod rex est. Nam absque ea tyrannus esset.
BUCH. Lex igitur rege potentior est, ac velut rectrix et moderatrix et cupiditatum et actionum eius.
MAET. Id iam concessum est.
BUCH. Quid populi et legis? Non eadem vox est?
MAET. Eadem.
BUCH. Uter potentior, populus an lex?
MAET. Universus opinor populus.
BUCH. Cur id opinaris?
MAET. Est enim velut parens, certe auctor legis, ut qui eam ubi visum est condere aut abrogare potest.
BUCH Igitur cum lex sit rege, populus lege potentior, videndum num sit ad quem regem in ius vocemus. Hoc item excutiamus quae alterius causa sunt instituta, nonne sunt minoris illis quorum causa quaesita sunt?
63. MAET. Istud velim apertius.
BUCH. Hac igitur sequere. Fraenum non equi causa comparatum est?
MAET. Equi scilicet.
BUCH. Quid ephippia, phalerae, calcaria?
MAET. Eadem causa.
BUCH. Equus autem si nullus esset, nullus harum rerum foret usus.
MAET. Nullus.
BUCH. Equus igitur omnibus his praestantior est.
MAET. Quidni?
BUCH. Quid equus? In quem usum expetitur?
MAET. In plurimos. Inprimis autem ad victoriam bello parandum.
BUCH. Pluris igitur victoriam equis, armis, caeterisque rebus quae in usum belli parantur aestimamus.
MAET. Pluris profecto.
BUCH In rege creando quid potissimum spectarunt homines?
MAET. Populi, ut opinor, utilitatem.
BUCH. Quod si nullus hominum coetus eset, regibus non foret opus?
MAET. Nihil prorsus.
BUCH. Populus igitur rege praestantior.
MAET. Necesse est.
BUCH. Si praestantior est, etiam et maior. Rex igitur cum ad populi iudicium vocatur, minor ad maiorem in ius vocatur.
MAET. At enim quando sperabimus illam foelicitatem ut populus universus in id quod rectum est consentiat?
BUCH. Id quidem vix est sperandum. Expectare certe necesse non est, alioqui neque lex ferri, nec magistratus creari posset, neque enim ulla fere lex satis aequa est omnibus, nec hominum fere quisquam est ea populari gratia ut neminem habeat aut inimicum aut invidum aut obtractatorem. Id modo quaeritur, ut lex maiori parti sit utilis, et de candidato maior pars bene sentiant. Quod si maior populi pars legem iubere et magistratum creare potest, quid vitat quo minus et ipse de magistratu iudicare et iudices ei ferere queat? Aut si tribuni plebis Romani et ephori Lacedaemonii ad leniendam vim imperii sunt quaesiti, iniquumne cuiquam videri debet, si liber populus aut simili aut etiam diversa ratione in reprimenda tyrannidis acerbitate sibi prospexerit?
64. MAET. Hic ego propemodum videre videor, quid populus possit, quid autem velit aut ferat, difficile est iudicare. Maior enim pars fere vetera et consueta requirit, a novitate abhorret. Quod eo magis mirandum est, cum in cibus, vestitut, aedificiis totoque supellecitilis instrumento sit inconstantia.
BUCH. Noli putare haec a me dicta esse quod quicquam novi in hoc genere fieri velim, sed ut ostendereum id vetus fuisse, ut rex apud iudices causam diceret, quod tu propemodum incredibile, nedum novum credebas. Nam, ut omittam quoties id factum sit apud maiores, uti ante a nobis aliqua ex parte dictum est, et tute ex historia facile colligere potest, audistinique unquam ab eis, qui de regno conderent, itum esse ad arbitros?
MAET. Apud Persas quidem id factum aliquando audivi.
BUCH. Et nostri scriptores idem a Grimo et Milcolumbi Secundo factum narrant. Sed ne id genus cognitorum a litigantibus ipsorum consensu assumi solere causeris, ad iudices ordinarios veniamus.
MAET. Hic vereor ne propemodum idem facias ac si quis in Oceano captandi balenis tendat retia.
BUCH. Quamobrem vero?
MAET. Quia omnis prehensio, coercitio, animadversio potentioris est adversis inferiores. Regem vero ad quod iudices adesse iubebis? Ad eosne in quos ipsi summa iudicandi est potestas? Quos uno illi verbo veto possit compescere?
BUCH. Quid si maior aliqua potestas reperiatur? Cui id iuris sit in regis, quod regibus est in caeteros?
MAET. Audire id cupio.
BUCH. Hanc, si meministi, in populo diximus esse potestatem.
MAET. In universo quidem populo, aut in maiore eius parte. Illud etiam amplius tibi largior, in iis in quos populus aut maior pars populi eam potestatem transmiserit.
BUCH. Bene facis, qui me isto laboro leves.
65. MAET. Sed non ignoras maiorem multitudinis partem vel metu, vel praemiis, ve spe largitionis et impunitatis corrumpi, ut sua commoda et voluptates publicae utilitati atque etiam incolumitati praeferant, quae autem iis rebus non moveantur non adeo multi sunt.
Rari quippe boni numero sunt, vix totidem quot
Thebarum portae, vel divitis ostia Nili.
Omnis autem reliqua colluvies sanguine et rapinis saginata suam libertatem habet venalem, alienae invidet. Ut etiam eos praeteram quibus malorum quoque regum nomen est sacrosanctum, omitto etiam illos qui , etsi non ignorant quid liceat et aequum sit, tamen honestis periculis quietam inertiam praeferunt, et in eventus expectationem animo suspensi sua consilia componunt, aut fortunam partium non causam sequuntur. Haec quanta sit futura multitudo vides.
BUCH. Magna profecto, nec tamen maxima. Nam tyrannorum iniuriae ad multos, beneficia ad paucos pertinere possunt. Cupiditas enim vulgi inexplebilis, velut ignis adiecta materia vehementius accenditur. Quod vero a multis aufertur per vim, paucorum magis alit famem quam satiat libidinem. Deinde talium fere hominum fluxa est,
Et cum fortuna statque caditque fides.
Quod si etiam in sententia maxime perstarent, tamen in civium numero non essent habendi. Violatores enim sunt humanae societatis, aut certe proditores. Quod vitium si in rege ferendum non est, multo minus in privato est tolerabile. Qui igitur cives habendi sunt? Qui legibus parent, societatem hominum tueuntur, qui labores omnes, omnia pericula malunt pro suorum salute obire quam in ocio ab honestate seiuncto per ignaviam consenescere, quo non praesentes fructus, sed aeternitatis memoriam ante oculos propositam habent. Quod se quos timor et rerum suarum respectus a periculis revocar, tamen et facinoris praeclari splendor et virtutis pulchritudo animos diesctos eriget, et qui auctores, qui duces esse non audebunt, comites fieri non recusabunt. Itaque si cives non e numero sed dignitate censeantur, non solum pars melior, sed etiam maior pro libertate, pro honesto, pro incolumitate stabit. Quod si etiam tota plebs dissentiat, nihil istud ad praesentem disputationem facit. Non enim hic quid futurum sit, sed quid iure fieri possit quaerimus. Sed iam ad ordinaria iudicia veniamus.
66. MAET. Istud iamdudum expecto.
BUCH. Si privatus quispiam praedium, aut agri sui partem contra quam aequum est a rege teneri contendat, quid hic privato faciendum censes? Cedetne agro, quoniam regi iudicem ferre non poterit?
MAET. Minime. Sed non regem, sed procuratorem eius adesse iubebit.
BUCH. Iam istud perfugium, quo tu uteris, quam vim habeat vide. Mea enim ihil refert an ipse rex aderit, an eius procurator. Utroque enim modo regis periculo litigabitur, ei, non procuratori ex eventu iudicii damnum aut lucrum accedet. Ipse denique reius est, id est, cuius res agitur. Nunc tu velim consideres quam non modo sit absurdum, sed etiam iniquum de praediolo, de luminibus, de stillicidiis adversus regem iudicium dari, parricidii, veneficii, perduellionis nullum esse iudicium. In minoribus rebus severitate iuris uti, in maximis flagitiis summam licentiam et impunitatem permitti, ut plane verum esse videatur antiquum illud, leges aranearum telis esse persimiles quae muscas detineant, animalia maiora transmittant. Neque iusta est illa quorundum querela et indignatio, qui dicunt neque honestum nec aequum esse ut de rege ab inferioris ordinis homine pronuntietur, cum in lite de pecunua vel agro iam id videant receptum, et summi secundum regem viri plaerunque causam dicant apud iudices, neque divitiis, neque nobilitate, nec rebus gestis pares, ac neque adeo multum supra vulgus eminentes, longeque maiore intervallo infra reos quam supremi ordinis homines sint infra reges. Nec ea tamen re optimates illi ac viri primarii de suia dignitate quicquam detractum existimant.
67. Quod si semel illud recipiamus, ut nemo apud iudicem nisi omnibus rebus superiorem sisti possit, expectandum erit tenuioribus, donec regi aut libeat aut otium sit, ut de nobili reo cognoscat. Quid quod istorum querela non modo iniusta sed etiam falsa est? Nemo enim qui ad iudicem venit ad inferiorem venit, praesertim cum tantus honos a Deo ipso iudicum ordini habeatur, ut eos non reges modo, sed etiam deos vocet, suamque quoad fieri potest dignitatem cum eis communicet. Itaque pontifices illi Romani, qui regibus pedes suos gratiose indulgebant osculandos, qui advenientibus ad se mulas suas obviam honoris causa mittebant, qui pedibus imperatorum cervices conculcabant, in ius vocati parebant, a iudicibus coacti se magistratu abdicabant. Ioannes Vicesimus secundus e fuga retractus, etiam in carcerem coniectus, ac vix tandem pecunia liberatus alium in suum locum surrogatum adoravit, atque illa adoratione iudicum sententiam approbavit. Quid synodus Basiliensis? Nonne communi omnium ordinum consensu statuit atque sanxit pontificem subiectum esse senatui sacerdotum? Quibus autem rationibus ut id facerent patribus illis persuasum sit, e conciliorum actis repetere potes. Reges igitur, qui pontificum maiestatem tanto supra se fatentur eminere ut suae celsitudinis fastigio omnibus eis obumbret, nescio quo modo in eo suae dignitatis imminutionem positam censeant, quo pontifex e tanto altiore solio descendere se non putavit indignum, ut videlicet causam in concilio cardinalium diceret. Quid quod falsa est eorum querela, qui indignantur se ad inferioris tribunal sisti? Non enim in iudiciis damnat et absolvit nescio quis Titius, aut Sempronius, aut Stichus, sed lex ipsa, cui ut reges parerent, honorificum iudicarunt clarissimi imperatores Theodosius et Valentinianus. Eorum verba quoniam dignissima sunt omnium seculorum memoria hic apponam. Digna (inquiunt) vox maiestate regnantis regnantis legibus se alligatum principem fateri. Et re vera imperio maius est submittere legibus principatum, et oraculo praesentis edicti quod licere alii non patimur, indicamus. Haec optimi principes et senserunt et sanciverunt, neque pessimi eadem non vident. Nero enim in morem citharedorum cultus non modo, gestus, et motus eorum observasse dicitur, sed etiam cum in iudicium est ventum inter spem timoremque sollicitus de victoria stetisse. Etsi enim se victorem declaratum iri sciret, tamen victoriam honestiorem fore existimabat, si non adulatione iudicantium, sed legitimo certamine esset adeptus, legisque observationem non ad imminutionem auctoritatis, sed ad victoriae splendorem facere opinabatur.
68. MAET. Non est, ut video, tam insolens tua oratio quam initio putaram cum reges parere legibus volebas, nititur non tam philosophorum quam regum, imperatorum et conciliorum Ecclesiae autoritate. Sed quod hic dicis non hominem sed legem esse quae iudicet, non satis assequor.
BUCH. Revoca paulum superiora in memoriam. Nonne regis et legis eandem esse vocem diximus?
MAET. Factum.
BUCH. Quid scribae et praeconis, cum legem pronuntiat?
MAET. Eadem.
BUCH. Quod iudicis, cum legem decreto suo praetexit?
MAET. Eadem.
BUCH. Uter vero ab utro auctoritatem habet, iudexne a lege, an lex a iudice?
MAET. A lex iudex.
BUCH. Vis igitur sententiae a lege est, sola vero verborum pronuntatio iudicis.
MAET. Videtur.
BUCH. Imo nihil certius. Iudicum enim sententiae secundum legem pronuntiatae ratae sunt, secus rescinduntur.
MAET. Nihil verius.
BUCH. Vides igitur ex lege iudici, non e iudice lege auctoritatem esse.
MAET. Video.
BUCH. Nec pronunciantis humilitas dignitatem legis imminuit, sed legum dignitas, sive rex, sive iudex, sive praeco eam pronunciet semper est eadem.
MAET. Prorsus.
BUCH. Lex igitur semel sancita primum vox est regis, ac deinde aliorum.
MAET. Ita est.
BUCH. Rex igitur cum a iudice damnatur, lege damnari videtur.
MAET. Plane.
BUCH. Si a lege, igitur sua ipsius voce damnatur, siquidem eadem est legis et regis vox.
MAET. Sua ut videtur, non minus quam si literis sua manu scriptis teneatur.
69. BUCH. Quid est ergo quod de iudice tantopere laboramus, cum regis ipsius confessionem, hoc est legem, teneamus? Quin in hoc inspiciamus, quod modo mihi venit in mentem. Rex cum in quavis causa pro iudice sedet, nonne omnes alias personas deponere debet, fratris, patris, propinqui, amici, inimici, solamque iudicis personam retinere?
MAET. Debet.
BUCH. Eiusque unius meminisse personae quae actionis propria est?
MAET. Vellem istud magis perspicue diceres.
BUCH. Adverte igtur. Cum quis rem alienam clam involat, quid eum facere dicimus?
MAET. Furari opinor.
BUCH. Quod nomen ei damus ob hanc actionem.
MAET. Furis videlicet.
BUCH. Quid aliena uxore qui utitur tanquam tua?
MAET. Maechari.
BUCH. Quem eum vocabimus?
MAET. Iudicem sane.
BUCH. Caeteris quoque ad hunc modum ab actionibus quas tum agunt nomina recte dari possunt.
MAET. Possunt.
BUCH. Rex igitur cum ius dicet alias omnes personas exuet.
MAET. Exuet profecto, et eas maxime quae in iudicando alteri litigantium officere possunt.
BUCH. Quid de quo iudicatur? Quod ei nomen ab actione dabimus?
MAET. Reum vocare possumus.
BUCH. Et is nonne aequum est ut personas quae iudicio possunt officere exuat?
MAET. Certe is etiam si quas alias personas quam rei gerat, eae tamen nihil ad iudicem pertinent, cum ne pauperis quidem in iudicando Deus rationem haberi velit.
BUCH. Igitur si quis qui pictor est et grammaticus iudicio contendat de arte pingendi adversus eum qui pictor est, grammaticus vero non est, nihil ei grammaticae scientia hic prodesse debet?
MAET. Nihil.
70. BUCH. Nec pingendi peritia si ei de grammatica sit contentio?
MAET. Nihilo magis.
BUCH. Igitur in iudicio iudex unum agnoscet nomen, criminis videlicet, de quo reum adversarius accusat.
MAET. Unum.
BUCH. Quid si rex fiat parricidii reus, nomen regis an quicquam ad iudicem attinet?
MAET. Nihil, sed parricidae tantum, non enim in controversiam de regnit sed de parricidio.
BUCH. Quid si duo parricidae in ius vocentur, alter rex, alter pauper: nonne par cognitio iudicis erit de utroque?
MAET. Par. Nec minus vere quam eleganter mihi dictum videtur a Lucano,
Rheni mihi Caesar in undis
Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat aequat.
BUCH. Vere profecto. Non igitur de rege et paupere hic iudicabitur, sed de parricidis. Tum enim de rege iudicaretur, si quaereretur de duobus uter esse debeat rex, aut si in quaestionem veniat rexne sit Hiero an tyrannus, aut si quid aliud in quaestionem veniat quod proprie ad regis functionem pertineat, veluti de pictore sit iudicium, qum quaeritur ecquid sciat artem pingendi.
MAET. Quid si rex sua sponte nolit, nec vi cogi possit, ut in ius veniat?
BUCH. Haec ei causa cum omnibus facinorosis est communis. Nullus enim aut latro aut veneficus ultro in ius veniet. Sed scis, opinor, quid lex permittat, furem nocturnum quovis modo, diurnum si telo se defenderit interficere. Quod si aliter quam vi in ius protrahi non possit, meministi quid tum fieri soleat. Latrones enim potentiores quam ut iure cum eis agi possit, bello et armis persequimur. Nec alia fere bellorum omnium causa praetenditur inter nationes, populos, et reges, quam iniuriae, de quibus cum iudicio non potest decerni, ferro cernitur.
71. MAET. Adversus hostes quidem ob istas causas bella geri solent. Cum regibus alia ratio est, quibus iureiurando sanctissimo interposito ad parendum sumus obstricti.
BUCH. Obstrict quidem sumus. Sed illi contra priores promittunt se ex aequo et bono ius dicturos.
MAET. Ita res habet.
BUCH. Mutua igitur regi cum civibus est pacto.
MAET. Ita videtur.
BUCH. Quis prior a conventis recedit, contra quam pactus est facit, nonne is pacta et conventa solvit?
MAET. Solvit.
BUCH. Soluto igitur vinclo quod regem cum populo continebat, quicqid iuris ex pactione ad eum, qui pacta solvit pertinebat, id reor amittitur.
MAET. Amittitur.
BUCH. Is etiam cum quo erat conventum aeque sit atque ante stipulationem erat liber.
MAET. Eodem plane iure, atque eadem libertate.
BUCH. Rex autem si facit quae sunt solvendae societati humanie, cuius causa fuit creatus, quid eum vocamus?
MAET. Tyrannum opinor.
BUCH. Tyrannus autem non modo non iustum habet imperium in populum, sed etiam populi hostis est.
MAET. Hostis profecto.
BUCH. Cum hoste ob graves et intolerabiles iniurias est iustum bellum.
MAET. Iustum sane.
BUCH. Quid in quo, quod cum hotius humani generis hoste, hoc est tyranno geritur?
MAET. Iustissimum.
BUCH. Bello autem cum hoste iusta de causa semel suscepto iu est non modo universo populo, sed singulis etiam hostem interimere.
MAET. Fateor.
72. BUCH. Quid tyrannum hostem publicum, quocum omnibus bonis perpetuum est bellum? Nonne singuli e tota generis humani multitudine iure omnes bellorum paenas ab eo expetere possunt?
MAET. Video nationes fere omnes in sa fuisse sententia. Nam et Thebe laudari solet, quod meritum, et Timoleon, quod fratrem, et Cassius, quod filium interfecerit, et Fulvius, quod filium ad Catilinam proficiscentem, et Brutus, quod filios et propinquos cum reducendi tyranni consilia eos rescisset inisse, necaverit, et publice praemia erant tyrannicidis et honores a multi Graeciae civitatibus instituti, adeo (quod ante dictum est) nullum ne humanitatis quidem vinculum cum tyrannis esse existimabant. Sed quid singulorum assensum colligo, cum possum universi prope orbis testimonium proferre? Quis enim Domitium Corbulonem non graviter reprehendit quod adeo generis humani salutem neglexerit ut Neronem, cum facile posset, imperio non deiecerit? Nec a Romanis modo est reprehensus, sed a Tyridate Persarum rege, nihil minus metuente quam ne id exemplum ad se aliquando pertineret. Sed nec pessimorum hominum animi crudelitate efferati ab hoc publico in tyrannos odio ita sunt liberi, ut non aliquando invitis erumpat et ad imaginem veri et honesti eos torpere et obstupescere cogat. C. Caligulae crudelissimi tyranni pari crudelitate ministri cum caeso domino tumultuarentur, et caedis auctores ad supplicium deposcerent, subinde vociferantes quis imperatorem occidisset, Valerius Asiatus homo consularis, e loco conspicuo unde audiri et cerni posset, exclamavit utinam ego eum occidissem! Ad hanc vocem homines prope omnis humanitatis expertes velut attoniti a tumultu cessarunt. Tanta enim vis est honesti ut levissima specie eius animis oblata impetus violenti conquiescant, et furor incitatus relanguescat, et rationis imperium amentia velit nolit agnoscat. Neque isti, qui nunc caelum terrae clamoribus miscent aliter sentiunt. Id autem vel hinc facile intelligimus, quod quae nunc gesta reprehendunt, eadem autem in speciem atrociora e vetere historia cum recitantur, laudant et probant, ex eoque aperte demonstrant se magis privatis affectionibus obsequi quam publico aliquo damno commoveri. Sed quid certiorem testem quaerimus <quam> quid tyranni maerantur ipsorum conscientia? Inde ille perpetuus ab omnibus et potissimum a bonis metus, et gladium quem in alios destrictum semper habent, suius cervicibus semper impendentem vident, et suo in alios odio aliorum in se animos metiuntur. Contra vero boni neminem metuendo saepe creant sibi periculum, dum non ex vitiosa hominum natura, sed e suo in alios merito aliorum in se benevolentiam expendunt.
73. BUCH. Verum igitur illud existimas, tyrannos in saevissimarum belluarum numero habendos, tyrannicamque violentam magis esse contra naturam quam paupertatem, quam morbos, quam mortem caeteraque mala quae possunt hominibus sponte naturae accidere.
MAET. Equidem cum rationum momenta mecum expendo, non possum negare quin ista vera sint. Sed cum pericula et incommoda occurrunt quae hanc sententiam subsequuntur, continuo velut iniecto fraeno animus nescio quomodo labascit et a recto illo nimium Stoico et severo ad utilitatem se inflectit et prope deficit. Nam si cuivis tyrannum occidere licebit, vide quantum ad nequitiam fenestram hominibus improbis aperias. Quantum bonis periculum crees. Malis licentiam permittas, omnibus omnium rerum perturbationem immitas. Quis enim cum regem bonum, aut certe non pessum, occiderit, non istam honesti speciem suo scelerei praetendere poterit. Aut si etiam quivis e civium bonorum numero dignum omni supplicio principem vel occidere frustra tentaret, vel etiam cogitatum facinus peregerit, quantam omnium rerum confusionem sequi necesse est, dum et mali tumultuabuntur, indignati ducem sibi ereptum, nec omnes boni factum probabunt? Nec qui probabunt omnes auctorem libertatis adversus scelestam factionem defendent, et plaerique obtentu honesto pacis suam segnitiem velabunt, aut potius virtutem alienam calumniabuntur quam suam fatebuntur ignaviam. Haec profecto utilitatis privatae recordatio, et publicae causae desertae excusatio, et periculorum metus animum plaerisque si non frangit, certe debilitat, et tranquillitatem etsi non certissimam cogit incertae libertatis expectationi praeponere.
74. Tu si memoria teneas superiora, facile metus hic tuus discutietur. Diximus enim quasdam esse tyrannidas populi liberis suffragiis comprobatas, quas ob administrationis moderationem regiis nominibus dignamur. Nemo me auctore non modo quenquam horum, sed nec eorum qui per vim vel fraudem dominatum sibi peperunt violabit, si modo civilis animi temperamentum in gubernando adhibuerint. Tales fuerunt apud Romanos Vespasianus, Titus, Pertinax, Alexander apud Graecos, Hiero Syracusis, qui licet vi et armis imperium pepererunt, tamen iusticia et aequitate meruerunt ut inter iustos reges censeantur. Praeterea ego in hoc genere quid fieri iure possit aut debeat explico, non ad rem suscipiendum exhortor. In illo enim satis est rei notato, et dilucida explicatio. In hoc vero, et in suscipiendo consilio opus est, in aggrediendo prudentia, in efficiendo virtute. Haec cum temporis, personis, locis, caeterisque re generendae instrumentis aut iuventur aut evertantur, si quis temere attentaverit, nihil magis eius erroris culpa ad me pertinet quam medico qui remedia morborum commode descripsit eius culpa est praestanda, qui alieno tempore ea aegrotantibus dederit.
MAET. Unum mihi adhuc ad absolvendum hanc disputationem deesse videtur. Id si adieceris cumulatum abs te beneficium accepisse me existimabo, nempe si quae sit Ecclesiae censura de tyrannis ex te intelligam.
BUCH. Eam cum voles ex epistola priore Pauli ad Corinthios tibi sumere licebit, ubi apostolus vetat cum palam facinorosis aut flagitiosis ullum convictus, aut sermonis habere commercium. Id si inter Christanos observaretur, sceleratis, nisi respicerent, fame, frigore, et nuditate pereundum esset.
MAET. Gravis profecto sententia. Sed nescio an populus, qui tantum solet magistratibus ubique tribuere, sub hac formula reges etiam complectendos credet.
75. BUCH. Certe veteres ecclesiastici scriptores ita ad unum Pauli sententiam intellexerunt. Nam et Theodosium imperatorum Ambrosius e caetu Christianorum exclusit, et Theodosius episcopo paruit. Nec ullius, quid sciam, episcopi factum antiquitas maioribus est laudibus prosecuta, nec ullius imperatoris modestia magis est commendata. Ad rem autem quantum interest, an extra civitatem Christianam pellaris, an igni et aqua tibi interdicatur? Magistratibus enim omnibus, adversos eos qui facere imperata recusant, hoc gravissimum est decretum, et illud ecclesiasticorum. Utriusque autem imperii spreti paena mors est, sed alter corporis, alter totius hominis interitum denuntiat. Igitur Ecclesia (quae multo leviora crimina morte punienda censet) quem vivum e coetu bonorum expellit, mortuum in coetum cacodaemonum relegat, non eum morte dignum existimabat? Pro aequitate causae satis multa mihi dixisse videor. Quae si exterorum quibusdam minus placeant, considerent rogo quam inique nobiscum agant. Nam cum permultae per Europam sint nationes et magnae et opulentae, suaeque cuique leges, arroganter faciunt qui formulam regnandi quam ipsi habent omnibus praescribunt. Helvetii rempublicam habent, Germania nomine imperii regno legitimo utitur, civitates (ut audeio) nonnullae per Germaniam optimatibus parent, Veneti dominatum ex his omnibus habent temperatum, Moscovia tyrannide gaudet. Nos regnum exiguum quidem, sed iam bis mille annos ab exterarum gentium imperio liberum tenemus. Reges legitimos ab initio creavimus, leges et nobis et illis aequas imposuimus, utiles fuisse temporis diuturnitas commonstrat. Earum enim observatione magis quam armis adhuc hoc regnum statit.
76. Quae tandem iniquitas est haec, velle ut leges, quarum utilitatem tot seculis experti sumus, aut abrogemus aut negligamus? Aut quae est ista impudentia, ut qui suum imperium tueri vix possunt, alieni regni statum et ordinem labefactare conentur? Quid quod nostra instituta non modo nobis, sed vicinis etiam sunt utilia? Quid enim ad pacem cum finitimis retinendam utilius esse potest, quam regum moderatio? Ex eorum enim immoderata libidine iniusta bella temere plaerunque suscipiunter, scelerate geruntur, turpiter deponuntur. Quid porro inutilius ulli civitati quam malae apud finitimos leges, quarum saepe contagio serpere latius solet? Aut cur nobis unis molesti sunt, cum tot circumcirca nationes aliis atque aliis legibus et institutis utantur, penitus eiusdem nullae? Aut cur nunc demum molesti sunt, cum novi nihil statuamus, sed in vetere iure perseveremus, cum nec soli, nec primi, nec nunc primum his institutis utamur? At non placent quibusdam nostrae leges, fortasse nec suae. Non inquirimus curiose in aliorum instituta. Nostra nobis relinquant tot annorum experimento perspecta. Num eorum concilia turbamus? Aut qua tandem in re illis molesti sumus? At seditiosi estis, aiunt. Possem libere respondere, quid ad illos? Nostro periculo, nostro damno tumultuamur. Possem enumerare seditiones non paucas et civititatibus et regnis non inutiles. Non utar ista defensione. Nego ullam gentem minus esse seditiosam. Nego ullam unquam in seditionibus fuisse moderatiorem. Inciderunt multae contentiones de legibus, de iure imperii, de regni administratione, sed semper summa rerum salva. Nec certatum est, ut apud plaerosque populos, cum plebis pernicie neque principum odio, sed amore patrio, studio legum tuendarum.
77. Quoties nostra memoria steterunt in procinctu magnae ex adverso acies? Quoties non modo sine vulnere, sed sine noxa, sine convitio discessum est? Quoties simultates privatas publica sedavit utilitas? Quoties intestina odia de hostium adventu rumor extinxit? Nec in seditionibus tamen magis modesti quam fortunati fuimus, cum semper fere quae pars erat iustior eadem fuerit felicior, et velut civilia moderate exercuimus odia, ita utiliter consensimus in concordiam. Haec in praesentia occurrunt, quae sermones malevolorum compescere, pertinaciores refellere, aequioribus satisfacere posse viderentur. Quo audem iure apud alios regnetur, non putavi multum nostra interesse. Nostrum morem paucis recensui sed pluribus quam institueram tamen, aut quam res expetebat, quia tibi uni hunc laborem suscaepi, qui si abs te comprobetur satis habeo.
MAET. Mihi quidem, quod ad me attinet, abunde satisfecisti, quod si ego item aliis satisfacere potero, magnum ex hoc sermone fructum caepisse, et molestia maxima levatum esse me existimabo.

Finis